Enarrationes in Psalmos (page 36)
18. Aliqui autem dixerunt carcerem istum et speluncam corpus hoc esse, ut hoc sit: Educ de carcere animam meam. Sed et iste intellectus vacillat aliquantum. Quid enim magnum: Educ de carcere animam meam, Educ de corpore animam meam? latronum animae et sceleratorum nonne exeunt de corpore, et eunt in peiores poenas quam hic pertulerunt. Quid ergo magnum petitur: Educ de carcere animam meam; cum sive sero, sive cito, necesse sit exire? Forte iustus dicit: Iam moriar; educ de carcere isto corporis animam meam. Si nimis festinat, non habet caritatem. Desiderare quidem hoc debet et concupiscere, sicut Apostolus ait: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum 66. Sed ubi est caritas? Ergo sequitur: Manere in carne necessarium propter vos 67. De corpore ergo educat Deus, quando voluerit. Posset dici et corpus nostrum carcer, non quia carcer est quod fecit Deus, sed quia poenale et mortale. Duo enim consideranda sunt in nostro corpore; figmentum Dei, et poena meriti. Tota ista forma, status, incessus, membra ordinata, sensuum dispositiones, videre, audire, olfacere, gustare, contingere; omnis haec compago et fabricae distinctio, non potuit fieri nisi a Deo, qui omnia operatus est, coelestia, terrestria, summa et ima, visibilia et invisibilia. Quid ergo ibi poenale nostrum? Quod corruptibilis caro, quod fragilis, quod mortalis, quod indigens: hoc non erit in praemio. Non enim corpus non erit, cum corpus resurgat. Sed quid ibi non erit? Corruptio: corruptibile enim hoc induet incorruptionem 68. Ergo si caro tibi carcer est, non corpus est carcer tuus, sed corruptio corporis tui. Corpus enim tuum fecit Deus bonum, quia bonus est; corruptionem intulit iustus, quia iudex est: illud habes de beneficio, illud habes de supplicio. Hoc ergo forte dixit: Educ de carcere animam meam, Educ de corruptione animam meam. Si sic intellegamus, non est blasphemia; intellectus constat.
Sine fine erit laus quia sine fine amor.
19. Ad extremum, fratres, sicut arbitror, hoc dixit: Educ de carcere animam meam, Educ ab angustia. Gaudenti enim homini et carcer latus est, et tristi pratum angustum est. Ergo orat se educi ab angustia. Quamvis enim in spe latitudinem habeat, in re tamen praesenti angustatur. Attende angustias Apostoli: Non habui requiem spiritu meo, dixit; quia non inveni Titum fratrem meum 69. Alio loco: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? 70 Qui ergo et infirmabatur et urebatur, nonne in poenis et carcere erat? Sed istae poenae ex caritate coronam parturiunt. Unde iterum dicit: Superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 71. Ad hoc valet: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Iam educta de corruptione, quid habet confiteri? Peccata ibi non sunt, sed laudes sunt: duobus autem modis confessio intellegitur, et in peccatis nostris, et in laude Dei. In peccatis nostris nota est confessio, et ita nota omni populo, ut quando auditum fuerit nomen confessionis in lectione, sive in laude dicatur, sive de peccatis dicatur, currant pugni ad pectus. Notum est ergo nomen confessionis de peccato: confessionem in laude quaeramus. Ubi invenimus? Habes in Scripturis: Et haec dicetis in confessione: Opera Domini universa quoniam bona valde 72. Ergo hic confessio laudis est. Alio loco ipse Dominus dicit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae 73. Quid confitebatur? numquid peccata? Christi ergo confiteri, erat laudare. Et audi laudem Patris: Quia abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis 74. Quia ergo post istas corruptionis angustias habitabimus in domo Dei, tota vita nostra non erit nisi laus Dei. Iam saepe vobis expositum est quia recedente necessitate omnia negotia necessitatis intercidunt; quoniam non erit quid ibi agamus. Non dico die ac nocte, ubi nox non est; sed toto die, cum unus dies est, non erit quid ibi agamus, nisi laudemus quem diligimus, quia tunc et videbimus. Modo non visum desideramus, et laudamus; tunc visum quod amamus, quomodo laudabimus? Sine fine erit laus, quia sine fine amor. Quia ergo hoc ibi agemus, ideo educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Beati enim qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 75. Modo impedit carcer, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam 76. Non corpus aggravat animam; sed corpus quod corrumpitur. Ergo carcerem facit non corpus, sed corruptio. Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Iam vox quae sequitur, ex capite sonat, Domini nostri Iesu Christi. Et est talis ipsa, qualis hesterna ultima. Hesterna enim ultima, si meministis, haec fuit: Singularis ego sum, donec transeam 77. Et hic quae est ultima? Me sustinebunt iusti, quoadusque retribuas mihi.
IN PSALMUM 142
ENARRATIO
Sermo ad populum
1. De psalmo quem cantavimus, loquar quod Dominus dederit, Caritati vestrae. Hesterno die psalmus brevior tractabatur, sed spatium temporis dabat nobis copiam etiam de paucis multa dicendi: nunc quoniam prolixior psalmus est, non debemus tantum in singulis versibus immorari; ne forte non concedat Dominus facultatem, ut totum peragere valeamus.
Prophetae, Christo pleni, Christum annuntiabant.
2. [v 1.] Titulus Psalmi est: Ipsi David, quando eum filius suus persequebatur. In Regnorum libris novimus hoc factum esse, exstitisse inimicum Abessalon patri suo, gessisse contra illum non solum civile, verum etiam domesticum bellum: illum autem non deiectum inique, sed humiliatum pie, accepisse a Domino disciplinam; sustinuisse medicinam, non retribuentem iniquitati iniquitatem, sed paratum cor habuisse ad sequendam Domini voluntatem 1. Ille David ita laudabilis: sed alius David vere Manu fortis, quod interpretatur David, Dominus noster Iesus Christus agnoscendus est nobis. Praeterita enim illa facta figurae fuerant futurorum; nec diu commendandum est quod saepe audistis, quod optime retinetis. Quaeramus ergo in hoc psalmo Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum praenuntiantem se per hanc prophetiam, et quid futurum esset in hoc tempore, per ea quae pridem facta sunt praedicantem. Ipse enim se in Prophetis praedicabat; quoniam ipse est Verbum Dei; nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni Verbo Dei. Annuntiabant ergo Christum, pleni Christo; et illi eum venturum praecedebant, quos praecedentes non deserebat. Agnoscamus ergo quemadmodum et Christum persequebatur filius suus: habebat enim filios, de quibus dicebat: Non ieiunant filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus: cum autem ab eis ablatus fuerit sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi 2. Ergo filii sponsi, Apostoli: et inter hos persecutor Iudas diabolus. Passionem itaque suam in hoc psalmo praedicaturus est Christus; audiamus.
De Christi capite et corpore.
3. Rursus autem ad hoc intentam facimus Caritatem vestram, non docendo quod ignoratis, sed admonendo quod nostis; Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum caput esse corporis sui, illum unum mediatorem esse Dei et hominum 3, hominem Iesum, natum ex virgine, tamquam in solitudine, sicut in Apocalypsi audivimus 4. Per solitudinem quippe arbitror, quod solus ita natus est. Hunc enim illa mulier peperit, recturum populum in virga ferrea. Haec autem mulier, antiqua est civitas Dei, de qua in psalmo dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei 5. Haec civitas initium habet ab ipso Abel, sicut mala civitas a Cain 6. Antiqua ergo ista civitas Dei, semper tolerans terram, sperans coelum, quae etiam Ierusalem vocatur et Sion. Utique de nato quodam in Sion, et conditore ipsius Sion, psalmus quidam dicit: Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Et homo factus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus 7. Denique ipse in Sion factus est homo, sed humilis factus est homo; et idem ipse Altissimus fundavit eam civitatem in qua factus est homo. Itaque et illa mulier sole cooperiebatur 8, sole ipso iustitiae quem non cognoscunt impii; qui dicturi sunt in fine: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis 9. Est ergo quidam sol iustitiae qui non oritur impiis. Caeterum istum solem facit oriri super bonos et malos 10. Ergo et amicta erat sole, et gestabat visceribus masculum paritura. Idem ipse erat condens Sion, et nascens in Sion: et illa mulier civitas Dei, eius luce protegebatur, cuius carne gravidabatur. Merito et lunam sub pedibus habebat, quia mortalitatem crescentis et decrescentis carnis virtute calcabat. Ergo ipse Dominus Iesus Christus caput et corpus: voluit enim etiam loqui in nobis, qui dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit. Aliquando itaque ex persona membrorum suorum loquitur, aliquando ex persona sua, tamquam capitis nostri. Habet aliquid ille quod dicat sine nobis; nos sine illo nihil possumus dicere. Apostolus dicit: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi, in carne mea 11. Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum, non mearum, sed Christi; in carne, non iam Christi, sed mea. Patitur, inquit, adhuc Christus pressuram; non in carne sua, in qua ascendit in coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Christus, inquit, pressuram patitur in carne mea: Vivo enim non iam ego, vivit vero in me Christus 12. Nisi enim Christus et in membris suis, hoc est fidelibus suis, pressuram ipse pateretur, Saulus in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur. Denique aperte hoc exponens quodam loco: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: ita et Christus 13. Non ait: Ita et Christus et corpus; sed, corpus unum membra multa, ita et Christus. Totum ergo Christus: et quia totum Christus, ideo caput de coelo: Saule, inquit: Saule, quid me persequeris? 14 Tenete hoc, et fixum omnino commendate memoriae, tamquam filii ecclesiasticae eruditionis et fidei catholicae, ut agnoscatis Christum caput et corpus, eumdemque Christum Verbum Dei unigenitum aequalem Patri; et inde videatis quanta gratia pertingatis ad Deum, ut ipse voluerit esse nobiscum unus, qui est cum Patre unus. Quomodo cum Patre unus? Ego et Pater unum sumus 15. Quomodo nobiscum unus? Non dicit, inquit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 16. Sed ait aliquis: Si Christus semen Abrahae, numquid et nos? Mementote quia semen Abrahae Christus; ac per hoc si et nos semen Abrahae, ergo et nos Christus. Quomodo unum corpus multa membra, ita et Christus 17: et Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis 18. Nempe semen Abrahae Christus; nec contradici potest apostolicis apertissimis verbis: Et semini tuo, quod est Christus. Videte quid nobis dicat: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis. Ideo magnum est illud sacramentum: Erunt duo in carne una 19. Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia 20. Christus et Ecclesia, duo in carne una. Refer ad distantiam maiestatis duo. Duo plane. Non enim et nos Verbum, non enim et nos in principio Deus apud Deum, non enim et nos ille per quem facta sunt omnia 21. Venitur ad carnem, et ibi Christus et ille et nos. Non ergo miremur in Psalmis: multa enim dicit ex persona capitis, multa ex persona membrorum; et hoc totum tamquam una persona sit, ita loquitur. Nec mireris quia duo in voce una, si duo in carne una.
Inimicos habet Ecclesia foris et intus.
4. Iudas filius sponsi persequens sponsum. Hoc tunc contigit; an et futurorum exemplum praemissum est? Multos enim falsos fratres passura erat Ecclesia, ut et adhuc et usque in finem sponsum illum filius persequatur. Si enim inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique, ait; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo 22. Quis est inimicus? quis est qui oderat me? Qui dicit: Quis est Christus? Homo fuit Christus, nec vivere potuit, cum vellet vivere: et mortuus est, inquiunt, nolens, evictus, crucifixus, occisus. Inimici ista dicunt. Apertus iste inimicus est, ait Christus, odit me, apertas mihi indicit inimicitias; facile est istum vel tolerare vel vitare: quid facio de Abessalon? quid facio de Iuda? quid de falsis fratribus? quid de malis filiis et tamen filiis, qui non contra nos blasphemant Christum, sed nobiscum adorant Christum, et in nobis persequuntur Christum? De quibus consequenter in eodem psalmo dicitur: Alium facile erat perferre, eum qui oderat me; vel abscondere me ab eo. Abscondis enim te a pagano, intrans Ecclesiam. Quando autem et ibi invenis quod times, quid quaeris ubi te abscondas? Denique ille ipse apostolus qui gemit in periculis a falsis fratribus: Foris, inquit, pugnae, intus timores. Si ergo is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo; tu vero unianimis meus 23. Unianimem dicit, tamquam unum in Christo. Est ergo Ecclesiae quod ferat foris, gemat intus: inimicos tamen suos deputet foris et intus; foris facilius evitabiles, intus difficilius tolerabiles.
Caritas scientiam comitetur.
5. Dicat ergo Dominus noster, dicat Christus nobiscum totus Christus: Domine, exaudi orationem meam, percipe auribus precem meam. Hoc est, exaudi; quod, percipe auribus: repetitio, confirmatio est. In veritate tua exaudi me, in tua iustitia. Ne utcumque accipiatis, cum dicitur, in tua iustitia. Commendatio est enim gratiae, ne unusquisque nostrum iustitiam suam putet. Haec enim iustitia Dei est, quam ut habeas Deus dedit. Nam qui voluerunt de sua iustitia gloriari, quid de illis dicit Apostolus? Testimonium eis, inquit, perhibeo, quia zelum Dei habent. De Iudaeis loquens: Zelum Dei, inquit, habent, sed non secundum scientiam 24. Quid est, non secundum scientiam? Quam enim tu commendas utilem scientiam? numquid illam quae cum sola fuerit inflat; quae nisi comitata fuerit caritate, non aedificat? Non utique ipsam; sed illam scientiam comitem caritatis, magistram humilitatis 25. Vide si ipsa est: Zelum, inquit: Dei habent, sed non secundum scientiam. Exponat quam dicat scientiam: Ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 26. Qui ergo volunt constituere iustitiam suam? Qui quod bene fecerint, sibi imputant, quod male, Deo: omnino perversi. Denique recti erunt, cum hoc ipsum converterint. Perversus ideo, quia quod male, Deo; quod bene, tibi: rectus eris, quando quod male feceris, tibi; quod bene feceris, Deo. Non enim ex impio iuste viveres, nisi ab illo iustus factus, qui iustificat impium 27. Ergo, inquit: In veritate tua exaudi me, in tua iustitia, non in mea; ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide 28. Ecce: In tua iustitia exaudi me. Ad me enim cum respicio, nihil aliud meum quam peccatum invenio.
Non iustificabitur coram Deo omnis vivens.
6. [v 2.] Et ne intres in iudicium cum servo tuo. Qui cum illo volunt intrare in iudicium, nisi qui ignorantes Dei iustitiam, suam volunt constituere? Quid est quod ieiunavimus, et non vidisti, defraudavimus animas nostras, et nescisti? 29 tamquam dicentes: Fecimus quod iussisti; quare non reddis quod promisisti? Respondet tibi Deus: Ut accipias quod promisi, ego dabo; ut faceres, quare acciperes, ego dedi. Denique superbis talibus loquitur propheta: Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus 30. Quid vultis mecum in iudicium intrare, et vestras iustitias commemorare? Commemorate iustitias vestras; ego novi facinora vestra. Quomodo approbabo iustitiam, ubi damnabo superbiam? Merito iste humilis in corpore Christi, discens a capite quoniam mitis est et humilis corde 31: Ne intres, inquit, in iudicium cum servo tuo. Non litigemus; nolo tecum habere causam, ut ego proponam iustitiam meam, tu convincas iniquitatem meam: Ne intres in iudicium cum servo tuo. Quare hoc? quare timet? Quoniam non iustificabitur coram te omnis vivens. Omnis vivens, hic utique vivens, in carne vivens, moriturus vivens, natus homo, ex hominibus vivens, de Adam, Adam vivens; omnis ita vivens iustificari forte potest coram se, non coram te. Quomodo, coram se? Sibi placens, tibi displicens: coram te autem non iustificabitur omnis vivens. Noli ergo mecum intrare in iudicium, Domine, Deus meus. Quantumlibet rectus mihi videar, producis tu de thesauro tuo regulam, coaptas me ad eam, et pravus invenior. Ne intres in iudicium cum servo tuo. Bene, cum servo tuo. Indignum est tibi cum servo tuo intrare in iudicium, nec quidem cum amico tuo: quia: Vobis dico amicis meis 32, non diceres, nisi ex servis amicos tu ipse fecisses. Tu licet dicas amicum, ego confiteor servum: misericordia indigeo, fugitivus redeo, pacem quaero; non sum dignus vocari filius tuus: Ne intres in iudicium cum servo tuo; quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ante mortem ne laudes hominem quemquam 33: omnino omnis vivens. Quid ipsi arietes, quid ipsi Apostoli, de quorum prole dicitur: Afferte Domino filios arietum 34? Ex his Paulus est, qui dicit non se esse perfectum: Non quia iam acceperim, inquit, aut iam perfectus sim 35. Denique, fratres, ut cito agnoscatis, ipsi didicerunt orare quod oramus, ipsis data est regula postulandi, a Iurisperito coelesti: Sic orate 36, inquit: Et cum quaedam praemisisset, posuit et hoc ut dicerent arietes nostri, duces ovium, et praecipua membra Pastoris et congregatoris unius gregis; ipsi didicerunt dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 37. Non dixerunt: Gratias tibi, qui dimisisti nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed: Dimitte, sicut dimittimus. Orabant autem utique iam fideles, utique iam Apostoli: nam ista oratio dominica magis fidelibus datur. Si debita illa tantummodo dicerentur quae per Baptismum dimittuntur, catechumenis congrueret magis orare: Dimitte nobis debita nostra. Dicant ergo Apostoli, dicant: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et cum eis dictum fuerit: Quare hoc dicitis? quae debita vestra? Respondeant: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Contra spiritales hostes vigilemus.
7. [v 3.] Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Vide nos, vide caput nostrum pro nobis: Quoniam persecutus est inimicus animam meam. Persecutus est plane et diabolus animam Christi, et Iudas animam magistri: et nunc ad persecutionem corporis Christi idem diabolus manet; Iudas autem Iudae succedit. Non ergo deest de quo dicat et corpus: Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Humiliavit, inquit, in terra vitam meam. Alio loco dicitur: Curvaverunt animam meam 38. Quid enim nobiscum agit, quisquis persequitur, nisi ut relicta spe coelesti terram sapiamus, persecutori cedentes terrena diligamus? Et illi quidem, quantum in ipsis est, hoc agunt: nobis autem hoc non contingat, quibus dicitur: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram: mortui enim estis 39. Nam non iustificabitur coram Deo omnis vivens. Illi ergo vel aperte saeviendo, vel occulte insidiando conantur perducere vitam nostram ad terram: contra hos vigilemus, ut dicere possimus: Nostra enim conversatio in coelis est 40. Humiliavit, inquit, in terra vitam meam inimicus.
Christus ad Patris voluntatem faciendam moritur.
8. Collocaverunt me in tenebrosis, sicut mortuos saeculi. Hoc a capite expeditius auditis, et expeditius hoc in capite agnoscitis. Ille enim pro nobis mortuus factus est, sed non mortuus saeculi. Qui enim mortui sunt saeculi? et quomodo ille non erat mortuus saeculi? Mortui saeculi, merito mortui, mercedem recipientes iniquitatis, et mortem ducentes ex peccati propagine; ex illa voce qua dicitur: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit 41. Venit autem ille per virginem assumens carnem, non iniquitatem carnis, assumens carnem mundam mundatricem. Illi autem quem peccatorem putabant, tamquam mortuum saeculi deputabant. At ille qui in alio psalmo dixit: Quae non rapui, tunc exsolvebam 42; et qui dixit in Evangelio: Ecce venit princeps mundi 43, praepositus mortis, operis mali persuasor, supplicii exactor; Venit, inquit, et in me nihil inveniet 44. Quid est, in me nihil inveniet? Nullam culpam, nihil quare mori debeam. Sed ut sciant omnes quia voluntatem, inquit: Patris mei facio, surgite, eamus hinc 45. Ut moriar, inquit, voluntatem Patris mei facio, non autem morte sum dignus. Nihil feci unde moriar, sed facio ut moriar; ut illi per innocentis mortem liberentur, qui habebant quare morerentur. Collocaverunt me in tenebrosis, tamquam in infernis, tamquam in sepulcro, tamquam in ipsa passione; velut mortuos saeculi, eum qui dicit: Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber 46. Quid est, liber? quare liber? Quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati 47. Denique non solveret a vinculis, nisi liber a vinculis. Ille liber mortem occidit, vinculum vinxit, captivitatem captivavit, et collocaverunt eum in tenebrosis tamquam mortuos saeculi.
9. [v 4.] Et taedium, inquit, passus est in me spiritus meus. Recordamini: Tristis est anima mea usque ad mortem 48. Videte vocem unam. Numquid non apparet ipse transitus a capite ad membra, a membris ad caput? Taedium, inquit, passus est in me spiritus meus. Agnoscimus: Tristis est anima mea usque ad mortem 49. Sed et illic nos eramus. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae, conformans corpori gloriae suae; et vetus homo noster confixus est cruci cum illo 50. In me turbatum est cor meum. In me, inquit, non in aliis. Illi enim me deseruerunt, et illi qui inhaeserant recesserunt, et me ipsum quia mori videbant, aliud aliquid putaverunt; et a latrone victi sunt, qui tunc credidit, quando illi defecerunt 51.
Dono Dei creati et salvati sumus.
10. [v 5.] Inde ad membra. Memoratus sum dierum antiquorum. Numquid memoratus est ille dierum antiquorum, per quem factus est omnis dies? Sed loquitur corpus, loquitur unusquisque illius gratia iustificatus, inhaerens illi in caritate et devota humilitate; loquitur, et dicit: Memoratus sum dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis. Quia utique omnia bona tu fecisti, et nihil constitisset quod a te constitutum non esset. Creatura tua spectaculum mihi facta est: quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem. Quare hoc? utquid hoc, nisi ut hoc intellegeret, quidquid in se boni esset, ab illo factum esse; ne ignorans iustitiam Dei, et suam volens constituere, iustitiae Dei subiectus non esset 52; ut ei conveniret vox illa superior: In veritate tua et in iustitia tua 53? In omnibus ergo Dei operibus et meditatione omnium operum Dei gratiam insinuat, gratiam commendat, gratiam se invenisse gloriatur, gratiam qua gratis salvi facti sumus: quia et gratis salvi facti sumus. Quid gloriaris in tua iustitia? quid te extollis, ignorans Dei iustitiam? Dedisti forte aliquid, ut salvus esses: quid dedisti, ut homo esses? Respice ergo conditorem vitae tuae, substantiae et iustitiae et salutis auctorem. Meditare in facturis manuum eius, quia et iustitiam quae in te est, ad manum eius invenies pertinere. Audi Apostolum hoc te docentem: Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur 54. Opera bona non habemus? Habemus plane; sed vide quid sequitur: Ipsius enim sumus figmentum 55, dixit. Ipsius sumus figmentum: forte naturam, qua homines sumus, commemorare voluit, hoc appellato figmento? Non plane; de operibus loquebatur: Non, inquit, ex operibus, ne quis forte extollatur. Sed non coniciamus; sequatur: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis 56. Noli ergo putare te aliquid operari, nisi in quantum malus es. Averte ab opere tuo te, ad opus illius qui fecit te: ipse format; et ipse quod formaverat et tu exterminasti, reformet. Ut enim sis, ipse operatus est; ut bonus sis, si bonus es, ipse operatur. Cum tremore, inquit, et timore vestram ipsorum salutem operamini 57. Si nostram ipsorum salutem operamur, quare cum timore, quare cum tremore, cum sit in potestate nostra quod operamur? Audi quare cum timore et tremore: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate 58. Ergo cum timore et tremore, ut delectet in convalle operari artificem nostrum. Sic enim operatur tamquam in deiectis, qui iudicat in gentibus, et replet ruinas. In facturis manuum tuarum meditatus sum. Vidi ergo, et inspexi opera tua; quia nihil boni esse in nobis potest, nisi abs te fiat, qui nos fecisti.
11. [v 6.] Et quid feci, cum viderem a te omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum esse, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio 59? Cum hoc viderem, aversus ab opere malo quod feceram in me, extendi manus meas ad te. Extendi, inquit, manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua tibi. Complue, inquit, me ad faciendum fructum bonum. Dominus enim dabit suavitatem, ut terra nostra det fructum suum 60. Extendi manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua, non mihi, sed tibi. Sitire tibi possum, me irrigare non possum. Anima mea velut terra sine aqua tibi: quia sitivit anima mea in Deum vivum 61. Quando veniam, nisi quando venerit? Sitivit anima mea in Deum vivum; quia anima mea velut terra sine aqua tibi. Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida anima mea 62; irriga eam, quia velut terra sine aqua tibi.
Deus Spiritum suum emittit et terra renovatur.
12. [v 7.] Cito exaudi me, Domine. Quae enim mora quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam? Pluviam differebas, ut hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideo differebas, iam da; quoniam anima mea velut terra sine aqua tibi. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Impleat me spiritus tuus, quia defecit spiritus meus: ipsa est causa ut cito exaudias, quia defecit spiritus meus. Factus sum iam pauper spiritu; beatum me fac in regno coelorum 63. In quo enim vivit spiritus eius, superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Fiat in illo bene quod alibi scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur 64; ut confitentes dicant: Memento quia pulvis sumus 65. Cum autem dixerint: Quia pulvis sumus memento; tunc dicant: Anima mea velut terra sine aqua tibi. Quid enim tam terra sine aqua; quam pulvis? Sed cito exaudi me, Domine: complue me, confirma me, ne sim pulvis quem proicit ventus a facie terrae 66. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus: non differatur inopia mea. Abstulisti spiritum meum, ut deficerem, et in pulverem meum converterer, et dicerem tibi: Anima mea velut terra sine aqua tibi: fac etiam quod in illo psalmo sequitur: Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae 67. Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt 68. In spiritu suo vetera transierunt, in spiritu tuo nova facta sunt.
Dominus faciem suam a nobis ne avertat.
13. Ne avertas faciem tuam a me. Avertisti a superbo. Etenim aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: Ego enim dixi aliquando in abundantia mea: Non movebor in aeternum 69. Dixi: Non movebor, in abundantia mea, ignorans iustitiam tuam, et constituens meam 70; sed tu: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem 71. Dixi in abundantia mea: Non movebor; verum autem a te mihi erat quidquid abundabam. Et ut hoc probares a te mihi fuisse, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Post hanc conturbationem in qua factus sum, quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; iam factus sum sicut terra sine aqua tibi: Ne avertas faciem tuam. Avertisti a superbo, redde humili. Ne avertas faciem tuam a me; quia si averteris; similis ero descendentibus in lacum. Quid est, descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet 72. Illi descendunt in lacum, qui etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur: Ne coarctet super me puteus os suum 73. Hanc profunditatem lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit peccator, contemnit. Quid est, "contemnit"? Iam nec ullam providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat. Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis effusis. Non dicit: Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec audit: Convertimini ad me, et revertar ad vos 74: quoniam veniens in profundum malorum contemnit. A mortuo enim, inquit, tamquam si non sit, perit confessio 75. Ne ergo avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
14. [v 8.] Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi. Ecce in nocte sum; sed in te speravi, donec nocturna transeat iniquitas 76. Habemus enim, ut dicit Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, tamquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 77. Mane ergo appellat, post finem saeculi, cum viderimus quod in saeculo credimus. Mane enim exaudies vocem meam; mane astabo tibi et contemplabor 78. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 79. Patientiam quaerit nox, laetitiam donabit dies. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.
Donec dies lucescat perseverandum est.
15. Sed hic quid, donec veniat mane? Non enim sufficit mane sperare; aliquid opus est agere. Quare aliquid agere? Quoniam dicit in alio psalmo: Deum exquisivi in die tribulationis meae 80: tamquam in tempore noctis meae Deum exquisivi. Quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo; et non sum deceptus. Manibus quaerendus est in nocte Deus. Quid est, manibus? Bonis operibus. Coram eo: Cum enim facis eleemosynam, noli tuba canere; et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi 81. Quia ergo ita sperandum est mane, et ita nox ista toleranda est, et in ipsa patientia donec dies lucescat perseverandum est, quid interea hic agendum? Ne forte per teipsum acturus es aliquid, ut merearis perduci ad mane? Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar. Ideo lucernam propheticam accendit; ideo ipsum Dominum tamquam in testa carnis misit, qui etiam diceret: Exaruit velut testa virtus mea 82. Ambula ad prophetiam, ambula ad lucernam praedictorum futurorum, ambula ad verba Dei. Nondum vides Verbum in principio, Deum apud Deum 83; ambula ad formam servi, perduceris ad formam Domini. Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar; quoniam ad te levavi animam meam. Levavi ad te, non contra te. Apud te fons vitae 84. Ad te levavi animam meam, tamquam vas ad fontem attuli: imple ergo me, quoniam ad te levavi animam meam.
Contra spiritales hostes luctamus, qui multos Iudas implent.
16. [v 9.] Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. Qui aliquando a te fugi, ad te confugi. Fugit enim Adam a facie Dei, et abscondit se inter ligna paradisi 85, ut de illo diceretur in libro Iob: Tamquam servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram 86. Fugit a facie Domini sui, et consecutus est umbram: ad umbram enim fugit inter ligna paradisi. Vae si permanserit in umbra; ne postea dicatur: Transierunt omnia tamquam umbra 87. Exime me de inimicis meis. Non ego hic inimicos homines cogito: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem 88. Sed adversus quos? Adversus principes et potestates, rectores mundi 89. Cuius mundi? Non enim coeli et terrae; non enim regunt quod non fecerunt. Rectores mundi; sed cuius mundi? Tenebrarum harum 90. Quarum tenebrarum? Utique iniquorum. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 91. Rectores mundi, tenebrarum harum, rectores iniquorum; contra hos habetis luctamen. Magnum praelium vobis est, hostem non videre et vincere. Adversus rectores mundi tenebrarum harum 92; diabolum scilicet et angelos eius: non illius mundi rectores, de quo dicitur: Et mundus per eum factus est 93; sed illius mundi, de quo dicitur: Et mundus eum non cognovit. Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. De inimicis meis; non Iuda, sed qui implevit Iudam. Illum patior visum, illum expugno non visum. Accepit enim buccellam Iudas, et intravit in eum satanas 94: ut iste David persecutionem pateretur a filio suo. Quam multos Iudas implet satanas, indigne accipientes buccellam ad iudicium suum! Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit 95. Non malum est quod datur, sed bonum malo in iudicium datur. Bene esse non potest male accipienti quod bonum est. Ergo exime me ab inimicis meis; quia ad te confugi. Quo enim fugerem? Quo ibo a spiritu tuo? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades. Quid ergo restat? Si assumpsero pennas meas ut columba, et volabo in extrema maris; id est, ut spe habitem in finem saeculi: etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua 96. Exime me de inimicis meis; quoniam ad te confugi, Domine.
Dei gratia commendatur.
17. [vv 10.] Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. O confessio, o praescriptio! Quoniam tu es, inquit: Deus meus. Ad alium curram refici, si ab alio factus sum. Tu es totum meum; quia tu es Deus meus. Patrem quaeram propter haereditatem? Tu es Deus meus, non solum dator haereditatis, sed ipsa haereditas: Dominus pars haereditatis meae 97. Dominum quaeram propter redemptionem? Tu es Deus meus. Patronum quaeram propter liberationem? Tu es Deus meus. Postremo creatus recreari cupio? Tu es Deus meus, qui Creator meus, qui creasti me per Verbum tuum, et recreasti me per Verbum. Sed creasti me per Verbum Deum manentem apud te; recreasti per Verbum carnem factum propter nos. Doce ergo me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Si non me docueris, faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Doce me: non enim tu es Deus meus, et ego ero magister meus. Videte quemadmodum gratia commendetur. Hoc tenete; hoc imbibite, hoc vobis de corde nullus excutiat; ne habeatis zelum Dei, sed non secundum scientiam; ne ignorantes Dei iustitiam, et vestram volentes constituere, iustitiae Dei non sitis subiecti 98. Verba certe Apostoli agnoscitis. Dicite ergo ista: Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.
Gratiam ego non merui sed a Deo miserente donata est.
18. [vv 10-12.] Spiritus tuus bonus, non meus malus: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quia spiritus meus malus deduxit me in terram perversam. Et quid ego merui? quae mea opera bona sine tuo adiutorio computantur, unde impetrarem dignusque essem deduci a Spiritu tuo in terram rectam? Quae opera mea, vel quae merita mea? Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Attendite ergo, quantum potestis, gratiae commendationem, qua gratis salvi facti estis. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 99. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua iustitia, non in mea, non quia ego merui, sed quia tu misereris. Nam si meum ostenderem meritum, nihil abs te mererer, nisi supplicium. Avulsisti merita mea, inseruisti dona tua. "Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua iustitia educes de tribulatione animam meam; et in tua misericordia ad interitum deduces inimicos meos. Et perdes omnes tribulantes animam meam; quoniam servus tuus sum ego.
IN PSALMUM 143
ENARRATIO
Sermo ad plebem
David Christum caput et corpus repraesentans.
1. [v 1.] Psalmi huius titulus brevis est numero verborum, sed gravis pondere mysteriorum: Ipsi David ad Goliam. Praelium hoc factum tempore patrum nostrorum, de Scripturis sanctis recolit mecum Caritas vestra. Cum enim adversus populum Dei alienigenae dimicarent, provocavit unus unum, Golias David 1: in quo certamine voluntas Dei pro cuiusque partis victoria probaretur. Sed quid de victoria satagimus, quando provocantem provocatumque cernamus? Provocavit impietas pietatem, provocavit superbia humilitatem, postremo provocavit diabolus Christum. Quid miramini diabolum victum? Ille erat grandis statura corporis; iste autem statura parvus, fide magnus. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet. Haec arma per aetatem, et parvam, ut diximus, staturam corporis, portare non valuit. Abiecit onerantia, non adiuvantia: accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali. His armatus corporaliter, nomine autem Dei spiritaliter, processit, et vicit. Hoc quidem ille David: sed mysteria perscrutemur. Proposueramus enim titulum istum brevem numero verborum, sed gravem pondere mysteriorum. Veniat in mentem apostolica illa sententia: Omnia haec in figura contingebant in illis 2; ne impudenter videamur quaerere aliquid absconditum, ubi possit dici totum sine mysterii profunditate simpliciter dictum. Habemus ergo auctoritatem facientem nos intentos ad quaerendum, vigiles ad investigandum, devotos ad audiendum, fideles ad credendum, impigros ad faciendum. In David Christus: sed sicut soletis intellegere eruditi in schola eius, Christus caput et corpus. Non ergo sic audiatis aliquid ex persona Christi, quasi ad vos non pertineat, qui estis membra Christi. Hoc tamquam fundamento posito, videte quae sequantur.
Pugna inter David et Goliam allegorice explicatur.
2. Nostis multis sacramentis visibilibus et corporalibus oneratum esse populum primum; circumcisione, negotioso illo quodam sacerdotio, et templo figuris pleno, multiplicibus holocaustorum sacrificiorumque generibus. Haec David noster tamquam arma prementia, non adiuvantia, posuit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex Lege esset iustitia 3. Utquid ergo Lex? Sequitur: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 4. Denique iste David, scilicet Christus caput et corpus, tempore revelationis Novi Testamenti, tempore insinuandae et commendandae gratiae Dei, quid fecit? Arma posuit, quinque lapides tulit 5: arma, ut diximus, onerantia posuit; ergo sacramenta Legis, sacramenta illa Legis, quae non sunt imposita Gentibus, posuit, quae non observamus. Meministis enim quanta in Veteri Lege legamus, et non observemus; sed tamen ad aliquam significationem praemissa et proposita intellegamus: non ut abiciamus Legem Dei, sed ut sacramenta promittentia, impleta promissione non celebremus. Quod enim promittebant, venit. Gratia enim Novi Testamenti in Lege velabatur; in Evangelio revelatur. Velum removimus, quod velabatur agnovimus: agnovimus autem in gratia Domini nostri Iesu Christi, capitis et Salvatoris nostri, qui pro nobis crucifixus est; quo crucifixo etiam velum templi conscissum est 6. Denique arma ille posuit, tamquam onera sacramentorum Veteris Legis; et ipsam Legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine. Nostis quid sit fluvius. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant ergo in flumine, tamquam in populo illo primo, lapides; illic erant inutiles, vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Quid fecit David, ut Lex ipsa utilis esset? Accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest: Plenitudo enim Legis caritas 7. Et unde ista caritas? Vide si non ex gratia. Caritas, inquit: Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 8. Quia ergo gratia fecit impleri Legem, significatur autem gratia lacte; hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat: quomodo ergo ostendit David Legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur Lex in libris quinque, coniungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat? His armatus, gratia utique armatus, et ideo praesumens non de se, sed de Domino suo, processit adversus Goliam superbum, se iactantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, iecit, inimicum in fronte percussit; cecidit ex eo loco corporis, ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas: quinque lapides posuit, unum misit. Libri quinque lecti sunt, sed unitas vicit. Plenitudo enim Legis, ut paulo ante commemoravimus, caritas: et Apostolus ait: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 9. Deinde illo percusso atque deiecto, gladium eius abstulit, et inde caput illi abscidit. Et hoc fecit noster David, deiecit diabolum de suis: quando autem credunt magni eius, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum; et sic Goliae de gladio suo caput inciditur. Mysterium tituli pro temporis brevitate tractavimus; videamus quid habeat ipse Psalmus.
3. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, digitos meos ad bellum. Vox nostra est, si corpus Christi nos sumus. Benedicamus Dominum Deum nostrum qui docet manus nostras in praelium, digitos nostros ad bellum. Repetitio sententiae videtur: quod est, manus nostras in praelium; hoc est; digitos nostros ad bellum. An aliquid interest inter manus et digitos? Digitis utique operantur et manus: non itaque absurde accipimus digitos pro manibus positos. Verumtamen in digitis agnoscimus divisionem operationis, et tamen radicem unitatis. Vide illam gratiam: dicit Apostolus: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donationes curationum in uno Spiritu, alii genera linguarum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 10. Alii illud, alii hoc; divisiones sunt operationis: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus; radix est unitatis. His ergo digitis pugnat corpus Christi, procedens in bellum, procedens in praelium.
"Mundus eum non cognovit".
4. Iam praeliorum et bellorum genera commemorare fortasse longum est, et gerere facilius quam explicare. Habemus unum bellum quod commemorat Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem 11, id est, adversus homines a quibus videmini pati molestias; non adversus ipsos pugnatis: sed adversus principes et potestates et rectores mundi 12. Et ne intellegeres mundi, coeli et terrae, ostendit quid diceret: Tenebrarum, inquit, harum. Mundi scilicet, non qui per ipsum factus est; quia: Et mundus per eum factus est 13: sed mundi qui eum non cognovit; quia: Et mundus eum non cognovit 14. Hae tenebrae non sunt natura, sed voluntate. Anima enim per semetipsam non lucet: quia humiliter et veraciter cantat: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas 15: et: Apud te, inquit, fons vitae; in lumine tuo videbimus lumen 16; non in lumine nostro, sed in lumine tuo. Nam et oculi nostri lumina vocantur; et tamen lux extrinsecus si desit, etiam sani et patentes, in tenebris remanebunt. Ergo bellum gerimus adversus rectores tenebrarum harum, rectores scilicet infidelium, diabolum et angelos eius, rectores gladii eius de quo pugnat diabolus adversus fideles. Sed quomodo Goliae prostrato tollitur gladius, ut ipsi Goliae caput de gladio suo amputetur 17; ita cum credunt ipsi infideles, dicitur eis: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 18. Pugnastis de manu Goliae, iam in manu Christi tollite caput Goliae.
Grave et molestum, bellum internum.
5. Hoc unum praelium: alterum autem unicuique in seipso. Modo genus hoc belli ex apostolica Epistola legebatur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis 19. Et hoc grave bellum, et quod est molestius, internum. In quo bello si sit quisque victor, illos quos non videt inimicos, continuo superabit. Non enim tentat diabolus vel angeli eius, nisi quod in te carnale dominatur. Nam quomodo vincimus illos hostes quos non videmus, nisi quia carnales interiores motus nostros sentimus? Cum his confligimus, et illos percutimus. In amore pecuniae dominatur avaritia: dominanti tibi avaritiae diabolus forinsecus lucrum cum fraude proponit. Plerumque enim ad lucrum non pervenis, nisi fraudem feceris. Proponit ergo ille forinsecus avaritiae tuae quam intus non vicisti, quam non domuisti, quam non tibi subiecisti; proponit tamquam, athletae suo malus agonotheta fraudem et lucrum, opus et praemium: Fac, et tolle. Tu autem si calcas avaritiam, si tibi interius non dominatur, quam sentiens vincis; nam diabolum insidiantem non sentis: si ergo edomuisti avaritiam, attendis alterum proponentem opus et praemium. Quid ille proposuit? Fraudem et lucrum. Quid iste proponit? Innocentiam et coronam. Fac et tolle, et ille dicit, et iste. Iam tu proeliator interior, si non es victus avaritia, sed victor avaritiae; illum attendis, hunc vincis. Discernis enim utrumque, et dicis: Hic video opus et praemium, illic autem escam et laqueum. Neque enim aliquid dicis in te, quod non pertineat ad te. Etenim ex peccato divisus es adversum te. Trahis concupiscentiae propaginem et traducem mortis: habes contra quod pugnes in te, habes quod expugnes in te. Sed habes quem invoces, ut pugnantem adiuvet te, et vincentem coronet te, qui non existentem fecit te.
Carnem vinces si Deo te subieceris.
6. Quomodo, inquis, vincam? Ecce ipse Apostolus difficillimum praelium proponit, et quam laboriosum sit aut forte insuperabile, si non intellego, ipse ostendit. Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis 20. Quomodo me iubes vincere, cum ille dicat: Ut non ea quae vultis, faciatis? Quaeris quomodo? Attende ad gratiam vasis pastoralis, lapidem de flumine in exceptorio lactis pone. Ecce et ego tibi dico, imo tibi ipsa veritas dicit. Prorsus non facis quod vis, pugnante carne adversus spiritum tuum. Si ad istam pugnam de te praesumis, admonendus es, ne frustra audieris: Exsultate Deo adiutori nostro 21. Si enim per te impleres totum, non esset necessarius adiutor. Rursus, si tu ipse tua voluntate nihil ageres, non vocaretur adiutor: adiutor enim aliquid agentem adiuvat. Denique cum dixisset: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis; et proposuisset te ante te, veluti deficientem te in te, continuo misit ad adiutorem: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege 22. Qui enim sub lege est, non implet legem, sed premitur a lege; sicut ille David sub armis erat. Ergo si spiritu duceris, vide quis te adiuvabit, ut impleas quod velis. Adiutor tuus, susceptor tuus, spes tua qui docet manus tuas in praelium, et digitos tuos ad bellum. Manifesta enim sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, luxuria, veneficia, contentiones, inimicitiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 23. Non qui adversus talia confligunt, sed qui talia agunt. Cum enim confligis, aliud est opus; cum vincis, aliud opus est; cum pacem et requiem habes, aliud opus est. Haec dum exemplis demonstro paucis, advertite. Suggeritur aliquod lucrum, delectat; habet fraudem, sed magnum est lucrum; delectat, non consentis: pugnam vide, adhuc suadetur, adhuc instatur, adhuc deliberatur ergo qui pugnat, periclitatur. Vidimus pugnam, caetera videamus. Contempsit iustitiam, ut fraudem faceret; victus est: contempsit lucrum, ut iustitiae serviret; vicit. In his tribus, victum doleo, pugnanti metuo, victori congaudeo. Sed etiam ille qui vicit, numquid omnino egit in se, ut prorsus eum pecunia non adtendet, aut nihil in eo excitet delectationis, quamvis superabilis, quamvis contemptibilis, quamvis non solum cui non consentiat, sed cum qua nec pugnare dignetur? Inest tamen aliqua delectationis titillatio. Ista titillatio, et ille hostis iam nec pugnat, nec regnat: inest tamen, et quasi moratur in carne mortali, quod non erit. Ducetur enim totum in victoriam, sed postea: modo autem: Corpus quidem mortuum est propter peccatum 24; et ideo eidem corpori inest peccatum, etsi non regnat peccatum: spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis 25. Ibi iam nec quod pugnet erit, nec quod titillet; totum cedet in pace. Non enim contraria natura contra aliam naturam pugnat, sed tamquam in domo maritus et uxor. Si adversus se dissentiant, molestus et periculosus labor; si maritus vincatur et uxor dominetur, pax perversa: si autem uxor marito dominanti subiciatur, pax recta; non tamen aliud ex alia natura, quia ex homine facta mulier viro. Caro tua, coniux tua, famula tua: quodlibet deputa, opus est ut subicias; et si pugnas, ut prosit pugna. Hoc enim expedit, inferius subici superiori; ut et ille qui sibi subici vult quod est inferius se, subiciatur superiori se. Agnosce ordinem, quaere pacem. Tu Deo, tibi caro. Quid iustius? quid pulchrius? Tu maiori, minor tibi: servi tu ei qui fecit te, ut tibi serviat quod factum est propter te. Non enim hunc ordinem novimus, neque hunc ordinem commendamus. Tibi caro et tu Deo; sed, tu Deo, et tibi caro. Si autem contemnis Tu Deo, nunquam efficies ut Tibi caro. Qui non obtemperas Domino, torqueris a servo. Numquid si non prius tu Deo, ut deinde tibi caro, poteris dicere haec verba: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum? Praeliari vis indoctus, damnaberis victus. Primo ergo te subdas Deo; deinde illo docente te et adiuvante praelieris, et dicas: Qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum.
De offensis condonandis et de propriis rebus elargiendis.
7. [v 2.] Et cum praeliaris, quia dum praeliaris, periclitaris, dic quae sequuntur, in praeliandi periculo constitutus. Misericordia mea. Non vincar. Quid est hoc: Misericordia mea? Praebes mihi misericordiam, et in me existis misericors? an: Donasti mihi ut et ipse sim misericors? De nulla enim re sic vincitur inimicus, quam cum misericordes sumus. Omnino parat calumnias ad iudicium, et non potest falsa obicere, quia non est apud quem. Si enim apud hominem iudicem nobiscum ageret, posset eum mentiendo fallere, et nos gravare criminationibus falsis: quia vero apud talem iudicem causa nostra cum illo est, qui falli non potest; ideo ambit ut ad peccatum seducat, ut habeat vera quae obiciat. Et ubi forte aliquibus eius fraudibus succumbit humana fragilitas, sequatur in confessione opus humilitatis, exerceatur in operibus misericordiae et pietatis. Omnia delentur, cum ex vero corde et plena fiducia dicimus illi qui videt: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus 26. Dic toto corde, dic tota fiducia, dic securus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; aut noli dimittere, si non dimittimus. Quod etsi non dixeris: Noli dimittere, si non dimittimus; prorsus non dimittit, si non dimittimus. Neque enim ut tu sis impunitus peccator, erit ille mendax promissor. Vis, inquit, ut dimittam? Dimitte. Est aliud opus misericordiae: Vis ut dem? Da. Uno loco positum est in Evangelio: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 27. Aliquid, inquit, contra te teneo, aliquid et tu contra alterum tenes; dimitte, et dimitto. Aliquid petis a me, aliquid petit alter a te; da, et do. Et quae dimittit? quae dat? Nonne caritas? Et unde caritas nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis 28? Si ergo per opera misericordiae noster vincitur inimicus, et opera misericordiae habere non possemus, nisi caritatem haberemus; caritas autem nobis nulla esset, nisi per Spiritum sanctum acciperemus: ille docet manus nostras in praelium, et digitos nostros ad bellum; illi recte dicimus: Misericordia mea, a quo habemus etiam ut misericordes simus. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam 29.
"In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis".
8. Parva putatis opera misericordiae? Libet et de his aliquid dicere. Attendite primo istam sententiam de sancta Scriptura depromptam, quam modo commemoravi: Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 30. Sine misericordia iudicabitur qui misericordiam non fecit antequam iudicaretur. Quid deinde? quid sequitur? Superexaltat autem misericordia iudicio. Quid est hoc, fratres: Superexaltat misericordia iudicio? Superponitur misericordia iudicio: in quo inventum fuerit opus misericordiae, etsi habuerit aliquid forte in iudicio quo puniatur, tamquam unda misericordiae peccati ignis exstinguitur. Superexaltat enim misericordia iudicio. Quid autem? et cum talibus subvenit, et cum tales liberat, et cum talibus ignoscit, iniustus est Deus? Absit. Et ibi iustus est: non ei tollit misericordia iustitiam, nec iustitia misericordiam. Vide enim si non iustus est: Dimitte, et dimitto; da, et do. Vide si non iustus est: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis 31. Ad hoc enim: In qua mensura: non enim mensura eiusdem generis est; sed ad hoc eadem mensura: Ignosce, et ignosco. Est apud te mensura veniae dandae; invenies apud me mensuram veniae accipiendae: est apud te mensura tribuendi quod habes; invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes.
A malo declinandum et bonum faciendum.
9. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus. Multum laborat praeliator hic, tenens concupiscentem adversus spiritum carnem. Tene quod tenes. Tunc erit plene quod vis, cum absorpta fuerit mors in victoriam 32; quando resuscitatum mortale hoc corpus transfertur in habitudinem angelicam, et in coelestem subvolat qualitatem. Mortui, inquit, in Christo, resurgent primi: deinde et nos viventes qui reliqui sumus, in adventu Domini simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus 33. Ibi absorbebitur mors in victoriam: ibi dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? 34 Non enim relinquetur, nec in animo, nec in corpore, quod rebellet adversus amorem Dei. Plena victoria plena pax. De hac nobis praeliantibus dicitur: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos 35. In praelio estis, in contentione confligitis; et tamen quamdam requiem desideratis. Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? 36 Quis est qui non dicat: Ego? Ibi vita, ibi dies boni, ubi nihil concupiscit adversus spiritum: ubi non dicitur, Pugna; sed Gaude. Sed quis est qui hos dies velit? Omnis homo certe dicit: Ego. Audi quid sequitur. Video quia laboras, video quia in pugna, in periculo diversaris: audi quid sequitur; docet manus in praelium, digitos in bellum. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum 37. Quomodo enim poteris facere bonum, nisi declinaveris a malo? Quid quaero ut vestias, quando adhuc exspolias? quid quaero ut dones, quando adhuc rapis? Declina a malo, et fac bonum. Non sub te ploret primo pauper, ut gaudeat de te pauper. Declina a malo, et fac bonum. Qua mercede? Nam modo pugnas. Quaere pacem, et sequere eam. Disce, dic: Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus, protector meus. Susceptor, ne cadam; erutor, ne haeream; protector, ne feriar. Protector meus, et in ipso speravi. In his omnibus, in toto labore meo, in omnibus praeliis meis, in omnibus difficultatibus meis in ipso speravi. Qui subdit populum meum sub me. Ecce caput nostrum loquitur nobiscum.
Deus te magni aestimavit.
10. [v 3.] Domine, quid est homo, quoniam innotuisti ei? Totum quod est, hoc est quoniam innotuisti ei. Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum? Aestimas eum, tanti facis, tanti pendis: ordinas, nosti sub quo ponas, supra quid ponas. Aestimatio enim est, quanti pretii sit quidque. Quanti aestimavit hominem, qui pro eo Unici sanguinem fudit? Quid est homo, quoniam innotuisti ei? Cui, quis innotuisti Quid est filius hominis, quoniam aestimas eum? Quoniam tanti eum pendis, tanti eum aestimas, pretiosum quiddam esse ostendis. Non enim Deus sic aestimat hominem, quomodo homo aestimat hominem: quando invenit servum venalem, carius emit equum, quam hominem. Ille quanti te aestimet vide, ut possis dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et quanti te aestimavit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? 38 Qui hanc annonam dedit pugnanti, quid servat vincenti? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi 39. Haec est annona praeliantium, de horreis invecta dominicis, unde pascuntur Angeli: quia: Panem Angelorum manducavit homo 40. Post praelia vero et hanc annonam quid servat? quid dabit victoribus, nisi quod in alio psalmo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius 41? Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum?
In diebus umbrae suae faciat homo quod est dignum desideratae lucis suae.
11. [v 4.] Homo vanitati similis factus est; et tamen innotuisti ei, et aestimas eum. Homo vanitati similis factus est. Cui vanitati? Temporibus praeterlabentibus et praeterfluentibus. Vanitas enim ista dicitur in comparatione semper manentis et nunquam deficientis veritatis. Nam et ista creatura est loci sui. Implevit enim Deus terram, sicut scriptum est, bonis suis 42. Quid est, suis? Sibi congruentibus. Sed haec omnia terrena, volatica, transitoria, si comparentur illi veritati, ubi dictum est: Ego sum qui sum 43; totum hoc quod transit, vanitas dicitur. Evanescit enim per tempus, tamquam in auras fumus. Et quid dicam amplius, quam id quod apostolus Iacobus dixit, volens homines superbos ad humilitatem redigere? Quae est enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur 44. Ergo: Homo vanitati similis factus est. Peccando vanitati similis factus est. Nam quando est primum conditus, veritati similis factus est; sed quia peccavit, quia recepit digna, vanitati similis factus est. Pro iniquitate enim erudisti hominem, dixit in alio psalmo, et tabescere fecisti sicut araneam animam eius 45. Inde et hoc: Homo vanitati similis factus est. Ibi quid ait: Ecce veteres posuisti dies meos 46. Hic quid ait? Dies eius sicut umbra praetereunt. Attendat sibi homo in diebus umbrae suae, ut faciat aliquid dignum desideratae lucis suae; et si in noctis umbra est, quaerat diem. Dies enim huius vanitatis, cognoscenti homini, dies est tribulationis; sive aliqua incommoditate et aliqua molestia noceat nobis, sive aliqua prosperitate mundus arrideat, totum timendum et gemendum est, quoniam tentatio est vita humana super terram 47: unde dicitur: Tota die contristatus ambulabam 48. Solatiis opus habemus, et quidquid nobis nunc exhibet Deus, cum prospere exhibet, non est gaudium beatorum, sed consolatio miserorum. Itaque agat aliquid, inquam, homo dignum desiderata luce in istis diebus umbrae suae, et in nocte inquirat Deum, sicut scriptum est: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus 49. Quam dicit diem tribulationis, nisi quam dicit et noctem? Manibus meis nocte coram eo. Adhuc in nocte sumus, et ad prophetiae lucernam vigilamus. Aliquid promissum est quod adhuc exspectatur: sed quid ait apostolus Petrus? Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tamquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 50. Ipse dies praemium nostrum ibi est. Mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi, et contemplabor 51. Ergo operare, quamvis in nocte, manibus tuis; id est, bonis operibus inquire Deum, antequam veniat dies ille qui te laetificet, ne veniat qui te moestificet. Vide enim quam securus opereris, quia non desereris ab illo quem quaeris: Manibus meis, inquit: Deum exquisivi nocte coram eo 52. Ut Pater tuus qui videt in occulto, reddat tibi 53; ideo, coram eo. Intus habeas misericordiam, caritatem; ne aliquid facias quasi studio placendi hominibus. Manibus meis, operibus meis: in umbra, in hac vita: ubi ipse videt, non ubi placere hominibus studeo. Et quid sequitur? Et non sum deceptus. Homo vanitati similis factus est; dies illius tamquam umbra transeunt: et tamen innotuisti ei, et aestimas eum.
Apostoli mirabilia patraverut.
12. [v 5.] Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Corusca coruscationem, et disperges eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Corpus Christi, humilis David, gratia plenus, de Deo praesumens, pugnans in hoc saeculo, invocat adiutorium Dei: Inclina coelos tuos, et descende. Qui sunt coeli inclinati? Apostoli humiliati. Isti enim coeli enarrant gloriam Dei 54: et de his coelis enarrantibus gloriam Dei mox dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 55. Cum ergo isti coeli emitterent voces suas per omnes terras, et facerent mirabilia, coruscante de illis et intonante Domino miraculis et praeceptis, putati sunt dii descendisse de coelo ad homines. Nam quidam ex Gentibus hoc putantes, eis etiam sacrificare voluerunt. Tunc illi videntes sibi deferri indebitum honorem, et expavescentes, et detestantes, et eos qui sic errabant corrigentes, ut ostenderent eis motum animi sui, consciderunt vestimenta sua, et dixerunt: Quid hoc facitis? Homines et nos sumus passibiles, sicut et vos 56. Et coeperunt sub his verbis commendare excellentiam Domini nostri Iesu Christi, humiliantes se ut commendaretur Deus; quia inclinati erant coeli, ut descenderet Deus. Inclina ergo coelos tuos, et descende. Factum est. Tange montes, et fumigabunt: montes superbos, elationes terrenas, tumidas granditates: Tange, inquit, tange istos montes; de gratia tua da istis montibus: et fumigabunt; quia fatebuntur peccata sua. Fumus confitentium peccatorum extorquebit et lacrymas humilatorum superborum. Tange montes, et fumigabunt. Quamdiu non tacti, magni sibi videntur. Dicturi sunt: Tu magnus, Domine 57; dicturi sunt et montes: Tu solus altissimus super omnem terram 58.
13. [v 6.] Sed sunt quidam conspirantes, convenientes in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius 59. Convenerunt, conspiraverunt. Corusca coruscationes, et disperges eos. Crebresce miraculis tuis, et solvetur conspiratio eorum. Corusca coruscationes, et disperges eos. Iam miraculis territi, non audebunt aliquid contra te, et in ipsis miraculis expavescentes haesitabunt. Quis est iste qui tanta potest? quis est iste qui sic exaltatur, cuius nomen tantum valet? Cum dicunt: Quis est iste, credituri sunt: coruscasti miraculis, et dispersisti malam consensionem eorum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Sagittae potentis acutae 60; praecepta tua, dicta tua feriant cor eorum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Vulnerentur male sani, ut sanentur bene vulnerati; et dicant iam in Ecclesia et in corpore Christi constituti, dicant cum Ecclesia: Quoniam vulnerata caritate ego sum 61. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
Christi corpus caelesti adiutorio hostes vicit.
14. Emitte manum tuam ex alto. Quid postea? quid in fine? Quomodo vincit corpus Christi? Coelesti adiutorio. Veniet enim ipse Dominus in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo 62; ipse Salvator corporis, manus Dei: Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Quid est, de aquis multis? De populis multis. Quibus populis? Alienigenis, infidelibus, sive foris oppugnantibus, sive intus insidiantibus. Exime me de aquis multis, in quibus me exercebas, in quibus me ad exuendum a sordibus volvebas. Haec est illa aqua contradictionis 63. Exime me, et erue me de aquis multis.
15. [vv 7.8.] Audiamus iam de istis aquis multis, a quibus eruet Deus corpus Christi sui, a quibus eruet Deus humilitatem David. Quid est, de aquis multis? Quid dixisti, ne aquae aliter intellegantur? quid dixisti aquas multas? Quid dixi, audi. De manu filiorum alienorum. Audite, fratres, inter quos simus, inter quos vivamus, a quibus erui desideremus. Quorum os locutum est vanitatem. Hodie vos omnes, si non ad haec divina spectacula verbi Dei congregati essetis, et eis hac hora permixti viveretis, quantas vanitates audiretis! Quorum os locutum est vanitatem. Quando denique loquentes illi vanitatem, audirent vos loquentes veritatem? Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
16. [v 9.] Quid tu inter eos cum vase pastorali, habente quinque lapides? Dic mihi aliter: eamdem Legem quam significasti quinque lapidibus, significa et aliter. Deus, canticum novum cantabo tibi. Canticum novum, gratiae est; canticum novum, hominis novi est; canticum novum, Testamenti Novi est. Cantabo tibi inquit, canticum novum. Sed ne putes gratiam a Lege discedere, cum magis per gratiam Lex impleatur: In psalterio decem chordarum psallam tibi. In psalterio decem chordarum, in Lege decem praeceptorum: ibi tibi psallam, ibi tibi gaudeam, ibi tibi cantem canticum novum; quia plenitudo Legis caritas est 64. Caeterum qui non habent caritatem, portare psalterium possunt, cantare non possunt. Ego itaque, inquit, inter aquas contradictionis cantabo tibi canticum novum; et nunquam strepitu suo facient aquae contradictionis, ut obmutescat psalterium meum: In psalterio decem chordarum psallam tibi.
Est gladius benignus et est gladius malignus.
17. [vv 10.11.] Qui dat salutem regibus: iam fumantibus montibus. Qui redimit David servum suum. Agnoscitis David, estote David. Unde redimit David servum suum? unde redimit Christum? unde redimit corpus Christi? De gladio maligno erue me. De gladio, non sufficit; addit, maligno. Procul dubio est gladius benignus. Quis est gladius benignus? De quo Dominus dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium 65. Separaturus enim erat fideles ab infidelibus, filios a parentibus, et caeteras necessitudines dirempturus, gladio putredinem abscindente, membra autem Christi sanante. Est ergo benignus gladius bis acutus, utroque acumine praepotens, Veteris et Novi Testamenti, narratione praeteritorum et promissione futurorum. Est ergo iste gladius benignus: ille autem malignus est quo illi loquuntur vanitatem; quia benignus est, quo Deus loquitur veritatem. Ergo: A gladio maligno erue me. Filii quippe hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus 66: ab hoc gladio maligno erue me. Quem dixit modo gladium, ipsas superius dixit aquas multas: Erue me de aquis multis 67. Quas dixi aquas multas, ipsum dico gladium malignum. Denique de aquis multis cum dixisset; secutus est: De manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem. Et ut noveris ipsos dici; cum et hic dixisset: De gladio maligno erue me, secutus est: Et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: similiter sicut ibi. Et quod sequitur: Dextera eorum dextera iniquitatis; hoc et supra posuerat, quando eos dixerat aquas multas. Tu enim ne aquas multas bonas putares, exposuit eas in gladio maligno. Nunc ergo exponat quod dixit: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum? et quomodo dextera eorum dextera iniquitatis?
Praesentis saeculi bona cum futuris bonis non aequanda.
18. [vv 12-14.] Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in iuventute sua. Felicitatem ipsorum vult enumerare. Attendite, filii lucis, filii pacis; attendite, filii Ecclesiae, membra Christi; attendite quos dicat alienigenas, quos dicat filios alienos, quos dicat aquas contradictionis, quos dicat gladium malignum. Attendite, obsecro; quia inter istos periclitamini, inter horum linguas adversus carnis vestrae desideria dimicatis: inter horum linguas positas in manu diaboli, de quibus pugnat, colluctationem habetis, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum 68, hoc est, iniquorum. Attendite, ut discernatis vos; attendite, ne putetis veram felicitatem esse, quam sibi optant homines aut infirmi aut maligni. Ecce, fratres, certe filios alienos dixit, certe aquas multas, certe gladium malignum. Videte vanitatem quam loquuntur, et cavete ne talia loquamini, cavete ne talia loquentes imitemini. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum, et quae dextera eorum iniquitatis est dextera? Audi: Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae a iuventute sua; filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in egressibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum. Ergo non est ista felicitas? Interrogo filios regni coelorum, interrogo progeniem resurrectionis in aeternum, interrogo corpus Christi, membra Christi, templum Dei: Ergo non est ista felicitas, habere filios incolumes, filias ornatas, plena cellaria, abundantia pecora, nullam ruinam, non dico parietis, sed nec sepis; nullum tumultum et clamorem in plateis, sed quietem, pacem, abundantiam, copiam rerum in domibus, in civitatibus? Ergo non est ista felicitas? aut debent eam iusti defugere? aut non invenis et domum iusti abundantem rebus his omnibus, plenam ista felicitate? Non erat domus Abrahae abundans auro, argento, filiis, familia, pecoribus 69? Nonne Iacob sanctus patriarcha fugiens a facie Esau fratris sui in Mesopotamiam, serviens ditatus, regressus est, et egit gratias Domino Deo suo, quia in virga sua transiit fluvium, et regressus est cum tanta abundantia pecorum atque filiorum 70? Quid dicimus? non est ista felicitas? Sit licet, sed sinistra. Quid est, sinistra. Temporalis, mortalis, corporalis. Nolo illam iam diffugias, sed neque dexteram putes. Non enim isti ideo maligni, ideo vani, quia his abundabant; sed quia id quod sinistrum esse debuit, in dextera ponebant. Ideo et dextera eorum dextera iniquitatis; ideo os eorum locutum est vanitatem: quia hoc in dextera posuerunt, quod in sinistra habere debuerunt. Quid enim in dextera ponere debuerunt? Deum, aeternitatem, annos Dei non deficientes, de quibus dicitur: Et anni tui non deficient 71: ibi dextera, ibi esse debet desiderium nostrum. Sinistra utamur ad tempus, dexteram desideremus in aeternum. Divitiae si fluant, ne apponatis cor 72. Si enim divitiis fluentibus cor apposueritis, quod sinistrum est, dextrum facietis. Corrigite vos, agnoscite sapientiam amplectentem vos; cui dictum est: Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me 73. Videte amatoria sancta cantica; videte Cantica canticorum, nuptiarum coelestium Christi et Ecclesiae. Quid dicit sponsa de sponso? Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Sinistra sub capite, dextera super caput. Amplectentis enim desuper brachium super caput, sinistra autem subter caput. Sinistra, inquit, eius sub capite meo. Non enim me deseret in temporalibus necessariis: sed tamen ipsa sinistra sub capite erit; non capiti praeponetur, sed erit sub capite; ut dextera eius complectatur me, pollicens vitam aeternam. Ita enim sinistra sub capite, si dextera super caput; impleturque quod ad Timotheum scriptum est: Promissionem habens vitae praesentis et futurae 74. Promissionem, inquit, habens vitae praesentis et futurae. Quid in praesenti? Sinistra sub capite. Quid in futuro? Dextera eius complectetur me. Tempori necessaria quaeritis? Quaerite primum regnum Dei, id est, dexteram; et haec omnia apponentur vobis 75. Habebitis hic, inquit, et divitias et gloriam, et in futuro saeculo vitam aeternam: et sinistra continebo infirmitatem vestram, et dextera coronabo perfectionem vestram. An forte Apostoli relinquentes omnia sua, aut pauperibus quod habebant distribuentes, sine divitiis in hoc saeculo remanserunt? Et ubi est illa promissio sinistrae: Accipiet in hoc saeculo septies tantum 76? Multiplicationem promisit. Et revera, quid desit homini Dei? Si quis forte infidelis est, unam domum aut paucas habet: Fidelis hominis totus mundus divitiarum est 77. Vide sinistram eius plenam sub capite: Accipiet in hoc saeculo septies tantum. Vide dexteram complectentem: Et in futuro saeculo vitam aeternam 78. Merito et alio loco de ipsa Sapientia dicitur: In dextera eius anni vitae, et in sinistra eius divitiae et honor 79.
Desiderate dexteram ut ponamini ad dexteram.
19. [v 15.] Unde ergo isti vaniloqui? quare vanitatem locutum est os eorum? Quia dextera eorum dextera iniquitatis. Non ergo eos arguo; quia filii eorum velut novellae constabilitae a iuventute sua, nec quia filiae eorum ornatae sicut similitudo templi, nec quia caetera abundantia et pax terrena aderat eis: sed quare arguo? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. O loquentes homines vanitatem! Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Perdiderunt veram dexteram; maligni, perversi, beneficia Dei inverse vestierunt. O maligni, o vaniloqui, o filii alieni! Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Quod ad sinistram erat, ad dexteram posuerunt: Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Quid tu, David? quid tu, corpus Christi? quid vos, membra Christi? quid vos, non filii alieni, sed Dei? Quoniam vaniloqui filii alieni beatum dixerunt populum cui haec sunt: vos, quid dicitis? Beatus populus cuius Dominus Deus ipsius. Habete ergo sinistram, sed in sinistra: desiderate dexteram, ut ponamini ad dexteram. In sinistra enim habuerunt sinistram, apud quos esurivit, et dederunt ei manducare; sitivit, potum dederunt; hospes fuit, susceperunt; nudus fuit, vestierunt 80. Hoc totum de sinistra abstulerunt, et ad dexterae opera transtulerunt, ut ad dexteram ponerentur. Dixerunt ergo vaniloqui filii alieni beatum populum cui haec sunt; vos dicite nobiscum: Beatus populus cuius Dominus Deus ipsius.
IN PSALMUM 144
ENARRATIO
Sermo
Ut bene laudetur Deus laudavit se ipse Deus.
1. Laudare vobiscum Dominum desideravimus: et quoniam hoc concedere dignatus est; ut laus quam illi dicimus habeat ordinem suum, ne forte aliquo excessu quem laudat offendat, melius iter laudis in Scriptura Dei quaerimus, ne ab ipsa via, nec in dexteram nec in sinistram digrediamur. Audeo enim dicere Caritati vestrae: ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo quemadmodum laudet eum. Neque enim hoc potest dici Deo, quod dictum est homini: Non te laudet os tuum 1. Ut enim se homo laudet, arrogantia est: ut Deus se laudet, misericordia est. Prodest amare quem laudamus; bonum amando, nos meliores efficimur. Itaque, quoniam hoc nobis prodesse novit, ut amemus eum, laudando se amabilem se facit; et in eo nobis consulit, quia se amabilem facit. Exhortatur ergo cor nostrum in laudem suam; spiritu suo implevit servos suos, ut laudarent eum. Et quoniam spiritus eius in servis eius laudat eum, quid aliud quam ipse se laudat? Incipit ergo psalmus iste ita:
Christus Davidis filius et creator.
2. [v 1.] Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Videtis inchoatam esse laudem Dei, et usque ad finem Psalmi laus ipsa perducitur. Denique titulus Psalmi est: Laus ipsa David. Et quoniam dictus est David, qui venit ad nos ex semine David 2, ipse autem rex noster est, regens nos, et introducens nos in regnum suum: intellegitur Laus ipsi David, Laus ipsi Christo. Christus autem secundum carnem David, quia filius David: secundum divinitatem autem Creator David, et Dominus David. Denique et Apostolus cum honoraret primum populum Dei, unde et Apostoli ipsi crediderunt, et multae Ecclesiae primae factae sunt, facientes in multis hominum millibus quod modo in Evangelio dives unus audivit, et tristis abscessit 3; id est, vendentes omnia quae habebant, et distribuentes pauperibus, et perfectionem in Domino requirentes 4: cum ergo laudaret ipsum populum primum, sic ait: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 5. Quia itaque ex ipsis Christus secundum carnem, ideo David: quia vero ipse est super omnia Deus benedictus in saecula, ideo: Exaltabo te, Deus meus, rex meus; et benedicam, inquit, nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Forte in saeculum, Hic; in saeculum autem saeculi, In aeternum. Modo ergo incipe laudare, si in aeternum laudaturus es. Qui laudare non vult in transitu huius saeculi, obmutescet cum venerit saeculum saeculi. Proinde sequentibus versibus prope hoc dixit.
Tanto firmius gaudebis quanto ille certior in quo gaudebis.
3. [v 2.] Ne quis etiam aliter intellegeret quod ait: Laudabo nomen tuum in saeculum; et quaereret aliud saeculum, quando laudaret: Per singulos, inquit, dies benedicam te. Lauda ergo et Benedic Dominum Deum tuum per singulos dies; ut cum finiti fuerint singuli dies, et venerit sine fine unus dies, eas ex laudibus in laudem, sicut ex virtutibus in virtutem 6. Per singulos, inquit, dies benedicam te; non transiet dies quo te non benedicam. Nec mirum est si laeto die tuo benedicis Deum tuum. Quid, si forte illuxerit aliquis tristis dies, sicut se habent humanae res, sicut est abundantia scandalorum, sicut est multiplicatio tentationum? Quid si ergo aliquid accidat triste homini? desines laudare Deum? desines benedicere Creatorem tuum? Si desines, mentitus es dicendo: Per singulos dies benedicam te, Domine. Si autem non desines, etsi tibi videtur in die tristi male, erit tibi in Deo tuo bene. Est enim, et quando male est tibi, ubi bene tibi sit. Si enim in aliquo malo male est tibi, procul dubio in aliquo bono bene tibi erit. Et quid tam bonum, quam Deus tuus; de quo dictum est: Nemo bonus, nisi unus Deus 7? Nam quam sit secura ista laudatio, et quam sit securum hoc bene, intellege de ipso bono. Nam si gaudes de bono quod tibi accidit per diem, fortasse transit alio die bonum hoc unde gaudes. Bene fuit mihi, bonum diem duxi: quia forte lucra venerunt, aut invitatus es, aut in epulis diu fuisti. Gaudes, quia in epulis diu fuisti; alter te dolet, quia non erubuisti. Verumtamen de quocumque tali bono gaudeas, certe transitorium est. Si autem gaudeas in Domino Deo tuo, audies dicentem Scripturam: Delectare in Domino 8. Tanto firmius gaudebis, quanto est ille certior in quo gaudebis. Si enim gaudes de nummo, times furem; si autem gaudes de Deo, quid times? Ne tibi quisquam auferat Deum? Deum tibi nemo auferet, si tu eum non dimiseris. Non enim sic est Deus, quomodo lux ista de coelo fulgens. Non quando volumus ad eam accedimus quia non in omni loco lucet. Per infirmitatem nostram forte fit, ut hieme nos delectet esse in ipsa luce: nunc autem per aestatem videtis quia magis eum locum quaesivimus, ut in ipsa luce non staremus. In Deo autem tuo quando stas, et in lumine veritatis eius delectaris, non quaeris locum quo ad eum accedas; sed conscientia accedit, conscientia recedit. Quod dictum est: Accedite ad eum, et illuminamini 9: animo dictum est, non vehiculo; affectibus dictum est, non pedibus. Et cum in eo stabis, aestus non patieris. Spiritus enim spirabit tibi, et sub alis eius sperabis 10.
Semper vero corde Deus laudandus.
4. Vides ergo habere te quomodo delecteris per singulos dies. Non enim te dimittet Deus tuus, etiam si aliquid triste acciderit. Quam enim triste erat, quod sancto viro Iob acciderat! Quam repente, quam multa mala! quemadmodum omnia de quibus gaudere putabatur, non de quibus gaudebat, diabolo tentante subtracta sunt! quemadmodum et filii mortui sunt! Periit quod servabatur, perierunt quibus servabatur; nec tamen periit qui et illud et illos dedit. Et ipsi filii praesenti saeculo perierunt, agnoscendi et recipiendi in futuro. Ille tamen vir habens aliud unde gauderet, in quo verum erat quod modo commemoravimus: Per singulos dies benedicam te; numquid quia ille dies quo totum perierat, tristis illuxit, ideo lux interior in corde defecit? Stetit quippe in illa luce, et ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 11. Ergo per singulos dies laudavit, qui etiam in die tam tristi laudavit. Breve magisterium est, ut semper laudes Deum, veroque corde, non falso dicas: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo 12. Breve magisterium est, scilicet ut noveris eum misericorditer dare cum dat, misericorditer auferre cum tollit; nec te credas a misericordia eius derelinqui, qui tibi aut blanditur dando, ne deficias; aut corripit exsultantem, ne pereas. Sive ergo in eius donis, sive in eius flagellis, lauda tu. Laus flagellantis, medicina est vulneris. Per singulos, inquit, dies benedicam te. Prorsus per singulos dies, fratres, benedicite; omnino quidquid acciderit, benedicite Deum. Etenim ne accidat aliquid quod ferre non potestis, ipse facit. Ideo cum timore debes esse, quando tibi bene est; neque te ad hoc parare, quasi ut nunquam tenteris. Si enim nunquam tentaris, nunquam probaris. Nonne melius est tentari et probari, quam non tentatum reprobari? Et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Quomodo Deus non finitur sic nec laus ipsius finiatur.
5. [v 3.] Magnus Dominus et laudabilis valde. Quantum dicturus erat? quae verba quaesiturus? Quantam conceptionem conclusit in uno valde? Cogita quantum vis. Quando autem potest cogitari, qui capi non potest? Laudabilis est valde; et magnitudinis eius non est finis. Ideo dixit, valde; quia, magnitudinis eius non est finis: ne forte incipias velle laudare, et putes te laudando posse finire, cuius magnitudo finem non potest habere. Noli ergo te putare eum cuius magnitudinis finis non est, sufficienter posse laudare. Nonne ergo melius est ut quomodo ipse non finitur, nec laus ipsius finiatur? Illius magnitudo sine fine est, et tua laudatio sine fine sit. De magnitudine eius quid dictum est? Magnitudinis eius non est finis. De tua laude quid? Laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Ergo sicut eius magnitudinis non est finis, sic tuae laudis non erit finis. Non enim cum mortuus fueris in hac carne, desines laudare Dominum. Dictum est quidem: Non mortui laudabunt te, Domine 13: sed illi de quibus dicitur: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 14; non illi de quibus ait: Qui credit in me, licet moriatur vivet 15: quia Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum 16. Si enim nunquam nisi ipsius eris, nunquam a laude ipsius tacebis. Timere poteris, ne, dum hic vivis, ipsius sis; et cum mortuus fueris, non ipsius sis? Audi Apostolum promittentem tibi securitatem: Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur: sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus 17. Et unde factum est ut eius sis et mortuus? Quia pretio sui sanguinis te redemit et mortuus. Quomodo perdit servum mortuum, cuius mors est pretium tuum? Ideo cum dixisset: Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus; ut ostenderet ipsum pretium: Ad hoc enim, inquit: Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur 18.
Dei immensa bonitas et interminabilis magnitudo.
6. [v 4.] Verumtamen, quia magnitudinis eius non est finis, et eum quem non capimus, laudare debemus (si enim capimus, magnitudinis eius est finis: si autem magnitudinis eius non est finis, capere ex eo aliquid possumus; Deum tamen totum capere non possumus); tamquam deficientes in eius magnitudine, ut reficiamur eius bonitate, ad opera respiciamus, et de operibus laudemus operantem, de conditis Conditorem, de creatura Creatorem. Videamus quae hic fecerit, quae nobis nota sunt, quae nobis manifesta sunt. Illius enim immensa bonitas et interminabilis magnitudo, quanta alia fecit quae nos non novimus? Quando quidem aciem oculorum nostrorum usque ad coelum extendimus, et a sole et a luna et a stellis rursus revocamus ad terram; et hoc totum spatium est ubi vagatur acies nostra: ultra coelos quis extendat vel aciem mentis, non dicam carnis? Ergo quantum nota sunt nobis opera eius, laudemus eum per opera eius. Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur 19. Generatio et generatio laudabit opera tua. Omnis generatio laudabit opera tua. Forte enim omnis generatio dicta est, generatio et generatio. Non enim tamdiu dicturus erat, generatio et generatio, quamdiu finiret numerum omnium generationum; sed repetitio loquentis, in infinitum misit animum cogitantis. Ecce ista generatio quae nunc in carne est, transitura hinc sicut venit, laudat opera Dei; et illa cui succedenti cedit, laudabit utique opera Dei; et post illam erit alia; et usque in finem saeculi quam multae generationes! Hoc significans ait: Generatio et generatio laudabit opera tua. An forte duas quasdam generationes insinuare voluit ista repetitione? Sumus enim in ista generatione filii Dei; erimus in alia generatione filii resurrectionis. Appellavit Scriptura filios resurrectionis; ipsam resurrectionem regenerationem vocavit. In regeneratione, inquit, cum sederit filius hominis in maiestate sua 20. Item in alio loco: Non enim nubent, neque uxores ducent, cum sint filii resurrectionis 21. Ergo: Generatio et generatio laudabit opera tua. Laudamus nunc opera Domini, cum in hac mortalitate vivimus; et si laudamus compediti, quomodo laudabimus coronati! Ergo haec nunc attendamus in hac generatione opera Domini, in cuius laude dicitur: Generatio et generatio, laudabit opera tua; quoniam magnitudinis tuae non est finis. Opera tua intueri licet, ut tu lauderis qui talia operaris.
In laudandis Dei operibus Eius virtutem praedicamus.
7. Et virtutem tuam annuntiabunt. Neque enim opera tua laudabunt, nisi ut virtutem tuam annuntient. Proponuntur laudes pueris in schola, et omnia talia proponuntur quae laudentur, quae Deus est operatus: proponitur homini laus solis, laus coeli, laus terrae; ut ad minora etiam veniam, laus rosae, laus lauri: omnia ista opera Dei sunt, proponuntur, suscipiuntur, laudantur; opera celebrantur, de operatore tacetur. Ego in operibus volo laudari Creatorem; ingratum non amo laudatorem. Laudas quod fecit, taces de illo qui fecit? Quasi vero nisi ille tantus esset, invenires quod laudares. In eo quod vides, quid ibi laudatur? Species, utilitas, aliqua virtus, aliqua potentia rerum istarum. Si pulchritudo te delectat, quid pulchrius faciente? Si utilitas laudatur, quid illo utilius, qui fecit omnia? Si virtus laudatur, quid illo potentius, a quo facta sunt omnia; a quo etiam facta non dimittuntur, sed reguntur et gubernantur omnia? Non ergo quemadmodum quidam eloquentes muti, laudantes creaturam, obliviscentes Creatorem; non sic te laudat generatio et generatio in servis tuis, cum laudat opera tua. Sed quomodo laudat? Et virtutem tuam annuntiabunt. In laudandis operibus tuis, virtutem tuam annuntiabunt. Laudatores isti, sancti et boni fideles, veri laudatores, non ingrati gratiae, cum laudant opera Dei haec atque illa, summa et ima, coelestia et terrestria, inter ipsa opera Dei quae laudant, et seipsos inveniunt, quia in operibus Dei et ipsi sunt. Qui enim fecit omnia, ipse nos fecit inter omnia. Proinde si laudas opera Dei, et te laudaturus es; quia et tu opus Dei es. Ubi est ergo: Non te laudet os tuum? 22 Ecce inventum est quomodo et te laudare possis, et arrogans non sis. Deum in te lauda, non te: non quia tu es talis, sed quia ille fecit te; non quia tu aliquid potes, sed quia potest ille in te et per te. Ac per hoc laudabunt te, et virtutem tuam annuntiabunt; non suam, sed tuam. Discite ergo laudare. Intuentes opera, miramini artificem; gratias agendo, non arrogando. Laudate quia ipse fecit, quia sic constituit, quia talia donavit.
Deus amabilis et terribilis est.
8. [vv 5.6.] Denique vide quae sequuntur: Virtutem, inquit, tuam annuntiabunt. Et magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem metuendorum tuorum dicent, et magnitudinem tuam enarrabunt eam. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: nonnisi tuam. Iste operum considerator, vide si deflexus est ab operante ad opus; vide si decidit ab eo qui fecit, ad ea quae fecit. Ab his quae facta sunt, gradum sibi fecit ad eum, non ab illo ad ista casum. Si enim amaveris haec plus quam illum, non habebis illum. Et quid tibi prodest abundare operibus, si te deserit operator? Certe ama et haec; sed plus illum ama, et haec propter illum ama. Annuntia virtutem eius, magnificentiam gloriae sanctitatis eius loquere, mirabilia eius enarra, virtutem metuendorum dic. Iste enim amabilis est et terribilis. Non enim blanditur et non minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio; si non minaretur, nulla esset correptio. Dicent ergo laudatores tui et virtutem metuendorum; virtutem creaturae tuae punientis et disciplinam dantis dicent, non tacebunt. Non enim praedicabunt regnum tuum aeternum, et tacebunt ignem aeternum. Laus enim Dei in via te constituens, ostendere tibi debet et quid diligas, et quid timeas, et quid appetas, et quid fugias; quid eligas, et quid reicias. Tempus electionis nunc est, acceptionis postea erit. Dicatur ergo virtus metuendorum. Et magnitudinem tuam, inquit, enarrabunt eam. Sic infinitam, sic quomodo magnitudinis tuae non est finis; non de illa tacebunt. Illam, inquam, magnitudinem tuam, de qua superius dixeram: Et magnitudinis tuae non est finis, enarrabunt eam. Quomodo enarrabunt eam, si finis non est? Enarrabunt eam, cum laudabunt eam; et quia finis eius non est, sic et laudis eius non erit finis. Probemus quia non erit finis laudis eius. Beati, inquit, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 23. Et magnitudinem tuam illam, illam infinitam, enarrabunt eam.
Deus nostri oblitus non est, cum nos eius obliti fuerimus.
9. [v 7.] Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt. O epulas felices! Quid manducabunt qui sic eructabunt? Memoriam abundantiae suavitatis tuae. Quid est, memoriam abundantiae suavitatis tuae? Quia nos oblitus non es, cum obliti te nos fuerimus. Omnis enim caro oblita erat Deum; ille tamen opera sua non est oblitus. Haec memoria eius super nos, quia non nos oblitus est, praedicanda est, enarranda est; et quia valde dulcis est, manducanda et eructanda est. Sic manduca, ut eructes; sic accipe, ut des. Manducas, cum discis; eructas, cum doces; manducas, cum audis; eructas, cum praedicas: hoc tamen eructas quod manducasti. Denique ille avidissimus epulator Ioannes apostolus, cui non sufficiebat ipsa mensa Domini, nisi discumberet super pectus Domini 24, et de arcano eius biberet divina secreta, quid eructavit? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum 25. Memoriam ergo abundantiae suavitatis tuae eructabunt. Quomodo non sufficit, memoriam tuam, nec memoriam abundantiae tuae, vel memoriam suavitatis tuae; sed memoriam abundantiae suavitatis tuae? Etenim quid prodest si abundat et insuave est? Item molestum, si suave et parum est.
Discamus gratiam intellegamus gratiam.
10. Ergo: Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: quia non es tu oblitus nostri; et non oblitus commonuisti nos, ut et nos reducas in memoriam. Commemorabuntur enim et convertentur ad Dominum universi fines terrae 26. Quia ergo memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, intellegentes in se nihil boni esse quod a te non sit; nec potuisse converti ad te, nisi commonerentur abs te; nec reduci potuisse in memoriam tui, si tu obliviscereris illorum: haec considerantes in gratia tua: Et iustitia tua exsultabunt. Haec, inquam, in tua gratia considerantes, exsultabunt iustitia tua, non sua. Fratres, si vultis eructare gratiam, bibite gratiam. Quid est, bibite gratiam? Discite gratiam, intellegite gratiam. Nos antequam essemus, omnino non eramus; et facti sumus homines, cum ante nihil essemus: deinde iam ipsi homines ex traduce illius peccatoris, et maligni eramus, et filii irae natura, sicut et caeteri 27. Attendamus ergo gratiam Dei, non solum qua fecit nos, verum etiam qua refecit. Cui ergo debemus quia sumus, illi debemus quia et iustificati sumus. Nemo quasi tribuat Deo quia est, et sibi tribuat quia iustus est. Melius est enim quod tibi vis tribuere, quam quod illi: melius enim aliquid es quia iustus es, quam quia homo es. Inferius aliquid das Deo; et superius tibi. Totum illi da, in toto ipsum lauda: non cadas de manu artificis. Ut esses quis fecit? Nonne scriptum est quia sumpsit Deus limum de terra, et formavit hominem 28? Antequam homo esses, limus eras; antequam limus esses, nihil eras. Sed non de isto solo figmento gratias agas artifici tuo; audi aliud figmentum ubi te fecit. Non ex operibus, ait, ne forte quis extollatur 29. Sed qui dixit: Non ex operibus, ne forte quis extollatur; superius quid commemoravit? Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis 30. Apostoli verba sunt, non mea: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis. Quamvis hoc ipsum quod dixerat: Gratia; utique, non ex vobis: sed ne quis aliter intellegeret, planius hoc aperire dignatus est. Da intellectorem, et totum dixit: Gratia salvi facti estis. Ubi audis, gratia, Gratis intellege. Si ergo gratis, nihil tu attulisti, nihil meruisti: nam si meritis aliquid redditum est, merces est, non gratia. Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem. Expone illud apertius propter arrogantes, propter sibi placentes, propter ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere. Audi hoc idem apertius: Et hoc, inquit, quod gratia salvi facti estis, non ex vobis, sed Dei donum est 31. Sed et nos forte aliquid fecimus, ut dona Dei mereremur. Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur. Quid ergo? nos bene non operamur? Imo operamur. Sed quomodo? Ipso in nobis operante; quia per fidem locum damus in corde nostro ei qui in nobis et per nos bona operatur. Audi enim unde opereris bona: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, ut in illis ambulemus 32. Ista est suavitas abundans memoriae ipsius circa nos. Hanc eructando, praedicatores eius iustitia eius exsultabunt, non sua. Quid ergo ut simus, ut laudemus, ut iustitia tua exsultemus, ut memoriam abundantiae suavitatis tuae eructemus, quid erga nos fecisti, Domine, quem laudamus? Dicamus, et cum dicimus, laudemus.
Et spes et desperatio in peccatis timenda est.
11. [v 8.] Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors. Suavis Dominus omnibus, et miserationes eius in omnia opera eius. Nisi ille talis esset, de nobis repetitio nulla esset. Attende ad te ipsum; quid merebaris peccator? contemptor Dei, quid merebaris? Vide si occurrit tibi nisi poena, si occurrit tibi nisi supplicium. Vides ergo quid tibi debebatur, et quid dederit qui gratis dedit. Data est venia peccatori, datus est spiritus iustificationis, data est caritas et dilectio, in qua omnia bona facias; et super haec dabit et vitam aeternam, et societatem Angelorum: totum de misericordia. Merita tua nusquam iactes, quia et ipsa tua merita illius dona sunt: Et iustitia tua exsultabunt 33. Misericors et miserator Dominus: qui fecisti omnia gratis. Longanimis: quantos enim sustinet peccatores? Misericors et miserator Dominus, in his quibus veniam dedit: in his quibus adhuc non dedit, longanimis, non damnans, sed exspectans, ipsa exspectatione clamans: Convertimini ad me, et convertar ad vos 34; et nimia longanimitate: Nolo, inquit, mortem impii, tantum ut revertatur et vivat 35. Ille quidem longanimis; tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 36. Non enim modo sic longanimis in sustinendo, ut nunquam iustus in vindicando. Distribuit tempora: vocat te nunc, exhortatur te nunc; exspectat donec resipiscas, et tu tardas! Magna eius misericordia et in hoc quod diem vitae tibi incertum fecit, ut nescias quando hinc emigrabis; et cum quotidie speras te migrare, aliquando convertaris: et in hoc magna eius misericordia. Caeterum si statuisset diem omnibus, faceret abundare peccata de securitate. Dedit ergo spem veniae, ne desperando amplius pecces. Et spes, et desperatio timenda est in peccatis. Videte vocem desperantis ad augenda peccata, et videte vocem sperantis ad augenda peccata, et quomodo utrique voci occurrit providentia et misericordia Dei. Audi vocem desperantis: Iam, inquit, damnandus sum; quare non facio quidquid volo? Audi et vocem sperantis: Misericordia Domini magna est; quando me convertero, dimittet mihi omnia: quare non facio quidquid volo? Desperat, ut peccet; sperat, ut peccet. Utrumque metuendum est, utrumque periculosum; vae a desperatione! vae a perversa spe! Utrique huic periculo et utrique malo quomodo occurrit misericordia Dei? Quid dicis tu, qui desperando volebas peccare? Iam damnandus sum; quare non facio quidquid volo. Audi Scripturam: Nolo mortem impii, quantum ut revertatur et vivat 37. Hac voce Dei reducitur in spem: sed timendus est alius laqueus, ne ipsa spe amplius peccet. Quid ergo et tu dicebas, qui spe magis peccas? Quando me convertero, omnia mihi Deus dimittet; faciam quidquid volo. Audi et tu Scripturam: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te 38. Noli ergo dicere: Cras me convertam, cras Deo placebo; et omnia hodierna et hesterna dimittuntur mihi. Verum quidem dicis, quia Deus conversioni tuae indulgentiam promisit; sed dilationi tuae diem crastinum non promisit.
Quia longanimis, Deus peccatores exspectat; quia severus punit.
12. [v 9.] Suavis Dominus omnibus, et miserationes eius in omnia opera eius. Quare ergo damnat? quare flagellat? An quos damnat, an quos flagellat, non sunt opera eius? Plane opera eius. Et vis nosse quia super omnia opera eius miserationes eius? Inde est illa longanimitas qua facit solem suum oriri super bonos et malos: nonne miserationes eius in omnia opera eius, qui pluit super iustos et iniustos 39? nonne miserationes eius in omnia opera eius? Longanimis exspectat peccatorem, dicens: Convertimini ad me, et convertar ad vos: nonne miserationes eius in omnia opera eius? Et cum dicit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 40; hic non miseratio eius, sed severitas eius. Miseratio eius reddita est operibus eius; severitas eius est non in opera sua, sed in opera tua. Denique si tollas opera tua mala, et non in te remaneat nisi opus eius, non te dimittet miseratio eius: si autem tu non dimittis opera tua, erit severitas eius in opera tua, non in opera sua.
Tota creatio Deum laudat.
13. [v 10.] Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Omnia opera tua confiteantur tibi. Quid enim? terra non est opus eius? ligna non sunt opera eius? pecora, bestiae, pisces, volatilia non sunt opera eius? Plane et haec opera eius. Et quomodo ei confitebuntur et haec? Video quidem in Angelis confiteri illi opera eius; etenim opera eius sunt Angeli: et homines opera eius sunt; et cum confitentur illi homines, opera eius illi confitentur: numquid ligna et lapides vocem habent confessionis? Prorsus confiteantur ei omnia opera eius. Quid dicis? Et terra et ligna? Omnia opera eius. Si omnia laudant, cur non omnia confitentur? Confessio enim non peccatorum tantum dicitur, sed et laudis: ne forte ubicumque auditis confessionem, putetis iam non esse nisi peccati. Usque adeo enim hoc putatur, ut quando sonuerit de divinis eloquiis, continuo sit consuetudo pectora tundere. Audi quia est et laudis confessio. Numquid Dominus Iesus Christus habebat peccatum? Et tamen ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae 41. Confessio est ergo in laude. Proinde quid accipiendum: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua? Laudent te omnia opera tua. Sed talis quaestio redit ad laudem, qualis erat in confessione. Si enim propterea confiteri non poterunt terra, ligna et quaeque insensata, quia vocem non habent confitendi; ideo nec laudabunt, quia vocem non habent praedicandi. Nonne tamen omnia tres illi pueri enumerant, deambulantes inter flammas innoxias; quibus spatium erat, non solum non ardendi, sed etiam laudandi Deum? Omnibus dicunt a coelestibus usque ad terrena: Benedicite, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula 42. Ecce quomodo dicunt hymnum. Nemo hoc sentiat, quod mutus lapis aut mutum animal habeat rationem intellegendi Deum: hoc qui putaverunt, multum a veritate aberraverunt. Deus ordinavit omnia, et fecit omnia: quibusdam dedit sensum, et intellectum, et immortalitatem, sicut Angelis; quibusdam dedit sensum et intellectum cum mortalitate, sicut hominibus; quibusdam dedit sensum corporis, nec intellectum, nec immortalitatem dedit, sicut pecoribus; quibusdam vero nec sensum, nec intellectum, nec immortalitatem, sicut herbis, lignis, lapidibus: tamen et ipsa in genere suo deesse non possunt, et gradibus quibusdam ordinavit creaturam, a terra usque ad coelum, a visibilibus ad invisibilia, a mortalibus ad immortalia. Ista contextio creaturae, ista ordinatissima pulchritudo, ab imis ad summa conscendens, a summis ad ima descendens, nusquam interrupta, sed dissimilibus temperata, tota laudat Deum. Quare ergo tota laudat Deum? Quia cum eam consideras et pulchram vides, tu in illa laudas Deum. Vox quaedam est mutae terrae, species terrae. Attendis et vides eius speciem, vides eius fecunditatem, vides eius vires, quomodo concipiat semen, quomodo plerumque afferat quod non est seminatum: vides, et consideratione tua tamquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Cum autem inquisieris admirans, et perscrutatus fueris, et magnam vim, magnam pulchritudinem, praeclaramque virtutem inveneris, quoniam apud se et a se habere hanc virtutem non posset; continuo tibi venit in mentem, quia non potuit a se esse, nisi ab illo Creatore. Et hoc quod in ea invenisti, vox confessionis ipsius est, ut laudes Creatorem. Nonne considerata universa pulchritudine mundi huius, tamquam una voce tibi species ipsa respondet: Non me ego feci, sed Deus?
14. [v 11.] Ergo: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Ut in confessione operum tuorum sancti tui te benedicant, ipsi sancti tui inspiciant creaturam confitentem. Et illorum vocem audi benedicentem. Etenim cum sancti tui benedicunt te, quid dicunt? Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Quam potens Deus, qui fecit terram! quam potens Deus, qui implevit terram bonis! quam potens Deus, qui dedit vitas suas proprias animalibus! quam potens Deus, qui semina diversa dedit visceribus terrae, ut germinarent tantam varietatem fruticum, tantam speciem arborum! quam potens Deus, quam magnus Deus! Tu interroga, creatura respondet; et de responsione, tamquam confessione creaturae, tu, sancte Dei, benedicis Deum, et potentiam loqueris.
De regni Dei decore, ubi cum eo non vivunt nisi Angeli.
15. [v 12.] Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnitudinis decoris regni tui. Sancti ergo tui commendant gloriam magnitudinis decoris regni tui; magnitudinis decoris gloriam. Est quaedam magnitudo decoris regni tui; hoc est, regnum tuum habet decorem, et magnum decorem. Quandoquidem quidquid habet decorem, a te habet decorem; ipsum regnum tuum qualem decorem habet! Non nos terreat regnum, habet et decorem quo delectemur. Etenim quale illud decus est quo perfruentur sancti, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 43! Unde ibunt? Quo ibunt? Videte, fratres; et si potestis, quantum potestis, cogitate decorem regni illius quod venturum est; unde est in oratione nostra: Adveniat regnum tuum 44. Ipsum enim regnum optamus ut veniat; hoc regnum venturum sancti praedicant. Mundum istum attendite; decorem habet. Quem decorem habet terra, mare, aer, coelum, sidera! Omnia haec nonne omnem consideratorem terrent? Nonne pulchritudo ipsa sic eminet, ut quasi pulchrius nihil inveniri possit? Et hic vivunt in isto decore, in ista pulchritudine prope iam ineffabili, hic vivunt tecum et vermiculi et mures, et omnia terrae repentia; ista tecum vivunt in decore isto. Quale decus est illius regni, ubi tecum non vivunt nisi Angeli? Ideo parum fuit ut diceret gloriam decoris. Potuit enim dici et gloria decoris cuiuslibet speciei etiam in hoc mundo constitutae, vel de terra virentis, vel de coelo fulgentis: sed magnitudinis decoris regni tui, aliquid commendat quod nondum videmus, quod nondum visum credimus, quod creditum desideramus, propter cuius desiderium omnia sustinemus. Est ergo magnitudo decoris cuiusdam: ametur antequam videatur, ut cum visa fuerit teneatur.
16. [v 13.] Regnum tuum. Quod regnum dico? Regnum omnium saeculorum. Nam et regnum huius saeculi habet decorem suum; sed non est ibi magnitudo illa decoris, qualis est in regno omnium saeculorum. Et dominatio tua in omni generatione et generatione. Haec est illa repetitio, vel omnem generationem significans, vel generationem illam quae erit post hanc generationem.
Dei chirographum tenemus.
17. Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Fidelis Dominus in verbis suis: quid enim promisit, et non dedit? Fidelis Dominus in verbis suis. Adhuc quaedam promisit et non dedit; sed credatur illi ex his quae dedit. Fidelis Dominus in verbis suis. Possemus illi credere tantummodo dicenti: noluit sibi credi dicenti, sed voluit teneri Scripturam suam; quomodo si diceres alicui homini, cum aliquid promitteres: Non mihi credis, ecce scribo tibi. Etenim quia generatio vadit, et generatio venit, et sic transcurrunt ista saecula cedentibus succedentibusque mortalibus; Scriptura Dei manere debuit, et quoddam chirographum Dei, quod omnes transeuntes legerent, et viam promissionis eius tenerent. Et quanta sunt quae reddidit ex isto chirographo? Dubitant homines credere illi de resurrectione mortuorum et de futuro saeculo, quod solum iam reddendum restat; quando, si faciat rationem cum infidelibus, erubescunt infideles? Si dicat tibi Deus: Chirographum meum tenes; iudicium promisi, diremptionem bonorum et malorum, regnum sempiternum fidelibus, et non vis credere? Ibi in chirographo meo lege omnia quae promisi, deduc mecum rationem: certe vel computando quae reddidi, potes me credere redditurum esse quod debeo. In ipso chirographo habes promissum unicum Filium, cui non peperci, sed pro vobis omnibus tradidi eum 45: iam computa in redditis. Lege chirographum; promisi ibi pignus Spiritus sancti me daturum per Filium meum 46: computa redditum. Promisi ibi sanguinem et coronas martyrum gloriosissimorum: computa redditum; admoneat te Massa redditi debiti mei. Sed et haec gloria Martyrum ut redderetur, tibi promissa in chirographo, ubi scriptum est: Propter te mortificamur tota die 47; ut hoc redderetur: Fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius 48. Principes convenerunt in unum, conspirantes adversus Christianos. Quid? ipsorum regum fidem, nonne et promisi in chirographo, et reddidi in effectu? Attende ubi promisi: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi 49. Ingrate, legis debitum, cernis redditum, non credis promissum? Lege aliud in chirographo meo: Quoniam fremuerunt gentes: Quoniam inimici mei dixerunt mala mihi, hoc est Christo: Quando morietur et peribit nomen eius? 50 Quoniam haec omnia fecerunt atque dixerunt, lege quod promisi, cui me solvendo obstrinxi: Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum, unusquisque de loco suo 51? Nempe iam praevaluit; exterminavit omnes deos gentium terrae. Nonne et hoc facit, et hoc reddit? Ante oculos omnium ponit solutionem debitorum suorum: quaedam reddidit sub maioribus nostris, quae nos non vidimus; quaedam reddidit temporibus nostris, quae illi non viderunt: per omnes generationes reddidit quae scripta sunt. Et quid restat? Non ei creditur, his omnibus redditis? Quid restat? Ecce fecisti rationem; tanta reddidit: numquid propter pauca residua infidelis est factus? Absit. Quare? Quia: Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
"Confirmat Dominus omnes decidentes".
18. [v 14.] Confirmat Dominus omnes decidentes. Sed quos omnes decidentes? Omnes omnino decidentes, sed modo quodam decidentes. Etenim multi decidunt ab eo; multi autem decidunt a cogitationibus suis 52. Si habebant malas cogitationes, decidunt ab eis, et confirmat Dominus omnes decidentes. Qui aliquid amittunt in isto saeculo et sancti sunt, veluti exhonorantur in isto saeculo; ex divitibus fiunt pauperes, ex honoratis fiunt abiecti, et tamen sancti Dei sunt; tamquam decidentes sunt. Sed confirmat Dominus omnes decidentes. Septies enim cadit iustus et resurgit; impii autem infirmabuntur in malis 53. Quando mala accidunt impiis, infirmantur ibi: quando mala accidunt iustis, confirmat Dominus omnes decidentes. Deciderat Iob a gloria pristinae lucis temporalium rerum, quibus nitebat ad tempus, deciderat a gloria domus suae. Vultis nosse quantum deciderat? In stercore sedebat: et confirmavit Dominus decidentem. Quantum confirmavit? Ut et in ipso gravi vulnere quo per totum corpus percussus erat, responderet uxori tentanti, quam solam sibi diabolus reliquerat adiutricem: Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus: si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinebimus? 54 Quomodo confirmaverat decidentem! Confirmat Dominus omnes decidentes. Cum ceciderit, inquit, iustus non conturbabitur, quoniam Dominus confirmat manum eius 55. Et erigit omnes elisos: omnes ad se pertinentes. Nam Deus superbis resistit 56.
Deus providens scit quando nos orantes exaudiat vel non exaudiat.
19. [v 15.] Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate. Prorsus tamquam reficiens aegrotum in opportunitate, quando debet accipere, tunc das; et quod debet, hoc das. Itaque aliquando desideratur ab illo, et non dat: novit horam dandi, qui curat. Quare ista dico, fratres? Ne quis quando forte non fuerit exauditus aliquid iustum petens a Deo: nam quando iniustum aliquid petit, in poenam suam exauditur; sed aliquid non iniustum petens, si forte non fuerit exauditus, non minuatur animo, non deficiat; exspectent oculi eius ad escam, quam ille dat in opportunitate. Quando non dat, ideo non dat ne obsit quod dat. Neque enim aliquid iniustum petebat Apostolus, quando rogabat ut auferretur ab eo stimulus carnis, angelus satanae a quo colaphizabatur: et tamen rogavit, et non accepit; quia tempus adhuc erat exercendae infirmitatis, non escae opportunitatis. Sufficit, inquit, tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur 57. Petiit Iob tentandum diabolus, et accepit 58. Attendite, fratres mei, magnum mysterium, discendum, repetendum, tenendum animo, nunquam obliviscendum, propter abundantiam tentationum in isto saeculo. Quid dicam? Revera comparandus Apostolus diabolo? Apostolus rogat, et non accipit; diabolus petit, et accipit. Sed non accepit Apostolus propter perfectionem suam; accepit diabolus ad damnationem suam. Denique ipse Iob accepit sanitatem in opportunitate. Dilatus tamen, ut probaretur, et diu sedit in vulnere, et multa dixit; et rogabat Deum ut auferrentur ab eo ista, et Deus non auferebat. Citius diabolum exaudivit ad eum tentandum, quam ipsum Iob ad sanandum. Discite ergo non murmurare adversus Deum, et quando non exaudimini, ne deficiat in vobis quod supra scriptum est: Per singulos dies benedicam te 59. Ipse Filius, ipse Unicus, pati utique venerat, solvere quod non debebat, mori in manibus peccatorum, sanguine suo delere chirographum mortis nostrae; ad hoc venerat: et tamen ut tibi ostenderet exemplum patientiae, transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae 60. Pater, inquit, si fieri potest, transeat calix iste a me 61. Et ut impleret, quamvis non acciperet quod petere videbatur: Per singulos dies benedicam te: Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu vis, Pater. Oculi omnium in te sperant, et tu das escam illis in opportunitate.
20. [v 16.] Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Etsi non das aliquando, das tamen in opportunitate: differs, non aufers, et hoc in opportunitate.
21. [v 17.] Iustus Dominus in omnibus viis suis. Et quando caedit, et quando curat, iustus est, et apud eum iniquitas non est. Denique omnes sancti in tribulationibus constituti, prius iustitiam eius laudaverunt, et sic beneficia petiverunt. Prius dixerunt: Iustum est quod facis. Sic rogavit Daniel, sic alii sancti: Iusta sunt iudicia tua, bene passi sumus, recte passi sumus 62. Non dederunt Deo iniustitiam, non ei dederunt iniquitatem et insipientiam. Laudaverunt primo flagellantem, et sic senserunt cibantem: Iustus Dominus in omnibus viis suis. Nemo putet illum iniustum, quando mali aliquid forte patitur; sed ipsius iustitiam laudet, et suam iniustitiam accuset: Iustus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
Semper Dei voluntati te subiicito.
22. [v 18.] Prope est Dominus omnibus invocantibus eum. Et ubi est illud: Erit enim cum invocabunt me, et non exaudiam eos 63? Ergo vide quod sequitur: Omnibus qui invocant eum in veritate. Nam multi eum invocant non in veritate. Aliud ab illo quaerunt, et ipsum non quaerunt. Quare amas Deum? Quia dedit mihi sanitatem. Istud manifestum est, ipse dedit: non enim ab ullo est ulla salus, nisi ab illo. Quia dedit mihi, inquit, uxorem divitem, qui nihil habebam, et servientem mihi. Et hoc ipse dedit; verum dicis. Dedit, inquit, filios, et multos et bonos, dedit familiam, dedit omnia bona. Ideo amas? Ideo nihil amplius quaeris? Esto esuriens, adhuc pulsa ad ianuam patrisfamilias; habet adhuc quod det. In mendicitate es cum omnibus his quae accepisti, et nescis. Pannosam carnem mortalitatis adhuc portas; stolam illam gloriae immortalitatis numquid accepisti, et quasi iam satiatus non rogas? Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur 64. Ergo si bonus est Deus, quia ista tibi dedit; quanto beatior eris, cum seipsum tibi dederit? Desiderasti tanta ab illo; rogo te, desidera et ipsum. Neque enim vere dulciora sunt ista, quam ille, aut ex aliqua parte comparanda sunt illi. Ergo qui Deum ipsum, a quo accepit de quibus gaudet, praeponit his omnibus rebus quas accepit, ipse invocat Deum in veritate. Nam ut noveritis, si talibus hominibus proponatur et dicatur. Quid, si ista omnia de quibus gaudes, velit tibi auferre Deus? iam non amabitur; non erit qui dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 65. Sed forte cui abstulit, quid dicit? Deus, quid tibi feci? Quare mihi abstulisti, et illis dedisti? Iniquis das, et tuis tollis. Accusas Deum quasi iniustum, et te laudas quasi iustum. Convertere; accusa te, lauda illum. Tunc eris rectus, cum in omnibus bonis quae facit, Deus tibi placet; in omnibus malis quae pateris, Deus tibi non displicet. Hoc est invocare Deum in veritate. Qui sic invocant Dominum, exaudit eos: prope est, id est, nondum dedit quod vis, ibi est tamen. Quomodo medicus si forte aliquid imponat vel oculo, vel visceribus, quod urendo sanet; si roget aeger ut tollatur illi, medicus exspectat tempus, non facit quod rogat aeger; non tamen recedit. Et prope est, et non facit; et ideo magis non facit, quia prope est. Curando enim imposuit quod imposuit, et curando non facit quod rogatur. Non te exaudit ad praesentem voluntatem, exaudiendo ad futuram sanitatem; et hoc utique ad voluntatem: nam utique sanus esse vult, etiam qui uri non vult. Prope est ergo Dominus omnibus invocantibus eum. Sed quibus omnibus? Omnibus qui invocant eum in veritate. Tales omnes confirmat decidentes qui invocant eum in veritate.
23. [v 19.] Voluntatem timentium se faciet. Faciet, faciet: etsi non faciat ad horam, faciet tamen. Certe, si ideo times Deum, ut tu facias ipsius voluntatem, ecce et ipse quodammodo ministrat tibi, facit voluntatem tuam. Et preces eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Vides ad hoc exaudire medicum, ut salvos faciat. Quando hoc? Audi Apostolum dicentem: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 66: salutem scilicet, quam dicit Petrus paratam revelari in tempore novissimo 67.
24. [v 20.] Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Videtis quia est apud eum severitas, apud quem tanta suavitas. Salvos faciet omnes sperantes in se, omnes fideles, omnes timentes se, omnes invocantes se in veritate; et omnes peccatores disperdet. Quos omnes peccatores, nisi perseverantes in peccatis; Deum, non se, reprehendere audentes; contra Deum quotidie disputantes; veniam delictorum desperantes, et ex ipsa desperatione delicta cumulantes; aut veniam sibi perverse promittentes, et ex ipsa promissione a peccatis et impietate non recedentes? Veniet tempus ut separentur isti omnes, et fiant illae duae partes, una ad dexteram, altera ad sinistram; accipiant iusti regnum aeternum, eant illi in ignem aeternum 68: Et omnes peccatores disperdet.
"Omnis caro nomen sanctum Domini benedicat".
25. [v 21.] Quoniam haec ita sunt, et audivimus benedictionem Domini, opera Domini, mirabilia Domini, misericordias Domini, severitatem Domini, providentiam in omnibus operibus eius, confessionem omnium operum eius; quid in laude eius concludat attendite: Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in saeculum, et in saeculum saeculi.
IN PSALMUM 145
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Rapiant cor nostrum Dei verba.
1. Deliciae spiritus nostri divina cantica, ubi et fletus sine gaudio non est. Fideli homini et peregrino in saeculo, nulla est iucundior recordatio, quam civitatis illius unde peregrinatur: sed recordatio civitatis in peregrinatione, non est sine dolore atque suspirio. Spes tamen certa reditus nostri, etiam peregrinando tristes consolatur et exhortatur. Rapiant cor vestrum verba Dei, et possessor vester vindicet sibi possessionem suam, id est mentes vestras, ne avertantur in aliud. Unusquisque vestrum totus hic sit, ut hic non sit: id est, totus sit in verbo Dei, quod sonat in terra ut ab eo exaltetur, et non sit in terra. Ideo enim Deus nobiscum, ut et nos cum illo. Qui enim ut nobiscum esset, descendit ad nos, facit, ut cum illo simus, ascendere ad se. Interim ipse peregrinationem nostram non fastidivit; quia nusquam est peregrinus, qui condidit omnia.
Spes non potest esse sine gaudio.
2. [v 2] Ecce Psalmus sonat: cuiusdam vox est, quae si vultis vestra est, exhortantis animam suam ad laudandum Deum, et dicentis sibi: Lauda, anima mea, Dominum. Aliquando enim in tribulationibus atque in tentationibus praesentis vitae, velis nolis, conturbatur anima: cuius perturbationem in alio psalmo alloquitur, dicens: Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? 1 Ut autem auferat ei eamdem perturbationem, suggerit gaudium nondum de re, sed de spe, et ait illi perturbatae et anxiae, tristi et moerenti: Spera in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi. Spem qua se erexit, in confessione constituit, quasi diceret ei anima sua, quae illum tristitia conturbabat: Quid mihi dicis: Spera in Dominum? Revocat me conscientia peccatorum; ego novi quae commisi, et dicis: Spera in Dominum? Commisisti, verum est: unde tamen speras? Quoniam confitebor illi. Sicut odit Deus peccata sua defendentem, sic sublevat confitentem. Hac ergo spe accepta, quae spes non potest esse sine gaudio; quamvis in rebus simus difficilibus secundum istam vitam, et plenis procellarum et tempestatum: hac tamen spe erecta anima, quia gaudet in spe, sicut dicit Apostolus: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 2; accepit erectionem quamdam in Deum, ut laudet Deum; et dicitur ei: Lauda, anima mea, Dominum.
Corporis nostri redemptionem optemus.
3. Sed quis dicit, et cui dicit? Quid dicimus, fratres? Caro dicit: Lauda, anima mea, Dominum? Et potest caro bonum consilium animae suggerere? Ut multum sit edomita caro, et a Domino impertitis viribus nostrae servituti subiecta, ut omnino ita serviat nobis sicut conditionale mancipium; sufficit ut non impediat. Deinde, carissimi, utique consilia a melioribus petuntur. Et si bonum quiddam est anima nostra, et bonum quiddam est caro nostra, quia utrumque ille creavit qui fecit omnia bona valde 3; quamvis ergo in generibus propriis utrumque sit bonum, tamen dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum 4. Est utique et illud corpus, quale nobis promittitur, et nondum habemus, in cuius redemptione spe gaudemus, dicente Apostolo: In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 5. Quamvis ergo bonum aliquod sit corpus nostrum; tamen quamdiu mortale propter peccatum, quamdiu indigens, quamdiu corruptibile, quamdiu ita mutabile, ut ne puncto quidem temporis consistat in se, procul dubio tale est, ut optemus redemptionem illius, qua sit aliquando non tale. Sed quale erit aliquando? Quale idem apostolus dicit alio loco: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 6. Sed etiam cum fuerit tale corpus nostrum, corpus iam coeleste et spiritale, corpus angelicum in societate Angelorum, nec sic dabit consilium animae. Semper enim corpus, quoniam corpus est, infra animam est, et quaevis anima vilis excellentissimo corpore excellentior invenitur.
Anima melior corpore non meritis sed natura.
4. Nec vobis hoc quasi mirabile videatur, quia et vilis anima quaelibet peccatrix melior est quolibet magno et praestantissimo corpore. Non est melior meritis, sed natura. Est quidem anima peccatrix, est quibusdam concupiscentiarum sordibus inquinata: tamen melius est, etsi sordidum, aurum quam purgatissimum plumbum. Ita currat animus vester per cunctas creaturas, et videbitis quod dicimus non esse incredibile; ut quamvis anima vituperabilis, laudabilior sit tamen laudabili corpore. Duo quaedam sunt, anima et corpus. Animam vitupero, corpus laudo: animam vitupero, quia iniqua est; corpus laudo, quia sanum est. Tamen in suo genere animam laudo, vel in suo genere animam culpo; et in suo genere corpus laudo, vel culpo. Si me interroges quid sit melius, utrum quod vituperavi, an quod laudavi; mirabilem responsionem recepturus es. Ego certe illud vituperavi, et ego hoc laudavi: interrogatus tamen quid sit melius, respondeo esse melius quod vituperavi, eo quod laudavi. Si miraris in his duobus, attende illa duo in promptu posita, quae commemoravi de auro et plumbo. Ecce vituperavi aurum. Non bonum aurum, sordidum est, non ita fulget, non ita purgatum. Hoc plumbum optimum, nihil purgatius. Illud vituperavi, hoc laudavi; et posui ante te utrumque, vituperans unum, laudans aliud. Post hanc vituperationem laudationemque meam, interroga me quid horum sit melius; respondebo: Aurum melius est etiam sordidum, quam plumbum purgatum. Unde melius? et quare vituperasti? Quare vituperavi? Quia nondum est aurum quod potest esse. Quid potest esse? Purgatum et melius. Quia nondum purgatum est, vituperatum est. Plumbum quare laudatum est? Quia iam ita purgatum est, ut melius esse non possit. Item dicis equum optimum, et hominem pessimum; tamen equo laudato praeponis hominem vituperatum. Si enim interrogeris ex his duobus quid sit melius, responsurus es: Homo: non meritis, sed natura. In artibus dicis optimum sutorem, verbi gratia, et reprehendis aliquem iurisperitum, quod multas leges ignoret; sutorem laudasti, iurisperitum reprehendisti: ex his tamen duobus quaere quis sit melior; imperitior iurisperitus perfecto sutori praeponitur. Intendat Caritas vestra. Ita multis rebus laudatis, aliisque vituperatis, interrogati plerumque res vituperatas praeponimus rebus laudatis. Natura animae praestantior est quam natura corporis, excellit multum; res spiritalis est, res incorporea est, vicina est substantiae Dei. Invisibile quiddam est, regit corpus, movet membra, dirigit sensus, praeparat cogitationes, exserit actiones, capit rerum infinitarum imagines; et quis est tandem, fratres carissimi, qui sufficiat laudibus animae? Et si in animae laudibus deficitur, quae laus est eius qui animam condidit? Et tamen tanta est eius gratia, ut dicat homo iste: Lauda, anima mea, Dominum. Quis potest laudare Deum? Si diceret: Teipsam lauda, fortasse deficeret: Lauda, inquit: Deum. Conare pietatis affectu, deficies in laudibus eius. Expedit tibi deficere laudando Deum, quam proficere laudando te. Cum enim laudas Deum, et non explicas quod vis, extenditur in interiora cogitatio tua; ipsa extensio capaciorem te facit eius quem laudas.
Miraris fabricam: ama fabricatorem.
5. Quis ergo est, ut dicere coeperam, qui dicit: Lauda, anima mea, Dominum? Caro non dicit. Sit licet corpus angelicum, inferius est quam anima; consilium superiori dare non potest. Infelix est ipsa anima, si a corpore exspectat consilium. Caro bene obediens, famula est animae; illa regit, haec regitur; illa imperat, ista famulatur: quando potest caro dare hoc consilium animae? Quis est ergo qui dicit: Lauda, anima mea, Dominum? Nihil invenimus amplius in homine, quam carnem et animam: totus homo hoc est, spiritus et caro. An forte ipsa anima sibi dicit, et sibi quodam modo imperat, et se exhortatur atque excitat? Quibusdam enim perturbationibus ex quadam sui parte fluitabat; ex quadam vero parte, quam vocant mentem rationalem, illam qua cogitat sapientiam, inhaerens Domino iam et suspirans in illum, animadvertit quasdam suas inferiores partes perturbari motibus saecularibus, et cupiditate quadam terrenorum desideriorum ire in exteriora, relinquere interiorem Deum: revocat se ab exterioribus ad interiora, ab inferioribus ad superiora, et dicit: Lauda, anima mea, Dominum. Quid tibi placet in saeculo? Quid est quod vis laudare? quid est quod vis amare? Quacumque corporeis sensibus te converteris, occurrit tibi coelum, occurrit tibi terra: quod amas in terra, terrenum est; quidquid amas et in coelo, corporeum est. Ubique amas, et ubique laudas: quomodo laudandus est ille qui fecit ista quae laudas? Iam ergo diu occupata vixisti, et desideriorum diversitate verberata, portas plagas, saucia, divisa per amores multos, ubique inquieta, nusquam secura; colligere ad te ipsam: quidquid tibi foris placebat, quaere quem habeat auctorem. Nihil melius in terra, verbi gratia, quam hoc et illud: aurum, argentum, animalia, arbores, amoenitates, totam terram cogita. Quid melius in coelo sole, luna, sideribus? Totum coelum cogita. Omnia ista simul bona valde, quia fecit Deus omnia bona valde. Undique pulchritudo operis, quae tibi commendat artificem. Miraris fabricam, ama fabricatorem. Non occuperis in eo quod factum est, et recedas ab illo qui fecit. Haec enim quibus occuparis, sub te fecit, quia sub seipso te fecit. Si haerebis superiori, calcabis inferiora; si autem recedas a superiori, ista tibi in supplicium convertentur. Sic enim factum est, fratres mei: accepit homo corpus tamquam in famulatum, Deum autem Dominum habens, servum corpus, habens supra se Conditorem, infra se quod sub illo conditum est; in medio quodam loco rationalis anima constituta, legem accepit, haerere superiori, regere inferiorem. Regere non potest inferiorem, nisi regatur a meliore. Trahitur ab inferiore, deseruit ergo meliorem. Non potest regere quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur. Modo ergo redeat, laudet. Consilium sibi ex luce Dei dat ipsa anima per rationalem mentem, unde concipit consilium fixum in aeternitate auctoris sui. Legit ibi quiddam tremendum, laudandum, amandum, desiderandum et appetendum: nondum tenet, nondum capit; coruscatione quadam perstringitur, non est tam valida ut maneat ibi. Itaque colligit se ad sanitatem quamdam, et dicit: Lauda, anima mea, Dominum.
Anima nostra per diversas cupiditates et curas fluitat.
6. Et quid est, fratres? Nonne laudamus Dominum? nonne quotidie hymnum nos cantamus? nonne quotidie pro modulo nostro sonat os nostrum, parturit cor nostrum laudes Dei? Et quid est quod laudamus? Magnum est quod laudamus; sed quod laudamus adhuc infirmum est. Quando implet laudator excellentiam laudati? Ecce homo stat, cantat Deo aliquanto prolixius, et saepe labia moventur ad cantum, cogitatio autem per nescio quae desideria volat. Stabat ergo mens nostra quodam modo ad laudem Dei, et anima nostra per diversas cupiditates vel curas negotiorum hac atque illac fluitabat. Quasi desuper attendit ipsa mens ad fluitantem hac atque illac, et eius inquietudinem molestiarum quasi conversa alloquitur: Lauda, anima mea, Dominum. Quid est quod de aliis rebus satagis? quid est quod te occupat cura rerum terrenarum atque mortalium? Sta mecum, lauda Dominum. Et quasi ipsa anima praegravata, et non valens ita consistere ut dignum est, respondet menti: Laudabo Dominum in vita mea. Quid est, in vita mea? Quia modo in morte mea sum. Ergo prius exhortare te, et dic: Lauda, anima mea, Dominum. Respondet tibi anima tua: Laudo quantum possum, tenuiter, exiliter, infirmiter. Quare? Quia quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 7. Quare sic laudas Dominum, non perfecte, non stabiliter? Interroga Scripturam: Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 8. Tolle mihi corpus quod aggravat animam, et laudo Dominum; tolle mihi terrenam habitationem deprimentem sensum multa cogitantem, ut a multis in unum confluam, et laudo Dominum: quamdiu autem ita sum, non possum, praegravor. Quid ergo? silebis, et non laudabis perfecte Dominum? Laudabo Dominum in vita mea.
Iam vivis de spe: de spe lauda, de spe canta.
7. Quid est, in vita mea? Spes mea tu es hic. Spes mea es tu hic, dicimus: portio autem mea non hic, sed in terra viventium 9. Nam ista terra morientium est: hinc transimus: sed interest quo. Quoniam et malus homo peregrinatur hic, et bonus homo peregrinatur hic. Non enim bonus transit, et malus hic permanet; aut malus transit, et bonus hic permanet: ambo transeunt, sed non ambo ad unum. Duo erant; pauper ulcerosus ad ianuam iacens divitis, et dives indutus purpura et bysso, in epulis quotidie splendidis: ambo hic erant, ambo hinc transierunt, sed non ad unum locum; diversa loca suscipiunt, quia diversa merita perducunt. Transiit pauper in sinum Abrahae, et transiit dives in tormenta inferorum. Vicini corpore in terra; ille in domo, ille ante ianuam: post mortem tantum separati, ut dicat Abraham: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est 10. Ergo, fratres, quoniam spes hic pascit, vita autem nostra perfecta non est, nisi illa quae promittitur; hic gemitus, hic tentationes, hic angustiae, hic moerores, hic pericula: laudabit anima nostra Dominum quomodo laudandus est, secundum quod dicitur in alio psalmo: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 11; quando totum negotium nostrum ipsa laus erit. Sed quando hoc? In vita mea. Modo enim quid est? Posset tibi dicere: Mors mea. Unde mors tua? Quia peregrinor a Domino. Si enim haerere illi, vita est; recedere ab illo, mors est. Sed quid te consolatur? Spes. Iam vivis in spe; de spe lauda, de spe canta. Unde mors tua est non cantes; unde vivis, canta. Mors tua est de moerore huius saeculi, vivis in spe saeculi futuri. Laudabo, inquit: Dominum in vita mea.
8. Et quomodo laudabis Dominum tuum? Psallam Deo meo quamdiu sum. Qualis illa laudatio: Psallam Deo meo quamdiu sum? Videte, Fratres mei, quale erit illud esse. Ubi sempiterna laudatio erit, sempiternum esse erit. Ecce modo es; numquid psallis Deo tuo quamdiu es? Ecce psallebas; avertisti te ad aliquod negotium, iam non psallis, et es: ecce es, et non psallis. Fortassis etiam cupiditate inclinatus ad aliquid, non solum non psallis, sed et offendis auditum eius; et es tamen. Quae erit illa laudatio, ubi quamdiu es laudes? Sed quid ait, quamdiu sum? Aliquando forte non erit? Imo aeternum erit ipsum diu, et ideo vere diu erit. Nam quidquid finem habet in tempore, quamlibet longum sit, diu non est. Psallam Deo meo quamdiu sum.
Non eris tu, homo auctor salutis meae.