Enarrationes in Psalmos (page 5)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

7. Ergo cum dictum esset: Misericordia Domini plena est terra: quasi quaereres: Unde impleta est terra misericordia Domini? Prius missi sunt coeli, qui misericordiam Domini spargerent super terram, et hoc super totam terram. Nam vide quid de ipsis coelis alibi dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Quod coeli, hoc firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam. Non cessatur, non tacetur. Sed ubi praedicaverunt, et quousque pervenerunt? Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed hoc pertinet ad id quia omnium linguis locuti sunt in uno loco 6. Omnium linguis locuti, impleverunt quod dictum est: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed quaero, ipsa vox in omnibus linguis quousque pervenerit, quae impleverit. Audi ergo quod sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 7. Quorum, nisi coelorum qui enarrant gloriam Dei? Ergo si in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, quid praedicaverint nobis, indicet nobis qui illos misit. Indicat plane, fideliter indicat: quia et antequam fierent praedixit futura, ille cuius omnia opera in fide. Resurrexit enim a mortuis, et contrectatis membris suis agnitus a discipulis suis ait: Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Unde, et quousque? Per omnes gentes, ait, incipientibus ab Ierusalem 8. Quam misericordiam vero omnes exspectamus, fratres, uberiorem a Domino, nisi ut peccata nostra dimittantur? Cum ergo ea sit magna misericordia Domini, remissio peccatorum, et hanc remissionem peccatorum praedixit Dominus praedicari per omnes gentes. Misericordia Domini plena est terra. Unde plena est terra? Misericordia Domini. Quare? Quia ubique dimittit peccata Deus, quia misit coelos qui terram compluerent.

8. Et quomodo ausi sunt ipsi coeli ire cum fiducia, ex hominibus infirmis coeli fieri, nisi quia Verbo Domini coeli solidati sunt? Unde enim haberent tantam virtutem oves inter lupos, nisi quia Spiritu oris eius omnis virtus eorum? Ecce, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum 9. O Domine misericordissime! Certe hoc facis, ut misericordia tua plena sit terra. Si ergo ita es misericors, ut impleas terram misericordia, vide quos mittis, vide quo mittis. Quo, inquam, mittis, et quos mittis? Oves in medium luporum. Unus lupus si mittatur in medium innumerabilium ovium, quis ei resistit? Quid non conturbat, nisi forte quia cito satiatur? Nam omnia devoraret. Mittis infirmos inter saevos? Mitto, inquit, quia coeli fiunt, ut terram compluant. Unde coeli homines infirmi? Sed Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Ecce lupi tenebunt vos, et tradent vos, et offerent potestatibus propter nomen meum. Iam vos armate vos. Virtute vestra? Absit. Nolite cogitare quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 10: quia Spiritu oris eius omnis virtus eorum.

De persecutionum et emendationis utilitate.

9. Facta sunt haec; missi sunt Apostoli, pertulerunt pressuras. Numquid modo tantas ferimus ut audiamus haec, quantas illi ut seminarent haec? Non. Erit ergo, fratres, infructuosus labor noster? Non. Video constipationem vestram, sed et vos videtis sudorem nostrum. Si toleramus, et conregnabimus 11. Ecce facta sunt illa. Ex illis ovibus missis in medium luporum et memorias martyrum celebramus. Locus iste, quando martyris beati corpus percussum est, lupis plenus erat: vicit tot lupos una ovis capta, et implevit locum ovibus ovis occisa. Saeviebat tunc mare ingentibus persequentium fluctibus, ibat in aridam sitientem coelum Dei. Modo autem per illa quae illi passi sunt, qui aciem ruperunt, glorificatum est nomen Christi: occupavit etiam ipsas potestates ambulans super capita tumentium gurgitum. Et quia ista facta sunt, modo etiam qui vident, nondum credentes, conventicula nostra, celebrationes, solemnitates, laudes iam manifestas et publicas Dei nostri, putatis eos non dolere, putatis non fremere? Sed nunc impletur quod de illis dictum est: Peccator videbit, et irascetur. Quid ergo, quia irascetur? Ne timeas, ovis, lupum. Modo minas eorum et fremitus non timeatis. Irascitur: sed quid sequitur? Dentibus suis frendet et tabescet 12.

10. [vv 7.9.) Quia ergo modo salsa maris aqua, quae remansit, in Christianos saevire non audet, occultum autem murmur rodit in se, et intra mortalem pellem fremit conclusa salsugo; videte quid sequitur: Congregans sicut in utrem aquas maris. Cum ergo antea mare liberis fluctibus saeviebat, modo autem intra mortalia pectora inclusum amarum est, ille fecit qui in illis vicit, qui posuit tunc mari terminos, ut in se remeantes comminuerentur fluctus eius 13. Ipse congregavit velut in utrem aquam maris: mortalis pellis contegit amaram cogitationem. Timentes enim pelli suae, intus tenent quod non audent emittere. Nam eadem est amaritudo: sic oderunt, sic detestantur. Sed quod tunc aperte saeviebat, nunc occulte; quid aliud dicam quam quod dictum est: Frendet, et tabescet? Eat ergo Ecclesia, ambulet: facta est via, strata nostra ab imperatore munita est. Ferveamus in itineribus bonorum operum, hoc est enim ambulare nostrum. Et si quando existunt tentationum pressurae unde non sperabantur, iam congregatis velut in utrem aquis maris, intellegamus Dominum facere hoc ad disciplinam, ut excutiat a nobis male praefidentem de temporalibus securitatem, et dirigat nos in regnum suum composito desiderio. Quod desiderium tribulationibus hinc atque hinc contundentibus producitur, ut simus canori auribus Domini tamquam tubae ductiles. Dictum est enim et hoc in Psalmis, ut in labis ductilibus laudemus Deum 14. Tuba ductilis malleo producitur, ita christianum cor in Deum pressurarum plagis extenditur.

11. Meminerimus ergo, fratres, iam his temporibus, quibus congregata est velut in utrem aqua maris, non deesse Deo unde proferat quo nos emendet: cum emendatione nobis opus est. Ideo enim sequitur. Ponens in thesauris abyssos. Thesauros Dei dicit secretum Dei. Novit ille omnium corda, quid ad tempus proferat, unde proferat, quantam potestatem tribuat malis in bonos, ad iudicandos quidem malos, erudiendos autem bonos. Novit quomodo haec agat, qui ponit in thesauris abyssos. Fiat ergo quod sequitur: Timeat Dominum omnis terra. Non glorietur superba laetitia temeraria exsultatione, dicens: Iam congregata est velut in utrem aqua maris; quis mihi aliquid faciet? quis nocere audebit? Nescis quia posuit ille in thesauris abyssos, nescis unde proferat quod opus est ad flagellandum te pater tuus? Qui quidem in disciplinam tuam habet abyssi thesauros, quibus te erudiat ad thesauros coelorum. Ergo redi ad timorem, qui iam ibas in securitatem. Exsultet terra, sed et timeat. Exsultet: quare? Quia misericordia Domini plena est terra. Timeat: quare? Quia sic congregavit in utrem aquas maris, ut poneret in thesauris abyssos. Fit ergo in illa quod alibi breviter utrumque dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 15.

12. Timeat Dominum omnis terra: ab ipso autem commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Non timeant alterum pro illo: ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Fera saevit? Deum time. Serpens insidiatur? Deum time. Homo te odit? Deum time. Diabolus te impugnat? Deum time. Tota enim creatura sub illo est quem iuberis timere. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Hoc in psalmo sequitur. Cum enim dixisset: Ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae: ne converteret se homo ad timendum aliquid aliud, et aversus a timore Dei, timeret pro illo aliquam creaturam, et adoraret quod factum est, dimisso qui fecit; confirmavit nos in timore Dei tamquam dicens nobis, et alloquens nos: Quid formidaturus es aliquid de coelo, aliquid de terra, aliquid de mari? Ipse dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt, cum iubet moventur, cum iubet quiescunt. Et malitia hominum cupiditatem nocendi potest habere propriam: potestatem autem si ille non dat, non habet. Non est enim potestas nisi a Deo 16: definitiva sententia Apostoli est. Non dixit: Non est cupiditas nisi a Deo. Est enim mala cupiditas, quae non est a Deo: sed quia ipsa mala cupiditas nulli nocet, si ille non permittat: Non est, inquit, potestas nisi a Deo. Unde Deus homo stans ante hominem: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data fuisset tibi desuper 17. Ille iudicabat, ille docebat: cum iudicabatur, docebat, ut iudicaret quos docuerat: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi esset data tibi desuper. Quid hoc? Homo tantum non habet potestatem, nisi cum acceperit desuper? Quid ipse diabolus, ausus est vel unam oviculam tollere viro sancto Iob, nisi prius diceret: Mitte manum tuam, hoc est, da potestatem? Ille volebat, sed ille non sinebat; quando ille permisit, ille potuit: non ergo ille potuit, sed qui permisit. Ideo bene eruditus ipse Iob, non ait, sicut iam commemorare vobis solemus, Dominus dedit et diabolus abstulit; sed: Dominus dedit, et Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est 18; non, sicut diabolo placuit. Videte ergo, fratres mei, cum tanto labore manducantes salubrem et utilem panem, videte ne quemquam timeatis nisi Dominum. Praeter eum ne timeas alium, Scriptura tibi dicit. Proinde timeat Dominum omnis terra, qui posuit in thesauris suis abyssos. Ab ipso autem commoveantur omnes qui habitant orbem terrae. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

13. [v 10.] Sed iam cessaverunt reges mali, facti sunt boni: crediderunt et ipsi, signum crucis Christi in fronte iam portant pretiosius signum qualibet gemma diadematis: illi qui saevierunt, destructi sunt. Sed quis fecit hoc? Forte tu, ut extollas te? Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Quando dixerunt: Tollamus eos de terra, non erit nomen christianum si hoc fecerimus: sic occidantur, sic torqueantur, talia et talia illis infligantur. Dicta sunt haec, et inter haec crevit Ecclesia. Reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

14. [v 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum, cogitationes cordis eius in saecula saeculorum. Repetitio sententiae est. Quod ante ait consilium, hoc ait postea cogitationes cordis: et quod supra ait manet in aeternum, hoc ait postea in saecula saeculorum. Repetitio, confirmatio est. Ne autem putetis, fratres, quia dixit cogitationes cordis, quasi sedere Deum, et cogitare quid agat, et exquirere consilium faciendi aliquid vel non faciendi. Tuae sunt istae, o homo, tarditates: usque in velocitatem currit verbum eius. Quando potest mora esse cogitationis in illo verbo, quod unum est, et omnia complectitur? Sed dicuntur cogitationes Dei, ut tu intellegas, ut secundum te audeas erigere cor vel ad verba tuae infirmitati similia: quia res ipsa multum est ad te. Cogitationes cordis eius in saecula saeculorum. Quae sunt cogitationes cordis eius, et quod est consilium Domini quod manet in aeternum? Contra quod consilium utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania 19? Quando quidem Dominus reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Unde igitur consilium Domini manet in aeternum, nisi de nobis ante praescivit et praedestinavit 20? Quis tollit praedestinationem Dei? Ante mundi constitutionem vidit nos, fecit nos, emendavit nos, misit ad nos, redemit nos: hoc eius consilium manet in aeternum, haec eius cogitatio manet in saecula saeculorum. Fremuerunt gentes tunc aperte fluctuantes et saevientes, contabescant nunc tamquam inclusae et congregatae in utrem: habuerunt liberas audacias, habeant truces et amaras cogitationes. Quando possunt destruere quod ille cogitavit, et manet in aeternum?

Quomodo homo fiat melior.

15. [v 12.] Quid est autem hoc? Beata gens Quis est qui non hoc audito erigat se? Amant enim omnes beatitudinem: et ideo perversi sunt homines quia mali volunt esse, miseri nolunt: et cum sit malitiae individua comes miseria, isti perversi non solum mali esse volunt, et miseri nolunt quod fieri non potest; sed ideo volunt mali esse, ne miseri sint. Quid est hoc quod dixi: Ideo volunt mali esse, ne miseri sint? Considerate hoc paululum in omnibus hominibus qui mala faciunt, beati semper esse volunt. Furtum facit: quaeris, quare? Propter famem, propter necessitatem. Ergo ne miser sit, malus est; et ideo miserior est, quia malus est. Depellendae ergo miseriae causa, et acquirendae beatitudinis causa, faciunt omnes homines quidquid vel boni faciunt vel mali: semper ergo beati esse volunt. Sive male viventes, sive bene viventes, beati esse volunt: et non contingit omnibus quod omnes esse volunt. Omnes enim beati esse volunt, non autem erunt nisi illi qui iusti esse voluerint. Et ecce nescio quis ut male faciat beatus vult esse. Unde? Ex pecunia, ex argento et auro, ex praediis, fundis, domibus, mancipiis, pompa saeculi, honore volatico et perituro. Habendo aliquid volunt beati esse: quaere ergo quid habeas, ut beatus sis. Cum enim beatus fueris, melior utique eris, quam cum miser es. Fieri autem non potest ut res deterior te faciat meliorem. Homo es, deterius te est quidquid cupis, quo beatus esse desideras. Aurum, argentum, quaelibet corpora, quibus inhias acquirendis, possidendis, fruendis, inferiora sunt te. Tu melior es tu potior es: et utique vis melior esse quam es, cum beatus esse vis, quia miser es. Melius est enim utique beatum esse, quam miserum. Vis esse melior te: et quaeris, perquiris per quae id fiat, deteriora te. Quidquid quaesieris in terra, deterius est quam tu. Hoc omnis homo optat amico suo, sic eum adiurat: Sic melior sis, sic meliorem te videamus, sic de te meliore gaudeamus. Quod amico optat, hoc et ipse vult. Accipe ergo fidele consilium. Melior te vis esse, novi, omnes novimus, omnes volumus: quaere quod est melius te, ut inde efficiaris melior te.

Melior est qui fecit caelum et terram.

16. Intuere nunc coelum et terram: non tibi sic pulchra corpora placeant, ut eis fieri beatus velis. In animo est quod quaeris. Beatus enim esse vis: ipso animo tuo quaere quid sit melius. Cum enim duo sint quaedam, hoc est, animus et corpus, eo quod istis duobus illud melius sit quod animus dicitur, potest corpus tuum melius fieri per meliorem, quia subiectum est corpus animo. Potest ergo melius fieri corpus tuum per animum tuum: ut cum fuerit iustus animus tuus, sit postea immortale etiam corpus tuum. Per animi enim illuminationem meretur corpus incorruptionem, ut fiat inferioris reparatio per meliorem. Si ergo corporis tui bonum animus tuus est, quia corpore tuo melior est; cum quaeris bonum tuum, illud quaere quod melius est animo tuo. Quid est autem animus tuus? Attende, ne forte contemnens animum tuum, et putans nescio quid esse vile et abiectum, viliora quaeras quibus beatificetur animus tuus. In animo tuo est imago Dei, mens hominis capit eam. Accepit eam, et inclinando se ad peccatum decoloravit eam. Ipse ad eam venit reformator, qui erat eius ante formator; quia per verbum facta sunt omnia, et per Verbum impressa est haec imago. Venit ipsum Verbum, ut audiremus ab Apostolo: Reformamini in novitate mentis vestrae 21. Iam ergo superest, ut quaeras quid sit melius quam animus tuus. Quid erit, obsecro, nisi Deus tuus? Non invenis aliud melius animo tuo; quia cum fuerit perfecta natura tua, Angelis aequabitur. Iam supra non est nisi Creator. Erige te ad illum, noli desperare, noli dicere: Multum est ad me. Magis multum est ad te habere forte aurum quod quaeris. Aurum etsi volueris, forte non habebis; Deum cum volueris, habebis: quia et antequam velles venit ad te, et cum aversa voluntate esses vocavit te, et cum conversus esses terruit te, et cum territus confitereris consolatus est te. Iste qui tibi praestitit omnia, iste qui fecit ut esses, qui cum his qui tecum sunt etiam malis praestat solem, praestat pluviam, praestat fructus, fontes, vitam, salutem, tantas consolationes, servat tibi aliquid quod non det nisi tibi. Quid est autem quod tibi servat, nisi se? Pete aliud, si melius inveneris: se tibi servat Deus. Avare, quid inhias coelo et terrae? Melior est qui fecit coelum et terram: ipsum visurus, ipsum habiturus es. Quid quaeris ut tua sit illa villa, et transiens per illam dicis: Beatus cuius est possessio ista? Hoc dicunt quam multi qui transeunt per illam: et tamen cum dixerint, et transeunt per illam, possunt caput agitare et suspirare, numquid et possidere? Sonat cupiditas, sonat iniquitas: sed non concupiscas rem proximi tui 22. Beatus cuius est illa villa, cuius est domus ista, cuius est ager iste. Compesce iniquitatem, audi veritatem: Beata gens cuius est. Quid? Iam nostis quid dicturus sum. Ergo desiderate ut habeatis, tunc demum beati eritis. Hoc solo beati eritis: re meliore quam vos estis, meliores eritis. Deus est, inquam, melior te, qui fecit te. Beata gens cuius est Dominus Deus eorum. Hoc ama, hoc posside, hoc cum vis habebis, hoc gratis habebis.

17. Beata gens cuius est Dominus Deus eorum. Noster Deus! Cuius enim non est Deus? Non plane omnium eodem modo. Noster magis, noster qui vivimus de illo tamquam de pane nostro. Ipse sit haereditas nostra, possessio nostra. An forte temere dicimus faciendo nobis Deum possessionem, cum sit Dominus, cum sit Creator? Non est ista temeritas: affectus est desiderii, et dulcedo spei. Dicat anima, omnino secura dicat: Deus meus es tu; qui dicit animae nostrae: Salus tua ego sum 23. Dicat, secura dicat: non faciet iniuriam cum hoc dixerit: imo faciet si non dixerit. Arbores volebas habere quibus beatus esses? Audi Scripturam dicentem de sapientia: Lignum vitae est omnibus possidentibus eam. Ecce possessionem nostram dixit esse sapientiam. Sed ne putes ipsam sapientiam, quia possessionem tuam dixit Scriptura, aliquid esse quod sit te inferius, sequitur et adiungit: Et incumbentibus in eam velut in Dominum, tuta 24. Ecce Dominus tuus factus est tibi quasi baculus: securus homo incumbit, quia ille non succumbit. Dic ergo securus, possessio tua est, possidentibus eam. Scriptura dixit, implevit fiducia dubitationem tuam: dic securus, ama securus, spera securus. Tua etiam illa verba sint in psalmo: Dominus pars haereditatis meae 25.

Beati erimus Deum possidendo.

18. Ergo inde beati erimus, Deum possidendo. Quid ergo? Nos possidebimus cum, et ille non nos possidebit? Unde ergo Isaias: Domine, posside nos 26? Possidet ergo, et possidetur, et totum propter nos. Non enim quomodo, ut nos ex illo beati simus, possidetur a nobis, ita et ille, ut beatus sit, possidet nos. Et possidet, et possidetur, non ob aliud nisi ut nos beati simus. Possidemus eum, et possidet nos; quia colimus eum et colit nos. Colimus eum tamquam Dominum Deum, colit nos tamquam terram suam. Quia colimus eum, nemo dubitat; quia colit nos, quis nobis indicat? Ille qui ait: Ego sum vitis, vos estis sarmenta, Pater meus agricola est 27. Ecce et in isto psalmo utrumque nobis dicitur, utrumque nobis indicatur. Iam dixit quia possidemus eum: Beata gens cuius est Dominus Deus eorum. Cuius est fundus iste? Illius. Cuius ille? Illius. Cuius est iste? Dicamus de Deo, dicamus cuius est. Et quomodo nobis solet responderi, quando de fundis et de praediis aliquibus amplis atque amoenissimis quaerimus: Est quidam senator, et illud aut illud vocatur, cuius est ista possessio: et dicimus: Beatus ille homo. Sic si quaeramus: Cuius est Deus iste? Est quaedam beata gens cuius est: nam Dominus Deus eorum est. Et non sicut senator ille possidet fundum suum, non autem possidetur a fundo suo, sic et Deus gentis huius. Unde ut eius simus, laborare debemus: sed alterutrum se possident. Audistis quia gens possidet eum: Beata gens, cuius est Dominus Deus eorum. Audite quia et ille possidet illam: Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi. Beata gens possessione sua, beata haereditas possessore suo, populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi.

19. [v 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum Omnes hic ita accipe, ut gentis illius omnes intellegas illam haereditatem tenentes, vel illam haereditatem existentes. Haereditas est enim Dei ipsi omnes. Et ipsos omnes de coelo respexit Dominus, et vidit eos ille qui ait: Cum esses sub arbore fici, vidi te 28. Vidit enim eum quia miseratus est eum. Unde plerumque rogantes misericordiam, dicimus homini: Vide me. Et de illo qui te contemnit quid dicis? Non me videt. Est ergo quaedam visio miserantis, non visio punientis. Illa visio ad peccata animadversio est: quae ille peccata non vult videri, qui dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis 29. Quod vult ignosci, non vult agnosci: Averte, inquit, faciem tuam a peccatis meis. Cum ergo averterit faciem suam a peccatis tuis, non videbit te? Et unde alibi dicit: Ne avertas faciem tuam a me 30? Ergo avertat a peccatis tuis, non avertat a te: videat te, misereatur tui, subveniat tibi. De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: pertinentes ad Filium hominis.

20. [v 14.] De praeparato habitaculo suo: quod sibi praeparavit. Vidit nos de Apostolis, vidit nos de praedicatoribus veritatis, vidit nos de Angelis, quos ad nos misit. Haec omnia domus eius, haec omnia habitaculum eius: quia haec omnia coeli qui enarrant gloriam Dei. Vidit omnes filios hominum; de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Ipsi sunt, sui sunt, gens illa est beata, cuius est Dominus Deus eorum; populus ille est, quem elegit Dominus in haereditatem sibi: quia per omnes terras est, et non est in parte. Respexit super omnes qui habitant terram.

21. [v 15.] Qui finxit singillatim corda eorum. Manu gratiae suae, manu misericordiae suae finxit corda, plasmavit corda nostra, finxit singillatim, singula quaedam corda dans nobis, quae tamen non dirimant unitatem. Quomodo singillatim membra formata sunt omnia, singillatim habent opera sua, et tamen in unitate corporis vivunt; manus facit quod oculus non facit, auris id valet quod nec oculus nec manus valet; omnia tamen in unitate operantur, et manus et oculus et auris diversa faciunt, nec sibi adversantur: sic et in Christi corpore singuli homines, tamquam membra singula donis suis gaudent, quia ille qui elegit populum in haereditatem sibi, finxit singillatim corda eorum. Numquid enim omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides secundum eumdem Spiritum, alteri dona curationum 31. Quare? Quia finxit singillatim corda eorum. Quomodo autem in membris nostris diversa sunt opera, sed sanitas una: sic in omnibus membris Christi diversa munera, sed caritas una. Qui finxit singillatim corda eorum.

22. Qui intellegit omnia opera eorum. Intellegit quid est? Secretius et interius videt. Habes in psalmo: Intellege clamorem meum 32. Non enim quasi vocibus opus est, ut perveniat aliquid ad aures Dei. Occultus visus intellectus vocatur. Expressius dixit, quam si diceret: Videt omnia opera eorum: ne tunc putares videri opera ista, quando et tu vides opus hominis. Homo factum hominis moto eius corpore videt, Deus autem in corde videt. Quia ergo intus videt, dictum est, intellegit omnia opera eorum. Dant duo pauperibus; unus sibi mercedem quaerit coelestem, alius humanam laudem: tu in duobus unam rem vides, Deus duas intellegit; intus enim intellegit et intus agnoscit, fines ipsorum videt, intentiones ipsas videt. Qui intellegit omnia opera eorum.

23. [v 16.] Non salvus fiet rex per multitudinem virtutis suae. Ad Dominum omnes, in Deo omnes. Spes tua Deus sit, fortitudo tua Deus sit, firmitas tua Deus sit, exoratio tua ipse sit, laus tua ipse sit, finis in quo requiescas ipse sit, adiutorium cum laboras ipse sit. Audi veritatem: Non salvus fiet rex per multitudinem virtutis suae: nec gigans salvus erit in multitudine fortitudinis suae. Gigans superbus aliquis est, extollens se adversus Deum, velut quia est ipse aliquid in se et per se. Non fit iste salvus in multitudine virtutis suae.

24. [vv 17.18.] Sed equum habet magnum, fortem, validum, velocem; potest si aliquid ingruerit, cito illum de periculo liberare? Non fallatur, audiat quod sequitur: Mendax equus ad salutem. Intellexistis quid dictum sit: Mendax equus ad salutem? Non tibi promittat equus tuus salutem: si tibi promiserit, mentietur. Si enim Deus voluerit, liberaberis: si Deus noluerit, cadente equo altius cades. Non ergo putetis dictum: Mendax equus ad salutem, quasi mendax iustus ad salutem, quod velut iusti ad salutem mentiantur. Non est enim scriptum aequus, quod ab aequitate dicitur; sed equus, animal quadrupes. Hoc graecus codex indicat. Et redarguuntur mala iumenta, homines qui sibi quaerunt occasiones mendaciorum: cum Scriptura dicat: Os quod mentitur, occidit animam 33; et; Perdes omnes qui loquuntur mendacium 34. Quid est ergo: Mendax equus ad salutem? Mentitur tibi equus quando promittit salutem. Numquid equus alicui loquitur, et promittit salutem? Sed cum tu vides equum bene formatum, bonis viribus, magno cursu praeditum, ista omnia velut promittunt tibi de illo salutem: sed fallunt, si Deus non tuetur, quia Mendax equus ad salutem. Equum accipe etiam figurate quamlibet amplitudinem saeculi huius, quemlibet honorem in quem superbus ascendis: quo altius ingrederis, eo te non tantum celsiorem, sed etiam tutiorem falso putas. Quomodo enim te deiciat nescis, tanto elisum gravius, quanto sublimius ferebaris. Mendax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Et unde erit salvus? Non de virtute, non de viribus, non de honore, non de gloria, non de equo. Et unde? Quo ibo? Ubi inveniam unde salvus sim? Noli diu quaerere, noli longe. Ecce oculi Domini super timentes eum. Videtis quia ipsi sunt quos prospexit de habitaculo suo. Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes super misericordiam eius: non de meritis suis, non de virtute, non de fortitudine, non de equo, sed de misericordia eius.

Tempus famis est modo.

25. [v 19.] Ut eruat a morte animas eorum. Vitam aeternam promittit. Quid in ista peregrinatione? numquid deserit? Vide quid sequitur: Et alat eos in fame. Tempus famis est modo, tempus saturitatis post erit. Qui nos in fame huius corruptionis non deserit, immortales factos quomodo satiabit? Sed quamdiu tempus est famis, tolerandum est, durandum est, perseverandum est usque in finem. Iam currenda sunt omnia, quia et via est plana, et cogitandum est quid portemus. Adhuc quidem spectatores in amphitheatro forte insaniunt, et in sole sedent: et nos si stamus, tamen in umbraculo sumus, et utiliora et pulchriora sunt quae spectamus. Spectemus pulchra, et a pulchro spectemur. Spectemus nos mente ea quae dicuntur in sensibus divinarum Scripturarum, et gaudeamus tali spectaculo. Spectator autem noster quis est? Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia eius: ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

26. [v 20.] Sed propter peregrinationis tolerantiam quamdiu fames est, et exspectamus in via refici, ne deficiamus; quid nobis imponitur, vel quid profiteri debemus? Anima nostra patiens erit Domino. Secura exspectabit misericorditer promittentem, misericorditer et veraciter exhibentem: et donec exhibeat, quid agamus? Anima nostra patiens erit Domino. Sed quid, si in ipsa patientia non durabimus? Imo plane durabimus: Quoniam adiutor et protector noster est. Adiuvat in pugna, protegit ab aestu, non te deserit, tolera, dura. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 35.

27. [v 21.] Et quid cum perduraveris, cum patiens fueris, cum usque ad finem perveneris, quid tibi erit? Qua mercede toleras? utquid tanta dura tamdiu pateris? Quoniam in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. Spera hic, ut laeteris ibi: esuri et siti hic, ut epuleris ibi.

28. [v 22.] Hortatus est ad omnia, implevit nos gaudio spei, proposuit nobis quid amemus, in quo solo et de quo solo praesumamus: post haec fit oratio brevis et salubris: Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Et quo merito? Sicut speravimus in te. Fui quibusdam onerosus; sentio: quibusdam autem etiam cito terminavi sermonem; et hoc sentio: ignoscant infirmi fortioribus, et pro infirmis deprecentur fortiores. In uno corpore omnia membra simus, a capite nostro vegetemur: et in illo spes nostra est, et in illo fortitudo nostra est. Non dubitemus exigere de Domino Deo nostro misericordiam; vult omnino exigi se. Non enim turbabitur dum exigitur, aut omnino angustabitur, quomodo ille a quo petis quod non habet, aut quod parum habet, et timet dare ne minus habeat. Vis nosse quomodo tibi eroget Deus misericordiam? Tu eroga caritatem: videamus si finis, dum erogas. Quanta est ergo opulentia in ipsa summitate, si potest tanta esse in imagine?

Omnes homines sunt fratres.

29. Ergo, fratres, ad hanc maxime exhortamur vos caritatem, non solum in vos ipsos, sed in eos etiam qui foris sunt, sive adhuc pagani, nondum credentes in Christum, sive divisi a nobis, nobiscum caput confitentes et a corpore separati. Doleamus illos, fratres, tamquam fratres nostros. Velint nolint, fratres nostri sunt. Tunc esse desinent fratres nostri, si desierint dicere, Pater noster 36. Dixit de quibusdam propheta: His qui dicunt vobis: Non estis fratres nostri; dicite: Fratres nostri estis 37. Circumspicite de quibus hoc dicere potuerit: numquid de Paganis? Non, neque enim dicimus eos fratres nostros secundum Scripturas et ecclesiasticum loquendi morem. Numquid de Iudaeis qui in Christum non crediderunt? Legite Apostolum, et videte quia fratres quando dicit Apostolus sine aliquo additamento, non vult intellegi nisi Christianos: Non est autem subiectus, inquit, frater aut soror in huiusmodi 38: cum diceret de coniugio, fratrem et sororem dixit christianum vel christianam. Item dicit: Tu autem quid iudicas fratrem tuum, aut tu quid spernis fratrem tuum? 39 Et alio loco: Vos, inquit, iniquitatem facitis et fraudatis, et hoc fratribus 40. Isti ergo qui dicunt: Non estis fratres nostri, paganos nos dicunt. Ideo enim et rebaptizare nos volunt, dicentes nos non habere quod dant. Unde consequens est error ipsorum, ut negent nos fratres suos esse. Sed quare nobis dixit propheta: Vos dicite illis: Fratres nostri estis: nisi quia nos in eis agnoscimus quod non repetimus? Illi ergo non agnoscendo baptismum nostrum, negant nos esse fratres: nos autem non repetendo ipsorum, sed agnoscendo nostrum, dicimus eis: Fratres nostri estis. Dicant illi: Quid nos quaeritis, quid nos vultis? Respondeamus: Fratres nostri estis. Dicant: Ite a nobis, non vobiscum habemus rationem. Nos prorsus vobiscum rationem habemus: unum Christum confitemur, in uno corpore, sub uno capite esse debemus. Quid ergo me quaeris, ait, si perii? Magna absurditas, magna vesania. Quid me quaeris, si perii? Quare quaererem, nisi quia periisti? Si ergo perii, inquit, quomodo sum frater tuus? Ut dicatur mihi de te: Frater tuus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 41. Adiuramus ergo vos, fratres, per ipsa viscera caritatis, cuius lacte nutrimur, cuius pane solidamur, per Christum Dominum nostrum, per mansuetudinem eius, adiuramus vos (tempus est enim ut impendamus in eos magnam caritatem, abundantem misericordiam in deprecando Deum pro illis, ut aliquando det illis sensum sobrium, ut resipiscant, et videant se, quia non habent omnino quod dicant contra veritatem: non eis remansit nisi sola infirmitas animositatis, quae tanto est languidior, quanto se maiores vires habere existimat) pro infirmis, pro carnaliter sapientibus, pro animalibus et carnalibus, tamen pro fratribus nostris, eadem sacramenta celebrantibus, etsi non nobiscum, eadem tamen; unum Amen respondentibus, etsi non nobiscum, unum tamen; medullas caritatis vestrae fundatis Deo pro eis. Aliquid enim pro salute ipsorum egimus in concilio, quod explicari vobis hodie iam tempus non sufficit. Unde exhortamur vos ut alacriores et numerosiores (audient enim a vobis fratres nostri qui nunc non adsunt) conveniatis crastino die ad basilicam Tricliarum.

IN PSALMUM 33

ENARRATIO

Sermo 1

1. Psalmus iste nihil quidem obscurum et quod expositore indigeat, videtur habere in textu suo: titulus autem eius intentos facit, et pulsantes desiderat. Sed quemadmodum hic scriptum est, quia beatus vir qui sperat in eum: speremus omnes quod pulsantibus aperturus est. Non enim hortaretur nos ut pulsaremus, si nollet aperire pulsantibus 1. Si enim aliquando contingit, ut qui disponebat semper claudere, taedio compulsus ad manum pulsantis contra dispositionem suam surgat et aperiat, ne diu pulsantem patiatur 2: quanto magis sperare debemus citius aperturum illum qui ait: Pulsate, et aperietur vobis? Pulso ego nunc intentione cordis ad Dominum Deum, ut dignetur nobis hoc mysterium revelare: pulset mecum et Caritas vestra intentione audiendi, et humilitate orandi pro nobis. Est enim, quod fatendum est, arcanum et grande mysterium.

Mutatio nominis sacramentum est in V.T.

2. Sic enim se habet titulus psalmi: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Quaerimus in Scripturis secundum res gestas, quae nobis de David conscriptae sunt, quando sit factum: quemadmodum invenimus titulum psalmi: Cum fugeret David a facie Abessalon filii sui 3. Legimus enim in Regnorum libris et invenimus quando David fugeret a facie filii sui Abessalon 4: et verissimum est, quia contigit, et quod contigit scriptum est; et quamvis titulus psalmi in mysterio sic scriptus sit, tamen ductus est de re quae gesta est. Sic credo et quod hic scriptum est: Cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit, scriptum esse in Regnorum libris, ubi omnia nobis scripta sunt quae pertinent ad res gestas David 5: sed non invenimus hoc, et tamen aliquid invenimus unde appareat hoc esse tractum. Nam scriptum est quia cum fugeret David persecutorem Saul, contulit se ad Achis regem Geth 6, id est ad regem cuiusdam gentis vicinae regno Iudaeorum: ibi latitabat, ut persecutionem Saulis evitaret. Recens autem erat gloria eius, unde pro benefacto meruit invidiam, quando Goliam interfecit 7, et in una pugna gloriam securitatemque regni et regi et populo comparavit. Saul autem cum provocante Golia aestuaret, prostrato Golia hostis esse coepit ei, per cuius manum hostem necaverat, et invidit gloriae David: maxime quia populus in exsultatione constitutus, et choro iam facto mulieres cantaverunt gloriam David, quod Saul percussisset in millibus, et David in denis millibus 8. Hinc ille commotus, quod coeperat habere maiorem gloriam per unam pugnam puer, et iam in laudibus omnium regi praeponebatur, ut se habet pestilentia livoris et superbia saeculi, invidere coeperat, et persequi 9. Tunc ille se, ut dixi, contulerat ad regem Geth, qui vocabatur Achis. Suggestum est autem regi ipsi, quod illum apud se haberet, qui magnam gloriam habere coeperat in populo Iudaeorum, et dictum est illi: Nonne iste est David, cui chorum fecerunt mulieres Israelitae, dicentes: Saul percussit in millibus, et David in denis millibus? 10 Si autem propter hanc gloriam invidere illi coeperat Saul, nonne metuendum erat David, ne et ille rex ad quem confugerat, vellet opprimere eum, quem posset de vicino hostem habere, si salvum servaret? Timuit et illum 11, et, sicut scriptum est, mutavit vultum suum coram ipsis, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae discurrebant super barbam eius. Vidit eum rex ille apud quem latebat, et ait suis: Utquid mihi arreptitium istum adduxistis? numquidnam intraturus est in domum meam? 12 Et sic illum dimisit proiciens illum: et recessit inde David incolumis per istam figurationem furoris. Pro ista ergo figuratione furoris videtur ad ipsam historiam pertinere quod hic scriptum est: Psalmus David, cum mutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum, et abiit. Sed ille Achis erat, non Abimelech 13. Nomen enim solum non videtur convenire: nam res gesta prope ipsis verbis pariter designata est in Psalmis, quibus scripta est in Regnorum libro. Ideo magis movere nos debet ad quaerendum sacramentum, quia nomen mutatum est. Nam neque illud sine causa factum est, quamvis sit factum; sed quia aliquid figurabat: neque hoc sine causa scriptum est, et nomine commutato.

De figuris Veteris Testamenti.

3. Videtis certe, fratres, profunditatem sacramentorum. Si non est in mysterio, quod a puero Golias occisus est 14; non est in mysterio, quia immutavit vultum suum, et affectabat, et tympanizabat, et cadebat ad ostia civitatis et ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam eius. Unde fieri potest ut non hoc aliquid significaret? quando quidem aperte dicit Apostolus: Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit. Si nihil significat manna, de quo dicit Apostolus: Et cibum spiritalem manducaverunt: si nihil significat quod divisum est mare, et per medium ductus est populus, ut evaderent persecutionem Pharaonis, cum dicat Apostolus: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari: si nihil significat quod percussa petra aqua profluxit, cum dicat Apostolus: Petra autem erat Christus 15: si ergo illa nihil significant, quamvis sint gesta: si nihil denique significant duo filii Abrahae nati secundum ordinem nascendi hominum, et tamen ipsos duos filios duo Testamenta appellat Apostolus, Vetus et Novum, et dicit: Haec sunt duo Testamenta, quae sunt in allegoria 16: si ergo illa nihil significant, quae videtis auctoritate apostolica in mysterio futurarum rerum gesta esse; debemus arbitrari nihil significare etiam hoc quod vobis ex libro Regnorum de David paulo ante narravi. Non ergo nihil significat, et quod nomen mutatum est, et dictum est coram Abimelech.

David figura Christi.

4. Intendite mecum. Omnia enim quae dixi modo, quasi ad manum pertinent pulsantis, nondum apertum est. Pulsavimus, cum ista diceremus; pulsastis et vos, cum ista audiretis: adhuc pulsemus orando, ut Dominus aperiat nobis. Nominum hebraeorum habemus interpretationem: non defuerunt docti viri, qui nobis nomina ex hebraeo in graecam linguam, et inde in latinam transferrent. Consulentes ergo nomina ista, invenimus interpretari Abimelech, Patris mei regnum 17; et interpretari Achis, Quomodo est. Haec nomina attendamus, inde incipit nobis aperiri pulsantibus. Si quaeris: Quid est Achis? respondetur: Quomodo est. Quomodo est, verbum est admirantis, et non intellegentis. Abimelech, Patris mei regnum: David, Manu fortis 18. In figura Christi David, sicut Golias in figura diaboli: et quod David prostravit Goliam, Christus est qui occidit diabolum. Quid est autem Christus qui diabolum occidit? Humilitas occidit superbiam. Cum ergo Christum nomino, fratres mei, maxime nobis humilitas commendatur. Viam enim nobis fecit per humilitatem: quia per superbiam recesseramus a Deo, redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis praeponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Et si existeret aliquis humilis vir in spiritu, sicut erant Prophetae, Patriarchae, dedignabatur genus humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei.

Melchisedech figura Christi.

5. Erat autem, ut nostis, sacrificium Iudaeorum antea secundum ordinem Aaron in victimis pecorum, et hoc in mysterio: nondum erat sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod fideles norunt, et qui Evangelium legerunt, quod sacrificium nunc diffusum est toto orbe terrarum. Proponite ergo vobis ante oculos duo sacrificia, et illud secundum ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech. Scriptum est enim: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec 19. De quo dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec? De Domino nostro Iesu Christo. Quis erat Melchisedec? Rex Salem. Salem civitas fuit antea, illa quae postea, sicut docti prodiderunt, Ierusalem dicta est. Ergo antequam ibi regnarent Iudaei, ibi erat ille sacerdos Melchisedec, qui scribitur in Genesi Sacerdos Dei excelsi 20. Ipse occurrit Abrahae, quando liberavit Lot de manu persequentium, et prostravit eos a quibus ille tenebatur, et liberavit fratrem: post liberationem fratris occurrit ei Melchisedec. Et tantus erat Melchisedec, a quo benediceretur Abraham. Protulit panem et vinum, et benedixit Abraham, et dedit ei decimas Abraham. Videte quid protulit, et quem benedixit. Et dictum est postea: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. David hoc in Spiritu dixit longe post Abraham: temporibus autem Abrahae fuit Melchisedec. De quo alio dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec, nisi de illo cuius nostis sacrificium?

Christus animae cibus.

6. Sublatum est ergo sacrificium Aaron, et coepit esse sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Ergo mutavit nescio quis vultum suum. Quis est iste nescio quis? Non sit nescio quis: notus est enim Dominus noster Iesus Christus. In corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram. Unde autem commendavit corpus et sanguinem suum 21? De humilitate sua. Nisi enim esset humilis, nec manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 22. Ecce cibus sempiternus: sed manducant Angeli, manducant supernae Virtutes, manducant coelestes Spiritus, et manducantes saginantur, et integrum manet quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum? Unde cor tam idoneum illi cibo? Oportebat ergo ut mensa illa lactesceret, et ad parvulos perveniret. Unde autem fit cibus lac? unde cibus in lac convertitur, nisi per carnem traiciatur? Nam mater hoc facit. Quod manducat mater, hoc manducat infans: sed quia minus idoneus est infans, qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et per humilitatem mammillae et lactis succum, de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pavit nos Sapientia Dei? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 23. Videte ergo humilitatem: quia panem Angelorum manducavit homo, ut scriptum est: Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo 24: id est, Verbum illud quo pascuntur Angeli sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo: quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Saginantur illo Angeli: sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem Angelorum homo, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humilavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 25: ut iam de cruce commendaretur nobis caro et sanguis Domini novum sacrificium. Quia mutavit vultum suum coram Abimelech, id est coram regno patris. Regnum enim patris, regnum erat Iudaeorum. Quomodo regnum patris? Regnum David, regnum Abrahae. Nam regnum Dei Patris, magis Ecclesia quam populus Iudaeorum: sed secundum carnem regnum patris populus Israel. Dictum est enim: Et dabit ei Deus sedem David patris eius 26. Demonstratur ergo secundum carnem pater Domini esse David: secundum divinitatem autem Christus non filius, sed Dominus David. Iudaei vero Christum secundum carnem norunt, secundum divinitatem non norunt. Ideo fecit illis quaestionem, et dixit: Cuius filium esse dicitis Christum? Et responderunt: Filium David. Et ille: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, ubi ait: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? Et non potuerunt illi respondere 27: quia non noverant in Domino Christo, nisi quod videbatur oculis, non quod corde intellegebatur. Si autem intus haberent oculos sicut habebant foris, ex eo quod foris videbant intellegerent filium David; ex eo quod intus intellegebant, intellegerent Dominum David.

7. Mutavit ergo vultum suum coram Abimelech. Quid est, coram Abimelech? Coram regno patris. Quid est, Coram regno patris? Coram Iudaeis. Et dimisit eum, et abiit. Quem dimisit? Ipsum populum Iudaeorum dimisit, et abiit. Quaeris modo Christum apud Iudaeos, et non invenis. Unde dimisit et abiit? Quia mutavit vultum suum. Haerentes enim illi sacrificio secundum ordinem Aaron, non tenuerunt sacrificium secundum ordinem Melchisedec 28; et amiserunt Christum, et coeperunt eum habere Gentes, quo non miserat ante praecones. Nam ad illos praecones miserat, ipsum David, Abraham, Isaac et Iacob, Isaiam, Ieremiam, et caeteros Prophetas miserat, et pauci inde cognoverunt, et ipsi pauci in comparatione pereuntium: nam multi erant. Millia enim legimus fuisse. Scriptum enim est: Reliquiae salvae fient 29. Sed quaeris modo circumcisos christianos, et non invenis. Erant autem de circumcisione recentibus temporibus fidei multa millia christianorum. Quaeris modo, et non invenis. Merito non invenis. Mutavit enim vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Et coram Achis mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Ideo enim mutata sunt nomina, ut ad mysterii significationem nos excitaret mutatio nominum: ne putaremus non narrari aut commemorari in Scripturis Psalmorum, nisi quod in libris Regnorum gestum invenitur, et non ibi quaereremus figuras futurorum, sed tamquam res gestas acciperemus. Cum ergo nomina mutantur, quid tibi dicitur? Clausum est hic aliquid; pulsa, noli haerere in littera; quia littera occidit: sed desidera spiritum; spiritus enim vivificat 30: intellectus spiritalis credentem salvum facit.

8. Quomodo ergo dimisit Achis regem, attendite, fratres. Achis dixi interpretari: Quomodo est. Recordamini Evangelium: quando loquebatur Dominus noster Iesus Christus de corpore suo, ait: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam: caro enim mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est 31. Et discipuli eius qui eum sequebantur, expaverunt, et exhorruerunt sermonem, et non intellegentes putaverunt nescio quid durum dicere Dominum nostrum Iesum Christum, quod carnem eius quam videbant, manducaturi erant, et sanguinem bibituri: et non potuerunt tolerare, quasi dicentes: Quomodo est? Error enim et ignorantia et stultitia in persona regis Achis. Ubi enim dicitur: Quomodo est, non intellegitur: ubi non intellegitur, tenebrae ignorantiae sunt. Erat ergo in illis regnum ignorantiae, quasi rex Achis: id est, regnum erroris eis dominabatur. Ille autem dicebat: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum. Quia mutaverat vultum suum, quasi furor iste et insania videbatur, dare carnem suam manducandam hominibus, et bibendum sanguinem. Ideo quasi insanus putatus est David, quando dixit ipse Achis: Arreptitium hunc mihi adduxistis. Nonne videtur insania: Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Et dicens: Quicumque non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam, quasi insanire videtur. Sed regi Achis insanire videtur, id est stultis et ignorantibus. Ideo dimisit eos et abiit: fugit de corde eorum intellectus, ne eum possint comprehendere. Et quid dixerunt illi? Quasi: Quomodo est, quod interpretatur Achis. Dixerunt enim: Quomodo potest hic nobis dare manducare carnem suam 32? Arreptitium putabant Dominum, et nescire quid loqueretur, et insanire. Ille autem qui noverat quod dicebat in illa mutatione vultus sui, et quasi furore et insania, sacramenta praedicabat, et affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis.

Christus compassus est infirmitatibus nostris.

9. Quaerendum est quid sit, et ipsum affectabat, et ad ostia tympanizabat. Non sine causa dictum est: Procidebat ad ostia portae: non sine causa dictum est: Et salivae decurrebant super barbam eius: non frustra dicta sunt. Mercede intellegentiae diuturnus sermo onerosus esse non debet. Nostis, fratres, Iudaeos ipsos, coram quibus ille mutavit vultum suum, et dimisit eos, et abiit, hodie vacare. Si illi qui Christum amiserunt, quos dimisit, et abiit, habent inanem vacationem; nos habemus fructuosam vacationem, ut intellegamus Christum qui illos dimisit, et venit ad nos. Omnia non frustra facta sunt, et in illo furore David, quod dicitur affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae, et salivae decurrebant super barbam eius. Affectabat ille: quid est, affectabat? Affectum habebat. Quid est affectum habere? Quia compassus est infirmitatibus nostris: et ideo voluit ipsam carnem suscipere, in qua mortem occideret. Compassus ergo nobis, affectasse dictus est. Ideo reprehendit Apostolus eos qui duri sunt et sine affectu. Reprehendens enim quosdam, ait: Sine affectu, sine misericordia 33. Ubi est affectus, ibi misericordia. Ubi misericordia est? Miseratus est nos desuper. Nam si exinanire se nollet, manens in ea forma in qua aequalis erat Patri sempiternus, semper nos in morte remansissemus: sed ut nos de morte sempiterna liberaret, quo nos peccatum superbiae perduxerat, humilavit se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis. Ergo affectavit, quia pervenit usque ad mortem crucis. Et quoniam qui crucifigitur, in ligno extenditur; ut autem tympanum fiat, caro, id est corium, in ligno extenditur: dictum est, et tympanizabat, id est crucifigebatur, in ligno extendebatur. Affectabat, id est, affectum in nos habebat, ut animam suam poneret pro ovibus suis 34. Tympanizabat. Quomodo? Ad ostia civitatis. Ostium nobis est quod aperitur, ut credamus in Deum. Clauseramus ostia contra Christum, et aperueramus diabolo; contra vitam aeternam clausum cor habebamus: ille autem Dominus Deus noster, quia clausum cor habebamus homines adversus vitam aeternam, nec poteramus videre Verbum quod vident Angeli, cruce aperiebat corda mortalium, hoc est, tympanizabat ad ostia civitatis.

10. Et ferebatur in manibus suis. Hoc vero, fratres, quomodo posset fieri in homine, quis intellegat? Quis enim portatur in manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur. Quomodo intellegatur in ipso David secundum litteram. non invenimus; in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: Hoc est corpus meum 35. Ferebat enim illud corpus in manibus suis. Ipsa est humilitas Domini nostri Iesu Christi, ipsa multum commendatur hominibus. Ad ipsam nos hortatur, fratres, ut vivamus, id est humilitatem eius imitemur: ut percutiamus Goliam, et tenentes Christum vincamus superbiam. Procidebat enim ad ostia portae. Quid est: Procidebat? Ad humilitatem se ipse deiciebat. Quid est, ad ostia portae? Ad initium fidei, quo salvi efficimur. Nemo enim incipit nisi ab initio fidei, sicut dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei 36. Venturi sumus facie ad faciem; sicut scriptum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 37. Videbimus: quando? Cum ista transierint. Audi etiam Paulum apostolum: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 38. Antequam ergo videamus facie ad faciem Verbum, quod vident Angeli, opus nobis est adhuc ostiis portae, ad quae procidit Dominus, humilans se usque ad mortem.

11. Quid est quod salivae decurrebant super barbam eius? In hoc enim immutavit vultum suum coram Abimelech, vel Achis, et dimisit eum, et abiit. Non intellegentes dimisit. Ad quos abiit? Ad Gentes. Ergo nos intellegamus quod ipsi non potuerunt. Decurrebant super barbam David salivae: quid sunt salivae? Quasi verba infantilia: salivae enim currunt infantibus. Nonne erant tamquam infantilia verba: Manducate carnem meam, et bibite sanguinem meum? Sed ista infantilia verba tegebant virtutem ipsius. Virtus enim in barba intellegitur. Salivae igitur decurrentes super barbam eius, quid sunt, nisi verba infirma virtutem eius tegentia? Intellexit, ut arbitror, Sanctitas vestra titulum psalmi huius. Si velimus iam psalmum exponere, timendum est ne illa quae audistis labantur de cordibus vestris. Titulum psalmi huius exposuerimus in nomine Domini nostri Iesu Christi: quoniam crastinus dies dominicus est, et debemus vobis sermonem, differamus in crastinum, ut etiam psalmi textum libenter audiatis.

IN PSALMUM 33

ENARRATIO

Sermo 2

1. Qui hesterno die adfuistis, non dubito quod memineritis pollicitationis nostrae. Tempus enim iam est in nomine Domini debitum solvere. Ipse inspiravit ut promitteremus, ipse dabit ut solvamus, semper existentes debitores caritatis. Ipsa est enim quae semper redditur, et semper debetur, sicut dicit Apostolus: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem vos diligatis 1. Psalmi huius titulum heri exposuimus; cuius expositio cum nos diutius retineret, eiusdem psalmi textum exponendum distulimus. Audiamus ergo quid Spiritus sanctus per os Prophetae sancti sui dicat in isto sermone psalmi, quod congruat titulo quem hesterno die tractavimus. Qui non adfuerunt, tamquam et hoc debitum petunt: sed ne forte per alias tantas moras, fraudemus eos quibus iam reddendum est quod debemus, breviter commemoratum agnoscant, quantum possunt, qui hodie adsunt et heri non adfuerunt. Si quid autem eos movet quod diligentius interrogare debeant, patentes aures nostras invenient in nomine Christi aliis temporibus, ne ista occupentur.

2. Diximus scriptum esse in libro Regnorum, quod David cum fugeret Saul, latere voluit apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria eius ibi fuisset commemorata, ne per livorem idem rex ad quem confugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit vultum suum, et, sicut legimus, affectabat, et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis, et procidebat ad ostia portae. Et dixit rex Achis: Quid huc mihi adduxistis istum? Numquid arreptitium ego opus habeo? 2 Et sic eum dimisit, ut impleatur quod hic scriptum est: Mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit. Dimisit autem regem Achis: hic vero dictum est quod mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Diximus autem nomina mutata esse, ut sacramentum ostenderetur: ne si idem nomen repetitum esset in titulo psalmi, non nobis prophetasse aliquid in sacramento, sed quasi gesta narrasse videretur. Utrumque ergo nomen magnum continet sacramentum. Nam Achis interpretatur, Quomodo est: Abimelech interpretatur, Patris mei regnum. In illo verbo quod dicitur, Quomodo est, ignorantia significatur, ut verbum mirantis et non agnoscentis intellegas: in isto autem quod dicitur Abimelech, regnum Iudaeorum significatur. Ex Christi enim persona potest dici, Patris mei regnum; quia pater ipsius secundum carnem, David; et regnum David erat in gente Iudaeorum. Coram regno ergo patris sui mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit; quia erat ibi sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedec. Mutavit ergo vultum suum in sacerdotio, et dimisit gentem Iudaeorum, et venit ad Gentes. Quid est ergo: Affectabat? Affectu plenus erat. Quid enim tam plenum affectu, quam misericordia Domini nostri Iesu Christi, qui videns infirmitatem nostram, ut nos a sempiterna morte liberaret, temporalem mortem cum tanta iniuria contumeliaque suscepit? Et tympanizabat: quia tympanum non fit nisi cum corium in ligno extenditur; et tympanizabat David significans quod crucifigendus esset Christus. Tympanizabat autem ad ostia civitatis: quae sunt ostia civitatis, nisi corda nostra quae clauseramus contra Christum, qui de tympano crucis aperuit corda mortalium? Et ferebatur in manibus suis: quomodo ferebatur in manibus suis? Quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, accepit in manus suas quod norunt fideles; et ipse se portabat quodam modo, cum diceret: Hoc est corpus meum 3. Et procidebat ad ostia portae: id est, humilavit se. Hoc est enim procidere usque ad initium fidei nostrae. Ostium enim portae initium fidei, unde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem: ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum facie ad faciem videre coeperit. Sic se habet titulus psalmi; breviter audivimus: audiamus iam ipsa verba affectantis et tympanizantis ad portam civitatis.

In prosperis et in adversis Domino bene dicamus.

3. [v 2.] Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Dicit Christus, dicat et christianus; quia et christianus in corpore Christi est; et propterea Christus homo, ut posset esse christianus angelus, qui ait: Benedicam Dominum. Quando benedicam Dominum? Quando tibi benefacit? quando abundant saecularia? quando multum abundat frumenti, olei, vini, auri, argenti, mancipiorum, pecorum, salusque ista mortalis invulnerata et incorrupta persistit, ea quae nascuntur crescunt omnia, nihil immatura morte subtrahitur, felicitas tota abundat in domo, circumfluunt omnia, tunc benedices Dominum? Non: sed in omni tempore. Ergo et tunc, et quando ista secundum tempus et secundum flagella Domini Dei nostri turbantur, auferuntur, minus nascuntur, iam nata dilabuntur. Fiunt enim haec, et inde sequitur penuria, egestas, labor, dolor et tentatio. Sed tu qui cantasti: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, et quando ista dat, benedic; et quando ista tollit, benedic. Quia ille dat, ille tollit: sed seipsum a benedicente se non tollit.

Humilitas commendatur.

4. Quis est autem qui benedicit Dominum in omni tempore, nisi humilis corde? Ipsam enim humilitatem docuit Dominus noster in corpore et sanguine suo: quia cum commendat corpus et sanguinem suum, humilitatem suam commendat, in eo quod in ipsa historia scriptum est, in illo quasi furore David, quod praetermisimus: Et salivae decurrebant super barbam eius. Cum legeretur Apostolus, audistis ipsas salivas, sed decurrentes super barbam. Dicit aliquis: Quas salivas audivimus? Nonne modo lectus est Apostolus, cum diceret: Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt? Modo lectum est: Nos autem praedicamus, inquit: Christum crucifixum (tunc enim tympanizabat) Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines 4. Salivae enim significant stultitiam, salivae significant infirmitatem. Sed si quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines: non tamquam salivae offendant, sed attende, quia super barbam decurrunt. Quomodo enim salivis infirmitas, sic barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae: et quod forinsecus infirmabatur, tamquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus tamquam barba tegebatur. Ergo humilitas nobis commendatur. Esto humilis, si vis benedicere Dominum in omni tempore, et semper laus eius sit in ore tuo. Quia Iob non tantum benedixit Dominum, quando abundabant illi omnia, quibus eum legimus divitem fuisse et felicem, et pecore, et servis, et domo, felicem filiis, et omnibus rebus. Ablata sunt omnia uno tempore, et implevit quod in hoc psalmo scriptum est, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 5. Ecce habes exemplum benedicentis Dominum in omni tempore.

De humilitate et mansuetudine.

5. [v 3.] Quare autem benedicit Dominum homo in omni tempore? Quia humilis est. Quid est esse humilem? Nolle in se laudari. Qui in se vult laudari, superbus est. Qui superbus non est, humilis est. Non vis ergo esse superbus? Ut possis esse humilis, dic quod dictum est: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Ergo qui non in Domino volunt laudari, non sunt mansueti; sed truces, asperi, elati, superbi. Iumenta mansueta vult habere Dominus: esto iumentum Domini, id est, esto mansuetus. Sedet ille super te, ipse regit te: noli timere ne offendas, et eas in praeceps. Infirmitas quidem tua est, sed attende quis tibi praesideat. Pullus asini es, sed Christum portas. Nam et ipse in pullo asini venit ad civitatem, et fuit illud iumentum mansuetum. Numquid laudabatur iumentum illud? Numquid iumento dicebatur: Hosanna, fili David, benedictus qui venit in nomine Domini 6? Asellus portabat: sed ille qui portabatur, a praecedentibus et consequentibus laudabatur. Et dicebat forte iumentum: In Domino laudabitur anima mea; audiant mansueti, et laetentur. Nunquam illud dixit ille asinus, fratres: sed dicat illud populus qui imitatur iumentum illud, si vult portare Dominum suum. Irascitur forte populus, quia comparatur asello in quo sedit Dominus; et dicent mihi aliqui superbi et elati: Ecce asinos nos fecit. Sit asinus Domini quisquis hoc dicit; ne sit equus et mulus, quibus non est intellectus. Nostis enim psalmum ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 7. Equus enim et mulus erigunt cervicem aliquando, et sua ferocitate excutiunt a se sessorem. Domantur frenis, camo, verberibus, donec discant subesse, et portare dominum suum. Tu autem antequam freno tundantur ora tua, esto mansuetus, et porta Dominum tuum: noli in te velle laudari, sed laudetur ille qui super te sedet, et dices: In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et laetentur. Nam quando audiunt non mansueti, non laetantur, sed irascuntur: et ipsi sunt qui dicunt quod asinos eos fecerimus. Qui autem mansueti sunt, dignentur audire et esse quod audiunt.

Quid sapientia sit et quomodo amanda.

6. [v 4.] Sequitur, Magnificate Dominum mecum. Quis est iste qui exhortatur ut magnificemus cum illo Dominum? Quisquis est, fratres, in corpore Christi, ad hoc debet dare operam, ut magnificetur cum illo Dominus. Amat enim Dominum quisquis est iste. Et quomodo illum amat? Ut non invideat coamatori suo. Quisquis enim amat carnaliter, necesse est ut cum zelo pestifero amet: si forte pro magno nudam videre potuerit, quam pestifero amore desideravit, numquid vult ut videat illam et alius? Necesse est ut zelo et livore saucietur, si et alius eam viderit. Et sic servatur castitas, si aut ille videat cui licet, et alius non videat, aut nec ipse. Non sic est Sapientia Dei: videbimus illam facie ad faciem, et omnes videbimus, et nemo ibi zelabit. Omnibus se exhibet, et integra est, et casta est omnibus. Illi mutantur in eam, et ipsa in eos non mutatur. Ipsa est veritas, ipsa est Deus. Numquid aliquando audistis, fratres, quod potuerit commutari Deus noster? Supereminens omnibus veritas est, Verbum Dei est, Sapientia Dei est, per quem facta sunt omnia: habet amatores suos. Sed quid dicit amator ipsius? Magnificate Dominum mecum. Nolo solus magnificare Dominum, nolo solus amare, nolo solus amplecti. Non enim si ego amplexus fuero, non habet alius ubi manus ponat. Latitudo tanta est in ipsa Sapientia, ut omnes animae amplectantur et perfruantur. Et quid dicam, fratres? Erubescant qui sic amant Deum, ut invideant aliis? Aurigam perditi homines amant, et quisquis amaverit aurigam aut venatorem, vult ut totus populus cum illo amet; et hortatur, et dicit: Amate mecum illum pantomimum, amate illam mecum et illam turpitudinem. Clamat ille in populo, ut ametur cum illo turpitudo: et christianus non clamat in Ecclesia, ut ametur cum illo veritas Dei! Excitate ergo in vobis amorem, fratres, et clamate unicuique vestrorum, et dicite: Magnificate Dominum mecum. Sit in vobis iste fervor. Quare vobis recitantur ista, et exponuntur? Si amatis Deum, rapite omnes ad amorem Dei qui vobis iunguntur, et omnes qui sunt in domo vestra: si amatur a vobis corpus Christi, id est unitas Ecclesiae, rapite eos ad fruendum, et dicite: Magnificate Dominum mecum.

Commendatur unitas Ecclesiae Christi.

7. [v 4.] Et exaltemus nomen eius in idipsum. Quid est, exaltemus nomen eius in idipsum? Hoc est, in unum. Nam multi codices sic habent: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum. Sive in idipsum dicatur, sive in unum; hoc idem dicitur. Ergo rapite quos potestis, hortando, portando, rogando, disputando, rationem reddendo, cum mansuetudine, cum lenitate: rapite ad amorem; ut si magnificant Dominum, in unum magnificent. Et pars Donati videtur sibi magnificare Dominum: quid eos offendit orbis terrarum? Dicamus illis, fratres: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum. Quare in praecisione vultis magnificare Dominum? Ille unus est, quare duos populos vultis facere Deo? Quare vultis dissipare corpus Christi? Certe enim ipse pendebat in cruce, quando tympanizabat: et cum penderet in cruce, emisit spiritum; et venerunt illi qui eum suspenderant, et invenerunt eum emisisse spiritum, et non illi fregerunt crura: latronibus autem adhuc in cruce viventibus fregerunt 8, ut per ipsum dolorem compendio mortis ab illo cruciatu liberarentur, quomodo solebat crucifixis fieri. Ergo venit persecutor, invenit Dominum quiete deposuisse spiritum: quia ipse dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam 9. Pro quibus posuit animam suam? Pro universa plebe sua, pro toto corpore suo. Venit ergo persecutor, et non fregit crura Christi: venit Donatus et disrupit Ecclesiam Christi. Integrum corpus Christi in cruce inter manus persecutorum est, et inter manus Christianorum non est integrum corpus Ecclesiae. Clamemus ergo, fratres, cum gemitu quantum possumus, dicentes: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum. Ecclesia enim illis clamat: vox est Ecclesiae, clamans illis qui se praeciderunt. Unde enim disrupti sunt? Per superbiam. Docet autem Christus humilitatem, cum commendat corpus et sanguinem suum: quod diximus Sanctitati vestrae in hoc psalmi textu agi et celebrari, ubi commendatur corpus et sanguis Christi, ubi commendatur humilitas Christi, quam pro nobis suscipere dignatus est.

Consectemur munditiam cordis.

8. [v 5.] Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Ubi exaudivit Dominus? Intus. Ubi dat? Intus. Ibi oras, ibi exaudiris, ibi beatificaris. Orasti, exauditus es, beatificatus es; et non scit qui iuxta te stat: gestum est totum in occulto, sicut Dominus in Evangelio dicit: Intra in cubiculum tuum, claude ostium tuum, et ora in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi 10. Cum ergo intras cubiculum tuum, intras cor tuum. Beati qui gaudent quando intrant ad cor suum, et nihil mali ibi inveniunt. Attendat Sanctitas vestra: quomodo nolunt intrare domos suas qui habent malas uxores, quomodo exeunt ad forum, et gaudent; coepit hora esse, qua intrent in domum suam, contristantur: intraturi sunt enim ad taedia, ad murmura, ad amaritudines, ad eversiones; quia non est domus composita, ubi inter virum et uxorem pax nulla est; et melius illi est foris circumire. Si ergo miseri sunt, qui cum redeunt ad parietes suos, timent ne aliquibus suorum perturbationibus evertantur; quanto sunt miseriores, qui ad conscientiam suam redire nolunt, ne ibi litibus peccatorum evertantur! Ergo ut possis libens redire ad cor tuum, munda illud: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 11. Aufer inde cupiditatum sordes, aufer labem avaritiae, aufer tabem superstitionum, aufer sacrilegia et malas cogitationes; odia, non dico adversus amicum, sed etiam adversus inimicum: aufer ista omnia; intra in cor tuum, et gaudebis ibi. Cum ibi coeperis gaudere, ipsa munditia cordis tui delectabit te, et faciet orare: quomodo si venias ad aliquem locum, silentium est ibi, forte quies est ibi, mundus est locus; Oremus hic, dicis: et delectat te compositio loci, et credis quod ibi te exaudiat Deus. Si ergo loci visibilis te delectat munditia, quare te non offendit immunditia cordis tui? Intra, munda omnia, leva oculos tuos ad Deum, et statim te exaudiet. Clama, et dic: Inquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eruit me. Quare? Quia cum fueris illuminatus, cum coeperis hic habere bonam conscientiam, restant tribulationes, quia restat aliquid infirmum, donec mors absorbeatur in victoriam, et mortale hoc induat immortalitatem 12: necesse est ut in hoc saeculo flagelleris; necesse est ut aliquas tentationes suggestionesque patiaris. Mundabit Deus omnia, eruet te ab omni tribulatione, ipsum quaere.

9. Inquisivi Dominum, et exaudivit me. Qui ergo non exaudiuntur, non Dominum quaerunt. Intendat Sanctitas vestra: non dixit: Inquisivi aurum a Domino, et exaudivit me; inquisivi a Domino senectutem, et exaudivit me; inquisivi a Domino hoc aut illud, et exaudivit me. Aliud est aliquid inquirere a Domino, aliud ipsum Dominum inquirere. Inquisivi, inquit, Dominum, et exaudivit me. Tu autem quando oras, et dicis: Occide illum inimicum meum; non Dominum inquiris, sed quasi facis te iudicem super inimicum tuum, et facis quaestionarium Deum tuum. Unde scis ne melior te sit cuius mortem quaeris? Eo ipso forte, quia ille non quaerit tuam. Ergo noli aliquid a Domino extra quaerere, sed ipsum Dominum quaere, et exaudiet te, et adhuc te loquente dicet: Ecce adsum 13. Quid est: Ecce adsum? Ecce praesens sum, quid vis, quid a me quaeris? Quidquid tibi dedero, vilius est quam ego: meipsum habe, me fruere, me amplectere: nondum potes totus; ex fide continge me, et inhaerebis mihi, (hoc tibi Deus dicit) et caetera onera tua ego a te deponam, ut totus mihi inhaereas, cum hoc mortale tuum ad immortalitatem convertero 14; ut sis aequalis Angelis meis 15, et semper videas faciem meam, et gaudeas, et gaudium tuum nemo auferet a te 16; quia inquisisti Dominum, et exaudivit te, et ex omnibus tribulationibus tuis eruit te.

Quomodo ad Deum sit accedendum.

10. [v 6.] Diximus quis esset exhortator, amator ille, qui non solus vult amplecti quod amat, et dicit: Accedite ad eum, et illuminamini. Dicit enim quod ipse probavit. Spiritalis enim quidam in corpore Christi, vel etiam ipse Dominus noster Iesus Christus secundum carnem, caput exhortans membra caetera, quid dicit? Accedite ad eum, et illuminamini. Aut potius christianus aliquis spiritalis ad ipsum Dominum nostrum Iesum Christum invitat ut accedamus. Sed accedamus ad eum, et illuminemur; non quomodo ad eum accesserunt Iudaei, ut tenebrarentur. Accesserunt enim ad illum, ut crucifigerent: nos ad eum accedamus, ut corpus et sanguinem eius accipiamus. Illi de crucifixo tenebrati sunt: nos manducando crucifixum et bibendo illuminamur. Accedite ad eum, et illuminamini, ecce Gentibus dicitur. Crucifixus Christus inter Iudaeos erat saevientes et videntes, Gentes absentes erant: ecce illi accesserunt qui in tenebris erant, et qui non viderunt illuminati sunt. Unde accedunt Gentes? Fide sectando, corde inhiando, caritate currendo. Pedes tui, caritas tua est. Duos pedes habeto, noli esse claudus. Qui sunt duo pedes? Duo praecepta dilectionis, Dei et proximi. Istis pedibus curre ad Deum, accede ad illum: quia et ut curreres ipse hortatus est, et ipse suum lumen aspersit sic, ut magnifice et divine se sequi possitis. Et vultus vestri non erubescent. Accedite, inquit, ad eum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent. Non erubescet vultus nisi superbi. Quare? Quia elatus vult esse, et quando fuerit passus contumeliam, aut ignominiam, aut casum secundum saeculum, aut aliquam afflictionem, erubescit. Sed noli timere, accede ad eum, et non erubesces. Quidquid fecerit tibi inimicus, videtur te superior esse apud homines: sed tu apud Deum superior illo es. Ego cepi, ego ligavi, ego interfeci. Quam superiores sibi videntur qui ista dicunt! Quam superiores videbantur sibi Iudaei quando Dominum colaphizabant, quando spuebant in faciem eius, et de canna percutiebant caput, quando spinis coronabant, quando tunica ignominiosa circumdabant! Quam superiores erant! Et ille videbatur inferior, quia procidebat ad ostia portae: sed ille non erubescebat. Lumen enim erat verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 17. Sicut ergo lumen non potest confundi, sic et illuminatum confundi non sinit. Accedite ergo ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent.

11. [vv 7.8.] Sed dicit aliquis: Quomodo ad eum accedo? Tantis malis, tantis peccatis oneratus sum, tanta scelera clamant de conscientia mea, quomodo audeo accedere ad Deum? Quomodo? Si humilaveris te per poenitentiam. Sed erubesco, ais, poenitentiam agere. Accede ergo ad eum, et illuminaberis, et vultus tuus non erubescet. Si enim timor erubescendi revocat te a poenitentia, poenitentia autem facit te accedere ad Deum: non vides quia poenam gestas in vultu, quia ideo erubuit vultus tuus, quoniam non accessit ad Deum: ideo non accessit, quia non vult agere poenitentiam? Sicut attestatur propheta: Iste inops clamavit, Et Dominus exaudivit eum. Docet te quomodo exaudiaris. Ideo non exaudiris, quia dives es. Ne forte clamabas, et non exaudiebaris, audi quare: Iste inops clamavit, et Dominus exaudivit eum. Inops clama, et exaudit Dominus. Et quomodo clamabo inops? Ut etsi habes aliquid, non inde praesumas de viribus tuis: ut intellegas te indigentem, ut intellegas te tamdiu esse pauperem, quamdiu non habes illum qui facit te divitem. Quomodo autem Dominus exaudivit eum? Et ex omnibus, inquit, tribulationibus eius salvum fecit eum. Et quomodo salvos facit ab omnibus tribulationibus? Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Sic scriptum est, fratres; non quomodo habent aliqui mendosi codices: Immittet Angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eruet eos: sed sic: Immitte Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Quem hic dixit Angelum Domini, qui immittet in circuitu timentium eum, et eruet eos? Ipse Dominus noster Iesus Christus in prophetia dictus est magni consilii Angelus, magni consilii nuntius: sic illum dixerunt Prophetae 18. Ipse ergo magni consilii Angelus, id est nuntius, immittet in eos qui timent Dominum, et eruet eos. Noli ergo timere ne lateas: ubicumque Dominum timueris, novit te ille Angelus qui immittet in circuitu, et eruet te.

12. [v 9.] Aperte modo de ipso sacramento vult dicere, quo ferebatur in manibus suis. Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Nonne aperit se psalmus, et ostendit tibi illam quasi insaniam et furorem constantem, sanam insaniam et sobriam ebrietatem illius David, qui in figura nescio quid ostendebat, quando illi ex persona regis Achis dixerunt: Quomodo est? quando dicebat Dominus: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam? Et illi in quibus regnabat Achis, id est, error et ignorantia, quid dixerunt? Quomodo iste poterit nobis dare carnem suam manducare 19? Si ignoras, gusta, et vide quoniam suavis est Dominus: si autem non intellegis, rex es Achis. Immutabit faciem suam David, et recedet a te, et dimittet te, et abibit.

13. Beatus vir qui sperat in eum. Hoc quid opus est diu exponi? Quisquis non sperat in Domino, miser est. Quis est qui non sperat in Domino? Qui in se sperat. Aliquando quod peius est, fratres mei, attendite, aliquando homines nolunt sperare in se, sed in aliis hominibus. Salva salute Gaii Seii, nihil mihi potes facere 20. Et forte loquitur de homine iam mortuo. In ista civitate dicit: Salva salute illius, et ille in aliis locis forte mortuus est. Et quam cito dicunt homines hoc: et non dicunt: Credo Deo, quia non te permittit nocere mihi. Non dicunt: Credo Deo meo, quia etsi te permiserit ad aliquid meum, ad animam meam non te permittet. Sed cum dicunt: Salva salute illius, nec ipsi volunt habere salutem, et illos gravant per quos putant habere salutem.

14. [vv 10.11.] Timete Dominum, omnes sancti eius, quia nihil deest timentibus eum. Multi enim propterea nolunt timere Dominum, ne famem patiantur. Dicitur illis: Nolite fraudem facere. Et dicunt: Unde me pasco? Non potest ars sine impostura esse, non potest negotium esse sine fraude. Sed fraudem punit Deus. Time Deum. Sed si timuero Deum, non habebo unde vivam. Timete Dominum, omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Copiam promittit trepido, et dubitanti ne si forte timuerit Dominum deserant illum superflua. Pascebat te Dominus contemnentem se, et deseret te timentem se? Attende, et noli dicere: Ille dives est, et ego pauper sum: ego timeo Dominum, ille non timendo quantum acquisivit, et ego timendo nudus sum! Videte quid sequitur: Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Si ad litteram accipias, videtur te fallere. Respicis enim multos divites iniquos mori in divitiis suis, non factos fuisse pauperes, cum vivunt; vides illos senescere, perduci ad ultimum vitae inter magnas copias divitiarum, celebrari eis pompam funeris in magnis effusionibus, perduci usque ad sepulcrum divitem, qui et exspiravit in lectis eburneis, circumflente familia suorum; et dicis in animo tuo, si forte nosti aliqua et peccata et scelera ipsius: Ego novi quanta fecerit iste homo; ecce senuit, mortuus est in lecto suo, deducunt illum sui, pompa tanta funeris celebratur: ego novi quae fecerit; decepit me Scriptura, et fefellit, ubi audio et canto: Divites eguerunt et esurierunt. Quando iste inops fuit? quando esurivit? Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono 21. Quotidie ad basilicam surgo, quotidie genuflecto, quotidie inquiro Dominum, et nihil boni habeo: iste non inquisivit Dominum, et inter tanta bona defunctus est! Sic cogitantem suffocat laqueus scandali. Escam enim mortalem quaerit in terra, et veram mercedem non quaerit in coelo, et mittit caput in laqueum diaboli, constringuntur ei fauces, et tenet diabolus ad malefaciendum, ut sic imitetur illum divitem, quem videt in tanta copia defunctum.

Timentibus Deum spirituales divitiae affluent.

15. Noli ergo sic intellegere. Et quomodo intellegam? In bonis spiritalibus. Sed ubi sunt? Non videntur oculis, sed corde. Non video ipsa bona. Videt illa qui amat. Iustitiam non video. Non enim aurum est, non enim argentum est. Si aurum esset, videres: quia fides est, non vides. Et si non vides fidem, quare amas servum fidelem? Interroga teipsum, qualem servum diligis. Forte habes servum formosum, staturosum, bene compositum; sed furem, nequam, fraudulentum: habes autem alium forte parvum statura, deformem facie, colore tetro; sed fidelem, parcum, sobrium: attende, rogo te, quem istorum duorum diligis? Si oculos carnis interrogas, vincit apud te pulcher iniustus; si oculos cordis, vincit deformis fidelis. Vides ergo, quod vis ut exhibeat tibi alter, id est fidem, exhibe illi et tu. Quare gaudes ad eum qui fidem tibi exhibet, et laudas eum de his bonis quae non videntur nisi oculo cordis? Cum repletus fueris spiritalibus divitiis, pauper eris? Et ille dives ideo fuit, quia habebat lectum eburneum; et tu pauper es, cuius cubiculum cordis plenum est tantis gemmis virtutum, iustitiae, veritatis, caritatis, fidei, patientiae et tolerantiae! Explica divitias tuas, si habes illas, et compara divitiis divitum. At ille in mercatu invenit mulas pretiosas, et emit eas. Si fidem invenires venalem, quantum pro illa dares, quam te voluit Deus gratis habere, et ingratus es? Egent ergo illi divites, egent: et, quod est gravius, pane egent. Ne forte putetis, quia auro egent et argento, quamquam et hoc egeant. Quantum habuit quidam, et quid eum satiavit? Sic mortuus est egens, quia plura volebat acquirere quam tenebat. Egent et pane. Quare egent et pane? Si non intellegis panem, ille dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 22; et: Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 23. Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Sed quo bono iam diximus.

16. [v 12.] Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Putatis, fratres, quia ego dico: putate quia David dicit, putate quia Apostolus dicit: imo putate quia ipse Dominus noster Iesus Christus dicit: Venite, filii, audite me. Audiamus illum simul, audite illum per nos: docere enim vult ille humilis, ille tympanizans, ille affectans, docere nos vult. Et quid dicit? Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Doceat ergo, praebeamus aurem, praebeamus cor. Non aperiamus aures carnis, et cordis claudamus; sed sicut ipse dixit in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat 24. Quis nolit audire docentem Christum per Prophetam?

17. [v 13.] Quis est homo qui vult vitam, et diligit dies videre bonos? Interrogat. Nonne omnis in vobis respondet: Ego? An quisquam est in vobis qui non diligit vitam, id est, qui non vult vitam, et non diligit dies videre bonos? Nonne quotidie hoc murmuratis, et hoc dicitis: Quamdiu ista patimur? Quotidie peiora et peiora: apud parentes nostros fuerunt dies laetiores, fuerunt dies meliores. O si interrogares ipsos parentes tuos, similiter tibi de diebus suis murmurarent. Fuerunt beati patres nostri, nos miseri sumus, malos dies habemus: dominatus est ille, putabamus quia illo mortuo posset aliquod refrigerium dari; deteriora venerunt. O Deus, ostende nobis dies bonos! Quis est homo, qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Non hic quaerat dies bonos. Bonam rem quaerit, sed non in regione eius illam quaerit. Quomodo si aliquem iustum quaereres in ea patria, ubi non habitaret, diceretur tibi: Bonum virum quaeris, magnum virum quaeris, quaere illum, sed noli hic, superfluo hic eum quaeris, nunquam eum inventurus es. Dies bonos quaeris, simul eos quaeramus, nolite hic. Sed habuerunt illos patres nostri. Fallimini: omnes hic laboraverunt. Legite Scripturas: ideo voluit Deus ut scriberentur, ut nos consolaremur. Temporibus Eliae fuit fames, passi sunt eam patres nostri. Capita iumentorum mortuorum auro vendebantur, occiderunt suos, et comederunt eos: et duae mulieres statuerunt inter se ut occiderent filios suos, et manducarent; occidit una filium suum, et manducaverunt eum ambae; alia nolebat occidere filium suum, et exigebat illa quae prior occiderat filium suum; et talis rixa venit ante regem, adduxerunt se ante regem, contendentes de interfectione filiorum 25. De talibus cibis avertat Deus ea quae legimus. Semper dies mali in saeculo, sed semper dies boni in Deo. Habuit dies bonos Abraham, sed intus in corde: habuit dies malos, quando a fame mutavit regionem, et quaerebat cibum 26. Sic omnes quaesierunt. Paulus habuit dies bonos, qui dicit: In fame et siti, in frigore et nuditate 27? Sed non irascantur servi: ipse Dominus non habuit dies bonos in hoc saeculo; contumelias, iniurias, crucem, et tanta mala patiebatur.

18. [v 14.] Non ergo christianus murmuret, videat cuius vestigia sequatur. Sed si dies bonos amat, audiat docentem et dicentem: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quid vis? Vitam et dies bonos. Audi, et fac: Contine linguam tuam a malo. Fac illud. Nolo, dicit homo miser: et linguam meam nolo continere a malo, et vitam volo, et dies bonos. Si operarius tuus tibi diceret: Et vasto istam vineam, et exigo a te mercedem: adduxisti me ad vineam ut falcitem illam et putem, concido omnia ligna utilia, praecidam ipsa robora vitium, ut non hic habeas quod colligas, et cum fecero ista, redditurus es mihi laborem meum. Nonne insanum illum diceres? nonne illum de domo tua repelleres, antequam mitteret manum ad falcem? Tales sunt homines, qui et facere volunt mala, et iurare mendacium, et blasphemare contra Deum, et murmurare, et fraudem facere, et inebriari, et litigare, et adulterari, et ligaturas adhibere, et ire ad sortilegos, et dies bonos videre. Dicitur illi: Non potes male faciens quaerere bonam mercedem. Si tu iniustus es, iniustus erit et Deus? Ergo quid faciam? Quid vis? Vitam volo, dies bonos volo. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: id est, nulli fraudem, nulli mendacium.

Quaerite pacem veram.

19. [v 15.] Sed quid est, Declina a malo? Parum est nulli noceas, nullum occidas, non fureris, non adulteres, non fraudem facias, non falsum testimonium dicas. Declina a malo: cum declinaveris, dicis: Securus sum, perfeci omnia, habebo vitam, videbo dies bonos. Non solum declina a malo; sed, et fac bonum. Parum est ut non exspolies: vesti nudum. Si non exspoliaveris, declinasti a malo: sed non facies bonum, nisi cum peregrinum susceperis in domum tuam. Ergo sic declina a malo, ut facias bonum. Quaere pacem, et sequere eam. Non tibi dixit, habebis hic pacem: quaere illam, et sequere eam. Quo illam sequor? Quo praecessit. Dominus enim est pax nostra 28, resurrexit et ascendit in coelum. Quaere pacem, et sequere illam: quia et tu cum surrexeris, hoc mortale mutabitur, et amplecteris pacem, ubi tibi nemo molestus erit. Ibi enim est perfecta pax, ubi non esuries. Nam hic tibi pacem facit panis: subduc panem, et vide quale bellum erit intra viscera tua. Ipsi iusti quomodo gemunt hic, fratres? ut sciatis quia quaerimus hic pacem, consequemur autem in fine. Sed ex parte hic habeamus, ut ex toto illic habere mereamur. Quid est, ex parte? Concordes simus hic, diligamus proximum quomodo nos. Sic dilige fratrem quomodo teipsum, habe cum illo pacem. Sed non possunt nisi existere rixae aliquae, quomodo inter fratres et inter sanctos exstiterunt, inter Barnabam et Paulum 29: sed non quae occiderent concordiam, non quae interimerent caritatem. Nam et tibi ipsi resistis aliquando, et tamen non te odisti. Omnis enim quem poenitet aliquid, rixatur secum. Peccavit, redit, irascitur sibimetipsi hoc fecisse, illud commisisse. Rixam ergo secum habet, sed ista rixa ad concordiam tendit. Vide quomodo secum rixetur, et dicat quidam iustus: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi 30. Cum dicit animae suae, Quare conturbas me; utique turbabat illum. Volebat forte ipse pati pro Christo, et anima ipsius contristabatur. Et ille qui sciebat et dicebat: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me; pacem adhuc secum non habebat: sed ex mente haerebat Christo, ut sequeretur illum anima eius, et non illum conturbaret. Ergo quaerite pacem, fratres. Dominus dixit: Haec loquor vobis, ut in me habeatis pacem. Pacem in terra vobis non promitto 31. In ista vita pax vera non est, nec tranquillitas. Gaudium immortalitatis, societas Angelorum promittitur. Sed quisquis non illam cum hic est quaesierit, non illam habebit cum venerit.

Deus noster plenus est caritate.

20. [v 16.] Oculi Domini super iustos. Noli ergo timere, labora: oculi Domini super te sunt. Et aures eius ad preces eorum. Quid vis amplius? Si murmurantem servum in domo magna non audiret paterfamilias, quereretur, et diceret: Quanta hic patimur, et nemo nos audit! Numquid dicis illud de Deo: Quanta patior, et nemo me audit? Si audiret me, forte dicis, tolleret mihi tribulationem: clamo, et tribulor. Tantum tu tene vias eius, et quando tribularis audit te. Sed medicus est, adhuc putre habes nescio quid. Clamas: sed adhuc secat; et non tollit manum, nisi secuerit quantum videtur. Etenim medicus crudelis est qui exaudit hominem, et parcit vulneri et putredini. Matres quomodo fricant in balneis ad salutem filios? Nonne parvuli clamant inter manus earum? Illae ergo crudeles sunt, ut non parcant, non exaudiant lacrymas? Nonne plenae sunt pietate? Et tamen clamant pueri, et non eis parcitur. Sic et Deus noster plenus est caritate: sed ideo videtur non exaudire, ut sanet et parcat in sempiternum.

21. [v 17.] Oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum. Forte dicunt mali: Ergo securus facio mala, quia non super me sunt oculi Domini: iam Deus ad iustos attendit, me non videt, et quidquid fecero, securus facio. Statim subiecit videns cogitationes hominum Spiritus sanctus, et ait: Oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

Dominus eruet nos a malis.

22. [v 18.] Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos. Iusti erant tres pueri: de camino clamaverunt ad Dominum, et in laudibus eorum ignes friguerunt. Accedere et laedere flamma non potuit laudantes Deum innocentes et iustos pueros, et eruit eos de flamma 32. Dicit aliquis: Ecce vere iusti qui exauditi sunt, sicut scriptum est: Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum eruit eos: ego autem clamavi, et non me eruit; aut ego non sum iustus, aut non facio quae mihi iubet, aut forte me ille non videt. Noli timere, tantum fac quod iubet; et si te non eruit corporaliter, eruet spiritaliter. Ille enim qui tulit de flamma tres pueros, numquid tulit de flamma Machabaeos? Nonne illi in ignibus hymnizabant, illi in ignibus exspirabant 33? Deus trium puerorum, nonne ipse est et Machabaeorum? Illos eruit, et illos non eruit; imo utrosque eruit: sed tres pueros sic eruit, ut et carnales confunderentur; Machabaeos autem ideo non sic eruit, ut illi qui persequebantur in poenas maiores irent, cum putabant se oppressisse martyres Dei. Eruit Petrum, quando venit ad illum angelus, cum esset in vinculis, et ait illi: Surge, et exi: et subito soluta sunt vincula, et secutus est angelum, et eruit illum 34. Numquid Petrus perdiderat iustitiam, quando non illum eruit de cruce? Non eruit tunc? Et eruit tunc. An ideo diu vixit, ut iniustus fieret? Forte plus eum exaudivit postea quam prius, quando illum vere de omnibus pressuris eruit. Nam quando primum illum eruit, quanta ille pertulit postea! Illuc enim misit postea, ubi nihil mali pati potuisset.

Altus est Deus, humilis sit christianus.

23. [vv 19.20.] Iuxta est Dominus his qui obtriverunt cor, et humiles spiritu salvos faciet. Altus est Deus, humilis sit christianus. Si vult ut altus Deus vicinetur illi, ille humilis sit. Magna mysteria, fratres. Deus super omnia est: erigis te, et non illum tangis: humilas te, et ipse ad te descendit. Multae tribulationes iustorum. Numquid dicit: Ideo sint Christiani iusti, ideo audiant verbum meum, ut nihil tribulationis patiantur? Non hoc promittit; sed dicit: Multae tribulationes iustorum. Magis si iniusti sunt, pauciores habent tribulationes; si iusti sunt, multas habent. Sed post paucas tribulationes aut nullas, illi venient ad tribulationem sempiternam, unde nunquam eruantur: iusti autem post multas tribulationes venient ad pacem sempiternam, ubi nunquam aliquid mali patientur. Multae tribulationes iustorum: et de omnibus his eruet eos Dominus.

24. [v 21.] Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Et hoc, fratres, non accipiamus carnaliter. Ossa sunt firmamenta fidelium. Quomodo enim in carne nostra ossa faciunt firmamentum, sic in corde christiano fides facit firmamentum. Patientia ergo quae est in fide, ossa sunt interius. Ipsa sunt quae frangi non possunt. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Si de Domino Deo nostro Iesu Christo dixisset hoc: Custodit Dominus omnia ossa Filii sui, unum ex his non conteretur: sicut etiam alio loco praefiguratur de illo, quando agnus dictus est mactandus, et dictum est de illo: Os eius noli frangere 35: impletum est in Domino; quia cum penderet in cruce, exspiravit antequam venirent illi ad crucem, et invenerunt iam corpus exanime, et noluerunt crura eius frangere, ut impleretur quod scriptum est 36. Sed promisit illud et caeteris Christianis: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Ergo fratres, si viderimus aliquem sanctum tribulationes pati, et forte vel a medico sic secari, vel ab aliquo persecutore sic caedi, ut eius ossa frangantur; non dicamus: Non erat iustus iste, nam Dominus hoc promisit iustis suis, de quibus ait: Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur. Vis videre quia alia ossa dixit, quae diximus firmamenta fidei, id est patientiam et tolerantiam in omnibus tribulationibus? Ipsa enim sunt ossa quae non franguntur. Audite, et in ipsa passione Domini inspicite quod dico. Dominus erat in medio crucifixus; iuxta illum duo latrones erant: unus insultavit, alter credidit; unus damnatus est, alter iustificatus est; unus habuit poenam suam et hic et in futurum, alteri autem dixit Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 37: et tamen illi qui venerant, Domini ossa non fregerunt, latronum autem fregerunt 38: sic fracta sunt latronis ossa qui blasphemavit, quomodo latronis qui credidit. Ubi est ergo quod dictum est: Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur? Ecce cui dixit, hodie mecum eris in paradiso, non potuit omnia ossa eius custodire? Respondet tibi Dominus: Imo custodivi; nam firmamentum fidei ipsius frangi non potuit illis ictibus quibus crura sunt fracta.

De morte peccatoris.

25. [vv 22.23.] Mors peccatorum pessima. Attendite, fratres, propter illa quae dicebamus. Vere magnus Dominus, et misericordia eius, vere qui nobis dedit manducare corpus suum in quo tanta perpessus est, et sanguinem bibere. Quomodo respicit mala cogitantes, et dicentes: Ille male mortuus est, a bestiis consumptus est: non erat ille iustus, ideo male periit; nam non periret? Ergo ille iustus est, qui in domo sua et in lecto suo moritur? Hoc est ergo, inquis, quod miror, quia novi peccata et scelera ipsius, et bene mortuus est, in domo sua, intra limina sua, nulla peregrinationis iniuria, nulla vel in matura aetate. Audi: Mors peccatorum pessima. Quae tibi videtur bona mors, pessima est, si intus videas. Vides foris iacentem in lecto, numquid vides intus raptum ad gehennam? Audite, fratres, et ex Evangelio inspicite, quid sit mors peccatorum pessima. Numquid non duo erant in isto saeculo, dives qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; alter pauper qui iacebat ad ianuam eius ulcerosus, et canes veniebant et linguebant ulcera eius, et desiderabat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis? Contigit autem mori inopem illum (iustus erat ille inops), et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Qui viderat corpus illius iacere ad limen divitis, et non esse qui sepeliret, quanta forte diceret? Sic moriatur ille inimicus meus, et ille qui me persequitur, sic illum videam. Exsecratur corpus sputo, putent vulnera; et ille in sinu Abrahae requiescit. Si christiani sumus, credamus: si non credimus, fratres, nemo se fingat christianum. Fides nos perducit. Quomodo illa dixit Dominus, sic sunt. An vero dicit tibi mathematicus, et verum est; dicit Christus, et falsum est? Quali autem morte mortuus est ille dives? Qualis mors esse potuit in purpura et bysso, quam sumptuosa, quam pomposa? quae exsequiae funeris ibi erant? quantis aromatibus sepultum est illud cadaver? Et tamen cum apud inferos in tormentis esset, desideravit ex illius contempti pauperis digito instillari aquae guttam ardenti linguae suae, neque impetravit 39. Discite ergo quid sit: Mors peccatorum pessima, et nolite interrogare stratos pretiosis vestibus lectos, et carnem multis divitiis obvolutam, lamentationis pompam exhibentes, plangentem familiam, turbam obsequentium praecedentem ac sequentem, cum corpus effertur, marmoratas auratasque memorias. Nam si haec interrogatis, respondent vobis falsum, quod multorum non leviter peccatorum, sed omnino sceleratorum mors optima est, qui sic plangi, sic condiri, sic contegi, sic efferri, sic sepeliri meruerunt. Sed interrogate Evangelium, et ostendet fidei vestrae in poenis ardentem animam divitis, quam nihil adiuverunt omnes honores et obsequia, quae mortuo corpori eius viventium vanitas praebuit.

26. Sed quia multa sunt genera peccatorum, et non esse peccatorem difficile est, aut fortasse in hac vita non possibile, subiecit statim cuius generis peccatorum esset mors pessima. Et qui oderunt iustum, inquit, delinquent. Quem iustum, nisi eum qui iustificat impium 40? quem iustum, nisi Dominum Iesum Christum, qui est etiam propitiatio peccatorum nostrorum 41? Qui ergo hunc oderunt, mortem pessimam habent; quia in peccatis suis moriuntur, qui per eum Deo nostro non reconciliantur: Redimet enim Dominus animas servorum suorum. Secundum animam enim intellegenda est mors aut pessima, aut optima; non secundum corporum aut contumelias, aut honores quos homines vident. Et non delinquent omnes qui sperant in eum. Iste est modus humanae iustitiae, ut vita mortalis quantumlibet proficiens, quia sine delicto esse non potest, in hoc non delinquat, dum sperat in eum, in quo est remissio delictorum, Amen.

IN PSALMUM 34

ENARRATIO

Sermo 1

1. [vv 1.2.] Psalmum istum nobis a iubentibus fratribus et coepiscopis meis impositum esse ad tractandum, noverit caritas vestra. Voluerunt ut hinc omnes aliquid audiamus. Ab illo enim omnes audimus, a quo pariter discimus, et in cuius schola condiscipuli sumus. Titulus ipsius moram nobis non facit; brevis est enim, et ad intellegendum, maxime nutritis in Ecclesia Dei, non difficilis. Habet enim: Ipsi David. Psalmus ergo ipsi David: David interpretatur Fortis manu, vel desiderabilis. Psalmus ergo manu forti et desiderabili, qui nostram mortem vicit, qui nobis vitam promisit: in hoc enim manu fortis, quia mortem nostram vicit; in hoc desiderabilis, quia vitam aeternam promisit. Quid enim fortius manu hac, quae tetigit loculum, et mortuus resurrexit 1? quid fortius manu hac, quae mundum vicit, non ferro armata, sed ligno transfixa? quid autem desiderabilius eo, quem non videntes martyres, mori voluerunt, ut ad illum pervenire mererentur? Ergo psalmus illi: illi cor nostrum, illi lingua nostra digna cantet: si tamen ipse dignabitur donare quod cantet. Nemo illi cantat digna, nisi qui ab illo acceperit quod cantare possit. Denique hoc quod modo cantamus, Spiritu eius dictum est per Prophetam eius, et in eis verbis ubi nos agnoscimus et ipsum. Nec iniuriam facimus, quia dicimus nos et ipsum: quoniam cum esset in coelo, sic clamavit: Quid me persequeris 2? cum eum nemo tangeret, et nos in terra laboraremus. Ergo vocem eius audiamus, nunc corporis, nunc capitis. Est enim psalmus iste invocans Deum contra inimicos in tribulationibus huius saeculi: et utique ipse est Christus, tribulato tunc capite, tribulato nunc corpore: tamen per tribulationes omnibus membris suis dans vitam aeternam, quam promittendo desiderabilis factus est.

Fide pugnatur et vincitur.

2. Iudica, inquit, Domine, nocentes me, expugna expugnantes me. Si Deus pro nobis, quis contra nos 3? Et unde hoc nobis praestat Deus? Apprehende, inquit, arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi. Magnum spectaculum est, videre Deum armatum pro te. Et quod eius scutum? quae arma? Domine, inquit alio loco homo iste qui et hic loquitur, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos 4. Arma autem eius, quibus non solum nos muniat, sed etiam percutiat inimicos, si bene profecerimus, et nos erimus. Sicut enim nos, ut armemur, ab illo habemus, sic ipse armatur de nobis. Sed ipse de his armatur quos fecit, nos de his armamur quae ab ipso accepimus qui nos fecit. Dicit haec quodam loco arma nostra Apostolus, scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei 5. Armavit nos talibus armis, qualibus audistis, laudabilibus et invictis, insuperabilibus et splendidis; spiritalibus sane atque invisibilibus, quia et hostes invisibiles expugnamus. Si vides hostem tuum, videantur arma tua. Armamur earum rerum fide quas non videmus, et sternimus hostes quos non videmus. Verumtamen, carissimi, arma ista ne putetis sic esse, ut quasi quod scutum est, semper scutum sit; aut quod galea est, semper galea sit; aut quod lorica est, semper lorica sit. In istis enim armis corporalibus ita est, quamquam et de ferro quae fiunt mutari possint, ut ex gladio fiat securis: tamen ipsum Apostolum videmus dixisse quodam loco, loricam fidei 6, et alio loco dixisse scutum fidei. Ergo ipsa fides, et lorica potest esse et scutum: scutum est, quia tela inimicorum excipit et repellit; lorica est, quia interiora tua transfigi non sinit. Haec arma nostra: Dei autem quae? Legimus quodam in loco: Erue ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis manus tuae 7. Quod superius dixit, ab impiis; hoc sequenti versu, ab inimicis manus tuae; et quod superius dixit, animam meam; hoc sequenti versu, frameam tuam, id est, gladium tuum. Ergo frameam Dei dixit animam suam: Erue, inquit, ab impiis animam meam; id est, ab inimicis manus tuae erue frameam tuam. Apprehendis enim animam meam, et debellas inimicos meos. Et quid est anima nostra, quamvis splendida, quamvis producta, quamvis acuta, quamvis uncta, quamvis luce sapientiae et coruscatione vibrata? Quid est ipsa anima nostra, aut quid potest, nisi Deus illam teneat et pugnet de illa? Nam quaelibet optime facta framea, si non habeat bellatorem, iacet. Dixeramus autem in armis nostris, non quasi aliquid fixum accipi debere, ut quod est res una, ipsa aliud esse non possit: sic et in armis Dei invenimus. Ecce animam iusti dixit frameam Dei: iterum dicit animam iusti esse sedem Dei; anima iusti sedes sapientiae 8. Ergo quidquid vult, facit de anima nostra. Cum in manu eius est, utatur ea quemadmodum vult.

3. Exsurgat ergo (sic enim invocatus est), apprehendat arma, exsurgat in adiutorium nobis. Unde exsurgat, alio loco etiam dicitur illi ipsa voce: Exsurge, quare obdormis, Domine 9? Et quando ille dicitur dormire, nos dormimus: et quando ille dicitur exsurgere, nos excitamur. Nam et Dominus dormiebat in navi; et ideo fluctuabat navis, quia dormiebat Iesus. Nam si illic vigilaret Iesus, non fluctuaret navis. Navis tua, cor tuum: Iesus in navi, fides in corde. Si meministi fidei tuae, non fluctuat cor tuum: si oblitus es fidem tuam, dormit Christus: observa naufragium. Verumtamen quod restat fac, ut si dormierit excitetur; dicas illi: Domine, exsurge, perimus: ut increpet ventos, et fiat tranquillitas in corde tuo 10. Recedent enim omnes tentationes, aut certe nihil valebunt, quando Christus, hoc est fides tua, vigilaverit in corde tuo. Exsurge ergo quid est? Innotesce, appare, sentire. Exsurge ergo in adiutorium mihi.

Vigilemus oportet contra inimicos invisibiles.

4. [v 3.] Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur. Qui sunt qui te persequuntur? Forte vicinus tuus, aut ille quem laesisti, aut cui fecisti iniuriam, aut qui vult auferre res tuas, aut contra quem praedicas veritatem, aut cuius peccatum obiurgas, aut quem male viventem bene vivendo laedis. Sunt quidem et isti inimici nostri, et persequuntur nos: sed alios docemur inimicos nosse, contra quos invisibiliter dimicamus, de quibus nos admonet Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines; non adversus eos quos videtis, sed adversus eos quos non videtis; adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum 11. Cum diceret enim rectores mundi (dicebat quippe de diabolo et angelis eius), cavendum erat ne male intellegerent homines, et putarent a diabolo et daemonibus eius mundum regi. Sed quia mundus dicitur haec fabrica quam videmus, et in peccatoribus dicitur mundus, et in eis qui diligunt mundum, de quibus dictum est: Et mundus eum non cognovit 12; et de quibus dictum est: Totus mundus in maligno positus est 13; exposuit Apostolus cuius mundi essent rectores, tenebrarum, inquit, harum. Rectores mundi, dico, rectores tenebrarum harum. Rursus cogit nos intellegere quid dixerit, tenebrarum harum. Quarum tenebrarum rectores sunt diabolus et angeli eius? Omnium infidelium, omnium iniquorum, de quibus dictum est: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt 14. Denique ex ipsorum numero credentibus multis, quid dicit idem apostolus? Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 15. Non vis regi a diabolo? Migra ad lucem. Et unde migrabis ad lucem, nisi effundat ille frameam, et eruat te ab inimicis tuis, et a persequentibus te? Quomodo effundit frameam? (Quoniam iam audivimus quid sit framea ipsius: anima enim iusti est.) Abundent iusti, et effunditur framea, et concluditur adversus inimicos. Nam de ipsa effusione frameae monens Apostolus ut iuste vivamus, in consequenti ait: Ut adversarius revereatur, nihil habens de nobis dicere pravum 16. Conclusum est adversus eum, quia quod loquatur adversus sanctos, non potest invenire.

5. Et unde erunt iusti? Aut quid dicunt inimici qui nos persequuntur? invisibiles illi quid dicunt inimici? isti nihil? Maxime suggeritur humano cordi ab invisibiliter expugnantibus inimicis, quia Deus nobis non est adiutor: ut requirentes alia adiutoria, inveniamur invalidi, et ab inimicis ipsis capiamur. Hoc ergo suggeritur. Contra istas voces maxime vigilare debemus, quae in alio psalmo ostenduntur: Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius 17. Contra istas voces quid hic dicitur? Dic animae meae: Salus tua ego sum. Cum dixeris animae meae: Salus tua ego sum, iuste vivet, ut neminem in adiutorium praeter te quaeram.

Salus nostra Dominus est.

6. [v 4.] Et quid sequitur? Confundantur et revereantur requirentes animam meam: ad hoc enim illam requirunt, ut perdant. Nam utinam bene quaerant! In alio quippe psalmo hoc reprehendit in hominibus, quia non erat qui requireret animam ipsius: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam 18. Quis est ille qui dicit: Non est qui requirat animam meam? Numquid forte ille est, de quo tanto ante praedictum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 19? Iam omnia ista ante oculos eorum fiebant, et nemo erat qui requireret animam eius. Invocemus ergo, fratres, ut dicat animae nostrae: Salus tua ego sum; et aperiat aures eius, ut audiat dicentem: Salus tua ego sum. Dicit enim, sed quidam obsurdescunt: unde audiunt potius persequentes inimicos in tribulatione constituti. Si aliquid deest, si in angusto est anima, in inopia temporalium, quaerit auxilium plerumque a daemonibus, arreptitios daemonum vult consulere, sortilegos quaerit: persecutores illam hostes invisibiles adierunt, intraverunt, expugnaverunt, captivaverunt, vicerunt dicendo: Non est salus illi in Deo eius. Obsurduit contra vocem dicentem: Salus tua ego sum. Dic animae meae: Salus tua ego sum, ut confundantur et revereantur requirentes animam meam, cui dicis tu: Salus tua ego sum. Audiam dicentem mihi: Salus tua ego sum. Aliam salutem non requiram, praeter Dominum Deum meum. De creatura mihi salus suggeritur; ab ipso est: et si levo oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi; non tamen a montibus, sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram 20. In ipsis temporalibus angustiis per hominem subvenit Deus; salus tua ipse est. Per angelum subvenit Deus; salus tua ipse est. Omnia illi subiecta sunt, et ad istam quidem vitam temporalem subvenit, alii inde, alii inde: aeternam vitam non dat nisi de se. Ecce in angustiis constituto non subest quod quaeris, sed adest quem quaeris. Et illum quaere qui deesse nunquam potest. Subtrahantur quae dedit; numquid subtrahitur qui dedit? Reddantur quae dederat; numquid ipsae sunt divitiae cum reddita fuerint illa, et non ille qui subtraxerat probando, et reddidit consolando? Consolatur enim quando nobis ista non desunt. Consolatur tamquam in via, sed si nos intellegamus viam: quia tota ista vita, et omnia quibus uteris in hac vita, sic tibi debent esse tamquam stabulum viatori, non tamquam domus habitatori. Memento peregisse te aliquid, restare aliquid: divertisse te ad refectionem, non ad defectionem.

Bona aeterna et temporalia in manu Dei sunt.

7. Sunt qui dicunt: Deus bonus, magnus, summus, invisibilis, aeternus, incorruptibilis, vitam aeternam nobis daturus est, et illam incorruptionem quam in resurrectione promisit; ista vero saecularia et temporalia ad daemones pertinent, et ad potestates illas harum tenebrarum. Dicendo haec, quando amore implicantur harum rerum, dimittunt Deum, quasi ad quem ista non pertineant; et quaerunt nefandis sacrificiis, ac nescio quibus remediis, aut nescio qua hominum illicita persuasione, providere sibi quod temporale est, veluti pecuniam, uxorem, filios, et si qua sunt quae humanam vitam aut consolantur transeuntem, aut impediunt ambulantem. Contra istam opinionem divina providentia vigilante, ut ostenderet Deus ad se pertinere ista omnia, et in sua esse potestate, non solum aeterna quae in futurum promisit, verum etiam temporalia quae in terra dat quibus voluerit, et quando voluerit opportune, sciens cui det, cui non det, tamquam medicus medicamenta, sciens melius morbum aegroti quam ipse aegrotus: ut ergo Deus hoc ostenderet, distribuit tempora Veteris et Novi Testamenti. In Veteri Testamento promissiones sunt rerum terrenarum; in Novo autem, regni coelorum. Pleraque praecepta Deum colendi et recte vivendi, ipsa sunt et ibi et hic: sed quia promissio ibi alia videtur, alia hic; iubentis imperium et obedientia servientis eadem est, sed merces quasi non est eadem. Etenim illis dictum est, ut accipiatis terram promissionis, ut in illa regnetis, ut inimicos vestros superetis, ut ab eis non subiugemini, ut omnia vobis abundent in hac terra, ut filios procreetis 21. Haec terrena promissa sunt, sed tamen figurata. Fac aliquos sic illa accipere quomodo promissa sunt: et vere multi sic acceperunt. Nam data est terra filiis Israel, datae sunt divitiae, dati sunt filii et sterilibus et aniculis rogantibus Deum, et de ipso solo praesumentibus, et alium sibi adiutorem nec ad ista quaerentibus. Vocem Domini in corde audierunt: Salus tua ego sum. Si ad aeterna, quare non ad temporalia? Ostendit hoc Deus in causa viri illius sancti Iob: quia et ipse diabolus auferendi haec non habet potestatem, nisi cum acceperit a summa illa potestate. Invidere potuit sancto, nocere numquid potuit? Accusare potuit, damnare numquid potuit? Numquid valuit aliquid tollere, numquid vel unguem, numquid vel capillum laedere, nisi Deo diceret: Mitte manum tuam 22? Quid est: Mitte manum tuam? Da potestatem. Accepit. Ille tentavit, ille tentatus est. Tentatus tamen vicit, tentator victus est. Deus enim qui diabolo permiserat ut illa tolleret, illum servum suum interius non deseruerat, et ad ipsum diabolum superandum animam servi sui frameam sibi fecerat. Quantum valet hoc? De homine dico. Victus in paradiso 23, victor in stercore. Ibi victus est a diabolo per mulierem, hic vicit diabolum et mulierem. Locuta es, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus 24? Quam bene audierat: Salus tua ego sum!

8. Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Respice ad homines. Orate, inquit, pro inimicis vestris 25. Sed hic prophetia est. Et quae figura optandi dicuntur, animo prophetandi explicantur. Illud fiat et illud fiat, nihil est aliud quam hoc et hoc futurum est. Sic ergo audite prophetiam: Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Quid est, confundantur et revereantur? Confundentur et reverebuntur. Factum est enim: multi salubriter confusi sunt, multi reveriti a persecutione Christi ad societatem membrorum eius devota pietate transierunt: et non fieret hoc, nisi confunderentur et revererentur. Ergo bene illis optavit. Sed quia duo sunt genera eorum qui vincuntur: duobus enim modis vincuntur; aut ad hoc vincuntur ut convertantur ad Christum; aut ad hoc vincuntur ut damnentur a Christo: explicata sunt et hic duo ipsa genera, obscure quidem, sed intellectorem desiderant. De his qui convertuntur, accipe quod dictum est: Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Avertantur retrorsum. Non praecedant, sed sequantur; non dent consilium, sed accipiant. Nam Petrus praecedere voluit Dominum, quando Dominus de passione sua futura diceret: consilium illi quasi salutis voluit dare, consilium salutis aeger salvatori. Et quid ait Domino de illa futura sua passione confirmanti? Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Praecedere volebat, ut Dominus sequeretur. Et ille quid? Redi retro, satanas 26. Praecedendo satanas es, sequendo discipulus eris. Hoc ergo et istis: Avertantur retrorsum, et confundantur, qui cogitant mihi mala. Cum enim coeperint retrorsum sequi, iam non cogitabunt mala, sed desiderabunt bona.

9. [vv 5.6.] Quid alii? Non enim omnes sic vincuntur, ut convertantur et credant: multi in pertinacia remanent, multi spiritus praecedendi servant in corde; et si non exserunt, tamen parturiunt, et ubi locum invenerint, pariunt. De talibus quid sequitur? Fiant tamquam pulvis ante faciem venti. Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae 27. Ventus tentatio est, pulvis iniquus. Quando venerit tentatio, tollitur pulvis; nec stat, nec resistit. Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini tribulans eos. Fiat via eorum tenebrae et lubricum. Horrenda via. Tenebras solas quis non horreat? Lubricum solum quis non caveat? In tenebris et lubrico qua is? ubi pedem figis? Sunt ista duo mala magnae poenae hominum: tenebrae, ignorantia; lubricum, luxuria. Fiat via eorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos: ut non possint stare. Nam unusquisque in tenebris et lubrico cum viderit quia si pedem moverit, labitur, et lux illi ante pedes non est; vel hoc forte facit, ut exspectet donec luceat: sed ibi est angelus Domini persequens eos. Haec eis futura praedixit, non quasi ut evenirent optavit. Quamquam et Propheta in spiritu Dei sic ea dicat, quomodo illa Deus facit, certo iudicio, bono, iusto, sancto, tranquillo, non perturbatus ira, non amaro zelo, non animo inimicitiarum exercendarum, sed iustitia vitiorum puniendorum; verumtamen prophetia est.

Exemplum patientiae nobis praebuit Christus.

10. [vv 7.8.] Unde autem tanta mala ista? Quo merito? Audi, quo merito: Quoniam gratis absconderunt mihi muscipulae suae corruptionem. In ipso capite nostro attendite, hoc fecerunt Iudaei, absconderunt muscipulae suae corruptionem. Cui absconderunt muscipulam? Qui videbat corda abscondentium. Sed tamen erat inter illos ignoranti similis quasi falleretur, cum illi in eo deciperentur, in quo cum falli arbitrabantur. Ideo enim ille tamquam fallebatur inter illos vivens, quia nos inter tales sic victuri eramus, ut sine dubio falleremur. Ille videbat traditorem suum, et elegit illum magis ad opus necessarium. Illius malo magnum bonum operatus est: et tamen inter duodecim electus est, ne ipse duodenarius tam exiguus numerus esset sine malo. Hoc ad exemplum nostrae patientiae, quoniam necesse erat ut inter malos viveremus; necesse erat ut malos, sive scientes, sive nescientes, toleraremus: exemplum patientiae praebuit ne deficias, cum coeperis inter malos vivere. Et quia illa schola Christi in duodecim non defecit, quanto magis nos firmi esse debemus, cum implentur in Ecclesia magna, quae de malorum permixtione praedicta sunt? Neque enim videbat ipsa schola redditum semini Abrahae quod erat promissum, et ipsam aream unde massa quae implebit horreum, processura est. Quare igitur non, cum trituratur, in ea digne palea toleratur, donec ultima ventilatione purgetur? Hoc enim futurum est malis quod audistis.

Nemo malus non sibi prius nocet.

11. Sed tamen quid faciendum est? Gratis absconderunt mihi corruptionem muscipulae suae. Quid est, gratis? Quibus nihil mali feci, quibus nihil nocui. Vane exprobraverunt animam meam. Quid est, vane? Falsa dicentes, nihil probantes. Veniat illis muscipula, quam ignorant. Magnifica retributio, nihil iustius. Illi absconderunt muscipulam, ut ego ignorarem: illis veniat muscipula, quam ignorant. Nam ego scio muscipulam ipsorum. Quae autem muscipula illis ventura est? Illa quam ignorant. Audiamus ne forte dicat illam: Veniat illis muscipula, quam ignorant. Forte aliam illi absconderunt, alia illis ventura est? Non: sed quid? Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur 28. Inde decipiuntur, unde decipere voluerunt. Inde illis nocebitur, unde nocere conati sunt. Sequitur enim: Et captio quam occultaverunt, comprehendat illos. Tamquam si quisquam veneni calicem praeparet alicui, et oblitus ebibat: et tamquam si foveam fodiat quisquam, in quam quisque inimicus eius in tenebris incidat; et ille oblitus quod foderat, ambulans ea via prior illuc cadat. Prorsus, fratres mei, ita credite, ita certi estote: ita si est in vobis excellentior prudentiae ratio, videte atque perspicite: Nemo malus non sibi prius nocet. Sic enim esse putate malitiam, quomodo ignem. Incendere vis aliquid: illud quod admoves, prius ardet, nisi ardeat, non incendit. Facula est, hanc faculam apponis ut aliquid incendat: numquid non ipsa facula quam apponis, prior ardet, ut aliquid possit incendere? Malitia ergo procedit ex te, et quem prius vastat nisi te? Quo profunditur ramum laedit, ubi radicem habet non laedit? Et quidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat fieri potest: ut autem tibi non noceat, fieri non potest. Nam quid nocitum est sancto viro Iob, de quo praelocuti sumus? Quomodo in alio psalmo dicitur: Sicut novacula acuta fecisti dolum 29. Quid fit de acuta novacula? Capilli, res superfluae deciduntur. Quid ergo facis ei quem vis nocere? Si nequam tibi ad malum consentiat cui vis nocere, non malitia tua ei nocitura est, sed sua: si autem intus ipse malitia careat, et cor mundum subdat illi voci dicenti: Salus tua ego sum, forinsecus oppugnas, interiorem hominem non expugnas: malitia tamen tua ab interiore tuo procedit, te prius inanem reddit. Tu putris es intus, unde iste vermis processit; intus nihil integrum dereliquit. Et captio quam occultaverunt, comprehendat eos: et in muscipula incidant in ipsa. Non quod putabas forte paulo ante cum audires: Veniat illis muscipula, quam ignorant, id est, quasi aliquid aliud ex occulto inevitabile. In qua ergo? In ipsa iniquitate, quam mihi absconderunt. Nonne hoc factum est Iudaeis? Dominus eorum iniquitatem vicit, illi iniquitate sua victi sunt. Ille surrexit pro nobis, illi mortui sunt in se.

Quid a Domino exhortante petere debeamus.

12. [v 9.] Haec ergo malis nocere mihi volentibus: mihi quid? Anima autem mea exsultabit in Domino: tamquam in eo a quo audierit: Salus tua ego sum: tamquam non quaerens alias extrinsecus divitias, tamquam non quaerens circumfluere voluptatibus bonisque terrenis; sed coniugem verum gratis amans, non ab illo volens accipere quod delectet, sed ipsum solum sibi proponens a quo delectetur. Quid enim melius Deo dabitur mihi? Amat me Deus: amat te Deus. Ecce proposuit, pete quod vis 30. Si tibi Imperator diceret: Pete quod vis, quos tribunatus comitivasque ructares! Quanta tibi proponeres et accipienda et aliis largienda! Deo tibi dicente: Pete quod vis, quid petiturus es? Excute mentem tuam, exsere avaritiam tuam, protende quantum potes, et dilata cupiditatem tuam: non quicumque, sed omnipotens Deus dixit: Pete quod vis. Si possessionum es amator, desideraturus es totam terram, ut omnes qui nascuntur, coloni tui aut servi tui sint. Et quid cum totam terram possederis? Mare petiturus es, in quo vivere tamen non poteris. In hac avaritia te pisces superabunt. Sed forte insulas possidebis. Transcende et haec, pete et aerem quamvis volare non possis: porrige cupiditatem tuam usque ad coelum, dic tuum esse solem, lunam, stellas, quia ille qui fecit omnia dixit: Pete quod vis: tamen nihil invenies carius, nihil invenies melius, quam ipsum qui fecit omnia. Ipsum pete qui fecit, et in illo et ab illo habebis omnia quae fecit. Omnia cara sunt, quia omnia pulchra sunt: sed quid illo pulchrius? Fortia sunt: sed quid illo fortius? Et nihil magis vult dare quam se. Si aliquid inveneris melius, pete. Si aliud petieris, iniuriam facies illi, et damnum tibi, praeponendo illi quod fecit, cum velit seipsum tibi dare qui fecit. In hoc amore dixit illi anima quaedam: Numquid ipse es pars mea, Domine 31? id est, tu es pars mea. Eligant sibi qui volunt quid possideant, faciant sibi partes de rebus: Pars mea tu es, te mihi elegi. Et iterum: Dominus pars haereditatis meae. Possideat te, ut possideas illum: eris praedium ipsius, eris domus ipsius. Possidet ut prosit, possidetur ut prosit. Numquid ut aliquid ei tu prosis? Nam dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 32. Anima autem mea exsultabit in Domino. Delectabitur super salutare eius. Salutare Dei Christus est. Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 33.

Ne quaeramus omnia sed eum qui creavit omnia.

13. [v 10.] Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Quis digne de his verbis aliquid dicat? Ego puto tantum pronuntianda esse, non exponenda. Quid quaeris illud aut illud? Quid simile Domino tuo? Ipsum habes ante te. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine 34. Fuerunt persecutores qui dicerent: Adora Saturnum, adora Mercurium. Non colo, inquit, idola. Domine, quis similis tibi? Illi oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt 35. Domine, quis similis tibi, qui fecisti oculum ad videndum, aurem ad audiendum? Sed non colo, inquit, idola, quia faber fecit. Cole arborem et montem: et hoc numquid faber fecit? Et hic: Domine, quis similis tibi? Terrena mihi ostenduntur, tu terrae creator es. Et hinc forte advertunt ad superiorem creaturam, et dicunt mihi: Cole lunam, cole istum solem, qui luce sua, tamquam magna lucerna, de coelo efficit diem. Et hic plane dico: Domine, quis similis tibi? Lunam et stellas tu fecisti, solem dici tu accendisti, coelum tu composuisti. Sunt multa invisibilia meliora. Sed forte et hic dicitur mihi: Angelos cole, Angelos adora. Et hic dicam: Domine, quis similis tibi? Et ipsos Angelos tu creasti. Nihil sunt Angeli, nisi videndo te. Melius est cum ipsis possidere te, quam ipsos adorando cadere a te.

O Corpus Christi sancta Ecclesia.

14. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? O corpus Christi sancta Ecclesia, omnia ossa tua dicant: Domine, quis similis tibi? Et si carnes persecutioni cesserunt, ossa dicant: Domine, quis similis tibi? De iustis enim dictum est: Diligit Dominus omnia ossa eorum, unum ex illis non confringetur 36. Quam multis iustis in persecutione ossa confracta sunt? Postremo, iustus ex fide vivit 37, et Christus iustificat impium 38. Quomodo autem iustificat, nisi credentem et confitentem? Quia corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 39. Ergo et ille latro, quamvis ex latrocinio ductus ad iudicem, et a iudice in crucem, tamen in ipsa cruce iustificatus est: corde credidit, ore confessus est. Neque enim iniusto et non iam iustificato diceret Dominus: Hodie mecum eris in paradiso 40: et tamen ossa eius confracta sunt. Nam quando ventum est ut corpora deponerentur causa imminentis sabbati, inventus est Dominus iam exanimis, et non sunt ossa eius comminuta 41. Illi autem qui vivebant, ut deponerentur, confracta eis sunt crura, ut hoc dolore mortui possent sepeliri. Numquid unius latronis qui perseveravit impius in cruce, confracta sunt ossa, et non etiam illius qui corde credidit ad iustitiam, ore confessus est ad salutem? Ubi est ergo hoc quod dictum est: Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur 42; nisi quia ossa dicuntur in corpore Domini omnes iusti, firmi corde, fortes, nullis persecutionibus et tentationibus cedentes ad consentiendum malo? Et unde possent nullis tentationibus cedere, nisi cum persecutores dixerint: Ecce ille deus, ecce qualis ille deus: veniat ille, liget tibi: ecce est hic nescio quis in monte magnus sacerdos: forte ideo pauper es, quia non te adiuvat ille deus; supplica illi, et adiuvat: forte ideo aegrotas, quia illi non supplicas; supplica illi, et convalesces: forte ideo filios non habes; supplica illi, et habebis. Hic vero si in corpore Domini de ossibus est, repellit omnes istas voces, et dicit: Domine, quis similis tibi? Da, si vis dare, et in hac vita, quod quaero: si autem non vis, tu esto vita mea, quem semper quaero. Hinc ad te libera fronte exeam, si alium adoravero, et te offendero? Cras forte moriturus sum, qua fronte te videbo? Magna misericordia ipsius, et monuit ut bene vivamus, et diem nobis novissimum mortis nostrae abscondit, ne nobis de futuro aliquid promittamus. Facio hodie, et vivo: cras non facio. Quid si te non invenit eras? Dic ergo inter ossa Christi: Domine, quis similis tibi? Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?

Christus quaerendus est qui diabolum vicit.

15. Eruens inopem de manu fortiorum eius, et egenum et pauperem a diripientibus eum. Huc usque psalmus lectus est hodie, huc usque tractandus est; ne in fastidium veniant quae dicta sunt, dum volumus et alia dicere. Sufficiant ergo hodie haec: Eruens inopem de manu fortiorum eius. Quis eruens, nisi qui manu fortis est? Ille David eruet inopem de manu fortiorum eius. Fortior enim fuerat diabolus ad tenendum te, quia ipse vicit cui consensisti. Sed quid fecit manu fortis? Nemo intrat in domum fortis ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem 43. Potestate sua sacratissima, magnificentissima, alligavit diabolum, effundendo frameam ad concludendum eum, ut eruat inopem et egenum, cui non erat adiutor 44. Quis enim adiutor tibi, nisi Dominus cui dicis: Domine, adiutor meus et redemptor meus 45? Si de tuis viribus praesumere volueris, inde cades unde praesumpseris: si de alterius, dominari vult, non subvenire. Ille ergo unus quaerendus est, qui et redemit, et liberos fecit, et sanguinem suum ut eos emeret dedit, et servos suos fratres fecit.

IN PSALMUM 34

ENARRATIO

Sermo 2

Tres erant in cruce, unus Salvator, alius salvandus, alius damnandus.

1. Ad reliqua psalmi intendamus animum, Dominumque et Deum nostrum, et de sanitate intellegendi, et de fructu bene agendi deprecemur. Quo usque hesterno die disputatum sit, credo meminisse Caritatem vestram: ex ipso loco hodie sumamus exordium. Intellegimus enim hic vocem Christi; vocem scilicet capitis et corporis Christi. Christum cum audis, noli sponsum a sponsa separare, et intellege magnum illud sacramentum: Erunt duo in carne una 1. Si duo in carne una, quare non et in voce una? Non enim tentationes caput hic pertulit, et corpus non perfert: aut vero fuit causa patiendi capiti, nisi ut corpori praeberet exemplum. Dominus enim voluntate passus est, nos necessitate: ille miseratione, nos conditione. Proinde illius voluntaria passio, nostra est necessaria consolatio; ut quando talia forte perpetimur, intueamur caput nostrum, ut eius exemplo commoniti dicamus nobis: Si ille, quid nos? Et quemadmodum ille, ita et nos. Quantumlibet enim saevierit inimicus, usque ad mortem corporis accedere potuit: quod corpus nec ipsum exstinguere potuit in Domino, quia tertio die resurrexit. Quod in illo factum est die tertio, hoc in nostro in fine saeculi. Spes resurrectionis nostrae differtur, numquid aufertur? Cognoscamus hic ergo voces Christi, carissimi, et separemus eas a vocibus impiorum. Voces sunt enim corporis persecutionem angustiasque et tentationes in hoc saeculo patientis. Sed quoniam multi hic patiuntur, et pro peccatis et pro sceleribus suis; magna vigilantia discernenda est causa, non poena. Sceleratus enim potest habere martyris similem poenam, sed tamen dissimilem causam. Tres erant in cruce 2, unus Salvator, alius salvandus, alius damnandus: omnium par poena, sed impar causa.

Quo senso Dominus ignoret persecutores.

2. [vv 11.12.] Dicat ergo caput nostrum: Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Nos autem dicamus capiti nostro: Domine, quid ignorabas? Itane tu aliquid ignorabas? Nonne et interrogantium corda noveras? nonne eorum dolos ante prospexeras? nonne in eorum manus te sciens dederas? nonne ut ab eis patereris veneras? Quid ergo ignorabas? Ignorabat peccatum: et hoc peccatum ignorabat, non quasi non iudicando, sed non committendo. Sunt huiusmodi locutiones etiam quotidianae, cum dicis de aliquo: Non novit stare, hoc est, quia non stat: et: Non novit benefacere, quia non benefacit. Non novit malefacere, quia non malefacit. Quod alienum est ab opere, alienum est a conscientia: quod alienum est a conscientia, alienum videtur et a scientia. Ita dicitur Deus nescire, quomodo ars non novit vitia; et tamen per artem cognita diiudicantur. Hoc ergo nobis caput nostrum interrogantibus ex ipsius Evangelii sui veritate respondet, cum dixerimus, Domine, quid ignorabas? quid tu potuisti interrogari quod nesciebas? Respondet: Iniquitates ignorabam, de iniquitatibus interrogabar. Habes in Evangelio, si non me credis ignorare iniquitates, quia et ipsos iniquos ignoro, quibus in fine dicturus sum: Non novi vos, recedite a me qui operamini iniquitatem 3. Numquid non noverat quos damnabat? aut potest iuste damnare, nisi bonus cognitor? Et tamen bonus cognitor non est mentitus, dicendo: Non novi vos: id est, non coaptamini corpori meo, non haeretis regulis meis: vitia estis; ego autem ars ipsa sum quae non habet vitium, et in qua quisque non discit nisi non facere vitium. Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Quid sic ignorabat Christus, quam blasphemare? Hinc interrogabatur a persecutoribus, et quia verum dixit, blasphemasse iudicatus est 4. Sed a quibus? De quibus sequitur: Retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae. Ego attuli fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem; ego vitam, ipsi mortem; ego honorem, ipsi contumelias: ego medicinam, ipsi vulnera; et in his omnibus quae retribuebant, utique sterilitas erat. Hanc sterilitatem in arbore maledixit, ubi fructum cum quaereret non invenit 5. Folia erant, et fructus non erant: verba erant, et facta non erant. Vide in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras 6. Tales erant qui Christum quae ignorabat interrogabant.

Cilicium Christi carnis suae mortalitas.

3. [v 13.] Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio: et humilabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinum meum convertetur. Docemur quidem, fratres, quia pertinemus ad corpus Christi, quia sumus membra Christi 7: et admonemur in omni tribulatione nostra, non cogitare quemadmodum respondeamus inimicis, sed quemadmodum orando Deum propitiemus, et maxime ne tentatione vincamur; deinde, ut etiam illi qui nos persequuntur, ad sanitatem iustitiae convertantur. Nullum maius, nullum melius negotium est in tribulatione, quam recedere ab eo strepitu, qui foris est, et ire in interiora mentis secretaria 8; ibi Deum invocare, ubi nemo videt gementem et subvenientem; illius cubiculi adversus omnem extrinsecus illatam molestiam ostium claudere, humilare seipsum in confessione peccati, magnificare et laudare Deum, et corripientem et consolantem: prorsus hoc omni modo tenendum est. Verumtamen in corpore hoc dixerimus, id est in nobis: in Domino autem nostro Iesu Christo quid tale agnoscimus? Evangelio perspecto et diligentissime perscrutato, non invenimus Dominum in aliqua passione et tribulatione sua induisse se cilicio. Ieiunasse quidem eum legimus postea quam baptizatus est: cilicium ibi nullum audivimus, nullum legimus: ieiunasse autem nondum Iudaeis persequentibus, sed diabolo tentante 9. Non eo tempore dico ieiunasse Dominum, quando eum interrogabant quae ignorat, et quando retribuebant mala pro bonis, insectando, persequendo, tenendo, flagellando, vulnerando, occidendo: sed tamen in his omnibus, fratres, si aliquantulum pia curiositate levemus velum, et interiora huius Scripturae oculo cordis intento rimemur, invenimus et hoc fecisse Dominum. Cilicium fortasse appellat carnis suae mortalitatem. Quare cilicium? Propter similitudinem carnis peccati. Apostolus enim dicit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne 10: hoc est, Filium suum induit cilicio, ut de cilicio damnaret hoedos. Non quia peccatum erat, non dico in Verbo Dei, sed nec in ipsa quidem dico anima sancta et mente hominis, quem sibi ad unitatem personae Verbum Dei et Sapientia coaptaverat; sed nec in ipso corpore peccatum ullum erat, sed similitudo carnis peccati erat in Domino; quia mors non est nisi de peccato 11, et utique corpus illud mortale erat. Nam nisi mortale esset, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, exemplum vitae aeternae nobis non demonstraret. Ergo sic dicitur mors peccatum, quae facta est peccato, quomodo dicitur lingua graeca, lingua latina, non ipsum membrum carnis, sed quod fit per membrum carnis. Nam lingua in membris nostris unum est de caeteris, sicut oculi, nasus, aures, et caetera: lingua autem graeca, verba graeca sunt: non quia verba lingua, sed quia verba per linguam. Dicis de aliquo: Agnovi faciem ipsius, de membro corporis loquens: et dicis etiam: Agnovi manum ipsius absentis, non manum in corpore, sed scripturam quae facta est per manum quae erat in corpore. Sic ergo peccatum Domini, quod factum est de peccato, quia inde carnem assumpsit, de massa ipsa quae mortem meruerat ex peccato. Etenim ut celerius dicam, Maria ex Adam mortua propter peccatum, Adam mortuus propter peccatum, et caro Domini ex Maria mortua est propter delenda peccata. Hoc cilicio se induit Dominus: et ideo non est agnitus, quia sub cilicio latitabat. Cum mihi, inquit, molesti essent, induebam me cilicio: id est, illi saeviebant, ego latebam. Si enim latere nollet, nec mori posset, quandoquidem uno temporis puncto stillam quamdam potestatis suae, si vel stilla dicenda est, exseruit, quando eum tenere voluerunt, et ad unam eius interrogationem: Quem quaeritis, redierunt omnes retro et ceciderunt 12. Tantam potestatem in passione non humilaret, nisi sub cilicio lateret.

4. Ergo induebam me cilicio: et humilabam in ieiunio animam meam. Iterum si intelleximus cilicium, quomodo intellegimus ieiunium? Manducare volebat Christus, quando poma quaerebat in arbore, et si inveniret manducaret 13? Bibere volebat Christus, quando dixit mulieri Samaritanae: Da mihi bibere 14, dixit in cruce: Sitio 15? Quid esurivit, quid sitivit Christus, nisi bona opera nostra? In illis enim crucifigentibus et persequentibus, quia nulla bona opera invenerat, ieiunabat: retribuebant enim sterilitatem animae ipsius. Nam quale ieiunium ipsius fuit, qui vix invenit unum latronem, quem in cruce gustaret? Apostoli enim fugerant, et se in turba absconderant. Et ille Petrus qui se usque ad mortem Domini perseveraturum esse promiserat, iam ter negaverat, iam fleverat, et adhuc in turba latebat, adhuc timebat ne agnosceretur. Postremo illo viso mortuo, omnes de salute ipsa desperaverunt: quos desperantes invenit post resurrectionem, et locutus cum eis invenit eos dolentes et lugentes, nihil iam sperantes. Nam et ita sunt quidam eorum cum eo locuti, cum diceret: Quid loquimini inter vos? Illi enim de illo loquebantur: Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae fecerunt sacerdotes et principes nostri de Iesu Nazareno, qui erat potens in factis et dictis, quomodo eum crucifixerunt et occiderunt? Nos autem sperabamus, quia ipse erat redempturus Israel 16. In magno ieiunio Dominus remanserat, nisi reficeret quos voraret. Nam refecit eos, consolatus est eos, confirmavit eos, et in corpus suum convertit eos. Fuit ergo et hoc modo in ieiunio Dominus noster.

Oremus in abscondito corde.

5. Et oratio mea, inquit, in sinum meum convertetur. In hoc plane versu magnus sinus est, et praestet Dominus ut penetrabilis nobis fiat. In sinu enim secretum agnoscitur. Et quidem, fratres, et nos orare sic bene admonemur in sinu nostro, ubi Deus videt, ubi Deus audit, quo nullus oculus humanus penetrat, quo non videt nisi qui subvenit; ubi oravit Susanna, et cum eius vox ab hominibus non audiretur, a Deo tamen audita est 17. Et hoc bene admonemur: sed in Domino nostro aliquid plus debemus intellegere, quia et ipse oravit. Et quidem cilicium eius non agnoscimus in Evangelio secundum litteram. Nec ieiunium eius tempore passionis secundum litteram: adeoque ea exposuimus in allegoria et similitudine dicta, ut potuimus. Orationem vero eius et de cruce audivimus: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti 18? Sed et ibi nos eramus. Quando enim eum dereliquit Pater, a quo nunquam discessit? Legimus etiam in monte orasse solum Iesum, legimus pernoctasse in oratione; etiam sub tempus ipsius passionis 19 In sinum ergo meum convertetur oratio mea. Nescio quid melius intellegam de Domino: interim nunc quod occurrit, forte melius aliquid postea occurret, vel mihi, vel cuiquam meliori, in sinum meum convertetur oratio mea, hoc intellego dictum, quia in sinu suo habebat Patrem. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi 20. In se habebat quem deprecaretur: non erat ab illo longe, quia ipse dixerat: Ego in Patre, et Pater in me est 21. Sed quia oratio ad ipsum magis hominem pertinet: secundum enim quod Verbum est Christus, non orat, sed exaudit; et non sibi subveniri quaerit, sed cum Patre omnibus subvenit: quid est: Oratio mea in sinum meum convertetur, nisi, in meipso humanitas, in meipso interpellat divinitatem?

Propinquare Deo est illi similem fieri.

6. [v 14.] Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tamquam lugens et contristatus, ita humilabar. Ad corpus suum respicit: iam nos hic videamus. Quando gaudemus in oratione, quando meus nostra serenatur, non prosperitate saeculi, sed luce veritatis: qui sentit hanc lucem, novit quod dico, et videt hic, agnoscitque quod dictum est: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam. Sic enim tunc anima placet Deo, non longe posita; In illo, inquit, movemur et sumus 22: quasi fratri, quasi propinquo, quasi amico. Si autem non est talis, ut possit sic gaudere, sic fulgere, sic propinquare, sic adhaerere, et videt longe se inde; faciat quod sequitur: Tamquam lugens et contristatus, ita humilabar. Ut fratrem nostrum, ita complacebam, propinquans dixit: Ut lugens et contristatus, sic humilabar, remotus et longe positus dixit. Quid enim luget, nisi quod desiderat et non habet? Et nonnunquam in uno homine utrumque contingit, ut aliquando propinquet, et aliquando longe fiat: propinquat luce veritatis, longe fit nubilo carnis. Neque enim, fratres, Deo qui ubique est, et nullo continetur loco, aut per loca propinquamus, aut ab illo per loca removemur. Propinquare illi, est similem illi fieri; recedere ab illo, dissimilem illi fieri. Nonne cum vides duas res prope similes, dicis: Propinquat haec illi? Et quando tibi dissimilia demonstrantur, quamvis uno loco et plerumque una manu teneantur, dicis: Longe est haec species ab illa? Ambas tenes, ambas adiungis, et dicis: Longe est haec res ab illa: non utique loco, sed dissimilitudine. Si ergo vis appropinquare, similis esto: si non vis esse similis, longinquabis. Sed cum similis es, gaude; cum dissimilis, geme: ut gemitus excitet desiderium, imo desiderium excitet gemitum, et per gemitum propinques, qui coeperas longinquare. Nonne Petrus propinquavit, quando dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi 23? Et rursum idem ipse longe factus est dicendo: Domine, absit a te, non fiet istud 24. Denique tamquam proximus quid dixit propinquanti? Beatus es, Simon Bariona 25. Tamquam longinquanti et dissimili quid dixit: Redi retro, satanas 26. Illi propinquanti: Non tibi revelavit caro et sanguis, inquit, sed Pater meus qui in coelis est 27: illius lux te perfudit, illius luce fulges. Quando autem longe factus contradixit passioni Domini futurae pro salute nostra: Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 28. Merito ambas res ponens quidam in psalmo ait: Ego dixi in ecstasi mea: proiectus sum a facie oculorum tuorum 29. In ecstasi non diceret, nisi propinquaret: ecstasis enim mentis excessus est. Effudit super se animam suam, et propinquavit Deo: et per quamdam nubem, pondusque carnis rursus in terram proiectus, recolens ubi fuisset, et videns ubi esset, dixit: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Ergo: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam, praestet ut fiat in nobis. Quando autem non fit, vel hoc fiat: Tamquam lugens et contristatus, ita humilabar.

7. [v 15.] Et adversus me laetati sunt et convenerunt, in unum. Illi laeti, ego tristis. Sed modo audivimus in Evangelio: Beati qui lugent 30. Si beati qui lugent, miseri qui rident. Adversus me laetati sunt et convenerunt: congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt. Quoniam quae ignorabam interrogabant me, et ipsi ignoraverunt quem interrogarent.

De persecutionibus christianorum.

8. [v 16.] Tentaverunt me, et subsannaverunt me subsannatione. Id est, irriserunt me, insultaverunt mihi: hoc capiti, hoc corpori. Attendite, fratres, ad gloriam Ecclesiae, quae nunc est; respicite opprobria eius praeterita, respicite aliquando undique fugatos esse Christianos, et ubicumque inventos, illusos, caesos, occisos, bestiis obiectos, incensos, laetatos homines adversus illos. Quod capiti, hoc et corpori Sicut enim Domino in cruce, sic corpori ipsius in omni illa quae iam facta est persecutione: nec desinunt etiam nunc persecutiones ipsorum. Ubicumque invenerint christianum, solent insultare, exagitare, irridere, vocare hebetem, insulsum, nullius cordis, nullius peritiae. Quidquid volunt faciant, Christus in coelo est: quidquid volunt faciant, honoravit ille poenam suam, iam crucem suam in omnium frontibus fixit: impius insultare permittitur, saevire non permittitur; sed tamen ex eo quod lingua promit, intellegitur quid gestet in corde. Striderunt in me dentibus suis.

9. [v 17.] Domine, quando respicies? Restitue animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam. Nobis enim tardum est, et ex persona nostra hoc dictum est: Quando respicies? id est, quando videbimus vindictam de his qui nobis insultant? quando illam viduam iudex taedio victus exauditurus est 31? Verumtamen iudex noster non taedio, sed amore differt salutem nostram; ratione, non inopia; non quia non potest et modo subvenire, sed ut numerus omnium nostrum usque in finem possit impleri. Et tamen nos ex desiderio quid dicimus? Domine, quando respicies? Restitue animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam: id est Ecclesiam meam a saevientibus potestatibus.

Iusti et peccatores in Ecclesia.

10. [v 18.] Denique vis nosse quid sit illa unica? Lege sequentia: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia multa, in populo gravi laudabo te. Plane in Ecclesia multa, confitebor tibi, in populo gravi laudabo te. Fit enim confessio in omni multitudine, sed non in omnibus Deus laudatur: tota multitudo audit confessionem nostram, sed non in omni multitudine laus Dei est. In ista enim omni multitudine, id est in Ecclesia, quae toto orbe terrarum diffusa est, palea est et frumentum: palea volat, frumentum manet; ideo in populo gravi laudabo te. In gravi populo, quem ventus tentationis non aufert, in his Deus laudatur. Nam in palea blasphematur semper. Quando palea nostra attenditur, quid dicitur? Ecce quomodo vivunt Christiani, ecce quid faciunt Christiani; et fit quod scriptum est: Quoniam nomen meum per vos blasphematur in Gentibus 32. Inique, invide, aream inspicis, qui totus in palea es, non tibi facile grana occurrunt: quaere et invenies populum gravem, in quo Dominum laudes. Vis invenire? Esto talis. Nam si non fueris talis, difficile est ut non omnes tales tibi videantur qualis es: Et comparantes, ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis 33, non intellegunt: In populo gravi laudabo te.

11. [vv 19-21.] Non insultent mihi qui adversantur mihi inique: insultant enim mihi de palea mea. Qui oderunt me gratis: hoc est, quibus nihil nocui. Et annuentes oculis: hoc est, hypocritae simulati. Quoniam mihi quidem pacifica loquebantur. Quid est, annuentes oculis? Pronuntiantes vultu quod in corde non gestant. Et annuentes oculis qui sunt? Quoniam mihi quidem pacifica loquebantur: et super iram dolose cogitabant. Et dilataverunt in me os suum. Primo annuentes oculis, leones illi quaerentes rapere et devorare, primo blandientes pacifica loquebantur, et super iram dolose cogitabant. Quae pacifica loquebantur? Magister, scimus quia nullius personam accipis, et in veritate viam Dei doces: Licet dare tributum Caesari, an non licet? Mihi quidem pacifica loquebantur. Quid ergo? Eos tu non agnoscebas, et fallebant te oculis annuentes? Imo agnoscebat; ideo ait: Quid me tentatis, hypocritae? 34 Postea dilataverunt in me os suum, clamantes: Crucifige, crucifige! 35 Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. Hoc iam insultando: Euge, euge, Prophetiza nobis, Christe 36. Quomodo simulata erat pax ipsorum, quando tentabant de nummo, sic iam insultatoria laus eorum. Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: id est, facta tua, mirabilia tua. Hic est Christus Si ipse est Christus, descendat de cruce, et credimus ei. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest 37. Viderunt oculi nostri. Hoc est totum quod se iactabat, quod se Filium Dei dicebat 38. Dominus autem patiens haerebat in cruce: non potentiam perdiderat, sed sapientiam demonstrabat. Quid enim illi erat magnum de cruce descendere, qui potuit postea de sepulcro resurgere? Sed cessisse videretur insultantibus: et hoc oportebat, ut resurgens suis se ostenderet, et non illis, in magno sacramento; quia resurrectio ipsius vitam novam significabat, vita autem nova amicis nota est, non inimicis.

12. [v 22.] Vidisti, Domine, ne sileas. Quid est, ne sileas? Iudica. De iudicio etenim dicitur quodam loco: Tacui, numquid semper tacebo 39? Et de dilatione iudicii dicitur peccatori: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis 40. Quomodo tacet qui loquitur per Prophetas, qui loquitur ore suo in Evangelio, qui loquitur per Evangelistas, qui loquitur per nos quando verum dicimus? Quid ergo? Silet a iudicio, non a praecepto, non a doctrina. Hoc autem iudicium ipsius invocat quodam modo Propheta, et praedicit: Vidisti, Domine, ne tacueris: id est, quia non silebis, quia necesse est ut iudices. Domine, ne discedas a me. Donec veniat iudicium ne discedas a me, sicut promisisti: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 41.

Non poena facit martyres sed causa.

Tous les livres