Enarrationes in Psalmos (page 34)
4. Ineffabili dulcedine teneor, cum audio: Bonus Dominus; consideratisque omnibus et collustratis quae forinsecus video, quoniam ex ipso sunt omnia, etiam cum mihi haec placent, ad illum redeo a quo sunt, ut intellegam quoniam bonus est Dominus. Rursum, cum ad illum, quantum possum, ingressus fuero, interiorem mihi et superiorem invenio; quia sic bonus est Dominus, ut istis non indigeat quo sit bonus. Denique ista non laudo sine illo; illum autem sine istis perfectum, non indigum, incommutabilem, nullius bonum quaerentem quo augeatur, nullius malum timentem quo minuatur, invenio. Et quid dicam amplius? Invenio in creatura coelum bonum, solem bonum, lunam bonam, stellas bonas; terram bonam, quae gignuntur in terra et radicibus nixa sunt, bona; quae ambulant et moventur, bona; quae volitant in aere et natant in aquis, bona. Dico et hominem bonum: Homo enim bonus de bono thesauro cordis sui profert bonum 8. Dico et angelum bonum, qui non est lapsus superbia et diabolus factus est; sed inhaeret obediendo ei a quo factus est. Omnia ista dico bona, sed tamen cum suis nominibus; coelum bonum, angelum bonum, hominem bonum: ad Deum autem cum me refero, puto melius nihil dicere quam bonum. Ipse quippe Dominus Iesus Christus dixit: Homo bonus; et ipse item dixit: Nemo bonus, nisi unus Deus 9. Nonne stimulavit nos ad quaerendum et ad distinguendum quid sit bonum alio bono bonum, et bonum seipso bonum? Quam ergo bonum est a quo sunt omnia bona? Omnino nullum invenias bonum quod non ab illo sit bonum. Bonum bona faciens sicuti est proprie, sic et bonum est proprie. Neque enim ea quae fecit, non sunt; aut iniuria illi fit, cum dicimus non esse quae fecit. Quare enim fecit, si non sunt quae fecit? aut quid fecit, si non est quod fecit? Cum ergo sint et illa quae fecit, venitur tamen ad illius comparationem; et tamquam solus sit, dixit: Ego sum qui sum 10; et: Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Non dixit: "Dominus Deus ille omnipotens, misericors, iustus": quae si diceret, utique vera diceret. Sublatis de medio omnibus quibus appellari posset et dici Deus, ipsum esse se vocari respondit; et tamquam hoc esset ei nomen: Hoc dices eis, inquit: Qui est, misit me. Ita enim ille est, ut in eius comparatione ea quae facta sunt, non sint. Illo non comparato, sunt; quoniam ab illo sunt: illi autem comparata, non sunt, quia verum esse, incommutabile esse est, quod ille solus est. Est enim est, sicut bonorum bonum, bonum est. Cogitate, et videte quoniam quidquid aliud laudatis, ideo laudatis quia bonum est. Insanit qui laudat quod non est bonum. Si laudes iniquum eo ipso quo iniquus est, nonne et tu iniquus eris? Si laudes furem eo ipso quo fur est, nonne et tu particeps eris? Si laudes iustum in eo ipso quo iustus est, nonne et tu habes inde partem laudando? Non enim laudares iustum, nisi amares; non amares, si nihil inde haberes. Si ergo quidquid aliud laudamus, ideo laudamus, quia bonum est; nulla tibi maior causa et melior et firmior dari potuit quare laudes Deum, nisi quia bonus est. Ergo: Laudate Dominum, quoniam bonus est.
Ope mediatoris Christi Deus nobis suavis factus est.
5. Quamdiu dicamus eius bonitatem? Quis corde concipiat aut complectatur quam bonus sit Dominus? Sed ad nos redeamus, et in nobis illum agnoscamus, et in operibus artificem laudemus; quia ipsum contemplari idonei non sumus: et si contemplari idonei aliquando erimus, cum fuerit mundatum cor nostrum fide, ut postremo gaudeat veritate; nunc quoniam ipse a nobis videri non potest, opera eius videamus, ne sine eius laude remaneamus. Ergo dixi: Laudate Dominum, quoniam bonus est; psallite nomini eius, quoniam suavis est. Forte esset bonus et suavis non esset, si tibi non daret posse gustare. Talem autem se praebuit hominibus, ut etiam panem de coelo miserit 11, et Filium suum aequalem, qui hoc est quod ipse, dederit hominem faciendum, et pro hominibus occidendum; ut per hoc quod tu es, gustes quod non es. Multum enim ad te erat gustare suavitatem Dei; quia remota erat illa et nimis alta, tu autem nimis abiectus et in imo iacens. In magna ista separatione missus es Mediator. Non poteras ad Deum homo; Deus factus est homo: ut quoniam homo potes ad hominem, qui non posses ad Deum, per hominem venires ad Deum; et factus est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus 12. Sed si homo solum esset, hoc sequendo quod es, nunquam pervenires; si Deus solum esset, non comprehendendo quod non es, nunquam pervenires: Deus factus est homo, ut hominem sequendo, quod potes, ad Deum pervenias, quod non poteras. Ipse est Mediator, inde factus est suavis. Quid suavius pane Angelorum? Quomodo non est suavis Dominus, quando panem Angelorum manducavit homo 13? Non enim aliunde vivit homo, et aliunde vivit angelus. Ipsa est veritas, ipsa est sapientia, ipsa est virtus Dei: sed quomodo ea perfruuntur Angeli, tu non potes. Illi enim quomodo perfruuntur? Sicuti est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum per quod facta sunt omnia. Tu autem quomodo contingis? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 14. Ut enim panem Angelorum manducaret homo, Creator Angelorum factus est homo. Psallite ergo nomini eius, quoniam suavis est. Si gustastis, psallite; si gustastis quam suavis est Dominus, psallite; si bene sapit quod gustastis, laudate. Quis tam ingratus est vel coquenti vel pascenti, ut cum fuerit pulmento aliquo delectatus, non reddat gratiam laudando quod gustat? Si de his non tacemus, de illo qui dedit omnia tacebimus? Psallite nomini eius, quoniam suavis est.
Dei nomen ineffabile.
6. Et audite iam opera eius. Tendebatis enim vos fortassis videre bonum omnium bonorum, bonum a quo sunt omnia bona, bonum sine quo nihil est bonum, et bonum quod sine caeteris bonum est; tendebatis vos ut videretis, et forte in extendenda acie mentis vestrae deficiebatis. Hoc enim ex me conicio; sic patior. Sed etsi est aliquis, sicut fieri potest, et valde potest, acie mentis fortior me, et contuitum cordis sui diu figit in eo quod est; laudet ille ut potest, et quomodo nos non possumus, laudet. Gratias tamen illi, qui in hoc psalmo temperavit laudem suam, ut et firmorum esset et infirmorum. Nam et in illa missione servi sui Moysi cum diceret: Ego sum qui sum 15; et: Dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos 16: quia ipsum proprie esse menti humanae difficile erat capere, et mittebatur homo ad homines, quamvis non ab homine; continuo Deus temperavit laudem suam, et hoc de se dixit quod capi dulciter posset; non in eo voluit remanere quod laudabatur, quo non posset laudator attingere. Vade, inquit, dic filiis Israel, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos: hoc mihi nomen est in aeternum 17. Certe, Domine, nomen illud habes; quia et tu dixisti: Ego sum: Qui est, misit me ad vos: unde modo nomen mutasti, ut diceres: Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob? Nonne tibi videtur ratio eius respondere, et dicere: Quod dixi: Ego sum, qui sum; verum est, sed non capis: quod autem dixi: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob; et verum est, et capis? Quod enim Ego sum qui sum, ad me pertinet, quod autem Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, ad te pertinet: et si deficis in eo quod mihi sum, cape quod tibi sum. Et ne forte quisquam putaret illud quod dixit Deus: Ego sum qui sum; et: Qui est, misit me ad vos, hoc solum aeternum ei nomen esse; quod autem dixit: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, temporale nomen esse: non curavit Deus, cum dixisset: Ego sum qui sum; et: Qui est, misit me ad vos, dicere quod hoc ei nomen sit in aeternum; quia etsi hoc non diceret, intellegeretur. Est enim, et vere est, et eo ipso quod vere est, sine initio et sine termino est. Quod vero propter hominem est: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, ne ibi suboriretur humana sollicitudo, quia hoc temporale est, non sempiternum, securos nos fecit, quia de temporalibus ad aeternam vitam nos perducit. Hoc, inquit, mihi nomen est in aeternum, non quia aeternus Abraham, et aeternus Isaac et aeternus Iacob, sed quia Deus illos facit aeternos postea sine fine: habuerunt quippe initium, sed finem non habebunt.
Ex sanctis Patriarchis Dei populus effloruit.
7. In Abraham et Isaac et Iacob totam Ecclesiam eius cogitate, omne semen Israel cogitate: omne autem semen Israel, non solum quod est ex carne, sed etiam quod est ex fide. Apostolus enim Gentibus loquebatur, quibus dicebat: Si ergo vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes 18. Benedicimur ergo omnes in Deo Abraham et Isaac et Iacob. Arborem quidem benedixit quamdam, eamque olivam creavit, sicut dixit Apostolus, ipsos Patriarchas sanctos, unde effloruit populus Dei: sed haec arbor olivae putata est, non amputata, et inde superbi rami fracti sunt; ipse est blasphemus et impius populus Iudaeorum. Manserunt tamen rami boni et utiles; nam inde Apostoli. Et cum ibi rami utiles relicti essent, per Dei misericordiam insertus est et oleaster Gentium, cui dicit Apostolus: Tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et particeps pinguedinis olivae factus es. Noli gloriari adversus ramos: quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te 19. Haec una arbor est pertinens ad Abraham et Isaac et Iacob; et quod plus est, magis ad Abraham et Isaac et Iacob oleaster insertus, quam rami confracti. Illi enim per fragmentum iam non ibi sunt; oleaster non ibi erat, et ibi est: illi per superbiam frangi meruerunt, iste per humilitatem inseri meruit; illi amiserunt radicem, iste tenuit eam. Cum ergo audistis Israel Dei, Israel pertinentem ad Deum, inde nolite vos facere alienos. Oleaster quidem fuistis, sed oliva estis, participes pinguedinis olivae. Nam vultis nosse in Abraham et Isaac et Iacob quomodo sit insertus oleaster, ne putetis vos ad hanc arborem non pertinere, quia non pertinetis carnaliter ad semen Abraham? Dominus quando miratus est fidem Centurionis illius qui non erat de populo Israel, sed erat de populo Gentium: Propterea, inquit, dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient 20. Ecce iam oleaster in manu insertoris: Multi ab oriente et occidente venient. Videmus quid ferat inserendum; ubi inserat videamus: Et recumbent, inquit, cum Abraham, Isaac et Iacob, in regno coelorum. Videmus et quid inseruit, et ubi inseruit. De ramis superbis naturalibus quid dicit? Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Res praenuntiata, res impleta.
Nihil oleaster meruit ut bonae olivae insereretur.
8. [v 4.] Ergo: Psallite Domino, quoniam suavis est. Et attendite quae circa nos fecit. Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Laudate, psallite, quoniam fecit ista. Talia dico quae capere valeatis. Caeteras gentes sub Angelis posuit; Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Gentem suam fecit agrum, quem coleret, quem ipse seminaret: quamvis ipse omnes gentes condiderit, caeteras Angelis commisit, sibi istam possidendam, servandamque deputavit; hunc populum, hunc Iacob. Merito illius, an gratia sua? De nondum natis ait: Quia maior serviet minori 21; Apostolus dixit. Quod meritum habere nondum nati potuerunt, antequam quisquam eorum egisset aliquid boni aut mali? Non ergo se extollat Iacob, non glorietur, non suis meritis tribuat. Ante est praecognitus, ante praedestinatus, ante electus: non suis meritis electus, sed gratia Dei inventus et vivificatus. Sic et omnes gentes: nam ut insereretur, quid meruit oleaster amaritudine baccarum, sterilitate silvestri? Lignum quippe erat silvae, non agri dominici; et tamen ille per misericordiam suam et oleastrum inseruit in olivam. Sed adhuc non erat insertus oleaster, quando Dominus elegit sibi Iacob, Israel in possessionem sibi.
Dei magnitudo inexplicabilis.
9. [v 5.] Et quid Propheta? Quoniam ego cognovi quod magnus est Dominus. Mente volante ad superna, erecta a carne, transcendente creaturam, cognovit quia magnus est Dominus. Non omnes possunt videndo cognoscere: laudent quod fecit: Suavis est; Iacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi. Et hinc illum lauda; nam et ego cognovi quia magnus est Dominus. Propheta loquebatur, qui intravit in sanctuarium Dei, qui audivit forte ineffabilia verba quae non licet homini loqui 22; qui dixit quod posset hominibus dici, et tenuit apud se quod non posset dici. Ergo et audiatur ad quod possumus, et credatur ad quod non possumus. Ad quod possumus audiatur: Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi; ad quod non possumus credatur, quia ipse cognovit quod magnus est Dominus. Si illi diceremus: Rogamus te, explica magnitudinem illius; nonne forte responderet nobis: Non est valde magnus quem video, si a me poterit explicari? Redeat ergo ad opera eius, et dicat nobis. Habeat ipse in conscientia magnitudinem Domini, quam vidit, quam nobis credendam commendavit; quo nostros oculos perducere non potuit: et enumeret quaedam quae hic Dominus fecit; ut et nobis, qui magnitudinem illius, sicut ille videre, non possumus, dulcescat ex operibus suis, quae capere possumus. Quoniam ego, inquit, cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster super omnes deos. Quos deos? Sicut dicit Apostolus: Etsi sunt qui dicantur dii in coelo et in terra; sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus, Pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum 23. Dicantur dii homines: dictum est enim: Deus stetit in synagoga deorum 24. Dictum est: Ego dixi: Dii estis et filii Altissimi omnes 25: nonne super homines Deus? Sed quid magnum, si super homines Deus? Et super Angelos Deus: quia Angeli non fecerunt Deum, Angelos fecit Deus; et necesse est super omnia quae fecit, sit ipse qui fecit. Cognoscens ergo magnitudinem Domini iste, et videns eum super omnem esse creaturam, non tantum corporalem, sed etiam spiritalem: Rex magnus, inquit, super omnes deos. Ipse est summus Deus qui super se non habet deum. Opera eius dicat, ipsa capiuntur.
10. [v 6.] Omnia quaecumque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Quis autem comprehendat haec? quis enumeret opera Domini in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis? Tamen si comprehendere omnia non possumus, inconcusse credere et tenere debemus quoniam quidquid creaturarum in coelo, quidquid in terra, quidquid in mari et in omnibus abyssis a Domino factum est; quia omnia quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis, sicut iam diximus. Non omnia quae fecit, coactus est facere, sed omnia quaecumque voluit, fecit: causa omnium quae fecit, voluntas eius est. Facis tu domum, quia si nolles facere, sine habitatione remaneres: necessitas cogit te facere domum, non libera voluntas. Facis vestem, quia si non faceres, nudus ambulares: ad faciendam ergo vestem necessitate duceris, non libera voluntate. Conseris montem vitibus, semen spargis, quia nisi feceris, alimenta non habebis: omnia haec necessitate facis. Deus bonitate fecit, nullo quod fecit eguit; ideo omnia quaecumque voluit, fecit.
Non verba a te quaerit Deus, sed cor.
11. Putas, habemus et nos quod libera voluntate faciamus? Ea enim quae diximus, ex necessitate facimus; quia si non faceremus, egentes et inopes remaneremus. Invenimus aliquid quod libera voluntate faciamus? Invenimus plane, cum ipsum Deum amando laudamus. Hoc enim libera voluntate facis, quando amas quod laudas; non enim ex necessitate, sed quia placet. Unde iustis et sanctis Dei placuit Deus, etiam flagellans eos. Quando iniquis omnibus displicet, placuit illis; et sub flagello eius, in aerumna, in laboribus, in vulneribus, in egestate constituti laudaverunt Deum: non eis displicuit nec torquens. Hoc est gratis amare, non quasi proposita acceptione mercedis; quia ipsa merces tua summa Deus ipse erit, quem gratis diligis: et sic amare debes, ut ipsum pro mercede desiderare non desinas, qui solus te satiet; sicut Philippus desiderabat, cum diceret: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 26. Merito, quia hoc de libera voluntate facimus, et de libera voluntate facere debemus, quia delectati facimus, amando facimus; quia etsi corripimur ab illo, nobis nunquam displicere debet, qui semper est iustus. Hoc dixit ille laudator eius: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationis tibi 27. Et alio loco: Voluntarie sacrificabo tibi 28. Quid est: Voluntarie sacrificabo? Voluntarie laudabo te. Quia: Sacrificium laudis, inquit, glorificabit me 29. Si cogereris offerre Domino tuo sacrificium gratum illi et acceptum, sicut antea vovebantur sacrificia in umbra futurorum; forte non invenires in grege tuo placitum taurum, et in capris hircum arae Domini dignum, nec in ovili tuo arietem dignum ad victimam Domino tuo; et non inveniens satageres quid faceres, et diceres forte Deo: Volui, et non habui. Numquid potes de laude dicere: Volui, et non habui? Ipsum voluisse laudasse est. Non enim verba a te quaerit Deus, sed cor. Denique potes dicere: Et linguam non habui. Si quis obmutescit aliqua valetudine, linguam non habuit, et tamen laudem habuit. Si enim Deus aures carnales haberet, et sono tui corporis indigeret, ideo cum remansisses sine lingua, sine laude etiam remaneres: nunc vero quia cor quaerit, cor inspicit, intus testis est, iudex, approbator, adiutor, coronator; sufficit ut offeras voluntatem. Cum potes, ore confiteris ad salutem; cum autem non potes, corde credis ad iustitiam 30: corde laudas, corde benedicis, corde in aram conscientiae victimas sacras imponis; et respondetur tibi: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 31.
12. Ille igitur Deus qui omnipotens est, in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; tu in domo tua non facis omnia quae vis: ille in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit; tu fac vel in agro tuo omnia quae vis. Multa vis, et non potes in domo tua facere omnia quae vis: contradicit forte uxor, contradicunt filii, aliquando et servulus contumacia contradicit, et non facis quod vis. Sed facio, inquis, quod volo; quia in non obediente ac contradicente vindico. Nec hoc facis, cum vis: aliquando vindicare vis, et non potes; aliquando minaris, et antequam facias quod minaris, moreris. Putamus, in teipso facis quod vis? frenas omnes cupiditates tuas? Forsitan frenas, numquid efficis ut ipsae cupiditates non surgant, quas frenas? Certe enim hoc vis, non titillari molestia cupiditatum tuarum; et tamen caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis 32. Tu in teipso non facis quod vis; Deus autem noster in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit. Ipse tibi det gratiam, ut in teipso facias quod vis; nisi enim ipso adiuvante, nec in te facis quod vis. Etenim cum ille non faceret in se quod vellet, qui ait: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, faciatis; cum de se ipse gemeret, dicens: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis 33: quia non solum in domo sua, nec solum in agro suo, sed in carne sua vel in spiritu suo non implevit quae volebat, clamavit ad Deum, qui omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; et dixit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 34 et ille bonus et ille suavis tamquam responderet ei, continuo subiecit: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 35. Hanc ergo suavitatem amate, hanc suavitatem laudate. Intellegite Deum qui omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; ipse et in vobis faciet quod vultis, ipso adiuvante voluntatem vestram implebitis. Sed dum non potestis, confitemini; cum poteritis, gratias agite: iacentes, clamate; erecti, superbire nolite. Ille ergo in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, in mari et in omnibus abyssis.
13. [v 7.] Suscitans nubes ab extremo terrae. Videmus ista opera Domini in eius creatura: veniunt enim nubes ab extremo terrae ad medium, et pluunt; unde surrexerint nescis. Ergo indicat illud Propheta: ab extremo terrae, sive ab imo, sive a circumdatione finium terrae, unde vult excitat nubes, tamen a terra. Fulgura in pluviam fecit. Nam fulgura sine pluvia, terrerent te, et nihil tibi darent. Fulgura in pluviam fecit. Fulgura sunt, contremiscis; pluit, gaudes. Fulgura in pluviam fecit; qui terruit, ipse ut gauderes fecit. Qui educit ventos de thesauris suis: occultis causis, unde nescis. Quia enim flat ventus, sentis; qua causa fiat, vel de quo thesauro rationis eductus sit, nescis: debes tamen Deo pietatem credendi, quia non flaret nisi iussisset ille qui fecit, nisi produxisset ille qui creavit.
Deus omnipotens est ad consolandum et ad castigandum.
14. [vv 8-12.] Videmus ergo haec in creatura ista; laudamus, miramur, benedicimus Deum: videamus quae fecit in hominibus propter populum suum. Qui percussit primogenita Aegypti. Etenim illa divina dicta sunt quae amares, et non erant dicta quae timeres: attende, quia et quando irascitur, facit quod vult. Percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. Immisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte. Nostis, legistis quanta per Moysen fecerit manus Domini in Aegypto ad terrendos, ad contundendos, ad deiciendos superbos Aegyptios. In Pharaone et in omnibus servis eius. Parum est in Aegypto; quid posteaquam eductus est inde populus? Qui percussit gentes multas: quae possidebant terram quam volebat Deus dare populo suo. Et occidit reges fortes; Seon regem Amorrhoeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. Omnia ista quomodo commemorat breviter Psalmus, sic ea legimus in aliis Libris dominicis, et magna ibi manus Domini. Quando tu vides quae facta sunt in impios, cave ne fiant in te: ad hoc enim in illos facta sunt, ut tu transires, et eos non imitareris, et talia non patereris. Tamen vide quia flagellum Domini est super omnem carnem. Ne putes te non videri quando peccas, ne putes te contemni, ne putes Dominum dormire: attende exempla beneficiorum Dei, cum ea recolis; et cum vindictam Dei recolis, time. Omnipotens est, et ad consolandum, et ad castigandum. Ideo sunt ista utilia cum leguntur. Quando autem pius videt quod passus est impius, purgat se ab omni impietate, ne veniat et ipse in talem poenam talemque vindictam. Bene ergo haec accepistis. Quid deinde fecit Deus? Expulit impios: Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo.
15. [v 13.] Deinde exsultatio laudis eius: Domine, nomen tuum in saeculum; post ista omnia quae fecisti. Quid enim video quae fecisti? Inspicio creaturam tuam quam fecisti in coelo, inspicio hanc imam partem ubi habitamus; et hinc video beneficia tua, nubium, ventorum, pluviarum. Populum tuum attendo: eduxisti eos de domo servitutis, et signa et prodigia fecisti inter inimicos eorum, punisti eos quos molestos patiebantur, impios de terra sua eiecisti, reges eorum occidisti, terram eorum populo tuo dedisti; vidi omnia, et impletus laude dixi: Domine, nomen tuum in saeculum.
Unius quisque hominis cor Deo patet.
16. [v 6.] Haec quidem ad litteram quomodo scripta sunt videmus, novimus, laudamus. Si autem aliquid significant, non sim onerosus, dum explico ut potero. Ecce in ipsis hominibus possum agnoscere quia in coelo et in terra omnia quaecumque voluit, fecit. Coelum enim aethereum, spiritales accipio; terram, carnales: ex his duobus tamquam coelo et terra constat Ecclesia Dei; et ad spiritales pertinet praedicatio, ad carnales pertinet obsecundatio. Nam et coeli enarrant gloriam Dei, et facta manuum eius annuntiat firmamentum 36. Si autem terra Dei non esset plebs Dei, non diceret Apostolus: Dei aedificatio, Dei agricultura estis: sicut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat 37. Ergo aedificium Dei sumus, et ager Dei sumus. Quis, inquit, plantat vineam, et de fructu eius non percipit? 38 Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit 39. Ergo et in Ecclesia sua, et in praedicatoribus suis, et in plebibus suis, tamquam in coelo et in terra, omnia quaecumque voluit, fecit. Parum est in eis: In mari et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit, fecit. Mare sunt omnes infideles, omnes nondum credentes, et in eis omnia quaecumque voluit, fecit. Non enim saeviunt infideles, nisi permittantur; aut vindicatur in eos, quando perversi sunt, nisi iusserit ille qui fecit omnes gentes. Puta quia mare est, et non terra; numquid ideo a potestate Dei omnipotentis alienum est? Et in mari et in omnibus abyssis quae voluit, fecit. Qui sunt abyssus? Latentia corda mortalium, profundae cogitationes hominum. Quomodo et ibi facit Deus quod vult? Quia Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 40. Et ubi illum interrogat? Alibi scriptum est: In cogitationibus impii interrogatio erit 41. Ergo, et in omnibus abyssis omnia quaecumque voluit, fecit. Latet cor bonum, latet cor malum; abyssus est et in corde bono, et in corde malo: sed haec nuda sunt Deo, quem nihil latet. Consolatur cor bonum, torquet cor malum. Omnia ergo quae voluit, fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Apostoli missi ad praedicandum Evangelium in toto terrarum orbe.
17. [v 7.] Suscitans nubes ab extremo terrae. Quas nubes? Praedicatores verbi veritatis suae. De quibus nubibus alio loco irascens vineae suae dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super illam imbrem 42. Et parum est excitasse nubes de Ierusalem vel de Israel, quas misit praedicare Evangelium suum in toto orbe terrarum; de quibus nubibus dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 43; parum est hoc: sed quia ipse Dominus ait: Praedicabitur hoc Evangelium regni in toto orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis 44; excitat nubes ab extremo terrae. Nam crescente Evangelio, unde erunt praedicatores Evangelii in finibus terrae, nisi ibi excitet nubes ab extremo terrae? De ipsis autem nubibus quid operatur? Fulgura in pluviam fecit: minas ad misericordiam flexit, de terroribus irrigavit. Quomodo de terroribus irrigavit? Quando tibi minatur Deus per prophetam et per apostolum, et times; nonne coruscatio terruit te? Sed cum poenitendo corrigeris, et agnoscis hoc misericordia fieri, in pluviam vertitur fulguris terror. Qui educit ventos de thesauris suis. Eosdem puto praedicatores et nubes et ventos: nubes, propter carnem; ventos propter spiritum. Nubes enim videntur, venti sentiuntur et non videntur. Denique quoniam carnem videmus esse de terra. Nubes, inquit, excitat ab extremo terrae. Expresserat unde excitet nubes: venit ad ventos, quia spiritus hominis ignoratur unde veniat: Producens, inquit, ventos de thesauris suis. Paululum attendite, et caetera videamus.
Magna Dei gratia est ut conservetur fides nostra.
18. [v 8.] Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Primogenita nostra salva sint Domino, quoniam ipse ea dedit nobis. Molesta autem poena est, et nimium terribilis plaga, mors primogenitorum. Quae sunt primogenita nostra? Mores isti nostri, quibus nunc servimus Deo, ipsa sunt primogenita nostra. Primitias enim habemus ipsam fidem, unde incipimus. Ecclesiae quippe dictum est: Venies, et pertransies ab initio fidei 45: et nemo incipit bene vivere, nisi a fide. Fides ergo nostra in primogenitis nostris est. Quando custoditur fides nostra, caetera subsequi possunt. Nam quod purgantur homines quotidie proficiendo in melius, meliusque vivendo, ipso interiore homine renovato de die in diem, sicut dicit Apostolus: Et si exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 46; ideo fit quia primogenita fides vivit, de qua primogenita fide et Apostolus ait: Non solum autem, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes; id est, dantes iam Deo primitias spiritus nostri, hoc est, ipsam fidem tamquam primogenita nostra; tamen in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 47. Si ergo magna Dei gratia est ut conservetur fides nostra; magna poena est occidere primogenita, quando homines in afflictione Ecclesiae constituti perdunt fidem. Affligunt enim Ecclesiam, ut perdant fidem: nam et ipsa Aegyptus afflictio interpretatur. Quicumque ergo affligunt Ecclesiam, quicumque scandala Ecclesiae immittunt, etsi christiani appellentur, moriuntur primogenita eorum. Erunt infideles, erunt inanes, habentes nomen tantum et signum: in corde autem primogenitum suum sepelierunt; usque adeo, ut quando ei aliquid dixeris, propter bonam vitam, propter spem vitae aeternae, et propter timorem ignis aeterni, apud se subsannet; aut si talis est ut audeat coram te, os torqueat et dicat: Quis huc inde reversus est? dicunt sibi homines quod volunt. Et christianus est; sed quia affligens, occisus est primogenitus eius, mortua est fides eius: et hoc ab homine usque ad pecus. Dicam, fratres, quod sentio. Homines intellego spiritaliter significari tamquam doctos, propter rationalem animam, quod est homo: pecora vero, indoctos; sed tamen habentes fidem, nam non haberent primogenita. Sunt docti qui affligunt Ecclesiam, schismata et haereses faciendo. Proinde nec in illis invenis fidem, quoniam facti sunt Aegyptus, id est afflictio populo Dei. Occisa sunt primogenita eorum: trahunt post se turbas indoctas; ipsa sunt pecora. In hac ergo afflictione qua Ecclesia affligitur, moritur in affligentibus fides: moriuntur primogenita et in ipsis doctis et indoctis; quia occidit Deus primogenita Aegyptiorum ab homine usque ad pecus.
19. [v 9.] Immisit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaone et in omnibus servis eius. Pharao rex Aegyptiorum. Nomen attendite, et videte quemadmodum ista faciat Deus. Rex in omni gente prior est; Aegyptus Afflictio est, Pharao Dissipatio. Afflictio ergo regem habet dissipationem; quia illi qui affligunt Ecclesiam, dissipati affligunt. Ut enim affligant, dissipantur: quoniam rex ducit, populus sequitur; praecedit dissipatio, sequitur afflictio. Audite, audite nomina haec, interpretatione typica et sapientia plena: nec unum invenis ex istis nominibus, quod boni aliquid interpretetur, ubi exercuit Deus iram suam.
Mala humiliatio poenalis est.
20. [vv 10.11.] Percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Dic quos reges et quas gentes? Seon regem Amorrhaeorum. Audite nomina gravida sacramentis. Seon regem, inquit: Amorrhaeorum occidit. Occidit plane; et nunc occidat a cordibus servorum suorum, et a tentationibus Ecclesiae suae, nec cesset manus eius in occidendis talibus regibus et talibus populis: interpretatur enim Seon "Tentatio oculorum"; Amorrhaei interpretantur, "Amaricantes". Iam hic videte si intellegere possumus quomodo amaricantes regem habeant tentationem oculorum. Tentatio oculorum non est nisi mendacium: colorem habet, veritatem non habet. Iam quid mirum est si amaricantes talem habeant regem, mendacem regem? Nisi enim mendacium et simulatio praecedat, non sunt amaricantes in Ecclesia; inde enim amaricant, quia fingunt. Praecedit tentatio oculorum, amaricatio sequitur: et in ipso diabolo praecessit; nam tentatio oculorum est quod transfigurat se velut angelum lucis 48. Occidat manus Domini et illum et illos; illum, ne inducat; illos, ut corrigantur. Etenim in unoquoque homine occiditur ille rex, quando damnat simulationem, et diligit veritatem. Manus Dei non quiescit id agere. Nam quemadmodum egit ad litteram tunc, sic agit nunc spiritaliter, ut impleat quod tunc prophetice praenuntiavit. Occidit etiam alium regem et alium populum eius: Et Og regem Basan. Et hic quam malus! Og interpretatur "conclusio": Basan interpretatur "confusio". Malus est rex ille qui intercludit viam ad Deum. Hoc enim agit diabolus; semper opponendo figmenta sua, opponendo idola sua, opponendo se necessarium per arreptitios, sortilegos, augures, aruspices, magos, sacra daemoniorum, concludit viam. Quomodo per Christum id agitur, ut pateat via, quae fuerat interclusa; nam per eum redemptus quidam dicit: Et in Deo meo transgrediar murum 49: sic diabolus nihil aliud agit, nisi ut intercludat viam, ne credatur in Deum. Si enim creditur in Deum, patet via; et ipse Christus est via 50: si autem non creditur in Deum, interclusa est via. Si autem interclusa fuerit, quia non creditur; quid restat, nisi ut cum venerit qui non credebatur, confundantur qui non crediderunt? Quare? Quia conclusio praecedit, et sequitur confusio: conclusio praecedit ut rex, sequitur confusio tamquam plebs. Quos modo concludit, ut non credant in Christum, quando apparuerit Christus, omnes confundentur, et traducent eos ex adverso iniquitates eorum. Tunc dicent impii confusi: Quid nobis profuit superbia? 51 Magna mysteria, fratres mei. Dissipatio rex afflictionis; dissipantur ut affligantur. Magna mysteria. Tentatio oculorum, id est fallacia, rex amaricantium; fallunt enim ut amaricent. Conclusio rex confusionis; concluduntur enim ne transeant ad fidem, et cum venerit in quem credimus, confundentur. Et omnia regna Chanaan occidit Deus. Chanaan interpretatur: "Paratus humilitati". Humilitas quasi bonum aliquod significat, sed si sit utilis humilitas: nam mala humiliatio poenalis est. Si enim humiliatio ad poenam non pertineret, non diceretur: Qui se exaltat humiliabitur 52: non enim beneficium illi praestatur, quando punitur ut humilietur. Chanaan ergo modo superbus est. Omnis impius, omnis infidelis exaltat cor suum; non vult credere in Deum. Sed haec exaltatio parata est humilitati in diem iudicii; tunc humiliabitur, quando non vult: sunt enim vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem 53. Modo extollant se, garriant, extendant se super fideles, irrideant fideles, blasphement Christianos; dicant: Anicularia sunt ista quae dicunt de die iudicii. Ista elatio eorum parata est humilitati. Quando venerit iudex, qui modo annuntiatus irridetur; tunc ille qui modo superbit, non utiliter, sed poenaliter humiliabitur. Modo autem non humiliatur, sed paratur humilitati, id est, paratur damnationi, paratur victimae.
21. [v 13.] Omnia ergo ista evertit Deus; corporaliter tunc, quando patres nostri educti sunt de terra Aegypti; evertit spiritaliter nunc, nec cessat manus eius usque in finem. Ideo ne istas potentias Dei tunc putes peractas cessasse: Domine, nomen tuum, inquit, in saeculum. Id est, non cessat misericordia tua, non cessat manus tua in saeculum facere ista, quae tunc praenuntiasti figurando: Omnia enim illa in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit 54. Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. Generatio ista et generatio altera: generatio qua fideles efficimur, et per Baptismum renascimur; generatio qua a mortuis resurgemus, et Angelis coniuncti vivemus in aeternum. Memoriale tuum, Domine, et super generationem istam, et super illam generationem: quia nec nunc nos oblitus est, ut vocaret; nec tunc obliviscetur, ut coronet. Memoriale tuum, Domine, in generationem et generationem.
"Nemo venit ad me nisi quem Pater attraxerit".
22. [v 14.] Quoniam iudicavit Dominus plebem suam. Complevit certe omnia illa in populo Iudaeorum. Numquid iam remanserunt opera eius, postquam induxit plebem suam in terram repromissionis? Adhuc plane iudicabit: Iudicavit Dominus plebem suam, et in servis suis advocabitur. Iam iudicavit ipsam plebem; excepto iudicio futuro, iudicata est plebs Iudaeorum. Quid est, iudicata? Separati inde sunt iusti, et remanserunt iniusti. Si autem mentior aut mentiri existimor, quia dixi: Iam iudicata est; audi Dominum dicentem: In iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident caeci fiant 55. Excaecati sunt superbi, illuminati sunt humiles. Iudicavit ergo plebem suam. Ipsum iudicium dixit Isaias: Et nunc tu domus Iacob, venite, ambulemus in lumine Domini. Parum est hoc, sed quid sequitur? Dimisit enim plebem suam, domum Israel 56. Ipsa est domus Iacob, quae est domus Israel; qui enim Iacob, ipse est Israel. Nostis sanctas Litteras, et puto quod vobis veniat in mentem quia ipse Iacob quando vidit angelum secum luctari, tunc accepit nomen ut appellaretur Israel 57. Unus homo est sive Iacob, sive Israel; una persona est: domus Iacob, et domus Israel, una gens, una plebs; hanc invitat, et hanc dimittit. Et nunc iam certe occidisti Christum, o domus Iacob; iam occidisti Christum, iam caput ante crucem agitasti, iam pendentem irrisisti, iam dixisti: Si filius Dei est, descendat de cruce 58. Iam rogavit medicus pro phreneticis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 59. Certe iam fecisti ista omnia, et nunc crede in eum quem occidisti, bibe sanguinem quem fudisti. Et nunc tu domus Iacob, testimonio Isaiae exponere cupio quod hic dixit: Quoniam iudicavit Dominus plebem suam, et in servis suis advocabitur. Iudicasse enim intellegitur plebem suam, separando in ipsa plebe sua bonos a malis, fideles ab infidelibus, Apostolos a Iudaeis mendacibus. Hoc significavit, ut dicere coeperam, per Prophetam dicens: Iam post illa mala omnia tua, o tu domus Iacob, venite, ambulemus in luce Domini. Quare vobis dico: Venite, ambulemus in luce Domini? Ne remanendo in Iudaismo, non perveniatis ad Christum. Quare enim? Non semper ibi prophetatus est Christus? Sed nunc dimisit plebem suam, domum Israel. Veni domus Iacob, quia dimisit plebem suam domum Iacob; veni domus Israel, quia dimisit plebem suam domum Israel. Quae venit, et quae dimissa est, nisi quia hoc est iudicium, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 60? Iudicavit ergo Dominus plebem suam. Separavit ergo, et non ibi inveniet quos in regnum suum restituat? Plane inveniet: Et in servis suis advocabitur. Non repulit, ait Apostolus, plebem suam, quam praescivit. Et unde probat? Nam et ego Israelita sum 61. Ergo Iudicavit Dominus plebem suam, separando bonos a malis: hoc est: Et in servis suis advocabitur. A quibus? A Gentibus. Quantae enim gentes credendo venerunt! quanti fundi, quanta loca deserta modo veniunt! Veniunt inde nescio quanti, credere volunt, dicimus eis: Quid vultis? Respondent: Nosse gloriam Dei. Credite, fratres, mirari nos et gaudere ad talem vocem rusticanorum. Veniunt nescio unde, excitati a nescio quo: quid dicam, a nescio quo? Imo scio a quo; quia: Nemo venit, inquit, ad me, nisi quem Pater attraxerit 62. Veniunt subito de silva, de deserto, de remotissimis et arduis montibus ad Ecclesiam, et hanc vocem habent plerique et pene omnes eorum, ut videamus vere intus docentem Deum: impletur Scriptura prophetica qua dictum est: Erunt omnes docibiles Deo 63. Quid desideratis, dicimus illis? Et illi: Videre gloriam Dei. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 64. Credunt, consecrantur, clericos sibi ordinari exigunt. Nonne impletur: Et in servis suis advocabitur?
Idola exprobranda et irridenda.
23. [vv 15-17.] Denique post istam totam dispositionem et dispensationem, convertit se Spiritus Dei ad exprobranda et irridenda idola, quae iam irridentur a cultoribus suis: Idola Gentium argentum et aurum. Ista omnia Deo faciente, qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, qui iudicavit plebem suam, et in servis suis advocabitur; quid restat figmentum, nisi ridendum, non adorandum? Idola Gentium dicturus erat fortasse, ut contemneremus ista omnia; dicturus erat idola Gentium, lapides et ligna, gypsum et testam? Non haec dico; vilis materia est: illud quod valde amant, vel quod valde honorant dico: Idola Gentium argentum et aurum. Certe aurum est, certe argentum est; numquid quia lucet argentum, lucet aurum, ideo oculos habent et vident? Sic, quomodo argentum est, quomodo aurum est, utile forte avaro, non religioso; imo vero nec avaro utile, sed utile bene utenti, et per eius erogationem coelestem thesaurum acquirenti: tamen nunc cum ista insensata sint, quid facitis homines de argento et auro deos? Quos deos facitis, nonne videtis quod non videant 65? Oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; os habent, et non loquentur; manus habent, et non operabuntur; pedes habent, et non ambulabunt. Omnia ista artifex, faber argentarius, aurifex facere potuit, et oculos, et aures, et nares, et os, et manus, et pedes; sed nec lucem oculis, nec auditum auribus, nec vocem ori, nec sensum naribus, nec motum manibus, nec iter pedibus dare potuit.
De sanguine occisorum quot Christi testes exsurrexerunt!
24. [v 18.] O homo, rides iam procul dubio quod fecisti, si a quo factus es agnovisti. De illis autem qui non agnoverunt, quid dicitur? Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in illis. Et creditis, fratres, exprimi in eis quamdam similitudinem idolorum, non quidem in carne eorum, sed in interiore homine eorum. Nam aures habent, et non audiunt: ad illos quippe clamat Deus: Qui habet aures audiendi, audiat 66. Oculos habent, et non vident: habent enim oculos corporis, sed non habent oculos fidei. Denique impletur haec prophetia per omnes gentes: videte quomodo dictum sit per prophetam. Nihil allegoricum, nihil figuratum commemoro: propriam, expressam, simplicem, manifestam audite prophetiam praedictam, videte completam. Praevaluit, inquit: Dominus adversus eos; propheta dicit Sophonias. Adversus repugnantes, adversus rebellantes, et de occisione fidelium martyres facientes, sed tamen nescientes; Praevaluit Dominus adversus eos 67. Et quomodo praevaluit? In Ecclesia sua videmus quia praevaluit adversus eos. Volebant paucos Christianos exstinguere, occidere; sanguinem fuderunt: de sanguine occisorum tanti exsurrexerunt, a quibus illi interfectores martyrum superarentur. Tamen et modo quaerunt ubi abscondant idola sua, qui primo Christianos propter idola trucidabant. Nonne praevaluit adversus eos Dominus? Vide si facit quod sequitur: Praevaluit Dominus adversus eos. Et quid fecit? Exterminavit omnes deos Gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. Quid est hoc? Nonne praedictum erat? nonne completum est? nonne ut legitur, sic videtur? Et illi qui remanserunt, oculos habent, et non vident; nares habent, et non odorant. Non sentiunt illum odorem: Christi bonus odor sumus, sicut dicit Apostolus, in omni loco 68. Quid prodest, quia nares habent, et non odorant tam suavem odorem Christi? Vere in illis factum est, et vere de illis dictum est: Similes illis sint omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Vere magna domus Israel.
25. [vv 19.20.] Sed quotidie credunt per miracula Christi Domini, quotidie aperiuntur oculi caecorum et aures surdorum, inspirantur nares insensatorum, dissolvuntur ora mutorum, constringuntur manus paralyticorum, corriguntur pedes claudorum, de lapidibus istis excitantur filii Abrahae 69: quibus omnibus iam dicatur: Domus Israel, benedicite Dominum. Omnes filii Abrahae; et si de lapidibus istis suscitantur filii Abrahae, manifestum est quia illi sunt magis domus Israel, qui pertinent ad domum Israel, qui pertinent ad semen Abrahae, non carne, sed fide: Domus Israel, benedicite Dominum. Sed fac de domo illa dici, et populum Israel vocari; crediderunt inde Apostoli et millia circumcisorum. Domus Israel, benedicite Dominum; Domus Aaron, benedicite Dominum; Domus Levi, benedicite Dominum. Benedicite populi Dominum, hoc est, domus Israel generaliter; benedicite praepositi, hoc est, domus Aaron; benedicite ministri, hoc est, domus Levi. Quid de caeteris nationibus? Qui timetis Dominum, benedicite Dominum.
In pace aeterna ad videndum Deum vacabimus.
26. [v 21.] Omnes ergo una voce dicamus quod sequitur: Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. Ex Sion et Ierusalem. Sion Speculatio, Ierusalem Visio pacis. In qua Ierusalem nunc habitaturus est? In illa quae cecidit? Non, sed in illa matre nostra, quae est in coelis, de qua dictum est: Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum 70. Nunc ergo Dominus ex Sion, quia speculamur quoad veniat: nunc tamen quamdiu in spe vivimus, in Sion sumus. Finita via habitabimus in illa civitate, quae nunquam ruitura est; quia et Dominus habitat in ea, et custodit eam: quae est visio pacis aeterna Ierusalem, pacis illius, fratres mei, cui laudandae lingua non sufficit, ubi nullum hostem iam sentiemus nec in Ecclesia, nec extra Ecclesiam, nec in carne nostra, nec in cogitatione nostra. Absorbebitur mors in victoriam, et vacabimus ad videndum Deum in pace aeterna, cives Ierusalem facti civitatis Dei 71.
IN PSALMUM 135
ENARRATIO
Misericordia Domini in aeternum manet.
1. [v 1.] Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Psalmus iste laudem continet Dei, et eodem modo in omnibus suis versibus terminatur. Proinde, quamvis hic in laudem Dei multa dicantur, maxime tamen eius misericordia commendatur, sine cuius commendatione apertissima nullum versum claudi voluit, per quem Spiritus sanctus condidit Psalmum. Memini autem me in psalmo centesimo quinto, qui similiter incipit, quoniam codex quem intuebar, non habet, in aeternum; sed, in saeculum misericordia eius 1; quaesisse quid potius intellegere deberemus: in graeco enim sermone scriptum est, quod et in saeculum, et in aeternum interpretari potest. Sed quid illic, ut potui, disseruerim, etiam hic retexere longum est. In isto autem psalmo etiam idem ipse codex non habet, in saeculum, quod plerique habent; sed, in aeternum misericordia eius. Quod etsi post iudicium, quo in fine saeculi vivi et mortui iudicandi sunt, missis iustis in vitam aeternam, iniquis autem in ambustionem aeternam 2, non sint deinceps futuri quorum adhuc misereatur Deus; recte tamen intellegi potest in aeternum futura misericordia eius, quam suis sanctis fidelibusque largitur: non quia in aeternum miseri erunt, et ideo in aeternum misericordia eius indigebunt; sed quia ipsa beatitudo quam misericorditer miseris praestat, ut esse miseri desinant, et beati esse incipiant, non habebit finem, ideo in aeternum misericordia eius. Quod enim iusti erimus ex iniquis, sani ex infirmis, vivi ex mortuis, immortales ex mortalibus, beati ex miseris, misericordia eius est. Hoc autem quod ita erimus, in aeternum erit: ergo in aeternum misericordia eius. Proinde: Confitemini Domino, id est, confitendo laudate Dominum; quoniam bonus. Nec pro hac confessione aliquid estis temporale sumpturi; quoniam in aeternum misericordia eius, id est, beneficium quod vobis misericorditer praestat, aeternum est. Quod ; autem habet: Quoniam bonus, graecus habet : non sicut in psalmo centesimo et quinto; quod ibi est: Quoniam bonus 3, graecus habet . Ideo nonnulli illud interpretati sunt, Quoniam suavis est. autem non utcumque bonus, sed excellentissime bonus est.
Homines aliquando dii in Scripturis appellantur.
2. [vv 2.3.] Deinde sequitur: Confitemini Deo deorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Quinam sint dii et domini, quorum deorum et dominorum sit Deus et Dominus, qui est verus Deus; merito quaeri solet. Et scriptum invenimus in alio psalmo, deos etiam homines appellatos, sicuti est: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit: et paulo post: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis 4. Quod testimonium etiam Dominus in Evangelio commemorat dicens: Nonne scriptum est in Lege vestra, quia, Ego dixi: Dii estis? 5 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis quia, Blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? 6 Non ergo quia boni sunt omnes, sed quia sermo Dei ad illos factus est, appellati sunt dii. Nam si propterea quia boni essent omnes, non sic eos diiudicaret. Cum enim dixisset: Deus stetit in synagoga deorum; non ait: In medio deos et homines discernit, tamquam ostendens quid intersit inter deos et homines: sed: In medio inquit, deos discernit. Deinde sequitur: Usquequo iudicatis iniquitatem? et caetera: quae utique non omnibus sed quibusdam dicit, quia discernens dicit; et tamen in medio deos discernit.
Angeli dii vocandi non sunt.
3. Sed quaeritur, si homines ad quos sermo Dei factus est, dii vocantur, utrum et Angeli vocandi sunt dii; cum hominibus iustis et sanctis maximum praemium promittatur aequalitas Angelorum. Et in Scripturis quidem nescio utrum vel possit, vel facile possit reperiri, aperte dictos Angelos deos; sed cum de Domino Deo dictum esset: Terribilis super omnes deos, cur hoc dixerit, continuo velut exponendo coniunxit: Quoniam dii Gentium daemonia 7. Super tales deos dixit Dominum terribilem in sanctis suis, quos coelos fecit, a quibus daemonia terrerentur. Sic enim sequitur: Dominus autem coelos fecit. Non ergo: Dii sine additamento; sed: Dii Gentium daemonia: superius tamen: Terribilis, inquit, super omnes deos; non ait, super omnes deos Gentium, quamvis intellegi hoc voluerit, addendo quod sequitur: Quoniam dii Gentium daemonia. Quod quidem in hebraeo dicitur non ita esse scriptum; sed: Dii Gentium simulacra. Quod si verum est, multo magis credendi sunt Septuaginta divino Spiritu interpretati, quo Spiritu et illa dicta sunt quae in hebraeis litteris sunt. Eodem namque operante Spiritu, etiam hoc dici oportuit quod dictum est: Dii Gentium daemonia: ut intellegeremus sic etiam in hebraeo positum: Dii Gentium simulacra; ut daemonia potius quae sunt in simulacris, significarentur. Nam quod attinet ad ipsa simulacra, quae graece appellantur idola, quo nomine iam utimur pro latino, oculos habent et non vident; et caetera quae de his ideo dicuntur, quia omni sensu carent: quocirca nec terreri possunt, quia nisi ea quae sentiunt, terreri utique non possunt. Quomodo ergo dictum est de Domino: Terribilis est super omnes deos, quoniam dii Gentium simulacra, nisi per simulacra intellegantur daemonia, quae terreri possunt? Unde ait et Apostolus: Scimus quia nihil est idolum 8: hoc enim retulit ad materiam terrenam sensu carentem. Item ne quisquam putaret non esse aliquam viventem sentientemque naturam, quae Gentium sacrificiis delectetur, adiunxit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum 9. Si ergo nusquam in eloquiis divinis reperitur sanctos Angelos appellatos deos, ea mihi causa potissimum occurrit, ne isto nomine homines ad hoc aedificarentur, ut ministerium vel servitium religionis, quae graece liturgia, vel latria dicitur, sanctis Angelis exhiberent; quod nec ipsi exhiberi ab hominibus volunt, nisi illi Deo qui et ipsorum et hominum Deus est. Unde multo utilius Angeli vocantur, qui latine nuntii nuncupantur; ut per nomen non substantiae, sed officii, satis intellegamus illum Deum a nobis eos coli velle, quem nuntiant. Totam ergo istam quaestionem breviter Apostolus solvit, ubi ait: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini multi, sed nobis unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum 10.
De graeco latinoque textu latinoque textu disseritur.
4. [v 4.] Confiteamur ergo Deo deorum, et Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Qui fecit mirabilia magna solus. Sicut in omnium versuum novissimis partibus positum est: Quoniam in aeternum misericordia eius; sic in omnium capitibus quamvis non sit positum, subaudiendum est: Confitemini. Quod in graeco evidentius apparet. Appareret autem et in latino, si eamdem locutionem transferre potuissent interpretes nostri. Quod quidem in isto versu possent, si dicerent, facienti mirabilia: quod enim nos habemus: Qui fecit mirabilia; graecus habet, facienti mirabilia; ubi necessario Confitemini subauditur. Atque utinam vel pronomen adderent, ut dicerent: Ei qui facit; vel, ei qui fecit; vel, ei qui firmavit: quia etiam sic facile intellegeretur Confitemini esse subaudiendum. Nunc vero ita obscurum factum est, ut qui codicem graecum sive nescierit inspicere, sive neglexerit, possit putare: Qui fecit coelos, Qui firmavit terram, Qui fecit luminaria, quoniam in aeternum misericordia eius, ideo dictum, quasi propterea ista fecerit: Quoniam in aeternum misericordia eius: cum ad eius misericordiam illi pertineant, quos de miseria liberat; non autem ut eius misericordiae fuisse intellegamus facere coelum et terram et luminaria 11, cum illud sit bonitatis eius qui creavit omnia bona valde 12. Creavit autem, ut essent omnia; hoc vero misericordiae, ut a peccatis nostris mundet nos, et a miseria liberet in aeternum. Ita ergo nos alloquitur Psalmus: Confitemini Deo deorum, confitemini Domino dominorum; confitemini ei qui facit mirabilia magna solus; confitemini ei qui fecit coelos in intellectu; confitemini ei qui firmavit terram super aquas; confitemini ei qui fecit luminaria magna solus. Cur autem confiteamur, in omnium versuum finibus ponit: Quoniam in aeternum misericordia eius.
Deus multa mirabilia per angelos vel per homines facit.
5. [vv 5-10.] Sed quid est: Qui fecit mirabilia magna solus? an quia multa mirabilia per Angelos et per homines fecit? Sunt quaedam magna quae solus Deus facit, et ipsa exsequitur dicens: Qui fecit coelos in intellectu, Qui firmavit terram super aquas, Qui fecit luminaria magna solus: ideo et hic addidit, solus. quia caetera mirabilia quae dicturus est, per homines fecit. Cum enim dixisset: Qui fecit luminaria magna solus; quae sint eadem luminaria, secutus aperuit: Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Deinde incipit dicere quae per Angelos vel per homines fecerit: Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum; et caetera. Universam igitur creaturam, non utique Deus per aliquam creaturam, sed solus fecit. Cuius creaturae quasdam partes excellentiores commemoravit, ex quibus universa cogitaremus, intellegibiles coelos et visibilem terram: et quoniam sunt etiam coeli visibiles, commemoratis eorum luminaribus totum coeleste corporeum ut ab ipso factum acciperemus, admonuit.
Deus fecit caelos in intellectu.
6. Quamquam id quod ait: Qui fecit coelos in intellectu, vel, sicut alii interpretati sunt, in intellegentia, utrum coelos intellegibiles significare hoc modo voluerit, an in suo intellectu, vel in sua intellegentia fecisse coelos, hoc est in sua Sapientia, sicut alibi scriptum est: Omnia in Sapientia fecisti 13, eo modo insinuans unigenitum Verbum, quaeri potest. Sed si ita est, ut in suo intellectu fecisse accipiamus Deum coelos, cur tantum de coelis hoc ait, cum omnia in eadem Sapientia fecerit? An ibi tantum exprimendum fuit, ut in caeteris etiam tacitum posset intellegi: ut iste sit sensus: Qui fecit coelos in intellectu, Qui fundavit terram super aquas; ut et hic subaudias, in intellectu: Qui fecit luminaria magna solus, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis; utique, in intellectu? Quomodo ergo solus, si hoc est in intellectu, vel in intellegentia, quod est in Sapientia, id est, in Verbo unigenito? An quia Trinitas non sunt tres dii, sed unus Deus, ad id refertur quod solus Deus fecit, quia non creaturam per creaturam fecit?
Quo sensu terra super aquas firmetur.
7. Sed quid est: Qui firmavit terram super aquas? Obscura enim quaestio est; quia terra gravior videtur, ut non portari aquis, sed aquas potius portare credatur. De qua re ne adversus eos qui se putant ista certis rationibus comperisse, contentiose Scripturas nostras defendere videamur; sive illud ita, sive aliter sit, habemus quod de proximo intellegamus, terram quae habitatur ab hominibus et terrestria continet animalia, quae alio modo in Scripturis arida dicitur, sicut scriptum est: Appareat arida, et vocavit Deus aridam terram 14, super aquas esse fundatam, quod aquis circumfluentibus supereminet. Non enim quae dicitur littoraria civitas super mare fundata, ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub speluncarum cameris, aut sub navibus supernatantibus; sed ideo super mare dicitur, quia inferiori mari supereminet. Sic dictus est Pharao exisse super aquam: ita enim habet graecus, quod quidam Latini habent, ad aquam 15; sic Dominus super puteum sedebat 16: quod ambo superiores essent quam flumen et puteus; ille iuxta flumen, iste iuxta puteum.
Augustinus creationis opera allegorice interpretatur.
8. Si autem etiam aliquid aliud, quod ad nos magis pertinet, ista dicta significant: fecit Deus coelos in intellectu, spiritales sanctos suos, quibus non tantum credere, verum etiam intellegere divina donavit: hoc qui nondum possunt, et solam fidem firmissimam tenent, tamquam infra coelos terrae nomine figurantur. Et quia in Baptismo quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt; ideo dictum est: Firmavit terram super aquas. Item quia scriptum est de Domino Iesu Christo quod in illo sint omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 17; haec autem duo, id est sapientiam et scientiam, distare inter se aliquid, alia quoque Scripturarum testantur eloquia, maxime loquente sancto Iob, ubi quodammodo singula definiuntur; ait enim: Dixit autem homini: Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malo scientia est 18: non incongruenter intellegimus sapientiam in cognitione et dilectione eius quod semper est, atque incommutabiliter manet, quod Deus est. Nam et quod ait: Ecce pietas est sapientia, dicta est in graeco: quod ut totum latine exprimatur, "Dei cultus" dici potest. Abstinere autem a malo, quod dixit esse scientiam, quid est aliud, quam in medio nationis tortuosae et perversae, tamquam in nocte huius saeculi, caute prudenterque versari 19; ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris, proprii muneris luce discretus? Cum ergo quodam loco Apostolus concordem gratiarum varietatem in hominibus Dei vellet ostendere, haec in primis duo posuit dicens: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; hoc esse arbitror: Solem in potestatem diei: Alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; hoc est, lunam. Deinde quodammodo stellas commemorari puto in eo quod dicitur: Alii fides in eodem Spiritu, alii curationum donatio in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum 20. Nihil enim horum est quod in huius saeculi nocte non sit necessarium: quae cum transierit, necessaria ista non erunt: ideo, in potestatem noctis. In potestatem quippe ait, vel diei vel noctis, ut potestas esset die lucere vel nocte; quod in spiritalibus donis sic intellegitur, quia dedit potestatem filios Dei fieri 21. Qui percussit Aegyptum, cum primogenitis eorum. Percussit et saeculum, cum his quae praecipua putantur in saeculo.
Per baptismum Deus peccatum et spirituales hostes interemit.
9. [vv 11-26.] Qui eduxit Israel de medio eorum. Eduxit etiam sanctos ac fideles suos de medio malorum. In manu potenti et brachio excelso. Quid potentius, quid excelsius eo de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est? 22 Qui divisit mare Rubrum in divisiones. Dividit etiam, ut unus atque idem Baptismus aliis sit in vitam, aliis sit in mortem. Et eduxit Israel per medium eius. Educit etiam innovatum populum suum per lavacrum regenerationis. Et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro. Celeriter interimit et peccatum suorum reatumque eius per Baptismum. Qui traduxit populum suum in deserto. Traducit et nos in huius saeculi ariditate et sterilitate, ne in ea pereamus. Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. Percutit atque occidit etiam a nobis diabolicas et noxias potestates. Seon regem Amorrhaeorum. Germen inutile vel Tentationem calentem, quod interpretatur Seon; regem Amaricantium, quod interpretatur Amorrhaeorum. Et Og regem Basan. Coacervantem, quod interpretatur Og; et regem Confusionis, quod interpretatur Basan: quid enim coacervat diabolus, nisi confusionem? Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo. Dat etiam quos diabolus possidebat, haereditatem semini Abrahae, quod est Christus. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri. Et redemit nos ab inimicis nostris: sanguine Unigeniti sui. Qui dat escam omni carni; hoc est, omni hominum generi, non tantum Israelitarum, sed et Gentium: de qua esca dicitur: Caro mea vere est esca 23. Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius. Quod hic ait: Deo coeli, credo aliter dicere voluit quod supra iam dixerat: Deo deorum 24: nam quod ibi deinde subiunxit, hoc etiam hic repetivit: Confitemini Domino dominorum. Sed etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini multi; sed nobis unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum 25; cui confitemur, quoniam in aeternum misericordia eius.
IN PSALMUM 136
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Duae civitates, Dei et diaboli, per saeculorum volumina currunt.
1. [v 1.] Oblitos vos esse non arbitror, commendasse nos vobis, imo commemorasse vos, quod omnis eruditus in sancta Ecclesia nosse debet unde cives simus, et ubi peregrinemur, et peregrinationis nostrae causam esse peccatum, reversionis autem munus remissionem peccatorum et iustificationem gratiae Dei. Duas civitates permixtas sibi interim corpore, et corde separatas, currere per ista volumina saeculorum usque in finem, audistis et nostis; unam cui finis est pax aeterna, et vocatur Ierusalem; alteram cui gaudium est pax temporalis, et vocatur Babylonia. Interpretationes etiam nominum, si non fallor, tenetis: Ierusalem interpretari, Visionem pacis; Babyloniam, Confusionem. Ierusalem in Babylonia captiva tenebatur non tota; cives enim eius et Angeli sunt. Sed quod attinet ad homines praedestinatos in gloriam Dei, futuros per adoptionem cohaeredes Christi, quos de ipsa captivitate redemit sanguine suo: particulam ergo istam civitatis Ierusalem captivam teneri in Babylonia pro peccato, incipere autem inde exire prius corde per confessionem iniquitatis et caritatem iustitiae, deinde postea in fine saeculi etiam corpore separandam, commendavimus in eo psalmo, quem primo hic cum vestra Dilectione tractavimus, qui ita incipit: Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem 1. Hodierna autem die decantavimus. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Videte quia in illo dictum est: Te decet hymnus, Deus, in Sion; hic autem: Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion: illam Sion, ubi decet hymnus Deum.
In ista Babylonia non cives habitamus sed captivi detinemur.
2. Quae sunt ergo flumina Babylonis, et quid est nostrum sedere et flere in recordatione Sion? Si enim cives inde sumus, non tantum hoc cantamus, sed et agimus. Si cives sumus de Ierusalem, id est de Sion, et in ista vita, in ista confusione saeculi huius, in ista Babylonia non cives habitamus, sed captivi detinemur; oportet ut non tantum ista decantemus, sed et faciamus affectu cordis pio, religioso desiderio aeternae civitatis. Habet et haec civitas quae Babylonia dicitur, amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, ibi finientes, et videmus eos pro republica terrena plurimum laborare: sed et in ea quicumque fideliter versantur, si non ibi appetant superbiam et perituram elationem odiosamque iactantiam; sed veram fidem exhibeant, quam possunt, quamdiu possunt, quibus possunt, ad quantum vident terrena, et ad quantum intellegunt speciem civitatis; non eos sinit Deus perire in Babylonia: praedestinavit enim eos cives Ierusalem. Intellegit captivitatem eorum Deus, et ostendit illis aliam civitatem, cui vere debeant suspirare, pro qua debeant cuncta conari, ad quam capessendam debeant cives suos secum peregrinos, quantum valuerint, adhortari. Propterea dicit Dominus Iesus Christus: Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est: et rursum dicit: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis 2?
Quae sint Babylonis flumina.
3. Tamen, carissimi, attendite flumina Babylonis. Flumina Babylonis, sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Nescio quis amavit, verbi gratia, agriculturam ipsam exercere, inde ditescere, ibi occupare animum, inde percipere voluptatem; attendat exitum, et videat illud quod amavit non esse fundamentum Ierusalem, sed fluvium Babylonis. Alius dixit: Magna res est militare; omnes agricolae formidant eos qui militant, obsequuntur eis, tremunt eos: si fuero agricola, timebo militarem; si fuero militaris, timebor ab agricola. O insane, in alium te Babylonis fluvium praecipitasti, et eum turbulentiorem et rapaciorem. Timeri vis a minore, time maiorem: potest te ipso maior fieri subito, qui te timet; nunquam autem erit minor, quem debes timere. Advocatum esse, inquit, magna res est, potentissima eloquentia; in omnibus habere susceptos pendentes ex lingua diserti patroni sui, et ex eius ore sperantes vel damna, vel lucra, vel mortem, vel vitam, vel perniciem, vel salutem. Nescis quo te miseris: alius et iste fluvius Babylonis est; et quod multum sonat, strepitus aquae saxa percutit. Attende quia fluit, attende quia labitur; et si attendis quia fluit et labitur, cave quia trahit. Navigare, inquit alius, et negotiari magnum est; scire multas provincias, lucra undique capere, non esse obnoxium in civitate alicui potenti, semper peregrinari, et diversitate negotiorum et nationum animum pascere, et augmentis lucrorum divitem remeare. Fluvius est et iste Babylonis. Lucra tua quando stabunt? quando praesumpturus, quando securus eris ex his quae acquiris? Quanto eris ditior, tanto timidior. Uno naufragio nudus exibis, et recte te planges in flumine Babylonis, quia noluisti sedere et flere super flumina Babylonis.
Qui crucis lignum tenuerit e flumine huius mundi evadet incolumis.
4. Alii ergo cives sanctae Ierusalem intellegentes captivitatem suam, attendunt humana vota et diversas hominum cupiditates hac atque illac rapientes, trahentes, impellentes in mare: vident haec, et non se mittunt in flumina Babylonis; sed sedent super flumina Babylonis, et flent super flumina Babylonis, vel illos qui rapiuntur, vel seipsos qui in Babylonia esse meruerunt: sedentes tamen, hoc est humiliati. Super flumina ergo Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. O sancta Sion, ubi totum stat, et nihil fluit! quis nos in ista praecipitavit? quare dimisimus Conditorem tuum et societatem tuam? Ecce inter fluentia et labentia constituti, vix quisquam raptus a flumine, si tenere lignum potuerit, evadet. Humiliati ergo in captivitate nostra sedeamus super flumina Babylonis, non nos audeamus in illis fluminibus praecipitare; nec nos audeamus in nostrae captivitatis malo atque tristitia superbe erigere, sed sedeamus, et sic fleamus. Sedeamus super flumina Babylonis, non infra flumina Babylonis: talis sit humilitas nostra, ut nos non mergat. Sede super flumen, noli in flumine, noli sub flumine: sed tamen sede humilis, loquere non quomodo in Ierusalem. Ibi enim stabis; quia de ipsa spe loquitur alius psalmus, et cantat dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem 3. Ibi erigeris, si te hic poenitendo et confitendo humiliaveris. In atriis ergo Ierusalem stantes erant pedes nostri; Super flumina vero Babylonis sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Inde oportet ut fleas, recordando Sion.
De praesentis vitae felicitate et aerumna.
5. Multi enim flent fletu Babylonio, quia et gaudent gaudio Babylonio. Qui gaudent lucris et flent damnis, utrumque de Babylonia est. Flere debes, sed recordando Sion. Si recordando Sion fles, et quando tibi secundum Babyloniam bene est oportet ut fleas. Propterea dicitur in quodam psalmo: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi 4. Quid est quod dicit: Inveni? Nescio quam tribulationem quasi quaerendam, invenit tamquam quaesitam. Et cum invenisset, quo lucro invenit? Nomen Domini invocavit. Multum interest utrum invenias tribulationem, an inveniaris a tribulatione. Dicit enim alio loco: Dolores inferni invenerunt me 5. Quid est: Invenerunt me dolores inferni? Quid est: Tribulationem et dolorem inveni? Quando te repente occupat tristitia, perturbatis tibi rebus saecularibus quibus oblectabaris: quando te repentina ipsa invenit tristitia, unde te non putabas posse fieri tristem, accidit, et tristis efficeris; invenit te dolor inferni. Te enim sursum putabas; verumtamen deorsum eras: et cum te dolor inferni inveniret, ibi te invenisti deorsum, qui te sursum putabas. Invenisti enim te dolore affectum graviter, tristitia alicuius mali, unde forte praesumpseras te non fore tristem; invenit te dolor inferni. Cum autem bene est tibi, arrident omnia saecularia, nullus tuorum obiit, nihil in vinea tua forte vel aruit, vel grandinatum est, vel sterile apparuit, non acuit cupa tua, non abortum passum est pecus tuum, non exhonoratus es in aliqua dignitate secundum saeculum constitutus, undique amici tui et vivunt et servant tibi amicitiam, clientes non desunt, filii obsequuntur, servi contremiscunt, coniux concors, felix dicitur domus; ibi inveni tribulationem, si aliquid potes, ut inventa tribulatione invoces nomen Domini. Perversum aliquid videtur docere sermo divinus, flere in laetitia, et in moerore laetari. Audi in moerore laetantem: Gloriamur, inquit, in tribulationibus 6. Flentem autem in laetitia, vide si invenit tribulationem. Attendat quisque ipsam felicitatem suam, qua exsultavit anima eius, et tumuit quodammodo gaudio, et extulit se, et dixit: Felix sum: attendat si non fluit illa felicitas, si potest certus esse de illa quia manet in aeternum. Si autem non est certus, et videt fluere unde gaudet; fluvius Babylonis est: sedeat supra, et fleat. Sedebit autem et plorabit, si recordatus fuerit Sion. O pax illa quam videbimus apud Deum! o illa sancta aequalitas Angelorum! o illa visio et spectaculum pulchrum! Ecce in Babylonia pulchra sunt quae tenent: non teneant, non decipiant. Aliud est solatium captivorum, aliud gaudium liberorum. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
Quaeris fructum in peccatore et nullum invenies.
6. [v 2.] In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Habent organa sua cives Ierusalem, Scripturas Dei, praecepta Dei, promissa Dei, meditationem quamdam futuri saeculi; sed cum agunt in medio Babyloniae, organa sua in salicibus eius suspendunt. Salices ligna sunt infructuosa; et hoc loco ita posita, ut non aliquid boni possit intellegi de salicibus; alibi autem forsitan potest. Modo ligna intellegite sterilia, nascentia super flumina Babylonis. Rigantur haec ligna de fluminibus Babylonis, et nullum fructum ferunt. Sicut sunt homines cupidi, avari, steriles in opere bono; ita cives Babyloniae, ut etiam ligna sint illius regionis, ex istis voluptatibus rerum transeuntium pascuntur, tamquam rigata a fluminibus Babyloniae: quaeris fructum, et nusquam invenis. Quando tales patimur, versamur cum eis qui sunt in medio Babylonis. Multum enim interest inter medium Babylonis, et exteriora Babyloniae. Sunt qui non sunt in medio eius, id est, non tanta concupiscentia saeculi et delectationibus obruuntur. Qui vero, ut aperte dixerim et breviter, multum mali sunt, in medio Babylonis sunt, et ligna sterilia, tamquam salices Babylonis. Quando illos videmus, et tam steriles eos invenimus, ut difficile nobis appareat in eis aliquid unde possint duci ad fidem rectam, vel ad bona opera, vel ad spem futuri saeculi, vel ad concupiscentiam liberationis a captivitate mortalitatis; Scripturas novimus, quas eis dicamus: sed quia nullum fructum in eis invenimus unde incipiamus, avertimus ab ipsis faciem, et dicimus: Adhuc isti non sapiunt, non capiunt; quidquid illis dixerimus, sinistrum et adversum habebunt. Ergo differendo circa eos Scripturas, suspendimus organa nostra in salicibus: non enim dignos habemus, qui organa nostra portent. Non ergo eis organa nostra inserendo alligamus, sed differendo suspendimus. Salices enim sunt Babyloniae ligna infructuosa, pasta temporalibus voluptatibus, tamquam fluminibus Babyloniae.
Christus ab illicitarum voluptatum suggestionibus nos liberat.
7. [v 3.] Et videte si non hoc sequitur Psalmus: In salicibus, inquit, in medio eius suspendimus organa nostra. Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba canticorum; et qui abduxerunt nos, hymnum: subaudis, interrogaverunt nos. Verba canticorum et hymnum interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos. Qui nos duxerunt captivos, fratres? quos sensimus aliquando captivatores nostros? Sensit quidem illa Ierusalem Babylonios, Persas, Chaldaeos, et illarum gentium et regionum homines captivatores suos; et hoc postea, non quando isti psalmi cantabantur. Sed iam diximus Caritati vestrae omnia quae secundum litteram in illa civitate contingebant, figuras nostras fuisse: et facile potest demonstrari captivos nos esse. Non enim respiramus iam in auras illius libertatis; non enim fruimur puritate veritatis, et illa sapientia quae in seipsa manens innovat omnia 7. Delectationibus temporalium rerum tentamur, et colluctamur quotidie cum suggestionibus illicitarum voluptatum: vix respiramus vel in oratione; captivos nos esse intellegimus. Sed qui nos captivos duxerunt? qui homines? quae gens? qui rex? Si redimimur, captivi eramus. Quis nos redemit? Christus. A quo nos redemit? A diabolo. Diabolus ergo et angeli eius captivos nos duxerunt; nec ducerent nisi consentientes. Nos ducti sumus captivi. Captivatores nostri dixi qui sint. Ipsi sunt etiam latrones vulnerantes illum viatorem qui descendit ab Ierusalem in Iericho; quem sauciatum semivivum reliquerunt 8. Hunc ille custos noster, id est Samaritanus (Samaritanus enim Custos interpretatur), cui obiectum est a Iudaeis et dictum: Nonne verum dicimus quia Samaritanus es, et daemonium habes? 9 et ille obiectorum duorum unum respuit, et unum tenuit: Ego, inquit, daemonium non habeo; non autem dixit: Ego non sum Samaritanus: si enim ille Samaritanus non custodierit, utique perimus: Samaritanus ergo transiens vidit saucium et vulneratum derelictum a latronibus, et sicut nostis, collegit. Sicut aliquando latronum nomine ponuntur, qui nobis plagas peccatorum inflixerunt, iam per consensionem nostrae captivitatis; sic et captivatores nostri ipsi dicuntur.
Diabolus et angeli eius nos captivos duxerunt.
8. Isti ergo qui captivos duxerunt nos, diabolus et angeli eius, quando nobis dixerunt, et quando nos interrogaverunt verba canticorum? Quid ergo intellegimus? Quia cum tales nos interrogant, in quibus diabolus operatur, intellegendus est ipse nos interrogare, qui in eis operatur. Apostolus dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et peccatis vestris, cum viveretis in illis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos, inquit, aliquando conversati sumus 10. Ostendit se redemptum de Babylonia coepisse iam exire. Sed tamen adhuc quid dicit? Quia cum hostibus nostris confligimus. Et ne irascamur hominibus qui nobis ingerunt persecutiones, tulit intentionem nostram Apostolus ab odio hominum, et direxit in luctam quorumdam spirituum, quos non videmus, et cum ipsis confligimus. Ait enim: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem 11; id est, adversus homines quos videtis, a quibus mala videmini pati, qui vobis important persecutiones: nam pro ipsis orare praecepti sumus. Non est vobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; sed adversus principes, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum. Quid dixit, mundi? Dilectorum mundi. Hos appellavit et tenebras, id est iniquos, sceleratos, infideles, peccatores; quibus iam credentibus gratulatur hoc modo, ut dicat: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 12. Ergo constituit nos luctam habere cum illis principibus; ipsi nos duxerunt captivos.
Multa bona Christus nobis attulit.
9. Quomodo autem diabolus intravit in cor Iudae, ut traderet Dominum 13, non autem intraret, nisi ille locum daret; sic multi mali homines de media Babylonia per desideria carnalia et illicita locum dando diabolo et angelis eius in cordibus suis, ut in illis et de illis operetur, aliquando interrogant nos, et dicunt nobis: Exponite nobis rationem. Pagani plerique dicunt ista nobis: Exponite rationem, quare venit Christus, et quid profuit Christus generi humano? Nonne ex quo venit Christus peiora sunt in rebus humanis, quam fuerunt antea, et feliciores tunc erant res humanae quam modo? Dicant nobis Christiani quid boni attulit Christus? unde feliciores putent res humanas, quia venit Christus? Vides enim, si theatra et amphitheatra et circi starent incolumes, si nihil caderet de Babylonia, si ubertas esset circumfluentium voluptatum hominibus cantaturis et saltaturis ad turpia cantica, si libido scortantium et meretricantium haberet quietem et securitatem, si non timeret famem in domo sua qui clamat ut pantomimi vestiantur; si haec omnia sine labe, sine perturbatione aliqua fluerent, et esset securitas magna nugarum, felicia essent tempora, et magnam felicitatem rebus humanis Christus attulisset. Quia vero caeduntur iniquitates, ut exstirpata cupiditate plantetur caritas Ierusalem; quia miscentur amaritudines vitae temporali, ut aeterna desideretur; quia erudiuntur in flagellis homines, paternam accipientes disciplinam, ne iudiciariam inveniant sententiam; nihil boni attulit Christus, et labores attulit Christus. Et incipis dicere homini quanta bona fecerit Christus, et non capit. Proponis enim illi eos qui faciunt quod modo audistis in Evangelio, vendunt omnia sua et dant pauperibus, ut habeant thesaurum in coelis et sequantur Dominum 14: dicis illi: Ecce quod attulit Christus. Quam multi faciunt ista, ut distribuant res suas egenis, et fiant pauperes, non necessitate, sed voluntate, sequentes Deum, sperantes regnum coelorum! Irrident isti quasi stultos: Et talia, inquiunt, bona attulit Christus, ut perdat homo res suas, et cum dat egenis, remaneat egenus? Quid ergo facies? Bona Christi non capis: alius enim te implevit, qui adversarius est Christo, cui dedisti locum in corde tuo. Priora tempora respicis, et quasi laetiora tibi videntur fuisse tempora pristina, quae sic erant tamquam olivae pendentes in arbore, ducentibus ventis, quasi quadam libertate aurae perfruentes vago quodam desiderio suo. Ventum est ut oliva mitteretur in torcular: non enim semper pendere habebat in arbore: iam finis est anni. Non sine causa inscribuntur psalmi quidam: Pro torcularibus 15: in arbore libertas, in torculari pressura. Cum enim res humanae conteruntur et premuntur, attendis quia crescit avaritia; attende quia crescit et continentia. Quare tam caecus es, ut amurcam fluentem per plateas videas, oleum in gemellaria non videas? Et hoc non sine causa. Qui enim male versantur, publice noti sunt; qui autem se convertunt ad Deum, et a sordibus malarum cupiditatum purgantur, occulti sunt: quia et in ipso vel ex ipso torculari amurca aperte fluit, oleum occulte eliquatur.
Pagani diaboli servus.
10. Acclamatis ad ista, et gaudetis ad ista; quia iam potestis sedere super flumina Babylonis, et flere. Illi autem qui captivos duxerunt nos, quando intrant in corda hominum, et interrogant nos per linguas eorum quos possident, et dicunt nobis: Cantate nobis verba canticorum; reddite nobis rationem adventus Christi, et quae est alia vita. Volo credere; doce me rationem quare mihi imperas ut credam. Respondeo illi et dico: O homo, quomodo non vis tibi imperem ut credas? Plenus es malis cupiditatibus: si dicam bona illa Ierusalem, non ea capis; oportet ut exinaniaris quo plenus es, ut possis impleri quo inanis es. Ergo noli facile huic aliquid dicere; lignum est salicis, lignum est sterile: noli percutere organum ut sonet, suspende potius. Sed ille dicturus est: Dic mihi, canta mihi, redde mihi rationem. Non vis, inquit, ut discam? Non bono animo audis, non sic pulsas ut tibi dignum sit aperiri. Ille te implevit qui me captivum duxit, ipse me interrogat de te. Astutus est, dolose quaerit: non quaerit quid discat, sed quid reprehendat. Ergo ego non dicam, suspendam organum meum.
Veritatis praedicator irrisores patiatur oportet.
11. [v 4.] Sed quid dicturus est adhuc? Cantate nobis verba canticorum, cantate nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion. Quid respondemus? Babylonia te portat, Babylonia te continet, Babylonia te nutrit, Babylonia de te loquitur; non nosti capere nisi quod fulget ad tempus, aeterna meditari ignoras, non capis quod interrogas. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Vere, fratres, sic est. Incipite velle praedicare veritatem quantulamcumque nostis, et videte quam necesse sit ut tales patiamini irrisores, exactores veritatis, plenos falsitatis. Respondete illis exigentibus a vobis quae capere non possunt, et dicite ex fiducia sancti cantici vestri: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Inter turbas nos insectantium periclitamur.
12. [v 5.] Sed vide quomodo verseris inter eos, o popule Dei, o corpus Christi, o generosa peregrinatio (non es hinc, aliunde es); ne cum illi qui tibi dicunt: Cantate nobis verba canticorum, dicite nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion, quasi amantur a te, et affectas amicitias eorum, et times talibus displicere; incipiat te delectare Babylonia, et obliviscaris Ierusalem. Hoc ergo timens vide quid subiciat, vide quid sequatur. Passus est enim homo iste qui cantabat; et iste homo nos sumus, si volumus: passus est undique talia interrogantes et adulatione blandientes, mordaciter reprehendentes, falso laudantes, quod non capiunt exigentes, quo pleni sunt fundere nolentes; et inter turbas talium tamquam periclitans, erexit animum ad recordationem Sion, et constrinxit se talis anima iuratione quadam, et ait: Si oblitus tui fuero, Ierusalem; inter verba captivantium, inter verba dolosorum, inter verba male interrogantium, quaerentium et discere nolentium.
Qui sperat in incerto divitiarum, Babylonis flumine trahitur.
13. Ecce inde erat dives ille qui Dominum interrogavit: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam consequar? 16 Nonne de vita aeterna quaerens, quasi canticum Sion interrogavit? Serva mandata 17, ait illi Dominus. Et ille de fastu, cum audisset: Iam omnia haec, inquit, implevi a iuventute mea 18. Et Dominus dixit illi quiddam de canticis Sion, et noverat quod non caperet; sed exemplum dedit nobis, quomodo multi quaerant quasi consilium ad vitam aeternam, et tamdiu nos laudent, quamdiu respondeamus quod quaerunt. Dedit de illo documentum, tamquam nobis dicturis aliquando talibus hominibus: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ecce ait: Vis esse perfectus? Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me 19. Ut discat multa cantica de canticis Sion, prius impedimenta reiciat, expeditus ambulet, ne ullo onere praegravetur; et discet aliquid de canticis Sion. Ille autem contristatus abscessit. Dicamus post illum: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Et ille quidem discessit; spem tamen divitibus Dominus dedit. Nam contristati discipuli dixerunt: Quisnam potest salvus fieri? Et respondit eis: Quod hominibus impossibile est, facile est Deo 20. Habent enim et divites quemdam modum suum, et acceperunt canticum de Sion, canticum de quo Apostolus dicit: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 21. Adiungens quid debeant agere, iam tangit organum, non suspendit: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 22. Hoc canticum de canticis Sion divites acceperunt, primo, non superbe sapere. Extollunt enim divitiae; et quos extollunt, flumina illa tollunt. Quid ergo his praecipitur? Ante omnia, non superbe sapere. Quod faciunt divitiae, hoc caveant in divitiis; caveant in divitiis superbiam. Ipsum enim malum est quod important maxime divitiae incautis hominibus. Non enim aurum malum est, quod Deus condidit; sed malus est homo avarus relinquens Creatorem, conversus ad creaturam. Hoc ergo ibi praecaveat, ne sit superbus, et super fluvium Babylonis sedeat. Hoc illi enim dictum est: Non superbe sapere: ergo sedeat. Neque sperare in incerto divitiarum: ergo super flumina Babylonis sedeat. Si enim speravit in incerto divitiarum, trahitur a flumine Babylonis. Si vero humiliaverit se, et non superbierit, et non speraverit in incerto divitiarum, sedet super fluvium, suspirat aeternae Ierusalem recordatus Sion; et ut perveniat ad Sion, erogat. Ecce habes canticum quod divites acceperunt de canticis Sion. Operentur, tangant organum, non vacent, cum invenerint hominem dicentem sibi: Quid est quod facis? perdis res tuas tanta erogando; thesauriza filiis tuis. Cum viderint non capere, et intellexerint lignum esse salicis, non facile dicant quare agant, et quid agant, suspendant organa in salicibus Babylonis. Praeter salices autem cantent, non cessent, operentur. Non enim perdunt quod erogant. Servo commendant, et tutum est; Christo commendant, et perit?
Dives ut eroget, pauper ne desideret monetur.
14. Audistis canticum divitum de canticis Sion; audite et canticum pauperum. Idem Paulus loquitur: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Haec sunt flumina Babylonis. Radix est enim omnium malorum avaritia; quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis 23. Ergo contraria sunt ista cantica? Non sunt contraria. Videte quid divitibus dictum sit: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, bona operari, tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Pauperibus autem quid dictum est? Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem. Non dixit, qui divites sunt; sed: Qui volunt divites fieri. Nam si iam divites essent, alterum canticum audirent: dives audit ut eroget, pauper audit ne desideret.
"Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua".
15. [v 5.] Sed cum inter tales versamini, qui non capiunt canticum Sion, suspendite, ut dixi, organa in salicibus in medio eius; differte quae dicturi estis. Incipiunt esse ligna fructuosa, mutantur arbores, et habebunt fructum bonum: ibi iam licet nobis cantare in aures audientium. Sed cum inter istos obstrepentes, male interrogantes, veritati resistentes versamini, obstringite vos non eis velle placere, ne obliviscamini Ierusalem; et dicat una anima vestra, facta una ex multis pace Christi, dicat ipsa captiva Ierusalem hic agens in terra: Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Vehementer se constrinxit, fratres mei: Obliviscatur me dextera mea; atrociter se obligavit. Dextera nostra est vita aeterna, sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid facis propter vitam aeternam, dextera operatur. Si caritati vitae aeternae in operibus tuis miscueris concupiscentiam vitae temporalis, aut laudis humanae, aut alicuius commodi saecularis; cognovit sinistra tua quid faciat dextera tua. Et nostis esse in praecepto Evangelii: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 24. Si oblitus ergo, inquit, tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Et vere sic contingit: praenuntiavit, non optavit: Talibus qui obliviscuntur Ierusalem, hoc contingit quod dixit; obliviscitur illos dextera eorum: vita enim aeterna manet in se; illi remanent in delectatione temporali, et faciunt sibi dextrum quod sinistrum est.
Non desunt qui quod sinistrum est faciant dextrum.
16. Intendite ad ista, fratres; propter dexteram insinuem hoc vobis, quantum Dominus donat, ad salutem omnium. Meministis fortasse hic me aliquando tractasse de quibusdam, qui quod sinistrum est, faciunt dextrum; id est, qui temporalia bona plus habent, et in istis beatitudinem ponunt, ignorantes quae sit vera felicitas, vera dextera. Hos Scriptura filios alienos dicit, tamquam cives non Ierusalem, sed Babyloniae: dicit enim quodam loco psalmus: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Sequitur enim, et dicit: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae: non est ruina sepis, nec clamor in plateis eorum 25. Numquid habere istam felicitatem, hoc est peccare? Non; sed facere illam dexteram, cum sit sinistra. Propterea secutus, quid ait? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ecce unde locutum est os eorum vanitatem, quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu quidem civis es Ierusalem, qui non oblivisceris Ierusalem, ne obliviscatur te dextera tua; ecce illi qui locuti sunt vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt: dic mihi tu canticum Sion. Beatus, inquit, populus cuius Dominus Deus ipsius. Interrogate corda vestra, fratres, si desideratis bona Dei, si desideratis civitatem illam Ierusalem, si concupiscitis vitam aeternam. Omnis ista terrena felicitas sinistra vobis sit; illa sit dextera quam semper habebitis: et si habueritis sinistram, nolite de sinistra praesumere. Nonne corripis eum qui de sinistra voluerit manducare? Si mensae tuae iniuriam putas fieri manducante conviva de sinistra; quomodo non fit iniuria mensae Dei, si quod dextrum est, sinistrum feceris, et quod sinistrum est, dextrum feceris? Quid ergo? Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea.
Olim captiva turba captivatores suos vicit.
17. [v 6.] Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero. Id est, obmutescam, inquit, nisi tui meminero. Utquid enim loquitur, utquid sonat, qui cantica Sion non sonat? Ipsa est lingua nostra, canticum Ierusalem. Canticum dilectionis saeculi huius, lingua aliena, lingua barbara est, quam in captivitate didicimus. Ergo mutus erit Deo, qui oblitus fuerit Ierusalem. Et parum est meminisse; nam et hostes meminerunt eius, volentes eam evertere. Quae est civitas ista, dicunt? qui sunt Christiani? et quales sunt Christiani? O si non essent Christiani! Vicit iam captiva turba captivatores suos, et tamen murmurant, et saeviunt, et volunt interficere apud se peregrinantem sanctam civitatem: sicut voluit ipsum populum interficere Pharao, quando masculos occidebat natos, et feminas relinquebat; virtutes praefocabat, concupiscentias nutriebat. Parum ergo est meminisse: vide quomodo memineris. Quaedam enim cum odio meminimus, quaedam cum amore. Cum ergo dixisset: Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero; addidit statim: Si non praeposuero Ierusalem in principio iucunditatis meae. Ibi est enim summa iucunditas, ubi Deo perfruimur, ubi de fraternitate cohaerente et civica societate securi sumus. Nullus ibi tentator nos violabit, nullus vel ad aliquam illecebram percellere poterit, nihil ibi delectabit nisi bonum. Morietur ibi omnis necessitas, orietur ibi summa felicitas. Si non praeposuero Ierusalem in principio iucunditatis meae.
Impletum est illud: "Maior serviet minori".
18. [v 7.] Et convertit se ad Dominum contra hostes ipsius civitatis: Memento, Domine, filiorum Edom. Edom ipse dictus est qui et Esau: audistis enim modo cum Apostolus legeretur: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 26. Duo filii erant in uno utero, ambo gemini, in utero Rebeccae, filii Isaac, nepotes Abrahae: nati sunt ambo; unus ad haereditatem, alter ad exhaeredationem. Fuit autem hostis fratris sui iste Esau, quia praevenit benedictionem eius filius minor; et impletum est: Maior serviet minori 27. Maior ergo quis est, et minor quis est, et quis est maior qui serviet minori, modo intellegimus. Maior videbatur populus Iudaeorum, minor ex tempore populus Christianorum. Et videte quomodo maior servit minori. Illi portant Codices nostros; nos vivimus de Codicibus ipsorum. Sed ut generaliter de omnibus intellegatis, fratres, maiorem et minorem; maior dicitur homo carnalis, et minor dicitur homo spiritalis; quia prius est carnalis, et postea spiritalis. Habes Apostolum aperte dicentem: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est 28. Ibi autem supra dixerat: Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale; postea, spiritale. Animalem autem eumdem dicit, quem carnalem ostendit. Homo qui nascitur, animalis esse incipit, carnalis esse incipit. Si se convertat a captivitate Babyloniae in reditum Ierusalem, renovatur, et fit renovatio quaedam secundum novum et interiorem hominem; et fit minor tempore, maior potestate. Ergo Esau omnes carnales, Iacob autem omnes spiritales: minores electi, maiores illi reprobati. Vult et ipse eligi? Fiat minor. Edom autem appellatus est de cibo quodam lenticulae rubro, id est roseo quodam cibo. Bene cocta erat lenticula defricata; concupivit iste Esau a fratre suo Iacob, et cessit illi primatum suum, victus concupiscentia manducandae illius lenticulae 29. Ille autem cessit cibum voluptatis, et sumpsit honorem dignitatis. Ita ex placito quodam inter eos factum est ut ille maior, ille minor sit, ut maior serviret minori; et appellatus est Edom. Interpretatur autem, quantum dicunt qui illam linguam noverunt, Edom, Sanguis: nam et Punice Edom, "sanguis" dicitur. Noli mirari: ad sanguinem pertinent omnes carnales. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt 30. Non illuc pertinet Edom; pertinet illuc Iacob, qui caruit cibo carnali, et sumpsit honorem spiritalem. Ille vero factus est inimicus. Omnes carnales spiritalibus inimici sunt: omnes tales concupiscentes praesentia, insequuntur eos quos vident meditari aeterna. Contra hos iste respiciens in Ierusalem, et rogans Deum ut eruatur a captivitate, quid dicit? Memento, Domine, filiorum Edom. Libera nos a carnalibus, ab eis qui imitantur illum Edom, qui fratres maiores sunt, sed hostes sunt. Prius nati sunt; sed posterius nati vicerunt ad primatum: quia concupiscentia carnis illos deiecit; contempta concupiscentia istos erexit. Vivunt, et invident, et persequuntur.
Quantas persecutiones Ecclesia passa est.
19. Memento, Domine, filiorum Edom, in diem Ierusalem. Diem Ierusalem quo laboravit, quo captivata est; an diem illum felicitatis Ierusalem, quo liberatur, quo pervenit, quo aeternitati sociatur? Memento, inquit: Domine, noli oblivisci, filiorum Edom. Quorum? Dicentium: Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea. Istum ergo diem memento, quando evertere volebant illi Ierusalem. Quantas enim persecutiones passa est Ecclesia! Quomodo dicebant filii Edom, id est carnales homines, subditi diabolo et angelis eius, colentes lapides et ligna, sequentes concupiscentias carnis: Exstinguite Christianos, tollite Christianos, nec unus remaneat; evertite usque ad fundamentum! Nonne dicta sunt haec? Et cum ista dicerentur, persequentes improbati sunt, martyres coronati sunt. Dicentium: Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea. Filii Edom dicunt: Evacuate, evacuate; et Deus dicit: Servite. Cuius verba possunt superare, nisi Dei, qui dixit: Quia maior serviet minori? Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.
20. [v 8.] Et convertit se ad illam: Filia Babylonis infelix. Infelix ipsa exsultatione tua, ipsa praesumptione tua, et inimicitiis tuis: Filia Babylonis infelix. Civitas ipsa dicitur Babylon et filia Babylonis: quomodo Ierusalem et filia Ierusalem, et quomodo Sion et filia Sion, hoc more appellatur Ecclesia et filia Ecclesiae. Propter successionem dicitur filia, propter praelationem dicitur mater. Fuit prima quaedam Babylonia; numquid ipse populus in ea permansit? Per successionem Babyloniae facta est filia Babylonis. O filia Babylonis infelix tu! Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam. Infelix tu, beatus ille.
Deus nobis iam grandibus sui agnitionem dedit.
21. [v 9.] Quid enim tu fecisti, et quid retribuetur tibi? Audi: Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Quam retributionem dicit? Ad hoc claudit Psalmus: Beatus qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Illam dicit infelicem, beatum autem qui retribuet ei retributionem quam retribuit nobis. Quaerimus, quam retributionem: Beatus, inquit, qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Ipsa est retributio. Quid enim fecit nobis Babylonia ista? Iam cantavimus in illo psalmo: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos 31. Quando enim nati sumus, parvulos nos invenit ista confusio saeculi huius; et offocavit nos errorum diversorum vanis opinionibus adhuc infantes. Natus infans futurus civis Ierusalem, et in praedestinatione Dei iam civis, sed interim captivatus ad tempus, quando discit amare, nisi quod insusurraverint parentes? Instruunt et docent illum avaritiam, rapinas, mendacia quotidiana, diversas culturas idolorum et daemoniorum, remedia illicita praecantationum et ligaturarum. Quid facturus est adhuc infans, anima tenera, attendens ad maiores quid agant, nisi ut quod eos viderit agere hoc sequatur? Babylonia ergo persecuta est parvulos nos; sed Deus dedit nobis agnitionem sui iam grandibus, ut non sequeremur errores parentum nostrorum. Quod et tunc commemoravi praedictum a propheta: Ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Vere mendacium coluerunt patres nostri, vanitatem quae illis non profuit 32. Iam iuvenes dicunt, qui occisi erant parvuli sequendo ipsas vanitates: proiciendo autem vanitates, et reviviscendo in Deum proficiant, et retribuant Babyloniae. Qualem retributionem ei retribuent? Quam retribuit nobis. Parvuli eius vicissim offocentur; imo parvuli eius vicissim elidantur, et moriantur. Qui sunt parvuli Babyloniae? Nascentes malae cupiditates. Sunt enim qui cum vetere cupiditate rixantur. Quando nascitur cupiditas, antequam robur faciat adversum te mala consuetudo, cum parvula est cupiditas, nequaquam pravae consuetudinis robur accipiat; cum parvula est, elide illam. Sed times ne elisa non moriatur; ad petram elide: Petra autem erat Christus 33.
Aeternae Ierusalem desiderium in nobis roboretur.
22. Fratres, organa in operando non cessent; vobis invicem cantate cantica Sion. Quam libenter audistis, tam libentius agite quod audistis; si non vultis esse salices Babyloniae, pasti de fluminibus eius, et fructum nullum afferentes. Sed suspirate in aeternam Ierusalem; quo praecedit spes vestra, sequatur vita vestra: ibi erimus cum Christo. Christus nobis modo caput est; gubernat nos modo desuper: amplectetur secum in illa civitate; aequales erimus Angelis Dei. Non auderemus hoc suspicari de nobis, nisi promitteret Veritas. Hoc ergo concupiscite, fratres, hoc die noctuque cogitate. Quidquid de mundo feliciter arriserit, nolite praesumere: nolite libenter colloqui cum cupiditatibus vestris. Hostis maior est, occidatur ad petram: brevis hostis est, elidatur ad petram. Et maiores ad petram occidite, et minores ad petram elidite. Petra vincat. In petra aedificamini, si non vultis tolli aut a fluvio, aut a ventis, aut a pluvia. Si vultis armati esse contra tentationes in saeculo, crescat et roboretur desiderium Ierusalem aeternae in cordibus vestris. Transiet captivitas, veniet felicitas, damnabitur hostis extremus, et cum rege sine morte triumphabimus.
IN PSALMUM 137
ENARRATIO
Sermo ad plebem
1. [v 1.] Titulus psalmi huius brevis et simplex est, neque nos tenet, scientes cuius figuram portaverit David, et in eo etiam nos ipsos agnoscentes, quia et nos membra sumus illius corporis. Agnoscamus ergo hic vocem Ecclesiae, simulque gaudeamus quod in ea esse meruimus, cuius vocem cantantis audivimus. Totus titulus est: Ipsi David. Videamus ergo quid ipsi David.
Est peccatorum confessio et est laudis confessio.
2. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Solet nobis Psalmi titulus indicare quid agatur intus: hic autem quoniam titulus non hoc indicat, sed tantum cui cantetur indicat; quid agatur in toto Psalmo primus versus annuntiat: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Hanc ergo confessionem audiamus. Sed prius commemoro vos confessionem in Scripturis, cum confitemur Deo, duobus modis dici solere, vel peccatorum, vel laudis. Sed confessionem peccatorum omnes noverunt; laudis autem confessionem pauci advertunt. Nam ita nota est confessio peccatorum, ut in quocumque Scripturarum loco auditum fuerit: Confitebor tibi, Domine; aut: Confitebimur tibi: continuo iam consuetudine sic intellegendi, manus currant ad pectus tundendum; usque adeo non solent homines intellegere confessionem esse nisi peccatorum. Sed numquid et ipse Dominus noster Iesus Christus peccator fuit, qui ait in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae 1? Secutus enim ait quid confiteretur; ut intellegeremus confessionem laudis, non iniquitatis: Confiteor, inquit, tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Laudavit Patrem, laudavit Deum, quia non despicit humiles, sed despicit superbos. Et hic talem confessionem audituri sumus, laudis Dei, et gratulationis. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum cor meum in aram tuae confessionis impono, holocaustum laudis tibi offero. Holocaustum enim dicitur sacrificium ubi totum incenditur: graece quippe , latine totum dicitur. Vide quemadmodum offerat holocaustum spiritale, qui dicit: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Totum, inquit, cor meum flamma tui amoris accendat: nihil in me relinquatur mihi, nec quo respiciam ad meipsum; sed totus in te aestuem, totus in te ardeam, totus diligam te, tamquam inflammatus abs te. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; quoniam audisti verba oris mei. Cuius oris mei, nisi cordis mei? Ibi enim habemus vocem, quam Deus exaudit, quam prorsus auris humana non novit. Clamabant certe qui Susannam accusabant, et ad coelum oculos non levabant; illa tacebat, et corde clamabat: unde illa meruit exaudiri, inde isti puniri 2. Est ergo os intus; ibi rogamus, inde rogamus: et si hospitium vel domum Deo praeparavimus, ibi loquimur, ibi exaudimur. Non enim est ille longe ab unoquoque nostrum positus, in quo vivimus, movemur et sumus 3. Longe te a Deo non facit, nisi iniquitas sola: deice medium parietem peccati, et cum illo es quem rogas. Audisti, inquit, verba oris mei; confitebor tibi.
3. Et coram Angelis psallam tibi. Non coram hominibus psallam, sed coram Angelis psallam. Psalterium meum, gaudium meum: sed gaudium meum de inferioribus, coram hominibus est; gaudium meum de superioribus, coram Angelis est. Non enim novit impius gaudium iusti: Non est gaudere impiis, dicit Dominus 4. Gaudet iniquus in popina, gaudet martyr in catena. Quomodo gaudebat sancta ista Crispina cuius hodie solemnitas celebratur? Gaudebat cum tenebatur, cum ad iudicem ducebatur, cum in carcerem mittebatur, cum ligata producebatur, cum in catasta levabatur, cum audiebatur, cum damnabatur; in his omnibus gaudebat: et eam miseri miseram putabant, quae coram Angelis gaudebat.
Sedes et templum Dei, anima iusti.
4. [v 2.] Adorabo ad templum sanctum tuum. Quod templum sanctum tuum? Ubi habitabimus, ubi adorabimus. Currimus enim, ut adoremus. Gravidum cor nostrum parturit, et ubi pariat quaerit. Quis est ille locus ubi adorandus est Deus? qui mundus? quod aedificium? quae denique sedes in coelo et inter stellas? Quaerimus in Scripturis sanctis, et invenimus in verbis Sapientiae: Ego, inquit, eram cum illo; ego eram ad quam adgaudebat quotidie 5. Et dicit opera eius, et exponit nobis sedem ipsius. Quam? Quando validas, inquit, faciebat in summo nubes quando sedem suam segregabat super ventos 6. Sedes autem eius templum eius. Quo ergo ibimus? Super ventos adoraturi sumus? Si super ventos adoratur, aves nos vincunt. Si autem intellegamus ventos animas, id est, ventorum nomine significatas animas, sicut ait quodam loco Scriptura: Volavit super pennas ventorum 7; hoc est, super virtutes animarum: unde et flatus Dei dicitur anima, tamquam ventus 8, non ut iste intellegatur ventus quo corpus propellente sentimus, sed ut eius nomine significetur aliquid invisibile, quod neque oculis cerni potest, nec sentiri auribus, nec odoratu duci, nec palato gustari, nec manu contrectari; quod est utique vita quaedam, qua vivimus, quae anima dicitur: si hos ventos intellexerimus, non est quare quaeramus pennas visibiles, ut cum avibus volemus ad adorandum ad templum Dei; sed super nos ipsos inveniemus Deum sedere, si eius fideles esse voluerimus. Videte si hoc non est: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos 9. Certe tamen, quod manifestum est, in Angelis habitat Deus. Ergo cum gaudium nostrum de spiritalibus rebus, non de terrenis bonis assumit canticum Deo, ut psallat coram Angelis; ipsa congregatio Angelorum templum Dei est, adoramus ad templum Dei. Ecclesia deorsum, et Ecclesia sursum: Ecclesia deorsum in omnibus fidelibus, Ecclesia sursum in omnibus Angelis. Sed descendit ad Ecclesiam deorsum Dominus Angelorum, et ei Angeli in terra ministraverunt ministranti nobis 10. Non enim veni, inquit, ministrari, sed ministrare 11. Quid nobis ministravit, nisi quod hodieque manducamus et bibimus? Cum ergo Dominus Angelorum nobis ministrarit, non desperemus nos futuros aequales Angelis. Maior enim Angelis descendit ad hominem, et Crea or Angelorum suscepit hominem, Dominus Angelorum mortuus est pro homine. Adorabo ergo ad templum sanctum tuum: intellego templum tuum non manu factum, sed quod tu fecisti tibi.
5. Et confitebor nomini tuo, in misericordia tua et veritate tua. In duobus istis confitemur: sic enim et in alio psalmo legitur: Universae viae Domini misericordia et veritas 12. In duobus istis confitemur; in tua misericordia, et in tua veritate. Misericordia peccatorem respexisti, veritate promissionem reddidisti. In tua ergo misericordia et veritate confitebor tibi. Has etiam ego pro meis viribus reddo, quas mihi donasti, faciens misericordiam et veritatem; misericordiam in subveniendo, veritatem in iudicando. His adiuvamur a Deo, his promeremur Deum. Merito ergo misericordia et veritas universae viae Domini 13. Non sunt aliae viae, quibus ad nos veniat; non sunt aliae viae, quibus ad illum veniamus.
Super Israel nomen Domini magnificatum.
6. Quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. Qualis ista gratulatio, fratres? Magnificavit nomen suum sanctum super Abraham. Credidit enim Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam 14. Caeterae omnes gentes idolis immolabant, daemonibus serviebant. Natus est ex Abraham Isaac; magnificatus est super illam domum Deus: inde Iacob; magnificatus est Deus, qui dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 15: inde duodecim filii, inde populus Israel liberatus ab Aegypto, ductus per mare Rubrum, exercitatus in eremo, eiectis Gentibus in terra promissionis collocatus est. Magnificatum est nomen Domini super Israel. Sed inde et virgo Maria, inde Dominus Christus, mortuus propter peccata nostra, resurgens propter iustificationem nostram 16, implens fideles Spiritu sancto, mittens praedicari per gentes: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum 17: et ecce magnificavit super omne, nomen sanctum suum.
Deus gaudiis terrenis tribulationes miscet.
7. [v 3.] In quacumque die invocavero te, cito exaudi me. Quare, cito? Quia tu dixisti: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum 18. Quare, cito? Quia iam non peto felicitatem terrenam, didici sanctum desiderium de novo testamento. Non peto terram, non fecunditatem carnalem, non salutem temporalem, non inimicorum subiectionem, non divitias, non honores; nihil horum peto: ideo cito exaudi me. Quia docuisti quid petam, da quod peto. Dicamus huic: Tale aliquid petis? Audiamus nos, eructet petitionem suam, et videamus quid petat; et discamus per eum petere, ut mereamur accipere. Veneras ad Ecclesiam, nescio quid hodie petiturus. Quid putamus veneras petiturus? Veneras cum desiderio tuo, nescio quo, utinam innocenti, etsi carnali. Sed remove iniquitatem, remove carnalitatem; disce quid petas, quid hodie celebres attende. Natalitium sanctae et beatae feminae celebras, et forte felicitatem terrenam desideras. Illa propter desiderium sanctum dimisit felicitatem quam habebat in terra; dimisit filios flentes et tamquam crudelem matrem dolentes, quia velut perdiderat humanam misericordiam, quae ad divinam festinabat coronam. Nesciebat vero illa quid desideraret, quid calcaret? Imo vero noverat psallere coram Angelis Dei, eorumque desiderare consortium, amicitiam sanctam et puram, ubi ulterius non moreretur, ubi iudicem nosset apud quem non valere posset mendacium. Quid ergo? in illa vita nulla sunt bona? Imo vero ibi sola sunt bona, non malis mixta bona; securitates in quibus gaudeas quantum vis, et nemo dicat tibi: Tempera te. Hic autem de bonis terrenis gaudere molestum est, et periculosum nimis; ne sic gaudeas ut haereas, et gaudendo male pereas. Nam unde Deus miscet tribulationes gaudiis terrenis, nisi ut tribulationem sentientes et amaritudinem, discamus aeternam desiderare dulcedinem?
Multiplicatio alia egestatis, alia ubertatis est.
8. Quid ergo petit, videamus; quo merito dixerit: Cito exaudi me. Quid enim petis, ut cito exaudiaris? Multiplicabis me. Multis modis multiplicatio intellegi potest. Est multiplicatio terrenae generationis, secundum primam naturae nostrae benedictionem, quam audivimus: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius 19. Sicne ille volebat multiplicari, qui dicebat: Cito exaudi me? Et ista plane multiplicatio fructuosa est, et non venit nisi de benedictione Domini. Iam quid dicam de aliis multiplicationibus? Multiplicatus est ille auro, ille argento, ille pecore, ille familia, ille possessionibus, ille his omnibus. Multae sunt terrenae multiplicationes; felicior autem filiorum: quamquam hominibus avaris etiam ipsa fecunditas molesta est. Timent enim ne pauperes relinquantur, qui multi nasci potuerunt. Quae sollicitudo plerosque ad impietatem coegit, ut obliviscerentur quod parentes essent, omnique humanitatis affectu exspoliati, exponerent filios suos, ut eos facerent alienos; proiceret quae peperit, colligeret quae non peperit; illa contemneret, illa diligeret; illa frustra mater carne, illa verior voluntate. Cum ergo sint multae multiplicationes, et multa genera multiplicationum, quam multiplicationem quaerit qui dixit: Cito exaudi me? Ait enim: Multiplicabis me. Exspectamus audire in quibus. Audi ergo: In anima mea. Non in carne mea, sed in anima mea: Multiplicabis me in anima mea. Estne adhuc quod addatur, ne forte et multiplicatio in anima non continuo felicitatem significet? Etenim curis homines in anima multiplicantur. Multiplicatus videtur in anima, in quo etiam multiplicata sunt vitia. Ille tantummodo avarus est, ille tantummodo superbus, ille tantummodo luxuriosus; iste et avarus, et superbus, et luxuriosus: multiplicatus est in anima sua, sed malo suo. Multiplicatio ista egestatis est, non ubertatis. Ergo quid tu qui dixisti: Cito exaudi me, et te abstulisti ab omni corpore, ab omni terrena re, ab omni desiderio saeculari, ut diceres Deo: Multiplicabis me in anima mea? Adhuc explana quid desideres: Multiplicabis me, inquit, in anima mea, virtute. Expressum votum, expressum desiderium, ab omni confusione circumcisum. Si diceret: Multiplicabis me; terrena nescio quae cogitares: addidit, in anima mea. Rursus, ne in anima vitia cogitares, addidit, virtute. Nihil est quod amplius a Deo desideres, si vis bona et vera fronte dicere: Cito exaudi me.
Solus Christus suavitas est pluviae caelestis.
9. [v 4.] Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Ita fiet, et ita fit, et quotidie fit; et ostenditur non frustra dictum, nisi quia erat futurum. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Sed et ipsi cum tibi confitentur, cum laudant te, non terrena desiderent a te. Quid enim reges terrae desideraturi sunt? Nonne iam habent ipsum imperium? Quidquid amplius desideraverit homo in terra, usque ad imperium est desiderium eius. Quid amplius potest? Altior sublimitas necessaria est. Sed fortasse quanto altior, tanto periculosior. Ideoque reges quanto sunt in maiore sublimitate terrena, tanto magis humiliari Deo debent. Utquid faciunt? Quoniam audierunt omnia verba oris tui! O Domine, omnia verba oris tui! Nescio in qua gente abscondita erant Lex et Prophetae, omnia verba oris tui. Sed in gente Iudaeorum sola erant omnia verba oris tui: quam gentem laudans Apostolus ait: Quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei 20. Ibi erant verba Dei. Sed da mihi illum Gedeon quemdam sanctum virum tempore Iudicum; videte quale signum petivit a Domino: Ponam, inquit, vellus in area; compluatur vellus, area sicca sit 21. Et factum est: complutum est vellus solum, area sicca erat. Petiit iterum signum: Area tota compluta sit, et solum vellus siccum inveniatur 22. Et hoc factum est: compluta est area, sicco vellere. Primo complutum vellus, sicca area; postea compluta area, sicco vellere. Quid vobis videtur area, fratres? Nonne orbis terrarum? Quid vellus? Tamquam gens Iudaea in medio orbe terrarum, habens gratiae sacramentum, non in manifestatione, sed in nube secreti, tamquam in velamento pluviam in vellere. Venit tempus quando revelaretur pluvia in area; manifestata est, non operta. Factum est ergo quod dictum est: Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae; quoniam audierunt omnia verba oris tui. Quid est, Israel, quod abscondebas? quamdiu abscondebas? Expressum est vellus, et exiit de te pluvia. Solus Christus suavitas pluviae: ipsum solum non agnoscis in Scripturis, propter quem factae sunt Scripturae. At vero omnes reges terrae confiteantur tibi, Domine; quoniam audierunt omnia verba oris tui.
10. [v 5.] Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. Cantent in viis Domini reges terrae. In quibus viis cantent? De quibus supra dictum est: In misericordia tua et veritate tua; quoniam universae viae Domini misericordia et veritas 23. Non ergo sint reges terrae superbi, sed humiles sint. Tunc cantent in viis Domini, si humiles sint: ament, et cantabunt. Novimus viatores cantatores; cantant, et pervenire festinant. Sunt cantica mala tamquam veteris hominis; sed canticum novum pertinet ad hominem novum. Ambulent ergo et reges terrae in viis tuis, ambulent et cantent in viis tuis. Quid cantent? Quoniam magna est gloria Domini: non regum.
Vis tibi Deum propinquare? Humilia te.
11. [v 6.] Vide quomodo reges voluit cantare in viis, humiliter portantes Dominum, non se extollentes adversus Dominum. Nam si se extulerint, quid sequitur? Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Volunt ergo reges respici? Humiles sint. Quid? si se extulerint in superbiam, latere ipsius oculos possunt? Ne forte quia audisti, humilia respicit, superbus velis esse, et dicas in anima tua: Humiles respicit Deus, me non respicit; faciam quod volo. Quis enim me videt? hominem latet; Deus non vult me videre, quia humilis non sum, ille autem humilia respicit: quod volo facio. O importune, numquid hoc diceres, si scires quid amare deberes? Ecce si nolit te videre Deus, hoc ipsum non times, quia te non vult videre? Si salutes aliquem maiorem patronum tuum, et intentus in aliud non te videat, quomodo tibi anima dolet? Si autem Deus te non videat, securum te putas? Non te videt Salvator, et videt depraedator. Et tamen et ipse te Deus videt. Non te putes non videri; imo roga ut merearis videri a quo videris. Dictum est enim: Oculi Domini super iustos 24. Quia non super iniustos, faciant ergo quod volunt iniusti: Oculi Domini super iustos. Sequatur adhuc: Et aures eius ad preces eorum 25. Iniusti ergo qui securos se putabant, quia non erant oculi Domini super eos, non timent, quia non sunt et aures eius ad preces eorum? Nonne melius et oculi eius super nos, et aures eius ad preces nostras? Sed cum facis ea super quae non vis esse oculos Domini, non mereris precibus tuis et aures Domini; et tamen male faciendo, a te non avertis oculos Domini. Quid enim ibi sequitur? Vultus autem Domini super facientes mala. Sed ad quid? Ut perdat de terra memoriam eorum 26. Vides te videri? vides te latere non posse? Cum ergo quidquid feceris videaris, quare hoc non facis unde placere merearis? Ergo et hic quid? Quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Excelsa autem quasi non respicit: humilia enim respicit. Excelsa, quid? A longe cognoscit. Quid sibi ergo praestat superbus? Ut a longe videatur; non ut non videatur. Nec putes te ideo securum esse debere, quod minus bene te videt, qui a longe te videt. Tu enim quod a longe vides, non bene vides: Deus etsi a longe te videt, perfecte te videt, et tecum non est. Hoc agis, non ut minus perfecte videaris; sed ut non sis cum illo a quo videris. At vero humilis quid sibi praestat? Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 27. Erigat se ergo superbus, quantum voluerit; certe in alto habitat Deus, in coelo est Deus: vis tibi propinquet? Humilia te. Nam tanto a te erit altior, quanto tu elatior: Excelsa autem a longe cognoscit.
Vita ista tribulatio non parva est.
12. [v 7.] Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Verum est: in quacumque tribulatione fueris, confitere, invoca; liberat te, vivificat te. Sed tamen aliquid hic debemus melius intellegere, quo iam familiarius inhaereamus Deo, dicamusque illi: Cito exaudi me. Dixerat enim: Excelsa a longe cognoscit: et excelsa superba non norunt tribulationem. Non norunt, inquam, tribulationem de qua dicitur alio loco: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi 28. Quid enim magnum, si tribulatio te inveniat? Si aliquid potes, tu inveni tribulationem. Et quis est, inquis, qui inveniat tribulationem? aut quis illam vel quaerat? In medio tribulationis es, et nescis? Vita ista parva tribulatio est? Si non est tribulatio, non est peregrinatio; si autem peregrinatio est, aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Quis enim non tribuletur, non se esse cum eo quod desiderat? Sed unde tibi non videtur ista tribulatio? Quia non amas. Ama alteram vitam, et videbis quia ista vita tribulatio est: quacumque prosperitate fulgeat, quibuslibet deliciis abundet atque circumfluat; quando nondum est illud gaudium sine ulla tentatione certissimum, quod nobis in fine servat Deus, sine dubio tribulatio est. Ergo intellegamus et huius tribulationem, fratres. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Non sic ait, tamquam diceret: Si forte evenerit mihi tribulatio aliqua, liberabis inde me. Sed quomodo? Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; id est, aliter non vivificabis me, nisi in medio tribulationis ambulavero. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Vae ridentibus; beati lugentes 29: Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.
Deus nobis primitias Spiritus dedit.
13. Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Saeviant inimici; quid possunt facere inimici? Pecuniam tollere, exspoliare, proscribere, in exsilium mittere, doloribus tormentisque cruciare; ad postremum, si permissi fuerint, et occidere: numquid amplius? Tu autem, Domine, super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: super id quod mihi possunt facere inimici, tu extendisti manum tuam. Non enim inimici possunt me separare a te; tu autem amplius vindicas, quia adhuc differs me: Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam. Saeviat quantum potest inimicus, non me separat a Deo: tu autem, Domine, adhuc me non recipis, adhuc me in peregrinatione conteris, adhuc gaudium dulcedinemque tuam non praebes; nondum inebriasti ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae nondum potasti. Apud te enim est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 30. Sed ecce dedi primitias spiritus, et credidi in te, et servio mente legi Dei; tamen in nobismetipsis adhuc ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 31. Hanc vitam nobis peccantibus dedit Deus, ubi etiam necesse est ut conteratur Adam in sudore et labore vultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit 32. Numquid aliquis inimicus plus potuit procurare? Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: sed tamen non ad desperationem. Sequitur enim: Et salvum me fecit dextera tua.
Est quaedam salus in Dei dextera, alia in sinistra eius.
14. Potest et sic intellegi, super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: irascebantur inimici, vindicasti me de inimicis. Peccator videbit et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet 33. Ubi sunt qui dicebant: Pereat nomen Christianorum de terra? Certe aut moriuntur, aut convertuntur. Ergo Super iram inimicorum extendisti manum tuam, quamdiu diceretur quod scriptum est: Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur et peribit nomen eius? 34 quando delebitur nomen Christianorum de terra? Cum dicunt ista, partim crediderunt, partim perierunt, pauci timidi remanserunt. Quanta ira inimicorum saeviebat, quando sanguis martyrum fundebatur! Quomodo se putabant nomen Christianorum delere de terra! Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Ecce illi qui martyres persequebantur, memorias martyrum inquirunt, aut ubi adorent, aut ubi se inebrient; quaerunt tamen. Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Secundum desiderium salvum me fecit dextera tua. Est quaedam salus in dextera; nam est altera salus in sinistra: salus temporalis et carnalis, in sinistra est; salus aeterna cum Angelis, in dextera est. Ideo iam in ipsa immortalitate positus Christus, dicitur sedere ad dexteram Dei 35. Non enim Deus habet in seipso dexteram aut sinistram; sed dextera Dei dicitur felicitas illa, quae quoniam ostendi oculis non potest, tale nomen accepit. Hac dextera tua salvum me fecisti, non secundum salutem temporalem. Nam Crispina occisa est; sed numquid deseruit illam Deus? Non illam fecit salvam in sinistra, sed fecit in dextera. Machabaei quanta tormenta perpessi sunt 36! Tres autem pueri in mediis ignibus deambulando laudaverunt Deum 37. Illorum salus in dextera, istorum etiam in sinistra. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos; sed semper salvat in dextera. Impios autem plerumque salvat in sinistra, non salvat in dextera. Nam illi qui persequebantur Crispinam, sani erant in corpore: illa occisa est, illi vivunt. Illorum salus in sinistra, illius in dextera: Et salvum me fecit dextera tua.
15. [v 8.] Domine, retribues pro me. Ego non retribuo; tu retribues pro me Saeviant inimici, quantum libet; tu retribues quod ego non possum. Domine, retribues pro me. In ipso capite nostro attendite. Reliquit enim nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledicebat dicens: Domine, retribues pro me: cum iudicaretur, non comminabatur; sed commendabat se illi iudicanti iuste 38. Quid est: Domine, retribues, pro me? Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet 39. Non vosmetipsos vindicantes, carissimi, Apostolus dicit: sed date locum irae 40. Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus 41. Domine retribues pro me.
Christus pro nobis retribuit.
16. Est hic alius intellectus non neglegendus, et forte magis eligendus. Domine Christe, retribues pro me. Ego enim si reddam, rapui; tu quod non rapuisti, solvisti: Domine, retribues pro me. Vide illum retribuentem pro nobis. Venerunt qui tributum exigerent; exigebant tributum didrachmam, id est duas drachmas in uno homine: ventum est ad Dominum, ut solveret tributum; imo non ad ipsum, sed ad discipulos; et dictum est illis: Magister vester non solvit tributum? Illi retulerunt ad eum. Et ille: Reges terrae a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responderunt: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Sed tamen ne scandalizemus eos, ait Petro, vade, mitte hamum in mare, et qui primus piscis ascenderit, aperi os eius, et invenies staterem 42; id est duas didrachmas. Stater ponderis genus est, habens quatuor drachmas. Invenies ibi; da illis pro me et te. Domine, retribues pro me. Merito habemus primum piscem hamo captum, hamo comprehensum; primum surgentem de mari, primogenitum a mortuis. In eius ore invenimus duas didrachmas, id est quatuor drachmas: in eius ore invenimus quatuor Evangelia. Istis quatuor drachmis ab exactione huius saeculi liberamur; per quatuor Evangelia debitores non remanebimus: ibi enim peccata nostra omnia solvuntur. Retribuit ergo pro nobis: gratias misericordiae ipsius. Nihil debebat; pro se non reddidit, sed pro nobis reddidit. Ecce, inquit, venit princeps mundi huius, et in me nihil inveniet 43. Quid est, in me nihil inveniet? Nullum peccatum in me inveniet; quare occidat me, non habet. Sed ut sciant omnes, ait, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Quid est, surgite, eamus hinc? Id est, non necessitate, sed voluntate patior, reddens quod non debeo: Domine, retribues pro me.
17. Domine, misericordia tua in aeternum. Quid desiderem? Non diem hominum. Non laboravi subsequens te, Domine, et diem hominum non concupivi; tu scis 44. Ecce martyr sancta Crispina si desideraret diem hominum, negaret Christum: Plus hic viveret, sed in aeternum non viveret. Maluit in aeternum vivere, quam paulo amplius temporaliter vivere. Denique Domine, misericordia tua in aeternum; non ad tempus volo liberari. Misericordia tua in aeternum, qua martyres liberasti, et sic cito de hac vita abstulisti. Domine, misericordia tua in aeternum.
Bona opera nostra Dei sunt potius quam nostra.
18. Opera manuum tuarum ne despicias. Non dico, Domine: Ne despicias opera manuum mearum; non me iacto de operibus mei. Exquisivi, quidem Dominum manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus 45; sed tamen non commendo opera manuum mearum: timeo ne cum inspexeris, invenias plura peccata quam merita. Hoc solum rogo, hoc dico, hoc impetrare desidero: Opera manuum tuarum ne despicias. Opus tuum in me vide, non meum; nam meum si videris, damnas; tuum si videris, coronas. Quia et quaecumque sunt bona opera mea, abs te mihi sunt, et ideo tua magis quam mea sunt. Audio quippe ab Apostolo tuo: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis 46. Ergo, sive in eo quod homines sumus, sive in eo quod ex nostra impietate mutati et iustificati sumus, Domine, opera manuum tuarum ne despicias.
IN PSALMUM 138
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Dei verbum est nobis panis spiritualis.
1. Psalmum nobis brevem paraveramus, quem mandaveramus cantari a Lectore; sed ad horam, quantum videtur, perturbatus, alterum pro altero legit. Maluimus nos in errore Lectoris sequi voluntatem Dei, quam nostram in nostro proposito. Si ergo vos in eius prolixitate aliquandiu tenuerimus, nobis non imputetis; sed credatis Deum nos non infructuose laborare voluisse. Neque enim frustra in primo peccato nostro poenam accepimus, ut in sudore vultus nostri panem manducemus 1. Tantum si panis est, attendite. Panis autem est, si Christus est: Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi 2. Quem manifestatum habemus in Evangelio, ipsum quaeramus et in Prophetis. Hunc ibi non vident super quorum cor adhuc velamen positum est 3, unde audivit Caritas vestra hesterno die. Nobis autem quia sacrificium vespertinum crucis Domini conscidit velum, ut pateant iam templi secreta; quamdiu nobis Christus praedicatur, etsi cum labore et sudore, manducandus est panis.
Christus et caput et corpus est.
2. Loquitur autem Dominus noster Iesus Christus in Prophetis aliquando ex persona capitis nostri, qui est ipse Christus salvator, sedens ad dexteram Patris 4; qui etiam propter nos natus de virgine, et sub Pontio Pilato, qualia nostis, passus est 5; fuso innocente sanguine, quod est pretium nostrum, redemit nocentes a captivitate, in qua detinebamur a diabolo, donans nobis delicta, et ipso pretio nostro sanguine suo delens chirographum quo debitores tenebamur 6. Ipse est rector et sponsus et redemptor Ecclesiae, caput nostrum. Et utique si caput est, habet corpus. Corpus autem eius sancta Ecclesia, quae etiam coniux eius; cui dicit Apostolus: Vos autem estis corpus Christi et membra 7. Totus itaque Christus caput et corpus, tamquam integer vir: quia et femina de viro facta est, et ad virum pertinet; et dictum est de primo coniugio: Erunt duo in carne una 8. Hoc autem ad mysterium interpretatur Apostolus non frustra esse dictum de illis duobus hominibus, nisi quia in eis iam figurabatur Christus et Ecclesia. Nam hoc sic exponit Apostolus: Erunt duo in carne, inquit, una: sacramentum hoc magnum est; ego autem dico, in Christo et Ecclesia 9. Dicit etiam ipsum Adam formam futuri: Qui est, inquit, forma futuri 10. Si ergo Adam forma futuri; quomodo de latere dormientis Eva facta est 11, sic ex latere Domini dormientis, id est, in passione morientis, et in cruce percusso de lancea, manaverunt Sacramenta, quibus formaretur Ecclesia 12. Nam de futura eadem passione sua sic dicit in alio psalmo: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 13. Ergo dormitio intellegitur passio. Eva de latere dormientis, Ecclesia de latere patientis. Loquitur ergo Dominus noster Iesus Christus in Prophetis aliquando ex voce sua, aliquando ex voce nostra, quia unum se facit nobiscum; sicut dictum est: Erunt duo in carne una 14. Unde dicit et ipse Dominus in Evangelio, cum de coniugio loqueretur: Igitur iam non sunt duo, sed una caro 15. Una caro, quia de nostra mortalitate carnem suscepit: non autem una divinitas; quia ille Creator, nos creatura. Quidquid igitur Dominus loquitur ex persona susceptae carnis, et ad illud caput pertinet quod iam ascendit in coelum, et ad ista membra quae adhuc in terrena peregrinatione laborant: pro quibus laborantibus membris, cum ea Saulus insequeretur, clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? 16 Audiamus ergo loquentem Dominum Iesum Christum in prophetia. Cantati enim sunt ipsi Psalmi longe antequam Dominus de Maria nasceretur, non antequam Dominus esset: semper enim Creator omnium; aliquando autem et natus ex creatura. Divinitatem illam credamus, et quantum possumus, intellegamus aequalem Patri. Sed illa divinitas Patri aequalis, facta est particeps nostrae mortalitatis, non de suo, sed de nostro; ut et nos efficeremur participes divinitatis eius, non de nostro, sed de ipsius.
Christus Dei et hominis filius.
3. [v 1.] Domine, probasti me, et cognovisti me. Dicat hoc ipse Dominus Iesus Christus, dicat et ipse: Domine, Patri. Non enim Dominus eius Pater eius, nisi quia dignatus est nasci secundum carnem. Pater est Dei, Dominus hominis. Vis nosse cui Pater est? Aequali sibi Filio. Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 17. Huic formae Pater est Deus, aequali sibi formae, unigenito Filio nato de substantia sua. Propter nos autem, ut reficeremur, et efficeremur participes divinitatis eius, reparati ad vitam aeternam, quia ipse, ut dixi, factus est particeps mortalitatis nostrae; quid de illo ait Apostolus ibi, ubi dixerat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Sed semetipsum, inquit, exinanivit, formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo 18. Erat autem in forma Dei aequalis Patri; et accepit formam servi, qua minor esset Patre. Unde utrumque dicit in Evangelio, et: Ego et Pater unum sumus 19; et: Quoniam Pater maior me est. Ego et Pater unum sumus 20, secundum formam Dei; Pater maior me est, secundum formam servi. Ergo quia et Pater et Dominus est, Pater formae Dei, Dominus formae servi; dicat ergo ipse, nec miremur, nec scandalizemur, quia Filius Dei unicus dicit: Domine, probasti me, et cognovisti me. Probasti, et cognovisti: non quia non noverat, sed quia notum aliis fecerat. Probasti me, inquit, et cognovisti me.
Sedit Dominus in Passione, surrexit in Resurrectione.
4. [v 2.] Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Quid hic sessio? quid hic resurrectio? Qui sedet, humiliat se. Sedit ergo Dominus in passione, surrexit in resurrectione. Tu, inquit, hoc cognovisti: id est, tu voluisti, tu approbasti; secundum voluntatem tuam factum est. Si autem volueris accipere vocem capitis ex persona corporis, dicamus et nos: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Sedet enim homo, quando humiliat se in poenitentia; surgit autem remissis peccatis, quando erigitur in spem vitae aeternae. Propterea et in alio psalmo dicitur: Surgite posteaquam sedistis, qui manducatis panem doloris 21. Panem doloris poenitentes manducant, qui cantant in alio psalmo, et dicunt: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte 22. Quid est ergo: Surgite posteaquam sedistis? Nolite exaltari, nisi humiliati fueritis. Multi enim volunt surgere, antequam sederint; volunt se iustos videri, antequam peccatores se esse confessi sint. Ergo si ex persona capitis nostri accipis, sic intellege: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam, passionem meam et resurrectionem meam. Si ex persona corporis: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam; coram oculis tuis et peccata confessus sum, et tua gratia iustificatus sum.
Illum filium minorem attendamus.
5. [vv 3.4.] Intellexisti cogitationes meas de longinquo: semitam meam et limitem meum investigasti, et omnes vias meas praevidisti. Quid est, de longinquo? Cum adhuc in peregrinatione sum, antequam ad illam patriam veniam, tu cognovisti cogitationem meam. Attende illum filium minorem; quia ipse etiam factus est corpus Christi, Ecclesia de Gentibus veniens. Ierat quippe in longinquum filius minor. Duos enim filios habebat quidam paterfamilias: maior non longe ierat, sed in agro operabatur, et significat sanctos in Lege facientes opera et praecepta legis 23. Genus autem humanum quod deflexerat in idolorum culturam, in longinquo fuerat peregrinatum. Quid tam longe ab eo qui fecit te, quam figmentum quod tibi ipse fecisti? Profectus est ergo filius minor in regionem longinquam, portans secum substantiam suam, et sicut novimus in Evangelio, dissipavit eam vivens prodige cum meretricibus; et famem passus applicuit se cuidam principi regionis illius; et ille eum porcis pascendis praeposuit, de quorum siliquis cupiebat saturari, nec poterat. Post laborem, et trituram, et tribulationem, et egestatem, venit illi in mentem pater, et voluit redire; et sic ait: Surgam, et ibo ad patrem meum. Surgam, dixit; sederat enim. Eius ergo vocem hic agnosce dicentis: Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Sedi in egestate, surrexi in desiderio panis tui. Intellexisti cogitationes meas de longinquo. Longe enim eram profectus; sed ubi non est quem deserueram? Intellexisti cogitationes meas de longinquo. Propterea sic dicit Dominus in Evangelio, quia occurrit illi pater venienti 24. Vere, quia intellexerat cogitationes eius de longinquo. Semitam meam et limitem meum investigasti. Semitam, inquit, meam: quam, nisi malam, quam ille ambulaverat, ut patrem desereret, quasi occultus esse posset ab oculis vindicantis; aut vero in illa egestate contereretur, aut porcos pascere poneretur, nisi pater vellet flagellare longinquum, ut reciperet propinquum? Ergo tamquam deprehensus fugitivus, sequente se vindicta legitima Dei, vindicantis in affectiones nostras, quacumque ierimus et quocumque progressi fuerimus; tamquam ergo deprehensus fugitivus loquitur: Semitam meam, et limitem meum investigasti. Quid est, semitam meam? Qua profectus sum. Quid est, limitem meum? Quo usque perveni. Semitam meam et limitem meum investigasti. Limes meus ille longinquus non fuit longe ab oculis tuis: multum ieram, et tu ibi eras. Semitam meam et limitem meum investigasti.
6. Et omnes vias meas praevidisti. Non dixit, vidisti; sed, praevidisti. Antequam eas irem, antequam eas ambularem, praevidisti eas; et permisisti me in labore ire vias meas, ut si nollem laborare, redirem in vias tuas. Quoniam non est dolus in lingua mea. Quare hoc dixit? Quia ecce fateor tibi; ambulavi semitam meam, factus sum longinquus a te; discessi a te, cum quo mihi bene erat, et bono meo male mihi fuit sine te. Nam si mihi bene esset sine te, nollem forsitan redire ad te. Ergo iste confitens peccata sua, dicens corpus Christi iustificatum, non in se, sed in illius gratia, dixit: Non est dolus in lingua mea.
Ad labores nati sumus.
7. [v 5.] Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua. Cognovisti novissima mea, quando porcos pavi; cognovisti antiqua mea, quando a te partem substantiae meae expetivi. Antiqua mihi fuerunt exordia malorum novissimorum. Antiquum peccatum, quando lapsi sumus; novissima poena, quando in istam mortalitatem laboriosam periculosamque pervenimus. Atque utinam nobis ista sit novissima! Erit ista novissima, si iam redire voluerimus. Est enim alia quibusdam impiis novissima, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 25. Nos autem, fratres huc usque deseruimus Deum: usque ad huius vitae mortalitatem sufficiat labor noster. Recordemur panem Patris nostri, recolamus beatitudinem domus patris nostri; non nos delectent siliquae porcorum, doctrinae daemoniorum. Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: novissima, quo perveni; antiqua, ubi te offendi. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Finxisti me: ubi? In ista mortalitate; iam ad labores, ad quos omnes nati sumus. Non enim quisquam nascitur, nisi quem Deus finxerit in utero matris suae; aut ulla creatura est cuius non est ille plasmator. Sed finxisti me in isto labore: et posuisti super me manum tuam; vindicem manum, gravantem superbum. Ita enim salubriter deiecit elatum, ut erigat humilem. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam.
Qui in Dominum saevierant salutis consilium ab Apostolis petierunt.
8. [v 6]. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam. Aliquid quod obscurum quidem est, sed cum non parva dulcedine intellegitur, advertentes audite. Moyses sanctus Dei famulus, cum quo loquebatur Deus per nubem, quia temporaliter loquens utique per assumptam creaturam loquebatur servo suo 26; id est, non per substantiam suam, sed per assumptam aliquam corporalem creaturam, per quam voces illae fierent, et humanis atque mortalibus auribus personarent (Sic enim loquebatur tunc Deus, non quomodo loquitur in substantia sua. Quomodo enim loquitur in substantia sua? Locutio Dei, Verbum Dei est; Verbum Dei Christus est: Verbum illud non sonat et transit, sed semper incommutabiliter manet Verbum, per quod facta sunt omnia 27. Cui Verbo dicitur (ipsa est enim et Sapientia Dei): Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es 28. Et alio loco de Sapientia cum Scriptura diceret: In seipsa manens, ait, innovat omnia 29. Illa ergo Sapientia stans (si dici debet vel stans: dicitur autem propter incommutabilitatem, non propter immobilitatem) et eodem modo se semper habens, nullo loco, nullo tempore variata, nusquam aliter quam hic aut ibi, nunquam aliter quam nunc aut antea, ipsa est locutio Dei. Locutio vero illa quae fiebat ad Moysen, ad hominem fiebat per syllabas, per transeuntes sonos. Non autem fierent ista, nisi Deus assumeret talem creaturam, per quam huiusmodi sermonem et voces emitteret): Moyses sanctus noverat istam locutionem Dei assumptis quibusdam corporeis creaturis fieri; et desideravit et concupivit videre ipsam speciem Dei, et loquenti secum Deo dixit: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum 30. Cum hoc vehementer concupisceret, et hoc quadam, si dicendum est, amica familiaritate, qua ipse dignatus est, extorquere vellet Deo, ut videret eius maiestatem et faciem, quomodo dici potest facies Dei; ait illi: Non potes videre faciem meam: nemo enim vidit faciem meam, et vixit. Sed ponam te in spelunca petrae, et transibo, et ponam super te manum meam; cum autem transiero, posteriora mea videbis 31. Et ex his verbis natum est alterum aenigma, id est obscura quaedam figura rerum. Cum transiero, posteriora mea videbis, dicit Deus; quasi ex alia parte habeat faciem, ex alia dorsum. Absit a nobis tale aliquid de illa Maiestate sentire. Nam qui hoc sentit de Deo, quid ei prodest quod templa clausa sunt? Idolum in corde suo fabricat. Sunt ergo in illis verbis magna mysteria. Loquebatur Dominus, ut dixi, per creaturam, quomodo vellet famulo suo. Intellecta est illic persona ipsius Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi. Qui quidem secundum formam Dei, qua aequalis est Patri 32, similiter oculis humanis invisibilis est, sicut et Pater. Si enim sapientia humana videri oculis non potest, Virtus et Sapientia Dei videri oculis carneis potest? Sed quia erat Dominus opportuno tempore carnem suscepturus, ut oculis etiam carneis propter salubritatem curandae intus mentis appareret, quando ita apparere opus esset; hoc praedicens Moysi figurate ait: Faciem meam videre non potes; posteriora mea videbis, sed cum transiero 33: ut autem non videas faciem meam, manus mea erit super te. Transire quid fuit Domino, nisi quod evangelista dicit: Cum autem venisset hora, ut transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem 34? Nam ipsum transitum significat Pascha. Quod enim hebraico verbo dicitur Pascha, latine Transitus interpretatur. Quid est: Faciem meam non videbis, sed posteriora mea videbis? Cuius personam gerebat ille Moyses, quando ei dictum est: Faciem meam non videbis, sed posteriora mea videbis, et hoc cum transiero: ut autem non videas faciem meam, ponam super te manum meam? Faciem suam dixit, prima sua? et quodam modo posteriora sua, transitum de hoc mundo passionis suae. Apparuit Iudaeis; non eum cognoverunt. Eorum personam gerebat Moyses, quando ei dicebatur: Faciem meam non potes videre. Unde autem non viderunt Deum in carne positum. Quia gravata erat super eos manus Domini. De illis enim dixerat Isaias: Incrassa cor populi huius, et oculos eius grava 35: et eorum vox est in alio psalmo: Quoniam gravata est super me manus tua 36. Ut ergo non cognoscerent tunc divinitatem Christi (si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 37: non crucifixo autem Domino, sanguis illius non redimeret orbem terrarum), quid egit Deus, nisi quod ait Apostolus, altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, ubi exclamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum 38. Apostolus hoc dicit; quia superius dixerat: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 39. Excaecati sunt ergo ex parte Iudaei, merito superbiae suae, quia se iustos dicebant; et excaecati crucifixerunt Dominum. Posuit super eos manum suam, ne viderent eum, donec transiret, scilicet de hoc mundo ad Patrem. Videamus si posteaquam transiit, viderunt posteriora eius. Resurrexit Dominus, apparuit discipulis suis et omnibus qui in eum iam crediderant; non eis a quibus crucifixus erat, quia super illos manum posuerat, donec transiret. Ascendit autem in coelum, quadraginta diebus factis cum discipulis suis. Impleto autem die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum. Repleti Spiritu sancto, coeperunt omnium linguis loqui, qui in una nati erant, et unam solam didicerant 40. Expaverunt, et exhorruerunt tantum miraculum, millia eorum qui crucifixerant Dominum: compuncti corde de tanto miraculo, quaesierunt consilium ab Apostolis, quid facerent, posteaquam eis praedicatus est Christus, mirantibus unde idiotae homines linguis omnibus loquerentur. Per Petrum igitur apostolum annuntiato eis Christo, quem in cruce contempserant, quem tamquam mortalem hominem irriserant; cui propterea insultabant, quia de cruce non descendebat, cum utique maius multo fuerit quod fecit, de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere: annuntiato ergo sibi Christo dixerunt: Quid faciemus? 41 Illi qui saevierunt in Dominum, quem videbant, iam consilium petunt salutis; et dictum est eis: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra 42. Ecce viderunt posteriora eius, cuius faciem videre non potuerunt. Manus enim eius erat super oculos eorum; non semper, sed donec transiret. Posteaquam transiit, abstulit manum ab oculis eorum: ablata manu ab oculis suis, dicunt discipulis: Quid faciemus? Primo saevi, postea pii; primo irati, postea timidi; primo duri, postea flexi; primo caeci, postea illuminati.