Enarrationes in Psalmos (page 37)
9. [v 3.] Interim bene, laudabis Dominum in vita tua, psallis de futuro Deo tuo quamdiu es. Bene: quidquid hic praesumendum est, de illo spera. Non nos deserat spes in ista peregrinatione et tentatione, in istis improbitatibus et insidiis inimici, circumstrepentibus undique tentationibus saeculi, undique in laboribus et angoribus constitutos. Quid ergo faciemus? Audi quid sequatur: Nolite confidere in principes. Fratres, magnum negotium hic accipimus; divina vox est, et desuper sonat nobis. Modo enim nescio qua infirmitate anima humana, quando fuerit tribulata, hic desperat de Domino, et vult praesumere de homine. Dicatur homini in afflictione aliqua constituto: Est quidam homo magnus, per quem possis liberari: arridet, gaudet, erigitur. Quod si dicatur illi: Liberat te Deus: quasi desperatione frigescit. Promittitur auxilium mortalis, et gaudes: promittitur immortalis, et tristis es! Promittitur tibi quod liberet te tecum liberandus, et tamquam aliquo magno auxilio exsultas: promittitur ille liberator qui liberatore non indiget, et quasi ad fabellam desperas. Vae talibus cogitationibus; longe peregrinantur: vere misera et magna mors in eis. Appropinqua, incipe desiderare, incipe quaerere et agnoscere eum a quo factus es. Non enim deseret opus suum, si ab opere suo non deseratur. Converte ergo te ad illum cui dicis: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum 12. Monet enim nos iam impletus tanto spiritu iste, et dicit quasi longe remotis, et longe peregrinantibus, et non solum Deum non volentibus laudare, sed nondum vel de Deo sperantibus: Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus. In uno filio hominis salus; et in ipso non quia filius hominis, sed quia Filius Dei; non propter id quod suscepit ex te, sed propter id quod servavit in se. Ergo in nullo homine salus: quia et in illo ideo salus, quia Deus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. De Christo dictum est: Ex quibus Christus secundum carnem 13. Ex quibus? Ex Iudaeis, ex patribus Christus secundum carnem: sed numquid hoc totum Christus, quod secundum carnem? Non: neque enim secundum carnem id est, super omnia Deus benedictus in saecula. Ideo in illo salus, quia Domini est salus. Dicit enim alius psalmus: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua 14. Et sine causa sibi arrogant homines quia dant salutem. Sibi dent. Responde superbo homini: Gloriaris, quia dicis te dare mihi salutem; tibi da. Vide si habes eam. Considerans bene fragilitatem tuam, vides quia nondum habes. Ergo noli monere ut exspectem a te, sed exspecta mecum. Nolite confidere in principes, et in filios hominum, quibus non est salus. Ecce nescio qui principes procedunt, nescio unde, et dicunt: Ego baptizo, et ego quod dedero, hoc est sanctum: et si ab alio acceperis, nihil accepisti; si a me acceperis, aliquid accepisti. O homo, o princeps, inter filios hominum vis esse, et inter principes quibus non est salus? Ideo ergo habeo salutem, quia tu mihi das? Tuum est enim quod das? Aut vero etiam tu das? vel hoc dicendum est, quia tu das? Dicat et fistula quia et ipsa dat aquam; dicat et canalis quia ipse manat; dicat et praeco quia et ipse liberat. Ego in aqua attendo fontem, in voce praeconis agnosco iudicem. Non eris tu plane auctor salutis meae: ille erit de quo securus sum; de te incertus sum. Si non sis arrogans, non ego solus de te incertus sum, sed et tu de te. Ab illo ergo mihi salus, qui est super omnia; quia Domini est salus. Tu inter filios hominum, tu inter principes: sed audio vocem Psalmi: Nolite confidere in principes, et in filios hominum, a quibus non est salus.
Non fidandum in principes nec in filios hominum.
10. [v 4.] Secundum turbam hominum, quid sunt isti filii hominum? Quid sunt vis scire? Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam. Ecce totum quod loquitur, nesciens quamdiu loquatur; minatur, nesciens quamdiu vivat. Subito exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam. Numquid quando vult, exiet spiritus eius? Exiet, et quando non vult exiet, et quando nescit revertetur in terram suam. Exeunte spiritu, caro revertetur in terram. Sed quia caro erat quae sic loquebatur (De me enim praesume, et ego tibi do, non dicerent nisi illi de quibus dictum est: Quia caro sunt 15: Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eius. Ubi est typhus? ubi est superbia? ubi est iactantia? Sed forte ad locum bonum transierit, ad iustos: si tamen transiit. Nam qui sic loquebatur, nescio quo transierit. Loquebatur enim superbia; et nescio quo transeant tales homines, nisi quia inspicio alterum psalmum, et video malum eorum esse transitum. Vidi impium exaltari super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus eius 16. Iste pius qui transiit et non invenit impium, illuc pervenit ubi non est impius. Ergo, fratres, omnes audiamus; fratres dilecti Deo, omnes audiamus: in qualibet tribulatione, in quolibet desiderio muneris divini, non fidamus in principes, nec in filios hominum in quibus non est salus. Totum hoc mortale, transitorium et caducum est. Exiet spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eius.
Tu colis Deus et coleris a Deo.
11. [v 5.] Quid ergo facimus, si in filios hominum, si in principes non est sperandum? quid facimus? Beatus cuius Deus Iacob adiutor est eius. Non ille homo aut ille homo, non ille angelus aut ille angelus; sed: Beatus cuius Deus Iacob adiutor est: quia et ipsi Iacob sic fuit adiutor, ut de Iacob faceret Israel 17. Magnum adiutorium, Israel iam videns Deum. Hic ergo positus et peregrinus nondum videns Deum, si habueris adiutorem Deum Iacob, ex Iacob eris Israel, et eris videns Deum; et periet omnis labor et omnis gemitus, transient curae mordaces, succedent laudes felices. Beatus cuius Deus Iacob adiutor est eius: huius Iacob. Quare iste beatus, interim adhuc in hac vita gemens? Spes illius in Dominum Deum ipsius. Ideo beatus, quia spes ipsius in Dominum Deum ipsius. In quo est spes ipsius, ipse erit res ipsius. Fratres, an forte erravi, quia dixi rem nostram futurum Deum? Quid si dicerem haereditatem nostram futurum? Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 18. Tu eris portio mea. Eris tu possessio, et possidebis; possessio Dei eris, et possessio tua erit Deus: tu eris possessio eius, ut colaris ab eo; et ipse erit possessio tua, ut colas eum. Nam et tu colis Deum, et coleris a Deo. Recte dicitur: Colo Deum: quomodo autem color a Deo? Invenimus apud Apostolum: Dei, inquit, agricultura, Dei aedificatio estis 19. Et Dominus: Ego sum, inquit, vitis, vos estis sarmenta, et Pater meus agricola 20. Colit te ergo Deus, ut sis fructuosus; et colis Deum, ut sis fructuosus. Tibi bonum est quod te colit Deus; tibi bonum est quod colis Deum. Cultor Deus si recedat ab homine, desertus fit homo; cultor homo si recedat a Deo, desertus fit ipse homo. Nec crescit Deus accedente te, nec decrescit discedente te. Ergo erit ipse possessio nostra, ut nos pascat; et erimus possessio eius, ut nos regat.
Magnum habemus Deum!
12. [v 6.] Spes illius in Dominum Deum ipsius. Quis est iste Dominus Deus ipsius? Attendite, fratres. Multi enim habent multos deos, et dicunt eos dominos suos et deos suos. Sed dicit Apostolus: Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia 21. Ergo sit ipse spes tua, Dominus Deus tuus; in illo sit spes tua. In domino deo suo est spes etiam illius qui colit Saturnum; in domino deo ipsius est spes, qui colit Martem, qui colit Neptunum, qui colit Mercurium: plus addo, qui colit ventrem, de quibus dictum est: Quorum deus venter est 22. Ergo ille illius deus, atque ille illius. Quis huius beati? Quia spes ipsius in Domino Deo ipsius. Sed quis est iste? Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Fratres mei, magnum Deum habemus! benedicamus nomen sanctum eius, quia dignatus est facere nos possessionem suam. Nondum vides Deum, non potes amare plene quod nondum vides. Quae vides, ipse fecit. Miraris mundum, quare non artificem mundi? Suspicis coelum, et exhorrescis; cogitas universam terram, et contremiscis; maris magnitudinem quando cogitatione occupas? Respice innumerabilitatem stellarum; respice tanta genera seminum, tantas diversitates animalium, quidquid natat in aquis, repit in terra, volitat in aere, circuit in coelo: omnia ista, quam magna, quam praeclara, quam pulchra, quam stupenda! Ecce qui fecit haec omnia, Deus tuus est. Pone ibi spem tuam, ut sis beatus: Spes illius in Dominum Deum ipsius. Quem? Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Magnum habemus Deum!
Qui curavit facere te non curat reficere te?
13. Attendite, fratres, magnum Deum, bonum, facientem talia. Quid ergo hinc cogitavit Deus, ut faceret (si tamen dicendum est de Deo: Cogitavit) coelum, terram, mare, et omnia quae in eis sunt? Forte dicturus erat homo iste: Video quidem omnia magna ista: coelum et terram, mare fecit Deus: quando me computat Deus inter ea quae fecit? et vere ego pertineo ad curam ipsius, et modo de me cogitat Deus, aut scit an vivam? Quid est hoc quod dicis? Non subrepat tibi mala cogitatio in cor; de his esto de quibus paulo ante loquebamur: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. Sed iste alios alloquitur, nescio quos tepidos, quos exhortatur, et quasi veretur ne desperent de se, quia ve non sunt in computo Dei. Multorum enim tales sunt cogitationes. Sed ideo deserunt Deum, et pergunt per quaelibet peccata, quia non credunt curare Deum quid agant. Audi eloquia divina, noli de te desperare. Qui curavit facere te, non curat reficere te? Nonne Deus tuus est qui fecit coelum, et terram, et mare? Si ista sola diceret, forte responderes tu: Deus qui fecit coelum, et terram, et mare, magnus Deus; sed numquid cogitat de me? Ipse te fecit, diceretur tibi. Quomodo? numquid ego sum coelum, aut ego sum terra, aut ego sum mare? Et quidem manifestum est, nec coelum sum, nec terra sum, nec mare sum; sed in terra sum. Vel hoc concedis mihi, quia in terra es. Audi quia non tantum coelum et terram et mare Deus fecit: Fecit enim coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt. Si ergo omnia quae in eis sunt, et te. Parum dico, te: passerem, locustam, vermiculum; nihil horum non ille fecit, et cura est illi de omnibus. Non ad praeceptum cura est; nam praeceptum soli homini dedit. Dicit enim psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine; secundum multitudinem misericordiae tuae, Deus 23. Multitudinem, inquit, misericordiae tuae; secundum hanc salvos facies homines et iumenta. Et Apostolus: Numquid de bobus cura est Deo? Hac: De bobus cura non est Deo; hac: Homines et iumenta salvos facies, Domine: numquid contraria sunt ista? Quid enim ait Apostolus? Numquid de bobus pertinet ad Deum? Ubi est praeceptum: Bovi trituranti os non infrenabis 24; ibi de bobus non cogitavit Deus? Itaque quosdam boves voluit significari. Non enim hoc curat Deus monere quid agas cum bobus; habet hoc natura ipsa humana. Sic factus est homo, ut norit consulere iumentis suis: nec inde praecepta a Deo accepit, sed insinuatum est illi in mentem a Deo, ut possit et sine praecepto facere; fecit illum talem Deus. Sed quomodo regit pecus, regendus est ab alio; ab eo a quo regitur, praeceptum accepit. Ad praecepti ergo tenorem, non est de bobus cura Deo: ad providentiam universitatis, qua creavit omnia et mundum regit: Homines et iumenta salvos facies, Domine.
Sibi Vetus et Novum Testamentum consonant.
14. Intendat Caritas vestra. Hic forte aliquis dicat mihi: De Novo Testamento est, quia De bobus non pertinet ad Deum: Homines et iumenta salvos facies, Domine, de Veteri Testamento est. Sunt qui calumnientur, et dicant non sibi consonare ista duo Testamenta. Ne forte aliud dicat in Vetere, aliud in Novo, et flagitet de me sententiam de Novo talem qualis haec est: Homines et iumenta salvos facies, Domine; quid facio? Nihil tam in capite Novi Testamenti, quam Evangelium. In Evangelio invenio quia omnia ista pertinent ad Deum, nemo erit iam qui contradicat. Numquid enim Apostolus Evangelio contrarius erit? Audiamus ipsum Dominum, principem et magistrum Apostolorum. Respicite, inquit, volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa 25. Ergo et praeter hominem, animalia ista pertinent ad curam Dei, ut pascantur, non ut legem accipiant. Quod ergo ad dandam legem attinet, de bobus cura Deo non est; quod autem ad creanda, pascenda, gubernanda et regenda, omnia ad Deum pertinent. Nonne duo passeres asse veneunt (Dominus Iesus Christus dicit), et unus ex eis non cadet in terram sine voluntate Patris vestri? Quanto magis vos pluris estis illis? 26 Noli ergo dicere: Non pertineo ad Deum. Pertinet ad Deum anima tua, pertinet ad Deum corpus tuum; quia Deus fecit et animam tuam et corpus tuum. Dicis forte: Non me numerat Deus in magna multitudine. Accedit ibi mirum de Evangelio: Capilli capitis vestri omnes numerati sunt.
Deus iniuriam accipientibus favet, iniuriosos punit.
15. [v 7.] Ergo Deus meus est, et in illo spes mea, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Quod autem ad me pertinet, quid agit mecum? Qui custodit veritatem in aeternum. Et amandum Deum commendavit, et timendum. Qui custodit veritatem in aeternum. Quam veritatem in aeternum? quam, et in quo custodit veritatem? Facientem iudicium iniuriam accipientibus. Vindicat iniuriam accipientes, fratres mei; facit illis iudicium. Quibus? Qui accipiunt iniuriam, puniens omnes iniuriosos. Si ergo favebit iniuriam accipientibus et puniet iniuriosos, vide modo de quorum numero esse vis. Vide, attende utrum in eis velis esse, qui iniuriam accipiunt, an in eis qui iniuriam faciunt. Statim enim ad te procedit vox apostolica, et dicit tibi: Iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis vobiscum. Quare non magis iniuriam patimini? 27 Corripit homines, quia non patiuntur iniuriam. Non ut patiaris molestiam te hortatur, sed ut patiaris iniuriam: non enim omnis molestia iniuria est. Quidquid enim iure pateris, non est iniuria. Ne forte diceres: Et ego inter iniuriam passos numeror; nam illud in illo loco, et illud causa illa passus sum. Vide si iniuriam passus es. Latrones multa patiuntur, sed non iniuriam: scelerati, malefici, effractores, adulteri, corruptores, omnes patiuntur multa mala, sed nulla est iniuria. Aliud est pati iniuriam; aliud pati tribulationem, aut poenam, aut molestiam, aut supplicium. Considera ubi sis, quid egeris vide, quare patiaris vide; et ibi vides quid patiaris. Ius et iniuria contraria sunt. Ius enim est quod iustum est. Neque enim omne quod ius dicitur, ius est. Quid si aliquis condat ius iniquum? Nec ius dicendum est, si iniustum est. Illud ergo verum ius, quod etiam iustum est. Vide quid feceris, non quid patiaris. Si ius fecisti, iniuriam pateris: si iniuriam fecisti, ius pateris.
Donatistae Ecclesiam, Christi tunicam, conscindunt.
16. Quare ista dixi, fratres? Ut non se extollant haeretici, quando forte aliquid patiuntur ex iussionibus principum terrenorum; non se numerent inter eos qui iniurias accipiunt, et dicant: Ecce Psalmus consolatur me; ego enim Deum colo, qui iudicium faciet iniuriam accipientibus. Recte quaero utrum iniuriam accipias. Si ius fecisti, iniuria est quam pateris. Ius est exsufflare Christum? ius est rebelli superbia erigere altare? ius est, parcentibus persecutoribus tunicae Christi 28, Ecclesiam Christi conscindere? Porro si hoc ius non est, quidquid pro hoc pateris, ius est. Non es ergo de his qui patiuntur iniuriam. Lego aliquid manifestius ex Evangelio: Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur. Exspecta: quid festinas? quid dicis: Ego sum? Exspecta, inquam; totum legam. Audisti: Beati qui persecutionem patiuntur; iam tibi nescio quid coeperas arrogare. Si permittis, totum lego; vide quid sequatur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 29. Modo dic: Ego sum. Si audes dicere: Ego sum; superiora quae dixi retractemus: aut, ne longum sit, hoc unum interrogo: Si damnares unum hominem, cuius causam nescires, auderes te dicere tenere iustitiam? aut, si quid pro hac re passus esses, iniuriam nominares? Erigis te in temerarium tribunal cordis tui, unde praecipiteris; et audes ferre sententiam de homine cuius causam nescis! Hoc si de uno homine faceres, esses iniustus: facis hoc de toto orbe terrarum, et iustus es? Fratres carissimi, et quae est quae patitur iniuriam, nisi Ecclesia catholica quae tanta ista perpetitur? Inter tot scandala haereticorum gemit; videt per malas suasiones et fraudes rapi de gremio suo infirmos, parvulos pertrahi per nescio quae secreta malarum speluncarum, rebaptizari, exsufflari in eis Christum, occidi in eis non mortale illud suum quo homines sunt, sed illud quo in aeternum victuri sunt. Suadetur homini dicere: Non sum christianus, et iustitia vocatur. Accessurus es ad episcopum, ait illi, vide ne dicas te esse christianum: si enim dixeris te esse christianum, non es accepturus; ut autem accipias, dic te non esse. Quid mones, christiane? quid doces? Certe persecutionem pateris: quanto tu verior persecutor! Quando Imperatores persequebantur Christianos, minando cogebant, quod tu efficis suadendo. Persuades christiano ut neget se esse christianum: quod tu suadendo facis, hoc persecutor occidendo non fecit. Sub te vivit homo, qui negat se esse christianum. Negat, et vivit? Perdidit iam vitam; cadaver tibi loquitur. Qui percussus est gladio persecutoris, cecidit, et vivit: cui loqueris, stat, et cecidit. Haec faciens, quidquid passus fueris, iniuria erit? Nolo tibi blandiaris: si haec iniusta sunt omnia quae facis, quidquid pateris iustum erit. Cui autem facit iudicium, qui custodit veritatem in aeternum? Iniuriam accipientibus.
Famelici Dei esse debemus, qui nos a mortalitate liberat.
17. [v 8.] Iam tu procede, et dic ratiocinationibus illis tuis bonis, et quasi acutis et subtilibus, quia tu pascis; et dic: Famelicus potest pascere? id est, peccator potest dare sanctum? Famelicus potest pascere? languidus potest sanare? ligatus potest solvere? Ista sunt veluti magna et subtilia, quibus decipiunt imperitos. Claudat illis os psalmus iste: Dantem escam esurientibus. Ecce nihil a te exspecto; Deus dat escam esurientibus. Quibus esurientibus? Omnibus. Quid est, omnibus? Omnibus animalibus, omnibus hominibus ipse dat escam; et nullam escam servat dilectis suis? Si habent aliam famem, habent et aliam escam. Quaeramus primo famem ipsorum, et inveniemus escam ipsorum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 30. Famelici Dei esse debemus: ante ianuam conspectus illius in orationibus mendicemus; ipse dat escam esurientibus. Quid est quod te, haeretice, iactas quia tu solvis, tu erigis, tu illuminas? Videlicet quia tu liberatus iam es, et tu stas, et tu lumen es? Absit. Superius attende: Nolite confidere in principes, et in filios hominum, a quibus non est salus 31. Non ipsi dant salutem. Ergo recedant haeretici de medio. Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos; id est, eos qui caeci sunt facit sapientes. Optime per hanc sententiam exposuit nobis omnes superiores: ne forte cum dixisset: Dominus solvit compeditos, ad illos compeditos referremus, qui forte propter aliquam noxam ligantur ferro a dominis suis; quia autem dixit: Erigit elisos, occurreret nobis aliquis, aut offendens et cadens, aut equo lapsus. Est alius casus, sunt aliae compedes; quomodo sunt aliae tenebrae et alia lux. In eo quod dixit: Sapientes facit caecos; noluit dicere: Illuminat caecos, ne et hoc carnaliter intellegeres; sicut illuminatus est a Domino, cuius oculos luto de sputo facto inunxit, et salvum eum fecit 32: ne tale aliquid sperares, cum de spiritalibus loquitur, ostendit quamdam lucem sapientiae, qua illuminantur caeci. Ergo quomodo illuminantur caeci luce sapientiae, sic solvuntur compediti, sic eriguntur elisi. Unde sumus ergo compediti? unde elisi? Corpus nostrum ornamentum nobis fuit: peccavimus, et compedes inde accepimus. Quae sunt compedes nostrae? Mortalitas ipsa. Audi apostolum Paulum, quia et ipse adhuc in hac peregrinatione compeditus erat. Quanta peragravit compeditus iste! Non illi fuerunt graves compedes; cum ipsis compedibus toto orbi Evangelium praedicavit: spiritus caritatis rapuit compedes, et circuivit quantum potuit. Sed tamen quid ait? Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo 33. Quid est, dissolvi? A compedibus mortalitatis. Et tamen misericordia adhuc volebat esse in compedibus, propter alios compeditos, quibus ministraret: Manere, inquit, in carne, necessarium propter vos. Dominus ergo solvit compeditos, id est, ex mortalibus immortales facit. Dominus erigit elisos. Quare elisi sunt? Quia erecti erant. Quare eriguntur? Quia humiliati sunt. Cecidit atque elisus est Adam: ille cecidit, Christus descendit. Quare descendit qui non cecidit, nisi ut levaretur qui cecidit? Dominus sapientes facit caecos; Dominus diligit iustos. Ideo facit iudicium iniuriam accipientibus.
Dei pupilli et Dei vidua sumus.
18. [v 9.] Et qui sunt ipsi iusti? modo quatenus iusti? Quemadmodum habes: Dominus custodit proselytos. Proselyti, advenae sunt. Omnis Ecclesia Gentium, proselyta est. Adventitia enim est ad patres, non de carne eorum nata, sed imitando filia. Dominus tamen custodit, non aliquis homo. Orphanum et viduam suscipiet. Nemo putet quasi pupillum propter haereditatem, aut viduam propter nescio quod negotium suum. Equidem et istis Deus opitulatur, et in omnibus officiis generis humani bonum opus facit, qui pupillo consulit, qui viduam non deserit: sed secundum quemdam modum omnes pupilli sumus, absente patre, non mortuo. Pupillus enim secundum homines, mortuo patre fit. Et si verum quaeratis, fratres, quia anima non moritur, vivunt parentes nostri; et magis absentibus patribus sunt pupilli, qui pupilli sunt: si mali fuerint, in poenis vivunt; si boni fuerint, in requie vivunt: omnia integra sunt Creatori. Tamen nos quamdiu sumus in corpore hoc, et peregrinationis locum incolimus, absens est Pater noster, ad quem clamamus: Pater noster, qui es in coelis 34. Ideo Ecclesia vidua, quasi absente sponso, absente viro. Veniet ille, qui illam modo protegit, non visus, sed desideratus. Magno enim desiderio rapimur, et amore eius quem non videmus, desideramus. Inhaerebimus amplexibus visi, si nondum visi fide detinemur. Ergo et pupillum et viduam quid voluit intellegi, fratres? Destitutos omni ope et auxilio. Destituta anima in saeculo, ipsa sibi speret adiutorium Dei. Quidquid hic habueris, aurum habes; praesumpsisti inde? Iam non es proselytus, non es orphanus, non in vidua numeraris. Amicum habes: si de illo praesumpseris, et Deum dimiseris, non es destitutus. Habes haec omnia; non inde praesumis, non inde superbis? Pupillus Dei es, et vidua Dei. Suscipit ergo destitutos; hoc dixit: suscipit pupillum, suscipit et viduam.
Noli zelari in peccatores.
19. Et viam peccatorum exterminabit. Quae est via peccatorum? Irridere ista quae dicimus. Quis pupillus? quae vidua? Quod regnum coelorum? et quae poena inferorum? Fabellae istae Christianorum sunt. Ad quod video, ad hoc vivam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur 35. Vide ne tales aliquid persuadeant: ne per aurem in cor intrent, spinas inveniant in auribus tuis; qui coeperit sic intrare, punctus abscedat. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala 36. Sed forte hic dicturus es: Quare ergo felices sunt? Ecce nec Deum colunt, et omnia mala quotidie committunt; abundant rebus his quibus ego egens laboro. Noli zelari in peccatores. Quid accipiant, vides; quid illis servetur, non vides? Et unde, inquit, video quod non videtur? Omnino habet oculos fides; et maiores oculos, et potentiores et fortiores. Hi oculi neminem deceperunt; hi oculi sint semper in Dominum, ut et ipse evellat de his laqueis pedes tuos 37. Via peccatorum placet tibi, quia lata est, et multi per illam ambulant; latitudinem eius vides, finem eius non vides. Ecce ubi finitur, praecipitium est; ubi finitur, profunditas quaedam barathri est: laetantes, exspatiantes in ista via, illo fine merguntur. Sed extendere oculos non potes, ut videas ipsum finem: crede ei qui videt. Et quis est homo qui videt? Forte nemo homo; sed Dominus tuus ad te venit, ut crederes Deo. Num enim et Domino Deo tuo non es crediturus, qui ait: Lata et spatiosa est via quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ingrediuntur per illam 38? Hanc viam exterminabit Dominus; quia ipsa est via peccatorum.
Ama aeternitatem et nullo fine regnabis.
20. [v 10.] Et dum exterminata fuerit via peccatorum, quid nobis restat? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 39. Ad hoc concludit Psalmus: Et viam peccatorum exterminabit. Et quid tu? Regnabit Dominus in aeternum. Gaude, quia tibi regnabit; gaude, quia tu eris regnum eius. Vide enim et quid sequitur. Es certe civis de Sion, non de Babylonia; id est, non de civitate peritura huius saeculi, sed de Sion ad tempus laborante et peregrinante, in aeternum autem regnatura. Audisti ergo finem; inde es. Regnabit Dominus in aeternum, Deus tuus, Sion. O Sion, Deus tuus regnabit in aeternum: numquid sine te regnabit Deus tuus? In generationem et generationem. Bis dixit, quia non potuit semper dicere. Nec putes quia verbis finitis finitur aeternitas. Aeternitas in verbo quatuor syllabis constat, in se sine fine est. Non potuit tibi nisi sic commendari: Deus tuus regnabit in generationem et generationem. Parum dixit: si tota die diceret, angustum esset; si tota vita sua diceret, nonne aliquando conticesceret? Ama aeternitatem; nullo fine regnabis, si finis tibi Christus est. cum quo regnabis in saecula saeculorum. Amen.
IN PSALMUM 146
ENARRATIO
Sermo
De mercede laudantium Dominum.
1. [v 1.] Intenti audiebamus, cum psalmus praesens cantaretur; et non omnes qui audiebamus, etiam intellegebamus. Quanto magis ergo intente nunc audiendus est, si, ut spero et cupio, adiuvantibus omnium audientium orationibus, si quid hic forte obscurum est, Deo donante revelabitur; ut sit fructuosus auditus, nec inanis redeat auditor, qui intentus adfuit cum audiret? Unde coepit? Nobis dicitur: Laudate Dominum. Dicitur hoc omnibus gentibus, non solis nobis: et istam vocem per loca quidem singula sonantem a Lectoribus, singillatim audiunt Ecclesiae; una vox tamen Dei super omnes non tacet, ut laudemus eum. Et quasi quaereremus quare laudare Deum debeamus, videte quam causam attulit: Laudate Dominum, inquit, quoniam bonus psalmus. Haec est merces tota laudantium? Laudemus Dominum. Quare? Quoniam bonus psalmus. Vellem ego, inquit aliquis, laudare Dominum, si mihi aliquid pro ista laude donaret. Quis enim laudet gratis vel hominem? Exspectant ergo aliquam mercedem laudatores hominum; nullamne mercedem exspectare, aut petere, aut sperare debet laudator Dei? Laudatur infirmus, et speratur de eo aliquid; laudatur Omnipotens, et nulla merces est? An forte hoc cupio, quod ille dare non potest? Quid homo desiderat, quod in manu Dei non sit? Cum laudaveris hominem, forte hoc cupis quod ab illo praestari non potest: Deum securus lauda, quem nemo potest dicere non posse praestare quod tu poteris desiderare. Proposita ergo spe mercedis alicuius laudare debemus Deum, non tamen daturum quidquid cupimus. Pater est enim, et quod mali cupiunt filii, non dat. Laudemus, et speremus, et desideremus non illud aut illud, sed quod iudicat dandum esse, quem laudamus. Ille enim novit quid nobis dari expediat; nos autem intendamus quid nobis prosit accipere. Apostolus ait: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus 1. Et ipse idem apostolus Paulus sperabat sibi prodesse, si auferretur ab eo stimulus carnis suae, angelus satanae a quo colaphizabatur, sicut ipse confitetur et ait: Propter quod Dominum ter rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 2. Desideravit aliquid; non concessum est ad voluntatem, ut consuleretur ad sanitatem. Hic ergo quid nobis propositum est? Laudate, inquit: Dominum. Quare laudemus Dominum? Quoniam bonus est psalmus. Ipse psalmus laus Domini est. Hoc ergo ait: Laudate Dominum, quoniam bonum est laudare Dominum. Non sic praetereamus laudare Dominum. Dictum est, et transiit; factum est, et siluimus; laudavimus, et tacuimus; cantavimus, et conquievimus. Imus in aliud forte agendum quod restat, et aliae actiones cum occurrerint nobis, laudatio divina cessabit in nobis? Non sic; nam lingua tua ad horam laudat, vita tua semper laudet. Inde ergo bonus psalmus.
Vita sic canta ut numquam sileas.
2. Psalmus quippe cantus est, non quilibet, sed ad psalterium. Psalterium autem quoddam organum est cantilenae, sicut lyra, sicut cythara, et huiusmodi organa, quae inventa sunt ad cantandum. Qui ergo psallit, non sola voce psallit; sed assumpto etiam quodam organo, quod vocatur psalterium, accedentibus manibus voci concordat. Vis ergo psallere? Non solum vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cum voce tua. Cum ergo voce cantaveris, silebis aliquando: vita sic canta, ut nunquam sileas. Negotium agis, et fraudem cogitas; siluisti a laude Dei: et quod gravius est, non solum a laude siluisti, sed in blasphemiam perrexisti. Cum enim Deus laudatur de bono opere tuo, opere tuo laudas Deum; et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, opere tuo blasphemas Deum. Itaque ad aurium exhortationem canta voce; corde ne sileas, vita ne taceas. Non cogitas in negotio fraudem, psallis Deo. Cum manducas et bibis, psalle; non intermiscendo sonorum suavitates ad aures aptas, sed modeste et frugaliter et temperanter manducando et bibendo: quia hoc dicit Apostolus: Sive manducatis, sive bibitis, sive quid facitis; omnia in gloriam Dei facite 3. Si ergo bene agis, quod et manducas et bibis, et ad refectionem corporis sumis reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia; et cibus tuus et potus tuus laudat Deum: si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites; quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat. Post cibum et potum requiescis, ut dormias; nec in lecto aliquid turpiter agas, nec excedas ultra concessam licentiam in lege Dei: sit castus cum coniuge torus; et si est cura propagandi liberos, non sit effrenata luxuries libidinum; defer in lecto tuo coniugi tuae, quia membra Christi estis ambo, ambo ab illo conditi, ambo sanguine ipsius reparati 4: haec agens laudas Deum, nec omnino silebit laudatio tua. Quid, cum somnus advenerit? Et cum dormis, non te excitet a quiete mala conscientia tua; et innocentia somni tui laudat Deum. Si ergo laudas, non tantum lingua canta, sed etiam assumpto bonorum operum psalterio; quoniam bonus psalmus. Laudas cum agis negotium, laudas cum cibum et potum capis, laudas cum in lecto requiescis, laudas cum dormis; quando non laudas? Perficietur in nobis laudatio Dei, cum ad illam civitatem venerimus, quando effecti fuerimus aequales angelis Dei 5; quando nos nulla corporalis necessitas ulla ex parte sollicitat, non fames, non sitis interpellat, non aestus fatigat, non frigus constringit, non febris deicit, non mors finit. Ad illam perfectissimam laudem exerceamus nos laudatione ista in bonis operibus.
Est Ierusalem aeterna in caelis, ubi Angeli cives sunt.
3. Propterea cum dixisset: Laudate Dominum, quoniam bonus psalmus: Deo nostro, inquit, iucunda sit laus. Quomodo erit Deo nostro iucunda laus? Si bene vivendo laudetur. Audi quia tunc erit illi iucunda laus. Alio loco dicitur: Non est speciosa laus in ore peccatoris 6. Si ergo in ore peccatoris speciosa laus non est, iucunda non est; hoc enim iucundum, quod speciosum. Vis ergo ut Deo tuo iucunda sit laus? Noli bonae cantilenae tuae obstrepere moribus malis. Deo nostro iucunda sit laus. Quid dixit? Qui laudatis, bene vivite. Laudatio impiorum offendit Deum. Plus ille attendit quid vivas, quam quid sones. Certe cum eo quem laudas, pacem habere vis: quomodo cum illo quaeris pacem, quando a teipso dissonas? Quomodo, inquies, a memetipso dissono? Aliud sonat lingua, aliud indicat vita. Deo nostro iucunda sit laus. Potest enim laus iucunda esse homini, cum audit concinnis acutisque sententiis et suavi voce laudantem: sed Deo nostro iucunda sit laus; cuius aures, non ad os, sed ad cor; non ad linguam, sed ad vitam laudatoris patent.
4. [v 2.] Quis est Deus noster cui iucunda sit laus? Dulcescit nobis, commendat se nobis: gratias dignationi eius. Dignatur enim commendare se nobis, non quasi aliquid praestaturis, sed multa ab illo potius accepturis. Quomodo ergo commendat se nobis Deus? Audite apostolum Paulum: Commendat autem, inquit, dilectionem suam Deus in nobis 7. Quomodo commendat? Audite; ipse dicat Apostolus, ut comparetur et Psalmo: Commendat, inquit, dilectionem suam Deus in nobis. Quomodo commendat? Quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 8. Quid ergo servat laudatoribus, qui sic se commendat peccatoribus? Quia ergo sic dixit Apostolus commendasse Deum nobis dilectionem suam, ut Christus moreretur pro impiis; non ut impii remanerent, sed ut morte iusti ab iniustitia sanarentur: hic quid audis, cum dixisset: Deo nostro iucunda sit laus? Videamus si ipsa est commendatio quam dixit Apostolus: Quia Christus pro peccatoribus et pro impiis mortuus est. Aedificans, inquit: Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens. Ecce aedificans Ierusalem Dominus, colligens dispersiones populi ipsius. Populus enim Ierusalem, populus Israel. Est Ierusalem aeterna in coelis, ubi cives etiam Angeli sunt. Quid ergo ibi Israel? Si hominem illum nepotem Abrahae consideres, qui dictus est et Iacob; quomodo Angelos intellegimus Israel? Si interpretationem nominis discutiamus, quia et ipse Iacob mutato nomine vocatus est Israel 9; magis ibi nomen Israel: et utinam et nos sequentes simus Israel. Quid enim interpretatur Israel? Videns Deum. Omnes ergo cives illius civitatis, videndo Deum gaudent in illa magna civitate et ampla et coelesti; spectaculum eis Deus ipse est. Sed nos ab illa civitate peregrinamur, peccato expulsi, ne ibi maneremus; et mortalitate praegravati, ne illo rediremus. Respexit Deus peregrinationem nostram, et ille qui aedificat Ierusalem, restituit lapsam partem. Unde restituit lapsam partem? Dispersiones Israel colligens. Cecidit enim pars quaedam, et facta est peregrina: hanc peregrinam misericorditer vidit Deus, et quaesivit non quaerentes se. Unde quaesivit? quem misit ad captivitatem nostram? Misit Redemptorem, secundum quod ait Apostolus: Commendat Deus dilectionem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 10. Misit ergo ad captivitatem nostram redemptorem Filium suum. Porta, inquit, tecum saccum, ferto ibi pretium captivorum. Induit enim se ille mortalitatem carnis, et ibi erat sanguis quo fuso redimeremur. Illo sanguine collegit dispersiones Israel. Et si ille collegit olim dispersos, quomodo satagendum est ut colligantur modo dispersi? Si collecti sunt dispersi, ut in manu artificis ad aedificium formarentur; quomodo colligendi sunt, qui de manu artificis inquietudine ceciderunt? Aedificans Ierusalem Dominus. Ecce quem laudamus, ecce cui laudem tota vita nostra debemus. Aedificans Ierusalem Dominus, et dispersiones Israel colligens.
5. [v 3.] Quomodo colligit? quid agit, ut colligat? Qui sanat contritos corde. Ecce quomodo colliguntur dispersiones Israel, ut sanentur contriti corde. Qui cor non conterunt, non sanantur. Quid est, conterere cor? Notum sit, carissimi; fiat, ut sanari possitis. Dictum est enim multis aliis Scripturarum locis; et maxime illo loco, voce nostra quidam cantans, dicebat: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: Deo dicebat: Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis autem non delectaberis 11. Quid ergo? Sine sacrificii oblatione remanebimus? Audi quid te velit offerre. Sequitur, et dicit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernet 12. Sanat ergo contritos corde: quia illis propinquat ut sanet; sicut dicitur alio loco: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 13. Qui obtriverunt cor? Humiles. Qui non obtriverunt cor? Superbi. Contritum sanabitur, elidetur elatum. Ad hoc enim forte eliditur, ut contritum sanetur. Ne velit ergo, fratres, cor nostrum esse erectum, antequam sit rectum: male erigitur, quod non primo corrigitur.
Ille speret felicitatem qui suam confitetur infelicitatem.
6. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Sanat, inquit, contritos corde: sanat ergo humiliatos corde, sanat confitentes, sanat seipsos punientes, in se severum iudicium exercentes, ut possint esse illius misericordiam sentientes. Tales sanat; sed perfecta eorum sanitas transacta mortalitate fiet, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 14; quando nihil erit quod ex carnis labe sollicitet, non solum nihil cui consentiamus, sed nihil quod suggeratur ex carne. Etenim modo, fratres mei, quantae illicitae delectationes animum tangunt! Quamvis eis non consentiamus, ut membra nostra iustitiae serviant, non iniquitati; tamen vel delectari talibus, etsi non consentis, nondum est perfecta sanitas. Sanaberis ergo, corde contrito sanaberis. Noli erubescere, contere cor; tales sanat Deus. Sed quid ago, inquies, modo? Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati 15. Quid agis? Contere cor, confitere; age, dic sequentia: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Hoc enim dicere: Infelix homo, iam cor conterere est. Ille speret felicitatem, qui confitetur infelicitatem. Dic ergo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius; ut respondeatur tibi: Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum 16. Quomodo autem liberabit ipsa gratia Dei, unde nunc pignus accepimus? Audi eumdem Apostolum: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis 17. Hoc ergo pignus accepit spiritus noster, ut incipiamus fide servire Deo, et ex fide appellari iusti: quoniam iustus ex fide vivit 18. Quidquid autem nobis adhuc repugnat et resistit, de mortalitate carnis est; et hoc sanabitur. Vivificabit enim, inquit, et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis 19. Ad hoc pignus dedit, ut compleat quod promisit. Quid ergo nunc in hac vita, quando adhuc confessores sumus, nondum possessores, quid in hac vita, quid fiet? Quomodo curabitur? Sanat contritos corde; sed perfecta sanitas tunc erit, quando diximus. Nunc ergo quid? Alligat contritiones eorum. Qui curat, inquit, contritos corde, quorum perfecta sanitas in resurrectione iustorum erit; alligat modo contritiones eorum.
Cor conteramus ut a Domino dirigatur.
7. Quae sunt alligamenta contritionum? Sicut medici alligant fracturas. Aliquando enim; intellegat et hoc Caritas vestra, et notum est eis qui animadverterunt, vel a medicis audierunt: aliquando prave et distorte firmata, ut corrigant medici, frangunt, et faciunt vulnus novum, quia mala erat sanitas prava. Sic ergo rectae sunt, inquit Scriptura, viae Domini; sed pravicordius in illis scandalizabitur 20. Quid est, pravicordius? Torticordius, tortum cor habens. Putat torta esse omnia quae dicuntur a Deo, putat prava esse omnia quae fecit Deus, et displicent illi omnia iudicia Dei, maximeque in quibus ipse corripitur; et sedet, et disputat quam male faciat Deus, quia non pro eius voluntate facit. Distortum cor, parum est quod non se corrigit ad Deum; et Deum vult distorquere ad se. Quid ergo dicit Deus desuper? Tortus es, aequus sum. Si tu rectus esses, sentires aequitatem meam. Quemadmodum si in pavimento aequali poneres distortum lignum, non collocaretur, undique nutaret, undique agitaretur; quod non loci inaequalitas, sed distortio ligni facit: sicut ait Scriptura: Quam bonus Israel Deus rectis corde! 21 Quid ergo? tortum cor quomodo dirigitur? Et tortum est, et durum: iam ergo tortum et durum frangatur, conteratur, ut dirigatur. Tu dirigere cor tuum non potes: tu frange, ille dirigat. Quomodo tu frangis? quomodo tu conteris? Confitendo, puniendo peccata tua. Quid aliud significat pectorum tunsio? Nisi forte putamus ossa nostra aliquid peccasse, cum caedimus pectus. Sed significamus nos cor conterere, ut a Domino dirigatur.
Quidquid in Ecclesia temporaliter geritur alligamenta sunt contritionum.
8. Sanat ergo contritos corde, et contritum cor habentes; et sanitas ipsius cordis tunc erit perfecta, cum et corporis reparatio implebitur quae promissa est. Nunc interea quid facit medicus? Alligat contritiones tuas, ut possis pervenire ad plenissimam firmitatem, donec consolidetur quod fractum est, quod alligatum est. Quae sunt ista alligamenta? Temporalia Sacramenta. Alligamenta medicinalia sunt contritionis nostrae, Sacramenta interim temporalia, quibus habemus consolationem: et ista omnia quae loquimur vobis, ipsa quae sonant et transeunt, quidquid in Ecclesia geritur temporaliter, alligamenta sunt contritionum. Quemadmodum enim medicus perfecta sanitate detrahit ligaturam; sic in illa civitate Ierusalem, cum aequales Angelis facti fuerimus, numquid putatis ibi accepturos nos esse quod hic accipimus 22? Aut ibi recitandum est nobis Evangelium, ut fides nostra permaneat? aut imponenda est manus ab aliquo praeposito? Ista omnia alligamenta fracturae sunt; perfecta sanitate detrahentur: sed ad eam non perveniretur, nisi alligarentur. Sanat ergo contritos corde, et alligat contritiones eorum.
"Novit Dominus qui sunt eius".
9. [v 4.] Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans. Quid magnum Deo numerare multitudinem stellarum? Hoc et homines conati sunt: viderint utrum implere potuerint; non tamen conarentur, nisi se impleturos esse sperarent. Illis dimittamus quid potuerint, et quousque pervenerint: Deo autem puto non esse magnum numerare omnes stellas. An forte numerum, ne obliviscatur, recenset? Magnum est aliquid Deo stellas numerare, cui capilli capitum numerati sunt 23? Manifestum est, fratres, aliquid velle Deum intellegere nos in eo quod ait: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis, inquit, nomina vocans. Sunt stellae quaedam lumina in Ecclesia consolantia noctem nostram, omnes de quibus dicit Apostolus: In quibus apparetis tamquam luminaria in mundo. In ista, inquit, natione tortuosa et perversa, in quibus apparetis tamquam luminaria in mundo, verbum vitae habentes 24. Ipsas stellas numerat Deus; omnes secum regnaturos, omnes aggregandos corpori Unigeniti sui numeratos habet, et numerat eos. Qui indignus est, nec numeratur: Et multi crediderunt, vel multi se qualicumque adumbrata specie fidei, populo eius applicuerunt; novit tamen ille quid numeret, et quid ventilet. Nam tanta est celsitudo Evangelii, ut fieret quod dictum est: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 25. Sunt ergo in populis et supernumerarii quodammodo. Quid est, supernumerarii? Plus quam ibi futuri sunt. Intra parietes istos plures sunt, quam futuri sunt in regno Dei, in illa Ierusalem coelesti; ipsi super numerum sunt. Animadvertat quisque utrum luceat in tenebris, utrum iniquitate saeculi tenebrosa non seducatur; si non fuerit seductus nec victus, tamquam stella erit quam iam numerat Deus.
Qui caritatem non habet nihil est.
10. Et omnibus, inquit, eis nomina vocans: ibi est totum praemium. Habemus nomina quaedam apud Deum: ut noverit Deus nomina nostra, hoc optare debemus, hoc agere, hoc satagere, quantum possumus, non de aliis rebus gaudere, nec de donis quibusdam spiritalibus. Videat Caritas vestra: multa dona sunt in Ecclesia, sicut Apostolus dicit: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum, alii diiudicatio spirituum, id est, ut diiudicet inter bonos et malos spiritus; alii linguarum genera, alii prophetia 26. Quanta dixit! quam multa dixit! Multi donis talibus male usi audient in fine: Non novi vos. Et quid dicturi sunt in fine, qui audient: Non novi vos? Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 27 In nomine tuo omnia ista. Et quid dicet eis? Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem 28. Quid est ergo, esse iam lumen coeli consolans noctem, et quod non vincatur a nocte? Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens 29. Quale donum est loqui linguis Angelorum et hominum! Tamen si caritatem, inquit, non habeam, aeramentum sum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero, inquit, omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam (quanta ista dona sunt!); caritatem autem non habeam, inquit, nihil sum. Quale est illud donum martyrii, et distributionis rerum suarum! Et tamen si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 30. Qui ergo non habet caritatem, etsi ad tempus habet haec dona, auferentur ei. Auferetur ei quod habet, quia quiddam non habet: et ipsum quiddam hoc non habet, unde caetera teneantur et ipse non pereat. Quid est illud quod modo ait Dominus: Qui habet, addetur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo 31? Qui ergo non habet, et quod habet auferetur ab eo. Habet gratiam possidendi, sed non habet caritatem utendi: quia ergo illud non habet, et quod habet auferetur ab eo. Propterea discipuli, ut haberent caritatem, quos volebat facere in coelo stellas ambulantes supereminentem viam, ille qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans; cum redirent discipuli quo missi erant, exsultaverunt, et dixerunt: Domine, ecce spiritus immundi subiecti sunt nobis propter nomen tuum 32. Et ille qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans, sciens multos dicturos esse: Nonne in nomine tuo daemonia eiecimus? quibus dicturus est in fine: Non novi vos; quia eos non numeravit in multitudine stellarum, nec eis nomina vocavit: Nolite, inquit, in hoc gaudere, quia spiritus vobis subiecti sunt; sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo 33. Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans.
Christi divinitatem partecipando erimus et nos immortales.
11. [v 5.] Magnus Dominus noster. Impletus est gaudio, eructavit ineffabiliter: nescio quid dicere non valebat; et cogitare quomodo valebat? Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et intellegentiae eius non est numerus. Ille ipse qui numerat multitudinem stellarum, numerari non potest: Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et intellegentiae eius non est numerus. Quis hoc exponat? quis digne vel cogitet quod dictum est: Et intellegentiae eius non est numerus? Atque utinam infundat se vobis, et ubi nos deficimus, quia ipse potens est, ipse illustret mentes vestras, ut sciatis quid sit: Intellegentiae eius non est numerus. Videtis enim, fratres; numquid est numerus arenae? Nobis non est, Deo est: cui capilli capitis nostri numerati sunt, et arena numerata est. Quidquid ergo infinitum mundus iste complectitur, etiamsi homini, non tamen Deo: parum dico, Deo; Angelis numeratum est. Intellegentiae eius non est numerus. Excedit omnes numerarios intellegentia eius, numerari a nobis non potest. Ipsum numerum quis numerat? Numero numerantur quaecumque numerantur. Si quidquid numeratur, numero numeratur; numeri non potest esse numerus, numerari numerus nullo pacto potest. Quid ergo est apud Deum, unde fecit omnia, et ubi fecit omnia, cui dicitur: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti 34? Aut quis ipsam mensuram, et ipsum numerum, et ipsum pondus, ubi Deus omnia disposuit, aut numerare potest, aut metiri, aut appendere? Ergo: Intellegentiae eius non est numerus. Conticescant humanae voces, requiescant humanae cogitationes: ad incomprehensibilia non se extendant quasi comprehensuri, sed tamquam participaturi; participes enim erimus. Non hoc quod capimus erimus, nec totum capiemus: sed participes erimus; quia dictum est de Ierusalem, cuius dispersiones colligit, dictum est de illa quiddam magnum: Ierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum 35. In idipsum quid ait, nisi quod mutari non potest? Caetera quae sunt creata, aliter et aliter possunt esse; qui autem creavit, aliter et aliter non potest esse. Idipsum ergo ille est, quoniam dictum est ei: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 36. Igitur si ipse idem ipse est, et mutari ex nulla parte potest; participando eius divinitatem erimus et nos immortales in vitam aeternam. Et hoc nobis pignus datum est de Filio Dei, quod iam dixi Sanctitati vestrae, ut antequam efficeremur participes immortalitatis ipsius, fieret ipse prius particeps mortalitatis nostrae. Sicut autem ille mortalis, non de sua substantia, sed de nostra: sic nos immortales, non de nostra substantia, sed de ipsius. Participes ergo erimus: nemo dubitet, Scriptura hoc dixit. Et cuius rei participes erimus, quasi partes sint apud Deum, aut per partes dividatur Deus? Quis ergo explicat quomodo sint participes unius simplicis multi? Non ergo exigatis quod apte dici non posse, puto quia videtis: sed redite ad remedium Salvatoris; conterite cor, confringatur animi duritia, conteratur animi pertinacia, accusetur in malo, renascatur in bono. Diriget ipse, alligabit fracturam, consolidabit sanitatem; et non erunt iam impossibilia nobis, quae modo impossibilia sunt. Bonum est enim ut confiteatur infirmitatem, qui vult pervenire ad divinitatem. Intellegentiae eius non est numerus.
Adversus verbi Dei obscura noli recalcitrare.
12. [v 6.] Ideo quid debeas facere in difficultate intellegendi, ostendit tibi, cum consequenter dicit: Suscipiens mansuetos Dominus. Verbi gratia, non intellegis, parum intellegis, non consequeris: honora Scripturam Dei, honora verbum Dei, etiam non apertum; differ pietate intellegentiam. Noli protervus esse accusare aut obscuritatem, aut quasi perversitatem Scripturae. Perversum hic nihil est; obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum. Ergo quando obscurum est, medicus illud fecit, ut pulses: voluit, ut exercereris in pulsando; voluit, ut pulsanti aperiret 37. Pulsando exerceberis; exercitatus, latior efficieris; latior factus, capies quod donatur. Ergo noli indignari quod clausum est; mitis esto, mansuetus esto. Noli recalcitrare adversus obscura, et dicere: Melius diceretur, si sic diceretur. Quando enim potes tu sic dicere aut iudicare, quomodo dici expediat? Sic dictum est, quomodo dici debuit. Non corrigat aeger medicamenta sua; novit ea medicus modificare: ei crede, qui te curat. Ideo quid sequitur? Suscipiens mansuetos Dominus. Noli ergo resistere adversus clausa Dei; mansuetus esto, ut suscipiat te. Si autem resistis, audi quod sequitur: Humilians autem peccatores usque ad terram. Multa genera sunt peccatorum: Humilians autem peccatores usque ad terram; quos peccatores, nisi contrarios mansuetis? Ex eo quippe quod ait: Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram; speciem quamdam peccatorum ex praedicta mansuetudine voluit intellegi. Peccatores ergo hoc loco immites, et eos qui mansueti non sunt, intellegimus. Quare humiliat usque ad terram? Reprehendunt intellegibilia, terrena sensuri sunt.
De Manichaeorum perditissima secta.
13. Hoc fecit hominibus qui voluerunt irridere Legem, antequam nossent; non enim fuerunt mansueti. Intellegat Caritas vestra. Exstitit quaedam perditissima secta Manichaeorum; acceptas Scripturas et lectas irrisit: reprehendere voluit quod non intellegebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos illaqueavit. Sed humiliati sunt, qui hoc facere voluerunt, usque ad terram. Non sunt permissi intellegere coelestia, terrena sapuerunt. Quidquid audis in fabulis ipsorum, nonnisi blasphemia est, et quaedam figmenta imaginum corporalium: quandoquidem volentes intellegere Deum, usque ad lucis istius visibilis cogitationem venerunt, ultra ire non potuerunt; et tales campos lucis fecerunt in regno Dei, qualem videbant hunc solem, quasi fructum lucis illius. Totum autem hoc quod per terram carnis tangitur, terra est Deo. Habemus enim unde videamus, unde audiamus, unde odoremus, unde gustemus, unde tangamus. Caro ista per quinque nuntios quosdam, quos appellamus sensus, percipit nonnisi corporalia: intellegibilia vero et spiritalia mente capiuntur. Quia ergo illi obscuritatem Scripturarum irriserunt, quae propterea clausae erant, ut pulsantes exercerentur, non ut parvulis negarentur, humiliati sunt usque ad terram, ut cogitare amplius non possent, quam quod per terram percipitur. Per terram quid dico? Per carnem. Caro enim ista terra est, et de terra facta est. Quidquid per oculos capis, ad terram pertinet; quidquid per aures, quidquid per olfactum, quidquid per gustum, quidquid per tactum, ad terram pertinet; quia per terram percipitur. Illi ergo non valebant intellegere intellegentiam, cuius non est numerus; quia: Intellegentiae eius non est numerus. Reprehendentes Scripturas mysticis quibusdam rebus salubriter tegentes intellegentiam, ut parvuli exerceantur, et ipsa reprehensione immites facti, quod contrarium est mansuetis, humiliati sunt usque ad terram, ut incorporalem Deum sentire non possent, et quidquid de Deo cogitarent, nonnisi corporaliter cogitarent.
Divinam incommutabilemque naturam quis capit?
14. [v 7.] Humilians ergo est Deus peccatores usque ad terram. Quid ergo debemus facere nos, si nolumus humiliari usque ad terram? Quia magnum est proficere usque ad intellegibilia, magnum est proficere usque ad spiritalia, magnum est eo pervenire cor, ut noverit esse aliquid quod non per loca extendatur, nec per tempora varietur. Qualis est enim species sapientiae? quis illam cogitat? Longa est? quadra est? rotunda est? modo hic et modo ibi est? Cogitat sapientiam nescio quis in Oriente, cogitat illam alius in Occidente: si bene illam cogitant, in tanta locorum diversitate positi, ambobus tota praesto est. Quid est hoc? quis illud capit? Istam substantiam, istam quamdam divinam incommutabilemque naturam quis capit? Noli festinare, poteris capere. Audi quod sequitur: Incipite Domino in confessione. Hinc incipe, si vis pervenire ad intellegentiam perspicuam veritatis. Si vis a via fidei perduci ad possessionem speciei, incipe in confessione. Te prius accusa; te accusato, Deum lauda. Invoca quem nondum nosti, ut veniat et sciatur: non ut ipse veniat, sed ut te ad se perducat. Quomodo ipse venit unde nunquam discedit? Ipsa est enim perfectio sapientiae; ubique est, et longe est a malis: ubique est, inquam, et longe est a malis qui ubique sunt. Rogo vos, a quibus longe est quod ubique est? Ubi putatis, nisi quia iacent in dissimilitudine sua, exterminantes in se similitudinem Dei? Dissimiles facti recesserunt; reformati redeant. Unde, inquit, reformabimur? quando reformabimur? Incipite Domino in confessione. Post confessionem quid? Sequantur bona opera. Psallite Deo nostro in cithara. Quid est, in cithara? Quod iam exposui, sicut illud in psalterio psalmus, sic et cithara; non solum voce, sed et opere. Psallite Deo nostro in cithara.
Scripturarum obscuritas saginam gignit laetitiae spiritalis.
15. [v 8.] Ecce confitemini, operamini opera misericordiae, psallite Deo nostro. Cui Deo nostro? Qui cooperit coelum nubibus. Quid est: Qui cooperit coelum nubibus? Qui contegit Scripturam figuris et sacramentis. Ille qui humiliat peccatores usque ad terram, ille qui suscipit mansuetos, cooperit coelum nubibus. Et quis videat coelum quod coopertum est nubibus? Noli timere; audi quod sequitur: Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam. Qui cooperit coelum nubibus: expavisti, quia non vides coelum; cum pluerit, fructificabis, et serenum videbis. Cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam: forte hoc fecit Dominus Deus noster. Nisi enim haberemus occasionem obscuritatis Scripturarum, ista vobis non diceremus, quibus gaudetis. Haec ergo fortasse pluvia est ad quam gaudetis. Exprimi vobis per linguam nostram non posset, nisi Deus nubibus figurarum coelum Scripturarum cooperiret. Ad hoc ergo ille cooperit coelum nubibus, ut paret terrae pluviam. Ad hoc obscura esse voluit dicta Prophetarum, ut haberent postea servi Dei quod interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginam laetitiae spiritalis. Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam.
"Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?"
16. Qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum. Ecce fructus pluviae. Qui exoriri, inquit, facit in montibus fenum. Numquid non et in terra humili? Sed quod magnum est, in montibus. Montes dicit excelsos saeculi: aliqua magna dignitate praeditos, hoc loco montes accipe. Et non est mirum quia duo minuta misit nescio quae vidua in gazophylacium 38; terra attulit fenum, terra humilis: et mons attulit. Zacchaeus ille maior publicanorum 39; hoc enim erat mirabilius, quia mons attulit fenum. Quanto enim elati sunt homines, tanto avari sunt; et quanto in hoc saeculo maiores, tanto plus amant divitias suas. Unde ille tristis abscessit, qui consilium vitae aeternae petebat a Domino, et appellavit eum magistrum bonum dicens: Quid faciam ut vitam aeternam habeam? Et ille: Serva mandata. Quae? Et dixit mandata legis. Haec omnia feci a iuventute mea. Unum, inquit, tibi deest. Vis esse perfectus? Vade, vende omnia tua quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me 40. Quid dixit Dominus? Ecce mons es, accipe pluviam, et da fenum. Quid enim daturus es? nonne fenum? Etenim ista omnia quae Ecclesiae ad necessitates servientium Deo dantur a divitibus, quid sunt, nisi fenum? Carnalia enim sunt, et ad tempus apparentia: sed non inde aliquid carnale conquiritur. De rebus vilibus quid emas attende. Apostolus enim ait, ostendens fenum esse illud: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? 41 Et audi quia carnalia fenum sunt. Omnis caro fenum; et omnis claritas hominis ut flos feni 42. Ergo ille tristis abscessit; et ait Dominus: Quam difficile dives intrat in regnum coelorum! 43 Hoc ergo magnum, quia exoriri facit in montibus fenum. Et quomodo exoriri facit in montibus fenum, si dives ille, audito quod res suas deberet dare pauperibus, tristis abscessit? Quomodo postea respondit Apostolis contristatis? Quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia sunt 44. Ergo ille exoriri facit in montibus fenum, cui omnia facilia sunt. Nam nihil esset sterilius durissimis montibus. Pluit ille qui facit exoriri in montibus fenum, et herbam servituti hominum. Cui servituti? Ipsum Paulum attende: Nos autem, inquit, servos vestros per Iesum Christum. Qui dicebat: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus 45, servum se dixit. Servimus enim vobis, fratres. Nemo se nostrum dicat quasi maiorem vobis esse. Erimus maiores, si fuerimus humiliores: Quicumque autem vult esse maior vestrum, Domini sententia est, erit vester servus 46. Ergo exoriri facit in montibus fenum et herbam servituti hominum. Paulus quidem apostolus manibus suis vivens, ipsum fenum montium noluit accipere; voluit indigere: sed tamen montes dabant fenum. Num quia ille noluit accipere, propterea montes dare non deberent, ut steriles remanerent? Debetur pluviae fructus, debetur servo cibus, sicut Dominus ait: Manducate quae ab ipsis sunt 47. Et ne putarent aliquid de suo donare: Dignus est enim, inquit, operarius mercede sua.
Alius te quaerit indigens, alium tu debes quaerere indigentem.
17. Itaque, fratres, quoniam contigit iam ex ista occasione aliquid loqui vobis, maxime quia loquimur, talia nos non quaerentes a vobis, et ideo liberius dicimus: sed etsi quaereremus, fructum vestrum quaereremus, et non vestras opes, sed vestram iustitiam: tamen admoneo breviter, quoniam iam multa diximus, et aliquando sermo finiendus est; si vultis non esse steriles, ut reddatis pro pluvia fecunditatem, ne damnetur postea sterilitas vestra (minatur enim Deus terrae sterili et spinosae ignem, sicut fructuosae horreum parat 48); efficite ut vos ipsos exigatis, efficimini exactores vestri. Christus tacitus exigit; et maior est vox tacentis, quia in Evangelio non tacet. Non enim vere tacet, cum dicit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula 49. Non tacet ipse; audite vocem eius. Nemo enim vos potest exigere; nisi forte exactione opus est, ut qui vobis in Evangelio serviunt, petant a vobis. Si ad hoc ventum fuerit, ut petant; videte ne quod vos a Deo petitis, frustra petatis. Ergo estote exactores vestri, ne aliquid illi qui vobis in Evangelio serviunt, non dico patere cogantur, nam forte nec coacti petunt; sed ne silentio vos arguant. Unde scriptum est: Beatus qui intellegit super egenum et pauperem 50. Cum dicit, qui intellegit super egenum et pauperem, non exspectat ut petat. Intellege super illum. Alius te quaerit indigens, alium tu debes quaerere indigentem. Utrumque dictum est, fratres mei: et: Omni petenti te da, modo lectum est; et alio loco Scriptura dicit: Sudet eleemosyna in manu tua, quousque invenias iustum cui eam tradas 51. Alius est qui te quaerit, alium tu debes quaerere. Nec eum qui te quaerit relinquas inanem; Omni enim petenti te da: sed alius est quem tu debes quaerere; Sudet eleemosyna in manu tua quousque invenias iustum cui des. Nunquam hoc facietis, nisi aliquid de rebus vestris sepositum habueritis, quod cuique placet pro necessitate rei familiaris suae, tamquam debitum quasi fisco reddendum. Si non habet rempublicam suam Christus, non habet fiscum suum. Fiscus enim scitis quid sit? Fiscus saccus est; unde et fiscellae et fiscinae dicuntur. Ne putetis quia aliquis draco est fiscus, quia cum timore auditur exactor fisci; fiscus saccus est publicus. Ipsum habebat Dominus hic in terra, quando loculos habebat; et ipsi loculi Iudae erant commissi. Iudam traditorem patiebatur Dominus et furem 52, et in ipso ostendens ubique patientiam suam: tamen illi qui conferebant, in loculos Domini conferebant. Nisi forte putatis, quia Dominus ibat, et petebat, aut indigebat, cui Angeli serviebant, qui de quinque panibus tot millia hominum pavit. Quare ergo egere voluit, nisi ut daret exemplum montibus, ut parerent fenum, ne contra pluviam sterilitatem redderent? Praecidite ergo aliquid, et deputate aliquid fixum, vel ex annuis fructibus, vel ex quotidianis quaestibus vestris. Nam quasi de vivo videris dare, et necesse est ut trepidet manus tua, quando illam porrigis ad id quod non devoveras. Exime aliquam partem reddituum tuorum. Decimas vis? Decimas exime, quamquam parum sit. Dictum est enim quia Pharisaei decimas dabant: Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo 53. Et quid ait Dominus? Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 54. Et ille super quem debet abundare iustitia tua, decimas dat; tu autem nec millesimam das. Quomodo superabis eum cui non aequaris? Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam; qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum.
Pulli corvorum, nos ipsi Deum invocamus.
18. [v 9.] Et dat pecoribus escam ipsorum. Pecora ista dicit, greges Dei. Non fraudat Deus gregem suum esca sua per homines, quorum servituti herbam facit exoriri. Unde dicit Apostolus: Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? 55 Qui dat pecoribus escam ipsorum, et pullis corvorum qui invocant eum. Hoc forte putabimus, quia corvi Deum invocant, ut det illis escam? Ne hoc cogitetis, irrationalem animam invocare Deum; non novit anima invocare Deum, nisi sola rationalis. In figura accipite dictum, ne putetis, sicut impii quidam dicunt, revolvi animas humanas ad pecora, ad canes, ad porcos, ad corvos. Hoc a cordibus vestris excludite, et a fide vestra. Anima humana facta est ad imaginem Dei 56; non dabit imaginem suam cani et porco. Quid est ergo: Et pullis corvorum qui invocant eum? Qui sunt pulli corvorum? Israelitae se solos iustos esse dicebant, quia Legem acceperant; caeteros omnes omnium gentium homines peccatores dicebant. Et vere omnes gentes in peccato, in idololatria, in adoratione lapidum atque lignorum erant; sed numquid sic remanserunt? Etsi non ipsi corvi patres nostri, tamen pulli corvorum nos ipsi invocamus Deum. Dat pecoribus escam ipsorum, et pullis corvorum qui invocant eum. Ipsi sunt pulli corvorum, quibus dicit Petrus: Quia non corruptibili argento vel auro redempti estis de supervacua vestra consuetudine a parentibus vestris tradita 57. Proficientes enim pulli corvorum qui simulacra colere videbantur parentum suorum, conversi sunt ad Deum. Et audis modo pullum corvi invocantem unum Deum. Quid ergo? dimisisti patrem tuum, dicis pullo corvi? Dimisi plane: ille enim corvus non invocans Deum, ego pullus corvi invoco Deum. Et pullis corvorum qui invocant eum.
Non se extollant homines in suis dignitatibus.
19. [v 10.] Non in potentatu equi voluntatem habebit. Potentatus equi est superbia. Videtur enim equus veluti ad suggestum hominis accommodatus, ut altior incedat. Et revera est in eo cervix, indicans quamdam superbiam. Non se extollant homines in suis dignitatibus, non se sublimes putent honoribus; caveant ne equo indomito praecipitentur. Vide enim quid dictum est in alio psalmo: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Hoc est, illi in honoribus temporalibus, nos in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Propterea illis quid accidit? Videte quid sequitur: Illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos vero surreximus, et erecti sumus 58. Non in potentatu equi voluntatem habebit; nec in tabernaculis viri bene sentiet. In tabernaculis, inquit, viri. Est enim tabernaculum Domini, ipsa sancta Ecclesia toto orbe diffusa. Haeretici dividentes se ab Ecclesiae tabernaculis, sibi tabernacula posuerunt: non in ipsis tabernaculis viri bene sentiet Deus. Sed pullum corvorum attende dicentem: Elegi abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 59. Etenim si alicui bono, pio, confitenti infirmitatem suam, pullo corvi invocanti Deum, contingit forte in Ecclesia carere honore temporali; non it extra Ecclesiam, non sibi facit extra Ecclesiam tabernaculum, in quo non bene sentiat Deus: sed quid dicit? Elegi abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Nec in tabernaculis viri bene sentiet.
Numquid sic timetur Deus quomodo et latro?
20. [v 11.] Sed quid adiungit? Bene sentiet Dominus in timentibus eum, et in his qui sperant in misericordia eius. Bene sentit Dominus in timentibus eum: sed numquid sic timetur Deus, quomodo et latro? Nam et latro timetur, et bestia timetur, et homo iniustus et potens multum timetur. Bene sentiet Dominus in timentibus eum: sed quomodo timentibus eum? Et in his qui sperant in misericordia eius. Ecce timuit eum Iudas traditor Christi, sed non speravit in misericordia ipsius. Postea enim poenituit eum quod tradiderit Dominum, et dixit: Peccavi, quia tradidi sanguinem iustum 60. Bene quidem timuisti; sed si sperares in misericordia eius quem timuisti. Ille desperando abiit, et laqueo se suspendit. Ergo sic time Dominum, ut speres in misericordia eius. Si times latronem, ab alio speras auxilium, non ab eo quem times: poscis auxilium ab eo quem non times, adversus eum quem times. Si sic times Deum, et ideo times Deum quia peccator es, a quo accepturus es auxilium adversus Deum? Quo iturus es? quid facturus? Vis ab illo fugere? Ad ipsum fuge. Vis fugere ab irato? Fuge ad placatum. Placabis autem eum, si speres in misericordia ipsius; atque ita de caetero peccare caveas, ut de praeteritis depreceris, ut tibi dimittantur a Domino, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
IN PSALMUM 147
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Ob temporis angustiam hunc sermonem distulimus.
1. Meminit Caritas vestra de psalmo quem modo cantavimus, in hodiernum diem nos distulisse sermonem. Ipse enim erat, et die dominico lectus est, et tractandus ipse susceptus. Sed quia evangelica lectione tunc permoti, prae magnitudine timoris nostri et vestrae utilitatis immorati sumus in eo quod nobis Dominus diem novissimum commendavit, cautosque nos et vigilantes exspectare voluit adventum suum 1; terrens etiam exemplo, ne damnet iudicio; sic futurum dicens adventum filii hominis, sicut in diebus Noe: manducabant et bibebant, emebant, vendebant, nubebant, uxores ducebant, donec introiret Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes 2. Solliciti ergo et magno timore concussi (quis enim si credit, non timeat?), in eo sumus, quantum potuimus, immorati, ut de vestris moribus vitaque vestra et omnium nostrum sermo produceretur, quo possimus illum diem non solum securi exspectare, sed etiam desiderare. Si enim amamus Christum, utique adventum eius desiderare debemus. Perversum enim est, et nescio utrum verum, quem diligis timere ne veniat; orare: Adveniat regnum tuum 3; et timere ne exaudiaris. Unde autem timor? quia iudex venturus est? Numquid iniustus? numquid malevolus? numquid invidus? numquid postremo ab altero exspectans nosse causam tuam; ne forte ille quem instruxisti, vel praevaricatione te decipiat, vel minori facundia et facultate deficiens, innocentiae tuae bonum verbis demonstrare non possit? Nihil horum. Quis ergo venturus est? quare non gaudes? Quis venturus est iudicare te, nisi qui venit iudicari propter te? Non timeas accusatorem, de quo ipse dixit: Princeps huius mundi missus est foras 4. Non timeas malum advocatum; ille enim tibi modo advocatus est, qui tunc iudex futurus est. Ille erit, et tu, et causa tua; sermo causae tuae, testimonium conscientiae tuae. Quisquis ergo futurum iudicem times, praesentem conscientiam tuam modo corrige. Parumne tibi est quod praeterita non requiret? Sine reliquo spatio temporis tunc iudicabit: sed cum quanto spatio temporis modo praecipit? Tunc iam corrigi non licebit: modo quis prohibet? Hoc cum vehementer commendaremus dominico die, quia revera, quia prope hoc solum dicendum est; non parum temporis effluxit, et coacti sumus hunc psalmum susceptum ad tractandum, in hunc diem differre. Modo ipse praesto est; intendamus in eum, imo in Deum qui hos sermones per misericordiam suam in Spiritu suo dispensare dignatus est, ita ut ipse novit expedire infirmitatibus nostris. Quis enim aeger consilium medico dare audet?
Scriptura per quasdam quasi caligines similitudinum loquitur.
2. Cum legeretur, credo aut omnes aut multos vestrum animadvertisse quod habeat aliquos versus ad quos aperiendos pulsandum est, maximeque ubi ait: Qui dat nivem velut lanam, nebulam velut cinerem spargit: qui mittit crystallum suum velut frusta panis; in faciem frigoris eius quis subsistet? 5 His enim auditis, quisquis ea accipit ad litteram, opera quidem divina cogitavit. Quis enim dat nivem, nisi Deus? et quis nebulam spargit, nisi Deus? crystallum quis durat, nisi ipse? Et habent haec tria similitudines congruas oppositas. Neque enim dissimilis est lana nivi, aut cinis nebulae, aut frusta panis candidi nitori et candori crystalli. Est enim crystallum species quaedam in modum vitri, sed candidum est. Hoc autem genus traditur ab eis qui noverunt; unde dubitare non debemus, quoniam fidelissima Scriptura testimonium dicit: traditur ergo crystallum, durata per multos annos et non resoluta nive, ita congelascere, ut resolutio non facilis sit. Nives praeteritae hiemis facile dissolvit aestas adveniens; non enim eis ad confirmandam duritiam accessit annositas. Ubi autem nives multae per annos multos super invicem missae fuerint, et copia sua violentiam aestatis evicerint, non aestatis unius, sed multarum, praesertim in his terrae partibus, id est in aquilonia plaga, ubi nec aestate sol perferventissimus invenitur; ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallum dicitur. Intendat Caritas vestra. Quid est ergo crystallum? Nix est glacie durata per multos annos, ita ut a sole vel igne facile dissolvi non possit. Hoc propterea aliquanto diutius exposuimus, quia multi ignorant: nec illi qui hoc forte norunt, de re quam noverunt onerosum debent habere sermonem, adhibitum non propter se, sed propter eos qui non noverunt. Haec ergo cum audistis personante Lectore, non dubito vos diversa cogitasse; dixisse aliquos, et verum dixisse: Magna opera Domini, unde particula quaedam commemorata est, et ipsa terrena, et prope omnibus annis nota, quomodo ningat Deus, quomodo nebulam spargat, quomodo etiam crystallum solidet: alios dixisse sibi: Putasne sine causa ista in Scripturis posita sunt, aut vere hoc totum habent quod sonant? non nobis aliquid innuit nix ista et lana, nebula et cinis, crystallum et panis? Sed quare sic Scriptura loqui voluit, per quasdam quasi caligines similitudinum? quanto melius apertius loqueretur? Quare vel quaero vel haesito, quid sibi illa verba exigant? quare in audiendo vel laboro? quare plerumque audito psalmo indoctus abscedo? Hoc est quod paulo ante dixi: Patere te curari; ita sanandus es. Multum superbus et praeceps est aeger qui et medicum monere audet, etiam hominem. Consiliumne audebit dare aeger medico? Ubi homo aegrotat, et Deus curat, magnum pietatis et sanitatis initium est, antequam scias quare quid dictum sit, credere ita dici debuisse ut dictum est. Haec enim pietas facie te capacem ut quaeras quod dictum est, et cum quaesieris invenias, et cum inveneris gaudeas. Adsit ergo nobis apud Dominum Deum nostrum iste affectus precum vestrarum; et si non propter nos, certe propter vos donare dignetur quod hic absconditum latet. Modo ergo putate nos, quoniam cuiusdam spectaculi et editionis divinae diem promisimus, pronuntiatis his versibus et nondum expositis, involutas quasdam Editoris nostri sarcinas protulisse. Utique ad hoc involutae proferuntur, ut evolutae exspectentur: vos autem non tantum intueri, sed et vestiri paramini.
Ne praesentem vitam transitoriam sic amemus quasi alia nulla sit.
3. Dixeramus autem die dominico, si meminit Caritas vestra, qui adfuistis, ipsam evangelicam lectionem, quae nos diutius tenuit, ut Psalmi expositio differretur, congruam lectam fuisse eidem psalmo. Hoc tunc diximus, sed ostendere non valuimus, quia Psalmum distulimus. Hodie itaque demonstranda est et ipsa congruentia. In evangelica illa lectione territi sumus de die novissimo 6. Terror ille securitatem parturit; territi enim praecavemus, praecaventes securi erimus. Quomodo enim praepostera securitas in terrores impellit, ita ordinata sollicitudo securitatem parit. Territi autem sumus, ne praesentem vitam deficientem, volaticam, transitoriam, sic amemus, quasi alia nulla sit: si enim alia nulla est, amemus hanc. Si alia vita nulla est, feliciores nobis sunt qui ad amphitheatrum hodie vigilarunt. Quid enim ait Apostolus? Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus 7. Est ergo alia vita. Interroget quisque Christum in fide sua: sed dormit fides. Merito fluctuas, quia Christus dormit in navi. Iesus enim dormiebat in navi, et navis fluctuabat in aquis et tempestatibus multis 8. Fluctuat ergo cor, quando Christus dormit. Christus semper vigilat: quid est ergo, Christus dormit? Fides tua dormit. Quid adhuc dubitationis tempestate iactaris? Excita Christum, excita fidem tuam: conspice oculis fidei vitam futuram, propter quam credidisti, propter quam signo eius signaris, qui propterea duxit hanc vitam, ut tibi ostenderet quam sit contemnenda quam diligebas, et quam sit speranda quam non credebas. Si ergo fidem excitaveris, et oculos eius in novissima miseris, futurumque saeculum in quo gaudebimus post alterum Domini adventum, post iudicium peractum, post traditum sanctis regnum coelorum, si illam vitam cogitaveris, et illius vitae negotium otiosum, de quo saepe locuti sumus, carissimi; non fluctuabit negotium nostrum, otiosum negotium plenum solius dulcedinis, nulla interpellatum molestia, nulla fatigatione sauciatum, nulla nube perturbatum. Negotium nostrum quod erit? Laudare Deum amare et laudare; laudare in amore, amare in laudibus. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 9. Quare, nisi quia in saecula saeculorum amabunt te? Quare, nisi quia in saecula saeculorum videbunt te? Hoc ergo, fratres mei, quale spectaculum erit in visione Dei? Vident homines venatorem, et delectantur: vae miseris, si non se correxerint! Qui enim vident venatorem, et delectantur, videbunt Salvatorem, et contristabuntur. Quid illis miserius, quibus Salvator saluti non erit? Non ergo mirum quia illis quibus voluptati est homo pugnans, non erit saluti Deus liberans. Nos autem, fratres, si nos in eius membris meminimus, si concupiscimus, si perseveramus, videbimus et gaudebimus. Erit illa civitas purgatis omnibus civibus suis, nullo admixto seditioso aut turbulento: inimicus ille qui modo invidet, ne ad illam patriam veniamus, illic cuiquam insidiari non potest; quia nec esse ibi permittitur. Si enim modo excluditur de corde credentium, quomodo excludetur de civitate viventium? Quid erit, fratres, quid erit, rogo vos, esse in illa civitate, de qua loqui tantum gaudium est? Huic futurae vitae corda praeparare debemus: quisquis ei cor praeparaverit, totam istam contemnit; contempta ista securum facit exspectare diem de quo exspectando Dominus terruit.
Securi diem novissimum exspectemus.
4. Cum ergo psalmus iste dicat nobis et cantet de illa vita futura, Evangelium autem terruerit de praesenti; Psalmus facit amorem futurae, Evangelium facit timorem praesentis. Nec de futura delectatione tacetur in litteris Novi Testamenti, et multo magis in eis, ubi non tamquam cum involucris quibusdam proferuntur illa quae intellegenda sunt; sed ibi videntur aperta, ut hic intellegantur obscura. Cum ergo diceret nobis Evangelium: Observate diem novissimum venturum, diem adventus Filii hominis 10; quia illos male inventurus est, qui modo securi sunt, ideo quia perverse securi sunt; securi sunt enim in voluptatibus saeculi, cum deberent esse securi domitis cupiditatibus saeculi: iam utique illi vitae nos praeparavit Apostolus, in verbis quae tunc etiam commemoravi: De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui emunt, tamquam non ementes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui flent, tamquam non flentes: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utentes sint: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse 11. Qui gaudium totum suum totamque felicitatem suam constituit in manducando, bibendo, uxorem ducendo, emendo, vendendo, utendo mundo isto, sine sollicitudine est et talis, sed praeter arcam: vae illi a diluvio! Quisquis autem, sive manducat, sive bibit, sive aliquid agit, omnia in gloriam Dei facit 12: et si aliqua tristitia est de rebus saecularibus, sic flet, ut intus in spe gaudeat; et si aliqua laetitia est in rebus saecularibus, sic gaudet, ut intus spiritaliter timeat, nec donet se corrumpendum felicitati, nec se det adversitati frangendum (hoc est enim flere tamquam non flentem, et gaudere tamquam non gaudentem): quisquis et si habet uxorem, eius infirmitati compatiens, reddit, non exigit debitum; aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit: quisquis vendit quod novit quia etsi maneret, beatum non faceret; quisquis quod emit, novit quia transiet; et de his omnibus etsi abundantibus, etsi circumfluentibus non praesumit, facitque ex eo quod habet, misericordiam cum eo qui non habet, ut et ipse accipiat quod non habet, ab illo qui omnia habet: quisquis talis est, securus exspectat diem novissimum, quia non est praeter arcam; iam inter ligna imputribilia computatur, ex quibus arca fabricatur 13. Non ergo timeat venturum Dominum; sed speret, et desideret: non enim veniet illi ad inferendas poenas, sed ad finiendas molestias. Hoc autem fit desiderio illius civitatis. Quod ergo monuit Evangelium, impletur eius civitatis desiderio, quam Psalmus cantat: ita congruit Evangelium huic cantico.
De terrena et caelesti Ierusalem.
5. [v 12.] Et quam civitatem psalmus iste cantat, audiamus. Audiamus, et cantemus; gaudium nostrum, cum hoc audimus, canticum Dei nostri est. Non enim tantum cantamus, quando voce et labiis sonamus canticum; est et canticum intus, quia sunt et aures cuiusdam intus. Voce cantamus, ut nos excitemus; corde cantamus, ut illi placeamus. Aggaei et Zachariae Psalmus dicitur. Aggaeus et Zacharias prophetae fuerunt. Erant autem prophetae isti iam in captivitate Ierusalem illius, quae in terra portavit umbram cuiusdam coelestis. In illius ergo civitatis captivitate cum essent in Babylonia, prophetaverunt prophetae isti reparationem Ierusalem, prophetaverunt civitatem novam ex reparatione veteris, liberato populo a captivitate 14. Agnoscimus et istam captivitatem, si vere agnoscimus nostram peregrinationem. In hoc enim mundo, in his tribulationibus saeculi, in hac turba multiplici scandalorum, quodam modo in captivitate gemimus; sed erigemur: praenuntiatur civitas nostra nova futura aequalis. Nam et post istorum prophetationem, et visibiliter contigit, ut totum explicaretur quod ad persolvendam imaginem pertinebat. Reparata est Ierusalem post septuaginta annos captivitatis. Sic Ieremias propheta septuaginta annis, septenario illo numero omnem volubilitatem huius temporis signat: septenario enim numero volvuntur dies hi, sicut nostis; iidem abeunt, iidem redeunt. Post septuaginta ergo annos, cum prophetavit Ieremias reparari civitatem Ierusalem 15, factum est, ut et ibi significaretur imago futurorum: significatum est nobis post omnem istam volubilitatem temporis, quae septenario numero volvitur, futuram illam civitatem nostram iam in aeternitate in uno die. In illa quippe habitatione tempus non volvitur, quia habitator ibi non labitur. Hanc cum viderent in spiritu Prophetae; videbant illam, dicebant de ista. Sed haec dicebant de ista, quae in illam ducerent; et illa omnia quae fiebant secundum tempus, secundum corporales motiones, secundum actus hominum, signa erant et praenuntiationes futurorum.
In caelesti patria Deo laudando unice vacabimus.
6. Audiamus iam cantari civitatem illam, et erigamur ad eam. Multum enim nobis eam commendat Spiritus Dei, infundens nobis amorem illius, ut ei suspiremus, et in peregrinatione ingemiscamus, et ad illam venire desideremus. Amemus illam, et ipsum amare ambulare est. Ecce amemus illam ex ore sancto, ex ore prophetico et Dei Spiritu dicentis: Collauda, Ierusalem, Dominum. In captivitate adhuc constituti, vident illos greges, imo unum gregem omnium civium, undique collectorum ad illam civitatem; vident gaudium massae, post trituras, post ventilationes iam missae in horreum, nihil timentis, nihil laboris et molestiae patientis; et adhuc hic positi, et in ipsa contritione conversantes praemittunt gaudium spei, et anhelant in illam, quasi coniungentes corda suo Angelis Dei, et futuro illi populo secum in gaudio permansuro. Collauda, Ierusalem, Dominum. Quid enim factura es, o Ierusalem? Transiet certe et labor et gemitus. Quid factura es? aratura, seminatura, novellatura, navigatura es, negotiatura es? Quid factura es? An in illis operibus, quamvis bonis et de misericordia venientibus, exerceri te adhuc oportet? Considera numerum tuum, considera undique societatem tuam: vide utrum aliquis esuriat, cui porrigas panem; vide si aliquis sitiat, cui des calicem aquae frigidae; vide utrum aliquis modo apud te peregrinus est, quem hospitio recipias; vide utrum aliquis sit aeger, quem visites; vide utrum aliquis litiget, quem concordes; vide utrum aliquis moriatur, quem sepelias 16. Quid ergo factura es? Collauda, Ierusalem, Dominum; ecce hoc est negotium tuum. Sicut solet in titulis scribi: Utere felix: Collauda, Ierusalem, Dominum.
Sentiant pagani se nugis deditos sibique displiceant.
7. Estote Ierusalem: mementote de quibus dictum est: Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 17. Hi sunt qui modo gaudent talibus pompis: inter illos sunt qui propterea hodie non venerunt, quia munus est. Cui munus est? cui damnum? Aut unde munus? aut unde damnum? Non enim illi tantum qui talia edunt, damno feriuntur; sed maiori damno percutiuntur, qui talia libenter intuentur. Illorum arca auro exinanitur; istorum pectus iustitiae divitiis exspoliatur. Plangunt plerique editores, vendentes villas suas: quomodo debent plangere peccatores, perdentes animas suas! Itane ad hoc clamavit Dominus dominico die: Vigilate, ut hodie sic vigilaretur? Obsecro vos, o cives Ierusalem. adiuro vos per pacem Ierusalem, per redemptorem, per structorem, per rectorem Ierusalem, ut convertatis pro illis preces ad Deum. Videant, sentiant quia nugantur; et multum intenti in illa spectacula quae illis placent, aliquando et se spectent, sibique displiceant. In multis enim iam factum gaudemus; et aliquando nos quoque ibi sedimus, et insanivimus: et quam multos putamus ibi nunc sedere, futuros non solum christianos, sed etiam episcopos? Ex praeteritis futura conicimus; ex his quae iam facta sunt, quae Deus facturus est praenuntiamus. Vigilent preces vestrae; non gratis gemitis, fratres. Prorsus illi qui evaserunt, deprecantes pro his qui periclitantur, quia et ipsi fuerunt in numero periclitantium, exaudiuntur; et abstrahet Deus a captivitate Babyloniae plebem suam, redimet omnino et eruet, et perficietur numerus sanctorum gestantium imaginem Dei. Non ibi erunt, quorum imaginem Deus in civitate sua spernet, et ad nihilum rediget; quia et ipsi in civitate sua, hoc est Babylonia, imaginem eius ad nihilum redegerunt. Erit ille populus laudans Dominum, quem praevidet modo Spiritus prophetiae; et dicit ut exsultemus in spe, et desideremus ipsam rem. Collauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collauda, quia ex multis constas; lauda, quia unum facta es. Multi, inquit Apostolus, unum sumus in Christo Iesu 18. Quoniam ergo multi, collaudamus; quoniam unum, laudamus. Iidem multi qui unum; quia ille in quo unum, semper unus.
"Qui diligit iniquitatem odit animam suam".
8. Quare, inquit haec Ierusalem, collaudo Dominum, et laudo Deum meum Sion? Quae Sion, ipsa Ierusalem. Diversis causis duo nomina. Ierusalem dicta est Visio pacis: Sion dicta est Speculatio. Videte si aliud sonant ista nomina, nisi spectacula; ne putent gentes se habere spectacula, et nos non habere. Aliquando, dimisso theatro aut amphiteatro, cum coeperit ex illa cavea evomi turba perditorum, aliquando tenentes in animo phantasias vanitatis suae, et memoriam suam pascentes rebus non solum inutilibus, sed et perniciosis, gaudentes in eis tamquam in dulcibus, sed pestiferis; vident plerumque, ut fit, transire servos Dei, cognoscunt ipso habitu vel vestis vel capitis, vel fronte notos habent, et dicunt apud semetipsos et secum: O miseros istos, quid perdunt! Fratres, rogemus Dominum pro benevolentia ipsorum, quia bonum illud putant. Bene nobis volunt: sed qui diligit iniquitatem, odit animam suam 19. Si odit animam suam, quomodo amabit animam meam? Tamen ipsa perversa et inani et vana benevolentia, si benevolentia dicenda est, dolent nos perdere quod amant; oremus ne perdant quod amamus. Videte qualem Ierusalem exhortetur ad laudem, vel potius praesentiat laudaturam. Non enim illius civitatis laudes, tunc cum videbimus et amabimus et laudabimus, voce prophetica exhortandae et excitandae sunt: sed propterea modo dicunt hoc Prophetae, ut potent, quantum possunt in hac carne constituti, futura gaudia beatorum, et eructantes in aures nostras, excitent amorem illius civitatis. Ferveamus desiderio, non simus spiritu pigri.
Adhuc in area sumus, nondum in horreo.
9. [v 13.] Sed videte qualem Ierusalem dicit laudaturam Deum, et unde laudaturam: perfectione quadam beatitudinis. Collauda, inquit: Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Et quasi diceret: Unde secura laudabo? Quoniam confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Attendite, fratres mei. Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Vectium confirmatio non est portarum apertarum, sed clausarum: unde plerique codices habent: Confirmavit seras portarum tuarum. Attendat Caritas vestra. Conclusam Ierusalem dicit laudare Dominum. Collauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collaudamus modo, laudamus modo, sed inter scandala. Multi quos nolumus, intrant; multi, etsi nolumus, exeunt; ideo crebrescunt scandala: Et quoniam abundavit iniquitas, ait Veritas, refrigescit caritas multorum 20: propter intrantes, quos diiudicare non possumus; et exeuntes, quos tenere non possumus. Quare hoc? Quia nondum perfectio, nondum illa beatitudo. Quare hoc? Quia adhuc area, nondum horreum. Tunc ergo quid, nisi ut non timeas tale aliquid futurum? Collauda enim: Ierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit. Non dixit: Apposuit, tantum: Confirmavit vectes portarum tuarum. Nemo exeat, nemo intret. Nemo exeat, gaudemus: Nemo intret, timemus. Nec hoc timeas; cum intraveris, dicetur; tantummodo esto in numero virginum quae portarunt oleum secum 21.
De quinque virginibus prudentibus.
10. Virgines enim illae animas significant. Non enim vere quinque erant, sed in quinque illis millia sunt. In numero illo quinario millia intelleguntur, non feminarum tantum, sed et virorum: quia uterque sexus dicitur femina, quia Ecclesia; et uterque sexus, hoc est Ecclesia, dicitur virgo. Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo 22 Paucorum est virginitas in carne, omnium debet esse in corde. Virginitas carnis, corpus intactum; virginitas cordis, fides incorrupta. Ergo dicitur virgo tota Ecclesia, et masculino genere appellatur populus Dei: uterque sexus populus Dei, et unus populus, et unicus populus; et una Ecclesia, et unica columba: atque in hac virginitate millia sanctorum. Ergo quinque virgines omnes animas intraturas in regnum Dei significant; non sine causa quinario numero, quoniam quinque sunt corporis sensus notissimi omnibus. Per quinque enim ianuas intrat aliquid per corpus ad animam: aut per oculos intrat quod concupiscas male, aut per aures, aut per olfactum, aut per gustum, aut per contactum. Per has quinque ianuas quisquis non admiserit corruptionem, inter quinque virgines computatur. Admittuntur autem corruptiones per illicita desideria. Quid autem liceat et non liceat, pleni sunt libri Scripturarum. Ergo opus est ut sis in illis quinque virginibus. Non timebis quod dictum est: Nemo intret. Dicitur enim hoc, et fiet hoc; sed cum intraveris: nemo contra te claudet; sed te ingresso, claudentur portae Ierusalem, et firmabuntur vectes portarum eius. Nam tu si esse volueris aut non virgo corde, aut, etsi virgo, inter fatuas virgines; foris remanebis, et frustra pulsabis.
Virgines illae omnes surgent sed non omnes intrabunt.
11. Quae sunt fatuae virgines? Et ipsae quinque sunt: quae, nisi animae quae habent istam continentiam carnis, ut vitent corruptelas ab omnibus sensibus venientes, quos sensus iam enumeravi? Vitant veluti corruptiones venientes undique, et non in conscientia gerunt bonum suum coram oculis Dei: sed placere inde volunt hominibus, et iudicium sequuntur alienum. Favores vulgi aucupantur; viles sibi sunt, cum spectatoribus esse carae volunt; non eis sufficit conscientia. Merito non portant oleum secum. Oleum autem est ipsa gloriatio, propter nitorem et splendorem. Sed quid dicit Apostolus? Vide virgines sapientes portantes oleum secum: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero 23. Hae sunt ergo virgines sapientes. Stultae autem accendunt quidem lampades; videntur quidem lucere opera earum: sed deficient, et exstinguentur; quia non de oleo interiore pascuntur. Et dormiunt omnes tardante sponso: quia ex utroque genere hominum obdormiscunt in mortem; et de illis fatuis, et de his sapientibus, tardante adventu Domini, itur in mortem istam corporalem et visibilem, quam somni loco Scripturas ponere notum est omnibus Christianis. Cum diceret de aegrotantibus Apostolus: Propterea in vobis, inquit, multi infirmi et aegri, et dormiunt sufficienter 24: Dormiunt, inquit, moriuntur. Sed ecce venturus est sponsus, et omnes surgent, sed non omnes intrabunt. Deficient opera stultarum virginum, non habentium oleum conscientiae; non invenient a quibus emant quod illis solebant vendere adulatores. Ab irridentibus enim dicitur, non ab invidentibus: Ite, emite vobis 25. Petierant enim stultae a sapientibus, et dixerant eis: Date nobis oleum, quia faces nostrae exstinguuntur 26. Quid illae sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis 27. Hoc admonere erat: Quid vobis modo prosunt a quibus emere soletis adulationem? Et cum eunt, inquit, intrarunt illae, et clausum est ostium 28. Cum eunt corde, cum talia cogitant, dum se ab illa intentione alienant, et retro praeterita sua recordantur, eunt quasi ad vendentes: et non inveniunt tunc faventes, non inveniunt tunc laudantes, a quibus solebant laudari, et quasi excitari ad bona opera, non robore bonae conscientiae, sed incitamento linguae alienae.
Crebrescamus in erogando quod amplius habemus.
12. Et illud quod dictum est: Ne forte non sufficiat nobis 29, magna consideratione humilitatis dictum est. Oleum enim quod gestamus in conscientia, iudicium est nostrum de nobis ipsis, quales simus; et difficile est ut de se quisque perfecte iudicet. Fratres mei, quantumlibet homo proficiat, quantumlibet se ad anteriora extendat, et praeterita obliviscatur 30; si iam dicit sibi: Bene est: procedit regula de thesauris Dei, examinat ad liquidum; et quis gloriabitur castum se habere cor? et quis gloriabitur mundum se esse a peccato 31? Sed quid dixit Scriptura? Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 32. Quantumcumque proficias, sperabis in misericordiam. Nam si iustitia sine misericordia prolata fuerit, in quolibet quod damnet inveniet. Quae nos consolatur Scriptura? Quae hortatur ad misericordiam faciendam, ut omnino crebrescamus in erogando quod amplius habemus. Multa autem superflua habemus, si nonnisi necessaria teneamus: nam si inania quaeramus, nihil sufficit. Fratres, quaerite quod sufficit operi Dei, non quod sufficit cupiditati vestrae. Cupiditas vestra non est opus Dei. Forma vestra, corpus vestrum, anima vestra, hoc totum opus Dei. Quaere quae sufficiant, et videbis quam pauca sint. Viduae suffecerunt duo nummi ad faciendam misericordiam, suffecerunt duo nummi ad emendum regnum Dei 33. Ad vestiendos toties venatores quid sufficit editori? Videte quia non solum pauca sunt quae vobis sufficiant; sed nec ipse Deus multa a vobis quaerit. Quaere quantum tibi dederit, et ex eo tollo quod sufficit: caetera quae superflua iacent, aliorum sunt necessaria. Superflua divitum, necessaria sunt pauperum. Res alienae possidentur, cum superflua possidentur.
Deus egere a te voluit et tu manus retrahis?
13. Faciens ergo huiusmodi misericordias, et illam praecipue quae gratis constat: Dimitte, sicut dimittimus 34; quo nonnisi caritatem erogas, quae crescit cum erogas: faciens ergo et fervens in ipsis bonis operibus misericordiae, quae iam bona opera, ut iam diximus, tunc non erunt necessaria, quia nullus erit miser in quem facienda sit misericordia; exspectabis securus iudicium, non tam securus de iustitia tua, quam securus de misericordia Dei, quia et tu misericordiam praerogasti. Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem, inquit, misericordia iudicio 35. Ne putetis, fratres, quia tunc non est iustus, quando nostri miseretur, aut recedit a regula iustitiae suae. Et cum damnat, iustus est; et cum miseretur, iustus est. Quid enim tam iustum, quam reddere misericordiam praeroganti? Quid tam iustum, quam ut in qua mensura mensi fueritis, in ea remetiatur vobis 36? Da egenti fratri. Cui fratri? Christo. Si ergo quia fratri, Christo; et quia Christo, Deo, qui est super omnia benedictus in saecula 37: Deus egere a te voluit; et tu manus retrahis? Certe tu porrigis manum, et petis a Deo: audi Scripturam: Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et ad dandum collecta 38. Erogari sibi vult Deus ex illo quod dedit. Quid enim das quod ille non dedit? quid enim habes quod non accepisti 39? Aut vero, non dico, Deo, sed cuilibet de tuo das aliquid? De illius das, qui iubet ut des. Praerogator esto, non invasor. Haec ergo faciens, et si bona humilitate dicis de illo oleo: Ne forte non sufficiat nobis 40, intras et clauditur. Audi Apostolum hoc dicentem: Mihi autem minimum est ut a vobis diiudicer 41. Quando enim potestis diiudicare conscientiam meam? quando examinare quo animo facio, quidquid facio? quantum possunt homines de alio iudicare? Plus homo utique ipse de se; sed Deus plus de homine, quam homo de se. Ergo si talis fueris, intrabis; in quinque illis virginibus eris: caeterae fatuae excludentur. Nam hoc habes in Evangelio: Claudetur ostium, et stabunt et clamabunt: Aperi nobis; et non aperietur: Quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum: secura sta, secura lauda, sine fine lauda. Fortiter clausae sunt portae tuae; non exit amicus, non intrat inimicus: Confirmavit vectes portarum tuarum.
14. Benedixit filios tuos in te. Non vagantur foris, non peregrinantur; intus gaudent, intus laudant, intus benedicuntur; intus non parturiunt, quia iam neminem pariunt. Filii sunt, sancti sunt: isti filii sancti iam laudantes et gaudentes, parturiti et parti sunt matre caritate, inclusi sunt colligente caritate. Audi caritatem parturientem illos: qua praeditus Paulus apostolus, non solum paternum, sed et maternum cor gerens in filios: Filii mei, inquit, quos iterum parturio 42. Cum Paulus eos parturiebat, caritas parturiebat: cum caritas eos parturiebat, Dei Spiritus parturiebat; caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 43. Ergo colligat quos parturivit et peperit. Modo iam intus filii sunt, securi sunt: volarunt de nido timoris, volarunt in coelestia, volarunt in aeterna; iam nihil metuunt temporale.
Omnes qui pacem amant in pacis civitate benedicentur.
15. [v 14.] Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem. Quomodo exsultastis omnes? Hanc amate, fratres mei. Multum delectamur, quando clamat de cordibus vestris pacis dilectio. Quomodo vos delectavit? Nihil dixeram, nihil exposueram; versum pronuntiavi, et exclamastis. Quid de vobis clamavit? Dilectio pacis. Quid ostendi oculis vestris? Unde clamatis, si non amatis? unde amatis, si non videtis? Invisibilis est pax. Quis est oculus quo visa est, ut amaretur? Neque enim acclamaretur, nisi amaretur. Haec sunt spectacula quae exhibet Deus rerum invisibilium. Quanta pulchritudine intellectus pacis corda vestra percussit? Quid iam ego loquar de pace, aut de laude pacis? Praevenit omnia verba mea vester affectus: non impleo; non possum, infirmus sum. Differamus omnes laudes pacis ad illam patriam pacis. Ibi eam plenius laudabimus, ubi eam plenius habebimus. Inchoatam in nobis si sic amamus, perfectam quomodo laudabimus? Ecce hoc dico, o filii dilecti, o filii regni, o cives Ierusalem, quoniam in Ierusalem visio pacis est; et omnes qui amant pacem, benedicuntur in ea, et ipsi intrant cum clauduntur portae, et firmantur vectes. Hanc quam nominatam sic amatis et diligitis, ipsam sectamini, ipsam desiderate; ipsam in domo, ipsam in negotio, ipsam in uxoribus, ipsam in filiis, ipsam in servis, ipsam in amicis, ipsam in inimicis diligite.
Non sunt tot haereses contra Ecclesiam quot sunt testimonia Legis pro Ecclesia.
16. Ipsa est pax quam non habent haeretici. Quid agit pax in huius adhuc regionis incertis, in ista peregrinatione mortalitatis nostrae; cum adhuc nemo est alteri conspicuus, nemo videt cor alterius? quid agit pax? De incertis non iudicat, incognita non confirmat; proclivior est ad bene credendum de homine, quam ad male suspicandum. Non se multum dolet errare, cum bene credit etiam de malo; perniciose autem, cum male sentit forte de bono. Nescio qualis sit: quid perdo, si credo quia bonus est? Si incertum est, licet ut caveas, ne forte verum sit; non tamen damnes, tamquam verum sit. Hoc pax iubet. Quaere pacem, ait, et sequere eam 44. Haeresis quod monet? Damnat incognitos, damnat totum mundum: Periit totus mundus, nullus est Christianus, Africa remansit. Bene iudicasti. De quo tribunali dicis tu sententiam in orbem terrarum? in quo foro ante te mundus stetit? Nolo mihi credatur, sed nec tibi: Christo credatur, Spiritui Dei per Prophetas credatur, Legi Moysi credatur. Quid dixit Moyses de futuris his temporibus? Ad Abraham dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 45. An dubitas quid sit semen Abrahae? Puto quia cum Apostolus dixerit, non dubitabis: aut si et de Apostolo dubitabis, quare: Pax, pax; et non est pax 46? Quid dicit Apostolus? Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 47. Ecce ante millia annorum dictum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes 48: quod ante millia annorum dictum est, et ab uno creditum, modo iam videmus impletum. Hac legimus, hac intuemur, et tu resistis de transverso veniens? Quid dicturus? Noli credere. Cui? Spiritui Dei? Deo loquenti ad Abraham? Et cui credo? Tibi? Non hoc dico, inquies. Non hoc dicis? non dicis: Mihi potius crede, quam Spiritui Dei et Deo loquenti ad Abraham? Quid ergo mihi dicis? Ille tradidit, et ille tradidit. De Evangelio recitas hoc, de Apostolo, de Prophetis? Discute omnes Scripturas, lege mihi hoc ex eis quibus credo; tibi enim non credo. Unde lecturus es? Hoc mihi pater meus, ait, hoc mihi avus meus, hoc mihi frater meus, hoc mihi episcopus meus. Sed hoc Abrahae Deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Audit unus homo et credit, et fit in multis post multa tempora. Quando dictum est, creditur: quando impletum est, dubitatur? Hoc ergo dixit Moyses, dicant et Prophetae. Vide commercium emptionis nostrae. Christus pendet in ligno; vide quanto emit, et sic videbis quid emit. Empturus est aliquid; ipsum aliquid nondum scis. Vide, vide quanti, et videbis quid. Sanguinem fudit, sanguine suo emit, sanguine Agni immaculati emit, sanguine unici Filii Dei emit. Quid emptum est sanguine unici Filii Dei? Adhuc vide quanti. Propheta dixit longe antequam fieret: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea 49. Magnum pretium video, Christe; videam quid emisti: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae 50. In uno eodemque psalmo emptorem video, et pretium, et possessionem. Emptor Christus est, pretium sanguis, possessio orbis terrarum. Voces ipsas propheticas audiamus, contradicentes litigatoribus haereticis. Ecce possessio Domini mei. Ius lego in psalmo: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Et vide iurgantem, vide ius defendentem: Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium 51. Ipse qui emit Christus, non qui apostatavit Donatus. Adorabunt: recte, adorabunt omnes patriae gentium in conspectu eius. Quare recte? Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Illud Moyses, hoc Prophetae, et alia multa millia. Quis numerat testimonia de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa? quis numerat? Non sunt tot haereses contra Ecclesiam, quot sunt testimonia Legis pro Ecclesia. Quae pagina non hoc sonat? quis versus non hoc loquitur? Omnia clamant pro unitate dominica, quia posuit fines Ierusalem pacem. Tu contra ista latras, haeretice! Unde merito dicitur in illa civitate, quod scriptum est in Apocalypsi: Canes foras 52. Tu contra ista latras. Unde iudicasti de orbe terrarum, ut dicere coeperam? quo tribunali? Praesumptione videlicet cordis tui. Altum tribunal, sed ruinosum. Dixit hoc Moyses, dixerunt hoc Prophetae; et nondum credunt, qui se christianos videri volunt!
Moyses et Prophetae, veritatis testes, audiendi sunt.
17. Torquebatur quidam dives apud inferos, desideravit aquae stillam de digito contempti ante ianuam suam pauperis, quoniam urebatur in flammis 53. Et cum ei non daretur, quia iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 54; cum ergo ei non daretur, dixit ad Abraham: Pater Abraham, mitte Lazarum. Habeo ibi quinque fratres; annuntiet eis quae hic patior, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum 55. Et quid illi Abraham? Habent illic Moysen et Prophetas. Et ille: Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis resurrexerit, credent 56. Et Abraham: Si Moysen, inquit, et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent 57. De quibus dixit: Habent ibi Moysen et Prophetas? De his utique qui adhuc vivebant, quibus adhuc tempus correctionis largum erat, qui nondum venerant in loca illa tormentorum. Habent ibi, inquit, quos audiant, Moysen et Prophetas. Non credunt his, sed si quis a mortuis resurrexerit, credent. Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent. Sententia Abrahae est. Abrahae sententia ubi, et unde? De quodam excelso loco, et pleno quietis et felicitatis, quem vidit ille, qui cruciabatur in flamma, levatis oculis suis; quando in eius gremio, id est in eius secreto, vidit pauperem feliciter exsultantem: inde prolata est ista sententia. Vide de quo tribunali. Ibi enim habitat Deus, quia in sanctis habitat Deus. Unde optat Apostolus et dicit: Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum 58: et latroni illi dicitur: Hodie mecum eris in paradiso 59. Ergo Dominus cum Abraham et in Abraham manens dixit istam sententiam: Habent ibi Moysen et Prophetas; si illos non audiunt, neque si aliquis a mortuis resurrexerit, credent ei 60. O haeretici, habetis hic Moysen et Prophetas: adhuc vivitis, adhuc potestis audire, adhuc licet corrigi, animositatem frenare; veritatem tenere ad huc conceditur: disceptate vobiscum utrum audiendus sit Moyses et Prophetae, qui fidei suae testimonia tanta exhibuerunt; cum videamus sic currere res humanas, ut ab ipsis praedictae sunt. Quid dubitatis adhuc credere Moysi et Prophetis? quid dubitatis audire? An forte quaeritis resurgentem a mortuis, utrum et ipse vobis dicat de Ecclesia sua? Quaesivit hoc dives apud inferos, aliquem mitti ex mortuis ad fratres suos: reprehensus est quia hoc quaesivit; sufficere debuerunt fratribus eius Moyses et Prophetae. Ad hoc ille frustra quaesivit, ut vos iam exemplo admoniti, ne frustra et sero quaerentes, sicut ille torqueamini. Audiatis Moysen et Prophetas. Quid dixit Moyses? In semine tuo benedicentur omnes gentes 61. Quid dixerunt Prophetae? Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae 62. Adhuc mihi dicturus es: Surgat aliquis ex mortuis; ego non credo, nisi aliquis inde venerit, et dixerit? O Domine, gratias misericordiae tuae: voluisti mori, ut aliquis ab inferis surgeret; et ipse aliquis, non quicumque, sed Veritas surrexit ab inferis. Qui verum de inferis diceret, etsi ad inferos non veniret; tamen propter voces imperitorum malorum, ecce ipse mortuus est, ecce resurrexit ab inferis. Quid dicis, haeretice? quid dicis? Modo te audiam, finitae sunt omnes excusationes tuae; etsi verba diceres divitis apud inferos constituti, surrexit a mortuis Christus: dignaris vel ipsum audire? Ecce quod forte similis diviti mortuo vivus desiderabas, surrexit ab inferis: non pater tuus, non avus tuus, non illi surrexerunt qui nescio quos nomine traditionis infamaverunt. Sed ecce non infamaverunt, verum dixerunt; vis nosse quam nihil ad me? Audiamus simul quid dixerit qui surrexit ab inferis. Quid pluribus immorer? Audiamus, iam aperiatur Evangelium, legatur quod factum est tamquam fiat: ponantur ante oculos nostros gesta praeterita, propter cavenda futura. Ecce Christus surgens a mortuis, ostendit se discipulis suis. Nuptiae ipsius; ipse sponsus, Ecclesia sponsa. Ecce sponsus qui dicebatur mortuus, absumptus, finitus; ecce integer resurrexit, ecce ostenditur oculis discipulorum, ecce praebetur contrectantibus manibus, ecce tetigerunt cicatrices, quae desperatae sunt vulnera. Exhibuit se oculis eorum videndum, manibus contrectandum: putant spiritum esse; desperaverunt enim de salute sua. Exhortatur eos, confirmat in fide: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 63. Tangunt, gaudent, trepidant. Et cum adhuc trepidarent prae gaudio 64; sic habes scriptum. Etsi certa sunt, quae multum laeta sunt vix creduntur. Dubitatio quaedam veluti tardius credentis, condit voluptatem tenentis. Necesse est ut plus homo gaudeat, cum venerit quod desperaverat. Nam ad ipsum gaudium condiendum et augendum, noluit se statim cognosci. Tenuit visus discipulorum suorum, illorum duorum quos invenit in via colloquentes iam in desperatione, et dicentes: Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel 65. Putaverant hoc, iam non putabant. Iam spes cum eis non erat, et Christus cum eis erat: sed qui se reddidit, et spem reduxit. Postea ergo dixit, posteaquam eum illi in panis fractione cognoverunt, et obtulit se aliis discipulis suis, cum putarent spiritum esse: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum adhuc prae gaudio trepidarent: Habetis hic, ait, quod manducetur? 66 Accepit, benedixit, manducavit, et dedit eis. Expressa est veritas corporis, ablata est omnis suspicio falsitatis. Quid deinde? Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me? 67 Et quia illi credebant Moysi et Prophetis: verum enim erat quod dixit Abraham: Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent 68: quia ergo credebant Moysi et Prophetis, et non erant de ipsis quos reprehendit Abraham, audierunt quod ait Dominus: Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me? Ecce qui crediderunt Moysi et Prophetis, videte quemadmodum ex ipsorum testimonio credunt ei qui surrexit a mortuis: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas; et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die 69.
Ne quis me avocet a membris sponsae tuae.
18. Habes iam sponsum Ecclesiae. Et non hinc tacuit Moyses, non hinc tacuerunt Prophetae, Christum resurrecturum a mortuis tertia die; passurum, resurrecturum. Descriptus est nobis sponsus, ut non erremus. Sed nescio qui existunt, et quia non erramus in sponso, et ipsi videntur ea quae et nos credere de sponso, ut a membris sponsi nos avocent, dicunt nobis: Ipse est quidem sponsus quem creditis, quem et nos credimus: sed sponsa non est ipsa Ecclesia quam tenetis. Et quae illa est? Pars Donati. Et hoc est quod tu dicis: hoc tu dicis, an sponsus? Tu dicis, an Deus per Moysen? Ecce per Moysen Ecclesiam teneo: dictum est a Moyse: In semine tuo benedicentur omnes gentes 70. Tu dicis, an Spiritus Dei per Prophetas? Ecce per Prophetas Ecclesiam teneo: dictum est per Prophetam: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae 71. Ecce iam teneo testimonium Legis et testimonium Prophetarum; audiamus et eum qui surrexit a mortuis. Ostendit se sponsum, tenemus eum. Confirmavit demonstrando, exhibendo testimonia. Hoc enim Moyses, hoc Prophetae, quia oportebat pati Christum, et resurgere tertia die 72. Iam ergo quia tenemus ambo sponsum ex ipsis verbis, et puto quia iam incipis mecum credere et his verbis Moysi, et Prophetis; credamus et ei qui resurrexit a mortuis. Sequatur, et dicat. O Domine, video iam sponsum Christum; factum est: ne quis me avocet a membris sponsae tuae, et non sis mihi caput, si ego in membris eius non fuero; dic mihi et de Ecclesia aliquid; quia iam de sponso eius non dubito. Audi et de Ecclesia. Sequitur et dicit: Praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum 73. Nihil verius, praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Sed hoc ubi? Alii enim dicunt: Ecce hic; alii: Ecce illic. Et quid ipse? Nolite credere: exsurgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dicent: Ecce hic, et ecce illic 74. Non enim de ipso capite dicunt: Ecce hic, et ecce illic; notum est enim quod Christus in coelis est: sed de Ecclesia ubi Christus est, qui ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 75. Sed ait Dominus: Nolite credere: qui dicit: Ecce hic, et ecce illic, partes ostendit; ego totum emi. Dicat mihi hoc Evangelium: dic hoc ipse ex Evangelio, quia iam resurrexisti a mortuis, ut credant tibi qui credunt Moysi et Prophetis; dic mihi hoc tu. Audio: Oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 76. Quid est, haeretice? Certe cum recitarem Moysen, cum recitarem Prophetas, distulisti ad eum qui resurrecturus erat a mortuis: ecce resurrexit, ecce dixit; tam nullam habet dubitationem Ecclesia Christi et uxor Christi, quam nullam habet dubitationem corpus Christi, demonstratum oculis, contrectatum manibus discipulorum. Ecce qui resurrexit a mortuis utrumque ostendit: ostendit caput, ostendit membra; ostendit sponsum, ostendit sponsam. Aut utrumque mecum crede, aut illud in damnationem tuam credis. Quid enim quia resurrexit a mortuis, quia in eodem corpore resurrexit? Bene, quia cicatrices ostendit; quia ut crucifixus est, ut sepultus, ita redditus, ita demonstratus: optime credis; audi illum loquentem in quem credis. Praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? Per latas terras. Si vellem illud ego dicere, iam luctans adversus haereticos, iam pugnans, iam habens cum illis conflictum tantae quaestionis; non illud dicerem sic contra praesentes haereticos, quomodo illud dixit ille contra futuros. Quid vis amplius? Remissio peccatorum in Christi nomine praedicatur. Ubi? Per omnes gentes. Unde? Incipiens ab Ierusalem. Communica huic Ecclesiae. Quare litigamus? Coepit enim haec Ecclesia ab Ierusalem ista terrena, ut gaudeat inde Deo in illa Ierusalem coelesti. Ab hac enim incipit, ad illam terminat. In illa tota Ecclesia erit, ab ista exordium fidei sumpsit.
Totum Christi corpus omnium linguis loquitur.
19. Lege Actus Apostolorum, si forte mentior, quomodo ibi erant congregati discipuli, cum veniret Spiritus Sanctus; ut ostendatur tibi quod dixit Dominus: Incipientibus ab Ierusalem; quomodo linguis omnium locuti sunt in quos venit Spiritus Sanctus 77. Quare non vis loqui omnium linguis? Ecce ibi omnes linguae sonuerunt. Quare modo cui datur Spiritus sanctus, non loquitur omnium linguis? Hoc enim tunc erat indicium venientis in homines Spiritus sancti, ut linguis omnium loquerentur. Modo quid dicturus es, haeretice? quia non datur Spiritus sanctus? Non dico: Ubi? Datur, an non datur? Si non datur; quid est quod agitis, loquendo, baptizando, benedicendo? Quid est quod agitis? Inania celebratis. Ergo datur. Si datur; quare linguis omnium non loquuntur quibus datur? Numquid defecit donum Dei, aut minor est fructus? Creverunt zizania, sed et triticum: Sinite utraque crescere usque ad messem 78. Non dixit: Crescant zizania, decrescat frumentum; utrumque crevit. Quare non apparet modo Spiritus sanctus in linguis omnibus? Imo vero apparet in linguis omnibus: tunc enim nondum erat Ecclesia per terrarum orbem diffusa, ut membra Christi in omnibus gentibus loquerentur. Tunc implebatur in uno, quod praenuntiabatur in omnibus. Iam totum corpus Christi loquitur omnium linguis: et quibus nondum loquitur, loquetur. Crescet enim Ecclesia, donec occupet omnes linguas. Quod vos deseruistis, quousque crevit! Tenete nobiscum quousque accessit, ut nobiscum perveniatis ad quae nondum accessit. Loquor omnium linguis, audeo tibi dicere. In corpore Christi sum, in Ecclesia Christi sum: si corpus Christi iam omnium linguis loquitur, et ego in omnibus linguis sum; mea est graeca, mea est syra, mea est hebraea, mea est omnium gentium, quia in unitate sum omnium gentium.
Ubi erit perfecta iustitia ibi perfecta pax.
20. Ergo, fratres, coepit Ecclesia ab Ierusalem; iit per omnes gentes: quid evidentius hoc testimonio Legis, Prophetarum, ipsius Domini? Apostolorum ubique personant voces, reddentes testimonium spei nostrae in unitate corporis Christi. Gaudete in frumentis, tolerate zizania, gemite in tritura, suspirate in horreum. Veniet illud tempus quo gaudebimus, confirmatis vectibus portarum Ierusalem. Intret qui intraturus est. Qui illuc manifestus intrabit, huc fictus non intrat. Qui autem huc fictus intrat, foris est. Foris est, et nescit: ventilabrum probabit, vectes probabunt. Qui modo vere intus et veraciter intus, ibi firmiter intus: qui autem hic tolerando intus, ibi gaudendo intus. Fines enim Ierusalem pax; quia: Posuit, inquit, fines tuos pacem. Modo desideramus pacem, quam hic habemus in spe. Adhuc enim in nobis ipsis qualis pax? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 79. Ubi plena pax in uno homine? Quando erit plena in uno homine, tunc erit plena in omnibus civibus Ierusalem. Quando erit plena pax? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 80: tunc plena pax, tunc firma pax; nihil litigat adversus animam in homine, non ipsa adversum se, ex quadam parte saucia; non carnis fragilitas, non indigentia corporis, non fames, non sitis, non frigus, non aestus, non lassitudo, non ulla inopia, non provocatio rixae, non certe ipsa sollicita cautela et vitandi inimici et diligendi. Haec omnia, fratres mei, litigant adversum nos; nondum est plena et perfecta pax. Quod clamastis iamdudum nominata pace, ex desiderio clamastis; clamor vester de siti fuit, non de saturitate: quia ibi erit perfecta iustitia, ubi perfecta pax. Modo esurimus et sitimus iustitiam. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 81. Quomodo ipsi saturabuntur? Cum ad pacem venerimus. Ideo cum dixisset: Qui posuit fines tuos pacem; quia ibi saturitas et nulla indigentia, subdidit statim: Et adipe frumenti satians te.
Transibit fames et sitis iustitiae, succedet saturitas.
21. Fratres, quoniam pax ipsa de qua loquimur, nondum est in totis nobis, id est in unoquoque nostrum tota, adhuc forte spiritum vestrum delectat audire: sed si nihil resistit et rebellat ex corpore, finiemus Psalmum. Fatigatos vos nunquam sentio; tamen vereor, novit Deus, ne oneri sim vobis aut quibusdam fratribus: et video studia multorum exigentium de me hunc laborem et hunc sudorem, quem credo in Domino non futurum infructuosum. Gaudeo tantam esse voluptatem in veritate verbi Dei, ut studium vestrum bonum in bono et de bono, vincat studium insanorum qui sunt in amphitheatro. Numquid illi si tam diu starent, adhuc spectarent? Ergo, fratres, audiamus caetera, quia hoc vultis. Adsit Dominus, adsit et viribus et mentibus nostris. Qui posuit fines tuos pacem, ad illam Ierusalem dicit: et adipe frumenti satians te. Transit fames et sitis iustitiae, succedit saturitas. Qui ibi erit adeps frumenti, nisi panis ille qui descendit de coelo ad nos 82? In patria ipsa quomodo saturabit, qui in peregrinatione sic pavit?
Dei sapientia, super omnia mobilis, omnia attingit.
22. [v 15.] Iam modo de ipsa peregrinatione nostra locuturus est, qua venitur ad illam Ierusalem ubi collaudabimus Dominum, laudabimus Dominum Deum nostrum, nos Ierusalem, nos Sion, quando confirmabuntur vectes portarum nostrarum. Etenim ille qui tunc satiabit adipe frumenti, quid facit in ista peregrinatione? Hoc quod sequitur: Qui emittit verbum suum terrae. Ecce in terra laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi: quando levaremur ad adipem frumenti et satiantem, nisi mitteret verbum suum terrae, qua gravabamur; terrae, qua impediebamur a reditu? Misit verbum suum, non deseruit etiam in eremo, pluit manna de coelo. Qui emittit verbum suum terrae; et venit ad terras verbum eius. Quomodo? aut quod est verbum eius? Usque in velocitatem currit verbum eius. Non dixit: Velox est verbum eius: currit verbum eius usque in velocitatem. Intellegamus, fratres; non potuit eligere melius verbum. Calidus calore calescit, frigidus frigore frigescit, velox velocitate velox fit. Quid calidius ipso calore, quo calescit quidquid fit calidum? Quid frigidius ipso frigore, quo frigescit quidquid frigidum fit? Quid ergo velocius ipsa velocitate, qua velox fit quidquid velociter currit? Possunt dici multa velocia, et alia magis et alia minus; et tanto quaeque res velox est, quanto est particeps velocitatis. Illa res magis est particeps velocitatis; ergo magis velox: aut minus particeps velocitatis; ergo minus velox. Ipsa itaque velocitate quid velocius? Ergo quo usque currit? Usque in velocitatem. Quantum vis auge quod velox est verbum, et dic: Velocius est quam illud aut illud, quam aves, quam venti, quam Angeli. Numquid aliquid horum tantum, quanta ipsa velocitas, usque in ipsam velocitatem? Velocitas ipsa quid est, fratres? Ubique est, non est in parte. Hoc pertinet ad Verbum Dei, non esse in parte, ubique esse per seipsum Verbum, ex quo Dei Virtus et Dei Sapientia est 83, nondum assumpta carne. Si cogitemus Deum in forma Dei, Verbum aequale Patri; ipsa est Sapientia Dei, de qua dictum est: Attingit in fine usque ad finem fortiter 84. Quanta velocitas! Attingit a fine usque ad finem fortiter. Sed forte immobilitate attingit. Si immobilitate, tamquam moles aliqua saxea impleat locum aliquem; dicitur quod attingit eiusdem loci a fine usque ad finem, non tamen motu. Quid ergo dicimus? non habet motum Verbum illud, et Sapientia illa stolida est? Et ubi est quod dicitur de Sapientiae Spiritu? Cum multa dicerentur: Acutus, inquit, mobilis, certus, incoinquinatus 85. Sic utique sapientia Dei mobilis. Si ergo mobilis; quando hoc tangit, illud non tangit? aut hoc tangit, illud deserit? Et ubi est velocitas? Hoc facit velocitas, ut et ubique semper sit, et nusquam inclusa teneatur. Sed cogitare ista non possumus; pigri sumus. Quis ista cogitet? Et revera, fratres, quoniam dixi quomodo potui (si tamen potui, si, intellexi), et quomodo potuistis intellexistis. Sed quid dicit Apostolus? Ei autem qui potens est facere supra quam petimus, aut intellegimus 86. Quid hic ostendit? Quia quotiescumque intellexerimus, non intelleximus sicuti est. Quare hoc? Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam 87. Ergo in terra frigidi sumus. Velocitas enim fervens est; et omnia ferventia velociora, omnia frigida tardiora. Nos tardi, ergo frigidi. Illa autem Sapientia currit usque in velocitatem. Ergo ferventissima est; nec est qui se abscondat a calore eius 88.
Ecclesia corpus Christi et vestimentum.
23. [v 16.] Nos ergo, qui frigidi corporis tarditate, vinculo terrenae vitae huius corruptibilis onerati, nullamne spem habemus ad capiendum Verbum, quod usque in velocitatem currit? An vero ille quamvis ex corpore in infima depressos deseruit? Nonne ipse praedestinavit nos, antequam in isto mortali et pigro corpore nasceremur? Qui ergo praedestinavit nos, dedit terrae nivem, ipsos nos. Iam enim veniamus ad illos Psalmi versus subobscuros; incipiant illa involucra evolvi: quoniam vos verbum Dei, quanto magis per nos dicitur, tanto avidiores invenit. Ecce nos pigri in hac terra quasi congelavimus hic. Et quomodo contingit nivibus; sursum enim gelant, et in ima decidunt: sic frigescente caritate decidit humana natura in has terras, et pigro corpore involuta velut nix facta est. Sed in ista nive sunt praedestinati filii Dei. Dat enim ille nivem velut lanam. Quid est, velut lanam? Id est, de nive quam dedit, de istis pigris adhuc spiritu et frigidis quos praedestinavit, facturus est aliquid. Lana enim materies vestis est: lana cum videtur, veluti praeparatio est aliqua ad vestem. Ergo quia praedestinavit hos qui ad tempus frigidi repunt in terra, et nondum fervent spiritu caritatis (de praedestinatione enim adhuc loquitur), veluti lanam dedit hos Deus; facturus est inde vestem. Merito in monte vestis Christi fulsit, sicut nix 89. Fulgebat vestis Christi, sicut nix, tamquam de illa lana iam facta erat tunica; de qua lana, id est de nive quam dedit sicut lanam, adhuc praedestinati, pigri erant: sed exspecta, vide quid sequatur; quia sicut lanam dedit eos, fit inde tunica. Quomodo enim dicitur Ecclesia corpus Christi, dicitur et vestimentum Christi ipsa Ecclesia: inde est illud quod ait Apostolus: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam 90. Ergo exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam; faciat sibi vestem de illa lana quam praedestinavit in nive. Adhuc in hominibus incredulis, et frigidis, et pigris, faciat vestem de hac lana. Ut abluatur a maculis, mundetur fide; ut rugam non habeat, tendatur in cruce. Qui dat nivem sicut lanam.
Cinis ad poenitentiam pertinet.
24. Iam si praedestinati sunt, vocandi sunt. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit 91. Iam quomodo vocantur ex languore corporis illius, ut sani fiant? quomodo vocantur? Audi Evangelium: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam 92. Incipit ergo iam praedestinatione nivis illius cognoscere torporem suum, accusare peccatum suum; incipit vocatione venire ad poenitentiam. Merito ergo qui dat nivem velut lanam, propter confectum tunicae futurae; etiam propter vocationem in poenitentiam, nebulam velut cinerem spargit. Nebulam, inquit, velut cinerem spargit: quis? Qui dat nivem sicut lanam. Quos enim praedestinavit, vocat in poenitentiam; quia quos praedestinavit, illos et vocavit. Cinis autem ad poenitentiam pertinet. Audi vocantem ad poenitentiam, cum exprobravit quibusdam civitatibus, dicens: Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim, inquit, in cilicio et cinere poenitentiam egissent 93. Ergo nebulam velut cinerem spargit. Quid est: Nebulam velut cinerem spargit? Cum vocatur quisque ad intellegendum Deum, et dicitur illi: Cape veritatem, incipit velle capere veritatem, non sufficit, videt se quamdam caliginem pati, quam antea non videbat. Ad hoc est ergo illa nebula, ut noveris nescire te, et noveris quid scire oporteat, et videas te invalidum ad illud sciendum quod oportet sciri. Nam si in ista nebula iam ante praesumpseris scire, audies ab Apostolo: Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire 94. Ergo nondum comprehendisti, adhuc nebulam pateris. Sed non te deseruit qui accendit tibi lucernam carnis suae. Non erras in nebula; fide sequere. Sed quia conaris videre, et non potes, poeniteat te peccatorum; quia nebula velut cinis sparsa est. Iam te poeniteat contumacem te fuisse adversus Deum; iam te poeniteat secutum te fuisse vias tuas malas. Pervenisti in istam difficultatem illius beatae visionis; et erit tibi salubris nebula quam sicut cinerem spargit Deus. Tu ipse es adhuc nebula, sed velut cinis. Adhuc enim poenitentes volutantur in cinere, fratres mei, tamquam similes se contestantes, dicentes Deo suo: Cinis sum. Dixit enim quaedam Scriptura: Despexi meipsum et distabui, et aestimavi me terram et cinerem 95. Haec est humilitas poenitentis. Quando Abraham loquitur ad Deum suum, et quando vult sibi aperiri incendium Sodomorum: Ego, inquit, terra et cinis sum 96. Quomodo fuit ista semper humilitas in magnis et sanctis viris? Nebulam ergo velut cinerem spargit: quare? Quia quos praedestinavit, illos et vocavit 97, qui non venit vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam 98.
De quibusdam duris hominibus Christus sua membra facit.
25. [v 17.] Qui mittit crystallum suum velut frusta panis. Non denuo laborandum est dicere quid sit crystallum. Praelocuti enim sumus, et credo non excidisse Caritati vestrae. Quid est ergo: Mittit crystallum suum velut frusta panis? Quomodo nix illa ipsius, quia praedestinatorum est; quomodo nebula illa ipsius, quia ipsi vocantur ad poenitentiam, qui praedestinati sunt ad salutem: sic est quodammodo crystallum ipsius. Quid est crystallum? Multum obduruit, multum congelavit; non iam sicut nix facile solvi potest. Nix multorum annorum tempore durata et serie saeculorum, crystallum dicitur: et hoc mittit velut frusta panis. Quid hoc sibi vult? Fuerunt nimis duri, non iam nivi, sed crystallo comparandi: et ipsi praedestinati sunt, et vocati; et quidam eorum ita ut pascerent alios, et essent utiles et aliis. Et quid opus est ut numeremus multos forte quos novimus, illum aut illum? Occurrit unicuique cogitanti, ex iis quos novit, quam forte duri et pertinaces et obnitentes adversus veritatem fuerunt, et modo praedicant veritatem: facti sunt frusta panis. Quis ille unus panis? Multi, inquit Apostolus: Unum corpus sumus in Christo 99: unus panis, unum corpus multi sumus 100, ipse dicit. Ergo si unus panis totum corpus Christi, membra Christi frusta panis sunt. De quibusdam duris facit membra sua, et utilia ad alios pascendos. Quid imus per multos? Notissimum illum Paulum apostolum intueamur. Nihil nobis isto viro notius, nihil suavius, nihil in Scripturis familiarius est. Et si fuerint qui ex tanta duritia, in quanta ipse fuit, panis fierent; ipso proposito ad exemplum, omnes occurrant, ut explicetur sensus iste: Mittit crystallum suum sicut frusta panis. Ecce crystallum erat apostolus Paulus, durus, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium, tamquam indurans adversus solem. Iste quam durus fuit, crescens in Lege, eruditus ad pedes Gamalielis Legis doctoris 101! Non audiebat Moysen et Prophetas Christum praedicantes? Magna duritia! Certe Gentes non audierant Prophetas, non audierant Moysen: frigidi erant, sed crystallum non erant. Ille qui credebat in verbis praedicantibus Christum, et Christo venienti non credebat, nimis obduraverat. Quia ergo crystallum erat, nitidus videbatur et candidus; sed durus et nimium gelidus. Quomodo nitidus et candidus? Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus 102. Vide nitorem crystalli. Audi duritiam crystalli: Secundum aemulationem persequens Ecclesiam Christi 103. Inter lapidatores sancti Stephani martyris, ibi erat iste durus, et forte caeteris durior: omnium enim lapidantium vestimenta servabat, ut omnium manibus lapidaret 104.
Per poenitentiam peccator salutem adipiscitur.
26. [v 18.] Ergo videmus nivem, nebulam, crystallum: bonum est ut ille spiret, et solvat. Si enim ille non spiraverit, si non ipse duritiam glaciei huius dissolverit: In faciem frigoris eius quis subsistet? In faciem frigoris eius, cuius? Dei. Unde est eius frigus? Ecce deserit peccatorem, ecce non vocat, ecce non aperit sensum, ecce non infundit gratiam: solvatur homo, si potest, glacie stultitiae. Non potest. Quare non potest? In faciem frigoris eius quis subsistet? Vide ergo congelascentem illum, et dicentem: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Ecce frigesco, ecce congelasco; quo calore solvar, ut curram? Quis me liberabit de corpore mortis huius? 105 In faciem frigoris eius quis subsistet? Et quis seipsum liberabit, si ille deseruerit? Et quis liberat? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum 106. Audi et hic gratiam Dei: Qui mittit crystallum suum sicut frusta panis: in faciem frigoris eius quis subsistet? Ergo desperatio est? Absit. Sequitur enim: Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Non ergo desperet nix, non desperet nebula, non desperet crystallum. De nive namque tamquam de lana, conficitur tunica. Nebula illa in poenitentia salutem invenit; quia quos praedestinavit, illos et vocavit 107. Sed licet sint inter praedestinatos durissimi, et multo quasi tempore congelaverint, et crystallum facti fuerint; non erunt duri misericordiae Dei. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Quid est, tabefaciet? Ne forte in malo intellegatis tabefaciet; liquefaciet, dissolvet. Duri sunt enim per superbiam. Merito et superbia stupor dicitur; quidquid enim stupidum est, frigidum est. Rigorem passi homines quotidie dicunt: Obstupui. Ergo superbia stupor est. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Et revera cumuli nivis cum calefiunt, deliquescunt in humilitate. Quomodo ergo quasi montem nivis erigit stupor, sic stultos erigit superbia. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Ecce venit illud crystallum Saulus post caedem et lapidationem Stephani, duritia quadam stupidus in Christum, petiit litteras a sacerdotibus, ut undique exhibeat Christianos, anhelans caedes 108. Durus est iste et gelidus contra ignem Dei. Sed quamquam esset durus, quamquam gelidus, ecce ille qui emittet verbum suum, et tabefaciet ea, clamavit de coelo fervidus: Saule, Saule, quid me persequeris? 109 Una illa voce, tanta illa duritia crystalli resoluta est. Emittet ergo verbum suum, et tabefaciet ea. Non desperetur de crystallo; quanto minus de nive, vel de nebula? De ipso crystallo non desperetur. Audi vocem quamdam crystalli: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus 110. Sed quare solvit crystallum Deus? Ne de se nix ipsa desperet. Ait enim: Ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 111. Clamat ergo Deus ad gentes: Solvi crystallum, venite nives. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea; spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Ecce crystallum et nives resolvuntur, eunt in aquas; qui sitiunt, veniant et bibant. Saulus durus ut crystallum, Stephanum est persecutus ad mortem; Paulus iam in aqua viva gentes vocat ad fontem. Spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Spiritus fervens: unde dictum est in alio psalmo: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro 112. Captiva enim Ierusalem tamquam congelaverat in Babylonia: flat auster, solvitur rigor captivitatis, et currit in Deum fervor caritatis. Spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Fiet in eos fons aquae salientis in vitam aeternam 113.
De Iacob patriarcha cum Angelo luctante.
27. [v 19.] Annuntians verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Quas iustitias? quae iudicia? Quia et quidquid hic humanum genus ante perpessum est, cum esset nix, et nebula, et crystallum, merito perpessum est superbiae et elationis in Deum. Recurramus ad originem casus nostri, et videamus quia verissime in psalmo cantatur: Priusquam humiliarer, ego deliqui 114. Sed qui dicit: Priusquam humiliarer, ego deliqui; ipse dicit: Bonum mihi est quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 115. Has ergo iustificationes a Deo didicit Iacob, qui fecit ipsum Iacob luctari cum Angelo; in cuius Angeli persona ipse Dominus erat luctatus. Tenuit, vim fecit ut teneret, invaluit ut teneret: fecit se teneri misericordia, non infirmitate. Luctatus ergo Iacob praevaluit, tenuit; et quem videbatur vicisse, rogat ut benedicatur ab eo 116. Quomodo intellegebat cum quo luctatus fuerat, quem tenuerit? Quare violenter est luctatus, et tenuit? Quia regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud 117. Ergo quare luctatus? Quia cum labore. Quare vix tenemus quod facile amisimus? Ne facile recipiendo quod amisimus, discamus perdere quod tenemus. Laboret homo ut teneat; tenebit ad firmitatem quod tenuerit post laborem. Ergo haec iudicia sua Deus manifestavit Iacob et Israel. Apertius dicam: id est, quia et iusti qui hic sunt, labores, pericula, molestias, passiones pro merito patiuntur, iusto iudicio Dei. Quia ille solus potest dicere, sine causa hic se passum; quamvis ideo non sine causa, quia propter nos: qui solus potest dicere: Quae non rapui, tunc exsolvebam 118; qui solus dicere potuit: Ecce venit princeps huius mundi, et in me nihil inveniet 119. Et quasi diceretur ei: Quare ergo pateris? sequitur et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc 120. Caeteri omnes merito suo, iudicio Dei, et pro iustitia qui patiuntur, non sibi arrogent, quasi passionem innocentiae, qualis in Christo erat. Audi apostolum Petrum: Tempus est, inquit, ut iudicium incipiat a domo Domini 121. Exhortans martyres et testes Dei, ut omnes minas frementis saeculi patientissime tolerent, ait illis: Tempus est inchoationis iudicii ex domo Dei. Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si iustus vix salvus fit, peccator et impius ubi parebunt 122? Annuntians verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.
Ad Abraham pertinemus et ad pacem Ierusalem properamus.
28. [v 20.] Non fecit sic universae genti. Nemo vos fallat: non nuntiatum est alicui genti hoc iudicium Dei, quomodo patiantur et iusti et iniusti: quo modo pro merito omnes; quomodo in gratia Dei, non in suis meritis liberentur ipsi iusti. Non annuntiatum est hoc universae genti; sed soli Iacob, soli Israel. Quid ergo nos facimus, si non annuntiavit universae genti, sed tantum Iacob, tantum Israel? Ubi erimus nos? In Iacob et in Israel. Iudicia sua non manifestavit eis. Quibus? Omnibus gentibus. Et quomodo vocatae sunt nives, soluto crystallo? quomodo vocatae sunt gentes, iustificato Paulo? Quomodo, nisi ut essent in Iacob? Praecisus est oleaster, ut insereretur in olivam 123. Iam ad olivam pertinent; iam non debent dici gentes, sed una gens in Christo, gens Iacob, gens Israel. Quare gens Iacob et gens Israel? Quia Iacob de Isaac, Isaac de Abraham. Abrahae autem quid dictum est? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc idem dictum est ad Isaac, hoc et ad Iacob 124. Pertinemus ergo ad Iacob; quia pertinemus ad Isaac, pertinemus ad Abraham. Semen enim Abrahae, non me vel quolibet homine, sed Apostolo sancto interpretante, Christus est: et ipse ait: Non dicit: Et seminibus tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 125. Si unum semen, unus Iacob, unus Israel, et omnes gentes unus in Christo. Ergo ad omnes pertinet gentes, quod revelavit ipsi Iacob et ipsi Israel; et illi soli in aliis gentibus deputandi sunt, qui nolentes credere in Christum, nolunt recedere ab oleastro et inseri olivae. Remanebunt in silvosis rami steriles et amari. Gaudeat Iacob. Quid est Iacob? Supplantator; quia supplantavit fratrem Iacob 126. Caecitas enim ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 127. De Iacob factus est Israel. Quid est Israel? Iam omnes audiamus, omnes Israel, sive qui hic estis in membris Christi, sive qui foris et non foris, et per omnes gentes ubique foris, ubique intus; audiat ipse Israel, qui ex Iacob factus est Israel. Quid est Israel? Videns Deum. Ubi videbit Deum? In pace. In qua pace? Pace Ierusalem; quia: Posuit, inquit, fines tuos pacem. Ibi laudabimus, omnes unus in uno ad unum erimus; quia deinceps multi dispersi non erimus.
IN PSALMUM 148
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Ante Pascha in ieiuniis exercemur, post Pascha in laudibus agimus.
1. [v 1.] Meditatio praesentis vitae nostrae in laude Dei esse debet: quia exsultatio sempiterna futurae nostrae vitae, laus Dei erit; et nemo potest idoneus fieri futurae vitae, qui non se ad illam modo exercuerit. Modo ergo laudamus Deum: sed et rogamus Deum. Laus nostra laetitiam habet, oratio gemitum. Promissum est enim nobis aliquid quod nondum habemus; et quia verax est qui promisit, in spe gaudemus: quia tamen nondum habemus, in desiderio gemimus. Bonum est nobis perseverare in desiderio donec veniat quod promissum est, et transeat gemitus, succedat sola laudatio. Propter haec duo tempora unum quod nunc est in tentationibus et tribulationibus huius vitae, alterum quod tunc erit in securitate et exsultatione perpetua, instituta est nobis etiam celebratio duorum temporum, ante Pascha, et post Pascha. Illud quod est ante Pascha, significat tribulationem in qua modo sumus: quod vero nunc agimus post Pascha, significat beatitudinem in qua postea erimus. Ante Pascha ergo quod celebramus, hoc et agimus: post Pascha autem quod celebramus, significamus quod nondum tenemus. Propterea illud tempus in ieiuniis et orationibus exercemus; hoc vero tempus relaxatis ieiuniis in laudibus agimus. Hoc est enim: Alleluia, quod cantamus; quod latine interpretatur, ut nostis: "Laudate Dominum". Ideo illud tempus ante resurrectionem, hoc tempus post resurrectionem Domini est. Quo tempore significatur vita futura, quam nondum tenemus; quia quod significamus post resurrectionem Domini, tenebimus post resurrectionem nostram. In capite enim nostro nobis utrumque figuratum est, utrumque demonstratum est. Passio Domini ostendit nobis vitam praesentis necessitatis, quia oportet laborare, et tribulari, et ad extremum mori: resurrectio vero et clarificatio Domini ostendit nobis vitam quam accepturi sumus, eum venerit retribuere digna dignis, mala malis, bona bonis. Et quidem modo mali omnes cantare nobiscum possunt: Alleluia: si autem in malitia sua perseveraverint, canticum vitae nostrae futurae labiis dicere poterunt; ipsam vero vitam, quae tunc erit in ea veritate quae nunc significatur, obtinere non possunt; quia noluerunt meditari, antequam veniret, et tenere quod venturum erat.
Facta de cogitatione procedunt.
2. Nunc ergo, fratres, exhortamur vos ut laudetis Deum; et hoc est quod nobis omnes dicimus, quando dicimus: Alleluia. Laudate Dominum, dicis tu alteri, dicit ipse tibi: cum se omnes exhortantur, omnes faciunt quod hortantur. Sed laudate de totis vobis; id est, ut non sola lingua et vox vestra laudet Deum, sed et conscientia vestra, vita vestra, facta vestra. Etenim laudamus modo in ecclesia quando congregamur; cum quisque discedit ad propria, quasi cessat laudare Deum. Non cesset bene vivere, et semper laudat Deum. Tunc desinis laudare Deum, quando a iustitia, et ab eo quod illi placet, declinas. Nam si a vita bona nunquam declines; lingua tua tacet, vita tua clamat; et aures Dei ad cor tuum. Quomodo enim aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri ut habeat mala facta, qui habet bonas cogitationes. Facta enim de cogitatione procedunt; nec quisquam potest aliquid facere, aut ad aliquid faciendum membra movere, nisi primo praecesserit iussio cogitationis: quomodo de interiori palatio, quidquid iusserit Imperator, per imperium Romanum emanat, quidquid videtis agi per provincias. Quantus motus fit ad unam iussionem Imperatoris intus sedentis? Movet solum ille labia, cum loquitur; et movetur omnis provincia, cum fit quod loquitur. Sic et in unoquoque hominum intus est imperator, in corde sedet: si bonus bona iubet, bona fiunt; si malus mala iubet, mala fiunt. Cum ibi sedet Christus, quid potest iubere, nisi bona? Cum possidet diabolus, quid potest iubere, nisi mala? In tuo autem arbitrio Deus esse voluit, cui pares locum, Deo, an diabolo: cum paraveris, qui possidebit, ipse imperabit. Ergo, fratres, non tantum ad sonum attendite: cum laudatis Deum, toti laudate; cantet vox, cantet vita, cantent facta. Etsi est adhuc gemitus, tribulatio, tentatio; sperate transitura omnia, et illum venturum diem quo sine defectu laudabimus. Ecce iste psalmus, quoniam manifestus est, currendus est nobis. Distribuit enim universam creaturam laudantem Deum, et tamquam hortatur ut laudet, quasi invenerit tacentem.
Creata omnia Deum conditorem laudant.