Enarrationes in Psalmos (page 31)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

6. [v 166.] Exspectabam, inquit, salutare tuum; Domine, et mandata tua dilexi. Quid enim iustis profuisset antiquis Dei dilexisse mandata, nisi eos Christus qui est Dei salutare, liberasset; cuius etiam spiritu impertito mandata Dei diligere potuerunt? Si ergo exspectabant salutare Dei, qui mandata eius dilexerunt; quanto magis necessarius erat Iesus, hoc est salutare Dei, salvis faciendis eis qui mandata eius non dilexerunt? Potest ista etiam sanctis istorum temporum, ex quo gratia revelata Evangelium praedicatur, congruere prophetia: exspectant enim Christum qui mandata Dei diligunt, ut cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos appareamus cum illo in gloria 15.

7. [vv 167.168.] Custodivit, inquit, anima mea testimonia tua, et dilexi ea valde: vel, sicut nonnulli codices habent, dilexit, ut subaudiatur, anima mea. Custodiuntur testimonia Dei, dum non negantur. Hoc est martyrum officium, quia testimonia graece martyria nuncupantur. Sed quia pro testimoniis Dei etiam flammis concremari sine caritate nihil prodest 16, ideo addidit: Et dilexi ea valde. Supra autem dixerat: Mandata tua dilexi; deinde sequenti versu: Testimonia tua, et custodivi, et dilexi: postea: Et mandata tua, et testimonia tua custodivi; ait enim: Custodivi mandata tua et testimonia tua. Qui enim diligit, ipsa veraciter libenterque custodit. Plerumque autem dum mandata Dei custodiuntur, fiunt inimici contra quorum voluntatem custodiuntur: tunc vero fortiter et testimonia custodienda sunt, ne persequentibus inimicis negentur.

Propitio et adiuvante Deo divina servantur mandata.

8. Cum ergo se iste utrumque fecisse dixisset: Deo tribuit unde fecit, adiungendo atque dicendo: Quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine. Ideo, inquit, custodivi mandata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo. Tamquam diceret: Si avertisses a me faciem tuam, fierem conturbatus, nec tua mandata et testimonia custodirem. Custodivi ergo, quia omnes viae meae in conspectu tuo. Propitio quippe et adiuvante conspectu, voluit intellegi Deum videre vias suas; sicut oravit qui dixit: Ne avertas faciem tuam a me 17. Nam utique facies Domini est et super facientes mala, sed ut perdat de terra memoriam eorum 18. Non sic profecto iste dixit vias suas ab illo videri; sed sicut novit Dominus vias iustorum 19, et sicut ait Moysi: Scio te prae omnibus 20. Nam si hoc cum non adiuvaret gradientem, quod eius viae sunt in conspectu Dei, non diceret ideo se custodisse mandata et testimonia eius, quia omnes viae suae sunt in conspectu Domini. Novit enim audire: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta 21: quia nisi in conspectu Domini esset, via iusta non esset. Nam hunc timorem et tremorem apostolus etiam Paulus imponit eis quibus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini 22: et cur hoc dixerit aperiens: Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate 23. Ad hoc sunt ergo in conspectu Domini viae iustorum, ut dirigat gressus eorum, quoniam ipsae sunt viae de quibus scriptum est in Proverbiis: Vias autem quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt, inquit, quae a sinistris 24: ut intellegeremus quod eas non noverit Dominus, propter quod perversis dicturus est: Non novi vos 25. Porro ut ostenderet quo fructu vias quae a dextris sunt, id est iustorum, noverit Dominus, continuo subiecit: Ipse enim rectos faciet gressus tuos, et itinera tua in pace producet 26. Ecce quare ait etiam iste: Custodivi mandata tua et testimonia tua. Et velut quaereremus hoc unde potuerit: Quia omnes, inquit, viae meae in conspectu tuo, Domine.

IN EUMDEM PSALMUM 118

Sermo 32

1. [v 169.] Vocem nunc orantis audiamus: quoniam quis oret novimus, et nos ipsos si reprobi non sumus, in membris huius orantis agnoscimus. Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine: id est oratio mea, quae fit in conspectu tuo, appropinquet tibi. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor 1. Secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Promissum petit. Nam hoc ait: Secundum eloquium tuum; tamquam diceret, secundum promissum tuum. Promisit enim hoc Dominus, ubi ait: Intellectum dabo tibi 2.

2. [v 170.] Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum eripe me. Repetit quodammodo quod petivit. Nam quod prius dixerat: Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine; huic simile est quod ait posterius: Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; et quod prius: Secundum eloquium tuum da mihi intellectum; huic congruit quod posterius: Secundum eloquium tuum eripe me. Accipiendo quippe intellectum eripitur, qui per seipsum non intellegendo decipitur.

A Deo iustificatur impius et veritatem discit iustus.

3. [v 171.] Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. Novimus quemadmodum doceat eos Deus qui sunt docibiles Deo. Omnis enim qui audivit a Patre et didicit, venit ad eum qui iustificat impium 3: ut non solum memoria retinendo, verum etiam faciendo custodiat iustificationes Dei. Sic enim qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino gloriatur 4, hymnusque eructatur.

4. [v 172.] Sed iam quia didicit et laudavit doctorem Deum, deinde vult docere. Pronuntiabit, inquit, lingua mea eloquia tua, quia omnia mandata tua iustitia. Cum haec se pronuntiaturum dicit, utique minister fit verbi. Quamvis enim Deus doceat intrinsecus; tamen fides ex auditu est: et quomodo audiunt sine praedicante 5? Neque enim quia Deus dat incrementum 6, ideo non est plantandum et rigandum.

Christum Dei salutem iusti antiqui concupierunt.

5. [vv 173.174.] Scit autem quae pericula secutura sint a contradicentibus et persequentibus, cum fuerit pronuntiator eloquiorum Dei: propter quod adiunxit: Fiat manus tua, ut salvum me faciat; quia mandata tua elegi. Ut non timerem, nec solum cor meum teneret, sed lingua etiam pronuntiaret eloquia tua; mandata tua elegi, timoremque amore compressi. Fiat ergo manus tua, ut salvum me de manu facias aliena. Sic autem Deus salvos martyres fecit, cum eos in anima non permisit occidi: nam secundum carnem vana salus hominis 7. Potest et sic accipi. Fiat manus tua, ut manus Dei Christus intellegatur; iuxta illud Isaiae: Et brachium Domini cui revelatum est 8? Non enim erat factus Unigenitus, cum per eum facta sint omnia 9; sed factus est ex semine David 10, ut esset Iesus, id est Salvator, qui iam erat Creator. Sed cum familiare sit Scripturae: Fiat manus tua; et: Facta est manus Domini 11: nescio utrum possit hic sensus in eis locis omnibus obtineri. Sane ubi audimus quod sequitur: Concupivi salutare tuum, Domine; etiam nolentibus omnibus inimicis, salutare Dei nobis Christus occurrat: ipsum se concupisse iusti antiqui veracissime confitentur, ipsum concupivit Ecclesia venturum de visceribus matris, ipsum concupiscit Ecclesia venturum a dextera Patris. Subiungitur autem huic sententiae: Et lex tua meditatio mea est: quia lex perhibet testimonium Christo.

6. [v 175.] Sed in hac fide, cum corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 12; fremant gentes, populi meditentur inania 13, occidatur certe caro dum praedicat te: Vivet anima mea, et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. Iudicia quippe illa sunt, quae tempus erat ut inciperent a domo Domini 14. Sed adiuvabunt me, inquit. Et quis non videat quantum adiuverit Ecclesiam sanguis Ecclesiae? quanta ex illa semente seges toto orbe surrexerit?

De ove deperdita.

7. [v 176.] Novissime prorsus aperit se, et quae persona per totum Psalmum loquebatur, ostendit. Erravi, inquit, sicut ovis perdita; quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Nonnulli codices non habent quaere, sed vivifica. Una quippe syllaba interest, qua inter se in graeco distant et ; unde et ipsi codices graeci variant. Sed quodlibet horum sit, ovis perdita quaeratur, ovis perdita vivificetur, propter quam pastor eius nonaginta novem dimisit in montibus, et eam quaerens 15, Iudaicis laceratus est vepribus. Sed adhuc quaeritur, adhuc quaeratur, ex parte inventa adhuc quaeratur. Ex ea namque parte, qua dicit iste: Mandata tua non sum oblitus, inventa est; sed per eos qui mandata Dei eligunt, colligunt, diligunt, adhuc quaeritur, et per sui pastoris sanguinem fusum atque dispersum, in omnibus gentibus invenitur.

Expositio concluditur.

8. Ut potui, quantum a Domino adiutus sum, psalmum istum magnum pertractavi et exposui. Quod profecto melius sapientiores doctioresque fecerunt, sive facturi sunt; nec ideo tamen ei nostrum deesse debuit ministerium, maxime id de me flagitantibus fratribus, quibus sum debitor huius officii. Quod autem de alphabeto hebraeo, ubi octoni versus singulis subiacent litteris, atque ita Psalmus totus contexitur, nihil dixi, non sit mirum, quoniam nihil quod ad istum proprie pertineret inveni: non enim solus habet has litteras. Illud sane sciant qui hoc in graeca et latina scriptura, quoniam non illic servatum est, invenire non possunt, omnes octonos versus in hebraicis codicibus ab ea quae illis praeponitur, littera incipere; sicut nobis ab eis qui illas noverunt litteras, indicatum est. Quod multo diligentius factum est, quam nostri vel latine vel punice, quos abecedarios vocant psalmos, facere consueverunt. Non enim omnes versus donec claudatur periodus, sed solos primos ab eadem littera incipiunt, quam praeponunt.

IN PSALMUM 119

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Christus mons quo spiritaliter ascendimus et via qua ascendimus.

1. [v 1.] Brevis Psalmus est, et valde utilis, quem modo nobis cantatum audivimus, et cantando respondimus. Non diu laborabitis in audiendo, nec infructuose laborabitis in operando. Est enim, sicut eius titulus praenotatur: Canticum graduum. Graece scriptum est, . Gradus vel descendentium sunt vel ascendentium: sed gradus quomodo in his psalmis positi sunt, ascendentes significant. Intellegamus ergo tamquam ascensuri: nec ascensiones pedibus corporalibus quaeramus, sed sicut in alio psalmo scriptum est: Ascensiones in corde eius disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit 1. Dixit ascensiones. Ubi? Id est, in corde. Unde? A convalle plorationis. Et iam quo ascendatur, tamquam deficit sermo humanus, nec explicari potest, forte nec cogitari. Audistis modo, cum Apostolus legeretur: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 2. In cor hominis non ascendit; cor hominis illuc ascendat. Ergo quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; quomodo dici posset quo ascendendum est? Ideo cum dici non posset, ait: In locum quem disposuit. Quid tibi plus dicturus sum, ait homo per quem Spiritus sanctus loquebatur? in locum talem, aut locum talem? Quidquid dixero, terrenum cogitas, humi repis, carnem portas: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 3. Cui loquar? quis auditurus est? quis capiet ubi erimus post hanc vitam, si in corde ascenderimus? Quia ergo nemo, spera aliquem ineffabilem beatitudinis locum, quem tibi disposuit qui ascensiones etiam in corde tuo disposuit. Sed ubi? In convalle plorationis 4. Convallis humilitatem significat; mons celsitudinem significat. Est mons quo ascendamus, spiritalis quaedam celsitudo. Et quis est iste mons quo ascendimus, nisi Dominus Iesus Christus? Ipse tibi fecit, patiendo, convallem plorationis, qui fecit, manendo, montem ascensionis. Quid est vallis plorationis? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 5. Quid est vallis plorationis? Praebuit percutienti se maxillam; saturatus est opprobriis 6. Quid est vallis plorationis? Colaphizatus est, sputis illinitus, spinis coronatus, crucifixus est 7. Haec est vallis plorationis unde tibi ascendendum est. Sed in quo ascendendum est? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 8. Sic descendit ad te, ut maneret in se: descendit ad te, ut fieret tibi convallis plorationis; mansit in se, ut esset tibi mons ascensionis. Erit, inquit Isaias, in novissimis diebus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium 9. Ecce quo ascendendum est. Sed noli aliquid terrenum cogitare, nec quia montem audisti, alta quaedam cogites terrae: nec cum saxum audis aut petram, duritia a te intellegatur; nec cum audis leonem, cogites feritatem; nec cum audis agnum, cogites pecus. Nihil horum est in se, et omnia factus est pro te. Hinc ergo ascendendum est, illuc ascendendum; ab exemplo ipsius, ad divinitatem ipsius. Exemplum enim tibi fecit humiliando se. Nam qui nolebant a convalle plorationis ascendere, compressi sunt ab ipso. Praepropere enim volebant habere ascensum, honores altos cogitabant, viam humilitatis non cogitabant. Intellegat Caritas vestra quod dico, duos discipulos voluisse ad latera Domini, unum ad dexteram, alterum ad sinistram sedere: vidit eos Dominus praepropere et praepostere de honoribus cogitare, cum prius discere deberent humiliari, ut exaltarentur; et ait eis Dominus: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 10 Ipse enim in convalle plorationis bibiturus erat calicem passionis: illi autem non attendentes humilitatem Christi, comprehendere volebant altitudinem Christi. Revocavit illos ad viam, tamquam aberrantes; non ut negaret illis quod vellent, sed ut ostenderet qua venirent.

Lacte nutriendi qui solidum cibum capere nequeunt.

2. Itaque, fratres mei, hunc psalmum ascensionis cantemus ascensuri in corde; quia ut ascendamus descensum est ad nos. Nam vidit scalas Iacob, et in ipsis scalis demonstrati sunt ei ascendentes et descendentes 11: utrumque vidit. Possumus putare ascendentes visos, proficientes; descendentes, deficientes: quia et revera invenimus hoc in populo Dei; alii proficiunt, alii deficiunt. Poterant istos significare illae scalae, sed forte melius intelleguntur omnes boni in illis scalis, et ascendentes et descendentes. Non enim frustra non dictum est cadentes, sed descendentes. Multum autem interest inter descendere et cadere. Nam quia cecidit Adam 12, ideo descendit Christus: ille cecidit, ille descendit; ille cecidit superbia, ille descendit misericordia. Non autem ipse solus descendit: et quidem de coelo ipse solus descendit; sed multi imitantes eum sancti descendunt ad nos, et descenderunt ad nos. Nam in quadam altitudine cordis habitabat Apostolus, cum diceret: Sive enim mente excessimus Deo 13. Iam quod mente excesserat, Deo excesserat. Excedens enim mente omnem humanam fragilitatem, omnem saeculi temporalitatem, omnia quaecumque nascendo et occidendo vanescunt, transeuntia haec; habitabat corde in quadam ineffabili contemplatione, quantum poterat, de qua dicit quia audivit ineffabilia verba quae non licet homini loqui 14. Sed tibi illa loqui non posset: ipse autem videre illa utcumque posset, quae tibi loqui non posset. Itaque si semper manere vellet in eo quod videbat, et loqui non poterat, te non levaret ubi et tu posses videre. Quid autem fecit? Descendit. Nam ibi ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis 15. Quid est, temperantes sumus? Sic loquimur, ut capere possitis. Quia et Christus talem se fecit nascendo et patiendo, ut possent de illo homines loqui: quia de homine homo facile loquitur. De Deo homo quando loquitur sic, quomodo Deus est? Homo autem de homine facile loquitur. Ut ergo magni descenderent ad parvos, et non illis tamen loquerentur nisi magnum; ipse qui magnus erat, factus est parvus, ut de illo magni parvis loquerentur. Audistis modo quod dico, cum Apostolus legeretur. Si autem advertistis, dixit hoc: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 16. Ergo spiritalibus in excelsis loquitur; carnalibus autem ut loquatur, descendit. Nam ut sciatis quia cum descendit, de illo qui descendit loquitur; ecce Ioannes manentem in se loquitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 17. Cape, si potes; arripe, cibus est. Sed dicturus es mihi: Ille quidem cibus est, sed ego infans sum, lactandus sum, ut idoneus fieri possint ad manducandum cibum. Ergo quia tu lacte nutriendus es, ille autem cibus est, ipse cibus per carnem tibi traiectus est ad fauces. Quomodo ergo cibum mater comedit, ut per carnem traiciat ad infantem lac factum; sic cibus Angelorum Dominus Verbum caro factum est 18, et factus est lac: et dicit Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis 19. Ergo dando lac descendit ad parvulos; et quia descendit, descendentem dedit. Ait enim: Numquid dixi me aliquid inter vos scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum? 20 Quia si diceret tantum, Iesum Christum, est Iesus Christus etiam secundum divinitatem, secundum id quod erat Verbum apud Deum, Filius Dei Iesus Christus: sed hunc, id est, hoc modo dictum, parvuli non capiunt. Quomodo ergo capiunt qui lac capiunt? Iesum Christum, inquit, et hunc crucifixum. Suge quod pro te factus est, et crescis ad id quod est. Sunt ergo ascendentes et descendentes. In illis scalis et ascendentes sunt et descendentes 21. Ascendentes qui sunt? Qui proficiunt ad intellectum spiritalium. Descendentes qui sunt? Qui quamvis, quantum homines possunt, fruantur intellegentia spiritalium; tamen descendunt ad parvulos, ut talia eis dicant, qualia possunt capere, et lacte nutriti possint idonei fieri et validi ad capiendum cibum spiritalem. Isaias, fratres, etiam ipse ad nos de descendentibus fuit: nam et ipsi gradus eius descendentis apparent. Cum enim diceret de Spiritu sancto: Requiescet, inquit, super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et Spiritus timoris Domini 22: a sapientia coepit, et usque ad timorem descendit: Quomodo ille qui docebat, a sapientia descendit usque ad timorem; tu qui discis, si proficis, a timore ascende ad sapientiam: scriptum est enim: Initium sapientiae timor Domini 23. Iam ergo Psalmum audite. Ecce ante oculos nostros ponamus ascensurum hominem: ubi ascensurum? In corde. Unde ascensurum? Ab humilitate, id est a convalle plorationis. Quo ascensurum? Ad illud ineffabile quod cum dici non posset, dictum est: In locum quem disposuit 24.

Christianus in via Domini proficiens toleret malorum invidiam.

3. Cum ergo sic homo coeperit disponere ascensum; hoc dico apertius, cum coeperit homo christianus cogitare proficere, incipit pati linguas adversantium. Quicumque illas nondum passus est, nondum profecit: quicumque illas non patitur, nec conatur proficere. Vult nosse quid dicamus? Imo quid audiamus simul, experiatur. Incipiat proficere, incipiat velle ascendere, velle contemnere terrena, fragilia, temporalia, felicitatem saeculi pro nihilo habere, Deum solum cogitare, lucris non gaudere, damnis non contabescere, omnia etiam sua velle vendere et pauperibus tribuere, et sequi Christum; videamus quemadmodum patiatur linguas detrahentium et multa contradicentium, et quod est gravius, quasi consulendo a salute avertentium. Qui enim consulit alicui, ad salutem consulit, ad id quod prodest consulit; ille autem quasi consulens, retrahit a salute. Quia ergo videtur habere pallium consulentis, et habet venenum perimentis, lingua dolosa dicta est. Ascensurus ergo, contra ipsas linguas primo Deum deprecatur: ait enim: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Unde illum exaudivit? Ut iam constitueret eum ad gradus ascendendi.

Hominum laus periculosior quam vituperia.

4. [v 2.] Et quia iam ascensurus est exauditus, quid orat? Domine, erue animam meam a labiis iniustis et a lingua dolosa. Quae est lingua dolosa? Subdola, habens imaginem consulendi, et perniciem nocendi. Ipsi sunt qui dicunt: Et tu hoc facturus es, quod nemo fecit? et tu solus eris christianus? Et si ostenderit alios hoc facere, et legerit Evangelium ubi praecepit Dominus fieri, et legerit Actus Apostolorum; illi quid dicunt in lingua subdola et labiis iniquis? Non poteris forte implere; multum est quod aggrederis. Alii prohibendo deterrent, alii laudando plus premunt. Quia enim talis est vita quae iam occupaverit mundum, tanta auctoritas Christi est, ut reprehendere iam Christum nec paganus audeat. Legitur ille qui reprehendi non potest, quia dixit: Vade, vende omnia quae habes, et distribue pauperibus, et sequere me 25: Christo contradici non potest, Evangelio contradici non potest, reprehendi Christus non potest; convertit se lingua dolosa ad laudem prohibentem. Si laudas, hortare. Quare laudando premis? Melius vituperares, quam dolose laudares. Quid enim diceres vituperando? Absit: foeda vita ista est, mala vita ista est. Sed quia nosti, cum haec dixeris, premi te posse auctoritate evangelica; convertis te ad aliud dissuadendi genus, ut laudando falso, me a vera laude prohibeas; imo laudando Christum, a Christo prohibeas, dicens: Quid est hoc? Ecce illi fecerunt, forte tu non poteris: incipis ascendere, cadis. Monere videtur; serpens est, dolosa lingua est, venenum habet. Roga contra illam, si vis ascendere, et dic Deo tuo: Domine, erue animam meam a labiis iniustis et a lingua dolosa.

Verba volant, exempla trahunt.

5. [vv 3.4.] Et dicit tibi Dominus tuus: Quid dabitur tibi, aut quid apponetur tibi ad linguam dolosam? Id est, quod habeas adversus linguam dolosam, quod opponas linguae dolosae, quo te munias adversus linguam dolosam, quid tibi dabitur, aut quid apponetur tibi? Interrogavit exercens; nam ipse dicturus est quod interrogat. Respondit enim, subiciens sibi interroganti: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis; vel, vastatoribus. Sive desolatoriis dicas, sive vastatoribus dicas (nam in diversis codicibus diverse scriptum est), idem significat. Videte: vastatores carbones dicuntur, quia vastando et desolando ad desolationem facile perducunt. Qui sunt isti carbones? Intellegat Caritas vestra primo quae sunt sagittae. Sagittae potentis acutae, verba Dei sunt. Ecce iaciuntur, et transfigunt corda: sed cum transfixa fuerint corda sagittis verbi Dei, amor excitatur, non interitus comparatur. Novit Dominus sagittare ad amorem; et nemo pulchrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat; imo sagittat cor amantis, ut adiuvet amantem; sagittat, ut faciat amantem. Sagittae autem sunt, cum agimus verbis. Carbones autem vastatores qui sunt? Parum est verbis agere contra linguam subdolam et labia iniqua, parum est verbis agere; et exemplis agendum est. Exempla sunt carbones vastatores. Et quare vastatores dicuntur, breviter accipiat Caritas vestra. Primo, quomodo exemplis agendum sit, videte. Lingua subdola nihil sic novit dicere, quo magis subdola est, nisi: Vide ne non possis implere; multum est ad te hoc aggredi. Accepisti tu praeceptum evangelicum, habes sagittam; sed carbones nondum habes. Timendum ne sagitta sola non valeat adversus linguam dolosam: sunt et carbones. Utputa, incipit enim tibi dicere Deus: Tu non potes, quare ille potest? quare alter potuit? Numquid tu delicatior es illo senatore? numquid tu infirmior es illo, aut illo in valetudine? numquid tu infirmior es feminis? Feminae potuerunt, viri non possunt? delicati divites potuerunt, pauperes non possunt? Sed ego, inquit, multum peccavi, et multum peccator sum. Numerantur etiam qui multum peccaverunt; et eo plus amaverunt, quo plura illis dimissa sunt: quomodo dictum est in Evangelio: Cui modicum dimittitur, modicum diligit 26. Cum ergo fuerint ista enumerata, et nominatim dicti fuerint homines qui potuerunt, ille accepta sagitta in corde, accedentibus etiam carbonibus desolatoriis, desolatur in illo terrena cogitatio. Quid est enim, desolatur? Ad desolationem perducitur. Erant autem in illo multa quae male fronduerant, multae carnales cogitationes, saeculares multi amores: ipsi uruntur carbonibus desolatoriis, ut fiat purus locus desolatus, in cuius loci puritate faciat Deus aedificium suum; quia facta erat ibi ruina diaboli, et aedificatur ibi Christus: nam quamdiu manet ibi diabolus, non potest aedificari Christus. Accedunt carbones desolatorii, et deiciunt quod male fuerat aedificatum, et desolato loco accedit structura felicitatis perpetuae. Videte ergo quare dicti sunt carbones. Quia qui se convertunt ad Dominum, de mortuis reviviscunt. Carbones autem quando accenduntur, antequam accenderentur, exstincti erant. Nam exstincti carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi appellantur. Exempla ergo multorum iniquorum qui conversi sunt ad Dominum, carbones dicti sunt. Audis homines mirari, et dicere: Ego illum novi, quam ebriosus fuit, quam sceleratus, qualis amator circi aut amphitheatri, qualis fraudator: modo quomodo Deo servit, quam innocens factus est! Noli mirari; carbo est. Vivum gaudes, quem exstinctum plangebas. Sed quando laudas vivum, si nosti laudare, adhibe illum mortuo ut accendatur; id est, quicumque adhuc piger est sequi Deum, admove illi carbonem qui erat exstinctus, et habeto sagittam verbi Dei, et carbonem vastatorem, ut occurras labiis iniquis et linguae subdolae.

Boni et mali in mundo permixti.

6. [v 5.] Quid sequitur? Accepit iste sagittas ardentes, accipiat carbones vastatores. Iam repellit linguam subdolam et labia iniqua, iam ascendit gradum, incipit proficere: sed adhuc vivit inter malos, inter iniquos; nondum est area ventilata: puta quia triticum factum est, numquid iam in horreo est? Adhuc necesse est multa palea prematur; et quantum proficit, tantum videt maiora scandala in populo. Nam si non proficiat, non videt iniquitates; si non sit verax christianus, non videt fictos. Etenim, fratres, et de illa similitudine hoc nos docet Dominus, de frumentis et zizaniis. Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania 27: id est quia nulli homini apparent mali, nisi factus fuerit ipse bonus; quia cum crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Iam ergo iste coepit proficere, et coepit videre malos, et multa mala quae ante non noverat, et clamat ad Dominum: Heu me, quod incolatus meus longinquus, inquit, factus est! Multum a te recessi, peregrinatio mea facta est longinqua. Nondum veni in patriam illam, ubi cum nullo malo victurus sum; nondum veni ad illam societatem Angelorum, ubi scandala non timebo. Quare autem nondum sum ibi? Quia incolatus meus longinquus factus est. Incolatus peregrinatio est: incola dicitur qui habitat in terra aliena, non in civitate sua. Longinquus, inquit, factus est incolatus meus. Et ubi longinquus? Aliquando, fratres mei, cum peregrinatur homo, inter meliores vivit, quam in patria sua forte viveret: sed non sic est, quando de illa Ierusalem coelesti peregrinamur. Mutat enim homo patriam, et aliquando in peregrinatione illi bene est: invenit amicos fideles peregrinando, quos in patria invenire non potuit. Inimicos habuit, ut de patria pelleretur; et cum peregrinaretur, invenit quod non habebat in patria. Non sic est patria illa Ierusalem, ubi omnes boni: quicumque inde peregrinatur, inter malos est; nec recedere a malis potest, nisi cum redierit ad societatem Angelorum, ut ibi sit unde peregrinatur. Ibi omnes iusti et sancti, qui fruuntur Verbo Dei sine lectione, sine litteris: quod enim nobis per paginas scriptum est, per faciem Dei illi cernunt. Qualis patria! Magna patria, et miseri sunt peregrini ab illa patria.

Isaac et Ismael duorum populorum figurae.

7. Sed quod ait iste: Longinqua facta est peregrinatio mea; maxime eorum vox est, id est, ipsius Ecclesiae, quae laborat in hac terra. Illius vox est, quae clamat a finibus terrae in alio psalmo dicens: A finibus terrae ad te clamavi 28. Quis nostrum clamat a finibus terrae? Nec ego, nec tu, nec ille: sed a finibus terrae ipsa tota Ecclesia, tota haereditas Christi clamat; quia Ecclesia haereditas eius, et de Ecclesia dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 29. Si ergo possessio Christi usque ad fines terrae, et possessio Christi omnes sancti, et omnes sancti unus homo in Christo, quia unitas sancta in Christo est; ipse unus homo dicit: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum 30. Huius ergo hominis longinqua peregrinatio facta est inter malos. Et tamquam diceretur illi: Cum quibus ergo habitas, ut gemas? Peregrinatio, inquit, mea longinqua facta est. Sed quid, si cum bonis esset? Si cum bonis esset; non diceret: Heu me! Heu, vox est miseriae, vox est calamitatis et infelicitatis; sed tamen in spe, quia iam vel gemere didicit. Multi enim et miseri sunt, et non gemunt, et peregrinantur, et redire nolunt. Iste iam volens redire, cognoscit infelicitatem peregrinationis suae: quia agnovit illam, redit; et ascendere incipit, quia Canticum graduum coepit cantare. Ubi ergo gemit, et inter quos habitat? Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Verbum hoc quia hebraeum est, procul dubio non intellexistis. Quid est: Inhabitavi cum tabernaculis Cedar? Cedar, quantum meminimus ex interpretatione nominum hebraeorum, Tenebras significat. Interpretatum Cedar latine, Tenebrae dicuntur. Nostis autem duos filios habuisse Abraham, quos quidem commemorat Apostolus, et ad imaginem duorum testamentorum esse dicit: unus de ancilla erat, et alter de libera 31. Ex ancilla, Ismael erat; de libera Sara, quem suscepit ex desperatione per fidem, Isaac erat 32. Uterque ex semine Abrahae, sed non uterque haeres Abrahae. De Abraham natus unus, sed tamen non hereditat: alter etiam haeres; non solum filius, sed et haeres. In Ismael sunt omnes qui carnaliter colunt Deum. Ad ipsos enim et vetus testamentum pertinet: quia sic dixit Apostolus: Sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta 33. Quae sunt duo testamenta? Unum vetus, et alterum novum. Vetus testamentum a Deo, et novum testamentum a Deo; quomodo de Abraham et Ismael et Isaac. Sed Ismael ad terrenum, Isaac ad coeleste regnum. Ideo vetus testamentum promissiones habet terrenas, terrenam Ierusalem, terrenam Palaestinam, regnum terrenum, salutem terrenam, hostium subiugationem, abundantiam filiorum, fecunditatem frugum. Omnia ista promissiones sunt terrenae. In figura spiritaliter intelleguntur, quomodo Ierusalem terrena umbra erat regni coelestis, et regnum terrenum umbra erat regni coelorum. Ismael in umbra, Isaac in luce. Si ergo Ismael in umbra, non mirum quia ibi tenebrae. Pinguiores etenim umbrae tenebrae sunt. Ergo Ismael in tenebris, Isaac in luce. Quicumque hic etiam in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt a Deo, adhuc ad Ismael pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritalibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas subdolas. Contra quos rogavit iste ascendens, et appositi sunt ei carbones desolatorii, et sagittae potentis acutae. Inter illos enim adhuc vivit, donec tota area ventiletur: ideo dixit: Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Nam et ipsa tabernacula Ismael, Cedar dicta sunt. Sic habet liber Geneseos; sic habet, quod Cedar ad Ismael pertinet. Ergo Isaac cum Ismael; id est, qui pertinent ad Isaac, inter illos vivunt, qui pertinent ad Ismael 34. Isti sursum volunt ascendere, illi deorsum volunt premere: isti volunt volare ad Deum, illi conantur pennas evellere. Namque apud Apostolum ita dicitur: Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc 35. Spiritales ergo persecutionem patiuntur a carnalibus. Sed quid dicit Scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac 36. Sed hoc quod dicit: Eice, quando erit? Quando area coeperit ventilari. Modo autem antequam eiciatur: Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Et exponit nobis, qui sunt isti qui pertinent ad tabernacula Cedar.

Malo suo Donatistae omnesque schismatici pacem turbant Ecclesiae.

8. [v 6.] Multum peregrinata est anima mea. Ne peregrinationem corporalem intellegeres, animam dixit peregrinari. Corpus peregrinatur locis, anima peregrinatur affectibus. Si amaveris terram, peregrinaris a Deo: si amaveris Deum, ascendis ad Deum. In caritate Dei et proximi exerceamur, ut redeamus ad caritatem. Si cadamus in terram, marcescimus et putrescimus. Iste autem qui ceciderat, descensum est ad eum, ut ascenderet. Intendens tempus peregrinationis suae, dixit se peregrinari in tabernaculis Cedar. Quare? Quia multum peregrinata est anima mea. Ibi peregrinatur, ubi ascendit. Non corpore peregrinatur, non corpore ascendit. Sed ubi ascendit? Ascensiones, inquit, in corde 37. Si ergo ascendit in corde, non ascendit per ascensiones cordis nisi anima quae peregrinatur. Sed donec perveniat, multum peregrinata est anima mea. Ubi? In tabernaculis Cedar.

9. [v 7.] Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Verum ut audiatis, fratres carissimi, non poteritis probare quam vera cantetis, nisi coeperitis facere quod cantatis. Quantumlibet illud dicam, quomodolibet exponam, qualibuscumque verbis versem, non intrat in cor eius in quo non est opus eius. Incipite agere, et videte quid loquamur. Tunc ad singula verba lacrymae profluunt, tunc Psalmus cantatur, et facit cor quod in Psalmo cantatur. Quam multi enim sonant voce, et corde muti sunt? Et quam multi tacent labiis, et clamant affectu? Quia ad cor hominis aures Dei: sicut aures corporis ad os hominis, sic cor hominis ad aures Dei. Multi clauso ore exaudiuntur, et multi in magnis clamoribus non exaudiuntur. Affectibus orare debemus, et dicere: Multum peregrinata est anima mea 38: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Quid enim aliud dicimus istis haereticis, nisi: Cognoscite pacem, amate pacem? Iustos vos dicitis. Sed si iusti essetis, inter paleam grana gemeretis. Nam quia grana sunt in Catholica, et vera grana sunt; ideo tolerant paleam, donec ventiletur area; quia inter paleam clamant: Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar 39. Inhabitavi, inquit, cum paleis. Sed quomodo de palea multus fumus exit, sic de Cedar tenebrae. Inhabitavi cum tabernaculis Cedar: multum peregrinata est anima mea. Frumentorum vox est, inter paleas gementium. Haec loquimur illis qui oderunt pacem; et dicimus: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Qui sunt qui oderunt pacem? Qui conscindunt unitatem. Si enim pacem non odissent, in unitate mansissent. Sed videlicet propterea se separaverunt, ut iusti essent, ut non haberent mixtos iniustos. Aut nostra est ista vox, aut illorum; elige cuius sit. Catholica dicit: Non est dimittenda unitas, non est praecidenda Ecclesia Dei. Iudicabit Deus de malis et bonis postea. Si nunc mali a bonis separari non possunt, ferendi sunt ad tempus: mali in area nobiscum esse possunt, in horreo non possunt. Et forte hodie qui mali apparent, cras boni erunt; et qui de bonitate hodie superbiunt, cras mali invenientur. Quisquis ergo humiliter malos ad tempus fert, ipse perveniet ad requiem sempiternam. Haec vox catholica est. Illorum autem vox qualis est, non intellegentium neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 40? Ne tangas immundum 41; et: Qui tetigerit immundum, inquinabitur 42: separemus nos, ne commisceamur malis. Et nos illis: Amate pacem, diligite unitatem. Nescitis a quam multis bonis separamini, dum quasi malis calumniamini? Furunt, saeviunt, quando ista dicimus: nam quaerunt et mortificare nos. Apparuerunt saepe impetus eorum, apparuerunt insidiae. Cum ergo inter insidias illorum vivimus, et quibus dicimus: Amate pacem, adversantur nobis; nonne vox ista nostra est: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus? Cum loquerer illis, debellabant me gratis. Quid est autem, fratres, debellabant me? Et parum erat, si non adderet, gratis. Quibus dicimus: Amate pacem, Christum amate: numquid dicimus: Amate et honorate nos? Sed: Honorate Christum. Nos nolumus honorari, sed illum. Nam nos quid sumus ad apostolum Paulum? Qui tamen dicebat illis parvulis, quos mali homines et mali suasores praecidere ab unitate in schismata volebant; quid eis dicebat ille? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 43 Hoc et nos dicimus: Amate pacem, amate Christum. Si enim amant pacem, Christum amant. Cum ergo dicimus: Amate pacem; hoc dicimus: Amate Christum. Quare? Quia de Christo ait Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum 44. Si ergo Christus ideo pax, quia fecit utraque unum, quare vos de uno fecistis duo? Quomodo ergo pacifici estis, ut cum Christus faciat unum de duobus, vos faciatis de uno duo? Sed quia haec dicimus, cum his qui oderunt pacem sumus pacifici; et tamen illi qui oderunt pacem, cum loqueremur eis, debellabant nos gratis.

IN PSALMUM 120

ENARRATIO

SERMO

Qui se humiliaverit exaltabitur.

1. Secundus est iste psalmus eorum quorum titulus est: Canticum graduum. Plures enim sunt significantes, ut iam in primo eorum audistis, ascensum nostrum, qui fit in corde ad Deum, a convalle plorationis 1, id est, ab humilitate contribulationis. Ascensus enim utilis nobis non potest esse, nisi primo humiliati, a convalle nobis ascendendum esse meminerimus (convallis enim terrae locus est depressus: sicut loca terrae alta montes et colles, ita convallis locus humilis); ne dum praepropere et praepostere quaerimus exaltari, non ascendamus, sed ruamus. Docuit autem ipse Dominus a convalle plorationis ascendendum, quando pro nobis humiliari usque ad mortem crucis et pati dignatus est. Hoc exemplum non relinquamus: istam convallem plorationis martyres intellexerunt. Unde intellexerunt? unde? Quia et ipsi de convalle plorationis, ut coronarentur, ascenderunt.

Hora Domini sicut fur in nocte ita veniet.

2. Congruit et hodierno diei psalmus iste Canticum graduum: de illis enim dictum est: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua 2. Haec est convallis plorationis, ubi a flentibus mittuntur semina. Quae sunt autem semina? Bona opera in ista tribulatione terrena. Qui bene operatur in convalle plorationis, similis est homini seminanti per hiemem. Numquid frigore ab opere deterretur? Sic pressuris mundi non debemus a bono opere deterreri; quia vides quid sequitur: Euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes semina sua. Valde miseri, si semper flebant; valde miseri, si nunquam de lacrymis liberandi. Sed vide quid sequitur: Venientes autem venient in exsultatione, portantes germina sua 3.

3. Nihil aliud istis canticis docemur, fratres, quam ascendere; sed ascendere in corde, in affectu bono, in fide, spe et caritate, in desiderio perpetuitatis et vitae aeternae. Sic ascenditur. Congruit nos dicere quomodo ascendendum sit. Quanta terribiliora lecta de Evangelio audivit Caritas vestra! Videtis certe quia hora Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Si sciret, inquit, paterfamilias qua hora fur veniret, amen dico vobis, quia non pateretur perfodi parietem suum 4. Dicitis modo: Quis ergo novit qua hora veniet, quia hora sicut fur erit? Nescis qua hora veniat, semper vigila; ut quia nescis quando veniat, paratum te inveniat, cum venerit. Et ad hoc forte nescis quando venturus est, ut semper paratus sis. Illum enim patremfamilias subito occupabit hora illa, qui paterfamilias, superbus significatus est. Noli velle esse paterfamilias, et non te subito illa hora occupabit. Et quid ero, inquis? Qualem audisti de psalmo: Pauper et dolens ego sum 5. Si enim pauper et dolens eris, non eris paterfamilias, quem illa hora subito inveniet, et subito premet. Patresfamilias enim sunt illi qui praesumentes de cupiditatibus suis, et in deliciis huius saeculi diffluentes, tument; et eriguntur adversus humiles, et insultant sanctis intellegentibus angustam viam, quae ducit ad vitam 6. Talibus enim veniet illa hora subito; quia tales erant et in diebus Noe, quorum dierum commemorationem audistis factam in Evangelio. Sic erit adventus Filii hominis, inquit, quomodo in diebus Noe. Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, novellabant, aedificabant, donec introiit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes 7. Quid ergo? omnes peribunt qui ista faciunt, qui nubunt, qui uxores ducunt, qui novellant, qui aedificant? Non: sed qui de his praesumunt, sed qui ista Deo praeferunt, sed qui propter haec offendere Deum cito parati sunt. At vero qui istis omnibus aut non utuntur, aut utuntur tamquam non utentes, plus praesumentes de illo qui dedit, quam de his quae data sunt, et intellegentes in his eius consolationem et misericordiam, et non occupati donis, ne a donatore ruant; qui tales sunt, non illos inveniet imparatos hora illa sicut fur. Talibus dixit Apostolus: Vos autem non estis in tenebris, ut dies ille vos tamquam fur comprehendat; omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei. Ideo Dominus cum diceret timendam esse horam sicut furem, noctem posuit; et Apostolus ita ait: Quia hora Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Non vis ut te inveniat? Noli esse in nocte. Quid est: Noli esse in nocte? Filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum 8. Qui sunt filii noctis et tenebrarum? Iniqui, impii, infideles.

Post praedicatum Evangelium omnia Dei sacramenta patuerunt.

4. [v. 1.] Sed et ipsi audiant antequam veniat hora, et dicat illis Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 9. Sicut iste psalmus habet, evigilent. Iam illuminati sunt montes, quid adhuc dormiunt? Levent oculos suos in montes, unde veniet auxilium illis. Quid est: Iam illuminati sunt montes? Iam ortus est sol iustitiae, iam ab Apostolis praedicatum est Evangelium, praedicatae sunt Scripturae, patuerunt omnia sacramenta, conscissum est velum, patuit secretum templi 10: iam tandem levent oculos in montes, unde veniet auxilium illis. Hoc enim praecipit iste psalmus, secundus de his qui inscribuntur: Canticum graduum. Sed non rursus praesumant de montibus; quia ipsi montes non a se lucent, sed ab illo lucent de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 11. Montes possunt intellegi, homines magni, homines clari. Et quis maior Ioanne Baptista? Qualis ille mons erat, de quo Dominus ipse dicit: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 12? Vides certe istum magnum montem lucentem; audi confitentem. Quid confitentem? Nos omnes, inquit, de plenitudine eius accepimus 13. De cuius ergo plenitudine acceperunt montes, ab illo est tibi auxilium, non a montibus; in quos tamen nisi levaveris oculos per Scripturas, non admoveberis; ut ab illo illumineris.

Malorum maximum superbia.

5. [v. 3.] Canta ergo quod sequitur: si vis audire ut firmissime ponas pedes in gradibus, ne in illa ascensione aut fatigeris, aut lapsus cadas, dic quod sequitur: Ne des ad movendum pedem meum. Unde moventur pedes? Unde motus est pes illi qui erat in paradiso. Sed prius attende unde motus est illi qui erat inter Angelos, et moto pede cecidit, et de angelo factus est diabolus: moto enim pede cecidit. Quaere unde cecidit: superbia cecidit. Non ergo movet pedem, nisi superbia: ad ruinam non movet pedem, nisi superbia. Ad ambulandum et proficiendum et ascendendum caritas movet; ad cadendum superbia movet. Ideo et ille quid dicit in psalmo? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt 14. Si sub tegmine, semper humiles, semper de Deo sperantes, semper de se non praesumentes. Sub tegmine alarum tuarum sperabunt: non enim a se satiantur ut beati sint. Sed quid sequitur? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos 15. Ecce sitientes, ecce inebriati; ecce sitiunt, ecce bibunt: sed non a se bibunt, nec ipsi sibi sunt fons. Sed unde bibunt? Sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si sub alis, humiles sunt. Quare? Quia apud te, inquit, fons vitae 16. Non ergo a se irrigantur montes, sicut a se non illuminantur montes. Nam vide quid sequitur: In lumine tuo videbimus lumen 17. Si ergo in lumine ipsius videbimus lumen, quis cadit a lumine, nisi cui ipse non est lumen? Et qui voluerit sibi esse lumen, ipse cadit a lumine quo illuminatur. Ideo sciens non cadere nisi eum qui sibi vult lucere, cum sit per se tenebrae; statim subiecit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me 18: id est, imitatio peccatorum non moveat me, ut cadam a te. Quare timuisti, et dixisti: Non veniat mihi pes superbiae? Sequitur: Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem 19. Quos modo vides operari iniquitatem, iam damnati sunt: sed ut damnarentur, ibi ceciderunt, cum illis venit pes superbiae. Recte ergo iste audiens ut ascendat et non cadat, ut a convalle plorationis proficiat, non in tumore superbiae deficiat, ait Deo: Ne des ad movendum pedem meum. Et Deus illi: Neque dormitet qui custodit te. Intendat Caritas vestra. Quasi una sententia facta est ex duabus vocibus. Homo dixit ascendens et cantans Canticum graduum: Ne des ad movendum pedum meum; et Deus tamquam diceret: Ne des ad movendum pedem meum, dicis mihi; adde: Neque dormitet qui custodit te, et non movebitur pes tuus.

Christus populum quem acquisivit custodit suaque resurrectione in caelestibus collocavit.

6. [v. 4.] Dixerit autem ille: Numquid in potestate mea est ut non dormitet qui custodit me? Volo ut non dormiat, neque dormitet. Ergo illum tibi elige, qui non dormiet, neque dormitabit, et non movebitur pes tuus. Deus nunquam est dormiens: si vis habere custodem non dormientem, Deum elige custodem. Ne des ad movendum pedem meum, dicis tu; bene, optime: sed et ille dicit tibi: Neque dormitet qui custodit te. Tu forte conversurus te eras ad homines custodes, et dicturus: Quem sum inventurus non dormientem? quis homo non dormitabit? quem invenio? quo ibo? quo revertar? Iste tibi ostendit: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Vis habere ergo custodem non dormientem neque dormitantem? Ecce non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel: Christus enim custodit Israel. Esto ergo Israel. Quid est, Israel? Israel interpretatur Videns Deum. Et quomodo videtur Deus? Primo per fidem, postea per speciem. Si per speciem nondum potes, per fidem vide. Si faciem eius videre non potes, quoniam ibi species; posteriora eius vide. Hoc dictum est Moysi a Domino: Non potes videre faciem meam, posteriora mea videbis, cum transiero 20. Exspectas forte ut transeat: iam transiit; tu vide posteriora ipsius. Ubi transiit? Audi Ioannem; Cum venisset, inquit, hora, ut transiret de mundo ad Patrem 21. Dominus noster Iesus Christus iam fecit Pascha. Pascha autem Transitus interpretatur. Nam verbum est hebraeum: et putant homines graecum esse, quasi Passionem, sed non est. A diligentioribus et a doctioribus inventum est quia Pascha hebraeum verbum est; et non interpretantur passionem, sed transitum. Per passionem enim transiit Dominus a morte ad vitam; et fecit nobis viam credentibus in resurrectionem eius, ut transeamus et nos de morte ad vitam. Non magnum est credere quia mortuus est Christus: hoc et Pagani, et Iudaei, et omnes iniqui credunt. Hoc omnes credunt, quia mortuus est: fides Christianorum, resurrectio Christi est; hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse. Ergo tunc se voluit videri, cum transiret, hoc est, cum resurrexisset. Tunc in se voluit credi, cum transiret; quia traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 22. Et ipsam fidem in resurrectionem Christi maxime commendavit Apostolus: ait enim: Si credideris in corde tuo quia Deus eum suscitavit a mortuis, salvus eris 23. Non dixit: Si credideris quia mortuus est Christus, quod et Pagani, et Iudaei, et omnes inimici eius crediderunt: sed ait: Si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Hoc credere, hoc est esse Israel, hoc est videre Deum: quamvis adhuc posteriora eius, tamen cum credideris in posteriora, pervenies ad visionem faciei. Quid est hoc? Cum credideris in id quod posterius pro te factus est Christus; cum credideris in id quod posterius suscepit Christus. Nam in principio facies eius quae est? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Posteriora eius quae sunt? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 24. Cum ergo credis in hoc quod pro te factum est Verbum, et resurrexit in carne, ne tu de tua carne desperares, efficeris Israel. Factus autem Israel cum fueris, non dormitabit, neque dormiet, qui custodit te; quia iam Israel es, et audisti in Psalmo: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Christus enim ipse dormivit, sed resurrexit. Quid enim ait ipse in psalmo? Ego dormivi, et somnum cepi 25. Numquid remansit in somno? Exsurrexi, inquit, quoniam Dominus suscipiet me. Si ergo iam resurrexit, iam transiit; si iam transiit, vide posteriora eius. Quid est: Vide posteriora eius? Crede in resurrectionem eius. Et quia ait Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei 26; et iterum ait: Christus surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 27: recte tibi cantat: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Adhuc forte quaeris carnali sensu: Quis est, qui non dormitabit, neque obdormiet? Et cum quaeris inter homines, falleris; nunquam inventurus es. Noli ergo praesumere de quoquam homine: omnis homo dormit, et dormitabit. Quando dormitat? Cum portat carnem infirmitatis. Quando dormiet? Cum fuerit mortuus. Noli ergo praesumere de homine. Potest dormitare mortalis: dormit moriens. Noli quaerere inter homines.

Fide semper vigilemus, et saeculi tempestates superabimus.

7. [v. 5.] Et quis, inquis, custodiet me, qui non dormitat, neque dormiet? Audi quid sequitur: Dominus custodiet te. Non ergo homo dormitans et dormiens, sed Dominus custodit te. Quomodo te custodit? Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Eia, fratres, intellegamus adiuvante Domino quid sibi velit: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Videtur enim mihi habere sensum occultum, quare non dixerit: Dominus custodiet te, absolute et simpliciter; sed addidit, super manum dexterae tuae. Quid enim? dexteram nostram Deus custodit, et sinistram non custodit? Nonne ipse nos totos fecit? nonne qui fecit nobis dexteram, ipse fecit et sinistram? Postremo si placuit dici de dextera sola, quare dixit, super manum dexterae tuae, et non iam, super dexteram tuam? Cur hoc diceret, nisi aliquid hic occultum, quo pulsando perveniremus, absconderet? Diceret enim, aut: Dominus custodiet te, et nihil adderet; aut, si dexteram addere voluit, Dominus custodiet te super dexteram tuam; aut certe, quia addidit manum, hoc diceret, Dominus custodiet te super manum dexteram tuam, non, super manum dexterae tuae. Quod Dominus ipse suggerere dignatur, promam vobis; qui et in vobis habitat, sine dubio facit vos approbare verum esse quod dico. Nam quid dicturi sumus ignoratis; sed cum dixerimus, non ab ipsis nobis vobis ostendemus verum esse quod dicimus, sed vos ipsi agnoscetis verum esse quod dicimus. Unde autem agnoscetis, nisi demonstrante illo qui in vobis habitat, in quantum de illo numero estis, quorum vox est: Ne des ad movendum pedem meum 28; et quibus dicitur: Neque dormitet qui custodit te? Oportet enim ut Christus non dormiat in vobis, et modo intellegetis verum esse quod dicimus. Quomodo inquies? Quia si dormiat fides vestra, dormit Christus in vobis. Christus enim in corde vestro, fides Christi est. Ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris 29. In quo non dormit fides, vigilat Christus. Et si forte dormiebat fides tua, et ideo in ista quaestione fluctuabas, quasi navis illa quae tempestatem patiebatur, ubi Christus dormiebat; excita Christum, et sedabuntur tempestates 30.

Bona temporalia nostrum beate vivendi desiderium non satiant.

8. Fidem ergo vestram interrogo, carissimi: quoniam filii estis Ecclesiae, et in Ecclesia profecistis, et in Ecclesia proficietis qui nondum profecistis, et in Ecclesia proficiendi estis qui iam profecistis, interrogo vos quid soletis intellegere quod dictum est in Evangelio: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 31. Hoc enim intellecto invenietis quae sit dextera, et quae sit sinistra: simul intellegetis et utramque partem Deum fecisse, et dexteram et sinistram; et tamen non debet scire sinistra quid faciat dextera. Sinistra nostra dicitur, quidquid temporaliter habemus: dextera nostra dicitur, quidquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Si autem ille qui dabit aeternam vitam, ipse et de istis temporalibus consolatur praesentem vitam, ipse fecit dexteram et sinistram. Dicit de quibusdam psalmus apud David: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis 32. Invenit ergo quosdam quos reprehendit, qui dexteram veram pro sinistra habebant, et veram sinistram dexteram sibi fecerant: qui sint isti exponit consequenter. Omnis homo qui felicitatem non putat esse hominis, nisi solum in istis temporalibus facultatibus et deliciis, et affluentia et copia mundi huius, iste est stultus atque perversus, qui sinistram sibi facit dexteram: tales illi erant de quibus dicit psalmus; non quia a Deo non acceperant etiam quae temporaliter possidebant, sed quia ipsam solam putabant esse beatam vitam, et nihil aliud requirebant. Audite enim quid de illis consequenter dicit: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et sequitur: Quorum filii eorum velut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum 33. Magnam felicitatem quorumdam descripsit. Posset tamen istam felicitatem et aliquis iustus habere, sicut habuit Iob: sed Iob pro sinistra illam habebat, non pro dextera; nam dexteram non habebat nisi apud Deum perpetuam et sempiternam felicitatem. Ideo concessa est percutienda sinistra, et suffecit ei dextera. Quomodo percussa est sinistra? Tentationibus diaboli. Abstulit subito diabolus; permissus quidem a Deo, ut iustus probaretur, impius puniretur; abstulit omnia: sed Iob qui noverat sinistram sinistram esse, et dexteram nonnisi dexteram, quomodo se tenuit ad dexteram? Exsultavit in Domino, consolatus est damna, quia non est passus damnum de interioribus divitiis; Deo plenum cor habebat. Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum 34. Haec erat dextera ipsius, ipse Dominus, ipsa vita aeterna, illa lucis possessio, fons vitae, lumen in lumine. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae 35: ipsa erat dextera. Sinistra vero erat pro adiutorio consolationis, non ad firmamentum felicitatis. Nam felicitas eius vera atque germana Deus erat. Isti autem de quibus dicit David quia os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; non hinc eos reprehendit, quia his omnibus abundabant, sed quia os eorum locutum est vanitatem. Quid enim sequitur? Cum enumerasset copias eorum, ait: Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Haec est vanitas quam locutum est os eorum, quod beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu quid dicis, qui nosti quid est sinistra, et quid est dextera? Sequitur et dicit: Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius 36.

Caeli bona terrenis anteponenda rebus.

9. Intendat ergo Caritas vestra. Vidimus sinistram, vidimus et dexteram. Audi hoc confirmatum in Canticis canticorum: Sinistra eius, inquit, sub capite meo. Sponsa dicit de sponso, de Christo Ecclesia in amplexu pietatis et caritatis. Quid ait? Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me 37. Quid autem, quia sursum erat dextera, deorsum sinistra, et sic complectebatur sponsus sponsam, supponens sinistram ad consolationem, imponens dexteram ad protectionem? Sinistra, inquit, eius sub capite meo. Deus illam dat: ideo sinistra eius, quia omnia ista temporalia Deus dat. Quam vani sunt, quam impii, qui ab idolis, a daemonibus ista petunt! Quam multi a daemonibus ista petunt, et non illa habent? et rursus, qui illa non petunt a daemonibus, habent ea; sed non a daemonibus ista dantur. Item multi petunt a Deo, et non habent. Novit enim ille dispensare sinistram, qui vocat ad dexteram. Ergo si est sinistra, sit sinistra; sed sub capite sit: supra illam sit caput tuum, id est, supra illam sit fides tua, ubi habitat Christus. Noli temporalia praeponere fidei tuae; et non erit sinistra super caput tuum: sed omnia temporalia subde fidei tuae, et fidem tuam praepone omnibus temporalibus; et erit sinistra sub capite tuo, et recte dextera eius complectetur te.

Bonum facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus.

10. Audi hoc ipsum exponi in Proverbiis, quid est sinistra ipsa, quid est dextera: cum de Sapientia diceret: Longitudo, inquit, dierum et anni vitae in dextera eius; in sinistra autem eius divitiae et gloria 38. Longitudo illa dierum, aeternitas est. Hoc enim proprio modo dicit Scriptura longum, quod aeternum est: nam quidquid finem habet, breve est. Alio loco: Longitudine, inquit, dierum replebo eum 39. Et numquid aliter pro magno diceretur: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut longaevus sis super terram 40? Super quam enim terram, nisi de qua dicit: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 41? Ibi esse longaevum quid est, nisi ibi vivere in aeternum? Nam hic esse longaevum quid est, nisi ad senectutem pervenire? Etsi longa videtur aetas, cum pervenerit, brevis convincitur; quia finitur. Et multi maledicentes parentibus, senescunt in hac terra; multi autem obsequentes parentibus, cito eunt ad Dominum. Numquid ergo impletur, ut longaevus sit secundum hanc vitam? Sed longaevum pro aeternitate illa positum est 42. Longaevitas est in dextera eius; at vero divitiae et gloria, id est sufficientia vitae huius, ea quae bona existimantur ab hominibus, sinistra est. Nescio quis venit, et vult tibi percutere dexteram, id est, tollere tibi fidem tuam: tu accepisti alapam in dexteram, praebe sinistram 43, id est, ut illud tollat quod temporale est, et non ea quae aeterna habes. Audite Paulum apostolum hoc facientem. Homines persequebantur in eo quod christianus erat; percutitur illi dextera, ille sinistram opponebat: Civis Romanus sum 44, ait. Dexteram contemnebant illi, et de sinistra terrebat ille: quia illi dexteram eius timere non poterant; nondum enim Christo crediderant. Quid ergo, si dextera amplectitur, sinistra sub capite est; quid est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 45? Id est, quando facis bonum opus, propter vitam aeternam fac. Nam si opus bonum in terra propterea feceris, ut terrena tibi abundent; scit sinistra tua quid faciat dextera tua, miscuisti dexteram sinistrae. Noli facere nisi propter vitam aeternam. Ideo fac, et securus facies: hoc enim mandavit Deus. Si propter solas res humanas et solam vitam istam facis quod facis, sinistra sola operatur; si autem propter vitam aeternam operaris, dextera sola operatur: si autem habes intentionem ad vitam aeternam, sed subrepit tibi cupiditas vitae temporalis, ut attendas etiam istam quando facis opus bonum, ut hic tibi aliquid retribuatur, miscet se sinistra operibus dexterae: hoc vetat Deus.

A Deo in via protegimur et ad beatum finem perducimur.

11. Veniamus nunc ad illud quod ait Psalmus: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Manum potestatem dicit. Unde probamus? Quia et manus Dei, potestas Dei dicta est. Nam diabolus, qui tentavit Iob, hoc ait Deo: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet; et vide, si in faciem benedicet tibi 46. Quid est: Mitte manum tuam, nisi, da potestatem? Evidentius audi, frater, ne forte carnali sensu adhuc cogites quia membris distinctus est Deus; audi evidenter quomodo dicatur manus potestas. Ait quodam loco Scriptura: Mors et vita in manibus linguae 47. Novimus linguas frustra quaedam carnis; in ore moventur, et percutiendo palatum et dentes, distinguunt sonos quibus loquimur: ostendantur mihi manus linguae. Lingua ergo non habet manus, et habet manus. Quae sunt manus linguae? Potestas linguae. Quid est: Mors et vita in manibus linguae? Ex ore tuo iustificaberis, et ex ore tuo condemnaberis 48. Ergo si manus potestas, quid est manus dexterae? Nihil arbitror intellegi congruentius, nisi ut intellegamus manum dexterae, potestatem quam tibi dedit Deus, ut si velis, donante Deo, ad dexteram sis. Erunt enim impii omnes ad sinistram; erunt autem omnes filii boni ad dexteram, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 49. Ut autem sis ad dexteram, id est, ut possis Dei filius fieri, potestatem accepisti. Quam potestatem? De qua dicit Ioannes: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unde accepisti hanc potestatem? Credentibus, inquit, in nomine eius 50. Si ergo credis, ipsa tibi potestas data est, ut sis inter filios Dei. Esse autem inter filios Dei, hoc est ad dexteram pertinere. Ergo fides tua, manus dexterae tuae; id est, potestas quae tibi data est, ut sis inter filios Dei, manus est dexterae tuae. Sed quid valet ipsa potestas quam accepit homo, nisi Dominus protegat? Ecce credidit, iam ambulat in fide: infirmus est, inter tentationes agitatur, inter molestias, inter carnales corruptiones, inter suggestiones cupiditatis, inter versutias et laqueos inimici. Quid valet ergo, quia habet potestatem, et credidit in Christum, ut sit inter filios Dei? Vae homini illi, nisi et ipsius fidem Dominus protegat: id est, ut non te permittat tentari supra quam potes ferre; sicut dicit Apostolus: Fidelis Deus, qui non vos permittet tentari supra quam potestis ferre 51. Ille ergo qui non sinit tentari supra quam possumus ferre, quamvis iam fideles simus, quamvis iam manus dexterae nostrae sit in nobis, protegit nos Deus super manum dexterae nostrae. Non nobis sufficit habere manum dexterae, nisi ille et ipsam manum dexterae protegat.

Dei veritatem integram servemus.

12. [v. 6.] Ecce hoc de tentationibus dixi: intendite quid sequatur. Protegat te Dominus super manum dexterae tuae. Dixi, et, quod arbitror, recognovistis. Si enim non recognovissetis, et de Scripturis non recognovissetis, non vocibus vestris intellectum vestrum mihi significaretis. Ergo quia intellexistis, fratres, videte quid sequitur; quare protegat Dominus et super manum dexterae, id est, super ipsam fidem, in qua potestatem accepimus esse filios Dei, et esse ad dexteram: quare oportet ut protegat Dominus? Propter scandala. Unde sunt scandala? De duobus timenda sunt scandala, quia et duo sunt praecepta in quibus tota Lex pendet et Prophetae 52, dilectio Dei et proximi. Ecclesia propter proximum diligitur, Deus autem propter Deum. In Deo, intellegitur figurate dictus sol: in Ecclesia, intellegitur figurate dicta luna. Quisquis potest errare, ut aliud de Deo credat quam oportet, non credat Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae, deceptus est versutia haereticorum, maxime Arianorum. Si aliquid minus in Filio, aut minus in Spiritu sancto quam in Patre crediderit, passus est scandalum in Deo; a sole uritur. Quisquis rursus putaverit Ecclesiam in una parte esse, et non eam cognoverit diffusam toto orbe terrarum, et crediderit eis qui dicunt: Ecce hic est Christus, et ecce illic 53, sicut modo audistis cum Evangelium legeretur; cum ille totum orbem emerit, quia tantum pretium dedit: ille tamquam in proximo scandalizatur; a luna uritur. Quisquis ergo errat in ipsa substantia veritatis, a sole uritur, et per diem uritur; quia in ipsa sapientia errat, de qua dictum est: Dies diei eructat verbum 54. Unde dicit et Apostolus: Spiritalibus spiritalia comparantes 55. Dies diei eructat verbum; Spiritalibus spiritalia comparantes. Dies diei eructat verbum; Sapientiam loquimur inter perfectos 56. Quid est: Et nox nocti annuntiat scientiam 57? Parvulis praedicatur humilitas Christi, et caro Christi, et crucifixio Christi; quia ipsum est lac quod sufficit parvulis. Et ideo non relinquuntur in nocte parvuli, quia lucet et luna etiam in nocte; id est, per carnem Christi praedicatur Ecclesia, quia ipsa caro Christi caput Ecclesiae est. Quisquis ibi non scandalizatur, in ipsa Ecclesia et carne Christi, a luna non uritur. Quisquis scandalizatus non fuerit in veritate illa incommutabili et incontaminabili, a sole non uritur: non isto sole non uritur, quem nobiscum vident muscae et pecora; sed illo sole de quo dicunt impii in fine: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactatio quid contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra. Et cum ista dixissent: Ergo, inquiunt, erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis 58. Numquid non iste sol omnibus impiis oritur, illo instituente de quo dictum est: Qui facit solem suum oriri super bonos et malos 59? Ergo alium solem fecit Deus, qui oritur super bonos et malos, istum quem vident et boni et mali; alius est autem ille sol, non factus, sed genitus, per quem facta sunt omnia, ubi est intellegentia incommutabilis veritatis: de ipso dicunt impii: Et sol non ortus est nobis 60. Quisquis in ipsa sapientia non errat, non uritur a sole. Quisquis in Ecclesia, et in carne Domini, et in his quae pro nobis temporaliter gesta sunt, non errat, non uritur a luna. Omnis autem homo quamvis iam crediderit in Christum, aut ibi errat, aut ibi, si non in illo fit quod dictum est: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Ideo enim cum dixisset: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae; quasi quaesisset ille et dixisset: Iam ecce est manus dexterae meae, iam elegi credere in Christum, accepi potestatem inter filios Dei esse, quid est quod Deus tegumentum meum est adhuc supra, id est, super manum dexterae meae? sequitur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Ad hoc igitur tegumentum tuum est super manum dexterae tuae, ut non te urat sol per diem, neque luna per noctem. Nam hinc intellegite, fratres, quia figurate dictum est. Etenim revera, solem visibilem si cogitemus, urit per diem: numquid luna urit per noctem? Sed quid est ustio? Scandalum. Audi Apostolum dicentem: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 61

Sanctae Crispinae laudes promit Augustinus.

13. [v. 7.] Per diem ergo sol non uret te, neque luna per noctem. Quare? Quia Dominus custodiet te ab omni malo. A scandalis in sole, a scandalis in luna, ab omni malo te custodiet, qui est tegumentum tuum super manum dexterae tuae, qui non dormit, neque dormitabit. Et ad quam rem? Quia in tentationibus sumus: Dominus custodiet te ab omni malo. Custodiat animam tuam Dominus: etiam in ipsa anima. Custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Non quasi corpus tuum; nam in corpore perempti sunt martyres: sed custodiat animam tuam Dominus; quia de anima non cesserunt martyres. Et saeviebant persecutores in Crispinam, cuius hodie natalitia celebramus; saeviebant in feminam divitem et delicatam: sed fortis erat, quia Dominus tegumentum eius super manum dexterae eius, ille qui eam custodiebat. Hanc enim, fratres, numquid est qui in Africa ignoret? Clarissima enim fuit, nobilis genere, abundans divitiis: sed haec omnia sinistra erant, sub capite erant. Venit inimicus qui feriret caput, et sinistra illi obiecta est, quae erat sub capite. Caput supra erat, dextera desuper complectebatur. Quid poterat facere persecutor, quamvis delicatae feminae? Erat quidem illa sexu infirma, et divitiis forte languidior, et consuetudine corporali infirmior; sed quid ad tanta munimenta? quid ad illum sponsum mittentem sinistram sub caput, et dextera sua complectentem 62? Quando sic munitam percuteret inimicus? Et tamen percussit, sed in corpus. Quid autem dicit psalmus? Custodiat animam tuam Dominus. Anima non cessit, corpus percussum est. Et corpus ad tempus percussum est: nam in fine resurrecturum est. Quia et ipse qui dignatus est esse caput Ecclesiae, praebuit corpus suum ad tempus percutiendum: sed carnem suam ille triduo resuscitavit; carnem nostram in fine resuscitaturus est. Ideo suscitatum est caput, quod attenderet corpus, ut non deficeret. Custodiat animam tuam Dominus. Ipsa non cedat, ipsa non frangatur scandalis; in persecutionibus, in tribulationibus, ipsa non cedat deficiendo: sicut Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete, qui habet potestatem corpus et animam occidere in gehenna ignis 63. Hanc ergo animam tuam custodiat Dominus, ne cedas persuasori malo, ne cedas promittenti falsa, ne cedas minanti temporalia, et custodiat animam tuam Dominus.

Salutem consequentur aeternam humilis et Deo fidens Christianus.

14. Et deinde: Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Nam introitum tuum ad tempus attende. Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Exitum idem custodiat. Quid est, introitum? quid est, exitum? Quando tentamur, intramus: quando vincimus tentationem, eximus. Audi, introitum; audi, exitum. Vasa figuli probat fornax, ait Scriptura, et homines iustos tentatio tribulationis 64. Si sic sunt homines iusti, quomodo vasa figuli; necesse est ut vasa figuli fornacem intrent. Et non quando intrant, iam securus est figulus, sed cum exierint. Dominus autem securus est, quia novit qui sunt eius 65, et novit qui in fornace non crepent. Illi non crepant, qui non habent ventum superbiae. Humilitas ergo custodit in omni tentatione: quia a convalle plorationis ascendimus cantantes Canticum graduum; et custodit Dominus introitum, ut salvi intremus. Sana fide simus quando accidit tentatio, et custodit exitum ex hoc nunc et usque in saeculum. Cum enim exierimus ab omni tentatione, iam in aeternum nulla nos tentatio terrebit, nulla concupiscentia saltem sollicitabit. Audi Apostolum idipsum commemorantem, quod paulo ante commemoravi: Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra quam potestis ferre 66. Ecce introitus tuus custoditur; quando non tibi sinit Deus accidere tentationem quam non potes ferre, introitum tuum custodit: videte si custodit et exitum. Sed faciet, inquit, cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 67. Numquid possumus nos, fratres, interpretari aliter, quam ipsa verba Apostoli docuerunt? Custodite ergo vos, sed non a vobis, quia Dominus tegumentum, qui custodit, qui non dormitat nec dormit. Semel dormivit pro nobis: surrexit; iam non dormiet. Nemo de se praesumat. De convalle plorationis ascendimus, non remaneamus in via. Gradus in via restant; non debemus pigri remanere, non debemus superbi cadere: dicamus Deo: Non moveatur pes noster. Non dormiet, qui custodit nos. In nostra potestate est, Deo donante, si eum nobis faciamus custodem qui non dormit neque dormitat, qui custodit Israel. Quem Israel? Videntem Deum. Ita erit auxilium tuum a Domino, ita erit tegumentum tuum super manum dexterae tuae; ita custoditur introitus tuus et exitus tuus ex hoc nunc et usque in saeculum. Nam si de te praesumpseris, motus est pes tuus; si motus est pes tuus, iam putas te in aliquo gradu esse: inde cadis, si superbus es; quia humilis in convalle plorationis dicit: Ne des ad movendum pedem meum 68.

Se immoderationem fuisse in sermone fatetur Augustinus.

15. Etsi brevis Psalmus est, longa tamen tractatio, et longus sermo. Putate, fratres, quia per natalem beatae Crispinae invitavi vos, et immoderatior fui in convivio producendo. Nonne posset hoc vobis fieri, si quis vos militaris invitaret, et ad mensam sine mensura bibere cogeret? Liceat nobis hoc facere in divino sermone, ut inebriemini et satiemini, quemadmodum et Dominus pluvia sua temporali dignatus est terram irrigare, ut cum maiore gaudio nos sineret ire ad locum martyrum, sicut hesterno die promiseramus. Illi enim martyres sine labore hic sunt nobiscum.

IN PSALMUM 121

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Ad Deum ascendamus puro corde amando.

1. Sicut amor immundus inflammat animam, et ad terrena concupiscenda et peritura sectanda perituram vocat, et in ima praecipitat, atque in profunda demergit: sic amor sanctus ad superna levat, et ad aeterna inflammat, et ad ea quae non transeunt neque moriuntur, excitat animam, et de profundo inferni levat ad coelum. Habet tamen omnis amor vim suam, nec potest vacare amor in anima amantis; necesse est ducat. Sed vis nosse qualis amor sit? Vide quo ducat. Non ergo monemus ut nihil ametis; sed monemus ne mundum ametis, ut eum qui fecit mundum, libere ametis. Obligata enim anima amore terreno, quasi viscum habet in pennis; volare non potest. Mundata vero ab affectibus sordidissimis saeculi, tamquam extensis pennis et duabus alis resolutis ab omni impedimento, id est, duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi volat 1. Quo, nisi ad Deum ascendens volando, quia ascendit amando? Quod antequam possit, gemit in terra, si iam inest ei volandi desiderium; et dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam 2? Quo autem volabit, nisi de mediis scandalis, ubi gemebat etiam iste cuius haec vox est quam commemoravi? De mediis ergo scandalis, a commixtione malorum hominum, a paleis quibus grana commixta sunt, volare vult, ubi non patiatur coniunctionem et societatem iniqui alicuius, sed vivat in sancta societate Angelorum civium in aeterna Ierusalem.

Curramus in domum Domini.

2. [v. 1.] Ideo psalmus iste, quem hodie suscepimus tractandum Sanctitati vestrae, ipsam Ierusalem desiderat, id est, iste qui ascendit in hoc psalmo: est enim: Canticum graduum; quod saepe diximus Caritati vestrae, quia non sunt gradus isti descendentium, sed ascendentium. Ascendere ergo vult iste. Et quo vult ascendere, nisi in coelum? Quid est, in coelum? Utrum ideo vult ascendere, ut sit cum sole et luna et stellis? Absit. Sed est in coelo aeterna Ierusalem, ubi sunt cives nostri Angeli: ab ipsis civibus nostris peregrinamur in terra. In peregrinatione suspiramus; in civitate gaudebimus. Invenimus autem et socios in ista peregrinatione, qui iam viderunt ipsam civitatem, et invitant nos ut curramus ad illam. Ad hos gaudet iste qui et dicit: Iucundatus sum in his qui dixerunt mihi: In domum Domini ibimus. Fratres, veniat in mentem Caritati vestrae, si qua forte festivitas martyrum et locus aliquis sanctus nominatur, quo certo die turbae confluant ad celebrandam solemnitatem; illae turbae quomodo se exsuscitant, quomodo se hortantur et dicunt: Eamus, eamus. Et quaerunt: Quo eamus? Et dicitur: Ad illum locum, ad sanctum locum. Invicem sibi loquuntur, et tamquam incensi singillatim faciunt unam flammam: et ipsa una flamma facta ex collocutione sese accendentium rapit illos ad locum sanctum, et cogitatio sancta sanctificat eos. Si ergo ad locum temporalem sic rapit amor sanctus; qualis amor debet esse qui concordes rapit in coelum, et dicentes sibi: In domum Domini ibimus? Ergo curramus, curramus, quia in domum Domini ibimus. Curramus, et non fatigemur; quia illuc perveniemus, ubi non lassabimur. Curramus in domum Domini, iucundetur anima nostra in his qui ea nobis dicunt. Qui enim ea nobis dicunt, priores viderunt ipsam patriam, de longinquo clamantes ad posteriores: In domum Domini ibimus: ambulate, currite. Viderunt illam Apostoli, et dixerunt nobis: Currite, ambulate, sequimini; In domum Domini ibimus. Et quid dicit unusquisque nostrum? Iucundatus sum in his qui dixerunt mihi: In domum Domini ibimus. Iucundatus sum in Prophetis, iucundatus sum in Apostolis. Omnes enim isti dixerunt nobis: In domum Domini ibimus.

De terrena et caelesti Ierusalem.

3. [v. 2.] Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Ecce habes domum Domini, si quaerebas quid sit domus Domini. In illa domo Domini laudatur qui condidit domum: ipse deliciae omnium habitantium in domo; ipse sola spes hic, et res ibi. Ergo qui currunt, quid debent cogitare? Quasi ibi iam sint, et ibi stent. Magnum enim est ibi stare inter Angelos, et non deficere. Qui enim inde lapsus est, in veritate non stetit 3. Quicumque non sunt lapsi, in veritate stant: et ille stat, qui Deo fruitur; qui autem se frui voluerit, cadit. Quis autem se frui vult? Qui superbus est. Ideo ille qui semper stare volebat in atriis Ierusalem: In lumine tuo, inquit, videbimus lumen; non, in lumine meo: et: Apud te, inquit, fons vitae; non, apud me. Et quid adiecit? Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, non potuerunt stare 4. Si ergo illi non potuerunt stare, quia superbi fuerunt; humiliter ascende, ut dicas: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Cogita qualis ibi futurus sis; et quamvis adhuc in via sis, hoc tibi pone ante oculos, quasi ibi stes, quasi iam inter Angelos indeficiens gaudeas, et fiat in te quod dictum est: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 5. Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Cuius Ierusalem? Solet enim dici et ista Ierusalem; sed ista Ierusalem umbra est illius. Et quid magnum est stare in ista Ierusalem, quando ista Ierusalem stare non potuit, quae in ruinam conversa est? Hoc ergo pro magno Spiritus sanctus ex inflammato corde amantis huius eloquitur, quia dicit: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem? nonne illa est Ierusalem, cui dixit Dominus: Ierusalem, Ierusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te 6? Quid magnum ergo iste concupiscebat, stare inter illos qui interficiebant Prophetas, et lapidabant missos ad se? Absit ut de ista Ierusalem sic cogitet qui sic amat, qui sic ardet, qui sic vult pervenire ad illam Ierusalem matrem nostram 7, de qua dicit Apostolus, aeternam in coelis 8.

De sanctae civitatis structura et fundamento.

4. [v. 3.] Audi postremo, noli mihi credere; audi quid sequatur, et quam Ierusalem designet mentibus nostris. Cum enim dixisset: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem; quasi diceretur illi: De qua Ierusalem dicis? de qua Ierusalem loqueris? subiecit statim: Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Fratres, quando dicebat ista David, perfecta erat illa civitas, non aedificabatur. Nescio quam ergo civitatem dicit, quae modo aedificatur, ad quam currunt in fide lapides vivi, de quibus dicit Petrus: Et vos tamquam lapides vivi coaedificamini in domum spiritalem 9, id est, templum sanctum Dei. Quid est, lapides vivi coaedificamini? Vivis, si credis: si autem credis, efficeris templum Dei; quia dicit apostolus Paulus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 10. Ipsa ergo modo civitas aedificatur; praeciduntur de montibus lapides per manus praedicantium veritatem, conquadrantur ut intrent in structuram sempiternam. Adhuc multi lapides in manibus artificis sunt; non cadant de manibus artificis, ut possint perfecti coaedificari in structuram templi. Est ergo ista Ierusalem quae aedificatur ut civitas: fundamentum ipsius Christus est. Dicit apostolus Paulus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 11. Fundamentum quando ponitur in terra, desuper aedificantur parietes, et pondus parietum ad ima tendit, quia in imo positum est fundamentum. Si autem fundamentum nostrum in coelo est, ad coelum aedificemur. Corpora aedificaverunt istam instructuram, quam videtis amplam surrexisse, huius basilicae; et quia corpora aedificaverunt, fundamentum in imo posuerunt: quia vero spiritaliter aedificamur, fundamentum nostrum in summo positum est 12. Illuc ergo curramus, ubi aedificemur; quia de ipsa Ierusalem dictum est: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Sed cuius Ierusalem? Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Parum dixit, ut ostenderet Ierusalem, quia dixit, ut civitas aedificatur; adhuc potest illa corporalis intellegi. Quid si enim existat aliquis et dicat: Iam quidem et cum ista dicerentur temporibus David, et ista canerentur, erat civitas illa perfecta; sed videbat in spiritu ruituram, et iterum aedificandam. Expugnata est enim illa civitas, et factus est transitus in Babyloniam populi captivati, et dicta est ista in Scripturis, transmigratio in Babyloniam 13. Et prophetavit Ieremias, post septuaginta annos captivitatis aedificari posse illam civitatem quae destructa erat a debellantibus 14. Forte ait aliquis: Hoc videbat David in spiritu, ruituram civitatem Ierusalem a debellantibus, et iterum posse post septuaginta annos aedificari; et ideo dixit: Ierusalem quae aedificatur ut civitas: noli ergo putare illam civitatem esse dictam quae constat ex sanctis, tamquam ex lapidibus vivis. Quid sequitur, ut tollat totam dubitationem? Ait enim: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Sed quam dico Ierusalem? Numquid istam, inquit, quam videtis stare corporeis parietibus erectam? Non; sed Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Quare non civitas, sed ut civitas; nisi quia ista structura parietum, quae erat in Ierusalem, visibilis civitas erat, sicut proprie dicitur ab omnibus civitas: illa autem aedificatur tamquam civitas, quia et illi qui in eam intrant, tamquam vivi lapides 15 sunt; non enim vere lapides sunt? Sicut illi ut lapides, non lapides; sic illa ut civitas, non civitas; quia dixit, aedificatur. Nomine quippe aedificii, structuram compagemque corporum atque parietum voluit intellegi. Nam civitas proprie in hominibus habitantibus intellegitur. Sed manifestavit nobis civitatem se urbem dixisse, quia dixit, aedificatur. Et quia aedificium spiritale similitudinem quamdam habet aedificii corporalis, ideo aedificatur ut civitas.

Idipsum est quod semper eodem modo est.

5. Sed dicat quod sequitur, et auferat omnem dubitationem, quia non carnaliter debemus accipere: Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Cuius participatio eius in idipsum. Iam ergo, fratres, quisquis erigit aciem mentis, quisquis deponit caliginem carnis, quisquis mundat oculum cordis, elevet, et videat idipsum. Quid est idipsum? Quomodo dicam, nisi idipsum? Fratres, si potestis, intellegite idipsum. Nam et ego quidquid aliud dixero, non dico idipsum. Conemur tamen quibusdam vicinitatibus verborum et significationum perducere infirmitatem mentis ad cogitandum idipsum. Quid est idipsum? Quod semper eodem modo est; quod non modo aliud, et modo aliud est. Quid est ergo idipsum, nisi, quod est? Quid est quod est? Quod aeternum est. Nam quod semper aliter atque aliter est, non est, quia non manet: non omnino non est, sed non summe est. Et quid est quod est, nisi ille qui quando mittebat Moysen, dixit illi: Ego sum qui sum 16? Quid est hoc, nisi ille qui cum diceret famulus eius: Ecce mittis me: si dixerit mihi populus: Quis te misit? quid dicam ei? nomen suum noluit aliud dicere, quam: Ego sum qui sum; et adiecit et ait: Dices itaque filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ecce idipsum: Ego sum qui sum: Qui est, misit me ad vos. Non potes capere; multum est intellegere, multum est apprehendere. Retine quod pro te factus est, quem non posses capere. Retine carnem Christi, in quam levabaris aegrotus, et a vulneribus latronum semivivus relictus, ut ad stabulum perducereris 17, et ibi sanareris. Ergo curramus ad domum Domini, et perveniamus ad civitatem ubi stent pedes nostri; civitatem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Quid enim debes tenere? Quod pro te factus est Christus, quia ipse est Christus; et ipse Christus recte intellegitur: Ego sum qui sum, quo modo est in forma Dei. Ubi non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 18, ibi est idipsum. Ut autem efficiaris tu particeps in idipsum, factus est ipse prior particeps tui; et Verbum caro factum est, ut caro participet Verbum. Quia vero quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis 19, ex semine venit Abraham; promissum est autem Abrahae et Isaac et Iacob, quod in semine eorum benedicerentur omnes gentes 20; et inde videmus Ecclesiam toto orbe diffusam: loquitur ad infirmos Deus. Firmitatem cordis quaesivit, cum diceret: Ego sum qui sum: firmitatem cordis quaesivit, et aciem contemplationis erectam, cum dixit: Qui est, misit me ad vos. Sed nondum habes forte contemplationem: noli deficere, noli desperare. Qui est, voluit esse homo, ut tu es; et ideo secutus ait Moysi quasi expavescenti nomen. Quod nomen? Quod est: Est. Et dixit, inquit: Dominus ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: hoc mihi nomen est in aeternum 21. Noli de te desperare, quia dixi: Ego sum qui sum, et: Qui est, misit me ad vos: quia tu modo fluctuas, et mutabilitate rerum et varietate mortalitatis humanae percipere non potes quod est idipsum. Ego descendo, quia tu venire non potes. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. In semine Abraham spera aliquid, ut confirmari possis ad videndum qui venit ad te in semine Abrahae.

Omnia ibi stant, ubi nihili transit.

6. Ergo hoc est idipsum de quo dictum est: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 22. Ecce idipsum, cuius anni non deficient. Fratres, nonne anni nostri quotidie deficiunt, nec stant omnino? Nam et qui venerunt, iam non sunt; et qui futuri sunt, nondum sunt: iam illi defecerunt, et illi defecturi venturi sunt. In hoc ergo ipso uno die, fratres, ecce modo quod loquimur in momento est. Praeteritae horae transierunt, futurae nondum venerunt; et cum venerint, et ipsae transibunt et deficient. Qui sunt anni qui non deficiunt, nisi qui stant? Si ergo ibi anni stant, et ipsi anni qui stant unus annus est, et ipse unus annus qui stat unus dies est; quia ipse unus dies nec ortum habet nec occasum, nec inchoatur ab hesterno, nec excluditur a crastino, sed stat semper ille dies: et quod vis vocas illum diem; si vis, anni sunt; si vis, dies est; quodcumque cogitaveris, stat tamen: ipsius stabilitatis participat illa civitas cuius participatio est in idipsum: merito ergo, quia illius stabilitatis fit particeps, dicit iste qui illuc currit: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Omnia enim ibi stant, ubi nihil transit. Vis et tu ibi stare et non transire? Illuc curre. Idipsum nemo habet ex se. Intendite, fratres. Quod corpus habet, non est idipsum; quia non in se stat. Mutatur per aetates, mutatur per mutationes locorum ac temporum, mutatur per morbos et defectus carnales: non ergo in se stat. Corpora coelestia non in se stant: habent quasdam mutationes suas, etsi occultas; certe de locis in loca mutantur, ascendunt ab oriente in occidentem, et rursus circumeunt ad orientem: non ergo stant, non sunt idipsum. Anima humana nec ipsa stat. Quantis enim mutationibus et cogitationibus variatur! quantis voluptatibus immutatur! quantis cupiditatibus diverberatur atque discinditur! Mens ipsa hominis, quae dicitur rationalis, mutabilis est, non est idipsum. Modo vult, modo non vult; modo scit, modo nescit; modo meminit, modo obliviscitur: ergo idipsum nemo habet ex se. Qui voluit ex se habere idipsum, ut quasi ipse sibi esset idipsum, lapsus est: cecidit angelus, et factus est diabolus. Propinavit homini superbiam, deiecit secum invidentia eum qui stabat 23. Isti sibi voluerunt idipsum esse; sibi principari, sibi dominari voluerunt: noluerunt habere verum Dominum, qui vere est idipsum, cui dictum est: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es 24. Iam ergo post tantum languorem, post tantos morbos, difficultates, labores, redeat anima humiliata ad idipsum: et sit in illa civitate cuius participatio eius in idipsum.

Tribus alio nomine dici possunt curiae.

7. [v. 4.] Illuc enim ascenderunt tribus. Quaerebamus enim quo ascendat qui cecidit; quia diximus, ascendentis hominis vox est, ascendentis Ecclesiae. Putamusne quo ascendit? quo it? quo erigitur? Illuc ascenderunt, inquit, tribus. Quo ascenderunt tribus? In civitatem cuius participatio eius in idipsum. Ergo illuc ascenditur, in Ierusalem. Homo autem qui descendebat de Ierusalem in Iericho, incidit in latrones 25. Non descenderet, et non incideret in latrones. Quia vero descendendo incidit in latrones, ascendendo veniat ad Angelos. Ascendat ergo, quia ascenderunt tribus. Sed quae sunt tribus? Multi noverunt, multi non noverunt. Sed et nos qui novimus, descendamus ad illos qui non noverunt tribus, ut nobiscum ascendant quo ascenderunt tribus. Tribus alio nomine dici possunt curiae, sed non proprie. Itaque tribus uno nomine alio proprie dici non possunt; sed vicino dicuntur curiae. Nam proprie si dixerimus curias, non intelleguntur nisi curiae quae sunt in civitatibus singulis singulae; unde curiales et decuriones, id est, quod sint in curia vel decuria: et nostis quia tales curias singulas habent singulae civitates. Sunt autem vel erant aliquando in istis quoque civitatibus curiae etiam populorum; et una civitas multas curias habet, sicut Roma triginta quinque curias habet populi. Hae dicuntur tribus. Has populus Israel duodecim habebat, secundum filios Iacob.

Ad Israel pertinet qui est particeps in idipsum.

8. Duodecim tribus erant populi Israel: sed erant ibi mali, et erant ibi boni. Quam enim malae tribus quae crucifixerunt Dominum? Quam bonae tribus quae cognoverunt Dominum? Illae ergo tribus quae crucifixerunt Dominum, tribus sunt diaboli. Cum ergo hic diceret: Illuc enim ascenderunt tribus; ne omnes tribus intellegeres, addidit, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Quae cognoverunt Dominum. Ex ipsis enim duodecim tribubus malis, erant ibi boni de bonis tribubus quae cognoverunt fabricatorem civitatis; et ipsa erant grana inter illas tribus, quae inter paleas commixta sunt. Ascenderunt autem, non cum paleis, sed tribus purgatae, electae, quasi tribus Domini. Illuc ascenderunt tribus, tribus Domini. Quid est, tribus Domini? Testimonium Israel. Hoc quid sit, fratres, audite: Testimonium Israel, id est, in quibus cognoscatur quia est vere Israel. Quid est enim Israel? Interpretatio nominis eius dicta est iam, et saepe dicatur: forte enim etsi recens dicta est, excidit. Dicendo, nos faciamus ut non excidat etiam eis qui legere non noverunt aut noluerunt: nos simus codex ipsorum. Israel: Videns Deum interpretatur; imo diligentius discusso verbo, sic interpretatur, Israel. Est videns Deum: utrumque, est videns Deum. Quia homo in se non est: mutatur enim et vertitur, si non participet eius qui est idipsum. Tunc est, quando videt Deum. Tunc enim est, quando videt eum qui est; et videndo eum qui est, fit et ipse pro modo suo ut sit. Ergo ipse est Israel, Israel est videns Deum. Superbus ergo non est Israel: quia non est participatio eius in idipsum; quia ipse sibi vult esse in idipsum. Qui sibi vult esse principium non est Israel. Omnis ergo fictus non est Israel, quia omnis superbus necesse est ut fictus sit. Hoc dico, fratres; necesse est ut omnis superbus velit videri quod non est: aliter, fratres mei, non potest. Et utinam sic vellet superbus videri quod non est, ut vellet videri, verbi causa, choraula, cum choraula non esset. Cito enim probaretur; diceretur ei: Canta; videamus utrum choraula sis. Non posset; inveniretur falso se videri voluisse quod non erat. Si diceret se eloquentem, diceretur ei: Loquere, et proba. Si locutus fuerit, invenitur non hoc esse quod professus est. Superbus, quod peius est, iustum se vult videri, cum non sit; et quia iustitiam intellegere difficile est, difficile est superbos agnoscere. Volunt ergo superbi videri quod non sunt: ideo non est participatio eorum in idipsum; non pertinent ad Israel, qui est videns Deum. Quis ergo pertinet ad Israel? Qui est particeps in idipsum. Quis est qui participat in idipsum? Qui confitetur se non esse quod Deus est, et ab illo habere quod bonum potest habere; a se autem non esse nisi peccatum, ab illo sibi esse iustitiam. Talis est in quo dolus non est. Et Dominus videns Nathanaelem, quid ait? Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 26. Si ergo verus Israelita, in quo dolus non est, tribus illae ascendunt ad Ierusalem, in quibus dolus non est. Et ipsae sunt testimonium Israel; id est, per illas agnoscitur quia erant grana inter illam paleam, quando area cum videretur, tota palea putabatur. Erant ergo ibi grana: sed cum ascenderint in sublimitatem illam splendoris, cum fuerit area ventilata 27, tunc erit testimonium Israel; tunc dicent omnes mali: Vere quia erant ibi iusti inter malos, quando nobis omnes mali videbantur, et quales nos eramus, tales omnes putabamus. Testimonium Israel. Quo ascendunt? quare ascendunt? Ad confitendum nomini tuo, Domine. Magnificentius dici non potest. Sicut superbia praesumit, sic humilitas confitetur. Quomodo praesumptor est qui vult videri quod non est; sic confessor est qui non vult videri quod est ipse, et amat quod est ille. Ad hoc ergo ascendunt Israelitae, in quibus dolus non est, quia sunt vere Israelitae, quia in ipsis est testimonium Israel; ad hoc ascendunt, ad confitendum nomini tuo, Domine.

In Apostolis sedet Deus et de ipsis iudicat Deus.

9. [v. 5.] Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium. Mirum aenigma, mira quaestio, si non intellegatur. Sedes dicit, quos Graeci thronos appellant. Thronos Graeci sellas dicunt, tamquam honorabiles. Ergo, fratres mei, non est mirum si sedeant homines in sedibus, in sellis: ut autem ipsae sedes sedeant, quomodo possumus intellegere? Tamquam si dicat aliquis: Sedeant hic cathedrae, aut sedeant hic sellae. In sella sedetur, in sedibus sedetur, in cathedris sedetur; non ipsae sedes sedent. Quid est ergo hoc: Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium? Certe soletis audire, Deo dicente: Coelum mihi thronus est; terra autem scabellum pedum meorum 28 Latine autem totum sic dicitur: Coelum mihi sedes est. Qui sunt isti, nisi iusti? qui sunt coeli, nisi iusti? Qui coelum, ipsi coeli: quia quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; sic sunt multae, ut una sit: sic ergo et iusti; ita sunt iusti coelum, ut coeli sint. In ipsis autem sedet Deus, et de ipsis iudicat Deus. Et non sine causa dictum est: Coeli enarrant gloriam Dei 29. Apostoli enim facti sunt coelum. Unde facti sunt coelum? Quia iustificati. Quomodo peccator factus est terra, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis 30; sic iustificati facti sunt coelum. Portaverunt Deum, et de ipsis Deus coruscabat miracula, tonabat terrores, pluebat consolationes. Erant ergo, erant illi coelum, et enarrabant gloriam Dei. Nam ut noveritis ipsos dictos coelum, ibi ait in ipso psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 31. Quaeris, quorum; et invenies, coelorum. Si ergo coelum sedes Dei, Apostoli autem coelum; et ipsi facti sunt sedes Dei, ipsi sunt thronus Dei. Dictum est alio loco: Anima iusti, thronus sapientiae 32. Magna res, magna res dicta est: Thronus sapientiae anima iusti; id est, in anima iusti sedet sapientia tamquam in sella sua, tamquam in throno suo, et inde iudicat quidquid iudicat. Ergo erant throni sapientiae, et ideo dixit illis Dominus: Sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel 33. Sic et ipsi sedebunt super duodecim sedes, et ipsi sunt sedes Dei: de illis quippe dictum est: Ibi enim sederunt sedes. Quoniam ibi sederunt sedes. Qui sederunt? Sedes. Et qui sunt sedes? De quibus dictum est: Anima iusti, sedes sapientiae 34. Qui sunt sedes? Coeli. Qui sunt coeli? Coelum. Quod est coelum? De quo dicit Dominus: Coelum mihi sedes est 35. Et ipsi iusti sunt sedes, et habent sedes; et in illa Ierusalem sedebunt sedes. Ad quam rem? In iudicium. Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, o vos sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Quos iudicantes? Infra qui sunt in terra. Qui iudicabunt? Qui facti sunt coelum. Illi autem qui iudicabuntur, in duas partes dividentur; una ad dexteram, altera ad sinistram erit. Iudicabunt cum Christo sancti. Veniet enim in iudicium cum senioribus populi, ait Isaias 36. Alii sunt ergo qui cum illo iudicabunt; alii qui ab illo iudicabuntur, et ab illis qui cum eo iudicabunt. Dividentur ergo isti in duas partes: una ponetur ad dexteram, cui enumerabuntur eleemosynae quas fecerunt; alia ponetur ad sinistram, cui enumerabitur crudelitas, et sterilitas misericordiae. Et illis ad dexteram constitutis dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quare? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Et illi: Quando te vidimus esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 37. Ergo quid est, fratres? Illi iudicabunt de quibus dictum est ut fiant amici de mammona iniquitatis; ut et ipsi, inquit, recipiant vos in aeterna tabernacula 38. Sancti sedebunt cum Domino attendere qui fecerunt misericordiam, et assument illos separatos in dexteram in regnum coelorum: et ipsa est pax Ierusalem. Quae est pax Ierusalem? Ut opera misericordiae corporalia iungantur operibus praedicationis spiritalibus, et fiat pax dando et accipiendo. Ait enim Apostolus, qui rationem dati et accepti dixit esse istas eleemosynas; ait ergo: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus 39? Et de ipsa re ait alio loco: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi 40. Quare. Qui multum, non abundavit? Quia quod plus habebat, dedit indigenti. Et quid est: Qui modicum, non defuit illi? Quia accepit ab illo qui abundavit, ut fiat, inquit, aequalitas 41. Ipsa est pax de qua dicitur: Fiat pax in virtute tua.

Fortis res dilectio.

10. [v. 6.] Namque cum dixisset: Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium, sedes super domum David, id est, super familiam Christi, cui dederunt in tempore cibaria; statim tamquam ipsis sedibus ait: Interrogate quae ad pacem sunt Ierusalem. O vos sedes, qui iam sedetis ut iudicetis, et facti estis sedes Domini iudicantis (quoniam qui iudicant, interrogant; qui iudicantur, interrogantur): Interrogate, inquit, quae sunt ad pacem Ierusalem. Interrogando quid invenient? Alios fecisse misericordiam, alios non fecisse. Quos invenient fecisse misericordiam, ipsos vocabunt ad Ierusalem; quia ipsa sunt ad pacem Ierusalem. Dilectio fortis res, fratres; dilectio fortis res. Vultis videre quam sit fortis dilectio? Quisquis per aliquam necessitatem non potuerit implere quod iubet Deus, amet illum qui implet, et in illo implet. Intendat Caritas vestra. Verbi gratia, uxorem habet, quam dimittere non potest; oportet ut obtemperet Apostolo dicenti: Uxori vir debitum reddat; et: Alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem 42. Venit in mentem quia melior est illa vita de qua dicit idem apostolus: Vellem omnes esse sicut meipsum 43. Attendit eos qui hoc fecerunt; amat eos, et in ipsis implet quod in se non potest. Fortis res est dilectio. Ipsa est virtus nostra; quia si in illa non fuerimus, nihil prodest quidquid aliud habuerimus. Si linguis hominum loquar, dicit Apostolus, et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum quasi aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Adiungit aliud magnum: Quod si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 44. Si autem sit sola caritas, quae non inveniat quod distribuat pauperibus, diligat: solum calicem aquae frigidae det 45; tantum illi imputabitur, quantum Zacchaeo qui dimidium patrimonii donavit pauperibus 46. Quare hoc? Ille tam modicum dedit, ille tam multum dedit, et tantum illi imputabitur? Tantum plane. Impar enim facultas, sed non impar caritas.

Det dives quod habet ut accipiant quod non habet.

11. Illi ergo interrogant; vos cogitate quid estis. Iam ecce dictum est nobis: In domum Domini ibimus. Iucundati sumus certe in his qui dixerunt nobis: In domum Domini ibimus 47. Videte ergo si imus. Non enim pedibus imus, sed affectibus. Videte si imus; interroget se unusquisque vestrum qualis est erga pauperem sanctum, erga indigentem fratrem, qualis est erga indigentem mendicum: videat si viscera eius non sunt angusta. Quia interrogare te habent sedes quae sedebunt in iudicium, et debent invenire quae sunt ad pacem Ierusalem. Et quomodo interrogant? Tamquam sedes Dei. Deus interrogat. Si Deum latet aliquid, et illas sedes aliquid interrogantes fugere potest. Interrogate quae sunt ad pacem Ierusalem. Sed quae sunt ad pacem Ierusalem? Et abundantia, inquit, his qui diligunt te. Ad ipsam Ierusalem convertit vocem. Abundantia est illis qui diligunt eam. Abundantia ex inopia: hic inopes, ibi abundantes; hic infirmi, ibi firmi; hic egeni, ibi divites. Unde facti divites? Quia dederunt hic quod acceperunt a Deo ad tempus, et acceperunt ibi quod postea Deus retribuet in aeternum. Hic, fratres mei, et divites pauperes sunt. Bonum est diviti ut agnoscat se pauperem: si enim plenum se putat, tumor est ille, non plenitudo. Agnoscat se inanem, ut possit impleri. Quid habet? Aurum. Quid nondum habet? Vitam aeternam. Attendat quid habeat, et videat quid non habeat. Fratres, ex eo quod habet, det, ut accipiat quod non habet; emat ex eo quod habet, illud quod non habet. Et abundantia his qui diligunt te.

Valida sicut mors dilectio.

12. [v. 7.] Fiat pax in virtute tua. O Ierusalem! o civitas quae aedificaris ut civitas, cuius participatio tua in idipsum, fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua; quia virtus tua, dilectio tua. Audi Cantica canticorum: Valida est sicut mors dilectio 48. Magnum verbum, fratres: Valida est sicut mors dilectio. Magnificentius exprimi non potuit fortitudo caritatis, quam ut diceretur: Valida est sicut mors dilectio. Quis enim resistit morti, fratres? Intendat Caritas vestra. Resistitur ignibus, undis, ferro; resistitur potestatibus, resistitur regibus: venit una mors, quis ei resistit? Nihil illa fortius. Propterea viribus eius caritas comparata est, et dictum est: Valida est sicut mors dilectio. Et quia ipsa caritas occidit quod fuimus, ut simus quod non eramus; facit in nobis quamdam mortem dilectio. Ipsa morte mortuus erat qui dicebat: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 49: ipsa morte mortui erant quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 50. Valida est sicut mors dilectio. Si ergo valida est, fortis est et magnae virtutis, et ipsa est virtus, et per ipsam reguntur infirmi a firmis, terra a coelo, populi a sedibus; ideo: Fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua. Et per istam virtutem, per istam dilectionem, per istam pacem, fiat abundantia in turribus tuis: id est, in excelsis tuis. Pauci enim sedebunt in iudicio; sed multi ad dexteram positi facient populum civitatis illius. Multi enim pertinebunt ad singulos quosque excelsos, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna; et erit abundantia in turribus eius. Plenitudo autem deliciarum et sufficientia divitiarum ipse Deus, ipse idipsum, ipse cuius participatio est civitatis in idipsum: ipsa erit et abundantia nostra. Sed unde? Per caritatem, hoc est, per virtutem. In quo autem est caritas, fratres? Qui non sua quaerit in hac vita 51. Audi Apostolum habentem caritatem: ait: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo 52. Ubi est ergo quod dixisti: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem 53? et modo dicis te placere, modo hortaris ut et illi placeant? Sed non ibi posuit finem, ut quis propter se, non propter caritatem placeat. Qui gloriam suam quaerit, non quaerit salutem aliorum. Ait enim: Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant 54.

Haeretici, si pacem haberent, unitatem non conscinderent.

13. [v. 8.] Ideo et hic cum de caritate diceret: Propter fratres meos, inquit, et propinquos meos, loquebar autem pacem de te. O Ierusalem, civitas cuius participatio in idipsum, ego in hac vita et in hac terra, ego pauper, peregrinus et gemens, nondum perfruens pace tua, et praedicans pacem tuam; non propter me illam praedico, sicut haeretici, qui quaerentes gloriam suam dicunt: Pax vobiscum: et pacem non habent quam populis praedicant. Si enim haberent pacem, non conscinderent unitatem. Ego, inquit, loquebar pacem de te. Sed quare? Propter fratres meos et propinquos meos: non propter honorem meum, non propter pecuniam meam, non propter vitam meam; nam: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Sed loquebar pacem de te, propter fratres meos et propinquos meos. Nam cupiebat ipse dissolvi, et esse cum Christo: et qui ista praedicaret propinquis et fratribus: Manere, inquit, in carne, necessarium propter vos 55. Propter fratres meos et propinquos meos, loquebar autem pacem de te.

14. [v 9.] Propter domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. Non propter me quaesivi bona: nam non tibi quaererem, sed mihi; ideo nec ego haberem, quia non tibi quaererem: sed: Propter domum Domini Dei mei, propter Ecclesiam, propter sanctos, propter peregrinos, propter inopes, ut ascendant; quia dicimus eis: In domum domini ibimus: propter ipsam domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. Haec, fratres, prolixiora et necessaria carpite, manducate, bibite; convalescite, currite, apprehendite.

IN PSALMUM 122

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Christus nobiscum in terra, nos cum eo in caelo sumus.

1. Ascendentis cantica ex ordine cum Sanctitate vestra consideranda suscepi; ascendentis et amantis, et ideo ascendentis quia amantis. Omnis amor aut ascendit, aut descendit. Desiderio enim bono levamur ad Deum, et desiderio malo ad ima praecipitamur. Sed quia iam malo desiderio lapsi cecidimus; superest nobis, si agnoscimus quis ad nos non ceciderit, sed descenderit, haerendo illi ascendere; quia viribus nostris non possumus. Ipse dixit Dominus noster Iesus Christus: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo 1. Tamquam de se solo videtur dixisse. Ergo caeteri remanserunt, quia solus ascendit, qui solus descendit? Quid debent facere caeteri? Uniri corpori ipsius, ut sit unus Christus, qui descendit et ascendit. Descendit caput, ascendit cum corpore; vestitus Ecclesiam suam, quam sibi exhibuit sine macula et ruga 2. Solus ergo ascendit. Sed et nos quando cum illo sic sumus, ut in illo membra eius simus; et nobiscum solus est, et ideo unus, et semper unus. Unitas nos compaginat uni: et illi soli cum illo non ascendunt, qui cum illo unus esse noluerint. Iam vero quoniam ipse qui in coelo positus est, et carne suscitata immortalis, per quam fuit ad tempus mortalis, et nihil in coelo persecutionum patiens, nihil malitiarum et opprobriorum, sicut in hac terra quando pro nobis omnia sustinere dignatus est; compassus tamen corpori suo in terra laboranti, dixit: Saule, Saule, quid me persequeris? 3 iam ipsum nemo tangebat, et se pati persecutionem de coelo clamabat: non praeter spem esse debemus, imo cum magna fiducia praesumere, quia si per caritatem ipse nobiscum in terra est, per eamdem caritatem et nos cum eo in coelo sumus. Sed diximus quemadmodum nobiscum ipse in terra sit; vocem eius diximus de coelo sonantis: Saule, Saule, quid me persequeris? cum eum Saulus omnino non tangeret, sed nec videret: quomodo autem ostenditur quia et nos cum illo in coelo sumus? Eodem ipso Paulo apostolo dicente: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 4. Ergo et ille adhuc deorsum est, et nos iam sursum sumus: ille deorsum est compassione caritatis, nos sursum sumus spe caritatis. Spe enim salvi facti sumus 5. Sed quia spes nostra certa est; quamvis futurum sit, sic de nobis dicitur, quasi iam factum sit.

Christianorum cor angitur quia nondum cum Christo vivit.

2. [v. 1.] Ascendat ergo iste cantator; sed de unoquoque corde vestrum cantet hic homo, et unusquisque sit iste homo. Cum enim dicitis illud singuli, quia omnes unum estis in Christo, unus homo illud dicit: et non: Ad te, Domine, levavimus oculos nostros; sed: Ad te, Domine, levavi oculos meos. Debetis quidem putare unumquemque vestrum loqui; sed unus ille maxime loquitur, qui etiam diffusus est toto orbe terrarum. Unus ille loquitur, qui alibi dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum 6. Quis est qui clamat a finibus terrae? quis unus homo diffusus est usque ad fines terrae? Unusquisque homo in regione sua potest clamare; numquid a finibus terrae? Sed haereditas Christi, de qua dictum est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 7, ipsa clamat et dicit: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum. Angatur cor nostrum, et clamemus. Unde angatur cor nostrum? Non de his quae hic patiuntur et mali, verbi gratia, quia damnum patiuntur: nam si inde angitur cor, cinis est. Quia nescio quem tuorum ex voluntate Dei amisisti, si inde angitur cor, quid magnum? Hinc anguntur et corda infidelium; ista patiuntur et qui nondum in Christum crediderunt. Unde angitur cor christiani? Quia nondum cum Christo vivit. Unde angitur cor christiani? Quia peregrinatur et desiderat patriam. Si inde angitur cor tuum, etiamsi felix secundum saeculum fueris, gemis; et si omnia prospera confluant, et undique tibi iste mundus arrideat, tu tamen gemis, quia in peregrinatione te constitutum vides; et sentis iam quidem te habere felicitatem secundum oculos stultorum, sed nondum secundum promissionem Christi: illam quaerens gemis, illam quaerens desideras, et desiderando ascendis et ascendendo cantas Canticum graduum, et cantando Canticum graduum, dicis: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo.

Homo sic proficiat ut non superbiat.

3. Ascendens, quo levaturus erat oculos, nisi illuc quo tendebat, et ascendere desiderabat? De terra enim ad coelum ascendit. Ecce terra deorsum, quam calcamus pedibus nostris; ecce etiam coelum sursum, quod videmus oculis nostris; et ascendendo cantamus: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Ubi sunt ergo scalae? Tanta enim intervalla conspicimus inter coelum et terram, tanta separatio est, et tanta spatia locorum: illuc volumus ascendere, scalas non videmus: numquid forte fallimus nos, quia Canticum graduum, id est, canticum ascensionis cantamus? Ascendimus ad coelum, si cogitamus Deum, qui ascensus in corde fecit. Quid est ascendere in corde? Proficere in Deum. Quomodo omnis qui deficit, non descendit, sed cadit: sic omnis qui proficit, ascendit: sed si sic proficiat, ut non superbiat; si sic ascendat, ut non cadat: si autem proficiendo superbiat, ascendendo iterum cadit. Sed ut non superbiat, quid debet facere? Levet oculos suos ad illum qui habitat in coelo, non se attendat. Omnis enim superbus se attendit, et magnus sibi videtur qui sibi placet. Sed qui sibi placet, stulto homini placet; quia ille ipse stultus est, cum sibi placet. Solus securus placet qui Deo placet. Et quis est qui placet Deo? Cui placuerit Deus. Displicere sibi Deus non potest; placeat et tibi, ut placeas illi. Sed tibi ille placere non poterit, nisi tu tibi displicueris. Si autem displices tibi, tolle a te oculum. Utquid te enim attendis? Si enim vere te attendis, invenis in te quod tibi displiceat; et dicis Deo: Peccatum meum ante me est semper 8. Peccatum tuum sit ante te, ut non sit ante Deum; et tu noli esse ante te, ut sis ante Deum. Quomodo enim volumus ut non a nobis avertat faciem Deus, sic volumus ut avertat faciem a peccatis nostris: nam utrumque illi cantatur in Psalmis. Ne avertas faciem tuam a me 9; vox est psalmi, vox est ergo nostra: et ille qui dicit: Ne avertas faciem tuam a me; vide quid dicat alio loco: Averte faciem tuam a peccatis meis 10. Si vis ut avertat faciem suam a peccatis tuis, tu ipse a te averte faciem tuam, et a peccatis tuis noli avertere. Si enim non ab eis averteris faciem tuam, tu ipse irasceris peccatis tuis: si autem tu non avertis faciem tuam a peccatis tuis, tu agnoscis, et ille ignoscit.

Omnes sanctae animae caelum sunt Dei.

4. At vero a te leva oculos ad illum, et dic: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo. Coelum, fratres mei, si corporaliter intellexerimus hoc quod videmus oculis corporeis, vere sic errabimus, ut non putemus nos illuc ascendere, nisi scalis positis, aut aliquibus machinamentis: si autem spiritaliter ascendimus, spiritaliter coelum intellegere debemus; si ascensus in affectu, coelum in iustitia. Quod est ergo coelum Dei? Omnes sanctae animae, omnes iustae animae. Nam et Apostoli quamvis in terra essent carne, coelum erant; quia in illis Dominus sedens, per totum mundum ambulabat. Ergo habitat in coelo. Quomodo? Quomodo dicit in alio psalmo: Tu autem in sancto habitas, laus Israel 11. Qui habitat in coelo. habitat in sancto: sancto quid, nisi templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 12. Sed omnes adhuc infirmi et secundum fidem ambulantes 13, secundum fidem sunt templum Dei, erunt aliquando et secundum speciem templum Dei. Quamdiu sunt templum secundum fidem? Quamdiu in ipsis Christus per fidem habitat; sicut dicit Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris 14. Sunt autem iam coeli in quibus per speciem iam habitat Deus, videntes eum facie ad faciem; omnes sancti Angeli, omnes sanctae Virtutes, Potestates, Sedes, Dominationes, Ierusalem illa coelestis unde peregrinando ingemiscimus, et quam desiderando oramus: ibi habitat Deus. Illuc levavit iste fidem, illuc ascendit affectu, desiderando: et ipsum desiderium facit animam desudare sordes peccatorum, et mundari ab omni labe, ut fiat et ipsa coelum; quia levavit oculos ad eum qui habitat in coelo. Nam si coelum istud corporeum quod oculis videmus, intellexerimus esse habitationem Dei; transitura est habitatio Dei, quia coelum et terra transient 15. Deinde antequam faceret Deus coelum et terram, ubi habitabat? Sed dicit aliquis: Et antequam faceret Deus sanctos, ubi habitabat? In se habitabat Deus, apud se habitabat, et apud se est Deus. Et quando dignatur habitare in sanctis, non sic sunt sancti domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus. Aliter enim nos habitamus in domo, aliter Deus in sanctis: tu habitas in domo; si subtracta fuerit, cadis; Deus autem sic habitat in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant. Quicumque ergo sic portat Deum, ut sit templum Dei; non putet sic a se portari Deum, ut terreat Deum, si se subducat. Vae illi si se subtraxerit Deus; quia ipse cadit: nam Deus in se semper manet. In quibus nos habitamus, ipsa nos continent; in quibus Deus habitat, ipse illos continet. Iam videte quantum interest inter nostram habitationem, et Dei: et sic dicat anima: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo; ut intellegat quia Deus nec coelo indiget, ubi habitet; sed coelum ipso indiget, ut ab ipso inhabitetur.

Interius simus sicut servi et ancilla.

5. [v. 2.] Quid ergo sequitur, quia dixit: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo? Quomodo levasti oculos tuos? Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Et servi sumus, et ancilla sumus: ille et dominus est, et domina est. Aut quid sibi volunt ista verba? et quid sibi volunt istae similitudines rerum? Attendat aliquantum Caritas vestra. Non mirum si servi sumus, et ille dominus est; sed mirum si ancilla sumus, et ille domina est. Sed neque hoc mirum quia ancilla sumus; Ecclesia enim sumus: nec illud mirum, quia et ipse domina est; virtus enim est et sapientia Dei. Audi ergo Apostolum dicentem: Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam 16. Ut iam sit servus populus, et sit ancilla Ecclesia; Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: utrumque audisti: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Cum ergo audis Christum, leva oculos tuos in manus Domini tui; cum audis Dei virtutem et Dei sapientiam, leva oculos tuos in manus dominae tuae: quia et servus et ancilla es; servus, quia populus es; ancilla, quia Ecclesia es. Ipsa autem ancilla magnam dignitatem invenit apud Deum: uxor facta est. Sed donec veniat ad amplexus illos spiritales, ubi secure perfruatur eo quem dilexit, et cui suspiravit in ista diuturna peregrinatione, sponsa est: et accepit arrham magnam, sanguinem sponsi, cui secura suspirat. Nec illi dicitur: Noli amare; quomodo dicitur aliquando virgini iam desponsatae, et nondum nuptae: et iuste dicitur: Noli amare; cum facta fueris uxor, tunc ama: recte dicitur, quia praeproperum et praeposterum desiderium est, et non castum, amare eum cui nescit an nubat. Potest enim fieri ut alius sponset, et alius ducat uxorem. Quia vero nullus alius est qui Christo praeponatur, secura amet ista: et antequam illi iungatur, amet, et de longinquo suspiret et de longinqua peregrinatione. Solus ducet, quia solus talem arrham dedit. Quis enim potest sic ducere, ut moriatur pro ea quam vult ducere? Si enim mori pro ea voluerit, non erit qui ducat. Securus autem ille pro sponsa mortuus est, quam resurgens erat ducturus. Verumtamen, fratres, interim simus quomodo servi et ancilla. Dictum est quidem Non vos dicam servos, sed amicos 17: sed forte solis discipulis dixit Dominus? Audite apostolum Paulum dicentem: Itaque iam, inquit, non est servus, sed filius; si autem filius, et haeres per Deum 18. Populo dicebat, fidelibus dicebat. Iam ergo in nomine Domini redempti sanguine ipsius, loti lavacro ipsius, filii sumus, filius sumus; quia sic multi sumus, ut in illo unus simus. Quid ergo sibi vult, quod adhuc tamquam servi loquimur? Numquid tantum meritum habere possumus in Ecclesia, quamvis iam filii facti ex servis, quantum habuit ipse apostolus Paulus? Et tamen quid dicit in Epistola? Paulus servus Christi Iesu 19. Si ille se adhuc dicit servum, per quem nobis Evangelium praedicatum est; quanto magis nos debemus agnoscere conditionem nostram, ut maior sit in nobis gratia ipsius? Primo enim servos fecit, quos redemit. Sanguis enim ille pro servis pretium est, pro sponsa pignus est. Agnoscentes itaque conditionem nostram, etsi iam filii per gratiam, servi tamen propter creaturam, quia universa creatura Deo servit, dicamus: "Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri."6.

Tota ista vita mortalis plaga nostra est.

6. Dixit et quare, sicut servi oculos habent in manus domini sui, et sicut ancillae oculos habent in manus dominae suae; sic, inquit, oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Et quasi quaereres: Utquid? Quoadusque, inquit, misereatur nostri. Quales ergo voluit servos intellegi, fratres, qui oculos habent in manus dominorum suorum; et quales ancillas, quae oculos habent in manus dominae suae, quoadusque misereatur domina earum? Qui sunt isti servi et ancillae, qui sic habent oculos in manus dominorum suorum, nisi qui iubentur caedi? Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Quomodo? Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Ergo et illi et illae, quoadusque misereatur vel dominus vel domina. Fac ergo aliquem dominum iussisse servum caedi: vapulat servus, sentit plagarum dolores; attendit ad manus domini sui, quoadusque dicat: Parce. Manum enim, ipsam potestatem dicit. Ergo quid dicimus, fratres? Iussit nos caedi Dominus noster, et domina nostra sapientia Dei iussit nos caedi; et in hac vita vapulamus, et tota ista vita mortalis plaga nostra est. Audi vocem psalmi: Pro iniquitate erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam 20. Attendite, fratres, quam tabida est aranea, ut levi tactu conquassetur et moriatur. Et ne quasi carnem solam infirmitate mortalitatis putaremus nos habere tabidam, non dixit: Tabescere me fecisti; ne secundum carneam intellegeremus: sed ait: Tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Nihil enim infirmius anima nostra posita in mediis tentationibus saeculi, in mediis gemitibus et parturitionibus molestiarum; nihil ea infirmius donec haereat soliditati coelesti, et sit in templo Dei, unde iam non cadat: quia primo ut veniret ad hanc infirmitatem et tabificationem, sicut aranea infirma facta est, et de paradiso expulsa est. Tunc iussus est servus caedi. Fratres mei, videte ex quo vapulamus. In omnibus qui ab initio generis humani nati sunt, in omnibus qui nunc sunt, in omnibus qui postea nascentur, Adam vapulat. Vapulat Adam, id est, genus humanum; et multi sic obduruerunt, ut nec plagas suas sentiant. Qui vero ex ipso genere filii facti sunt, receperunt sensum doloris: sentiunt se vapulare, et noverunt quis iussit ut vapulent; et levaverunt oculos suos ad eum qui habitat in coelo; et sic sunt oculi eorum in manus Domini sui, quoadusque misereatur, sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Vides felices aliquos in isto saeculo ridentes, iactantes se; non vapulant: imo peius vapulant; hoc ipso gravius caeduntur, quo sensum iam perdiderunt. Evigilent, et vapulent; sentiant quia vapulant, sciant quia vapulant, et doleant quia vapulant. Quoniam qui apponit scientiam, apponit dolorem; hoc Scriptura dixit 21. Ideo Dominus in Evangelio: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 22.

In ipsis rebus prosperis gemendum.

7. [v 3.] Audiemus vocem hominis qui vapulat, et sint istae uniuscuiusque nostrum voces et quando nobis bene est. Nam quis non intellegat vapulare se quando aegrotat, quando in carcere est, quando forte in catena, quando forte latrones patitur? Quando ab aliquibus improbis ei aliquae molestiae irrogantur, sentit vapulare se. Magnus sensus est, videre quia vapulat et quando illi bene est. Non enim ait Scriptura in Iob: Tentationibus abundat vita humana; sed ait: Numquid non tentatio est vita humana super terram? 23 Totam ipsam vitam tentationem dixit. Omnis ergo vita tua super terram, plagae tuae sunt. Plange quamdiu vivis in terra: sive feliciter vivas, sive in aliqua tribulatione constitutus sis, clama: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo 24. Ad manus Domini, qui te iussit caedi, cui dicis in alio psalmo: Propter iniquitatem erudisti hominem; et tabescere fecisti sicut araneam animam meam 25; clama ad manus caedentis, et dic: Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Nonne sunt istae voces vapulantis: Miserere nostri, Domine, miserere nostri?

Despiceris quia quod non vides speras.

8. Quoniam multum repleti sumus despectione. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Qui despicitur, contemnitur. Omnes qui secundum Christum pie volunt vivere, necesse est patiantur opprobria, necesse est contemnantur 26 ab his qui nolunt pie vivere, quorum felicitas tota terrena est. Irridentur illi qui felicitatem vocant quam oculis videre non possunt, et dicitur eis: Quid credis, insane? Vides quod credis? Reversus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce ego quod amo video, et fruor. Despiceris, quia speras quod non vides; et despicit te ille, qui quasi tenet quod videt. Attende si ipse tenet: noli turbari; vide si ipse tenet, et non tibi insultet; ne cum putas eum felicem in praesenti, amittas veram felicitatem futuram: noli turbari; attende si tenet. Labitur hoc ab illo quod tenet, vel ipse ab eo quod tenet; necesse est transeat aut ipse per res suas, aut res ipsius per illum. Per quem res transeunt suae? Qui vivus labefactus erit. Quis transit per res suas? Qui in divitiis moritur; quia cum moritur, non eas secum aufert ad inferos. Domum meam habeo, iactavit se. Quaeris: Quam domum tuam? Quam mihi dimisit pater meus. Et ille unde habuit hanc domum? Avus noster illi eam dimisit. Recurre et ad proavum, inde ad atavum, et iam nomina non potest dicere. Non inde potius terreris, quia multos attendis transisse per illam domum, et neminem ipsorum secum illam tulisse ad aeternam domum? Pater tuus hic eam dimisit; transiit per illam: sic et tu transibis. Si ergo transitum habetis in domo vestra, stabulum est transeuntium, non habitatio commanentium. Et tamen quia nos ea quae futura sunt speramus, et in futuram felicitatem suspiramus, et nondum apparuit quod erimus, quamvis iam filii Dei simus 27; quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo 28: repleti sumus despectione, id est contemptu, ab his qui felicitatem quaerunt vel habent in isto saeculo.

Ferto insultantem et ridebis gementem.

9. In plurimum repleta est anima nostra; opprobrium eis qui abundant; et despectio superbis. Quaerebamus qui sunt qui abundant; exposuit tibi cum dixit, superbis. Quod est autem, opprobrium; hoc est, despectus: et quod est, qui abundant; hoc est, superbis. Repetitio sententiae est, opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis. Quare abundant superbi? Quia hic volunt esse felices. Quid? quando et ipsi miseri sunt, numquid abundant? Sed forte quando miseri sunt, non nobis insultant. Intendat Caritas vestra. Tunc insultant forte quando felices sunt, quando se iactant in pompa divitiarum suarum, quando se iactant in ventositate falsorum honorum; tunc insultant nobis, et quasi dicunt: Ecce mihi bene est, fruor ego rebus praesentibus, recedant a me qui promittunt quod non ostendunt; quod video teneo, quod video fruor; bene mihi sit in hac vita. Tu securior esto; quia resurrexit Christus, et docuit te quid in alia vita daturus sit: certus esto quia dat. Sed insultat ille, quia tenet. Ferto insultantem, et ridebis gementem: postea enim veniet tempus quando dicturi sunt illi ipsi: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum 29. Verba sunt libri Sapientiae; quia prodidit nobis Scriptura quae dicturi sunt illi ipsi qui nos modo irrident, et qui nos despiciunt, et a quibus impleti sumus opprobrio et despectione: quae verba habebunt tunc, quando a veritate despicientur. Videbunt enim ad dexteram fulgere quos secum commixtos contempserant, cum factum fuerit in illis quod dixit Apostolus: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria; et dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Et sequentur in eo sermone, et adicient: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactatio quid contulit nobis? 30 Ibi tu non eis insultas, quia iam ipsi sibi insultant. Quod donec fiat, fratres, levemus oculos ad eum qui habitat in coelo; et non ab illo tollamus oculos, quoadusque misereatur nostri, et liberet ab omni tentatione et opprobrio et despectu.

Infelices qui in calamitatibus Deum accusando se defendunt.

10. Huc accedit quod aliquando et ipsi qui sunt in flagello infelicitatis temporalis, insultant nobis. Invenis aliquem pro merito iniquitatum suarum, sive occulto iudicio Dei, sive manifesta damnatione, mitti in carcerem, portare catenam: et ipse insultat. Et cum ei dictum fuerit: Quare non bene vixisti? ecce quo venisti male vivendo: ille respondet: Quare illi qui bene vivunt, ista patiuntur? Sed illi propterea patiuntur, ut probentur, ut tentationibus exerceantur, ut flagellis proficiant; quia flagellat Deus omnem filium quem recipit 31. Et si Unicum sine peccato flagellavit, et pro omnibus tradidit eum 32, quomodo debemus nos flagellari, qui fecimus quare flagellamur? Cum ista dixerimus, illi et de infelicitate superbiunt adhuc, et afflicti, nondum humiliati, respondent, et dicunt: Ista sunt verba Christianorum vanorum, qui credunt quod non vident. Si et ipsi insultant, quid putamus, fratres, quasi non eos commemoratos in hoc psalmo, cum diceret: Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis: quandoquidem insultatur Christianis et ab eis qui non abundant; sed cum sint in egestate et aerumnis, nec ipsi cessant insultare? Certe ergo: Opprobrium eis qui abundant: an forte nullus invenitur qui etiam positus in calamitate insultet? Si non insultavit latro, qui cum crucifixo Domino crucifixus erat 33? Ergo si insultant et illi qui non abundant, quare psalmus ait: Opprobrium eis qui abundant? Si diligenter discutiamus, et ipsi abundant. Unde abundant? Nam nisi abundarent, superbi non essent. Alius enim abundat pecunia, et inde superbus est; alius abundat honoribus, et inde superbus est; alius abundare se iustitia putat, et inde superbit, quod peius est. Qui videntur non abundare pecunia, iustitia sibi videntur abundare adversus Deum; et positi in calamitatibus se iustificant, Deum accusant, et dicunt: Quid admisi, aut quid feci? Et tu dicis: Respice, recordare peccata tua, si nihil fecisti. Titillatur aliquantum conscientia, et redit ad se, et cogitat facta sua mala; et cum cogitaverit facta sua mala, nec sic vult confiteri quia digna patitur: sed dicit: Ecce manifeste feci multa; sed multos video peiora fecisse, et nihil mali pati. Iustus est contra Deum. Abundat ergo et ipse, plenum habet pectus iustitia; quandoquidem illi Deus videtur malefacere, et ipse sibi videtur iniuste pati. Et si dares illi navim gubernandam, in naufragium iret cum illa: vult autem Deum excutere de gubernatione huius mundi, et ipse tenere gubernacula creaturae, et distribuere omnibus dolores et laetitias, poenas et praemia. Infelix anima! et quid miramini? abundat, sed abundat nequitia, abundat malitia; et eo plus abundat nequitia, quo sibi videtur abundare iustitia.

Inopes nos esse intellegamus.

11. At vero christianus homo non debet abundare, sed pauperem se debet cognoscere; et si habet divitias, scire debet quia non sunt illae verae divitiae, ut alias desideret. Qui enim divitias falsas desiderat, veras non quaerit: qui autem veras quaerit, adhuc pauper est; et recte dicit: Pauper et dolens ego sum 34. Rursus ille qui et pauper est, et nequitia plenus est, unde dicitur abundare? Quia displicet illi quia pauper est, et iustitia ipsa videtur abundare in corde suo adversum iustitiam Dei. Et quae abundantia iustitiae nostrae? Quantacumque iustitia in nobis fuerit, ros est nescio quis ad illum fontem; ad saginam illam tantam stillicidia quaedam sunt, quae vitam nostram molliant, et duram iniquitatem solvant. Modo desideremus de pleno fonte iustitiae saginari, desideremus ubertate illa satiari, de qua dicitur in psalmo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos 35. Hic autem cum sumus, inopes nos esse intellegamus et egentes, non solum harum divitiarum quae non sunt verae divitiae, sed et ipsius salutis. Et quando sani sumus, intellegamus quia infirmamur. Quamdiu enim corpus hoc esurit et sitit, quamdiu hoc corpus vigilando fatigatur, stando fatigatur, ambulando fatigatur, sedendo fatigatur, manducando fatigatur; quocumque se verterit ad subsidium fatigationis, ibi invenit aliam fatigationem: non est ergo perfecta sanitas, nec in ipso corpore. Non sunt ergo illae divitiae, sed mendicitas; quia quanto magis abundant, tanto crescit inopia et avaritia. Non est ista salus corporis, sed infirmitas. Paregorizamur quotidie medicamentis Dei, quia manducamus et bibimus: medicamenta ipsa sunt, quae nobis apponuntur. Fratres, si vultis videre qualis morbus nos habeat; qui ieiunat septem diebus, fame consumitur. Ergo illa fames ibi est; sed ideo illam non sentis, quia quotidie illam curas: ergo nec ipsa sanitas nobis est perfecta.

Mundanus homo veram iustitiam non pervenit quia falsa plenus est.

12. Intendat Caritas vestra quomodo nos intellegamus inopes, ut gaudeamus ad eum, et levemus oculos ad eum qui habitat in coelo. Non sunt illae verae divitiae; plus augent cupiditatem eis qui eas possident. Non est illa vera corporis sanitas; quia portatur infirmitas ubique defectiva: quocumque se verterit, deficit. In ipso adiutorio non invenies firmamentum: lassatur stando; sedere vult; numquid vel sedendo durabit? Quod sibi elegit ut non fatigaretur, ibi habet deficere. Lassatus est vigilando, dormiturus est: numquid quia dormivit, non deficit? Lassatus est ieiunando, refecturus est: si plus refecerit, inde deficit. In nulla re potest perseverare ista infirmitas. Iustitia quid? Quanta iustitia est inter tantas tentationes? Possumus continere ab homicidio, ab adulterio, a furtis, a periuriis, a fraudibus: numquid ab iniquis cogitationibus? numquid et a suggestionibus malarum cupiditatum? Quae est ergo iustitia nostra? Totum ergo esuriamus, totum sitiamus, et veras divitias, et veram sanitatem, et veram iustitiam. Quae sunt verae divitiae? Coelestis illa mansio in Ierusalem. Quis enim dicitur dives in hac terra? Quando laudatur dives, quid dicitur? Multum dives est; nihil illi deest. Laus certa laudantis illa est: nam ista non est, cum dicitur: Nihil illi deest. Attende si nihil deest. Si nihil cupit, nihil illi deest: si autem adhuc cupit maiora, quam quae habet, ad hoc accesserunt divitiae, ut egestas cresceret. In illa vero civitate verae erunt divitiae, quia ibi nihil nobis deerit; quia nec indigebimus aliqua re, et vera sanitas erit. Quae est vera sanitas? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, et cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 36; tunc erit vera sanitas, tunc erit vera et perfecta iustitia, ut nihil mali non solum facere, sed nec cogitare possimus. Modo autem inopes, pauperes, egentes, dolentes suspiramus, gemimus, oramus, levamus oculos ad Deum: quoniam et illi qui felices sunt in hoc mundo, despiciunt nos; abundant enim: et illi qui infelices sunt in hoc saeculo, despiciunt; quia et ipsi abundant, et iustitia est in corde ipsorum, sed falsa. Ideo non perveniunt ad veram, quia repleti sunt falsa. Tu autem ut pervenias ad veram, esto egens et mendicus ipsius iustitiae; et audi Evangelium: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 37.

IN PSALMUM 123

ENARRATIO

Sermo ad plebem

Christus caput et corpus est.

1. [v. 1.] Bene iam nostis, fratres carissimi, canticum graduum esse canticum ascensionis nostrae, eamdemque ascensionem non corporis pedibus fieri, sed cordis affectibus. Hoc saepissime insinuavimus vobis; nec eadem saepius repetenda sunt, ut sit locus dicendi quae nondum dicta sunt. Et iste ergo psalmus, quem nunc vobis cantatum audistis: Canticum graduum superscribitur. Ipse est titulus eius. Cantate ergo ascendentes: et aliquando tamquam unus cantat, aliquando tamquam multi; quia et multi unus, quia et unus Christus, et in Christo membra Christi cum Christo unum faciunt, et horum omnium membrorum caput in coelo est. Corpus autem etiamsi laborat in terra, non est praecisum a capite suo. Desuper enim caput prospicit, et consulit corpori. Nam si non consuleret, non diceret illi persecutori adhuc Saulo, nondum Paulo: Saule, Saule, quid me persequeris? 1 Et haec optime nostis, et usitata sunt vobis. Non autem cum fastidio commemorentur eis quibus non exciderunt, ut per eorum patientiam redeant in cor etiam eorum quibus exciderant; salubria sunt enim, et saepius dicenda. Sive ergo unus cantet, sive multi cantent; et multi homines unus homo est, quia unitas est; et Christus, sicut diximus, unus est, et omnes Christiani membra sunt Christi.

Via, veritas et vita Christus.

Tous les livres