Enarrationes in Psalmos (page 35)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Conclusit Dominus omnia sub peccato ut omnium miseretur.

9. Puto quod agnoscamus et in hoc psalmo voces huiusmodi etiam Gentium recordantium infidelitatem suam. Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur 43. Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam. Veluti posuisti super me manum tuam: mirus mihi factus es; non te comprehendo cum quo eram. Quam facilis mihi erat vultus patris, quando dixi: Da mihi substantiam meam, quae me contingit 44. Ecce profecto in regionem longinquam et fame contrito, multum mihi est, et labor est ante me; non possum percipere quod dimisi. Mirificata est enim, inquit, scientia tua ex me. Ex peccato meo factum est ut mirificata mihi esset, et incomprehensibilis mihi existeret. Nam erat mihi facilitas contemplandi te, quando non superbia reliqueram te. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam: sed subaudis, ex me. Non potero ad illum ex me. Cum ergo potero, non potero nisi ex te.

Quo ibit servus fugitivus a facie Dei?

10. [v 7.] Ecce invenis in longinquo fugitivum non latere oculos eius a quo fugit. Et quo iturus est iam, cuius limes est investigatus? Videte quid dicit: Quo ibo a Spiritu tuo? Spiritus enim Domini replevit orbem terrarum 45: quis potest fugere in mundo ab illo Spiritu, quo plenus est mundus? Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Locum quaerit quo fugiat ab ira Dei. Quis est locus recepturus fugitivum Dei? Homines qui suscipiunt fugitivos, quaerunt ab eis, a quo fugerint; et quem servum invenerint alicuius domini minus potentis, tamquam sine ullo timore suscipiunt, dicentes in corde suo: Non habet iste talem dominum a quo possit investigari. Cum autem audierint dominum potentem, aut non suscipiunt, aut cum magno timore suscipiunt: quia et homo potens falli potest. Ubi non est Deus? quis fallit Deum? quem non videt Deus? a quo fugitivum suum non repetit Deus? Quo ergo ibit fugitivus iste a facie Dei? Vertit se hac atque illac, quasi quaerens locum fugae suae.

11. [v 8.] Si ascendero, inquit, in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. Tandem cognovisti, male fugitive, nullo pacto te posse fieri longe ab eo, a quo longinquare voluisti. Ecce ille ubique est: tu, quo iturus es? Invenit consilium, et hoc ab illo qui eum iam revocare dignatur inspiratum. Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades. Si me extulero, te invenio repressorem; si me abscondero, te invenio inquisitorem; et non inquisitorem tantum, sed et investigatorem. Si enim superbiero de iustitia mea, tu ibi es, cuius est vera iustitia. Si peccando venero in profundum malorum, et confiteri contempsero 46, dicens: Quis me videt? 47 inferno enim quis confitebitur tibi? 48 etiam illic ades, ut vindices. Quo ergo iturus sum, ut a facie tua fugiam, id est, iratum te non sentiam?

Suspendamus nos pennis geminae dilectionis.

12. [v 9.] Hoc consilium invenit: Sic fugiam, inquit, a facie tua, sic fugiam a Spiritu tuo; ab ultore Spiritu, a vindice facie, sic fugiam. Quomodo? Si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in extrema maris: sic possum fugere a facie tua. Si in extrema maris vult fugere a facie Dei, ibi non erit ille a quo fugit, de quo dixit: Si descendero in infernum, ades? Mirum si in extremis maris non est, qui nec apud inferos deest. Sed novi, inquit, quomodo fugiam ab ira tua. Recipiendae sunt pennae meae non in pravum, sed in directum, ut nec in superbam erigar praesumptionem, nec in perditam mergar desperationem. Quas pennas vult assumere, nisi duas alas, duo praecepta caritatis? In quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 49. Has, inquit, alas, has pennas si recipiam sic, et habitabo in extrema maris, possum fugere a facie tua ad faciem tuam, a facie irati ad faciem placati. Quid enim est extremum maris, nisi finis saeculi? Illuc iam volemus spe et desiderio, habentes alas geminae caritatis: non sit nobis requies, nisi in extremo maris. Nam si alibi requiem voluerimus, in mare praecipitabimur. Volemus quo usque finiatur mare, suspendamus nos pennis geminae dilectionis: ad Deum interim spe volemus, et illum finem maris spe fideli praemeditemur.

Opus est ut Christus nos ad aeternitatis portum deducat.

13. [v 10.] Quis autem nos perducat, attendite: ille ipse cuius faciem irati volumus fugere. Quid enim sequitur? Si descendero in infernum, ades. Si recipiam pennas meas in directum. Recipiam, inquit: ergo amiserat. Si recipiam pennas meas in directum, et habitabo in novissima maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua. Hoc meditemur, fratres carissimi; haec sit spes nostra, haec sit consolatio nostra. Recipiamus pennas per caritatem, quas amisimus per cupiditatem. Cupiditas enim viscum facta est pennarum nostrarum; elisit nos de libertate aeris nostri, id est aurarum illarum liberarum Spiritus Dei. Inde elisi perdidimus pennas, et fuimus quodammodo captivati in aucupis potestate: inde nos sanguine suo redemit, quem fugimus ut caperemur. Nutrit nobis pennas de praeceptis suis; erigimus eas iam sine visco. Non amemus mare, sed volemus in extrema maris. Nemo trepidet; sed nemo de pennis suis praesumat: quia et pennati nisi ipse erigat, nisi ipse deducat, praecipitabimur in profunda maris, lassati et fatigati, quasi praesumentes de viribus nostris. Opus ergo est ut habeamus pennas, et opus est ut ipse deducat; adiutor enim noster est. Habemus liberum arbitrium; sed illo ipso libero arbitrio quantum possumus, nisi nos adiuvet ille qui iubet? Etenim illuc manus tua deducet me, et adducet me dextera tua.

Christus lux est nostras tenebras illuminans

14. [v 11.] Et considerans longinquitatem viae, quid sibi dixit? Et dixi: Fortasse tenebrae conculcabunt me. Ecce enim iam credidi in Christum, iam erigor duabus alis geminae caritatis, et abundat iniquitas huius saeculi; et quoniam abundavit iniquitas, refrigescit caritas multorum. Sic dixit Dominus: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum 50. In ista vita inter tanta scandala, inter tam multa peccata, inter tantas turbas quotidianarum tentationum, quotidianarum suggestionum malarum, quid facio, inquit? quomodo perveniam ad extrema maris? Audio terribiliter a Domino: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: deinde subiecit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 51. Attendens longitudinem viae, dixi mihi: Fortasse tenebrae conculcabunt me. Et nox illuminatio in deliciis meis. Facta est mihi nox illuminatio: quia in nocte me desperaveram posse transire tantum mare, et tantam viam superare, et venire ad extremum perseverando usque in finem. Gratias illi qui me quaesivit fugitivum, qui terga mea flagelli plaga percussit, qui me vocando, ab interitu revocavit, qui fecit mihi illuminatam noctem. Nox est enim quamdiu ista vita agitur. Quomodo est nox illuminata? Quia Christus descendit in noctem. Accepit Christus carnem de isto saeculo, et illuminavit nobis noctem. Perdiderat enim drachmam mulier illa 52; accendit lucernam. Sapientia Dei perdiderat drachmam. Quid est drachma? Nummus, in quo nummo imago erat ipsius Imperatoris nostri. Factus est enim homo ad imaginem Dei 53, et perierat. Et quid fecit mulier sapiens? Accendit lucernam. Lucerna de luto est, sed habet lucem qua inveniatur drachma. Lucerna ergo sapientiae, caro Christi, de luto facta est; sed Verbo suo lucet, invenit perditos. Et nox illuminatio in deliciis meis: facta est mihi nox in deliciis. Deliciae nostrae Christus. Videte quemadmodum de illo modo gaudeamus. Clamores isti vestri, gaudia ista vestra unde sunt, nisi de deliciis? Unde autem istae deliciae, nisi quia nox illuminata est, nisi quia nobis Christus Dominus praedicatur? Quia quaesivit vos antequam quaereretis eum, et invenit vos ut inveniretis eum. Et nox illuminatio in deliciis meis.

Benedicamus Deum amaritudines miscentem dulcedini vitae temporalis.

15. [v 12.] Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te. Tu ergo noli tenebrare tenebras tuas; et Deus illas non tenebrat, sed magis illuminat: quia illi dictum est in alio psalmo: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas 54. Qui autem tenebrant tenebras suas, quas Deus non tenebrat? Homines mali, homines perversi: cum peccant, utique tenebrae sunt; dum non confitentur peccata quae fecerunt, sed insuper defendunt, tenebrant tenebras suas. Ergo iam si peccasti, in tenebris es: sed confitendo tenebras tuas, mereberis illuminari tenebras tuas; defendendo autem tenebras tuas, tenebraris tenebras tuas. Et quando evades a duplicibus tenebris, qui in simplicibus laborabas? Unde autem Dominus non tenebrat tenebras nostras? Quia non nos sinit impunita habere peccata: flagellat nos in istis laboribus, et erudit nos. Tota ista miseria generis humani in qua gemit mundus, noveritis, fratres, quia dolor medicinalis est, non sententia poenalis. Videtis quia dolor ubique, ubique metus, ubique necessitas, ubique labores. Crescit avaritia, sed in malis. Si ad hoc Deus hic talibus flagellis erudit nos, ut non tenebrentur tenebrae nostrae; agnoscamus nos sub poena flagelli esse, et benedicamus Deum miscentem amaritudines dulcedini vitae temporalis, ne temporalium deliciarum delectatione caecati; non desideremus delicias aeternas, nec velimus finiri mare et habitare in novissima maris. Saeviant ergo fluctus maris; quanto plus saeviunt fluctus maris, tanto se illa cum pennis columba suspendit. Non ergo tenebrat Deus tenebras nostras; quia miscet flagella peccatis nostris, et amaritudines pravis dulcedinibus nostris. Non nos tenebremus tenebras nostras defendendo peccata nostra; et nox illuminatio in deliciis nostris. Quoniam tenebrae non obtenebrabuntur a te.

Homo non debet prosperis rebus delectari neque adversis frangi.

16. Et nox tamquam dies illuminabitur. Nox tamquam dies: dies nobis prosperitas saeculi, nox nobis adversitas saeculi: sed si cognoscamus merito peccatorum nostrorum nos adversitates pati, et dulcia nobis sint flagella Patris, ne sit amara sententia iudicis; sic habebimus tenebras noctis huius, quomodo lumen noctis huius. Si nox est, quomodo ibi lux est? Nox est, quia erratur hic a genere humano: nox est, quia nondum venimus ad illum diem, quem non coarctat hesternus et crastinus; sed est dies perpetuus, sine ortu, quia sine occasu. Nox est ergo hic; sed quamdam lucem suam nox ista habet, et tenebras suas. Quare sit generaliter nox diximus: quae est lux noctis huius? Prosperitas et felicitas saeculi huius, gaudium temporale, honor temporalis, quasi lux est noctis huius. Adversitas autem et amaritudo tribulationum vel ignobilitas, tamquam tenebrae sunt noctis huius. In hac nocte, in hac mortalitate vitae humanae habent homines lucem, habent homines tenebras; lucem prosperitatem, tenebras adversitatem. Sed ubi venerit Christus Dominus, et habitaverit animam per fidem, et promiserit aliam lucem, et inspiraverit et donaverit patientiam, et monuerit hominem non delectari prosperis, ne frangatur adversis; incipit homo fidelis indifferenter uti mundo isto, nec extolli quando res prosperae accidunt, nec frangi quando res adversae sunt, sed ubique Dominum benedicere; non solum quando abundat, sed etiam quando amittit; non solum quando sanus est, sed etiam quando aegrotat; ut sit in illo vera illa cantatio: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo 55. Si ergo semper, et quando lucet nox ista, et quando obscura est nox ista; quando arridet prosperitas, quando tristis est adversitas, semper sit laus eius in ore tuo: et fiet tibi quod modo dictum est: Sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Non me conculcant tenebrae eius, quia non me extollit lumen eius.

Iob patientiae exemplum praeclarum.

17. Ecce habes lumen ipsius in Iob: abundabat omnibus rebus. Lux noctis in illius divitiis prima describitur: quantis rebus et quanta copia redundabat, lux erat noctis eius. Putavit inimicus propterea illum talem virum colere Deum, quia illa omnia donaverat ei; et petivit ut auferrentur ab eo: factae sunt tenebrae noctis illius quae primo habebat lucem. Noverat tamen ille, sive lux ibi esset, sive tenebrae illam noctem esse, in qua peregrinaretur a Deo suo; et habebat interiorem lucem ipsum Deum suum, per quam lucem interiorem indifferenter haberet sive tenebras noctis illius, sive lucem. Propterea, quia in luce noctis illius, id est in rerum abundantia, colebat Deum, ablatis illi omnibus rebus, posteaquam factae sunt tenebrae illius, quid dixit ille? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 56. In nocte sum quadam vitae huius: Dominus meus, inquit, habitat cor meum; illuminavit mihi solatiis quibusdam noctem istam, quando dedit copias rerum temporalium: subtraxit ipsam lucem temporalem, et quasi tenebrata est nox. Sed quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Non sum tristis in nocte hac, quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Utrumque transit, ut qui gaudent tamquam non gaudentes sint, et qui flent tamquam non flentes sint 57; quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius.

Post huius vitae labores indefessam lucem habebimus.

18. [v 13.] Quoniam tu possedisti renes meos, Domine. Non sine causa: Sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Intus est possessor: non solum cor tenet, sed etiam renes; non solum cogitationes, sed etiam delectationes. Ipse ergo possidet unde me delectaret aliquid lucis in nocte; ipse tenet renes meos: non novi delectari nisi de luce interiore sapientiae ipsius. Quid ergo? non delectaris de prosperitate rerum, de felicitate temporum, de honoribus, de divitiis, de familia? Non delector, inquit. Quare? Quia sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Unde tibi ista indifferentia, ut sicut tenebrae eius, sic sit tibi et lumen eius? unde? Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae. Dum essem in utero matris meae, non indifferenter habebam tenebras illius noctis et lucem illius noctis. Etenim uterus matris meae, consuetudo civitatis meae fuit. Quae est illa civitas? Quae nos primo genuit in captivitate. Novimus Babyloniam illam de qua hesterno die locuti sumus, unde proficiscuntur omnes qui credunt et suspirant illi luci, Ierusalem coelesti. Ego ergo dixi: Ex utero matris meae susceptus sum a Domino; inde mihi tenebrae noctis huius et lux huius noctis indifferentes factae sunt. Qui autem est in utero matris illius Babyloniae, gaudet prosperis saeculi, frangitur adversitatibus saeculi; non novit gaudere nisi aliquid prosperum eveniat secundum tempus, nec novit contristari nisi aliquid adversum eveniat secundum tempus. Iam exi de utero Babyloniae, incipe cantare hymnum Domino: egredere, et nascere; suscipiet te Deus ex utero matris tuae. Quis Deus? Deus ille apostoli Pauli, qui dixit: Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae, revelare Filium suum in me 58. Quae enim erat mater eius? Synagoga. Et ibi quid didicerat, nisi quod habebant et didicerant ipsi Iudaei et ipse populus? Nomen in illis remanserat laudis Dei; facta autem in eis non inveniebantur: erant in eis verba Dei, quasi folia in arbore, et fructus nusquam. Talem arborem fici, sicut nostis, cum Dominus invenisset, maledicto arefecit 59. Invenit enim in ea folia, et fructum non invenit: quamdam nobis arborem figurabat. Nam fructuum illorum tempus nondum erat: quod omnes homines noverant, artifex coeli et terrae non noverat 60? Ergo ille qui Paulum segregavit ab utero matris suae, ipse et nos segregavit ab utero matris nostrae. Cuius matris nostrae? Illius Babyloniae. Suscepti ergo ex utero illo, iam incipiamus habere aliam spem. Promisit, fratres, quare gaudeatis; fructus facite positi in alia spe. Iam non novimus malum nisi offendere Deum, et non perduci ad illa quae promisit; nec novimus bonum nisi promereri Deum, et perduci ad illa quae promittit. Quid illa bona mundi huius, et mala mundi huius? Indifferenter habeamus; quia iam suscepti ab utero illius matris nostrae indifferenter ea habentes, dicimus: Sicut tenebrae eius, sic et lumen eius. Nec felicitas saeculi nos facit beatos, nec adversitas miseros. Opus est iustitiam tenere, fidem diligere, sperare in Deum, diligere Deum, diligere et proximum. Post istos labores habebimus indefessam lucem, habebimus diem sine occasu: transit quidquid est in ista nocte lucidum et tenebrosum. Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae.

19. [v 14.] Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es. Terribiliter mirificatus es: eo ipso quod te miramur, tu terribilis es; cum tremore gaudemus. Timemus enim ne de donis tuis nos extollentes per superbiam, mereamur amittere quod humilitate percepimus. Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit valde. Iam cognoscit anima mea valde; quoniam suscepisti me ex utero matris meae: antea vero mirificata est scientia tua ex me; invaluerat, nec poteram ad illam. Ergo ex me invaluerat, nec poteram ad illam. Unde modo anima mea cognoscit valde, nisi quia nox illuminatio in deliciis meis est? nisi quia venit mihi gratia tua, et illuminavit tenebras meas? nisi quia tu possedisti renes meos? nisi quia tu suscepisti me ex utero matris meae?

In ossibus firmitas et fortitudo intellegitur.

20. [v 15.] Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito. Os suum dicit: quod vulgo dicitur ossum, latine os dicitur. Hoc in graeco invenitur. Nam possemus hic putare os esse, ab eo quod sunt ora; non os correpte, ab eo quod sunt ossa. Non est ergo absconditum, inquit, os meum a te, quod fecisti in abscondito. Habeo in abscondito quoddam ossum. Sic enim potius loquamur: melius est reprehendant nos grammatici, quam non intellegant populi. Ergo est, inquit, quoddam ossum meum intus in abscondito; tu fecisti intus ossum mihi in abscondito, et non est absconditum a te. In abscondito enim fecisti; sed numquid et tibi hoc abscondisti? Hoc ossum meum factum a te in abscondito homines non vident, homines non noverunt; tu autem nosti, qui fecisti. Quod ergo os dicit, fratres? Quaeramus illud; in abscondito est. Sed quia christiani in nomine Domini christianis loquimur, modo invenimus quod sit ossum huiusmodi. Firmitas quaedam est interior; quia in ossibus firmitas et fortitudo intellegitur. Est ergo quaedam animae interior firmitas, ubi non frangitur. Quaelibet tormenta, quaelibet tribulationes, quaelibet huius saeculi adversitates undique saeviant; illud quod Deus in abscondito fecit firmum, in nobis frangi non potest, non cedit. A Domino enim facta est quaedam firmitas patientiae nostrae, de qua dicitur in alio psalmo: Verumtamen Deo subicietur anima mea; quoniam ab ipso patientia mea 61. Et attende apostolum Paulum, habentem intus hoc genus firmitatis: Quasi tristes, inquit; semper autem gaudentes 62. Unde quasi tristes? Contumeliis, opprobriis, persecutionibus, flagellis, plagis, lapidationibus, carceribus, catenis. Quis non eos miseros tunc existimaret? Nec illi ipsi persecutores saevirent in eos, nisi putarent eos miseros fieri persecutionibus suis. Illi enim eos ex sua infirmitate coniciebant, qui non habebant ossum absconditum interius: illi vero qui habebant, hominibus foris tristes videbantur, intus autem gaudebant Deo; cui non erat absconditum ossum ipsorum, quod fecerat in abscondito. Aperit autem hoc ossum in abscondito factum a Deo idem apostolus Paulus, his verbis: Non solum autem, inquit, sed etiam gloriamur in tribulationibus 63. Parum est quia non es tristis, sed et gloriaris? Sufficiat tibi tristem non esse. Parum est, inquit, Christianis: tale ossum mihi fecit in abscondito, ut parum sit non frangi, nisi etiam glorier. Unde gloriaris? In tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur. Vide quomodo formata sit illa firmitas intus in corde: Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 64. Sic formatum atque firmatum est ossum illud absconditum, ut faciat nos etiam gloriari in tribulationibus. Sed videmur hominibus miseri, quia absconditum est eis quod habemus intrinsecus. Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: et substantia mea, in inferioribus terrae. Ecce in carne est substantia mea, in inferioribus terrae est substantia mea; et habeo tamen ossum intrinsecus, quod formasti, quod faciat me non cedere omnibus persecutionibus inferioris huius regionis, ubi est adhuc substantia mea. Quid enim magnum est si fortis est angelus? Magnum est si fortis est caro. Et unde fortis caro, unde forte vas fictile, nisi quia factum est ibi ossum in abscondito? Et substantia mea in inferioribus terrae.

Petrus in Domini Passione titubans Resurrectione firmatus est.

21. [v 16.] Quid de illis qui minus firmi sunt? Loquitur enim, ut iam commendavi, Christus. Sed multa dicta sunt ex persona corporis; audi et ex persona capitis: et non quasi distinguit, ut inducat ipsas personas, modo caput, modo corpus. Si enim distinguit, quasi dividit; non erunt duo in carne una. Si autem duo sunt in carne una 65; noli mirari si duo sunt in voce una. Quando Dominus noster Iesus Christus passus est, discipuli nondum habebant illud ossum interius; nondum illis erat firmatum robur patientiae: et latebant se, nesciebant vires suas; et ausus est Petrus promittere societatem mortis cum Domini passione, et non se noverat aegrotus; medicus autem noverat aegrotum. Quid autem factum est? Tecum, inquit, usque ad mortem. Amen dico tibi; priusquam gallus cantet, ter me negabis 66. Responsio medici verior inventa est, quam aegroti praesumptio. De his ergo dicit: Non est absconditum os meum a te, quod fecisti in abscondito: in quibus est ipsum os firmatum intrinsecus, et maxime robur passionis in ipso Domino nostro et Salvatore Iesu Christo, qui cum voluit, sedit; cum voluit, surrexit; cum voluit, dormivit; cum voluit, evigilavit; quia: Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam 67. Quid de illis in quibus non erat fortitudo illa formata atque firmata? quid de illis dicit? Vide quid dicat Patri Deo: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum meum, Petrum meum pollicentem et negantem, praesumentem et deficientem: viderunt tamen eum oculi tui. Nam quod eum et ipse Dominus respexit, sicut scriptum est in Evangelio, iam post tertiam negationem commonitus quid ei praedixerit Dominus, exiit foras, et flevit amare 68: fletus ille de respectione Dei fuit; quia: Imperfectum meum, inquit, viderunt oculi tui. Nam ille imperfectus titubans in Domini passione, procul dubio periret: sed viderunt eum oculi tui; non solum ipsum, sed et omnes qui imperfecti fuerunt, donec Christi resurrectione firmarentur. Apparuit enim oculis eorum non perisse in Domino quod mortuum erat; et factum est os illud in abscondito eorum, ut nec ipsi iam timerent mori. Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur: non solum perfecti, sed etiam imperfecti. Non timeant imperfecti, tantum proficiant. Nec quia dixi: Non timeant, ament imperfectionem, et ibi remaneant ubi inventi sunt. Tantum proficiant, quantum in ipsis est. Quotidie addant, quotidie accedant: tamen a corpore Domini non recedant; ut in uno corpore, et in his membris compaginati possint mereri de se dictam esse vocem istam: Imperfectum meum viderunt oculi tui; et in libro tuo omnes scribentur.

Petrus quae Dei essent ignorans satanas appellatus est.

22. Per diem errabunt, et nemo in eis. Dies hic adhuc erat Dominus noster Iesus Christus: unde dicebat: Ambulate, dum diem habetis 69. Sed per diem errabunt imperfecti ipsius. Putaverunt et ipsi Dominum nostrum Iesum Christum tantummodo hominem esse; non habere in se occultam divinitatem, non esse occulte Deum, sed hoc solum esse quod videbatur: hoc et ipsi putaverunt. Nam et ipse Petrus (de illo enim potissimum loquimur, in quo nobis etiam non desperatae infirmitatis exemplum propositum est): dixerat Domino idem Petrus, cum interrogasset quid illum dicerent homines: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et dixerat ei Dominus: Beatus es, Simon Bariona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est 70. Quare? Quia dixerat eum Filium Dei. Ibi paulo post, eodem loco, in ipsa contextione verborum, coepit Dominus de passione sua futura dicere. Ille autem Petrus, qui iam illum confessus fuerat Filium Dei, timuit ne sicut filius hominis moreretur. Erat Filius Dei, erat et filius hominis: Filius Dei, in forma Dei, aequalis Patri; filius hominis, in forma servi, qua minor sit Patre 71. Venturus erat ad passionem utique ex forma servi 72; quid timuit Petrus ne in forma servi periret forma Dei, et non potius praesumpsit quia ex forma Dei revivisceret forma servi? Ait illi: Absit a te, Domine; propitius tibi esto 73. Et Dominus, qui illum beatum dixerat in illa voce: Vade post me, satanas, inquit; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 74. Iamdudum quia dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi; audivit: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: ideo petra, ideo beatus. Modo autem quia non ex Patris revelatione, sed ex carnis infirmitate responderat, satanas appellatus est; Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 75. Et hic erat Christus, fratres: inter illos ambulaverat, ventis imperaverat, ante oculos ipsorum fluctus calcaverat 76, ante oculos ipsorum quatriduanum mortuum suscitaverat, ante oculos ipsorum tanta miracula fecerat 77; et tamen trepidaverunt in passione eius, quasi amisissent eum de quo frustra praesumpserant. Sed per diem errabunt et nemo in eis. Nemo prorsus, nec ipse qui dixerat: Tecum usque ad mortem 78. Dixerat enim illis: Veniet hora, ut me relinquatis solum, et eat unusquisque in viam suam: sed non sum solus, quia mecum est Pater 79. Cum illo erat Pater, et ipse cum Patre; et in illo Pater, et ipse in Patre; et ipse et Pater unum; et illi timuerunt cum moreretur. Quare, nisi quia per diem erraverunt, et nemo fuit in eis? Per diem errabunt, et nemo in eis.

23. [v 17.] Sed quid est, errabunt per diem? Numquid peribunt? Et ubi est: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur? Ergo quando per diem erraverunt? Cum hic positum Dominum non intellexerunt. Et quid sequitur? Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus. Iidem ipsi qui per diem erraverunt, et nemo fuit in eis, amici tui facti sunt, et valde mihi honorificati sunt. Factum est in eis os illud post resurrectionem Domini in abscondito, et pro eius nomine passi sunt, in cuius passione trepidaverunt. Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus; valde confortati sunt principatus eorum. Facti Apostoli, facti duces Ecclesiae, facti arietes ducentes greges, valde confortati sunt principatus eorum.

Ecclesia mirabiliter dilatatur.

24. [v 18.] Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Per illos qui per diem erraverunt, et nemo erat in eis, ecce nata est tanta ista multitudo, quae iam sicut arena numerari non potest, nisi Deo. Dixit enim: Super arenam multiplicabuntur; et tamen dixerat: Dinumerabo eos. Illi ipsi numerati, super arenam multiplicabuntur. Ei quippe arena numerata est, cui numerati sunt capilli capitis nostri 80. Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.

25. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. Exsurrexi, et adhuc sum tecum, quid est? Iam passus sum, inquit, sepultus sum; ecce surrexi, et adhuc me non intellegunt secum. Adhuc tecum sum, id est, nondum cum ipsis; quia nondum agnoscunt. Sic enim legitur in Evangelio, quia post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi, sibi apparentem non continuo cognoverunt 81. Est et alius sensus: Exsurrexi, et adhuc sum tecum: ut hoc tempus significare voluerit, quo adhuc in occulto est ad dexteram Patris, antequam reveletur in claritate qua venturus est ad iudicandum de vivis et mortuis.

Haeretici populos suos in erroris vanitatem separando traducunt.

26. [vv 19.20.] Et deinde dicit quid interea per totum hoc tempus, dum iam resurrexit et adhuc cum Patre est, patiatur hic per commixtionem peccatorum in corpore suo, quod est Ecclesia, et per separationem haereticorum. Sequitur enim et dicit: Si occideris, Deus, peccatores; Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione: Accipient in vanitate civitates suas. Videtur sic connecti ordo verborum: Si occideris, Deus, peccatores, accipient in vanitate civitates suas. Si enim occisos vult intellegi, cum per superbiam qua intumescunt, amittunt gratiam qua vivunt. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu 82. Sic occiduntur peccatores, quia obscurati intellegentia alienantur a vita Dei 83. Amittunt enim confessionem propter elationem: atque ita in eis occisis fit quod scriptum est: A mortuo, tamquam qui non sit, perit confessio 84. Et sic accipiunt in vanitate civitates suas, id est, populos suos vanos, eorum vanitatem sectantes; cum inflati iustitiae nomine persuadent ut disrupto unitatis vinculo, eos tamquam iustiores caeci et imperiti sequantur. Et quia plerumque hinc inveniunt occasionem separandi se ab unitate Christi, dum malos accusant, cum quibus se communionem nolle habere confingunt; et quia fieri potest, ut non tantum infament innocentes, quos tamquam malos se fugere simulant, sed etiam vera de quibusdam malis sui similibus dicant, inter quos triticum Christi servato unitatis vinculo gemit 85: propterea interposuit: Viri sanguinum, declinate a me, quoniam dices in cogitatione, accipient in vanitate civitates suas; id est, ideo seducent in separationem propriam populos suos, vanitate propria corrumpendos, quia tu in cogitatione dices: Viri sanguinum, declinate a me: ut scilicet merito superbiae peccatores in spiritu occisi, propterea civitates suas, hoc est populos suos, in vanum accipiant, hoc est, in erroris vanitatem separando traducant, et quasi offensi commixtione palearum, disrupta unitate triticum deserant; quia ipsum triticum, id est bonos fideles, monet ut ante ventilationem, quae novissima futura est, non aperte se a malis segreget, ne adhuc eis commixtos deserat bonos; sed per bonam conversationem et dissimilitudinem vitae quodammodo tacite illis dicat: Viri sanguinum, declinate a me. Hoc enim eis voce Dei dicit, quae vox in cogitatione est, sicut eam Deus dicit in cogitatione sancti populi sui. Viri autem sanguinum qui sunt, nisi qui oderunt fratres; sicut Ioannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est 86? Hoc ergo non intellegentes occisi peccatores, quomodo dicat Deus malis in cogitatione bonorum: Viri sanguinum, declinate a me, accusant in eis communionem malorum; et se per has calumnias separando, accipiunt in vanitate civitates suas. Haec vox quae modo in cogitatione bonorum dicitur malis, aperta erit in illa die, quando eis dicitur a capite ipso nostro: Nunquam novi vos; discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem 87.

Retia pacis unitatisque non disrumpenda.

27. [v 21.] Nunc autem dicit corpus Christi, quod est Ecclesia: Quid est quod mihi calumniantur superbi, quasi me maculent aliena peccata, et propterea separando se, accipiunt in vanitate civitates suas? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui? Utquid a me peiores exigunt etiam corporalem a malis separationem, ut ante tempus messis simul cum zizaniis eradicetur et triticum 88; ut ante tempus ventilationis 89 perdam sustinentiam tolerandi paleam; ut antequam omnia genera piscium ad finem saeculi tamquam ad littus separanda perveniant 90, retia pacis unitatisque disrumpam? Numquid malorum sunt Sacramenta quae accipio? numquid eorum vitae factisque consentiendo communico? Nonne eos qui oderant te, Domine, odio habui; et super inimicis tuis tabescebam? nonne cum zelus domus tuae comederet me, videbam insensatos, et tabescebam 91? nonne et taedium detinebat me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam 92? Qui enim sunt inimici tui, nisi qui vita sua indicant quam oderint legem tuam? Hos ergo cum odissem, cur mihi calumniantur qui accipiunt in vanitate civitates suas, quod mihi imputari possint eorum peccata, quos oderam, et super quibus zelo domus Dei tabescebam? Sed ubi est: Diligite inimicos vestros 93? An quia vestros dixit, non Dei? Benefacite, inquit, eis qui oderunt vos: non ait, qui oderunt Deum. Ideo iste secutus dixit: Nonne eos qui oderunt te, Domine, odio habui? non dixit, qui oderunt me. Et super inimicis tuis tabescebam: tuis dixit; non, meis. Sed qui nos propterea oderunt, et propterea inimici nobis sunt, quia Deo servimus, quid aliud quam eum oderunt, et eius inimici sunt? Numquid ergo tales inimicos nostros diligere non debemus? Aut non propter Deum persecutionem patiuntur, quibus dicitur: Orate pro persequentibus vos? Ergo attende quod sequitur.

Numquam propter vitia homines oderis, neque vitia propter homines dilexeris.

28. [v 22.] Perfecto odio oderam illos. Quid est, perfecto odio? Oderam in eis iniquitates eorum, diligebam conditionem tuam. Hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines oderis, nec vitia propter homines diligas. Nam ecce vide quid adiungat: Inimici facti sunt mihi. Non iam tantum Dei, sed suos inimicos ostendit. Quomodo ergo in eis implebit, et quod ipse dixit: Nonne eos qui oderant te, odio habui, et quod Dominus praecepit: Diligite inimicos vestros? Quomodo implebit hoc, nisi illo perfecto odio; ut hoc in eis oderit quod iniqui sunt, hoc diligat quod homines sunt? Nam et tempore Veteris Testamenti, quo visibilibus suppliciis carnalis populus coercebatur, homo ad Novum Testamentum per intellegentiam pertinens, famulus Dei Moyses, quomodo oderat peccantes, cum pro eis orabat? et quomodo non oderat, cum eos occidebat, nisi quia perfecto odio oderat eos? Ea namque perfectione sic oderat iniquitatem quam puniebat, ut diligeret humanitatem pro qua orabat.

Mali usque in finem tolerandi.

29. [v 23.] Cum ergo corpus Christi ab impiis et iniquis etiam corporaliter in fine separandum, nunc inter eos interim gemat; et cum illi occisi peccatores tamquam de malorum communione bonis calumniando, et se quasi per occasionem malorum magis a bonis et innocentibus separando, sic accipiant in vanitate civitates suas, ut multi mali adhuc restent, qui eorum separationem non sequantur, sed a bonis usque in finem tolerandi, in eadem permixtione remaneant: quid inter haec agit corpus Christi, sive centenum, sive sexagenum, sive tricenum fructum afferens cum tolerantia 94? Quid agit proxima Christi in medio filiarum. sicut lilium in medio spinarum 95? Quae sunt voces eius? quae conscientia? quae species filiae regis intrinsecus 96? Ecce audi quid dicat: Proba me, Deus, et scito cor meum. Tu Deus, tu proba, tu scito; non homo, non haereticus, qui nec probare novit, nec scire potest cor meum, ubi tu probas et scis quia non consentiam factis malorum, et illi me putant contaminari posse peccatis aliorum: ut dum ego in longinqua peregrinatione mea facio quod in alio psalmo gemo, id est, cum iis qui oderant pacem sum pacificus 97, donec perveniam ad illam visionem pacis, quod interpretatur Ierusalem, quae est mater omnium nostrum, civitas aeterna in coelis; ipsi litigando et calumniando seque separando, accipiant, non plane in aeternitate, sed in vanitate civitates suas. Proba ergo me, Deus, et scito cor meum; scrutare me, et cognosce semitas meas. Utquid hoc? Attende quid sequitur.

Christus est via et vita aeterna.

30. [v 24.] Et vide, inquit, si via iniquitatis sit in me, et deduc me in via aeterna. Scrutare, inquit, semitas meas, id est consilia et cogitationes meas: et vide si via iniquitatis sit in me, sive faciendo, sive consentiendo; et deduc me in via aeterna. Quid aliud dicit, quam, deduc me in Christo? Quis est enim via aeterna, nisi qui est vita aeterna? Aeternus enim est qui dixit: Ego sum via, veritas et vita 98. Si ergo aliquid inveneris in via mea quod displiceat oculis tuis, quoniam via mea mortalis est; tu deduc me in via aeterna, ubi nulla est iniquitas: quia etsi quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum. Ipse est exoratio pro peccatis nostris 99; ipse est via aeterna sine peccato; ipse est vita aeterna sine supplicio.

Quo obscuriora eo dulciora Dei mysteria

31. Magna sacramenta, fratres. Quomodo nobiscum loquitur Spiritus Dei? quomodo nobis facit in hac nocte delicias? Quid est hoc, rogamus vos, fratres? unde dulciora, quo obscuriora? Conficit nobis potionem ad amorem suum, quibusdam modis miris. Mirificat ipsa dicta sua, ut cum ea diceremus quae iam noveratis, tamen quia ex illis locis eruebantur quae obscura videbantur, tamquam nova fieret ipsa cognitio. Numquid non noveratis, fratres, quia in Ecclesia Dei tolerandi sunt mali, et schismata non sunt facienda? Numquid non iam sciebatis quia intra illa retia quae capiunt bonos et malos pisces, perdurandum est usque ad littus, nec retia rumpenda sunt 100; quia in littore separabuntur boni ad vasa, et mali proicientur? Iam ista noveratis; versus autem istos psalmi huius non intellegebatis: expositum est quod non intellegebatis, et innovatum est quod noveratis.

IN PSALMUM 139

ENARRATIO

Sermo ad plebem

1. Iusserunt domini fratres, et in ipsis Dominus omnium, ut istum psalmum afferam ad vos intellegendum, quantum Dominus donat. Adiuvet orationibus vestris, ut ea dicam quae oportet me dicere, et vos audire; uti omnibus nobis utilis sit sermo divinus. Non enim omnibus utilis est; quia non est omnium fides 1. Fides autem sic est in anima, ut radix bona quae pluviam in fructum ducit: perfidia vero, et error diabolicus, et cupiditas, mala radix omnium malorum 2, sicut radix spinarum, etiam dulcem pluviam ad punctiones convertit.

Aut membrum Christi aut hostis corporis Christi.

2. Quid habet psalmus iste, credo cum cantaretur, advertisse vos; quoniam conqueritur et gemit, et precem Deo fundit, inter malos constitutum corpus Christi: eius enim vox est in omni tali prophetia, tamquam illius inopis, id est egentis, nondum satiati, esurientis et sitientis iustitiam 3, cui quaedam saturitas promissa in fine servatur. Interim hic nunc sitiat et esuriat, gemat et pulset et quaerat. Peregrinationis illecebris non delectetur, non putet patriam saeculum, unde ut liberetur Christus advenit: quia Christus caput nostrum esse voluit, caput scilicet cuiusdam corporis. Non enim potest dici caput, ubi corpus nullum est cui sit caput. Proinde, si caput Christus; et alicuius corporis caput est Christus. Corpus illius capitis sancta Ecclesia est, in cuius nos membris sumus, si caput nostrum diligimus. Audiamus ergo voces corporis Christi, hoc est voces nostras, si sumus in Christi corpore; quia quisquis ibi non fuerit, in eis erit inter quos illud corpus gemit. Proinde aut in illo corpore eris, ut gemas inter malos; aut non eris in illo corpore, et in eis eris inter quos malos gemit corpus, quod gemit inter malos: aut membrum Christi, aut hostis corporis Christi. Nec isti inimici et adversarii corporis Christi uno modo intelleguntur, aut uno modo agunt. Versipellis est enim qui in eis regnat, et qui eis utitur tamquam vasis suis. Caeterum multi ab illo liberantur, et in corpus Christi transeunt; et qui sint, et quot futuri sint, novit ille qui illos redemit sanguine suo nescientes. Sunt autem quidam perseveraturi in malitia sua, ad Christi corpus non pertinentes; et ipsi noti ei utique, cui nihil ignotum est. Interim illi qui iam compaginati sunt cum membris eius, nondum habentes resurrectionem futuram, in qua perit omnis gemitus, et laus succedit, in qua omnis tribulatio morietur, et erit sine fine exsultatio; nondum ergo habentes hoc in re, sed tamen tenentes in spe, gemunt ex desiderio quodam, et orant se liberari ab hominibus malis, inter quos necesse est vivere et bonis: non enim separatio iam cuique tuta est. Illius enim erit separatio, qui non novit errare. Quid est, qui non novit errare? Ut nec malum traiciat ad dexteram, nec bonum ad sinistram. Nos autem in hac vita difficile est ut nos ipsos noverimus; quanto minus debemus de quoquam praeproperam ferre sententiam? Quia si hodie malum novimus, cras qualis futurus sit ignoramus; et forte quem vehementer odimus, frater noster est, et nescimus. Securi ergo odimus in malis malitiam, et diligimus creaturam; ut quod ibi fecit Deus amemus, quod ibi fecit ipse homo, oderimus. Fecit enim Deus ipsum hominem; fecit autem homo peccatum. Dilige quod fecit Deus, oderis quod fecit homo: sic enim persequeris quod fecit homo, ut liberetur quod fecit Deus.

David Christum praesignabat.

3. [v 1.] In finem, Psalmus ipsi David. Finem non intendas aliud quam tibi ab Apostolo praestitutum est: Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 4. Ergo cum audis Psalmum dicere: In finem, corda convertantur ad Christum. Tamquam enim praeco Psalmi est titulus Psalmi, veluti dicens: Ecce veniet; inde dicturus sum, de Christo cantaturus. Nam et, ipsi David, non intellego nisi ipsum qui factus est ex semine David secundum carnem 5. Interim propter genus congruit nomen. Genus carnale a David; genus spiritale supra David. Et non solum ante David, sed ante Abraham 6; nec ante Abraham tantum, sed ante Adam; nec ante Adam tantum, sed ante coelum et terram, ante omnes Angelos, ante omnes Potestates et Virtutes, ante omnia visibilia et invisibilia. Quare? Quia ut haec essent, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 7. Ergo quia ex semine David, non secundum divinitatem, qua Creator est ipsius David, sed secundum carnem; David dignatus est vocari in prophetia: in ipsum finem intende, quia ipsi David Psalmus canitur; et corporis eius vocem audi, et esto in corpore eius. Vox quam audisti tua fiat, et ora, et dic quod sequitur.

Omnis iniustus necesse est ut noxius sit.

4. [v 2.] Exime me, Domine, ab homine maligno: non ab uno, sed ab ipso genere; nec a vasis tantum, sed ab ipso principe, id est, ab ipso diabolo. Quare enim ab homine, si a diabolo? Quia et ipse in figura homo dictus est: Venit inimicus homo, et superseminavit zizania; et cum dixissent servi ad patremfamilias: Nonne bonum semen seminasti? Unde apparuerunt zizania? Responsum est: Inimicus homo hoc fecit 8. Ab isto ergo homine maligno ora, quantum potes, ut libereris: Quia non est tibi colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum 9, id est rectores peccatorum. Quod quidem et nos fuimus; nam audivimus modo vocem Apostoli: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 10. Iam ergo lux facti, non in nobis, sed in Domino, oremus non tantum contra tenebras, id est contra peccatores, quos adhuc diabolus possidet; sed etiam contra ipsum principem eorum diabolum, qui operatur in filiis diffidentiae. A viro iniusto erue me. Hoc est, ab homine maligno; quod est, a viro iniusto. Malignum enim ideo dixit, quia iniustum: ne forte aliquem iniustum bonum esse putes. Sunt enim multi iniusti quasi non nocentes; non sunt saevi, non sunt asperi, non sunt persequentes et pressuras hominibus facientes: sed tamen inde iniusti, quia alio quodam modo luxuriosi, ebriosi, voluptatibus dediti. Quomodo nulli nocet qui sibi non parcit? Innocens enim ille est qui non nocet; non autem qui sibi nocet. Tibi autem quomodo potest non nocere qui sibi nocet? Sed respondes: In quo mihi nocet? Non enim invasit rem meam, aut appetivit salutem meam: luxuria sua pascitur, suis voluptatibus delectatur; sed si inquinatas habet voluptates, ipse inquinatur; mihi quid pertinet, cui molestus non est? Nocet tibi saltem vel exemplo, quia vivit tecum, et ad quod agit invitat. Nonne cum eum vides forte in illis sordibus prosperari, duceris talium delectatione factorum? Etsi non consentis, saltem invenisti quod expugnes. Quomodo ergo tibi non nocebat, qui laboras vincere quod fecit in corde tuo? Malignus est ergo omnis iniustus, et necesse est noxius sit, sive sit blandus, sive sit ferox. Quisquis in illum incurrerit, quisquis laqueis eius fuerit captus, inveniet quam sit noxium quod putabat lene. Etenim, fratres, et spinae non pungunt in radicibus. Erue spinas de terra, contrecta radices ipsarum, et vide si sentis dolorem: tamen illud unde dolorem sentis in superficie, de illa radice processit. Itaque non vobis placeant homines quasi lenes et blandi, amatores tamen carnalium voluptatum, et inquinatarum cupiditatum sectatores; non vobis placeant. Etsi adhuc videntur lenes, radices spinarum sunt. Nam talibus factis per luxuriam plerumque effundunt quod habebant: et quomodo quaerunt implere quod effuderunt? Numquid iam parcunt rapinis et cogitationibus fraudum, omni generi malignitatis exquirendae? Iam vides malum hominem, quem putabas antea lenem. Quando illum videbas inebriari, bonus erat: modo iam furem vides, latronem times; processerunt spinae de illis radicibus. Quando sentiebas lenes radices spinarum, tunc si posses incenderes, et non esset unde prodiret quod te modo pungeret. Proinde, fratres mei, corpus Christi, vel membra Christi, gementia inter tales malos; quoscumque inveneritis proclives ferri in malas libidines et in perniciosas voluptates, tunc reprehendite, et tunc castigate, tunc urite. Incendatur radix, et non est unde spina procedat. Si autem non potueritis, certi estote quod eos habebitis inimicos. Tacere possunt, occultare inimicitias suas possunt, amare vos non possunt. Sed quoniam amare vos non possunt, et necesse est ut qui oderunt vos mala vobis quaerant; non vacet lingua et cor vestrum dicere Deo: Exime, me Domine, ab homine maligno: a viro iniusto libera me.

Hostis occultus difficile devitatur.

5. [v 3.] Qui cogitaverunt iniustitias in corde. Quid enim, quia non audent proferre in lingua, et servant in corde? Propter eos enim dixit, qui plerumque in labiis bona loquuntur. Audis vocem iusti; sed non est cor iusti. Nam quid profuit hoc addere, ut diceret: Qui cogitaverunt iniustitias in corde? Ab eis me libera; ibi sit potentissima manus tua ad eruendum me. Facile est enim devitare apertas inimicitias; facile est averti ab inimico prompto et manifesto, cuius iniquitas iam etiam in labiis est: ille est molestus, ille est occultus, ille difficile devitatur, qui in labiis bona portat, et in corde occultat mala: Qui cogitaverunt iniustitias in corde. Tota die constituebant bella. Quid est, bella? Contra quae pugnarem tota die mihi constituebant. Inde enim hoc nascitur de talibus cordibus, quidquid est contra quod pugnat christianus. Si seditio, si schisma, si haeresis, si contradictio turbulenta, non hoc erumpit nisi de illis cogitationibus quae tegebantur: et quando labia bona loquebantur, tota die constituebant bella. Pacata audis verba; sed belli constitutio a cordibus non discedit. Quod enim dictum est, tota die, sine intermissione significat, id est, toto tempore.

6. [v 4.] Acuerunt linguas suas sicut serpentes. Si adhuc quaeris hominem, aspice similitudinem. In serpente maxime astutia est et dolus nocendi; propterea etiam serpit. Non enim vel pedes habet, ut eius vestigia cum venit audiantur. In eius itinere velut lenis est tractus, sed non est rectus. Ita ergo repunt et serpunt ad nocendum, habentes occultum venenum et sub leni contactu. Et ideo sequitur: Venenum aspidum sub labiis eorum. Ecce est illud sub labiis; ut aliud sub labiis, aliud in labiis advertamus. Quos etiam aperte manifestat alio loco, ubi dicit: Qui loquuntur pacem cum proximo suo; mala autem in cordibus suis 11.

Contra hostium occultorum insidias orandum.

7. [v 5.] Conserva me, Domine, de manu peccatoris; ab hominibus iniustis erue me. Ipsi sunt, noti sunt: non hic opus est intellegere, sed agere; orare opus est, non quaerere qui sint. Sed quomodo ores adversus huiusmodi homines, aperit tibi in consequenti. Multi enim adversus malos imperite orant. Qui cogitaverunt, inquit, supplantare gressus meos. Adhuc potest carnaliter accipi. Habet quisque inimicum; in negotio cogitat ei fraudem facere, et ei auferre pecuniam, qui versatur in communi negotio: habet quisque inimicum vicinum, et cogitat malum ingerere domui eius, aliquid de re ipsius minuere; et utique dolo cogitat, fraude cogitat, machinamentis diaboli haec ipsa gestit implere; nemo dubitat. Sed tamen non propter ista isti cavendi sunt, sed ne insidiando tibi adducant te ad se; id est, a corpore Christi separent te, et faciant de corpore suo. Sicut enim bonorum caput Christus est, sic illorum caput diabolus. Qui cogitaverunt, inquit, supplantare gressus meos. Quid est, supplantare gressus meos? Non quasi ut erres in negotio quod cum illo habes, et decipiat te in causa quae tibi communis est in foro cum illo. Supplantavit gressus tuos, si te impedierit in via Dei, ut illud quod rectum intendebas, titubet, aut labatur a via, aut cadat in via, aut recedat de via, aut remaneat in via, aut retro revertatur unde venerat. Quidquid tibi tale fecerit, supplantavit te, decepit te. Contra huiusmodi insidias ora, ne perdas coeleste patrimonium, ne amittas Christum cohaeredem, quia victurus es in aeternum cum eo qui te fecit haeredem. Non enim talis te fecit haeredem, cui mortuo succedas, sed cum quo in aeternum vivas.

Falsi iusti veris iustis invideant necesse est.

8. [v 6.] Absconderunt superbi muscipulam mihi. Totum corpus diaboli explicavit breviter, cum ait, superbi. Inde est quod et iustos plerumque se dicunt, cum sint iniqui. Inde est quod nihil illis tam noxium est, quam confiteri peccata. Ipsi sunt qui cum sint falsi iusti, necesse est ut invideant veris iustis. Nemo enim invidet alteri in eo quod non vult vel esse vel videri. Alius tibi invidet, quia dives es; aut dives vult esse ut tibi invideat, aut putari vult dives: alius tibi invidet, quia clarus es et nobilis; aut hoc esse affectat, aut hoc se putari cupit. Et sic omnia quae videntur bona in hoc saeculo et putantur; quod quisque vult habere, et in quo vult excellere, vel cuius rei famam captat, in eo tibi invidet. Isti autem qui falsi iusti sunt, videri volunt iusti, cum non sint; et necesse est ut quem viderint verum iustum, invideant illi, et hoc cum illo agant, quomodo amittat unde gloriatur. Inde veniunt omnes seductiones et supplantationes. Hoc prior ipse diabolus voluit, qui cadens stanti homini invidit: et quia ipse amisit regnum coelorum, hominem illuc pervenire noluit, et non vult; et id agit nunc, ut homo illuc non perveniat, unde ipse deiectus est 12. Quia ergo superbus est ipse, et ideo invidus quia superbus, omne corpus ipsius talium corpus est. Sed nos oremus contra illum, qui corrigi non potest, et pro ipsis qui possunt, ut dicamus homini iniusto: Quare invides iusto, o homo iniuste? Quia vis videri iustus? Cito fac quod melius est, et facilius eris quod vis videri. Esto iustus: ita diliges cui invidebas; quia quod illum doles esse, eris et tu, et amabis in eo te, et ipsum in te. Etenim si invideres diviti, non esset in potestate tua ut dives esses; si invideres honesto alicui senatori nobili, non esset in potestate tua ut nobilis tu esses et clarus; si invideres pulchro, nunquam te pulchrum faceres; si invideres forti et valido, nunquam tibi vires dares: si invides iusto, res in voluntate est; esto quod doles esse alterum. Non enim empturus es quod tu non es et alius est; gratis constat, cito constat: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 13.

Vae iis qui trahunt peccata sua sicut restem longam.

9. Illi autem superbi absconderunt muscipulam: quaesierunt supplantare gressus meos. Et quid fecerunt? Et restes extenderunt muscipulas pedibus meis. Quas restes? Notum est hoc verbum in Scripturis, et invenimus alibi quid significent restes. Dominus flagellum de resticulis fecit, unde expulit eos de templo 14, qui ibi male versabantur; et significavit nobis quomodo intellegamus restes: quia: Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur 15, dicit alia Scriptura; et aperte Isaias: Vae iis qui trahunt peccata sicut restem longam 16! Quare autem dicitur restis? Quia omnis peccator perseverans in peccatis suis, addit peccata peccatis; et cum deberet accusatione peccati sui corrigi, defensione duplicat quod confessione posset auferri, et plerumque aliis peccatis vult munitus esse propter illa quae commisit. Fecit adulterium, et ne occidatur, parat homicidium; addit peccato peccatum. Rursum si ei contigerit facere homicidium, iam qui unum crimen timebat, duo timet: et utique cum videat se plura timere, quam antea timebat, non cogitat minuere quod fecit, sed addere quod nondum fecit; quaerit forte et maleficium. Tria ecce habet. Inde iam quis cogitet? quis finiat restem peccatorum? Et optime dicitur restis: ut enim torqueatur restis, additur; et non adduntur recta fila, sed torta. Pravitas sibi connexa ducitur in longum, et non cogitat praecidere quod male texuit; sed addere, producere, in longum protendere: ut habeat in fine unde illi ligentur manus et pedes, et proiciatur in tenebras exteriores 17. Haec autem peccata sua tendunt iustis, quando eis suadent facere mala quae ipsi faciunt. Ideo dixit: Restes extenderunt muscipulas pedibus meis; id est, de peccatis suis me deicere voluerunt. Et ubi hoc? Iuxta semitas scandalum posuerunt mihi: non in semitis, sed iuxta semitas. Semitae tuae, praecepta Dei sunt. Illi scandala iuxta semitas posuerunt; tu, noli recedere a semitis, et non irrues in scandala. Nec volo dicas: Et prohiberet illos Deus ponere mihi scandala iuxta semitas, et non ibi ponerent. Imo permisit Deus ponere scandala illos iuxta semitas, et tu non recedas a semitis. Iuxta semitas scandala posuerunt mihi.

Quam multi deprecantur Deum et Deum non sentiunt.

10. [v 7.] Et quid restat? quod remedium inter tanta mala, in istis tentationibus, in istis periculis? Dixi Domino, Deus meus es tu. Illi homines sunt, et non mei; tu et Deus, et meus es. Dixi Domino, Deus meus es tu. Magna vox orationis; movet fiduciam. Numquid illorum non est Deus? Cuius enim non est Deus, qui est verus Deus? Sed tamen proprie eorum est, qui eo fruuntur, qui ei serviunt, qui libenter sub ipso sunt. Nam et mali quamvis inviti, sub ipso sunt. Illi appellant Deum, a quo coronentur; sub illo illi fugiunt, a quo damnentur. Et iniquus qui non vult habere Dominum Deum suum, quo fugiet Deum omnium? Bonum est illi ergo ut convertatur ad Deum omnium, faciatque illum conversione suum; et positus inter tales peccatores, seductores, hypocritas, superbos, dicat ad Deum, quem sui conversione sibi fecit Deum suum: Dixi Domino, Deus meus es tu. Percipe auribus, Domine, vocem deprecationis meae. Simplex quidem sententia est, et facilis ad intellegendum: sed tamen delectat forte cogitare quare non dixerit: Percipe auribus deprecationem meam; sed velut evidentius exprimens affectum animi sui, ait, vocem deprecationis meae, vitam deprecationis meae, animam deprecationis meae, non quod sonat in verbis meis, sed unde vivunt verba mea. Caeteri enim strepitus sine anima, soni dici possunt, voces non possunt: vox proprie animatorum est, vivorum est. Quam multi autem deprecantur Deum, et non sentiunt Deum, nec bene cogitant de Deo? Sonum deprecationis habere possunt, vocem non possunt; quia vita ibi non est. Huius qui vivebat, quia Deum suum intellegebat, et a quo liberaretur videbat, et a quibus liberaretur sentiebat, ipsa erat vox deprecationis eius.

Ut in bono perseveremus orandum.

11. [v 8.] Ipsam commendans auribus Dei dicat: Domine, Domine. Tu Domine, Domine, id est, tu verissime Domine, non quales domini homines, non quales domini qui emunt saccello; sed qualis Dominus qui emit sanguine. Domine, Domine, virtus salutis meae: id est, qui das vires saluti meae. Quid sibi vult, virtus salutis meae? Conquerebatur de scandalis et insidiis peccatorum, de circumlatrantibus et circuminsidiantibus malignis hominibus vasis diaboli, de superbis invidentibus iustis, inter quales necesse est vitam ducere, cum hic vivimus in peregrinatione nostra hac. Talia vero scandala abundantia futura Dominus praedixit, et ait: Abundabit iniquitas, et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Sed adiunxit statim solatium: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 18. Attendit iste, et timuit; et abundantia iniquitatum turbatus respexit spem: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Extendit se perseverare, et vidit longam viam; et quia perseverare magnum est et difficile, ipsum oravit ad perfectionem perseverantiae suae, a quo illi iussum est ut perseveraret. Certe salvus ero, si perseveravero usque in finem; sed perseverantia ad virtutem pertinet, ut merear salutem: tu es virtus salutis meae, tu me facis perseverare, ut perveniam ad salutem. Domine, Domine, virtus salutis meae. Et unde spero quia tu es virtus salutis meae? Obumbrasti super caput meum in die belli. Ecce modo adhuc pugno: pugno foris contra fictos bonos, pugno intus contra concupiscentias meas; quoniam video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum 19. Igitur laborans in hoc bello, respexit ad gratiam Dei; et quia iam coeperat aestuare et arescere, tamquam umbram invenit, sub qua viveret: Obumbrasti super caput meum in die belli; id est, in aestu, ne fatigarer, ne arescerem.

Cum diabolus hominem seduxerit, de illo triumphat.

12. [v 9.] Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori. Ecce quo mihi valebit umbraculum tuum, ut aestum non patiar a meipso. Et quid mihi peccator faceret ille, quantumlibet saeviret? Saevierunt enim in martyres iniqui; traxerunt eos, catenis ligaverunt, carceribus incluserunt, gladio ferierunt, bestiis subrexerunt, ignibus consumpserunt: haec omnia fecerunt; sed non eos tradidit Deus peccatoribus, quia non sunt traditi a desiderio suo. Illud ergo ora, quantum potes, ut a desiderio tuo non te tradat Deus peccatori. Tu enim desiderio tuo locum diabolo das. Ecce enim diabolus proposuit lucrum, et invitavit ad fraudem: lucrum habere non potes, nisi fraudem feceris. Sed lucrum esca est, fraus laqueus. Sic attende escam, ut videas et laqueum: quia lucrum non potes adipisci, nisi fraudem feceris; fraudem autem si feceris, capieris. Non ideo dico, capieris, quia invenieris: aliquando enim non invenieris, sed ab hominibus; numquid a Deo? Capieris, et traheris, et occideris. Omnis enim qui talia facit, perimit seipsum. Ibi est ergo esca, ibi est et laqueus; frena desiderium, et non cades in laqueum: si autem vicerit te desiderium escae, mittit tibi collum in laqueum, et capiet te auceps animarum. Ne tradas me a desiderio meo peccatori. Inde inumbratur in die belli. Desiderium enim aestus facit; umbraculum autem Domini temperat desiderium, ut possimus refrenare quo rapiebamur, ut non ita exaestuemus, ut ad laqueum perducamur. Cogitaverunt adversum me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. Habes alio loco: Qui me premunt exsultabunt si motus fuero 20. Tales sunt et isti, quia talis est et ipse diabolus. Quando seduxerit hominem, gaudet, triumphat de illo; exaltatur ipse, quia ille humiliatus est. Quare autem ille humiliatus est? Quia male exaltatus fuit: et ille qui de illo triumphat, humiliabitur. Tales sunt enim omnes qui gaudent de malo; videntur sibi ad tempus gloriari, superbire, cervicem erigere. Non vos delectet exaltatio eorum; escam habent in faucibus et hamum: ibi est quo delectantur, ibi est quo trahuntur. Ne derelinquas me, ne forte exaltentur: id est, non de me triumphent, non de me gaudeant.

Non est veritas nisi in opere bono.

13. [v 10.] Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum teget eos. Me, inquit, umbra alarum tuarum teget: obumbrasti enim mihi in die belli. Ipsos quid teget? Caput circuitus eorum: ipsa est superbia. Quid est, circuitus ipsorum? Ut circumeant, et non stent; in gyrum eant erroris, ubi iter est sine fine. Qui enim in longum it, alicunde incipit, alicubi finit: qui in gyrum it, nusquam finit. Ipse est labor impiorum, qui demonstratur in alio psalmo evidentius: In circuitu impii ambulant 21. Sed circuitus eorum caput, superbia est; quia initium omnis peccati superbia 22. Unde autem superbia labor labiorum ipsorum? Omnis enim superbus fictus est, omnis fictus mendax. Laborant homines loqui mendacium: nam veritatem tota facilitate loquerentur. Ille enim laborat qui fingit quod dicit. Nam qui verum vult dicere, non laborat: ipsa enim veritas sine labore loquitur. De homine ergo hoc dixit Deo: Me proteget umbraculum tuum; ipsos teget mendacium ipsorum: sed ipsum mendacium ipsorum, labor est labiorum ipsorum. Ecce parturivit iniustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem 23. In omni enim opere malo labor est, et omne opus malum cogitatum, mendacium ducem habet. Non enim est veritas, nisi in opere bono. Et propterea quia omnes laborant in mendacio, Veritas quid clamavit? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos 24. Ipsa est vox clamans ad laborantes in alio psalmo: Filii hominum usquequo gravi corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? 25 Aperte audi alio loco laborem in mendacio: Docuerunt linguas suas loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt 26. Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum teget eos.

Tribulatio alios accendit, alios deicit.

14. [v 11.] Decident supra eos carbones ignis in terra, et deicies eos. Quid est, in terra? Hic, adhuc in hac vita; hic supra illos decident carbones ignis, et deicies eos. Qui sunt carbones ignis? Novimus istos carbones. An alii sunt isti, et alii illi de quibus dicturi sumus? Istos enim video ad poenam valere; illos autem quos commemoraturus sum, ad salutem. Dictum est enim de quibusdam carbonibus, cum homo peteret adversum linguam subdolam auxilium: Quid detur tibi, aut quid adicietur tibi ad linguam subdolam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastatoriis 27: id est, verba Dei cor transfigentia, et vetustatem perimentia, amoremque gignentia; et exempla hominum qui mortui erant et revixerunt, et nigri erant, et fulgentes effecti sunt. Carbones enim tenebrae sunt; color indicat. Sed cum ad eos accesserit flamma caritatis, et ex mortuis revixerint, audiant ab Apostolo: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 28. Ipsi sunt carbones, fratres, quos intuemur, quando volumus mutare vitam transfixi sagitta Dei, et impediunt nos malae linguae hominum, de qualibus hic modo querebatur; et volunt seducere a via veritatis, potiusque inducere ad errores suos, et dicere nobis quia si professi fuerimus, non implebimus. Attendimus carbones illos. Qui erat heri ebriosus, hodie sobrius est; qui erat heri adulter, hodie castus est; qui erat heri raptor, hodie largitor: omnes isti carbones ignis sunt. Accedunt exempla carbonum ad vulnus sagittarum (non enim timeam dicere vulnus, cum clamet ipsa sponsa: Vulnerata caritate ego sum 29), et fit ibi vastatio feni; propter quod et dicuntur carbones vastatorii. Vastatur fenum, sed purgatur aurum; et mutat homo ex morte vitam, et incipit esse etiam ipse carbo flagrans: qualis carbo erat Apostolus, qui prius fuit persecutor et blasphemus et iniuriosus 30, niger et exstinctus; misericordiam vero consecutus, accensus est de coelo: vox Christi accendit illum; periit in eo tota nigritudo, coepit fervens spiritu quo accendebatur, accendere. Tales ergo et hic intellecturi sumus carbones ignis, qui cadunt super istos malos, et deiciunt illos? Plane non prohibemur hunc habere intellectum. Video hic nobis elucescere non improbabilem et irreprehensibilem sententiam: intellego illos carbones cadere super istos, ut deiciantur. In alios enim veniunt, ut accendantur; in alios, ut deiciantur: ipse enim carbo dicebat: Quibusdam sumus odor mortis in mortem, quibusdam sumus odor vitae in vitam 31. Vident enim iustos flammantes spiritu, candentes luce, et eis invidendo cadunt; hoc est quod supervenient illis carbones ignis in terra, et deicientur. Quid est, in terra? Adhuc hic sunt in hac vita; excepta illa poena quae servatur impiis, carbones isti illos deiciunt, antequam veniat ignis aeternus: Decident super eos carbones ignis in terra, et deicient eos. In miseriis non subsistent. Venit illis miseria et non tolerant: iustus autem subsistit; quomodo ille subsistit, qui dicit: Sed etiam gloriamur in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 32. At vero super illos cum ceciderit aliqua pressura, aliqua miseria, non subsistunt; cadunt. Quando enim tales patiuntur huiusmodi pressuras, non valent tolerare, decidunt in iniquitates malas; quia traduntur a desiderio suo peccatori.

Interiora bona diligenda.

15. [v 12.] Vir linguosus non dirigetur super terram. Vir linguosus amat mendacia. Quid enim illi est voluptas, nisi loqui? Non enim attendit quid loquatur, dum loquatur. Non potest fieri ut iste dirigatur. Qualis ergo esse debet servus Dei, accensus illis carbonibus, et ipse carbo salutaris effectus? qualis esse debet? Ut magis optet audire quam dicere, sicut scriptum est: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum 33: et, si fieri potest, hoc cupiat, non habere necessitatem loquendi, et dicendi, et docendi. Ecce enim dico Caritati vestrae: fratres mei, loquimur nos modo ad vos, ut aliquid doceamus vos: quanto melius; omnes sciremus, et nemo doceret alterum; ut non esset alius loquens, alius audiens, sed omnes audientes unum illum cui dicitur: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam 34? Unde et ille Ioannes, non tam gaudebat quia praedicabat, et quia loquebatur; sed gaudebat quia audiebat: ait enim: Amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 35. Itaque, fratres, cito dixerim Caritati vestrae, ubi unusquisque probet se: non ut non loquatur, sed ut de illo locutionis officium exigat; gaudium autem taciturnitatis habeat in voluntate, vocem doctrinae in necessitate. Quando enim opus est voce doctrinae? Quando pateris imperitum, quando pateris indoctum. Si semper te delectat docere, semper vis habere imperitum quem doceas: si autem benevolus es, et vis omnes doctos esse, non vis semper habere quos doceas; et non erit in voluntate exercitatio vel probatio doctrinae tuae, sed in necessitate. Gaudium tibi sit in auditione Dei, necessitas tibi sit in locutione tua; et non eris vir linguosus, ne non dirigaris. Quare vis loqui, audire non vis? Semper foras exis, intro redire detrectas. Qui enim te docet, intus est: quando tu doces, tamquam foras exis ad eos qui foris sunt. Ab interiore enim audimus veritatem, et ad eos qui foris a nostro corde sunt, loquimur. Quod enim dicimur eos in corde habere de quibus cogitamus, secundum quamdam imaginem dicimur, quam de illis habemus impressam. Nam si omnino intus ipsi essent, scirent utique quid in corde nostro esset; atque ita ut eis loqueremur, opus non esset. Si autem hoc te delectat quod foris agis; vide ne tumescas foris, et non possis redire per angustam 36, et non possit tibi dicere Deus tuus: Intra in gaudium Domini tui 37: sed dicat tibi, quia forinsecus erat quod amasti: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores 38. Ubi enim ostendit malum esse mitti exterius, ibi ostendit bonum esse intrare interius. Nam servo bono quid dixit? Intra in gaudium Domini tui. Malo autem servo: Proicite illum in tenebras exteriores 39. Non ergo amemus magis exteriora, sed interiora: de interioribus gaudeamus; in exterioribus autem necessitatem habeamus, non voluntatem. Vir linguosus non dirigetur super terram.

Iusti a malis vexantur.

16. Virum iniustum mala venabuntur in interitum. Veniunt mala, et non subsistit; ideo dixit: Venabuntur in interitum. Multis enim bonis, multis iustis evenerunt mala; et tamquam invenerunt eos mala. Nam ideo dixit: Venabuntur, quia unusquisque abscondere se vult a malo: sed cum invenitur a malo, quasi factus est in venationem. Numquid autem soli mali fugiunt a malis, quando quaeruntur a malis? Nonne et bonis dictum est: Si vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam 40? Ergo quando mali persequebantur bonos, id est martyres nostros, cum eos comprehenderunt, venati sunt eos; sed non ad interitum. Pressa est enim caro, coronata est anima; et eiecta est anima de carne, nec carni aliquid factum est quod obesset in posterum. Incensa sit caro, percussa sit caro, laniata sit caro; numquid ideo subtracta est Creatori, quia data est in manus persecutoris? Ille qui creavit ex eo quod non erat, non reparabit melius quam erat? Ergo quandocumque capti sunt iusti, venati sunt illos quidem mali, sed non ad interitum. At vero illi qui non dirigentur et linguosi sunt, mala eos venabuntur ad interitum. Quare? Quia in miseriis non subsistent.

Quae Deus bonis et iustis hominibus promiserit.

17. [v 13.] Cognovi quia faciet Dominus iudicium egentis. Egens iste non est linguosus: qui enim linguosus est, abundare vult, esurire nescit. Illi autem egentes sunt, quibus dicitur: Pulsate, et aperietur vobis; quaerite, et invenietis; petite, et dabitur vobis 41: ille egens est, de quo dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 42. Gemunt inter scandala malorum, ipsi precantur ad caput suum, ut eruantur ab homine malo, et ab homine maligno liberentur, et de manibus iniustorum eruantur. Ipsi ergo sunt quorum causam Dominus non negleget: et si modo pressuras patiuntur, apparebit gloria ipsorum, cum apparuerit caput ipsorum. Talibus enim hic constitutis dicitur: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 43. Ergo pauperes sumus, abscondita est vita nostra; clamemus ad panem: est enim panis vivus qui de coelo descendit 44; et qui in via reficit nos, in patria saturabit nos. Modo enim, ut duremus, reficimur: nam necesse est esuriamus, quoadusque satiemur. Cognovi quia faciet Dominus iudicium egentis. Certus erat iste quoniam faciet Dominus iudicium egentis, et causam pauperum. Ostendet iniquis quomodo diligit iustos suos; ostendet divitibus quomodo diligat pauperes suos. Divites dixit, superbos; pauperes dixit, humiles: divites dixit, per abundantiam non quaerentes; pauperes dixit, per desiderium suspirantes. Faciet Dominus causam ipsorum.

Dei vultum in aeternum contemplabimur.

18. [v 14.] Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo. Et quando ages causam ipsorum, et quando facies iudicium ipsorum, tuo nomini confitebuntur: meritis suis nihil tribuent, non tribuent totum nisi misericordiae tuae. Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo. Et quia confitebuntur nomini tuo, ut quantumcumque iusti fuerint, nihil sibi assumant de suo, nihil sibi tribuant de suo; quid fiet, ut dirigant cor? Quia quando ad se flectunt, torquent cor; quando autem in Dominum intendunt, dirigunt cor. Et ubi erit voluptas, ubi requies, ubi gaudium, ubi beatitudo? Numquid in se? Non; sed in quo sunt lux. Nunc autem lux in Domino 45, dixit. Ideo vide quid sequitur, vide quo concludit: Inhabitabunt recti cum vultu tuo. Male enim illis fuit in vultu suo; bene illis erit cum vultu tuo. Quando vultum suum amaverunt, in sudore vultus sui panem manducaverunt 46. Redeant, et deterso sudore, finitis laboribus, pereunte gemitu, veniet illis facies tua abundans sufficientia. Nihil quaerent amplius, quia melius non habent; amplius non te deserent, nec deserentur a te. Etenim post resurrectionem de Domino quid dictum est? Adimplebis me laetitia cum vultu tuo 47. Sine vultu suo non nobis daret laetitiam. Ad hoc purgamus vultum nostrum, ut gaudeamus ad vultum ipsius. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 48; quia inhabitabunt recti cum vultu tuo. Putamusne cum vultu Patris, et non cum vultu Filii? an cum vultu Filii, et non cum vultu Patris? an unus quodammodo vultus Patris et Filii et Spiritus sancti? Videamus si non nobis ipse Filius promittit vultum suum, unde nos laetos faciet. Modo hoc capitulum in Evangelio, quod huic psalmo attestaretur, Dominus Deus inspiravit ut legeretur. Ait enim ipse Dominus: Qui audit praecepta mea, et custodit ea, ipse est qui diligit me: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam illi meipsum 49. Quale promisit praemium, dilectissimi? Numquid eum non videbant, quibus se ostendere promittebat? nonne ante illos erat? nonne facies carnis illius adiacebat oculis eorum? Quid est quod volebat ostendere videntibus se? Sed quia talem videbant discipuli, qualem crucifixerunt Iudaei; erat autem Deus in carne illa occultus; hominem autem possent videre homines, Deum vero non possent, quamvis in homine; quia Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 50; dedit formam hominis, et piis et impiis; servavit formam Dei mundatis et piis, ut iucundemur in illo, et bene nobis in aeternum sit cum vultu ipsius.

IN PSALMUM 140

ENARRATIO

Sermo ad populum

In sacra Scriptura profunda sunt mysteria.

1. Audistis, fratres, admonitionem et petitionem nostram ex ore Apostoli, cum eius modo Epistola legeretur. Ait enim: Orationi instantes, vigilantes in illa; orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium eius, ut manifestem illud, sicut oportet me loqui 1. Haec verba etiam mea deputare dignemini. Sunt enim in Scripturis sanctis profunda mysteria, quae ad hoc absconduntur, ne vilescant; ad hoc quaeruntur, ut exerceant; ad hoc aperiuntur, ut pascant. Psalmus quem modo cantavimus, in multis sententiis subobscurus est. Cum, adiuvante Domino, ea quae dicta sunt, erui et exponi coeperint, videbitis hoc vos audire quod iam noveratis. Sed ideo multipliciter dicta sunt, ut varietas locutionis fastidium tolleret veritatis.

In Scripturis nil aliud praeter caritatem requirendum.

2. Quid enim amplius, fratres, vel salubrius audituri et cognituri estis, quam: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua 2; et: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 3? Sed ne putetis haec duo praecepta parva esse: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 4. Quidquid ergo salubriter mente concipitur, vel ore profertur, vel de qualibet divina pagina exsculpitur, non habet finem nisi caritatem. Haec autem caritas non qualiscumque est. Nam et male viventes irretiuntur sibi societate perditae conscientiae, et dicuntur amare se, nolle discedere ab invicem, suis collocutionibus conciliari, desiderare se absentes, gaudere ad praesentiam suam. Amor iste tartareus est: viscum habet, quo deiciat in profundum; non pennas, quibus levet in coelum. Quae est autem caritas, ut a caeteris quae appellantur caritates, segregetur et distinguatur? Ea quae caritas dicitur vera Christianorum, a Paulo definita est, atque ita suis quibusdam terminis circumscripta, cum sit divinitate infinita, ut omnino discernatur a caeteris. Finis enim, inquit, praecepti est caritas 5. Posset hucusque dicere Nam aliis locis ubi tamquam scientibus loquebatur, hucusque dixit: Plenitudo, inquit, legis caritas 6; et non dixit qualis caritas. Ideo ibi non dixit, quia dixit alibi: non enim ubique omnia dici aut possunt, aut debent. Ergo hic: Plenitudo legis caritas. Quaerebas forte, quae caritas? qualis caritas? Audis alio loco: Finis praecepti est caritas de corde puro 7. Iam videte utrum inter se latrones habeant caritatem de puro corde. Purum cor in caritate hoc est, quando diligis hominem secundum Deum; quia et teipsum sic debes diligere, ut non erret regula: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 8. Si enim male te diligis et inutiliter; ita et proximum diligendo, quid ei consulis? Quomodo autem te male diligis? Quomodo innuit Scriptura, quae neminem palpat, et convincit quia non te diligis; imo convincit quia et odisti te: Qui autem, inquit, diligit iniquitatem, odit animam suam 9. Si ergo diligis iniquitatem, putas quod teipsum diligas? Erras: ita et proximum diligens, ad iniquitatem duces, et dilectio tua laqueus erit dilecti. Caritas ergo de puro corde est quae est secundum Deum, et conscientia bona, et fide non ficta 10. Ista caritas definita ab Apostolo habet duo praecepta; dilectionis Dei, et dilectionis proximi. In nullis Scripturis aliud requiratis, nemo vobis aliud praecipiat. Quidquid obscurum est in Scriptura, haec ibi occulta est: quidquid ibi planum est, haec ibi aperta est. Si nusquam aperta esset, non te pasceret: si nusquam occulta, non te exerceret. Haec caritas clamat de corde puro, de corde talium in his verbis, qualis hic modo orat. Et quis iste sit, cito dixerim: Christus est.

Sive caput loquatur sive membra, unus Christus loquitur.

3. Audituri autem estis verba quae de Domino nostro Iesu Christo indigne accipiuntur, et putabit parum intellegens temere me dixisse Christi esse personam in hoc psalmo. Quomodo enim potest de Domino nostro Iesu Christo, de illo agno immaculato, de illo in quo solo non est inventum peccatum, qui solus verissime dicere potuit: Ecce venit princeps mundi huius, et in me nihil inveniet 11, id est, nullam culpam, nullum reatum; qui solus, quod non rapuit, exsolvebat 12; qui solus innocentem sanguinem fudit, Filius Dei unicus carnem accipiens, non qua ipse minueretur, sed qua nos augeret: quomodo ergo de ista persona recte accipitur: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea, ut non declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis 13? Manifestissime quippe iste est sensus: Custodi, Domine, os meum ianua quadam et ostio praecepti tui, ut in verba maligna non declinetur cor meum. Quae verba maligna? Quibus excusantur peccata. Ne, inquit, peccata mea malim excusare, quam accusare. Haec verba in ipsum Dominum nostrum Iesum Christum non cadunt. Quae enim ille peccata commisit, quae confiteri potius quam defendere debuisset? Nostra verba ista sunt. Certe Christus loquitur. Si nostra verba sunt, quomodo Christus loquitur? Et ubi est caritas de qua loquebar? Nescitis quia ipsa unum nos fecit in Christo? Caritas clamat ad Christum de nobis, Caritas clamat de Christo pro nobis. Quomodo caritas clamat ad Christum de nobis? Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 14. Quomodo caritas de Christo pro nobis? Saule, Saule, quid me persequeris? 15 Vos, inquit Apostolus, estis corpus Christi et membra 16. Si ergo ille caput, nos corpus, unus homo loquitur; sive caput loquatur, sive membra, unus Christus loquitur. Et capitis est proprium loqui etiam in persona membrorum. Ipsam nostram consuetudinem advertite. Primo quomodo loqui in membris nostris non potest nisi caput: iam vero caput nostrum quomodo loquatur in persona omnium membrorum, advertite. In angusto tibi pedem aliquis calcat: Calcas me, dicit caput. Vulneravit tibi aliquis manum: Vulnerasti me, dicit caput. Caput tuum nullus tetigit, sed loquitur unitas compaginis corporis tui. Omnium membrorum tuorum personam illa, quae in capite est, lingua suscepit, ipsa pro omnibus verbo fungitur. Sic ergo audiamus Christum loquentem; sed unusquisque agnoscat ibi vocem suam, tamquam haerens in Christi corpore. Aliquando enim dicturus est verba in quibus nullus nostrum inveniat personam suam, sed ad solum caput pertineant; non se tamen separat ex verbis nostris et ad sua propria tollit, vel a suis propriis non ad nostra redit. De ipso enim et de Ecclesia dictum est: Erunt duo in carne una 17. Unde et ipse in Evangelio dicit de hac ipsa re: Iam igitur non sunt duo, sed una caro 18. Haec nova non sunt; a vobis semper audita sunt: sed per occasiones necesse est commemorentur, primo quia ipsae Scripturae quas tractamus, ita sibi sunt innexae, ut multa in multis repetantur; et utile est. Cura enim mundi spinas habet, et offocat semina; oportet saepius a Domino commemorari quod cogit mundus oblivisci.

Ecclesiae tribulatio usque in finem mundi manet.

4. [v 1.] Domine, clamavi ad te, exaudi me. Hoc omnes possumus dicere. Hoc non dico, totus Christus dicit: sed magis ex persona corporis dictum est; quia et cum hic esset, carnem portans oravit, et ex persona corporis oravit Patrem, et cum oraret globi sanguinis de toto corpore eius destillabant. Sic scriptum est in Evangelio: Oravit Iesus intenta oratione, et sudavit sanguinem 19. Quid est de toto corpore sanguinis effluxio, nisi de tota Ecclesia martyrum passio? Domine, clamavi ad te, exaudi me: intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te. Iam finitum negotium clamandi putabas, cum diceres: Clamavi ad te. Clamasti, iam noli esse securus. Si finita est tribulatio, finitus est clamor: si autem manet tribulatio Ecclesiae et corporis Christi usque in finem saeculi, non tantum dicat: Clamavi ad te, exaudi me; sed: Intende voci deprecationis meae, dum clamavero ad te.

Sacrificium vespertinum est Domini Passio.

5. [v 2.] Dirigatur oratio mea tamquam incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Hoc de ipso capite solere intellegi, omnis christianus agnoscit. Declinante enim iam die in vesperum, Dominus in cruce animam deposuit recepturus, non amisit invitus. Sed tamen et ibi nos figurati sumus. Quid enim illius pependit in ligno, nisi quod de nobis accepit? Et unde fieri potest ut aliquando Deus Pater dimittat et deserat unicum Filium, qui utique cum illo unus Deus est? Et tamen nostram infirmitatem figens in cruce, ubi vetus homo noster, sicut dicit Apostolus, confixus est cruci cum illo 20, ex voce ipsius hominis nostri clamavit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? 21 Illud ergo est sacrificium vespertinum, passio Domini, crux Domini, oblatio victimae salutaris, holocaustum acceptum Deo. Illud sacrificium vespertinum fecit in resurrectione munus matutinum. Oratio ergo pure directa de corde fideli, tamquam de ara sancta surgit incensum. Nihil est delectabilius odore Domini: sic oleant omnes qui credunt.

Christus nostra delicta portavit.

6. [v 3.] Vetus ergo homo noster, Apostoli verba sunt, confixus est cruci cum illo; ut evacuaretur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Inde et in ipso psalmo cum dictum esset: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me, longe a salute mea; statim subiectum est: Verba delictorum meorum. Quorum delictorum, si caput attendas? Et tamen eius fuisse vocem in psalmo, ipse testatus est in cruce, ipsa verba dixit, ipsum versum pronuntiavit. Non est relictus humanae coniecturae locus, nullus negandi aditus qualicumque christiano. Quod lego in psalmo, hoc audio a Domino. In ipso etiam psalmo agnosco quod in Evangelio lego: Foderunt manus meas, et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 22. Haec omnia sicut praedicta, ita facta; sicut audivimus, ita et vidimus. Ergo si Dominus noster Iesus Christus nos figurans in caritate corporis sui, quamvis esset ipse sine peccato, dixit: Verba delictorum meorum 23; dixit autem hoc ex persona corporis sui: quis audet in membris eius dicere non se habere peccatum, nisi qui fuerit ausus se falsae iustitiae nomine efferre, et Christum falsitatis arguere? Fatere ergo, o membrum, quod pro te pronuntiavit caput tuum. Quod ut fateamur, quod ut faciamus, nec nos iustificemus ante conspectum solius iusti, qui iustificat impium 24; subiecit iam sui corporis vocem: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circa labia mea. Non dixit, claustrum continentiae; sed, ostium. Ostium et aperitur et clauditur: ergo si ostium est, et aperiatur, et claudatur; aperiatur ad confessionem peccati, claudatur ad excusationem peccati. Ita enim erit ostium continentiae, non ruinae.

Christus in nobis per fidem inhabitat.

7. [v 4.] Quid enim nobis prodest hoc ostium continentiae? quid orat ex persona corporis Christus? Ut non declines, inquit, cor meum in verba maligna. Quid est, cor meum? Cor Ecclesiae meae, cor utique corporis mei. Verba illa attendite ubi nobis regula figitur: Saule, Saule, quid me persequeris? 25 cum ipsum nemo tetigisset. Esurivi, et cibastis me; sitivi, et potum dedistis mihi 26: et caetera. Et illi: Quando te vidimus esurientem aut sitientem? 27 Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 28. Haec Christianis inusitata esse non debent, maxime in quibus regulae fixae sunt et caeterorum intellegendorum; et aut non turbabuntur, aut cito corrigentur. Sicut ergo ibi dicturi sunt iusti: Domine, quare dixisti: Esurivi, et dedistis mihi manducare? quando vidimus te esurientem? et ille responsurus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; sic et hic dicamus Christo intus, in interiore homine nostro, qui ibi per fidem habitare dignatur 29. Non enim absens est a nobis, et non est cui dicamus, cum ipse dicat: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 30. Dicamus ergo illi et nos, quoniam vocem eius in hoc psalmo accepimus: eius enim vox est, quod nemo negat: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Dic ergo consequenter: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; ut non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis. Quare sic oras, Domine? quae peccata tua excusaturus es? Respondet: Cum unum ex membris meis sic orat, ego sic oro: sicut ibi respondit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 31.

De Simone pharisaeo et muliere illa peccatrice.

8. Cum autem non declinatum fuerit cor tuum, o membrum Christi, cum cor tuum non fuerit declinatum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non combinabis cum electis eorum. Hoc enim sequitur: Et non combinabo cum electis eorum. Qui sunt electi eorum? Qui seipsos iustificant. Qui sunt electi eorum? Qui sibi iusti videntur, et contemnunt caeteros, sicut pharisaeus ille in templo dixit: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines 32. Qui sunt electi eorum? Hic homo si propheta esset, sciret quae mulier illi accessit ad pedes 33. Agnoscitis vocem alterius pharisaei, qui Dominum invitaverat, quando mulier illa quae erat in civitate peccatrix, venit et accessit ad pedes eius? Illa impudica, quondam frontosa ad fornicationem, frontosior ad salutem, irrupit in domum alienam. Sed ille qui ibi discumbebat, non erat alienus. Non extranea quemlibet convivam, sed ancilla Dominum suum secuta est. Accessit ad pedes, quia eius vestigia sequi cupiebat; lavit lacrymis, tersit capillis. Pedes Christi qui sunt, nisi per quos peragravit totum mundum? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! 34 Pedes ergo Domini quanti susceperunt, ut suscipiendo iustum in nomine iusti, mercedem iusti acciperent; et susceperunt prophetam in nomine prophetae, ut mercedem prophetae acciperent! Et quicumque potum dederit, inquit, uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 35. Qui ergo tali humanitate pedes Domini suscepit, quid impendit, nisi quae habebat in domo superflua? Merito quia capilli quasi superflui sunt, inde illa pedes Domini detergebat. Superflua tua necessaria fiunt tibi, si inde fueris obsecutus pedibus Domini. Ergo illa curari volebat, conscia magni vulneris. Sed numquid magnum vulnus, et parvus medicus? Pharisaei autem nolebant se tangi ab immundis, vitabant omnem contactum peccatorum; et si quando forte necessitate tangebantur, abluebant se. Et prope baptizabant per omnes horas non tantum se, sed et vasa sua, lectos suos, calices, paropsides, sicut Dominus in Evangelio commemorat. Cum ergo ille pharisaeus nosset hanc mulierem, quae utique si ad pedes illius pharisaei accederet, repelleret eam, ne sanctitas eius pollueretur; habebat enim eam in corpore, non in corde 36; et quia non habebat eam in corde, utique falsam habebat in corpore: quia ergo ille eam repulsurus esset, cum hoc Dominus non fecit, existimavit eum nescire quae illa esset, et dixit apud semetipsum: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes 37. Non dixit, repulisset eam: sed, sciret quae esset; tamquam esset consequens ut si sciret, repelleret. Ex illo ergo quod non eam repulit, etiam nescisse eum pro certo suspicatus est. Dominus autem sic habebat oculos in illam mulierem, ut aures haberet in cor pharisaei. Itaque audita cogitatione eius, proposuit similitudinem quam nostis. Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quingentos denarios, alter quinquaginta: cum non haberent ambo unde redderent, donavit ambobus. Quaero abs te, inquit, quis eum plus dilexit? Et Ille respondit, iam coactus veritate adversus seipsum proferre sententiam: Credo, inquit, Domine, quia ille cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides istam mulierem? Introivi in domum tuam: osculum mihi non dedisti; illa autem non intermisit pedes meos osculari: aquam mihi ad pedes non dedisti; illa lacrymis suis lavit mihi pedes: oleum mihi non dedisti; illa unxit unguento. Propter quod dico tibi: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum 38. Quare? Quia confessa est, quia flevit, quia non declinatum est cor eius in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, non combinata est cum electis eorum, id est, defendentibus se.

Delictorum defensio irrationalis et sacrilega.

9. Non enim et huic ipsi mulieri, si declinaretur cor eius in verba maligna, deesset defensio peccatorum. Annon quotidie pares eius in turpitudine, sed non pares in confessione, meretrices, adulterae, flagitiosae defendunt peccata sua? Si latuerint, negant; si autem vel deprehensae atque convictae fuerint, vel publice id egerint, defendunt. Et quam facilis defensio earum, quam cita, sed quam praeceps, quam quotidiana et quam sacrilega! O si Deus hoc nollet, non facerem! Hoc voluit Deus, fortuna hoc voluit, hoc voluit fatum. Non dicit: Ego dixi: Domine, miserere mei 39; non quomodo illa peccatrix ad pedes medici veniens: Sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Et ista, fratres mei, defensio qualium est? Non solum indoctorum, sed etiam doctorum. Sedent, et computant sidera; intervalla, cursus, volubilitates, status, motus intendunt, describunt, coniciunt. Docti, magni videntur. Totum hoc doctum et magnum, defensio peccati est. Eris adulter, quia sic habes Venerem: eris homicida, quia sic Martem. Mars ergo homicida, non tu; et Venus adultera, non tu. Vide ne et pro Marte et pro Venere tu damneris. Deus enim qui damnaturus est, novit quia tu es, qui dicis: Non ego, iudici scienti. Porro ipse mathematicus qui tibi fabulas laqueorum tuorum etiam vendit, ut non vel gratuitam compares mortem (emis enim mortem a mathematico pretio, qui contempsisti vitam a Christo gratis): ipse ergo mathematicus si uxorem suam paulo petulantius viderit conversari, aut aliquos alienos improbe attendere, aut fenestram crebro repetere; nonne arripit, verberat, et dat disciplinam in domo sua? Respondeat illi uxor: Si potes, Venerem caede, non me. Nonne et ille respondebit: Fatua, aliud est quod competit rectori, aliud quod profertur emptori? Ergo electi eorum qui sunt? Electi malorum, electi impiorum, cum quibus non est combinandum, id est, cum quibus non est habenda societas. Qui sunt autem? Arbitrantes se iustos, et contemnentes caeteros quasi peccatores, sicut erant illi pharisaei 40: aut quia ipsa peccata manifeste vel deprehenduntur, vel publice fiunt, defendentes et asserentes, ne aliquid culpae eorum tribuatur; et ut ipsi nihil mali fecisse iudicentur, sed totum Deus, qui vel sic creavit hominem, dicunt, vel stellas composuit, vel res humanas neglegit. Defensiones sunt electorum saeculi. Sed dicat membrum Christi, dicat corpus Christi, dicat Christus ex persona corporis sui: Non declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem; et non combinabo cum electis eorum.

Manichaeorum doctrina exsponitur.

10. Nostis, fratres, quod non est praetermittendum, quasi iustos eminentiores in se tenentes velut primum gradum iustitiae, Electos vocari apud Manichaeos. Qui noverunt, recognoscant; qui nesciebant, audiant. Electi quidem Dei sunt omnes sancti, et habemus hoc in Scripturis; sed usurparunt sibi illud nomen, et quasi familiarius sibi applicaverunt, ut tamquam proprie iam electi appellentur. Qui sunt isti electi? Quibus si dixeris: Peccasti; statim illam defensionem impiam et peiorem caeteris magisque sacrilegam proferunt: Non ego peccavi, sed gens tenebrarum. Quae est ista gens tenebrarum? Quae bellum gessit cum Deo. Et ipsa peccat, cum tu peccas? Ipsa, inquit, quia commixtus sum illi. Deus enim qui te commiscuit, quid timuit? Hoc enim dicunt, quod illa gens tenebrarum rebellaverit adversus Deum, antequam mundus fieret; et ille cavens ne regna eius loco adveniente hostili impetu vastarentur, misit huc membra sua, substantiam suam, hoc quod ipse est; si aurum, aurum; si lux, lucem: quidquid illud est, hoc misit, et miscuit visceribus gentis tenebrarum, dicunt, et fabricavit inde mundum. Et nos animae, inquiunt, de ipsis membris Dei sumus; sed premimur hic visceribus gentis tenebrarum, et quidquid peccare dicimur, illa gens peccat. Se quidem videntur excusare a peccato; sed Deum suum non excusant a crimine timoris, nec ipsam substantiam Dei sui a crimine corruptibilitatis. Si enim incorruptibilis Deus, si incommutabilis, si incontaminabilis, si immaculabilis, si impenetrabilis, quid ei factura erat gens illa? Fecisset illa quem vellet impetum; quomodo terreret impenetrabilem, inviolabilem, incontaminabilem, incommutabilem et incorruptibilem? Si ergo talis Deus, crudelis; quia sine causa huc vos misit, cui nihil noceri poterat. Quare vos misit? Ecce gens tenebrarum illi nocere non poterat; ipse autem vobis graviter nocuit, et ipse, magis quam illa, hostis vester fuit: quamquam et ipsa vobis nocere potuit. Potuistis premi, potuistis captivari, potuistis inquinari, potuistis corrumpi: potuit ergo et ille. Frustum enim quodammodo, et portiuncula naturae ipsius convincit massam. Quale est illud quod huc misit, tale est et illud quod ibi remansit. Hoc ipsi dicunt: ipsi fatentur quia duae substantiae sunt; una illa, et una ista. Libri eorum hoc habent; et si negant, leguntur, et convincuntur.

Nefandi Manichaeorum electi.

11. Quid ergo? Ut in hoc uno exordio nihil amplius dicam, non dicam peiora, non dicam sceleratiora: in hoc ipso exordio quo bellum inducunt, videte quemadmodum debellentur; et ubi pugnatum adversus Deum a gente tenebrarum dicunt, ipsi in eorum verborum pugna capiuntur. Non enim est quod dicant, aut quo refugiant. Sed vis, o nefande, false electe, defendere peccatum tuum, ut quando aliquid mali feceris, non tu fecisse videaris: quaeris in quem peccatum tuum refundas, et refundis in gentem tenebrarum. Sed ad Deum attende, si non in illum refundis. Si enim posset gens tenebrarum, quam fingitis, hoc tibi diceret: Quid me accusas? Potui aliquid facere Deo tuo, annon potui? Si potui, fortior illo sum: si non potui, quare me timuit? Si non timuit, quare huc te misit, ut tanta hic patiaris, cum sis membrum ipsius, cum sis substantia ipsius? si non timuit, invidit; si hoc timore non fecit, crudelitate fecit. Quam ergo iniquus est, cui nihil noceri poterat, et fecit ut membris suis hic ita noceretur? An poterat noceri? Ergo incorruptibilis non est. Cum vis ergo te defendere de peccato tuo, laudare non potes Deum. In laude Dei non capereris, nisi in tua iactareris. Transi ad vituperationem tuam, et laudabis Deum. Redi ad verba Psalmorum quos exsecramini, dic: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi 41. Ego dixi, ego peccavi; non fortuna, non fatum, non gens tenebrarum. Si ergo tu peccasti, iam vide quemadmodum pateat laus Dei, in qua angustabaris, cum te velles defendere. Melius in peccatis tuis angustaris, et in illius laude dilataris. Iam ergo confesso peccato tuo, vide quemadmodum laudetur Deus: quia et iustus est, cum te punit perseverantem; et misericors, cum liberat confitentem. Non ergo, inquit, declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis; ut dicam quia gens tenebrarum fecit quod ego feci.

Manichaei Christi blasphematores.

12. Cum hominibus operantibus iniquitatem. Quam iniquitatem? Dicamus aliquam eorum iniquitatem nefandam. Audite iniquitatem nefariam Manichaeorum publicam, quam confitentur. Expedire dicunt homini feneratorem esse, quam agricolam. Quaeris causam, et reddunt rationem. Vide si ratio illa non dementia nominanda est. Qui enim in usuram, inquiunt, dat pecuniam, non laedit crucem luminis: qui autem, inquiunt, agricola est, multum laedit crucem luminis. Quaeris quam crucem luminis? Membra, inquiunt, illa Dei quae capta sunt in illo praelio, mixta sunt universo mundo, et sunt in arboribus, in herbis, in pomis, in fructibus. Dei membra vexat, qui terram sulco discindit; Dei membra vexat, qui herbam de terra vellit; Dei membra vexat, qui pomum carpit de arbore. Haec ne faciat in agro falsa homicidia, facit in fenore vera homicidia. Panem mendicanti non porrigit. Videte si potest esse maior iniquitas ista iustitia. Panem mendicanti non porrigit: quaeris, quare? Ne vitam quae est in pane, quam dicunt membrum Dei, substantiam divinam, mendicus ille accipiat, et liget eam in carne. Quid ergo vos? quid? quare manducatis? Carnem non habetis? Sed nos, inquiunt, quia fide Manichaei illuminati sumus, orationibus et psalmis nostris, qui electi sumus, purgamus inde vitam quae est in illo pane, et mittimus illam ad thesauros coelorum. Tales sunt electi, ut non sint salvandi a Deo, sed salvatores Dei. Et ipse est Christus, dicunt, crucifixus in toto mundo. Ego in Evangelio Salvatorem acceperam Christum; vos autem estis in libris vestris salvatores Christi. Estis plane blasphematores Christi, ei ideo a Christo non salvandi. Ergo buccella ne detur mendico, et ploret in buccella membrum Dei, mendicus fame moriturus est! Falsa misericordia in buccellam, facit verum homicidium in hominem. Sed qui sunt isti electi eorum? Non declines cor meum in verba maligna, et non combinabo cum electis eorum.

Amate a iusto argui in misericordia.

13. [v 5.] Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me. Videte peccatorem confessorem: emendari se vult misericorditer, potius quam laudari fallaciter. Emendabit me iustus in misericordia: si iustus est, si misericors est, quando me videt peccantem. Hoc utique quaedam membra Christi dicunt, de quibusdam membris Christi dicunt, in uno corpore dicunt. Dignatur loqui Dominus ex persona emendatoris, nec respuit personam emendati vel emendandi: omnia enim membra in illo, et ipse dicit: Emendabit me iustus. Quis iustus te emendaturus est? Caput emendat omnia membra. Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me. Arguet, sed in misericordia: arguet, sed non odit; et eo magis arguet, quia non odit. Et iste quare inde gratias agit? Quia: Corripe sapientem, et amabit te 42. Emendabit me iustus: quia persequitur? Absit: hic est potius emendandus, si odio emendat. Quare ergo emendat? In misericordia. Et arguet me: in quo? In misericordia. Oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. Quid est: Oleum peccatoris non impinguabit caput meum? Non crescet caput meum de adulatione. Falsa laus adulatio est; falsa laus adulatoris, hoc est oleum peccatoris. Propterea et homines cum falsa laude aliquem irriserint, hoc etiam de illo dicunt: Unxi illi caput. Amate ergo argui a iusto in misericordia; nolite ergo amare laudari a peccatore cum irrisione. Habetote oleum vobiscum, et non quaeretis oleum peccatoris. Sapientes enim illae virgines secum portabant oleum 43: sapientes virgines secum oleum portabant, id est, conscientia illarum illis testimonium perhibebat. Oleum gloria est, fulget, nitet in superficie. Sed bona debet esse gloria, et vera gloria, ut ibi sit intus in vasis suis. Audi quid est in vasis: Probet autem se homo, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero 44. Quid est: "In vasis suis"? Audi ipsum Apostolum: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 45.

Hoc in te tibi displiceat quod et Deo.

14. Postremo, quia in corpore Christi es, et adhuc portas mortalitatem quamdam; tu tibi esto iustus, et in te esto iustus. Peccator es, vindica in te; redi ad conscientiam tuam, exige de te poenas, crucia teipsum. Ita enim offers sacrificium Deo. Quia si voluisses sacrificium, dedissem utique, ait peccator, holocaustis non delectaberis 46. Quid ergo? nullum accipit sacrificium? Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit 47. Humilia cor tuum, contere cor tuum, crucia cor tuum; et tu ipsum emendabis in misericordia: non enim odisti te, cum saevis in te. Eris in parte emendante iustus, quamvis sis adhuc in emendanda peccator: ex qua parte enim tibi displices, iniustus es; ex qua tibi displicet in te quod iniustum est, iustus es. Vis videre quam iustus es? Hoc in te tibi displicet quod et Deo: iam coniunxisti te voluntati Dei, et in teipso non quod ille fecit, sed quod ille odit odisti. Ex eo quod odisti in te quod fecisti, quod odit et ille qui hoc non fecit, coepisti in te esse severus; erit ille misericors: parcet, quia tu non pepercisti. Ergo ex quo coniunctus es oculis eius, et condelectaris legi eius, et hoc in te arguis quod lex eius arguit, et hoc in te tibi displicet quod et oculis Dei displicet, vide quam iustus es: ex quo autem lapsus fecisti ea quae displicent Deo, et fragilitate quadam infirmitatis humanae prolaberis in illa, et adhuc portas infirmitatem carnis, et gemis cuiusdam reluctationis conscientia, ex hac parte iniquus et peccator es.

Geme adhuc vulneratus, displice tibi.

15. Quomodo, inquies, ex quadam parte iustus, ex quadam parte peccator? quid est quod dicis? Laboramus, videmur loqui contraria, nisi nobis subveniat apostolica auctoritas. Audi illud ab Apostolo, ne me malus intellector accuses: Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem 48. Ecce iustus. Annon est iustus qui condelectatur legi Dei? Unde ergo peccator? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati 49. Adhuc bellum adversus me gero, nondum sum totus instauratus ad imaginem fabricatoris mei; coepi resculpi, et ex ea parte qua reformor, displicet mihi quod deforme est. Ergo quamdiu ita sum, quid spero? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 50. Gratia Dei quae coepit iam resculpere, gratia Dei quae infundit suavitatem, ut iam per interiorem hominem condelecteris legi Dei: inde caetera sanabuntur, unde et ista sanata sunt. Geme adhuc vulneratus, castiga te, displice tibi.

Corpus tuum castiga.

16. Non sic pugno, inquit, quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar 51. Numquid qui castigat corpus, odit corpus? Si quis castigat servum, odit servum? si quis verberat filium, odit filium? Et ut aliquid coniunctius eloquamur, caro tua tamquam coniux tua est. Hoc ipse Apostolus dicit: Nemo unquam carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam 52. Certe caro tamquam coniux est, et nemo carnem suam odio habet. Tamen quid alio loco? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 53. Concupiscit adversus te, tamquam coniux tua; ama et castiga, donec fiat in una reformatione una concordia. Quando istud erit? Quoniam modo clamas: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 54 numquid separabitur a te hoc corpus, et tunc securus eris? Et quid est: In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 55? Reparatur ergo a mortalitate ad immortalitatem, et iam non resistit, quia non est mortalitas quae resistat. Propterea castiga corpus tuum; modo doma quod postea recipias; modo deficiat, ut tunc sufficiat. Nam in hac vita reparari non potest, quamdiu mortale geritur. Non te deponat, non te abrumpat; porta, erudi, castiga: reparabitur in fine. Et quia nemo unquam carnem suam odio habuit, resurget et caro. Sed quomodo? etiam tunc luctaturus sum? Oportet, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 56.

Adsentatorum laudes spernendae.

17. Ergo cum dicitur: Emendabit me, et arguet me; sive sit frater, sive sit proximus, sive sit vicinus, sive tu ipse, in misericordia debes argui, et emendari. Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Sed quid facio, dicis mihi? Patior adulatores, non cessant perstrepere; laudant in me quae nolo, quae ego parvipendo laudant in me, quod ego charum habeo reprehendunt in me, adulatores, fallaces, deceptores. Magnus vir ille, verbi gratia, Gaius Seius; magnus, doctus, sapiens: sed quare christianus? Nam magna doctrina, et magnae litterae, et magna sapientia. Si magna sapientia, approba quod christianus est: si magna doctrina, docte elegit. Postremo quod tu vituperas, hoc ei placet quem laudas. Sed quid? Laudatio illa non indulcat; oleum peccatoris est. Sed non cessat dicere. Non inde impinguet caput tuum; id est, noli gaudere ad talia; id est, noli annuere, noli consentire, noli inde gratulari: et si ille attulit oleum adulationis, sed caput tuum integrum mansit, non inflatum est, non tumuit. Si enim inflatum fuerit et tumuerit, facit pondus et praecipitat te. Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

Nemo mundus a sorde peccati.

18. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. Exspecta; modo me vituperant, ait Christus. In primis temporibus Christianorum, undique reprehendebantur Christiani. Adhuc exspecta; et oratio mea in beneplacitis eorum erit. Veniet tempus, quando superent hominum millia tundentium sibi pectus et dicentium: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 57. Iam quot remanserunt qui sibi erubescunt pectus tundere? Ergo reprehendant; toleremus. Reprehendant, oderint, accusent, detrahant: Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; veniet tempus, quando oratio mea placebit illis. Erigent se enim quasi iusti viribus suis; vincentur in lucta: quia superbe se erexerunt, elidentur, trahentur a peccatis, videbunt se iniquos, implebuntur quae dicta sunt per Prophetas; incipiet timeri iudicium, convertet se animae acies ad conscientiam peccatorum, et placebit illa oratio: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. O verbosa defensio iniquitatis! Certe iam hoc populi dicunt, et populorum pectora tundentium tonitruus non quiescit. Recte nubes tonant, in quibus iam habitat Deus. Ubi est illa verbositas, ubi est illa iactantia: Iustus sum, nihil mali feci? Certe cum in Scripturis sanctis fueris contemplatus normam iustitiae, quantumcumque profeceris, invenies te peccatorem. Profecisti, iam unum Deum colis; optime: non fornicaris ab eo ad idola, ad mathematicos, ad sortilegos, ad aruspices, ad augures, ad maleficos; ista enim fornicatio est a Domino Deo: iam es in aliquo numero membrorum Christi. Iam incipe videre etiam illa peccata societatis humanae. Non occidis quemquam, non adulteras cuiusquam uxorem, non uxori tuae eundo ad alteram, iniuriam facis, non ulla pessima corruptela te contaminas, abstinuisti manus a furto, linguam a periurio, cor a concupiscenda re proximi tui: iam iustus es. Attende caetera; noli iam superbire. Nihilne peccas in lingua? non prolaberis in verbum durum? Sed quid magnum dicis? Quid magnum? Qui dixerit fratri suo: Fatue; reus erit gehennae ignis 58. Contremiscit iam tota illa superbia. Ecce iam non valde facit unde Deus videatur impietate aliqua blasphemari; non irruit in aliquem laedendum, non facit alteri quod pati non vult: quid de lingua? quis illam domat? Sed ecce iam et ipsam frenasti: quamquam quis tantus ut hoc omni modo perficiat? sed ecce iam et ipsam frenasti: quid facis de cogitationibus tuis? quid facis de tumultu et caterva rebellantium desideriorum? Non eis das membra. Ita credo, et video: sed tamen cogitationes aliquando inclinant et auferunt te, plerumque in oratione genibus fixis. Corpus prosternis, collum curvas, confiteris peccata, Deum adoras: video corpus ubi iaceat, quaero ubi volitet animus. Video membra iacentia: videamus si stat conscientia, videamus si fixa est in eum quem adorat; si non cogitationibus plerumque, tamquam aestu maris abripitur, et tempestate tollitur in aliud atque aliud. Modo si mecum loquereris, et subito averteres te ad servum tuum, et dimitteres me, non dico a quo aliquid petebas, sed cum quo ex aequo loquebaris; non mihi iniuriam factam deputarem? Ecce quid facis quotidie Deo. Qualem modo dixi, fratres? Iam eum qui solum Deum colit, qui Christum confitetur, qui Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum novit, qui non post eum fornicatur, qui non adorat daemones, qui auxilia sibi a diabolo non requirit, qui tenet Ecclesiam catholicam; de cuius fraude nemo conqueritur, de cuius pressura non gemit vicinus infirmus; qui uxorem alienam non tentat, qui contentus est sua, aut qui nec ipsa sua, sed quomodo licet et quomodo permittit apostolica disciplina, ubi consensus est amborum 59 aut ubi nondum ducta est. Qui iam talis est, deprehenditur tamen in istis quae dixi.

Philosophorum doctrina inanis, Christi vera et solida.

19. [v 6.] Venit ergo tempus quod dictum est: Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum; sive quam docuit, sive qua interpellat pro nobis. In istis ergo quotidianis peccatis omnibus quae spes est, nisi humili corde dicamus in oratione dominica, quae iam in beneplacitis nostris est, non defendentium peccata nostra, sed confitentium: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 60; et advocatum habeamus apud Patrem, Iesum Christum iustum, ut ipse sit propitiatio pro peccatis nostris 61? Modo loquantur superbi; vincuntur numero, vincuntur populis, tota terra a solis ortu usque ad occasum laudante nomen Domini. Quid faciunt pauci aliter disputantes? Iudices sunt impiorum. Sed quid ad te? Vide quid sequitur: Absorpti sunt iuxta petram iudices eorum. Quid est: Absorpti sunt iuxta petram? Petra autem erat Christus 62. Absorpti sunt iuxta petram. Iuxta, id est, comparati iudices, magni, potentes, docti: ipsi dicuntur iudices eorum, tamquam iudicantes de moribus, et sententiam proferentes. Dixit hoc Aristoteles. Adiunge illum petrae, et absorptus est. Quis est Aristoteles? Audiat: Dixit Christus; et apud inferos contremiscit. Dixit hoc Pythagoras, dixit hoc Plato. Adiunge illos petrae, compara auctoritatem illorum auctoritati evangelicae, compara inflatos crucifixo. Dicamus eis: Vos litteras vestras conscripsistis in cordibus superborum; ille crucem suam fixit in cordibus regum. Postremo mortuus est, et resurrexit: mortui estis, et nolo quaerere quemadmodum resurgatis. Ergo: Absorpti sunt iuxta petram istam iudices eorum. Tamdiu videntur aliquid dicere, donec comparentur petrae. Propterea si inventus fuerit aliquis eorum hoc dixisse, quod dixit et Christus; gratulamur illi, non sequimur illum. Sed prior fuit ille quam Christus. Si quis vera loquitur, prior est quam ipsa veritas? O homo, attende Christum, non quando ad te venerit, sed quando te fecerit. Potest et aegrotus dicere: Sed prius ego cecidi in lectum, quam medicus ad me venisset. Utique ideo ille posterior venit, quia tu prius cecidisti.

"Sicut agni in medio luporum".

20. Videte itaque textum Psalmi: Adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. Sed erunt multi qui contradicant: Absorpti sunt iuxta petram iudices eorum Quid ergo erit? Audient verba mea, quoniam praevaluerunt. Praevaluerunt verba mea verbis eorum. Dicta sunt ab eis quaedam diserte, sed a me vera. Aliud est laudare loquacem, aliud laudare veracem. Audient verba mea, quoniam praevaluerunt. Unde praevaluerunt? Quis eorum comprehensus est in sacrificio, cum his legibus ista prohiberentur, et non negavit? Quis eorum comprehensus est adorare idolum, et non clamavit: Non feci, et timuit ne convinceretur? Tales ministros diabolus habebat. Unde autem praevaluerunt verba Domini? Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam ignis 63. Dedit timorem, subiecit spem, inflammavit caritatem. Nolite, inquit, timere mortem. Mortem timetis? Prior morior. Ne vel capillus vester pereat, formidatis? Prior integer in carne resurgo. Merito audistis verba eius, quoniam praevaluerunt. Dicebant, et occidebantur; cadebant, et stabant. Et quid est factum de tot mortibus martyrum, nisi ut ipsa verba praevalerent, et tamquam irrigata terra sanguine testium Christi, pullularet ubique seges Ecclesiae? Audient, inquit, verba mea, quoniam praevaluerunt. Unde praevaluerunt? Iam diximus: cum praedicantur a non timentibus. Quid non timentibus? Nec exsilia, nec damna, nec mortem, nec crucem. Non enim nec mortem solam; sed nec crucem, qua morte nihil videbatur exsecrabilius. Ipsam Dominus suscepit, ne discipuli eius mortem quidem non timerent, sed nec genus mortis horrescerent. Ergo a non timentibus cum dicuntur haec, praevaluerunt.

Ex martyrum sanguine Ecclesia pullulavit.

21. [v 7.] Quid ergo mortes illae omnium martyrum, quid fecerunt? Audi: Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt iuxta infernum ossa nostra. Iuxta infernum dissipata sunt ossa martyrum, id est corpora testium Christi. Occisi sunt enim martyres, et quasi praevaluerunt qui occiderunt. Praevaluerunt illi persequendo, ut praevalerent verba Christi praedicando. Et quid factum est de mortibus sanctorum? Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt iuxta infernum ossa nostra. Quid est, crassitudo terrae disrupta est super terram? Novimus crassitudinem terrae, contemptibilia quaeque esse. Quae sunt quasi contemptibilia hominibus, fecundant terram. Nam dictum est et in quodam psalmo iacuisse mortes sanctorum; et non fuit qui sepeliret 64. Sed illae omnes mortes factae sunt crassitudo terrae. Quomodo accipit terra quamdam pinguedinem de rebus contemptibilibus et abiectis; sic ex eo quod contempsit hic mundus, accepit crassitudinem terra, ut inde seges Ecclesiae feracius pullularet. Iam nostis, fratres, quia contemptibilia terrae huius, de quibus pinguescit terra, nec appellare volo, nec dicere decet: talis est quaedam sagina terrae, et quaedam pinguedo; et contemptibile est hominibus, et quasi sordidum est, et abicitur. Sed quid fecit hic, ut iam et ipsius verbis utar? De terra erexit inopem, et de stercore exaltavit pauperem; ut collocaret eum cum principibus, cum principibus populi sui 65. Prostratus enim est in terra; tamquam pinguedo terrae, disruptus est super terram: sic iacuit ille Lazarus ulcerosus, sed tamen ab Angelis sublatus est in sinum Abrahae 66. Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius 67. Sicut contemptibilis est saeculo, ita pretiosa est agricolae. Novit enim ibi utilitatem et uberem succum, et novit quid affectet, quid eligat, unde seges fertilis surgat: sed contemnit eam iste mundus. Nescitis quia contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tamquam quae sunt, ut ea quae sunt evacuentur 68? De stercore erectus Petrus, et Paulus; et cum occiderentur, contemnebantur: modo iam saginata inde terra, exsurgente segete Ecclesiae, ecce quod est nobile et praecipuum in mundo, imperator venit Romam; quo festinat? ad templum Imperatoris, an ad memoriam Piscatoris? Sicut enim crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt iuxta infernum ossa nostra.

22. [v 8.] Quoniam ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam. Cruciati sunt enim in persecutionibus, et multi defecerunt. Et quia de captivitate persecutionis dixit: Sicut crassitudo terrae disrupta est super terram, dissipata sunt iuxta infernum ossa nostra: occurrit multos defecisse et multos periclitatos esse; et tamquam in mediis tribulationibus persecutionum emissa est vox precantis: Quoniam ad te, Domine, oculi mei. Non curo quid minentur qui circumstant; Ad te, Domine, oculi mei. Plus figo oculum meum in promissis tuis, quam in minis eorum. Novi quid pro me passus sis, quid mihi promiseris: Ad te, Domine, oculi mei: in te speravi; ne auferas animam meam.

23. [v 9.] Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi. Quae erat muscipula? Si consentis, parco. In muscipula posita est esca vitae huius: si amat avis hanc escam, cadit in muscipulam: si autem avis talis est ut dicat: Et diem hominis non concupivi, tu scis 69; oculi eius non recedent a Deo, et ipse evellet de laqueo pedes eius 70. Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem. Duas res dixit, ambas inter se distinguendas: muscipulam statuisse persecutores dixit, scandala vero ab eis qui consenserunt et apostataverunt; et ex utrisque vult se custodiri. Hinc saeviunt minantes, hinc labuntur consentientes: timeo ne talis sit iste, quem timeam; ne talis sit iste, quem imiter. Haec tibi facio, si non consenseris: Custodi me a muscipula quam statuerunt mihi. Ecce frater tuus iam consensit: Et ab scandalis eorum qui operantur iniquitatem.

Petrus ter Dominum negans.

24. [v 10.] Cadent in retia eius peccatores. Quid est ergo, fratres: Cadent in retia eius peccatores? Sed non omnes peccatores: quidam peccatores, qui usque eo sunt peccatores, ut sic ament vitam istam, ut praeponant illam vitae aeternae, cadent in muscipulam eius. Sed quid dicis? Putas, isti tales cadunt in retia eius? Sed quid de discipulis tuis, o Christe? Ecce cum ferveret persecutio, quando dimiserunt te omnes solum, et ierunt unusquisque in sua 71 (praedixisti hoc, quia praevidisti: non enim quia tu praenuntiasti, tu fecisti, aut tu in quoquam te negasti): sed ecce illi qui tibi cohaerebant, in tua tentatione et persecutione, qua te inimici requirebant crucifigendum, defecerunt. Et unus ille audax qui tibi promiserat quia tecum esset usque ad mortem, audivit quidem a medico quid in se ageretur aegrotus. Febriens enim sanum se dixerat; cordis venam ille tangebat. Ventum est ad tentationem, ventum est ad probationem, ventum est ad accusationem; et iam ipse interrogatus, non ab aliqua magna potestate, sed ab infimo mancipio, et hoc femina, ab ancilla interrogatus succubuit. Negavit ter. Semel negato, cum memoraretur, negavit iterum: bis negato, cum memoraretur, negavit tertio. Hoc praedixerat Dominus; non praeceperat, non coegerat. Aut si propterea putatur Petrus recte fecisse, quia hoc praedixerat Dominus; recte fecit et Iudas qui tradidit eum, quia et hoc praedixerat Dominus. Absit, fratres mei; haec vox illorum electorum est, qui etiam peccata sua defendunt potius quam fatentur. Petrum ipsum potius attendamus. Si nihil peccavit, quare flevit? Non interrogemus de Petro, nisi lacrymas Petri: fideliores testes de illo non invenimus. Flevit amare 72, inquit. Nondum idoneus erat passioni: Sequeris me postea 73, illi dictum erat. Adhuc futurus erat firmus, confirmatus Domini resurrectione.

Christi discipuli ante et post Pascha

25. Ergo nondum erat tempus, ut dispergerentur illa ossa iuxta infernum. Nam videte quam multi defecerunt, usque ad ipsos primos haerentes ori eius; etiam ipsi defecerunt. Quare hoc? Singularis ego sum, donec transeam. Hoc enim sequitur in Psalmo. Supra dixerat: Custodi me, Domine, a muscipula quam statuerunt mihi, et ab scandalis qui operantur iniquitatem. A muscipula, et ab scandalis 74; et a terrentibus, et a lapsis. Sed quia in eius passione etiam illi primi, qui futuri erant duces Ecclesiae et columnae terrae, defecerunt; nondum factum erat quod ait in alio psalmo. Ego confirmavi columnas eius 75. Quid ait: Singularis ego sum, donec transeam? Haec vox ex persona capitis: Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, singularis? In passione tu solus pateris, tu solus occideris ab inimicis. Singularis ego sum, donec transeam. Quid est, donec transeam? Evangelista dicit: Cum autem venisset hora ut Iesus transiret de hoc mundo ad Patrem 76. Quid est ergo, donec transeam, nisi, de hoc mundo ad Patrem? Tunc enim confirmavi columnas eius, id est columnas terrae, quando in mea resurrectione plane didicerunt mortem non esse timendam: Donec ergo transeam, singularis sum: cum transiero, multiplicabor; multi me imitabuntur, multi patientur pro nomine meo. Unus ego sum donec transeam; multi in me unus erunt dum transiero. Singularis ego sum, donec transeam. Audite etiam mysterium verbi eius. Secundum graecam locutionem, Pascha videtur passionem significare; enim pati dicitur: secundum hebraeam autem linguam, sicut interpretati sunt qui noverunt, Pascha Transitus interpretatur. Nam et si interrogetis bene Graecos, negant graecum esse Pascha. Sonat ibi quidem , id est pati, sed non solet sic deflecti: passio enim graece dicitur, non pascha. Ergo Pascha, sicut dicunt qui noverunt, et qui nobis quod legeremus interpretati sunt, transitus interpretatur. Ideo ventura passione Domini, tamquam ipso verbo loqueretur Evangelista: Cum venisset, inquit, hora ut transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem. Pascha hic ergo sonuit in hoc versu: Singularis ego sum, donec transeam. Post Pascha iam non ero singularis, post transitum non ero singularis. Multi imitabuntur, multi consequentur: et si postea sequentur, quid erit? Singularis ego sum, donec transeam. Quid est quod Dominus ait in hoc psalmo: Singularis ego sum donec transeam? quid est quod exposuimus? Si intelleximus, attende ipsius verba in Evangelio: Amen, amen dico vobis, inquit, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert 77. Hoc ibi ait, ubi etiam dixit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Nisi granum frumenti, inquit, cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert 78. Ergo illi grano multa seges debebatur: sed exspecta, mortificetur adhuc; quia granum nisi in terram ceciderit et mortificatum fuerit, solum remanet.

Primus inter martyres, Christus.

26. Ergo solus erat, antequam esset mortificatus. Propterea et Petrus nondum habebat tales vires: accepturus erat vires sequendi, non habebat praecedendi 79. Propter Christum enim, id est, propter confessionem nominis Christi, quo christiani sumus, nemo mortuus est ante Christum: ne forte occurrat vobis. Multi enim mortui sunt et martyres sunt, multi Prophetae talia passi sunt; non tamen ideo moriebantur, quia praenuntiabant Christum, sed quia peccata hominum dicebant in eos, et eorum iniquitatibus liberius resistebant: et habentur inter martyres. Iuste etenim si non pro nominis Christi confessione, tamen pro veritate occisi sunt. Usque adeo autem pro ipso nomine, id est, pro confessione nominis Christi nemo mortuus est, antequam granum illud caderet in terram, cuius ex persona dictum est: Singularis ego sum, donec transeam, ut et ipse Ioannes, qui recens interfectus erat, ab iniquo rege donatus puellae saltatrici, non propter hoc occisus sit, quia confessus est Christum 80. Potuit utique et inde occidi, et hoc a multis. Si propter aliud occisus est ab uno, quanto potius propter Christum potuit occidi ab his ipsis qui occiderunt Christum? Perhibebat enim Christo testimonium Ioannes. Illi qui audiebant Christum, ipsum occidere volebant, et eum qui testimonium perhibebat non occidebant. Quia enim si fieret impetus propter Christum in Ioannem, non negaret. (Erant quippe in illo vires magnae, quibus appellatus est amicus sponsi 81. Magna in illo gratia, magna excellentia: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista 82). Ergo in illum impetus factus est, qui non habebat tales vires: fit impetus in Petrum, non fit in Ioannem. Etenim vires ipsas Petrus post accepit; tunc autem infirmus fuit. Pro Christi nomine ille interrogatur qui vires non habebat: ille qui habebat vires, non patitur persecutionem propter Christum; ne pro nomine Christi antecederet Christum. Non occiditur a Iudaeis, qui perhibebat liberum testimonium Christo, quem occiderunt Iudaei; et occiditur ab Herode, quia dicebat ei: Non tibi licet habere uxorem fratris tui 83. Neque enim frater eius sine posteritate decesserat. Pro lege quidem veritatis, pro aequalitate, pro iustitia: ideo sanctus, ideo martyr; sed non tamen pro illo nomine, quo christiani sumus. Quare hoc, nisi ut impleretur: Singularis ego sum, donec transeam?

IN PSALMUM 141

ENARRATIO

Sermo ad populum

Sapiens ea quae audierit cogitat.

1. Sollemnitati martyrum, sicut devotio celebritatis vestrae, ita nostrae servitutis sermo debetur. Sed meminisse oportet Caritatem vestram, hesterno die quam multa dicta sint. Non enim quia propter aviditatem interioris oris vestri per totum sermonem tamquam recentes adfuistis, propterea oblivisci debemus infirmitatis communis: primo quia et honorare oportet verba praeclara, sicut scriptum est: Praeclara autem verba sapientiae Domini Dei sunt. Per nos tamquam per vascula vobis ministrantur: et si fictilia sunt vasa, sed panis coelestis est. Apostolus dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei 1. Qui autem thesaurus, idem et panis. Nam si non idem esset thesaurus et panis, non de ipso thesauro alibi scriptum esset: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum 2. Unde admonemus Caritatem vestram ut ea quae audiendo tamquam ventre memoriae conditis, rursus revolvendo et cogitando quodammodo ruminetis. Hoc est enim: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum: breviter dixit: Sapiens ruminat, stultus non ruminat. Hoc autem aperte et latine quid est? Sapiens cogitat ea quae audierit; stultus autem audita oblivioni tradit. Neque enim propter aliud in Lege, munda ea dicta sunt animalia quae ruminant, immunda quae non ruminant: nam creatura Dei omnis munda est 3. Artifici Deo tam mundus est porcus quam agnus. Creavit enim omnia bona valde 4: et: Omnis creatura Dei bona est 5, dicit Apostolus; et: Omnia munda mundis 6. Cum ergo in natura utrumque sit mundum; significatione tamen agnus significat aliquid mundum, porcus significat aliquid immundum: agnus significat innocentiam sapientiae ruminantis; porcus significat immunditiam stultitiae obliviscentis. Brevis Psalmus pro solemnitate dictus est; videamus an possit etiam breviter tractari.

2. [v 2.] Voce mea ad Dominum clamavi. Sufficeret: Voce ad Dominum clamavi; forte non frustra additum est, mea. Multi enim clamant ad Dominum, non voce sua, sed voce corporis sui. Homo ergo interior, in quo coepit habitare Christus per fidem 7, voce sua, non in strepitu labiorum, sed in affectu cordis clamet ad Dominum. Non ubi homo audit, ibi Deus audit: nisi voce pulmonum et laterum et linguae clames, homo te non audit; cogitatio tua clamor est ad Dominum. Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Dominum deprecatus sum. Quod dixit, clamavi; exposuit, cum dixit, deprecatus sum. Clamant enim ad Dominum et qui blasphemant. In superiori versu clamorem posuit, in sequenti clamorem exposuit. Quasi exigeretur: Quo clamore clamasti ad Dominum? Ad Dominum, inquit, deprecatus sum: clamor meus, deprecatio mea; non convicium, non murmur, non blasphemia.

In abscondito te Dominus orare iussit.

3. [v 3.] Effundam ante eum precem meam. Quid est, ante eum? In conspectu eius. Quid est, in conspectu eius? Ubi videt, Ubi autem non videt? Ita enim dicimus: Ubi videt, quasi alicubi non videat. Sed in isto coetu rerum corporalium vident et homines, vident et animalia: ille autem videt et ubi homo non videt. Nam cogitationem tuam nullus hominum videt, Deus autem videt. Ibi ergo effunde precem tuam, ubi solus ille videt qui remunerat. Nam in abscondito te Dominus Iesus Christus iussit orare: sed si agnoscas cubiculum tuum, et mundes, ibi rogas Deum. Cum autem oratis, inquit, nolite esse sicut hypocritae, qui stant in plateis et vicis orantes, ut videantur ab hominibus. Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et claude ostium, et deprecare Deum tuum in occulto; et qui videt in occulto, reddet tibi 8. Si homines reddituri sunt, effunde ante homines precem tuam: si Deus redditurus est, effunde ante eum precem tuam, et claude ostium, ne tentator ingrediatur. Tentator non cessat pulsare, ut irrumpat; si clausum invenerit, transit. Ideo Apostolus, quia in nostra potestate est ostium claudere: ostium cordis, non parietum; ibi enim et cubiculum: quia ergo in potestate nostra est hoc ostium claudere: Neque detis, inquit, locum diabolo 9. Etenim si intravit et possedit, attende quia tu neglegenter clausisti aut claudere neglexisti.

Timoris et cupiditatis ianua claudenda.

4. Quid est autem claudere ostium? Hoc ostium tamquam duas habet valvas; cupiditatis, et timoris. Aut cupis aliquid terrenum, et hac intrat; aut times aliquid terrenum, et hac intrat. Timoris ergo et cupiditatis ianuam claude contra diabolum, aperi ad Christum. Quomodo ipsas valvas aperis ad Christum? Cupiendo regnum coelorum, timendo ignem gehennarum. Per cupiditatem saeculi diabolus intrat, per desiderium vitae aeternae Christus intrat: per timorem poenarum temporalium diabolus intrat, per timorem ignis aeterni Christus intrat. Ecce martyres clauserunt ianuam contra diabolum, Christo aperuerunt. Promisit eis multa mundus iste: riserunt, clauserunt valvam cupiditatis adversus diabolum. Minatus est mundus iste bestias, ignes, cruces: non timuerunt, clauserunt timoris valvam contra diabolum. Videamus si aperuerunt eas Christo: Qui confessus me, inquit, fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo, qui est in coelis 10. Amaverunt ergo regnum coelorum, ubi eos confitebitur Christus. Quomodo eos confessurus est? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 11. Confitebitur illos ad dexteram positos. Videamus si et timoris valvam Christo aperuerunt, quam diabolo clauserunt. Uno eodemque loco Dominus monet hoc, ut et diabolo claudatur, et sibi aperiatur. Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 12: monuit ut timoris valva in faciem diabolo elideretur. Ergo nihil est timendum? Non ergo aperitur aditus timoris Christo, qui clausus est diabolo? Statim subiecit, tamquam dicens: Exclusisti illum, aperi mihi: Sed eum timete, inquit, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehenna ignis. Iam ergo si credidisti, et aperuisti Christo, claude contra diabolum. Intus est Christus, ibi habitat: effunde ante eum precem tuam, noli quaerere ut de longe te exaudiat. Non enim longe est Sapientia Dei, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 13. Ergo intus apud te, ante eum effunde precem tuam: ibi sunt aures eius. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus; quoniam Deus iudex est 14: si autem iudex est, qualem causam geras in corde tuo, vide.

Beati pauperes spiritu suo, divites Spiritu Dei.

5. [v 4.] Effundam ante eum precem meam; tribulationem meam in conspectu eius annuntiabo. Repetitio est, et in superioribus duobus versibus, et in his consequentibus; sententiae duae sunt, sed utraque bis dicta. Una est illa: Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum: altera est: Effundam ante eum precem meam, tribulationem meam in conspectu eius annuntiabo. Quod enim est, ante eum; hoc est, in conspectu eius: et quod est, precem meam effundam; hoc est, tribulationem meam annuntiabo. Quando hoc facis? In persecutione positus loquitur: Dum defecit a me spiritus meus. Quare defecit spiritus tuus, o martyr in tribulatione posite? Ut non mihi arrogem vires meas, ut sciam quod alius in me operatur ipsam virtutem. Cum autem vos tradent iudicibus (sic monuit Dominus quos martyres facere volebat), nolite cogitare quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 15. Ergo deficiat spiritus tuus, loquatur Spiritus Dei. Merito eos pauperes facere volebat spiritu: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 16. Beati ergo pauperes spiritu suo, divites Spiritu Dei. Omnis enim homo qui spiritum suum sequitur, superbus est. Subdat spiritum suum, ut capiat Spiritum Dei. Ibat in culmen, residat in valle. Si ierit in culmen, denatat ab illo aqua: si in valle resederit, implebitur ea, et fit ille venter de quo dictum est: Flumina aquae vivae fluent de ventre eius 17. Ergo dum defecit a me spiritus meus, in conspectu tuo annuntiavi tribulationem meam, humilis factus, confitens tibi deficiente spiritu meo, cum sum plenus Spiritu tuo.

Impiorum via lata, iustorum angusta.

6. Et audierunt forte homines quia defecit in me spiritus meus, et desperaverunt de me, et dixerunt: Cepimus eum, oppressimus eum: Et tu cognovisti semitas meas. Illi me deiectum putabant, tu me stantem cernebas. Illi qui persequebantur et comprehenderant, implicatos putabant pedes meos: sed illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus 18. Oculi enim mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 19. Perseveravi ambulando: Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 20. Illi oppressum me putabant, sed ego ambulabam. Ubi ambulabam? In semitis quas illi non videbant, qui me captum putabant; in semitis iustitiae tuae, in semitis praeceptorum tuorum. Tu enim cognovisti semitas meas; persecutor non eas cognovit: nam non in eis mihi invideret, sed in eis mecum ambularet. Quae sunt istae semitae, nisi viae illae de quibus alio loco dicitur: Novit Dominus viam iustorum, et via impiorum peribit 21? Non dixit: Viam impiorum non novit: Novit iustorum, impiorum autem peribit. Quod enim non novit, perit. Multis locis Scripturae invenimus quia Dei agnoscere, servare est; Dei agnoscere, custodire est; non agnoscere, damnare est. Unde enim qui novit omnia, dicturus est in fine: Non novi vos 22? Non inde gaudeant et dicant: Non puniemur, quia non novit nos iudex. Iam puniti sunt, si eos non novit iudex. Quae ergo dictae sunt viae quas novit Dominus, ipsae hic dictae sunt semitae, cum ait. Tu cognovisti semitas meas. Omnis enim semita, via est; non omnis via, semita est. Quare ergo viae illae semitae sunt dictae, nisi quia angustae sunt? Via lata impiorum, via angusta iustorum.

De caritatis eminentiore via.

7. Quae via, ipsae et viae: quemadmodum quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; et quod coelum, ipsi coeli. Pluraliter dicuntur, et singulariter dicuntur. Propter unitatem Ecclesiae, una Ecclesia: Una est columba mea, una est matri suae 23. Propter congregationes fraternas per loca, multae sunt Ecclesiae: Ecclesiae, inquit: Iudaeae quae in Christo, gaudebant quod ille qui nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum 24. Ecclesias sic dixit, et unam Ecclesiam sic dicit: Sine offensione estote Iudaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei 25. Sic ergo et viae, et via; et semitae, et semita. Quare semitae, et quare semita? Quomodo quare Ecclesiae et Ecclesia rationem reddidimus, debemus et hinc reddere rationem. Semitae dictae sunt Dei, quia multa praecepta sunt: et quia eadem multa praecepta ad unum rediguntur, quia plenitudo legis caritas 26; propterea viae istae in multis praeceptis ad unam colliguntur, et una dicitur, quia via nostra caritas est. Videamus si caritas via est. Audiamus Apostolum: Et adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro 27. Quam dicis, o Apostole, supereminentiorem viam? Quam dico audi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 28. Ergo caritatem dixit supereminentiorem viam. Magna ista via, fratres, magnum miraculum habet. Haec via certe, quia supereminentior est, et excellentior est; hoc enim supereminet, quod excelsum est. Nihil excelsius via caritatis, et non in illa ambulant nisi humiles. Has ergo semitas, dicit praecepta caritatis. Tu, inquit, cognovisti semitas meas: tu nosti quia quod pro te patior, amore patior; tu nosti quia caritas in me omnia tolerat; tu nosti quia et si trado corpus meum ut ardeam, habeo illam, sine qua illud non prodest homini.

Si mitis fueris, Dominus per vias suas te ducet.

8. Quis autem novit vias istas hominis, fratres mei, nisi vere ille cui dictum est: Tu cognovisti semitas meas? Omnia enim facta humana ante oculos hominum; incertum est quo corde fiant. Et quam multi impii metientes semetipsos, ex semetipsis dicunt de nobis quod ista in Ecclesia quaerimus, honores, laudes, utilitates temporales? Quam multi dicunt me propterea loqui vobis, ut acclametis et laudetis me, et hunc me habere finem et hanc intentionem, cum loquor? Et quomodo eis ostendo non ea intentione me loqui? Restat ut dicam: Tu cognovisti semitas meas. Quomodo illi sciunt quod nec vos scitis? Quomodo illi sciunt quod vix ego scio? Neque enim ego meipsum diiudico: qui enim diiudicat me, Dominus est 29. Nescio quid de se Petrus nesciens praesumpsit, et aliud videbat medicus in viribus eius. Ergo pie pureque clametur ad Dominum, quia vere clamatur: Tu cognovisti semitas meas. Sed vis ut ducat te per ipsas semitas? Esto mitis, esto mansuetus; noli esse ferox, noli superbus, noli excussa et erecta cervice, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 30. Cum enim fueris mitis, cum fueris mansuetus, insidet Dominus, et ducet te per vias suas: diriget enim mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas 31. Tu ergo cognovisti semitas meas.

Paganus Christi crucem reprehendit, quam non intellegit.

9. In via hac qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam. Via haec qua ingrediebatur, Christus est: ibi illi absconderunt muscipulam, qui persequuntur in Christo, propter nomen Christi. Ibi ergo absconderunt muscipulam mihi. Quid in me zelant? quid in me persequuntur? Quod christianus sum. Si ergo hoc persequuntur, quod christianus sum: In via qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam. Quantum in ipsis est, in via qua ingrediebar, ipsi absconderunt muscipulam mihi: quantum ad eorum cupiditatem pertinet, quantum ad eorum conatum, quantum ad eorum votum, in ipsa via me voluerunt habere muscipulam qua caperer. Sed novit Dominus viam iustorum 32; et tu cognovisti semitas meas. Hoc quidem illi voluerunt; sed tu eos non permittis in te ponere scandalum, quia tu es via mea. Nam et haeretici in nomine Christi nobis volunt abscondere scandalum, et ipsi falluntur. Quod se in via putant ponere, extra viam ponunt, quia et ipsi extra viam sunt: muscipulam ponere non possunt ubi ipsi non sunt. Sed dictum est hoc secundum cupiditatem ipsorum, secundum votum et opinionem eorum: nam expresse alibi dictum est: Iuxta semitas scandala posuerunt mihi 33. Hoc quod dictum est, in via; secundum cupiditatem eorum et votum dictum est: illud quod dictum est, iuxta viam, id est, iuxta semitas; secundum veritatem dictum est. Revera enim non ponunt in semita, non ponunt in ipsa via, quia Christus est via 34: sane iuxta semitas ponunt. Non eos Christus sinit ponere in via, ne non sit qua eamus: sinit tamen eos ponere iuxta viam, ut de via non declinemus. In via se putat ponere scandalum paganus, quando mihi dicit: "Colis Deum crucifixum". Reprehendit crucem Christi, quam non intellegit. In Christo se putat ponere quod iuxta viam ponit. Non egrediar a Christo, et non incidam a via in muscipulam. Insultet ille crucifixo Christo; videam ego in frontibus regum crucem Christi. Quod irridet, ibi salvor. Nihil est superbius aegroto qui deridet medicamentum suum. Si non derideret, acciperet et ipse, et sanaretur. Crux illa signum est humilitatis; ille autem superbia nimia non agnoscit unde sanetur tumor animae ipsius. Si autem ego agnosco, in via ambulo. Usque adeo de cruce non erubesco, ut non in occulto loco habeam crucem Christi, sed in fronte portem. Multa Sacramenta aliter atque aliter accipimus: quaedam, sicut nostis, ore accipimus, quaedam per totum corpus accipimus. Quia vero in fronte erubescitur, ille qui dixit: Qui me erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo, qui in coelis est 35; ipsam ignominiam quodam modo, quam Pagani derident, in loco pudoris nostri constituit. Audis hominem insultare impudenti, et dicere: Frontem non habet. Quid est: Frontem non habet? Impudens est. Non habeam nudam frontem; tegat eam crux Domini mei. Ergo In via qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi, quantum in ipsis est; nam iuxta viam posuerunt: ego autem tutus ero, si de via non recessero. Ignoras quia in medio laqueorum ingrederis 36? ait Scriptura. Quid est, in medio laqueorum? In via Christi, et hinc laquei, et hinc laquei; laquei a dextris, laquei a sinistris: laquei a dextris, prosperitas saeculi; laquei a sinistris, adversitas saeculi: laquei a dextris, promissiones; laquei a sinistris, terrores. Tu in medio laqueorum ingredere, a via noli recedere: nec promissio te capiat, nec terror elidat. In via hac qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi.

Quis te in tribulationibus consolatur nisi Dominus?

10. [v 5.] Considerabam in dexteram, et videbam. In dexteram considerabat, et videbat: in sinistram qui considerat, excaecatur. Quid est in dexteram considerare? Ubi erunt illi quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum 37. Erunt enim quidam in sinistra, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 38. Fremente ergo toto mundo et minante in persecutionibus, crebrescentibus undique insultationibus hominum atque terroribus, ille contemnens praesentia, respiciebat in futura, attendebat in dexteram ubi futurus est; ibi esse meditabatur, illuc attendebat, et videbat, et ideo omnia ferebat: illi autem qui persequebantur, non videbant. Ideo cum diceret: Considerabam in dexteram, et videbam; secutus ait: Et non erat qui cognosceret me. Cum enim toleras omnia, quis novit quid attendas; utrum in dexteram oculum dirigas, an in sinistram? In eo quod toleras, si laudem hominum quaeris, in sinistram attendisti: in eo quod toleras, si promissa Dei quaeris, in dexteram attendisti. Attendisti in dexteram, videbis: attendisti in sinistram, excaecaberis. Sed et cum vides in dexteram, non erit qui te agnoscat. Quis enim te consolatur, nisi Dominus cui dicis: Et tu cognovisti semitas meas 39? Nec erat qui cognosceret me.

Perire ab aliquo fuga, duobus modis accipitur.

11. Periit fuga a me. Tamquam circumclusum se dicit: Periit fuga a me. Insultent persecutores, oppressus est, captus est, circumclusus est, victus est; periit fuga ab illo. Ab illo periit fuga, qui non fugit. Qui autem non fugit, patitur quidquid potest pro Christo; id est, non fugit animo. Nam corpore fugere licet, concessum est, permissum est, Domino dicente: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam 40. Qui ergo non fugit animo, periit ab illo fuga. Sed interest quare non fugiat; quia circumclusus est, quia captus est, an quia fortis est: et a capto enim periit fuga, et a forti periit fuga. Quae ergo fuga cavenda est? quae fuga a nobis pereat? De qua Dominus dicit in Evangelio, quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis: mercenarius autem et qui non est pastor, cum viderit lupum venientem, fugit 41. Cum viderit praedonem, quare fugit? Quia non est ei cura de ovibus 42. Talis fuga ab isto perierat; sive ab ipsius capitis persona accipiamus hanc vocem illius Christi Domini, qui pro omnibus mortuus est; sive a membris eius martyribus nostris, quia et ipsi pro fratribus passi sunt. Audi Ioannem dicentem: Sicut enim ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere 43. Sed cum illi ponunt, Christus ponit; quia cum illi patiuntur persecutionem, ipse clamat: Quid me persequeris? 44 Periit fuga a me; et non est qui exquirat animam meam. Ergo non est qui exquirat animam ipsius? Videt homines velle saevire in necem suam, velle effundere sanguinem ipsius; quomodo non est qui requirat animam eius? Et hoc duobus modis accipitur. Quomodo perire fugam accipitur duobus modis, quia et a capto et a forti perit fuga; sic duobus modis quaeritur anima hominis, aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Ita ergo: Non est qui requirat animam meam: de illis dixit: Certe persequuntur animam meam, et non quaerunt animam meam. Si autem requirunt animam meam, invenient inhaerentem tibi: et si norunt eam quaerere, norunt et imitari. Nam ut noveritis quaeri animam hominis et a persecutoribus, inde alibi dicitur: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam 45.

12. [v 6.] Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea. Quando tolerabam, quando tribulabar, dixi: Tu es spes mea. Spes mea hic; ideo tolero. Portio autem mea, non hic, sed in terra viventium. Dat Deus portionem in terra viventium; sed non aliquid a se, extra se. Quid dabit amanti se, nisi se?

13. [v 7.] Intende ad orationem meam; quia humiliatus sum nimis. Humiliatus a persecutoribus, humiliatus in confessione. Humiliat se invisibiliter, humiliatus ab hostibus visibiliter. Erigitur ergo ab illo visibiliter et invisibiliter. Invisibiliter erecti sunt iam martyres: visibiliter erigentur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem in resurrectione mortuorum 46, cum et hoc ipsum in quod solum persecutores saevire potuerunt, instaurabitur. Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 47. Et quid perit? quid occidunt? Vel hoc eis permittitur, ut quod occiderint pereat? Non periet. Audi ipsius Domini promissionem: Amen dico vobis, capillus capitis vestri non periet 48. Quid ergo de caeteris membris sollicitus es, ubi damnum capilli non erit?

De hostibus nostris spiritalibus.

14. Erue me a persequentibus me. A quibus putatis quod oret ut eruatur? Ab hominibus qui persequebantur? Ita vero ipsi homines sunt hostes nostri? Habemus alios hostes invisibiles, qui aliter persequuntur. Homo persequitur, ut occidat corpus; persequitur alius, ut illaqueet animam. Et ideo per vasa sua, quia de illo dictum est: Operatur in filiis diffidentiae 49: per vasa sua, id est, homines in quibus operatur, agit persecutionem corporis, ut intus fiat ruina cordis. Nam si cadente corpore stat anima, muscipula comminuta est, et nos liberati sumus 50. Ergo sunt et alii hostes nostri, a quibus deprecari debemus Deum ut eruat nos, ne seducant nos, vel fractos molestiis saecularibus, vel inductos illecebris. Qui sunt isti hostes? Videamus si ab aliquo servo Dominico aperte describuntur, ab aliquo milite perfecto qui cum illis congressus est. Audi Apostolum dicentem: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem 51. Nolite quasi odia vestra convertere in homines, et eos vobis hostes existimare, et eorum inimicitiis vos conteri putare: isti homines quos timetis, caro et sanguis sunt; Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sic voluit dicere, contemnens hominum mortalitatem. Et adversus quos? Adversus principes, inquit, et potestates, et rectores huius mundi, tenebrarum harum 52. Expaveras, cum audires, rectores mundi. Si rectores mundi istius, numquid praeter mundum iturus es, ubi illos non patiaris? praeter mundum iturus es, ubi ab eis eruaris? Sic ergo accipe mundi et tenebrarum harum rectores, non rectores coeli et terrae; nam ipsa fabrica Dei est. Coelum et terra mundus dicitur, et homines mali mundus. Quare et isti mundus? Quia diligunt mundum: et ideo tenebrae, quia impii. Ideoque iam ex ipso numero credentibus multis, quid dicit Apostolus? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 53. Antequam essetis ergo lux, cum tenebrae essetis, attendite quem rectorem habuistis. Quem rectorem habent iniqui, nisi diabolum, quomodo pii et fideles rectorem habent Christum? Ergo diabolum et angelos eius rectores mundi appellavit, id est, rectores dilectorum mundi, rectores peccatorum, quod est, tenebrarum harum: ipsos habemus inimicos, a quibus debemus deprecari Dominum ut eruamur.

Audi mundum et mundum uno loco in Scriptura sancta.

15. Audi mundum et mundum aperte uno loco in Scriptura sancta, in Evangelio: mundum quem fecit Deus; mundum quem regit diabolus, id est, dilectores mundi. Homines enim ipsos fecit Deus; dilectores mundi non eos fecit. Mundum enim diligere peccatum est; peccatum autem non fecit Deus. Audi ergo, ut dicere coeperam, mundum et mundum. In hoc mundo erat 54, dictum est. De quo dictum est: In hoc mundo erat, nisi de Sapientia Dei, quod est Christus Iesus; de qua dictum est quod paulo ante commemoravi: Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 55? Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in illam incurrit 56. Ergo: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Audisti duos mundos: Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 57. Non mundus qui factus est per Iesum, ab illis principibus et potestatibus tenebrarum regitur; sed mundus qui non cognovit Iesum, id est, dilectores mundi, peccatores, iniqui, superbi et infideles 58. Unde mundus peccatores? Quia diligunt mundum, et diligendo inhabitant mundum; quomodo domus dicitur et fabrica, et inhabitantes. Bona domus, plerumque bona fabrica; et bona domus, quia boni conversantur in ea. Et: Cave domum istam, quia mala est, duobus modis dicitur. Mala est domus haec, cave; forte propter ruinam, ne aliquid cadat et te premat: dicitur et sic alio modo: Cave domum istam malam, ne incurras in laqueum venantium, ne pauper opprimaris a divite, ne fraudem aliquam patiaris. Quomodo ergo domus et domus, sic mundus et mundus. Quare autem et iusti, cum sint et ipsi in mundo, non dicuntur mundus? Quia dicit Apostolus: In carne autem ambulantes, non secundum carnem militamus; conversatio enim nostra in coelis est 59. Habitat hic iustus carne, sed corde cum Deo est. Et ipse appellatur mundus, si sine causa audit: Sursum cor: si autem est causa quare audit, sursum habitet. Mortui enim estis, dicit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 60. Quorum autem vita hic est, id est, quorum desiderium et amor hic haeret, hic conteritur, hic implicatur, bene dicuntur habitatores mundi: et bene dicuntur mundus, illi qui habitant mundum; sicut bene dicuntur domus, illi qui habitant domum. Mundus ergo et mundus: Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 61. Ecce mundus factus per Dominum, ecce mundus qui non cognovit Dominum. Lauda tu fabricam, et ama fabricatorem; et noli amare habitare in fabrica, sed habita in fabricatore.

16. Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super me. Quis dixit, corroborati sunt super me? Corpus Christi clamat, Ecclesiae vox est, membra Christi clamant: Multum crevit numerus peccatorum. Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum 62. Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super me.

Mundus iste spelunca et carcer est.

17. [v 8.] Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Carcer iste a prioribus varie intellectus est. Et forte ipse est carcer qui scribitur in titulo, spelunca. Titulus enim psalmi huius ita se habet: Intellectus ipsi David, cum esset in spelunca, oratio. Quae spelunca, ipse et carcer. Duo quaedam intellegenda proposuimus; sed unum cum intellexerimus, utrumque erit. Merita carcerem faciunt. Nam in uno quodam habitaculo, alteri domus est, alteri carcer est. Illi qui custodiunt homines inclusos; etsi in domo sua custodiant, illi qui arctius custodiuntur, in carcere sunt: numquid et illi in carcere esse dicendi sunt? Unum habitaculum est et illi et illi; alteri facit domum libertas, alteri carcerem servitus. Quibusdam ergo visum est quod spelunca et carcer mundus iste sit; et hoc orat Ecclesia, ut de carcere educatur, id est, de hoc mundo, de sub sole, ubi omnia vanitas. Dicitur enim: Omnia vanitas, et praesumptio spiritus in omni opere hominis, quo ipse laborat sub sole 63. Ergo extra istum mundum in nescio qua requie pollicetur nobis Deus quod futuri simus; forte ideo de loco isto clamamus: Educ de carcere animam meam. Anima nostra per fidem et spem in Christo est, sicut paulo ante dixi: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 64. Corpus autem nostrum in isto carcere, in isto mundo. Si diceret: Educ de carcere corpus meum; securi acciperemus carcerem mundum. Fortasse tamen propter aliqua quae nos tenent desideria terrena, contra quae luctamur et dimicamus, quia: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 65; recte dicimus: Educ animam meam de hoc mundo, id est, de laboribus et pressuris huius saeculi. Non enim caro quam tu fecisti, sed corruptela carnis, et pressurae, et tentationes carcer mihi sunt.

Corruptibile hoc induet incorruptionem.

Tous les livres