Enarrationes in Psalmos (page 4)

Augustin d'Hippone · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : augustinus.it · 38 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

8. Accelera ut eximas me: exauditur enim in hoc, cum dicit: Accelera. Ad hoc enim positum est verbum, ut hoc totum quod nobis diu videtur quamdiu volvitur saeculum, intellegas punctum esse. Non est diu quod habet extremum. Ab Adam usque ad hodiernam diem peractum est, et multo utique plus peractum est quam restat peragendum. Si adhuc viveret Adam, et hodie moreretur; quid ei prodesset tamdiu esse, tamdiu vixisse? Ergo celeritas haec quare? Quia transvolant tempora: et quod tibi tardum est, in oculis Dei breve est. Iam hanc celeritatem iste intellexerat in ecstasi. Accelera ut eximas me. Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me facias. Domus refugii tu mihi esto, Deus protector, domus refugii. Aliquando enim periclitor, et volo fugere: quo fugio? ad quem locum tutus fugio? ad quem montem? ad quam speluncam? ad quae tecta munita? Quam arcem teneam? quibus muris ambiar? Quocumque iero, sequor me. Quidquid enim vis potes fugere, homo, praeter conscientiam tuam. Intra in domum tuam, requiesce in lecto tuo, intra in interiora: interius habere nihil potes, quo fugias a conscientia tua, si rodunt te peccata tua. Quia vero dixit: Accelera ut eximas me, et in tua iustitia erue me, ut dimittas peccata mea, et aedifices in me iustitiam tuam: tu mihi eris domus refugii, ad te confugio. Nam a te quo fugiam? Irascitur tibi Deus, quo fugies? Audi quid dicat in alio psalmo, timens iram Dei: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades 25. Quocumque iero, ibi te invenio. Et si irasceris, ultorem te invenio; si placatus es, adiutorem. Nihil mihi ergo restat, nisi ad te fugere, non a te. Ut evadas hominem dominum quicumque servus es, fugis in ea loca ubi non est dominus tuus: ut evadas Deum, fuge ad Dominum. Nam non est quo fugias Deum. Praesto sunt omnia et nuda Omnipotentis oculis. Tu ergo mihi, inquit, esto domus refugii. Nam si salvus non fuero, quomodo fugio? Sana me, et fugio ad te. Nam si me non sanas, ambulare non possum, fugere quomodo potero? Quo iret, quo fugeret, si ambulare non posset, semivivus in via, sauciatus vulneribus latronum? Quem transiens sacerdos praeteriit, transiens Levita praeteriit, transiens Samaritanus miseratus est 26, id est ipse Dominus, qui miseratus est genus humanum. Samarites enim custos interpretatur. Et quis nos custodit, si ille deserit? Merito, cum Iudaei conviciantes dicerent: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes 27, unum respuit, alterum amplexus est: Ego, inquit, daemonium non habeo: non dixit: Non sum Samaritanus: sic intellegi volens nostrum se esse custodem. Miseratus ergo accessit, curavit, ad stabulum perduxit, implevit circa eum misericordiam: ille iam potest ambulare, potest et fugere. Quo fugeret nisi ad Deum, ubi fecit sibi domum refugii?

9. [v 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: non propter meritum meum, sed propter nomen tuum, ut tu glorificeris, non quia ego dignus sum; dux mihi eris, ne aberrem a te; et enutries me, ut validus sim ad manducandum escam, qua pascis Angelos. Hic enim lacte nos nutrivit, qui nobis coelestem cibum promisit; et usus est materna misericordia. Sicut enim mater lactans eamdem escam, cui sumendae idoneus infans non est, per carnem traicit, et lac infundit (hoc enim accipit parvulus quod accepturus erat ad mensam, sed quod per carnem traicitur, congruit parvulo); sic Dominus sapientiam suam ut lac nobis faceret, carne indutus venit ad nos. Ergo corpus Christi loquitur: Et enutries me.

Tentatur corpus Christi Ecclesia.

10. [v 5.] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi. Iam passio significatur: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi. Nec sola illa passio est, qua passus est Dominus noster Iesus Christus: muscipulam suam diabolus tetendit usque in finem. Et vae illi, qui in illam muscipulam cadit: cadit autem omnis qui non sperat in Deum; qui non dicit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: et in tua iustitia erue me, et exime me. Extenta est et parata muscipula inimici. Posuit in muscipula errorem et terrorem: errorem quo illiciat, terrorem quo frangat, et rapiat. Tu claude ianuam cupiditatis contra errorem; tu claude ianuam timoris contra terrorem, et educeris de muscipula. Huiusmodi pugnae exemplum ipse tibi Imperator tuus, qui propter te etiam tentari dignatus est, in se demonstravit. Et primo tentatus est illecebris; quia tentata est in illo ianua cupiditatis, quando cum tentavit diabolus dicens: Dic lapidibus istis ut panes fiant. Adora me, et dabo tibi regna ista. Mitte te deorsum, quia scriptum est: Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne quando offendas ad lapidem pedem tuum 28. Omnis haec illecebra cupiditatem tentat. At ubi clausam ianuam invenit cupiditatis in eo qui tentabatur pro nobis, convertit se ad tentandam ianuam timoris, et praeparavit illi passionem. Denique hoc dicit Evangelista: Et consummata tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus 29. Quid est, ad tempus? Tamquam rediturus et tentaturus ianuam timoris, quia clausam invenit ianuam cupiditatis. Totum ergo corpus Christi tentatur usque in finem. Fratres mei, quando iussum est nescio quid contra Christianos mali, simul impingebatur hoc corpus, totum impingebatur: unde dictum erat in psalmo: Tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me 30. At ubi finita sunt illa quae totum corpus impingebant ut caderet, coepit tentatio esse per partes. Tentatur corpus Christi, una Ecclesia non patitur persecutionem, alia patitur. Non patitur furorem imperatoris, sed patitur furorem mali populi. Quantae vastationes a plebibus? Quanta mala ingesta sunt Ecclesiae a malis christianis, ab eis qui capti in illo retiaculo, tam multiplicati sunt, ut premerent naves 31 in piscatione illa Domini ante passionem? Non ergo desunt pressurae tentationis. Nemo sibi dicat: Non est tempus tentationis. Qui sibi hoc dicit, pacem sibi promittit: qui sibi pacem promittit, securus invaditur. Totum ergo corpus Christi dicat: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi: quia eductum est et caput nostrum de muscipula, quam absconderunt illi, quibus modo dicebatur in Evangelio, quia dicturi erant: Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et in se sententiam dixerunt interrogati: Quid faciet ille paterfamilias colonis malis? Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Quid, et illud non legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? 32 Quod est enim, reprobaverunt aedificantes; hoc ait: Eiecerunt extra vineam, et occiderunt. Ergo erutus est et ille. Caput nostrum sursum est, liberum est. Haereamus illi per dilectionem, ut melius postea conglutinemur ei per immortalitatem; et dicamus omnes: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi; quoniam tu es protector meus.

11. [v 6.] Audiamus vocem Domini, quam dixit in cruce: In manus tuas commendo spiritum meum. Certe cum verba eius in Evangelio de isto psalmo cognoscimus, ipsum hic locutum fuisse non dubitemus. Habes hoc in Evangelio, dixit: In manus tuas commendo spiritum meum 33: et inclinato capite tradidit spiritum 34. Non sine causa voluit verba huius psalmi sua esse, nisi ut te admoneret se locutum esse in hoc psalmo. Ipsum hic quaere; cogita quomodo in illo psalmo se quaeri voluit pro susceptione matutina: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 35: ut te admoneret in se hoc esse completum, in voce sua posuit caput ipsius psalmi: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? 36 Et tamen vocem corporis in se transfiguravit; non enim Unicum suum Pater aliquando dereliquit. Redemisti me, Domine, Deus veritatis: faciens quod promisisti, non fallens in pollicitatione tua, Deus veritatis.

De mendacio et vanitate.

12. [v 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue. Quis observat vanitatem? Qui timendo mori moritur: timendo enim mori mentitur, et moritur antequam moriatur, qui ideo mentiebatur ut viveret. Mentiri vis, ne moriaris: et mentiris, et moreris; et cum vitas unam mortem quam differre poteris, auferre non poteris, incidis in duas, ut prius in anima, postea in corpore moriaris. Unde hoc, nisi observando vanitatem? Quia dulcis est tibi transiens dies, quia dulcia sunt tibi transvolantia tempora, unde nihil tenes, et insuper tu teneris. Odisti observantes vanitatem supervacue. Ego autem, qui non observo vanitatem, in Domino speravi. Speras in pecunia, observas vanitatem: speras in honore et sublimitate aliqua potestatis humanae, observas vanitatem: speras in aliquo amico potente, observas vanitatem. In his omnibus cum speras, aut tu exspiras, et ea hic dimittis; aut cum vivis, omnia pereunt, et in spe tua deficis. Hanc vanitatem commemorat Isaias dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni: aruit fenum, et flos eius decidit; verbum autem Domini manet in aeternum 37. Ego autem, non quomodo illi qui sperant in vanitate, et qui observant vanitatem; sed in Domino speravi, qui non est vanitas.

Multis impellimur necessitatibus.

13. [v 8.] Exsultabo, et iucundabor in tua misericordia: non in mea iustitia. Quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam: nec conclusisti me in manus inimici. Quae sunt necessitates, unde volumus salvam heri animam nostram? Quis eas enumeret? quis digne exaggeret? quis congrue vitandas fugiendasque commendet? Primo in genere humano dura necessitas, nescire cor alterius, male sentire plerumque de amico fideli, bene sentire plerumque de amico infideli. O dura necessitas! Et quid facis ut corda inspicias? quem oculum affers, infirma et plangenda mortalitas? quid facis ut videas hodie cor fratris tui? Non habes quid facias. Alia maior necessitas, nec tuum vides quale erit cras. Quid iam dicam de necessitatibus ipsius mortalitatis? Mori necesse est, et nemo vult. Nemo vult quod necesse est. Nemo vult, quod erit velit nolit. Dura necessitas nolle quod non potest evitari. Nam si fieri posset, nollemus utique mori; et effici quod Angeli vellemus, sed commutatione quadam, non morte, sicut dicit Apostolus: Aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, et non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 38. Volumus pervenire ad regnum Dei, sed per mortem nolumus: et tamen dicit tibi necessitas: Hac venies. Hac venire dubitas homo, cum hac ad te venerit Deus? Quae sunt etiam necessitates vincendarum vetustissimarum cupiditatum, et annosarum malarum consuetudinum? Vincere consuetudinem, dura pugna, nosti. Vides quam male facias, quam detestabiliter, quam infeliciter; et facis tamen: fecisti fieri, facturus es hodie. Si sic tibi displicet cum disputo, quomodo displicet tibi cum cogitas? Et tamen facturus es hoc. Unde raperis? quis te captivum trahit? An illa lex in membris tuis repugnans legi mentis tuae? Clama ergo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 39; et impletur in te quod modo diximus: Ego autem in Domino speravi: exsultabo, et iucundabor in tua misericordia; quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Unde enim facta est salva de necessitatibus anima tua, nisi quia respecta est humilitas tua? Nisi prius humilareris, non te exaudiret, qui te a necessitatibus liberaret. Humilatus est qui dixit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Non sunt humilati, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 40?

14. [v 9.] Nec conclusisti me in manus inimici: non vicini tui, non compossessoris tui, non eius cum quo militasti et eum laesisti, aut forte in tua civitate iniuriam ei fecisti; isti enim tales sunt pro quibus orare debemus. Alium habemus inimicum, diabolum, serpentem antiquum. Omnes morientes, si bene moriamur, ab eius manibus liberamur. Quicumque enim male moriuntur in suis iniquitatibus, in eius manus concluduntur, ut cum illo in fine damnentur. Liberat ergo nos Dominus Deus noster de manu inimici nostri: ille enim nos per cupiditates nostras vult capere. Cupiditates autem nostrae quando validae sunt, et quando eis servimus, necessitates vocantur. Liberante autem Deo animam nostram de necessitatibus nostris, quid erit quod in nobis teneat inimicus, ut concludamur in manus eius?

15. Statuisti in spatioso pedes meos. Certe angusta via est 41: laboranti angusta est, amant, lata est. Eadem quae angusta est, lata fit. In spatioso, dicit, posuisti pedes meos, ne angustati pedes mei irent in se, et incurrendo in se deicerent me. Ergo quid ait: Posuisti in spatioso pedes meos? Plane fecisti mihi facilem iustitiam, quae mihi erat aliquando difficilis: hoc est: Posuisti in spatioso pedes meos.

16. [vv 10.11.] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Sufficiat Caritati vestrae, adiuvante Domino fortassis implebimus debitum, ut et psalmo peracto proficiscamur.

IN EUMDEM PSALMUM 30

ESPOSIZIONE II

Sermo 2

De mystico corpore.

1. Ad reliqua psalmi nostra revertatur intentio, et nos ipsos agnoscamus in verbis Prophetae. Quoniam si nos inspexerimus in tempore tribulationis, gaudebimus in tempore retributionis. Commendaveram Caritati vestrae, cum primas partes huius psalmi exponerem, quod Christus loquatur; et quomodo sit accipiendus Christus totus cum capite et corpore, non tacueram: testimoniis etiam Scripturarum, quantum mihi videtur, satis idoneis luculentisque firmaveram; ita ut omnino dubitari non posset Christum esse caput et corpus, sponsum et sponsam, Filium Dei et Ecclesiam, Filium Dei factum filium hominis propter nos, ut filios hominum faceret filios Dei; atque ita essent duo in carne una in sacramento magno, qui agnoscuntur in Prophetis duo in voce una. Gratulatio superius expressa est ipsius dicentis: Respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici, statuisti in spatioso pedes meos: gratulatio est liberati hominis a tribulatione, liberatorum membrorum Christi ab afflictione et insidiis. Et rursus dicit: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. In tribulatione utique angustia est: quomodo ergo: Posuisti in spatioso pedes meos? Si adhuc tribulatur, quomodo sunt in spatioso pedes? An forte una quidem vox est, quia unum quidem corpus; sed in aliquibus membris spatium sentitur, in aliquibus angustia, id est, alii sentiunt facilitatem iustitiae, alii laborant in tribulatione? Nam si non alia membra illud, alia illud paterentur, non diceret Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 1. Aliquae Ecclesiae, verbi gratia, pacem habent; aliquae in tribulatione sunt: in istis quae pacem habent, in spatioso sunt pedes; illae quae in tribulatione sunt, angustias patiuntur: sed et istos contristat illorum tribulatio, et illos pax istorum consolatur. Sic est enim unum corpus, ut non sit discissio; non autem facit discissionem nisi dissensio. Caritas autem compagem facit, compages complectitur unitatem, unitas servat caritatem, caritas pervenit ad claritatem. Dicat ergo ex quibusdam membris: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus.

Unde Ecclesiae sit tribulatio.

2. Quaerimus unde sit ista tribulatio, quoniam liberatus paulo ante gaudere videbatur, iustitia quadam infusa sibi largiter dono Dei, et inde facto spatio pedibus suis in latitudine caritatis. Unde ergo et ista existit tribulatio, nisi forte ex illo quod Dominus dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum 2? Primo enim commendata paucitate sanctorum, tamquam missis retibus, multiplicata est Ecclesia, et capti sunt innumerabiles, de quibus praedictum erat. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 3; qui etiam navigia premerent, et retia rumperent, sicut est positum in illa prima piscatione 4 ante passionem Domini. Ex his igitur multitudinibus exaggerati sunt, quibus per Pascha sic referciuntur ecclesiae, ut turbas ipsorum parietum recuset angustia. Quomodo autem non tribuletur iste de hac multitudine, quando videt ipsos implere theatra et amphitheatra, qui paulo ante ecclesias impleverunt? ipsos in nequitiis, qui paulo ante in laudibus Dei? ipsos blasphemare Deum, qui respondebant: Amen Deo? Permaneat, duret, non deficiat etiam in multitudine copiosa iniquorum, quia nec granum deficit in multitudine palearum, quo usque post ventilationem mittatur in horreum, et ibi sit in societate sanctorum, ne turbulenti aliquid pulveris patiatur. Perduret ergo, quia et Dominus cum dixisset: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ne praenuntiata ista abundantia iniquitatis labarent nutarentque pedes nostri, continuo subiecit, quod fideles erigeret, quod consolaretur atque firmaret, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 5.

Cur corpus Christi irascatur.

3. Attende itaque istum, quantum mihi videtur, in hac tribulatione constitutum. Quando quidem positus in tribulatione quasi dolere deberet (tribulatio enim dolorem habet congruum), iratum se dicit in tribulatione, et ait: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus. Si tribularis, quare irasceris? Irascitur iste alienis peccatis. Quis non irascatur, videns homines confitentes ore Deum, negantes moribus? Quis non irascatur, videns homines saeculo verbis, et non factis renuntiantes? Quis est qui non irascatur, videns fratres insidiantes fratribus, fidem non servantes osculo quod infigunt in sacramentis Dei? Et quis enumeret omnia, quibus irascitur corpus Christi, quod intus vivit de spiritu Christi, quod gemit tamquam granum inter paleas? Vix enim apparent isti qui sic gemunt, qui sic irascuntur: quomodo vix apparent grana, quando area trituratur. Qui nescit quantae spicae missae sunt, putat totum paleam esse: et ex hoc quod totum palea putatur, inde magna massa purgabitur. In his ergo non apparentibus et gementibus irascitur, qui dicit alio loco: Zelus domus tuae comedit me 6. Dicit et alibi quando quidem videt multos mala facientes: Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam 7. Dicit et alio loco: Vidi insensatos, et tabescebam 8.

Quid ira et odium sint.

4. Haec autem ira, metuendum est, ne tanta sit, ut in odium vertatur. Ira enim nondum est odium: nam irasceris filio, non odisti filium; ei servas haereditatem, qui te sentit iratum; et ad hoc irasceris, ne perdat quod servaveris, male vivens moribus pravis. Ergo ira nondum est odium: nondum odimus eos quibus irascimur; sed ista ira si manserit, et non cito evulsa fuerit, crescit et fit odium. Ideo ut recens ira evellatur, et in odium non convertatur, hoc nos docet Scriptura, dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram 9. Invenis autem aliquando fratrem odium habentem, et reprehendit irascentem: in illo est odium, et in alio culpat iram; ipse habet trabem in oculo suo, et reprehendit festucam in oculo fratris sui 10. Sed festuca ista et surculus, nisi cito evellatur, trabes futura est. Non ergo ait: Exstinctus est oculus meus prae ira; sed turbatus: nam si exstinguitur, iam odium est, non ira. Et vide quia exstinctus est. Hinc ait Ioannes: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc 11. Antequam ergo eatur in tenebras, conturbatur oculus in ira: sed cavendum est, ne ira vertatur in odium, et oculus exstinguatur. Iste ergo dicit: Turbatus est prae ira oculus meus, anima mea et venter meus; hoc est, turbata sunt interiora mea. Ventrem pro interioribus posuit. Aliquando enim iniquis et perversis et a lege deviantibus et male viventibus irasci licet, clamare non licet. Cum irascimur et clamare non possumus, interiora nostra turbantur. Tanta est enim aliquando perversitas, ut nec corripi possit.

5. [v 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Defecit, inquit, in dolore vita mea. Dicit Apostolus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino 12. Quicumque perfecti sunt ex Evangelio et gratia Dei, non hic vivunt nisi propter alios; nam vita eorum in hoc saeculo, eis iam non est necessaria. Sed quia dispensatio eorum aliis necessaria est, fit in eis quod ait idem Apostolus: Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere autem in carne necessarium propter vos 13. Quando autem videt homo ex dispensatione sua, ex laboribus suis, ex praedicatione sua, non proficere homines, infirmatur in egestate vita hominis. Vere miserabilis egestas et fames: quandoquidem eos quos Domino lucramur, quodammodo manducat Ecclesia. Quid est manducat? In corpus suum traicit: quidquid enim manducamus, in corpus nostrum traicimus. Hoc agit Ecclesia per sanctos: esurit quos lucrari vult, et quos lucrata fuerit aliquo modo, manducat quodammodo. Cuius personam gerebat Petrus, quando ei de coelo submissus est discus plenus omnibus animalibus quadrupedibus, serpentibus, et volatilibus: quibus generibus omnes gentes significantur. Praefigurabat Dominus Ecclesiam, quod omnes gentes erat transvoratura, et in corpus suum conversura; et ait Petro: Macta, et manduca 14. O Ecclesia, (hoc est Petre, quia super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 15), macta, et manduca: prius macta, et sic manduca; occide quod sunt, et fac quod es. Cum ergo praedicatur Evangelium, et videt qui praedicat non proficere homines, quare non clamet: Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus: Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt? Anni nostri isti, quos hic ducimus, in gemitibus sunt. Unde? Quia abundavit iniquitas, refrigescit caritas multorum. In gemitibus, non in claris vocibus: quando videt Ecclesia multos in perversum ire, gemitus suos devorat apud se, ut dicat Deo: Gemitus meus non est absconditus a te 16: in alio psalmo dicitur, sed congruit huic; et hoc est dicere: Gemitus meus, etsi absconditus est ab hominibus, a te non est absconditus. Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt: de hac egestate supra diximus: ossa vero fortes intelleguntur Ecclesiae, qui etiam si non conturbantur persecutionibus alienorum, conturbantur tamen iniquitatibus fratrum.

Inimici Ecclesiae mali christiani.

6. [v 12.] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium: qui sunt inimici Ecclesiae? Pagani, Iudaei? Omnibus peius vivunt mali christiani. Vis videre quam omnibus peius vivant mali christiani? De talibus dicit propheta Ezechiel, quia comparantur sarmentis inutilibus 17. Pone Paganos ligna esse silvatica extra Ecclesiam, adhuc potest inde fieri aliquid; quomodo de lignis fabrilibus est lignum fabro aptum, et si adhuc nodosum et curvum et corticosum, tamen quod doletur, ascietur, deplanetur, et possit venire ad aliquam fabricam usus humani: de sarmentis autem praecisis fabri nihil facere possunt; ignis ea solus exspectat. Attendite, fratres. Cum silvatico ligno ubique praeponatur sarmentum manens in vite, quia sarmentum dat fructum, illud lignum non dat fructum: praeciso tamen sarmento de vite si comparetur lignum silvaticum, intellegitur esse melius; quia de illo faber aliquid facere potest; hoc autem non quaerit, nisi qui foco ministrat. Attendens itaque multitudinem male viventium in Ecclesia: Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. Peius, inquit, vivunt mali in sacramentis meis, quam qui ad illa nunquam accesserunt. Latine aperte cur non dicamus, vel quando psalmum exponimus? Et si aliis forte temporibus dicere non audemus, saltem necessitas exponendi habeat libertatem corripiendi. Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. De talibus dicit apostolus Petrus: Facta sunt illis posteriora deteriora prioribus: melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Cum dicit: Melius erat illis non cognoscere viam iustitiae; nonne iudicavit meliores esse inimicos foris positos, quam intus male viventes, quibus premitur et gravatur Ecclesia? Melius, inquit, illis fuerat non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Denique vide quam horribili rei eos comparavit: Contingit illis res veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum 18. Istis itaque talibus cum sint plenae Ecclesiae, nonne veraciter illic dicunt pauci, imo ex paucorum voce ipsa Ecclesia: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis? Vicinis meis nimium opprobrium factus sum, id est, qui mihi iam appropinquabant ut crederent: hoc est, vicini mei nimium deterriti sunt, mala vita malorum et falsorum christianorum. Quam multos enim putatis, fratres mei, velle esse christianos, sed offendi malis moribus christianorum? Ipsi sunt vicini qui iam appropinquabant, et nimium opprobrium illis visi sumus.

7. [v 12.] Timor factus sum notis meis. Quid tam timendum? Timor, inquit, factus sum notis meis. Quid tam timendum, quam cum videt homo multos male viventes, et de quibus bene sperabatur in multis malefactis inventos? Timet ne tales sint omnes quos putabat bonos, et veniunt in suspicionem malam prope omnes boni. Qualis vir? quomodo cecidit? quomodo inventus est in illa turpitudine, in illo scelere, in illo facto malo? putas non tales sunt omnes? Hoc est timor notis meis, ut et ipsis quibus noti sumus, plerumque in dubium veniamus. Et nisi te consoletur quod es, si aliquid es, non credis esse alterum talem. Consolatur hominem qualiscumque conscientia, ut dicat sibi homo qui bene vivit: O tu qui modo vereris ne tales sint omnes, tu talis es? Respondet conscientia: Non sum. Ergo si talis non es, solus es? Vide ne peior sit ista superbia, quam illa nequitia. Noli solum te dicere. Nam et Elias aliquando taedio multitudinis impiorum ait: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal 19. Ergo, fratres, inter haec scandala unum est remedium, ne male sentias de fratre tuo. Humiliter esto quod vis eum esse, et non putabis cum esse quod non es. Sed tamen sit etiam timor notis, etiam expertis.

Obscurius dixerunt prophetae de Christo quam de Ecclesia.

8. [v 13.] Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ignoscendum esset si foras fugissent a me qui non videbant me: etiam qui videbant me, foras fugerunt a me. Sed si qui me non videbant, foras fugerunt a me (nec dicendum est, foras fugerunt; quia intus non fuerunt: si intus enim fuissent, vidissent me, id est, cognovissent corpus Christi, cognovissent membra Christi, cognovissent unitatem Christi): illud est magis gemendum, illud omnino intolerabile, quia multi qui viderunt me, foras fugerunt a me, id est, qui cognoverunt quid esset Ecclesia, exierunt foras, et haereses et schismata contra Ecclesiam fecerunt. Hodie hominem invenis, verbi gratia, natum in parte Donati, nescit quid sit Ecclesia, ubi natus est tenet: non illi evellis consuetudinem quam suxit cum lacte nutricis. Illum, illum da qui volvitur quotidie in Scripturis, qui legit, qui praedicat: itane tandem non ibi videt: Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 20? non ibi videt: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 21? Si vides ibi totius orbis unitatem, quid foras fugis, ut non solum ipse patiaris, verum et aliis facias caecitatem? Qui videbant me, id est, qui noverant quid sit Ecclesia, qui eam in Scripturis intuebantur, foras fugerunt a me. Putatis enim, fratres mei, quia illi omnes qui fecerunt haereses per loca et partes, non noverant in Scripturis Dei, quia Ecclesia non est praedicta, nisi toto terrarum orbe diffusa? Vere dico Caritati vestrae: Certe omnes christiani sumus, vel christiani omnes dicimur, et omnes Christi signo signamur: obscurius dixerunt Prophetae de Christo, quam de Ecclesia; puto propterea quia videbant in Spiritu, contra Ecclesiam homines facturos esse particulas, et de Christo non tantam litem habituros, de Ecclesia magnas contentiones excitaturos. Ideo illud unde maiores lites futurae erant, planius praedictum et apertius prophetatum est, ut ad iudicium illis valeat qui viderunt, et foras fugerunt.

9. Exempli gratia unum commemorabo. Abraham pater noster fuit, non propter propaginem carnis, sed propter imitationem fidei: iustus et placens Deo, per fidem suscepit filium sibi promissum Isaac de Sara sterili uxore sua in senectute sua 22: iussus est immolare Deo eumdem filium, nec dubitavit, nec disceptavit, nec de iussu Dei disputavit, nec malum putavit quod iubere optimus potuit; duxit filium suum ad immolandum, imposuit ei ligna sacrificii, pervenit ad locum, erexit dexteram ut percuteret, eo prohibente deposuit, quo iubente levaverat 23; qui obtemperaverat ut feriret, obtemperavit ut parceret; ubique obediens, nusquam timidus: ut tamen impleretur sacrificium, et sine sanguine non discederetur, inventus est aries haerens in vepre cornibus, ipse immolatus est, peractum est sacrificium. Quaere quid sit: figura est Christi involuta sacramentis. Denique ut videatur discutitur, ut videatur pertractatur, ut quod involutum est evolvatur. Isaac tamquam filius unicus dilectus figuram habens Filii Dei, portans ligna sibi, quomodo Christus crucem portavit 24. Ille postremo ipse aries Christum significavit. Quid est enim haerere cornibus, nisi quodam modo crucifigi? Figura est ista de Christo. Continuo praedicanda erat et Ecclesia, praenuntiato capite praenuntiandum erat et corpus: coepit Spiritus Dei, coepit Deus ad Abraham praedicare velle Ecclesiam, et tulit figuram. Christum figurate praedicabat, Ecclesiam aperte praedicavit; ait enim ad Abraham: Quoniam obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae 25. Et pene ubique Christus aliquo involucro sacramenti praedicatus est a Prophetis, Ecclesia aperte: ut viderent illam et qui futuri erant contra illam, et impleretur in eis ista nequitia quam praedixit psalmus: Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 26: hoc apostolus Ioannes de illis dixit.

10. [v 13.] Oblitus sum, tamquam mortuus a corde. Oblitus sum, in oblivionem veni, obliti sunt me illi qui viderunt me: obliti sunt me, et sic me obliti sunt, tamquam mortuus fuerim a corde ipsorum. Oblitus sum, tamquam mortuus a corde: factus sum tamquam vas perditum. Quid est hoc, factus sum tamquam vas perditum? Laborabat iste, et nulli proderat: vidit se vas esse, et nulli prodesse, et se tamquam vas perditum dicit.

Inter scandala tantum in Domino sperandum.

11. [v 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum in accolentium circuitu: multi accolunt in circuitu meo, et reprehendunt me quotidie. Quanta mala dicunt in malos christianos, quae maledicta perveniunt ad omnes Christianos! Numquid enim dicit, qui maledicit, aut qui reprehendit Christianos: Ecce quae faciunt non boni christiani? Sed: Ecce quae faciunt Christiani: non separat, non discernit. Illi tamen ista dicunt, qui accolunt in circuitu, id est, circumeunt, et non intrant. Quare circumeunt, et non intrant? Quia rotam temporis amant: non intrant ad veritatem, quia non amant aeternitatem; temporalibus dediti tamquam rotae constricti, de quibus alibi dicitur: Pone principes eorum ut rotam 27; et alibi: In circuitu impii ambulant 28. Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt. Quid est, ut acciperent animam meam consiliati sunt? Ut consentirem pravitatibus eorum. Illis enim qui maledicunt, et non intrant, parum est quia non intrant; et eicere hinc volunt vituperando. Si eiecerunt te de Ecclesia, acceperunt animam tuam, id est, tenuerunt consensionem tuam; et eris in circuitu, non in mansione.

12. [v 15.] Ego autem, inter haec opprobria, inter haec scandala, inter haec mala, inter istas seductiones, foris iniquitates, et perversitates intus, cum attenderem homines iustos et quaererem, et deessent quos imitarer, quid feci? quod consilium inveni? Ego autem, in te speravi, Domine. Nihil salubrius, nihil securius. Volebas imitari nescio quem, invenisti illum non bonum: tolle imitationem hanc. Alium quaesisti, nescio quid displicuit: tertium quaesisti, et ipse non placuit: numquid quia et ille et ille displicuit, et tu peribis? Tolle ab homine spem, quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 29. Si attendis adhuc hominem, et cum quaeris imitari, et ex illo pendere, adhuc lacte vis nutriri; et fies mammothreptus, quales dicuntur pueri qui diu sugunt, quod non decet. Etenim lacte uti, tamquam per carnem velle sibi cibum traici, hoc idem est per hominem vivere. Idoneus esto ad mensam, inde cape unde ille cepit, aut fortasse non cepit. Forte utiliter et in malum incidisti, quem bonum putasti, ut in ubere quasi materno amaritudinem invenires, et ea offensione repellereris, et ad cibum validiorem invitareris. Faciunt enim hoc nutrices mammothreptis, ut aliqua amara ponant in papillis suis, quibus offensi parvuli ab ubere resiliant, et ad mensam inhient. Ergo dicat; Ego autem in te speravi, Domine, dixi: Tu es Deus meus. Tu es Deus meus: recedat Donatus, recedat Caecilianus; nec ille, nec iste Deus meus est. Non ad hominis nomen ambulo, Christi nomen teneo. Ipsum Paulum audi dicentem: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis 30? Perirem si essem de parte Pauli; quomodo non pereo si fuero de parte Donati? Prorsus recedant humana nomina, humana crimina, humana figmenta. In te, Domine, speravi: dixi: Tu es Deus meus. Non homo quisquam, sed tu es Deus meus. Unus deficit, unus proficit: Deus meus non deficit, neque proficit; nec habet quo proficiat perfectus, nec habet unde deficiat aeternus. Dixi Domino: Deus meus es tu.

Gratis datur gratia.

13. [v 16.] In manibus tuis sortes meae: non in manibus hominum, sed in manibus tuis. Quae sunt istae sortes? quare sortes? Audito nomine sortium, non debemus sortilegos quaerere. Sors enim non aliquid mali est: sed res est in dubitatione humana divinam indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt Apostoli, quando Iudas tradito Domino periit, et, sicut de illo scriptum est: Abiit in locum suum: coepit quaeri quis in locum eius ordinaretur, electi sunt duo iudicio humano, et electus de duobus unus iudicio divino: de duobus consultus est Deus, quemnam ipsorum esse vellet, et cecidit sors super Mathiam 31. Quid igitur est: In manibus tuis sortes meae? Sortes dixit, quantum ego existimo, gratiam qua salvi facti sumus. Quare sortis nomine appellat gratiam Dei? Quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur: Iste facit, iste non facit, merita considerantur; et ubi merita considerantur, electio est, non sors: quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos salvos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus. Haec est sors. Merito tunica illa Domini desuper texta 32, quae significat caritatis aeternitatem, cum dividi a persecutoribus non posset, sors super eam missa est: ad quos pervenit, eos significavit qui videntur ad sortem pervenire sanctorum. Gratia salvi facti estis per fidem, ait apostolus Paulus: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis ( vide sortem), et hoc non ex vobis; sed Dei donum est. Non ex operibus (quasi vos benefeceritis, ut ad hoc accedere digni essetis), non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis 33. Haec quodam modo sors occulta est voluntas Dei; in humano genere sors est, sors veniens de Dei occulta voluntate, apud quem non est iniquitas 34: non enim ille personas accipit, sed occulta illius iustitia tibi sors est.

14. Attendat itaque Caritas vestra, videte hoc ipsum quemadmodum firmetur ab apostolo Petro. Cum Simon ille magus baptizatus a Philippo adhaereret ei, credens miraculis divinis factis in conspectu suo; venerunt Apostoli ad Samariam, ubi crediderat etiam et ipse magus, et ubi fuit baptizatus, et imposuerunt Apostoli manus hominibus baptizatis, et acceperunt Spiritum sanctum, et coeperunt linguis loqui. Admiratus est ille, et obstupefactus tanto divino miraculo, quod ad impositionem humanarum manuum venit Spiritus sanctus, et implevit homines; et desideravit istam, non gratiam, sed potentiam; non unde liberaretur, sed unde extolleretur: at ubi desideravit hoc, et implevit superbia cor eius, et diabolica impietas et celsitudo deicienda, ait Apostolis: Quantam vultis pecuniam a me accipere, ut et ad mearum impositionem manuum accipiant homines Spiritum sanctum? Qui quaerebat saecularia, qui in circuitu accolebat, pecunia putavit posse se emere donum Dei. Qui se putavit pecunia comparare Spiritum sanctum, etiam Apostolos avaros arbitratus est, sicut erat ipse impius et superbus. Continuo Petrus: Pecunia tua, inquit, tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia comparari. Non est tibi pars neque sors in hac fide 35; id est, non pertines ad istam gratiam, quam gratis omnes accipimus, quia pecunia te putas emere quod gratis datur. Ex eo autem quod gratis datur, sors vocatur: Non est tibi pars neque sors in hac fide. Ista dixi, ne expavesceremus quod ait: In manibus tuis sortes meae. Quae sunt enim sortes? Haereditas Ecclesiae. Quousque est haereditas Ecclesiae? inter quos fines? Usque ad omnes fines: dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae 36. Non mihi ergo promittat homo nescio quam particulam: Deus meus: In manibus tuis sortes meae. Iam sufficiat Caritati vestrae: quod restat, in nomine Domini crastina die ipso adiuvante reddemus.

IN EUMDEM PSALMUM 30

ENARRATIO II

Sermo 3

1. Quod de psalmo restat, unde duos iam sermones habuimus, aliquanto est amplius quam tertia pars, et videmus nobis hodie debitum esse complendum. Unde peto Caritatem vestram, ut libenter habeatis nos in verbis eius planioribus non immorari, ut ea nos teneant, quorum est necessitas exponendi. Multa enim sunt animis fidelium sponte occurrentia, multa quae brevi admonitione opus habent: quaedam vero, et ea rariora, quibus insudandum est, ut possint intellegi. Ut ergo tempus sufficiat viribus et nostris et vestris, videte quam aperta sunt haec; et nobiscum potius agnoscite, et in his nobiscum Deum laudate: et si orat psalmus, orate; et si gemit, gemite; et si gratulatur, gaudete; et si sperat, sperate; et si timet, timete. Omnia enim quae hic conscripta sunt, speculum nostrum sunt.

Pro inimicis est orandum.

2. [v 16.] Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me: dicamus hoc, et unusquisque de inimicis suis dicat hoc; bonum est enim, et orare debemus ut nos Deus eruat de manibus inimicorum nostrorum. Sed intellegendi sunt inimici, pro quibus orandum sit, et contra quos orandum sit. Inimici homines, qualescumque fuerint, non sunt odio habendi; ne cum odit malus quem patitur malum, sint duo mali. Diligat bonus et quem patitur malum, ut vel unus sit malus. Illi inimici sunt contra quos orandum est, diabolus et angeli eius: ipsi nobis invident regnum coelorum, ipsi nolunt ut ascendamus unde illi deiecti sunt: ab his oremus erui animam nostram. Nam et quando adversum nos homines incitantur, vasa ipsorum fiunt. Proinde Paulus apostolus admonens nos quam cauti esse contra inimicos debeamus, ait servis Dei qui tribulationes patiebantur, utique seditionibus, improbitatibus, inimicitiis hominum: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, non adversus homines, sed adversus principes et potestates et rectores mundi 1. Cuius mundi? coeli et terrae? Absit. Huius mundi rector non est nisi Creator. Sed quem dicit mundum? Amatores mundi. Denique addit, et exponit: Quod dico mundi, tenebrarum harum. Quarum utique tenebrarum, nisi infidelium et impiorum? Nam ex impiis et infidelibus cum essent facti pii et fideles, sic eos alloquitur idem apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 2. Adversus spiritalia, inquit, nequitiae in coelestibus, adversus diabolum et eius angelos dimicatis 3: hostes vestros non videtis, et vincitis. Erue me de manibus inimicorum meorum; et a persequentibus me.

Per malos christianos opprobrium habet Ecclesia.

3. [v 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in tua misericordia. Superius dicebamus, si meminit hesternae disputationis Caritas vestra, quicumque affuistis, quoniam illi maxime persequuntur Ecclesiam qui christiani nolunt bene vivere. Per hos enim opprobrium habet Ecclesia, et ab his inimicitias sustinet: quando corripiuntur, quando male vivere non permittuntur, quando cum eis vel verbo agitur, ipsi mala in suis cordibus meditantur, et erumpendi occasionem requirunt. Inter hos est gemens iste, et si volumus nos sumus; quoniam plures sunt ipsi, et inter multitudinem eorum vix apparent boni, tamquam grana in area, de quibus tamen purgatis horrea replenda sunt Domini 4. Ergo inter hos gemens iste ait: Illustra faciem tuam super servum tuum. Confusio enim quaedam putatur, cum omnes Christiani dicuntur, et qui bene vivunt, et qui male vivunt, omnes uno charactere signantur, omnes ad unum altare accedunt, omnes eodem baptismo abluuntur, omnes eamdem orationem dominicam proferunt, omnes iisdem mysteriis celebrandis intersunt: Quando discernuntur qui gemant, et pro quibus gematur, nisi illustret ille faciem suam super servum suum? Quid est ergo: Illustra faciem tuam super servum tuum? Appareat quia pertineo ad te, nec sic dicat et christianus impius quia pertinet ad te, ne sine causa tibi in alio psalmo dixerim: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 5. Quod ibi dixit: Discerne causam meam; hoc dicit hic: Illustra faciem tuam super servum tuum. Et tamen ne et ipse superbiat, et quasi se iustificare videatur, adiungit, et ait: Salvum me fac in tua misericordia: hoc est, non in mea iustitia, non in meis meritis, sed in tua misericordia; non quia ego sum dignus, sed quia tu misericors es. Noli me audire secundum iudiciariam severitatem, sed secundum misericordissimam bonitatem. Salvum me fac in tua misericordia.

Quomodo sit Deus invocandus.

4. [v 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te: magnam causam dixit: Non confundar, quoniam invocavi te. Vis ut confundatur qui invocavit te? Vis ut dicatur: Ubi est de quo praesumpsit? Quis autem etiam ipsorum impiorum non invocat Deum? Nisi ergo proprio modo quodam diceret: Invocavi te, qui non possit communis esse cum multis, nullo modo de hac invocatione tantam mercedem auderet exigere. Responderet enim illi Deus quodammodo in cogitatione, et diceret: Quid a me petis ut non confundaris? Quare? Quia invocasti me? Nonne quotidie homines, ut impleant forte adulteria quae concupiscunt, invocant me? nonne quotidie homines, ut moriantur illi a quibus exspectant haereditatem, invocant me? nonne quotidie homines qui fraudem cogitant, ut eam prospero exitu compleant, invocant me? Quid ergo est quod pro magna mercede exigis, ut dicas: Non confundar, quoniam invocavi te? Invocant quidem illi, sed non invocant te. Invocas Deum, quando in te vocas Deum. Hoc est enim illum invocare, illum in te vocare, quodam modo eum in domum cordis tui invitare. Non autem auderes tantum patrem familias invitare, nisi nosses ei habitaculum praeparare. Si enim tibi dicat Deus: Ecce invocasti me, venio ad te, quo intrabo? Tantas sordes conscientiae tuae sustinebo? Si servum meum in domum tuam invitares, nonne prius eam mundare curares? Invocas me in cor tuum, et plenum est rapinis. Quo invocatur Deus plenum est blasphemiis, plenum est adulteriis, plenum est fraudibus, plenum est malis concupiscentiis, et invocas me! De talibus denique quid ait alio loco psalmus? Dominum non invocaverunt 6. Et utique invocaverunt, nec tamen invocaverunt. Breviter dico, quoniam nata est quaestio, ut tantam mercedem exigat homo allegans unum meritum, dicendo, quia invocavi te; cum videamus a tam multis malis invocari Deum, nata est quaestio: unde non transeundum est. Dico ergo breviter homini avaro: Invocas Deum? Quare invocas Deum? Ut det mihi lucrum. Lucrum ergo invocas, non Deum. Quia hoc lucrum quod concupiscis, non potes habere per servum tuum, non potes habere per colonum tuum, per clientem tuum, per amicum tuum, per satellitem tuum; invocas Deum, ministrum lucri tui facis Deum: viluit tibi Deus. Vis invocare Deum? Gratis invoca. Avare, an parum est tibi, si te impleat ipse Deus? Deus si ad te veniat sine auro et argento, non vis illum? Quid ergo tibi de his quae fecit Deus sufficit, cui Deus ipse non sufficit? Merito ergo rogat iste: Non confundar, quoniam invocavi te. Invocate Dominum, fratres, si non vultis confundi. Confusionem enim quamdam timet iste, de qua in superioribus psalmi locutus est: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum 7. Nam ut sciatis quia istam confusionem timet, quid addidit, cum dixisset: Non confundar in aeternum, quoniam invocavi te? Erubescant impii, et deducantur in infernum: confusione utique illa in aeternum.

Cur Christus et Ecclesia contemnuntur.

5. [v 19.] Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Iustus iste Christus est: multa labia loquuntur adversus eum iniquitatem in superbia et contemptu. Quare in superbia et contemptu? Quia contemptibilis superbis apparuit, qui tam humilis venit. Non vis ut contemnatur ab eis qui honores amant, ille qui tantas contumelias accepit? Non vis ut contemnatur ab his qui pro magno habent istam vitam, ille qui mortuus est? Non vis ut contemnatur ab eis qui quasi damnationis mortem crucis turpem putant, ille qui crucifixus est? Non vis ut contemnatur a divitibus, ille qui pauperem vitam gessit in mundo, cum esset creator mundi? Omnia ista quae amant homines, quia noluit illa habere Christus, ut non habendo ostenderet contemnenda, non quia in potestate non habuit possidenda; omnes qui amant haec, contemnunt illum. Et quicumque voluerit servorum eius sequi vestigia ipsius, ut ambulet et ipse in ea humilitate, in qua didicit ambulasse Dominum suum, contemnitur in Christo quasi membrum Christi: et cum caput et membra contemnuntur, totus ipse Christus contemnitur, quia totus ipse iustus est caput et corpus. Et necesse est ut contemnatur totus ipse Christus a superbis et impiis, ut fiat illis quod dicitur: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Quando efficientur muta labia ista? In hoc saeculo? Nunquam. Quotidie clamant contra Christianos, maxime humiles; quotidie blasphemant, quotidie latrant: augent linguis suis poenas, quibus apud inferos sitiant, et aquae stillam sine causa desiderent 8. Non ergo nunc muta efficiuntur labia istorum. Sed quando? Quando traducent eos ex adverso iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt. Tunc dicent illi: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam 9. Tunc efficientur labia eorum muta, qui loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et in contemptu. Modo enim dicunt nobis: Ubi est Deus vester? Quid colitis? Quid videtis? Creditis, et laboratis: certum est quod laboratis, incertum est quod speratis. Quando venerit certum quod speramus, muta efficientur labia dolosa.

6. [v 20.] Proinde vide quid sequitur, quia muta efficientur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Attendit iste qui sic gemit, vidit bona Dei intus in spiritu, vidit haec bona quae in occulto videntur, sed ab impiis non videntur. Vidit eos propterea loqui adversus iustum iniquitatem in superbia et contemptu, quia bona huius saeculi videre norunt, bona autem futuri saeculi nec cogitare sciunt. Sed ut commendaret ipsa bona futuri saeculi hominibus, quos iubet tolerare, non amare praesentia, exclamavit et addidit: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine! Hic homo impius si dicat: Ubi est ista multitudo dulcedinis? Respondebo: Quomodo tibi ostendam multitudinem huius dulcedinis, qui palatum de febre iniquitatis perdidisti? Mel si non nosses, quam bene saperet non clamares, nisi gustasses. Palatum cordis non habes ad haec bona gustanda; quid tibi faciam? Quomodo ostendam? Non est cui dicere: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus 10. Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quid est abscondisti illis? Servasti illis, non negasti, ut soli ad eam perveniant (bonum est enim quod iustis et impiis non potest esse commune); ut timendo perveniant. Quamdiu enim adhuc timent, nondum et ipsi pervenerunt: sed credunt se perventuros, et a timore incipiunt. Nihil enim dulcius est immortalitate sapientiae, sed initium sapientiae timor Domini 11. Quam abscondisti timentibus te.

Ne christianus Christi opprobria erubescat.

7. Perfecisti autem sperantibus in te in conspectu filiorum hominum. Non: Perfecisti in conspectu filiorum hominum; sed, sperantibus in te in conspectu filiorum hominum: id est, eis perfecisti dulcedinem tuam, qui sperant in te in conspectu filiorum hominum. Quomodo dicit Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego illum coram Patre meo 12. Ergo si speras in Domino, coram hominibus spera: ne forte abscondas ipsam spem tuam in corde tuo, et timeas confiteri, cum tibi pro crimine obiciatur quia christianus es. Cui autem modo obicitur quia christianus est? Tam pauci non christiani remanserunt, ut eis magis obiciatur quia christiani non sunt, quam ipsi audeant aliquibus obicere quia christiani sunt. Tamen dico vobis, fratres mei, incipe, quicumque me audis, vivere quomodo christianus, et vide si non tibi obiciatur et a christianis, sed nomine, non vita, non moribus. Nemo sentit nisi qui expertus est. Ergo intende, intuere quod audis. Vis vivere ut christianus? vis sequi vestigia Domini tui? Obiciatur tibi, erubescis, et erubescendo dimittis. Viam perdidisti. Videris tibi corde credidisse ad iustitiam, sed perdidisti; ore confessio fit ad salutem 13. Si ergo vis ambulare viam Domini, etiam in conspectu hominum spera in Deum, id est, noli erubescere de spe tua. Quomodo vivit in corde tuo, sic habitet in ore tuo: quia non sine causa signum suum Christus in fronte nobis figi voluit, tamquam in sede pudoris, ne Christi opprobria christianus erubescat. Hoc ergo in conspectu hominum si feceris, si inde coram hominibus non erubueris, si in conspectu filiorum hominum nec ore nec factis Christum negaveris; spera tibi perfici dulcedinem Dei.

Tabernaculum Dei Ecclesia catholica.

8. [v 21.] Quid sequitur? Abscondes eos in abscondito vultus tui. Qualis est locus iste? Non dixit: Abscondes eos in coelo tuo: non dixit: Abscondes eos in paradiso: non dixit: Abscondes eos in sinu Abrahae. Multis enim fidelibus loca futura sanctorum in Scripturis sanctis posita sunt. Vilescat totum quidquid praeter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitae huius, ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste psalmus hoc ei ait superius: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii 14. Ergo erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis intret. Esto domus eius, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc saeculo exceperis corde tuo, ille post hoc saeculum excipiet te vultu suo. Abscondes, inquit, eos. Ubi? In abscondito vultus tui. A conturbatione hominum: ibi enim non conturbantur, cum absconduntur; in abscondito vultus tui non conturbantur. Putas est quisquam ita felix in hoc mundo, ut cum coeperit audire opprobria hominum, propterea quod Christo servit, fugiat ad Deum corde, et incipiat spem habere in dulcedine ipsius, et a conturbatione hominum, a quibus audit opprobria, intret in vultum Dei cum conscientia sua? Intrat plane, sed si habeat cum quo intret, id est, si non sit onerosa ipsa conscientia, si non illi faciat sarcinam grandem, ad angustam ianuam. Abscondes ergo eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Aliquando abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum; ut prorsus in eis conturbatio humana deinceps esse non possit: sed interim cum peregrinantur in hoc saeculo, quia multas patiuntur linguas contradicentes qui tibi serviunt, quid eis facis? Proteges eos in tabernaculo tuo. Quod est tabernaculum? Ecclesia huius temporis; tabernaculum ideo dicitur, quia adhuc in hac terra peregrinatur. Tabernaculum enim habitaculum est militum in expeditione positorum. Ipsa dicuntur tabernacula. Domus non est tabernaculum. Pugna in expeditione peregrinus; ut salvus factus in tabernaculo, gloriosus recipiaris in domum. Erit enim in coelo domus tua aeterna, si modo bene in hoc tabernaculo vixeris. Ergo in hoc tabernaculo proteges eos a contradictione linguarum. Contradicunt linguae multae; diversae haereses, diversa schismata personant; linguae multae contradicunt veraci doctrinae: tu curre ad tabernaculum Dei, Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis noli discedere, et protegeris in tabernaculo a contradictione linguarum.

Misericors Deus omnibus gentibus.

9. [v 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Quae est civitas circumstantiae? In una Iudaea populus Dei erat positus, quasi in medio mundo, ubi dicebantur laudes Deo, eique sacrificia offerebantur, ubi prophetia non cessabat canendo futura, quae modo videmus impleri: iste populus quasi in medio gentium erat. Attendit propheta iste, et vidit futuram Ecclesiam Dei in omnibus gentibus: et quia omnes gentes circum undique erant, quae in medio ponebant unam gentem Iudaeorum; has undique circumstantes gentes appellavit civitatem circumstantiae. Mirificasti quidem, Domine, misericordiam tuam in civitate Ierusalem; ibi passus est Christus, ibi resurrexit, ibi ascendit in coelum, ibi multa mirabilia fecit: sed maior laus tua est, quia mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae, id est, in omnibus gentibus diffudisti misericordiam tuam. Nec unguentum tuum in illa Ierusalem, quasi in vase tenuisti; sed tamquam confracto vase, unguentum per mundum diffusum est, ut impleretur quod dicitur in Scripturis sanctis: Unguentum effusum est nomen tuum 15. Et ita mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae. Ascendit enim in coelum, sedet ad dexteram Patris, post decem dies misit Spiritum sanctum 16: impleti sunt Spiritu sancto discipuli, coeperunt praedicare magnalia Christi; lapidati, occisi, fugati sunt 17. Et cum inde tamquam ex uno loco fugarentur, quasi ligna ardentia igne divino, totam silvam mundi accensam fervore Spiritus et lumine veritatis impleverunt: et mirificavit Dominus misericordiam suam in civitate circumstantiae.

10. [v 23.] Ego dixi in ecstasi mea: recordamini titulum psalmi, ecce est illa ecstasis. Videte quid dicat: Ego dixi, inquit, in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. In pavore meo dixi, hoc est, dixi in ecstasi mea. Vidit se paventem intus nescio qua tribulatione magna, sicut non desunt: attendit cor suum pavidum et trepidum, et ait: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Si in facie tua essem, non sic timerem; si me attenderes, non sic trepidarem. Sed quoniam dicit in alio psalmo: Si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabat me 18; continuo et hic ait: Ideo exaudisti vocem orationis meae. Quia confessus sum, quia dixi: Proiectus sum a facie oculorum tuorum; quia non superbus exstiti, sed cor meum accusavi, et in tribulatione mea titubans ad te exclamavi: exaudisti orationem meam. Impletum est ergo quod commendavi de illo psalmo. Quod enim est: Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum; hoc est in illo psalmo: Si dicebam: Motus est pes meus. Et quod est in illo: Misericordia tua, Domine, adiuvabat me; hoc est in isto: Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Attende illud in Petro videt Dominum ambulantem in aquis, putat phantasma. Exclamat Dominus: Ego sum, noli timere. Confidit Petrus, et dicit: Si tu es, iube me venire ad te super aquas: hinc probo si tu es, si in verbo tuo potuero quod tu potes. Ait ille: Veni. Et verbum iubentis facta est potestas audientis. Veni, inquit. Et descendit: coepit ire, ibat intrepidus, tamquam in illo sperans: videns autem ventum validum, timuit. Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Et cum coepisset mergi, clamavit, Domine, pereo. Et Iesus porrigens ei manum, levavit eum dicens: Modicae fidei, quare dubitasti? 19 Dixi ergo in pavore meo: Proiectus sum a facie oculorum tuorum: et tamquam iam perire incipientis in mari, exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Exaudisti autem, cum clamarem ad te. Clamor ad Deum non est voce, sed corde. Multi silentes labiis, corde clamaverunt: multi ore strepentes, corde averso nihil impetrare potuerunt. Si ergo clamas, clama intus, ubi audit Deus. Cum clamarem, inquit, ad te, exaudisti vocem orationis meae.

11. [v 24.] Iam ergo expertus quid nos hortatur? Diligite Dominum, omnes sancti eius. Tamquam diceret: Credite mihi, ego sum expertus; habui tribulationes; invocavi, et non sum deceptus; speravi in Deum, et non sum confusus: cogitationes meas illuminavit, trepidationem meam firmavit. Diligite Dominum, omnes sancti eius: id est, vos diligite Dominum, qui non diligitis mundum, hoc est, omnes sancti eius. Nam cui dico ut diligat Dominum, qui adhuc diligit amphitheatrum? Cui dico ut diligat Dominum, qui adhuc diligit mimum, qui adhuc diligit pantomimum, qui adhuc diligit vinolentiam, qui adhuc diligit pompas saeculi, et vanitates omnes, et insanias mendaces? Cui dico: Disce non diligere, ut discas diligere; avertere, ut convertaris; funde, ut implearis. Diligite Dominum, omnes sancti eius.

De interiore retributione.

12. Quoniam veritatem requiret Dominus. Nostis quia modo multi malefici videntur; nostis quia modo in suis vanitatibus extolluntur: veritatem requiret Dominus. Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ferte donec efferatis, tolerate donec careatis: necesse est enim ut Dominus veritatem requirens, retribuat his qui abundanter faciunt superbiam. Iam dicturus es: Quando retribuet? Quando vult. Quia retribuet certus sis; de retributione non dubites, de tempore non audeas Deo dare consilium. Prorsus veritatem requiret, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Aliquibus et hic retribuet, et vidimus et didicimus quia retribuit. Etenim quando humilantur qui Deum timent, si forte in aliqua dignitate huius saeculi refulserant, humilati non ceciderunt, quia Deum de corde non excluserunt: altitudo ipsorum Deus est. Humilatus videbatur Iob perdita substantia sua, perditis filiis suis, perditis quae servabat, perditis quibus servabat; remansit sine haereditate, et, quod est tristius, sine haerede 20; remansit ad solam uxorem, non suam consolatricem, sed diaboli potius adiutricem 21: humilatus videbatur; vide si miser factus est, vide si non erat in abscondito vultus Dei. Nudus, ait, exii de utero matri meae, nudus revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 22. Istae gemmae laudis Dei unde sunt? Videte foris pauperem, intus divitem. Istae gemmae laudis Dei exirent de eius ore, nisi thesaurum haberet in corde? Qui divites esse vultis, tales divitias concupiscite, quas nec in naufragio potestis amittere. Ergo tales quando humilantur, nolite eos putare miseros. Erratis, non scitis quid intus habeant. Ex vobis conicitis, qui mundum diligitis, quia vos cum talia perditis, miseri remanetis. Prorsus nolite hoc putare; habent intus quo gaudeant. Interior est dominator eorum, interior est pastor et consolator ipsorum. Ipsi sunt qui male cadunt, qui spem suam in hoc saeculo ponunt. Aufertur quod nitebat foris, nihil remanet intus nisi fumus malae conscientiae. Unde se consolentur non habent, non habent quo foras exeant, non habent quo intro redeant, deserti pompa saeculari, inanes gratia spiritali, vere humilantur. Et multis facit Deus ista in isto tempore, sed non omnibus. Si enim nemini faceret, quasi non videretur vigilare divina providentia: si omnibus faceret, non servaretur divina patientia. Tu tamen, christiane, tolerare didicisti, non vindictam retribuere. Vindicari vis, christiane? Nondum vindicatus est Christus. An tu passus es improbum, et ille non passus est? Nonne prior pro te passus est, qui non habebat quare pateretur? Nam in te tribulatio fornax aurificis est, (si tamen aurum sis, et non palea) ut sordibus careas, non in cinerem convertaris.

13. [v 25.] Diligite Dominum, omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Sed quando retribuet? O si modo retribueret! modo eos volebam videre humilatos atque prostratos. Audite quid sequitur: Viriliter agite. Nolite lassas manus in tribulationibus dimittere, non nutent genua vestra. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: ad perpetienda et toleranda omnia mala huius saeculi confortetur cor vestrum. Sed qui sunt quibus haec dicit Propheta: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum? numquid his qui diligunt mundum? Non. Sed quibus dicit, audite: Omnes qui speratis in Domino.

IN PSALMUM 31

ENARRATIO I

Confitentibus peccata misericors est Dominus.

1. [v 1.] Ipsi David intellegentiae, qua intellegitur non meritis operum, sed gratia Dei hominem liberari, confitentem peccata sua.

2. [v 2.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: et quorum peccata in oblivionem ducta sunt. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore eius dolus: nec in ore suo habet ostentationem iustitiae, cum conscientia eius peccatis plena est.

3. [v 3.] Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: quoniam non protuli ore confessionem ad salutem 1, omnis firmitas mea in infirmitate consenuit. A clamando me tota die: cum essem impius atque blasphemus, clamando contra Deum, quasi defendens et excusans peccata mea.

4. [v 4.] Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: quoniam continua afflictione flagellorum tuorum: Conversus sum in aerumnam, dum configeretur spina. Miser factus sum cognoscendo miseriam meam, compunctus mala conscientia.

5. [v 5.] Peccatum meum cognovi, et iniustitiam meam non operui: id est, iniustitiam meam non occultavi. Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino. Dixi: Pronuntiabo, non adversum Deum, sicut in clamore impietatis quando tacui, sed adversum me iniustitiam meam Domino. Et tu remisisti impietatem cordis mei: audiens vocem confessionis in corde, antequam voce proferretur.

6. [v 6.] Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno: pro hac impietate cordis ad te orabit omnis sanctus. Non enim meritis suis sancti erunt, sed opportunitate temporis, hoc est in adventu eius qui nos a peccatis redemit. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt: verumtamen nemo arbitretur, cum repente finis venerit, sicut in diebus Noe, remanere confessionis locum, per quam propinquetur ad Deum.

7. [v 7.] Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me: tu mihi es refugium a pressura peccatorum, quae circumdedit cor meum. Exsultatio mea, redime me a circumdantibus me: in te mihi est gaudium, redime me ab ea tristitia, quam mihi peccata mea faciunt.

8. [v 8.] Responsio Dei: Intellectum dabo tibi, et statuam te in via hac qua gradieris. Intellectum dabo tibi post confessionem, ut non recedas a via qua ingredieris, ne tuae potestatis esse velis. Obfirmabo super te oculos meos: ita super te faciam firmam dilectionem meam.

9. [v 9.] Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Ideo seipsi regere volunt. Et vox Prophetae: In freno et camo maxillas eorum constringe. Ergo fac illis Deus, quod fit equo et mulo, ut poenis eos cogas ferre regimen tuum, qui non propinquant ad te.

10. [v 10.] Multa flagella peccatoris: multum flagellatur, qui non confitens Deo peccata sua, seipsum sibi rectorem esse vult. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit: qui autem sperat in Domino, et ei se subdit regendum, misericordia circumdabit eum.

11. [v 11.] Laetamini in Domino, et exsultate, iusti: laetamini, et exsultate, iusti, non in vobis, sed in Domino. Et gloriamini, omnes recti corde: et in eo gloriamini omnes, qui intellexistis rectum esse illi subdi, ut caeteris praeferamini.

IN EUMDEM PSALMUM 31

ENARRATIO II

Sermo ad plebem

Ne praesumamus de meritis nostris.

1. Psalmus gratiae Dei et iustificationis nostrae nullis praecedentibus meritis nostris, sed praeveniente nos misericordia Domini Dei nostri, commendatus maxime ore apostolico, sicut praecedens hunc psalmum lectio omnibus intimavit, a nostra tenuitate susceptus est cum vestra Caritate tractandus. Unde primum infirmitatem meam orationibus vestris commendo, sicut dicit Apostolus, ut detur mihi sermo in apertione oris mei 1, sic loqui vobis, quemadmodum et mihi dicere periculosum non sit, et vobis audire salutare sit. Anceps enim animus humanus, et fluctuans inter confessionem infirmitatis et audaciam praesumptionis, plerumque hinc atque inde contunditur, et ita impellitur ut ei in quamlibet partem cadere praecipitium sit. Si enim se infirmitati propriae omni ex parte donaverit, et in hanc cogitationem se inclinaverit, ut dicat, quia misericordia Dei omnibus peccatoribus, in quibuslibet peccatis perseverantibus, tantum credentibus quia Deus liberat, Deus ignoscit, ita in fine parata est ut nemo pereat fidelium iniquorum; id est, nemo pereat eorum qui sibi dicunt: Quidvis faciam, quibuslibet facinoribus et flagitiis inquiner, quantumlibet peccem, liberat me Deus misericordia sua, quia credidi in eum. Qui ergo dicit neminem perire talium, cogitatione mala inclinatur in impunitatem peccatorum; et Deus ille iustus, cui cantatur misericordia et iudicium 2, non sola misericordia, sed et iudicium, invenit hominem male de se praesumentem, et ad interitum suum misericordia Dei abutentem, et necesse est ut damnet. Talis itaque cogitatio praecipitat hominem: qua quisque territus, si se in audaciam quamdam praesumptionis erexerit, et de suis viribus iustitiaque praesumpserit, et proposuerit animo implere iustitiam, et omnia quae praecipiuntur in Lege ita facere ut in nullo offendat, atque in potestate sua se habere vitam suam, ut omnino nusquam labatur, nusquam deficiat, nusquam titubet, nusquam caliget, sibique hoc tribuat, et potentatui voluntatis suae: etiam si forte impleverit omnia quae iusta videntur coram oculis hominum, ita ut nihil inveniatur in vita eius, quod possit reprehendi ab hominibus, ipsam praesumptionem iactationemque superbiae damnat Deus. Quid igitur fit, si se homo iustificaverit, et de iustitia sua praesumpserit? Cadit. Si considerans et cogitans infirmitatem suam et praesumens de misericordia Dei, neglexerit vitam suam mundare a peccatis suis, et se omni gurgite flagitiorum demerserit; et ipse cadit. Praesumptio de iustitia, quasi dextera est: cogitatio impunitatis peccatorum, quasi sinistra est. Audiamus vocem Dei dicentem nobis: Ne declines in dexteram aut sinistram 3. Ne praesumas ad regnum de iustitia tua, ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Ab utroque te revocat praeceptum divinum; et ab illa altitudine, et ab ista profunditate. Illuc si ascenderis, praecipitaberis; hac si lapsus fueris, demergeris. Ne, inquit, declines in dexteram aut sinistram. Iterum dico quod breviter fixum omnes animo teneatis: Ne praesumas ad regnum de iustitia tua, ne praesumas ad peccandum de misericordia Dei. Respondebis: Quid ergo faciam? Psalmus iste docet nos: quo perlecto atque tractato, arbitror adiuvante misericordia Domini, visuros nos viam vel ubi iam ambulemus, vel quam tenere debeamus. Unusquisque pro modulo suo audiat; et sicut sibi conscius fuerit, ita vel doleat corrigendus, vel gaudeat approbandus. Si se deviasse invenerit, redeat ut in via ambulet: si se in via invenerit, ambulet ut perveniat. Nemo sit superbus extra viam, nemo piger in via.

Disseritur de fide et operibus.

2. Hunc autem psalmum ad eam gratiam pertinere, qua christiani sumus, testatus est apostolus Paulus: unde ipsam lectionem vobis legi voluimus. Hoc dixit Apostolus, cum commendaret iustitiam quae ex fide est, adversus eos qui gloriantur de iustitia quae est ex operibus, hoc ait: Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum 4. Avertat ipse Deus a nobis talem gloriam, et illud potius audiamus: Qui gloriatur, in Domino glorietur 5. Multi enim gloriantur de operibus, et invenis multos paganos propterea nolle fieri christianos, quia quasi sufficiunt sibi de bona vita sua. Bene vivere opus est, ait: quid mihi praecepturus est Christus? Ut bene vivam? Iam bene vivo: quid mihi necessarius est Christus? Nullum homicidium, nullum furtum, nullam rapinam facio, res alienas non concupisco, nullo adulterio contaminor. Nam inveniatur aliquid in vita mea quod reprehendatur, et qui reprehenderit faciat christianum. Habet gloriam, sed non ad Deum. Non autem sic pater noster Abraham. Haec enim sententia Scripturae ad hoc vult intentionem nostram dirigere. Quia enim fatemur, et ipsa est fides nostra de sancto Patriarcha, qui placuit Deo, ut dicamus eum et noverimus ad Deum habere gloriam, ait Apostolus: Certe notum est nobis et manifestum, quia Abraham ad Deum habet gloriam: at si ex operibus iustificatus est Abraham, habet gloriam, sed non ad Deum: ad Deum autem habet gloriam; non ergo ex operibus iustificatus est. Si ergo non ex operibus iustificatus est Abraham, unde iustificatus est? Sequitur, et dicit unde: Quid enim Scriptura dicit? id est: Unde dicit Scriptura iustificatum Abraham? Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam 6. Ergo ex fide iustificatus est Abraham.

3. Iam qui audit, non ex operibus, sed ex fide; observet illam voraginem, de qua locutus sum: Vides ergo, quia ex fide, non ex operibus iustificatus est Abraham; faciam ergo quidquid volo, quia etsi bona opera non habuero, et tantum credidero in Deum, deputatur mihi ad iustitiam. Si dixit et decrevit, lapsus demersus est: si adhuc cogitat et fluctuat, periclitatur. Scriptura autem Dei verusque intellectus, non solum periclitantem a periculo liberat, sed et demersum a profundo elevat. Respondeo ergo tamquam contra Apostolum, et dico de ipso Abraham, quod invenimus etiam in Epistola alterius apostoli, qui volebat corrigere homines, qui male intellexerant istum apostolum. Iacobus enim in Epistola sua, contra eos qui nolebant bene operari de sola fide praesumentes, ipsius Abrahae opera commendavit, cuius Paulus fidem: et non sunt sibi adversi Apostoli. Dicit autem opus omnibus notum, Abraham filium suum immolandum Deo obtulit 7. Magnum opus, sed ex fide. Laudo superaedificationem operis, sed video fidei fundamentum: laudo fructum boni operis, sed in fide agnosco radicem. Si autem hoc praeter fidem rectam faceret Abraham, nihil illi prodesset qualecumque illud opus esset. Rursum si sic teneret fidem Abraham, ut cum ei Deus imperaret offerre sibi immolandum filium suum, diceret apud semetipsum: Non facio, et tamen credo quia me etiam contemnentem iussa sua liberat Deus; fides sine operibus mortua esset, et tamquam radix sine fructu sterilis atque arida remaneret.

4. Quid ergo? Debemus nulla opera praeponere fidei, id est ut ante fidem, quisquam dicatur bene operatus? Ea enim ipsa opera quae dicuntur ante fidem, quamvis videantur hominibus laudabilia, inania sunt. Ita mihi videntur esse, ut magnae vires et cursus celerrimus praeter viam. Nemo ergo computet bona opera sua ante fidem: ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas quid homo faciat, sed quid cum facit aspiciat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat. Fac enim hominem optime gubernare navim, et perdidisse quo tendit; quid valet quia artemonem optime tenet, optime movet, dat proram fluctibus, cavet ne latera infligantur; tantis est viribus, ut detorqueat navim quo velit, atque unde velit: et dicatur ei: Usquequo is; et dicat: Nescio: aut non dicat: Nescio; sed dicat: Ad illum portum eo, nec in portum, sed in saxa festinet? Nonne iste quanto sibi videtur in navi gubernanda agilior et efficacior, tanto periculosius eam sic gubernat, ut ad naufragium properando perducat? Talis est et qui optime currit praeter viam. Nonne ergo erat melius et tolerabilius, ut esset gubernator ille aliquanto invalidior, ut cum labore et aliqua difficultate gubernacula regeret, et tamen rectum debitumque cursum teneret; rursumque ille pigrius etiam et imbecillius, tamen in via ambularet, quam praeter viam fortiter curreret? Optimus ergo ille qui et viam tenet, et bene ibi ambulat: sequentis autem spei, qui etsi aliquantum claudicat, non omnino ut erret, aut remaneat, sed progreditur etsi paulatim. Fortasse enim sperandum est, eum quo tendit etiam tardius perventurum.

Quod operatur caritatis est.

5. Ergo, fratres, ex fide iustificatus est Abraham: sed si fidem opera non praecesserunt, tamen secuta sunt. Numquid enim fides tua sterilis erit? Si sterilis non es, sterilis non est ipsa. Aliquid mali credidisti, et igne malitiae tuae radicem tuae fidei concremasti. Tene ergo fidem operaturus. Sed dicis: Non hoc ait apostolus Paulus. Imo hoc ait Paulus apostolus: Fides, inquit, quae per dilectionem operatur 8; et alio loco: Plenitudo ergo legis, caritas 9; et alio loco: Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 10. Vide si non vult te operari qui dicit: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum: dilectio proximi malum non operatur: Plenitudo autem legis, caritas 11. Numquid caritas permittit aliquid mali te facere ei quem diligis? Sed forte tantummodo mali nihil facis, non etiam aliquid boni. Ergone caritas permittit te non praestare quidquid potes ei quem diligis? Nonne illa est caritas quae orat etiam pro inimicis? Ergo deserit amicum, qui bene optat inimico? Itaque si fides sine dilectione sit, sine opere erit. Ne autem multa cogites de opere fidei, adde illi spem et dilectionem, et noli cogitare quid opereris. Ipsa dilectio vacare non potest. Quid enim de quoquam homine etiam male operatur, nisi amor? Da mihi vacantem amorem et nihil operantem. Flagitia, adulteria, facinora, homicidia, luxurias omnes, nonne amor operatur? Purga ergo amorem tuum: aquam fluentem in cloacam, converte ad hortum: quales impetus habebat ad mundum, tales habeat ad artificem mundi. Num vobis dicitur: Nihil ametis? Absit. Pigri, mortui, detestandi, miseri eritis, si nihil ametis. Amate, sed quid ametis videte. Amor Dei, amor proximi, caritas dicitur: amor mundi, amor huius saeculi, cupiditas dicitur. Cupiditas refrenetur, caritas excitetur. Ipsa enim caritas bene operantis dat ei spem bonae conscientiae. Spem enim gerit bona conscientia: quomodo mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe. Et erunt tria haec, de quibus dicit Apostolus, Fides, Spes, Caritas 12. Et alio loco ipsa tria, sed pro spe bonam conscientiam posuit: Finis enim praecepti est, dixit. Quid est finis praecepti? Quo perficiuntur praecepta, non quo consumuntur. Aliter enim dicimus: Finitus est cibus; aliter dicimus: Finita est tunica quae texebatur: finitur cibus ut non sit; finitur tunica ut perfecta sit: et hic finis dicitur, et ibi. Non ergo hic finem praecepti dixit, quo quasi pereant praecepta; sed quo perficiantur, et consummentur, non consumantur. Finis ergo propter tria illa: Finis, inquit, praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 13. Pro spe bonam conscientiam posuit. Ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit. Quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, et non sibi sperat nisi damnationem. Ut ergo speret regnum, habeat bonam conscientiam; et ut habeat bonam conscientiam, credat, et operetur. Quod credit fidei est, quod operatur caritatis est. Illo ergo loco a fide coepit Apostolus, Fides, Spes, Caritas: alio loco ab ipsa caritate coepit, Caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Modo nos a medio coepimus, ab ipsa conscientia et spe. Qui vult, inquam, habere bonam spem, habeat bonam conscientiam; ut autem habeat bonam conscientiam, credat, et operetur. A medio imus ad initium et finem: credat, et operetur. Quod credit, fidei est: quod operatur, caritatis est.

Fides, caritas et operae necessariae sunt.

6. Quomodo ergo dicit Apostolus iustificari hominem, sine operibus ex fide 14; cum alio loco dicat: Fides quae per dilectionem operatur 15? Non ergo Iacobum apostolum Paulo, sed ipsum Paulum ipsi Paulo opponamus, et dicamus ei: Hac nos quodammodo permittis impune peccare, cum dicis: Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus: et hac dicis: Fides quae per dilectionem operatur. Quomodo hac quasi securus fio, si operatus non fuero: hac autem nec spem, nec ipsam fidem videor habere bonam, nisi operatus fuero per dilectionem? Teipsum audio, Apostole. Certe fidem mihi hic sine operibus vis commendare: opus autem fidei dilectio est; quae dilectio vacare non potest, nisi et mali nihil operetur, et quidquid potest boni operetur. Quid enim facit dilectio? Declina a malo, et fac bonum 16. Hanc ergo fidem sine operibus commendas; et alio loco dicis: Etsi fidem habeam, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 17. Ergo si nihil prodest fides sine caritate, caritas autem ubi fuerit necesse est ut operetur, fides ipsa per dilectionem operatur. Quomodo ergo iustificabitur homo per fidem sine operibus? Respondet ipse Apostolus: Propterea hoc tibi dixi, o homo, ne quasi de operibus tuis praesumere videreris, et merito operum tuorum te accepisse fidei gratiam. Noli ergo praesumere de operibus ante fidem. Noveris quia peccatorem te fides invenit, etsi te fides data fecit iustum, impium invenit quem faceret iustum. Credenti, inquit, in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 18. Si iustificatur impius, ex impio fit iustus: si ex impio iustus fit, quae sunt opera impiorum? Iactet etiam impius opera sua, et dicat: Do pauperibus, nihil alicui aufero, non uxorem alienam concupisco, non quemquam occido, nulli fraudem facio, depositum apud me nullo teste repraesento; haec omnia dicat: quaero utrum pius sit, an impius. Et quomodo sum impius, inquit, ista faciens? Quomodo illi, de quibus dictum est: Et servierunt creaturae potiusquam Creatori, qui est benedictus in saecula 19. Quomodo es impius? Quid si de his omnibus bonis operibus, aut illud speras quod sperandum est, sed non ab illo a quo sperandum est; aut hoc speras, quod sperandum non est, etiam ab illo a quo aeterna vita speranda est? Pro bonis operibus sperasti terrenam quamdam felicitatem, impius es. Non est ista merces fidei. Cara res est fides, vili illam addixisti. Impius ergo es, et nulla sunt ista opera tua. Moveas licet in bonis operibus lacertos, et videaris navim optime gubernare, in saxa festinas. Quid si quod sperandum est speras, id est vitam aeternam, sed non a Domino Deo per Iesum Christum, per quem solum datur vita aeterna; sed putas te ad vitam aeternam posse pervenire per militiam coeli, per solem et lunam, per potestates aeris, et maris, et terrae, et siderum? Impius es. Crede in eum qui iustificat impium, ut possint et bona opera tua esse opera bona. Nam nec bona illa appellaverim, quamdiu non de radice bona procedunt. Quid est hoc? Aut vitam temporalem ab aeterno Deo speras, aut vitam aeternam a daemonibus speras: in qualibet parte impius es. Corrige fidem, dirige fidem, dirige viam: et si habes bonos pedes, ambula iam securus, curre, viam tenes: quanto melius cucurreris, tanto facilius pervenies. Sed forte claudicas aliquantum. Saltem a via noli recedere; etsi tardius, perventurus es: noli remanere, noli retro converti, noli deviare.

Nullis nostris meritis iustificamur.

7. Quid ergo? Qui sunt beati? Non in quibus non invenerit Deus peccatum: nam in omnibus invenit. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 20. Si ergo in omnibus peccata inveniuntur, remanet ut non sint beati, nisi quorum remissa sunt peccata. Hoc ergo Apostolus sic commendavit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Et ei qui operatur (id est, de operibus praesumit, et eorum merito sibi dicit datam esse gratiam fidei), merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum 21. Quid est hoc, nisi quod merces nostra gratia vocatur? Si gratia est, gratis datur. Quid est, gratis datur? Gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala. Si quod debetur illis operibus, Deus redderet, utique damnaret: Stipendium enim peccati mors 22. Malis operibus quid debetur, nisi damnatio? Bonis quid debetur? Regnum coelorum. Tu autem in malis operibus inventus es: si reddatur tibi quod debetur, puniendus es. Quid ergo fit? Non tibi Deus reddit debitam poenam, sed donat indebitam gratiam. Debebat vindictam, dat indulgentiam. Incipis ergo esse in fide per indulgentiam; iam fides illa assumpta spe et dilectione incipit bene operari: sed nec tunc glorieris, et extollas te: memento a quo in via positus sis; memento quia et sanis pedibus et velocibus errabas; memento quia etsi languebas, et in via semivivus iacebas, levatus es in iumentum, et perductus in stabulum 23. Ei autem, inquit, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Si vis esse alienus a gratia, iacta merita tua. Ille autem videt quid sit in te, et novit quid cui debeat. Ei vero qui non operatur, inquit? Ecce pone aliquem impium peccatorem, non operatur. Quid autem? Credit autem in eum qui iustificat impium. Ex eo enim quia non operatur bene, impius est: etsi bona videatur facere, tamen, quia sine fide, nec bona vocanda sunt. Credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam; sicut et David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus 24. Iustitiam autem quam? Fidei, quam bona opera non praecesserunt, sed quam bona opera consequuntur.

8. Intendite ergo vos: alioquin male intellegendo proicitis vos in illam voraginem impune peccandi: et ego liber sum, sicut ipse Apostolus ab omnibus male intellegentibus liber fuit. Libenter enim male intellexerunt, ne bona opera sequerentur. Nolite esse de numero talium, fratres. Dicitur in quodam psalmo, de quodam homine tali, id est de tali genere, quasi de uno: Noluit, inquit, intellegere ut bene ageret 25. Non dictum est: Non potuit intellegere. Vos ergo oportet ut velitis intellegere, ut bene agatis. Intellectus enim vobis non deerit manifestus. Quis est manifestus intellectus? Nemo iactet bona opera sua ante fidem, nemo sit piger in bonis operibus accepta fide. Dat Deus ergo indulgentiam omnibus impiis, et eos iustificat ex fide.

9. [vv 1.2.] Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore eius dolus. Iam psalmus incipit, et incipit intellectus. Intellectus ergo vel intellegentia ipsa est, ut noveris nec iactare te debere de meritis tuis, nec praesumere de impunitate peccati. Psalmi enim titulus ita est: Ipsi David intellegentiae. Intellegentiae vocatur psalmus iste. Prima ergo intellegentia, ut te noveris peccatorem. Consequens intellegentia est, ut cum ex fide per dilectionem bene coeperis operari, ne hoc viribus tuis, sed gratiae Dei deputaveris. Ita non erit dolus in corde tuo, hoc est in ore interiore tuo; nec aliud in labiis habebis, aliud in cogitatione. Non eris de illis Pharisaeis, de quibus dictum est: Similes estis monumentis dealbatis; a foris quidem apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis dolo et iniquitate 26. Qui ergo cum sit iniquus iustum se praetendit, nonne dolosus est? Non ille Nathanael est, de quo Dominus dicit: Ecce vere Israelita in quo dolus non est? Unde autem in illo Nathanaele dolus non erat? Cum esses, inquit, sub arbore fici, vidi te 27. Sub arbore fici erat, sub conditione carnis erat. Si sub conditione carnis erat, quia impietate propaginis tenebatur; sub illa arbore fici erat, in qua gemitur in alio psalmo: Ecce enim in iniquitate conceptus sum 28. Sed vidit eum ille qui venit cum gratia. Quid est: Vidit eum? Misertus est eius. Ergo hominem sine dolo sic commendat, ut gratiam suam in illo commendet. Cum esses sub arbore fici, vidi te. Vidi te, quid magnum est, nisi intellegas aliquo modo dictum? Quid magnum est videre hominem sub arbore fici? Si non vidisset sub ista ficu genus humanum Christus, aut aresceremus omnino, aut, quomodo Pharisaei, in quibus dolus erat, id est, iustificabant se verbis, factis autem mali erant, folia sola invenirentur in nobis, non fructus. Nam talem arborem fici quando vidit Christus, maledixit, et aruit. Video, inquit, sola folia, id est sola verba, absque fructu: Arescat 29, inquit, ut nec folia habeat. Utquid et verba tollit? Arbor arida enim nec folia potest habere. Sic ergo erant Iudaei, Pharisaei arbor illa erant: verba habebant, facta non habebant: ex sententia Domini ariditatem meruerunt. Videat ergo nos Christus sub arbore fici: videat in carne nostra etiam fructum boni operis, ne eius maledictione arescamus. Et quia totum gratiae eius imputatur, non meritis nostris: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: non in quibus non sunt inventa peccata, sed quorum tecta sunt peccata. Cooperta sunt peccata, tecta sunt, abolita sunt. Si texit peccata Deus, noluit advertere; si noluit advertere, noluit animadvertere; si noluit animadvertere, noluit punire; si noluit punire, noluit agnoscere, maluit ignoscere. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nec sic intellegatis quod dixit, peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo peccata quare dixit? Ut non viderentur. Quid enim erat Dei videre peccata, nisi punire peccata? Ut noveris quia hoc est Dei videre peccata, quod punire peccata, quid ei dicitur? Averte faciem tuam a peccatis meis 30. Peccata ergo tua non videat, ut te videat. Quomodo te videat? Quomodo Nathanaelem: Cum esses sub arbore fici, vidi te. Umbra fici non impedivit oculos misericordiae Dei.

De pharisaeo et publicano.

10. Nec est in ore eius dolus. At vero qui nolunt confiteri peccata, laborant sine causa in defensione peccatorum suorum. Et quanto laborant in defensione peccatorum suorum iactantes merita sua, non videntes iniquitates suas, tanto plus robur eorum et fortitudo deficit. Ille enim fortis est, qui non in se, sed in Deo fortis est. Propter illud: Ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Gratia mea, dixit; non: Virtus tua. Sufficit, inquit, tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Unde alio loco ipse ait: Quando infirmor, tunc fortis sum 31. Ergo qui vult fortis esse, velut praesumens de se, et iactans merita sua, qualiacumque illa sint, erit similis Pharisaeo illi, qui quod a Deo se dicebat accepisse, superbe tamen iactabat: Gratias, inquit, tibi. Attendite, fratres mei, quale genus superbiae commendet Deus: vere quale potest subintrare iusto homini, quale potest subrepere etiam bonae spei viro. Gratias tibi, dicebat. Ergo cum dicebat: Gratias tibi, fatebatur ab illo se accepisse quod habebat. Quid enim habes quod non accepisti 32? Ergo: Gratias tibi ago, dixit; Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, sicut et Publicanus iste. Unde ergo superbus? Non quia de bonis suis Deo gratias agebat, sed quia super alterum se de ipsis bonis extollebat.

11. Attendite, fratres: nam unde coeperit dicere similitudinem ipsam Dominus, evangelista praemisit. Cum enim Christus dixisset: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? et ne existerent quidam haeretici, qui attendentes et putantes quasi lapsum totum mundum, omnes enim haeretici in paucis et in parte sunt, iactarent se, quod in ipsis remansit quod de toto mundo perierit; ibi statim ubi ait Dominus: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? subiecit Evangelista et ait: Dixit autem et ad quosdam, qui sibi iusti videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Quidam Pharisaeus et Publicanus venerunt in templum orare, et caetera quae nostis. Pharisaeus ergo ille dicebat: Gratias tibi ago. Sed unde superbus? Quia spernebat caeteros. Unde probas? In ipsis verbis. Quomodo? Pharisaeus, inquit, ille contempsit de longe stantem, cui Deus confitenti propinquabat. Publicanus, inquit, de longinquo stabat: sed Deus ad illum de longinquo non stabat? Quare Deus ab illo de longinquo non stabat? Quia alio loco dicitur: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 33. Videte si Publicanus iste obtriverat cor, et ibi videbitis quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor. Publicanus autem de longinquo stabat, et neque volebat ad coelum oculos suos levare, sed percutiebat pectus suum. Tunsio pectoris, obtritio cordis. Quid dicebat tundens pectus? Deus propitius esto mihi peccatori. Et quid sententiae Dominus? Amen dico vobis, descendit iustificatus de templo Publicanus ille, magis quam ille Pharisaeus. Quare? Hoc est iudicium Dei. Non sum sicut Publicanus iste, non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri: ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Ille non audet ad coelum levare oculos suos, attendit conscientiam suam, longe stat, et iustificatus est magis quam ille Pharisaeus. Quare? Rogo te, Domine, expone nobis hanc iustitiam tuam, expone nobis aequitatem iuris tui. Exponit Deus regulam legis suae. Vultis audire quare? Quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur 34.

12. Intendat ergo Caritas vestra. Diximus non ausum fuisse oculos ad coelum levare Publicanum. Quare coelum non attendebat? Quia se attendebat. Se attendebat, ut primo sibi displiceret, et sic Deo placeret. Tu autem iactas te, erecta cervice es. Ait Dominus superbo: Non vis ad te attendere? ego attendo. Vis autem ut non attendam? tu attende. Ideo Publicanus non audebat oculos ad coelum levare; quia seipsum intuebatur, conscientiam suam puniebat: ipse sibi iudex erat, ut ille intercederet; ipse puniebat, ut ille liberaret; ipse accusabat, ut ille defenderet. Adeo defendit cum, quia dixit pro ipso sententiam. Descendit iustificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus: quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur. Attendit se, inquit, et nolui ego attendere: audivi dicentem: Averte oculos tuos a peccatis meis. Quis est enim qui illud dixit, nisi qui etiam illud dixit: Quoniam iniquitatem meam ego agnosco 35. Itaque, fratres mei, erat et Pharisaeus ille peccator. Non enim quia dicebat: Non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri; neque quia ieiunabat bis in sabbato; neque quia decimas dabat, non erat peccator. Quod si sine ullis peccatis esset, ipsa superbia grande crimen erat: et tamen ecce illa omnia dicebat. Quis tandem sine peccato? Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccatis? 36 Habebat ergo ille peccata; sed perversus, et nesciens quo venisset, erat tamquam in statione medici curandus, et sana membra ostendebat, vulnera tegebat. Deus tegat vulnera; noli tu. Nam si tu tegere volueris erubescens, medicus non curabit. Medicus tegat, et curet; emplastro enim tegit. Sub tegmine medici sanatur vulnus, sub tegmine vulnerati celatur vulnus. Cui celas? Qui novit omnia.

Peccata ut nostra confitenda sunt.

13. [vv 3.6.] Itaque hic, fratres, videte quid dixit: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die. Quid est hoc? Quasi contrarium videtur: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea a clamando. Si a clamando, quomodo tacuit? Tacuit quiddam, non tacuit quiddam: tacuit unde proficeret, non tacuit unde deficeret; tacuit confessionem, clamavit praesumptionem. Tacui enim dixit, non sum confessus. Ibi oportebat ut loqueretur; taceret merita sua, clamaret peccata sua: nunc autem perverse tacuit peccata sua, clamavit merita sua. Et quid illi contigit? Inveteraverunt ossa eius. Intendite quia si clamaret peccata sua, et taceret merita sua, innovarentur ossa eius, id est virtutes eius: esset robustus in Domino, quia inveniretur in se infirmus. Modo autem quia in se voluit esse firmus, factus est infirmus, et inveteraverunt ossa eius. Remansit in vetustate, qui noluit confitendo amare novitatem. Qui enim fiunt novi, nostis, fratres: quia: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Noluit iste sibi dimitti iniquitates, exaggeravit, defendit illas, iactavit merita sua. Ergo quoniam tacuit a confessione, inveteraverunt ossa eius. A clamando me tota die. Quid est: A clamando me tota die? Perseverando in defensione peccatorum suorum. Et tamen videte qualis sit, quia agnoscit se. Erit enim modo intellegentia: nihil praeter se respiciet, et displicebit sibi, quia agnoscit se. Modo audietis, ut sanemini.

14. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore eius dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Quid est, gravata est super me manus tua? Magna res, fratres. Respicite illam sententiam rectam inter duos, Pharisaeum et Publicanum. Quid dictum est de Pharisaeo? Quoniam humilatur. Quid dictum est de Publicano? Quoniam exaltatur. Quare ille humilatur? Quia exaltavit se. Quare iste exaltatur? Quia humilavit se. Ergo ut exaltantem se humiliet Deus, gravat super illum manum. Noluit humilari confessione iniquitatis suae, humilatus est pondere manus Dei. Quando ille perferret manum gravem humilantis? Quam levis fuit manus sublevantis! Et in illo fortis, et in illo fortis: fortis ad illum premendum, fortis ad illum sublevandum.

15. Ergo, Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina. Ex ipsa aggravatione manus tuae, ex ipsa humilatione conversus sum in aerumna mea, factus sum miser, confixa est mihi spina, compuncta est conscientia mea. Quid factum est cum configeretur spina? Datus est ei sensus doloris, invenit infirmitatem suam. Et ille qui tacuerat confessionem peccati sui, ut clamando in defensione peccati sui inveterasceret virtus eius, id est, ossa eius converterentur in vetustatem, modo quid fecit confixa spina? Peccatum meum cognovi. Ergo iam cognoscit. Si ille cognoscit, ille ignoscit. Audite quid sequitur: videte si non ipse dicit: Peccatum meum cognovi, et iniustitiam meam non operui. Hoc iam dudum dicebam: Noli operire tu, et operit Deus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Qui tegunt peccata, nudantur: iste autem nudavit, ut cooperiretur. Iniquitatem meam non operui. Quid est, non operui? Iam dudum tacueram: modo quid? Dixi. Quiddam contrarium illi taciturnitati. Dixi. Quid dixisti? Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei. Dixi. Quid dixisti? Non iam pronuntiat, promittit se pronuntiaturum; et ille iam dimittit. Attendite, fratres; magna res: dixit: Pronuntiabo: non dixit: Pronuntiavi, et tu dimisisti; dixit: Pronuntiabo et tu dimisisti: quia eo ipso quod dixit: Pronuntiabo, ostendit quia nondum ore pronuntiaverat, sed corde pronuntiaverat. Hoc ipsum dicere Pronuntiabo, pronuntiare est: ideo et tu dimisisti impietatem cordis mei. Confessio ergo mea ad os nondum venerat; dixeram enim: Pronuntiabo adversum me: verumtamen Deus audivit vocem cordis mei. Vox mea in ore nondum erat, sed auris Dei iam in corde erat. Tu dimisisti impietatem cordis mei; quia dixi: Pronuntiabo.

16. Sed non suffecerat: non dixit: Pronuntiabo iniustitiam meam Domino: non sine causa dixit: Pronuntiabo adversum me: et hoc interest. Multi enim pronuntiant iniquitatem suam, sed adversus ipsum Dominum Deum: quando inveniuntur in peccatis dicunt, Deus hoc voluit. Si enim homo dicat: Non feci; aut: Hoc factum quod arguis non est peccatum: non pronuntiat nec adversum se, nec adversus Deum. Si dicat: Prorsus feci, et peccatum est, sed Deus hoc voluit, quid ego feci? Hoc est pronuntiare adversus Deum. Forte dicatis: Nemo hoc dicit: quis est qui dicat: Deus hoc voluit? Multi et hoc dicunt: sed et qui hoc non dicunt, quid aliud dicunt, qui dicunt: Fatum mihi fecit, stellae meae fecerunt? Ita iam per circuitum ad Deum volunt pervenire. Per circuitum volunt pervenire ad Deum accusandum, qui nolunt de compendio venire ad Deum placandum, et dicunt: Fatum mihi fecit. Quid est fatum? Stellae meae fecerunt. Quid sunt stellae? Certe istae quas in coelo conspicimus. Et quis eas fecit? Deus. Quis eas ordinavit? Deus. Ergo vides quod voluisti dicere: Deus fecit ut peccarem. Ita ille iniustus, tu iustus: quia nisi ille fecisset, tu non peccasses. Tolle istas excusationes in peccatis: memento illius psalmi: Ne declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem. At enim magni viri sunt, qui defendunt peccata sua; magni sunt et qui numerant sidera, et qui computant stellas et tempora, et dicunt quis quando vel peccet vel bene vivat, et quando Mars faciat homicidam, et Venus adulteram: magni, docti viri, et electi videntur in hoc saeculo. Sed quid ait in psalmo? Ne declines cor meum in verba mala, cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum 37. Dicant illi electos et doctos numeratores siderum, dicant illi sapientes eos qui quasi digerunt in digitis fata humana, et describunt de stellis mores humanos. Cum libero arbitrio me creavit Deus: si peccavi, ego peccavi: ut non solum pronuntiem iniquitatem meam Domino, sed adversum me, non adversus eum. Ego dixi, Domine, miserere mei: clamat aeger ad medicum: Ego dixi. Quare: Ego dixi? Sufficeret, dixi: Ego cum emphasi dictum est; Ego, ego, non fatum, non fortuna, non diabolus; quia nec ipse coegit, sed ego persuadenti consensi: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi 38. Sic et hic statuit, et proposuit: Dixi: Pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

17. [v 6.] Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Quo tempore? Pro hac. Pro qua hac? Pro impietate. Pro qua? Pro ipsa venia peccatorum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Inde orabit ad te omnis sanctus, quia dimisisti peccata. Nam si non dimitteres peccata, non esset sanctus qui ad te oraret: Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno: quando manifestabitur Novum Testamentum, quando manifestabitur gratia Christi, quod est tempus opportunum. Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, id est ex femina; indiscrete enim vocabant hoc Antiqui, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret 39. Unde redimeret? A diabolo, a perditione, a peccatis suis, ab eo cui se vendiderant. Ut eos qui sub Lege erant redimeret. Sub Lege enim erant, quia premebat eos Lex. Conditio eos premebat, convincendo de reatu, non salvando. Et quidem mala prohibebat: sed quia illi vires non habebant per seipsos iustificandi se, clamandum erat ad illum, quomodo clamabat qui captivus ducebatur sub lege peccati: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius 40? Erant omnes homines sub Lege, non in Lege: iam illa deprimente, illa de reatu convincente. Demonstravit enim peccatum Lex: illa fixit spinam, illa fecit cor compungi; ipsa admonuit ut reum se quisque cognosceret, et pro venia clamaret ad Deum. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Ergo dicebam de tempore opportuno: Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Item dicit Apostolus: Tempore acceptabili et placito exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. Et quia hoc de omnibus Christianis praedictum erat a Propheta, subiecit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 41. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno.

Humiles Deum adeamus.

18. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Ad eum: ad quem? Ad Deum. Solet enim personam mutare: quomodo est: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua 42. Non dixit, Domini est salus, et super populum eius benedictio eius: aut, Domine, tua est salus, et super populum tuum benedictio tua: sed cum inciperet: Domini est salus, non ad illum, sed de illo dicens; ibi conversus est ad illum, et ait: Et super populum tuum benedictio tua. Sic et hic cum audis primo ad te, deinde ad eum, ne putes alium esse; Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non appropinquabunt. Quid est, in diluvio aquarum multarum? Qui natant in diluvio aquarum multarum, non appropinquant ad Deum. Quid est diluvium aquarum multarum? Multiplicitas variarum doctrinarum. Intendite, fratres. Multae aquae sunt variae doctrinae. Doctrina Dei una est, non sunt multae aquae, sed una aqua, sive sacramenti baptismi, sive doctrinae salutaris. De ipsa doctrina qua irrigamur per Spiritum sanctum, dicitur: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus 43. Ad istos fontes non accedunt impii, sed credentes in eum qui iustificat impium 44, iam iustificati accedunt. Aliae aquae multae, multae doctrinae inquinant animas hominum, quod paulo ante dicebam. Alia doctrina est, Fatum mihi fecit. Alia doctrina, Casus mihi fecit, fortuna fecit. Si casibus reguntur homines, nulla providentia aliquid geritur: et ipsa doctrina est. Alius dixit: Est gens contraria tenebrarum, quae rebellavit adversus Deum, ipsa facit peccare homines. In hoc diluvio aquarum multarum ad Deum non appropinquabunt. Quae est illa aqua, illa vera quae manat de intimo fonte purae venae veritatis? Quae illa aqua est, fratres, nisi quae docet confiteri Domino? Quae est illa aqua, nisi quae docet: Bonum est confiteri Domino? 45 Quae est illa aqua, nisi quae docet hanc vocem: Dixi: Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino: et: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi? Haec aqua confessionis peccatorum, haec aqua humilationis cordis, haec aqua vitae salutaris, abicientis se, nihil de se praesumentis, nihil suae potentiae superbe tribuentis. Haec aqua in nullis alienigenarum libris est, non in epicureis, non in stoicis, non in manichaeis, non in platonicis. Ubicumque etiam inveniuntur optima praecepta morum et disciplinae, humilitas tamen ista non invenitur. Via humilitatis huius aliunde manat: a Christo venit. Haec via ab illo est, qui cum esset altus, humilis venit. Quid enim aliud docuit humilando se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 46? Quid aliud docuit solvendo quod non debebat, ut nos a debito liberaret? Quid aliud docuit baptizatus qui peccatum non fecit, crucifixus qui reatum non habebat? Quid aliud docuit, nisi hanc humilitatem? Non immerito ait: Ego sum via et veritas et vita 47. In hac ergo humilitate propinquatur ad Deum, quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor 48. In diluvio autem aquarum multarum extollentium se adversus Deum, et docentium superbas impietates, ad Deum non appropinquabunt.

19. [v 7.] Tu autem quid, qui etiam iustificatus es, inter medias illas aquas es? Undique, fratres mei, etiam cum confitemur peccata, perstrepunt circa nos aquae illae diluvii. Non sumus in ipso diluvio, sed circumdamur ab ipso diluvio. Premunt nos, sed non opprimunt, urgent nos, sed non demergunt. Quid ergo tu facies, quia in medio diluvio es, ambulans in hoc saeculo? Num enim non audit tales doctores, non audit tales superbos, aut non ex verbis eorum quotidianas patitur in corde suo persecutiones? Quid ergo dicat iste iam iustificatus et praesumens de Deo, qui circumdatur diluvio isto? Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me. Refugiant illi, vel ad deos suos, vel ad daemones suos, vel ad vires suas, vel ad defensionem peccatorum suorum: mihi in isto diluvio non est refugium nisi tu, a pressura quae circumdedit me.

20. Exsultatio mea, redime me. Si iam exsultas, quid vis redimi? Exsultatio mea, redime me. Audio vocem gaudii: Exsultatio mea: audio gemitum: Redime me. Gaudes, et gemis. Ita, inquit, et gaudeo, et gemo: gaudeo in spe, gemo adhuc in re. Exsultatio mea, redime me. Spe gaudentes, ait Apostolus. Ergo recte: Exsultatio mea, redime me. Unde redime me? Sequitur: In tribulatione patientes 49. Exsultatio mea, redime me. Iam iustificatus erat et Apostolus: et quid ait? Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes Spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde redime me? Quia ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Ecce ergo unde redime me; quia adhuc exspectamus in nobis ingemiscentes redemptionem corporis nostri. Unde ergo exsultatio mea? Ibi sequitur idem apostolus, et dicit: Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 50. Si speras, gaudes; si per patientiam exspectas, adhuc gemis: non enim opus est patientia, ubi nihil mali perpeteris. Tolerantia quae dicitur, patientia quae dicitur, sustinentia quae dicitur, longanimitas quae dicitur, non est nisi in malis. Ubi premeris, ibi angustia est. Ergo si per patientiam exspectamus, adhuc dicimus: Redime me a pressura quae circumdedit me: quia vero spe salvi facti sumus, simul utrumque dicimus: Exsultatio mea, redime me.

21. [v 8.] Respondetur: Intellectum dabo tibi. Ipse est psalmus intellegentiae. Intellectum dabo tibi, et statuam te in via hac, qua ingredieris. Quid est, statuam te in via hac, qua ingredieris? Non ut haereas ibi, sed ut ab ea non aberres. Dabo intellectum, ut cognoscas te semper, et semper gaudeas in spe ad Deum; donec ad illam patriam pervenias, ubi iam non spes, sed res erit. Obfirmabo super te oculos meos: non a te auferam oculos meos, quia et tu non auferes a me oculos tuos. Iam iustificatus, iam post remissionem peccatorum leva oculos tuos ad Deum. Putruerat enim cor tuum cum esset in terra. Non gratis audis: Sursum cor, ne putreat. Ergo et tu leva iam oculos tuos semper in Deum, ut firmet super te oculos suos. Sed quid times ne cum habes oculos ad Deum, offendas, ne non respicias ante te, et forte incurras in laqueum? Noli timere: ibi enim sunt oculi ipsius, quos obfirmat super te; Nolite, inquit, solliciti esse 51; et apostolus Petrus: Omnem sollicitudinem vestram super illum mittite, quia illi cura est de vobis 52. Ergo obfirmabo super te oculos meos. Tu ergo oculos tuos in illum erige, et non timebis, ut dixi, ne in laqueum incurras. Audi alium psalmum: Oculi mei semper ad Dominum. Et quasi diceretur illi: Quid agis de pedibus tuis, cum non ante te attendis? Quoniam ipse, inquit, evellet de laqueo pedes meos 53. Obfirmabo super te oculos meos.

22. [v 9.] Promisit huic et intellectum et protectionem suam: convertit se ad superbos defendentes peccata sua, et ostendit nobis quid sit intellectus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Equus et mulus erecta cervice sunt. Non sunt equus et mulus, sicut ille bos qui agnovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui 54. Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quid enim patiuntur tales? In freno et camo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te. Equus et mulus vis esse, vis non habere sessorem? Constringetur os tuum et maxillae tuae in freno et camo: ipsum os tuum constringetur, quo iactas merita tua, et faces peccata tua. Maxillas eorum constringe, qui non appropinquant ad te humilando se.

23. [v 10.] Multa flagella peccatoris. Non est mirum si adhibito freno sequuntur flagella. Indomitum enim animal esse cupiebat, domatur freno et flagello: atque utinam perdometur! Verendum est enim ne nimium resistendo, indomitum relinqui mereatur, et ire in suam vagam licentiam, ut dicatur de illo: Prodiet tamquam ex adipe iniquitas eorum 55: sicut de illis, quibus modo sunt impunita peccata. Ergo cum flagellatur, corrigatur, dometur; quia et iste sic se dixit edomitum. Equum et mulum se dixerat, quoniam tacuit: sed unde domitus est? Flagellis. Conversus sum, inquit, in aerumna mea, dum configeretur spina. Sive flagella dicas, sive stimulos dicas, domat Deus iumentum cui insidet: quia iumento expedit ut insideatur. Non enim defatigatus Deus ambulando pedibus, insidet iumento. Aut vero non plenum mysterii est, quod asellus adductus est Domino 56? Populus mitis et mansuetus portans bene Dominum, asellus est, et tendit in Ierusalem. Diriget enim mites in iudicio, sicut dicit alius psalmus, docebit mansuetos vias suas 57. Quos mansuetos? Non erigentes cervicem adversus domitorem suum, patientes flagella et frenum; postea sic domiti, ut sine flagello ambulent, et sine freno et camo viam teneant. Si carueris isto sessore, tu cades, non ille. Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Quomodo est refugium a pressura? Quem primo circumdat pressura, postea circumdat misericordia: quoniam misericordiam dabit, qui legem dedit 58; legem in flagellis, misericordiam in consolationibus. Sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

24. [v 11.] Ergo quid concluditur? Laetamini in Domino, et exsultate iusti. O qui laetamini in vobis! o impii, o superbi, qui laetamini in vobis: iam credentes in eum qui iustificat impium, deputetur fides vestra ad iustitiam 59. Laetamini in Domino, et exsultate iusti. Et exsultate, subaudi, in Domino. Quare? Quia iam iusti. Unde iusti? Non meritis vestris, sed gratia illius. Unde iusti? Quia iustificati.

Quid de Deo pravi corde sentiant.

25. Et gloriamini omnes recti corde. Quid est, recti corde? Non resistentes Deo. Intendat Caritas vestra, et intellegite rectum cor. Breviter dico, sed tamen maxime commendandum: Deo autem gratias, quod in fine est, inhaereat sensibus vestris. Inter rectum cor, et pravum cor hoc interest: quisquis homo quidquid patitur praeter voluntatem, afflictiones, moerores, labores, humilationes, non tribuit nisi voluntati Dei iustae, non illi dans insipientiam, quod quasi nesciat quid agat, quia talem flagellat, et talibus parcit; ipse est rectus corde: perversi autem corde sunt, et pravi et distorti, qui omnia quae patiuntur mala, inique se pati dicunt, dantes illi iniquitatem, per cuius voluntatem patiuntur; aut quia non ei audent dare iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Quia ipse, inquit, non potest facere iniquum, iniquum autem est ut ego patiar, et ille non patiatur; concedo enim ut sim peccator, certe sunt peiores qui laetantur, et ego tribulor: quia ergo hoc iniquum est, ut etiam peiores me laetentur, et ego tribuler, qui aut iustus, aut minus peccator quam illi sum, et certum est apud me hoc esse iniustum, et certum est apud me quia Deus non facit iniustum; Deus non gubernat res humanas, nec cura est illi de nobis. Ergo pravi corde, id est distorti corde, tres habent sententias. Aut: Non est Deus: dixit enim stultus in corde suo: Non est Deus 60. Et fuit dictum de diluvio illo: non defuit talis doctrina philosophorum, non defuerunt qui dicerent non esse Deum, qui gubernat omnia et condidit omnia; sed esse multos deos vacantes sibi praeter mundum, non curantes ista. Ergo aut: Non est Deus: hoc dicit impius, cui displicet quidquid illi accidit praeter voluntatem, et alteri non accidit cui se praeponit: aut: Iniustus Deus est, cui ista placent, et qui haec facit: aut: Non gubernat Deus res humanas, nec cura est illi de omnibus. In istis tribus sententiis magna impietas, aut negare Deum, aut dicere iniustum, aut auferre illi gubernationem rerum. Quare hoc? Quia distortus est corde. Rectus est Deus, et ideo distortum cor illi non acquiescit. Quod in alio psalmo est: Quam bonus Deus Israel, rectis corde! Et quia talem habebat ipse aliquando sententiam: Quomodo scivit Deus, aut si est scientia Altissimo? ideo ibi subiecit: Mei autem pene moti sunt pedes 61. Quomodo distortum lignum, etsi ponas in pavimento aequali, non collocatur, non compaginatur, nec adiungitur, semper agitatur et nutat; non quia inaequale est ubi posuisti, sed quia distortum est quod posuisti: ita et cor tuum quamdiu pravum est et distortum, non potest colliniari rectitudini Dei, et non potest in illo collocari ut haereat illi, et fiat Qui adhaeret Domino, unus spiritus est 62. Ideo recti corde gloriamini dixit. Quomodo recti corde gloriantur? Audite gloriationem ipsorum: Non solum autem, dicit Apostolus, sed et gloriamur in tribulationibus. Nam non est magnum gloriari in gaudiis, gloriari in laetitiis: rectus corde etiam in tribulatione gloriatur. Et audi quomodo gloriatur in tribulatione; quia non frustra quisquam, non supervacue: vide rectum cor: Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 63.

26. Sic est ergo rectum cor, fratres. Cuicumque aliquid accidit, dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit. Ecce rectum cor: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 64. Quis abstulit? quid abstulit? cui abstulit? quando abstulit? Sit nomen Domini benedictum. Et non dixit, Dominus dedit, diabolus abstulit. Intendat ergo Caritas vestra, ne forte dicatis: Haec mihi diabolus fecit. Prorsus ad Deum tuum refer flagellum tuum, quia nec diabolus tibi aliquid facit, nisi ille permittat qui desuper habet potestatem, aut ad poenam, aut ad disciplinam: ad poenam impii, ad disciplinam filii. Flagellat autem omnem filium quem recipit 65. Nec te sine flagello speres futurum, nisi forte cogitas exhaeredari. Flagellat omnem filium quem recipit. Itane omnem? Ubi te volebas abscondere? Omnem: et nullus exceptus, nullus sine flagello erit. Quid? ad omnem? Vis audire quam omnem? Etiam Unicus sine peccato, non tamen sine flagello. Unde ipse Unicus portans infirmitatem tuam, et praefigurans in se personam tuam, tamquam caput gestans personam etiam corporis sui, cum appropinquaret passioni, ex homine quem gerebat contristatus est, ut te laetificaret; contristatus est, ut te consolaretur. Potuit enim utique sine tristitia esse Dominus, iturus ad passionem. Si potuit miles, non potuit imperator? Quomodo potuit miles? Attende Paulum exsultantem, propinquantem passioni: Ego autem iam, inquit, immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona iustitiae, quam mihi Dominus reddet in illa die iustus iudex. Non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum eius 66. Videte quemadmodum exsultat, venturus ad passionem. Ergo gaudet coronandus: contristatur coronaturus. Quid igitur portabat? Infirmitatem quorumdam, qui veniente tribulatione vel morte contristantur. Sed vide quomodo eos ducit in directionem cordis. Ecce tu volebas vivere, non volebas tibi aliquid accidere; sed Deus aliud voluit: duae voluntates sunt; sed voluntas tua corrigatur ad voluntatem Dei, non voluntas Dei detorqueatur ad tuam. Prava est enim tua, regula est illa: stet regula, ut quod pravum est, ad regulam corrigatur. Videte quomodo hoc docet Dominus Iesus Christus: Tristis est anima mea usque ad mortem: et: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce ostendit humanam voluntatem. Sed vide rectum cor: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 67. Hoc ergo fac, gaudens in his quae tibi accidunt: et si venerit dies ille ultimus, gaude. Aut si subrepit humanae cuiusdam voluntatis fragilitas, cito dirigatur in Deum; ut sis in eis quibus dicitur: Gloriamini omnes recti corde.

IN PSALMUM 32

ENARRATIO I

Fortitudo fidelium Deus.

1. [v 1.] Exsultate iusti in Domino: exsultate iusti, non in vobis, non enim hoc tutum est; sed in Domino. Rectos decet laudatio: ipsi laudant Dominum, qui se subdunt Domino; aliter enim distorti et pravi sunt.

2. [v 2.] Confitemini Domino in cithara: confitemini Domino, exhibentes ei corpora vestra hostiam vivam 1. In psalterio decachordo psallite ei: serviant membra vestra dilectioni Dei et proximi, in quibus tria et septem praecepta servantur.

3. [v 3.] Cantate ei canticum novum: cantate ei canticum gratiae fidei. Bene cantate ei in iubilatione: bene cantate ei in laetitia.

4. [v 4.] Quoniam rectus est sermo Domini: quoniam rectus est sermo Domini, ad faciendos vos quod per vos fieri non potestis. Et omnia opera eius in fide: ne quisquam se meritis operum pervenisse ad fidem putet, cum in ipsa fide sint omnia opera quae diligit Deus.

5. [v 5.] Diligit misericordiam et iudicium: diligit enim misericordiam, quam nunc praerogat; et iudicium, quo id quod praerogaverit exigit. Misericordia Domini plena est terra: per orbem peccata dimittuntur hominibus in misericordia Domini.

6. [v 6.] Verbo Domini coeli firmati sunt: non enim a seipsis, sed Verbo Domini iusti firmati sunt. Et Spiritu oris eius omnis virtus eorum: et sancto eius Spiritu omnis fides eorum.

7. [v 7.] Congregans sicut in utrem aquas maris: congregat populos saeculi in confessionem mortificati peccati, ne per superbiam libere defluant. Ponens in thesauris abyssos: et in eis occulta sua servat ad divitias.

8. [v 8.] Timeat Dominum omnis terra: timeat omnis peccator, ut peccare desinat. Ab ipso autem commoveantur: nec terroribus hominum vel cuiusquam creaturae, sed ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem.

9. [v 9.] Quoniam ipse dixit, et facta sunt: non enim ea quae timeant, alius aliquis fecit; sed ipse dixit, et facta sunt. Ipse mandavit, et creata sunt: ipse mandavit Verbo suo, et creata sunt.

10. [v 10.] Dominus dissipat consilia gentium: non eius regnum, sed sua quaerentium regna. Reprobat autem cogitationes populorum: beatitudinem terrenam concupiscentium. Et reprobat consilia principum: talibus populis dominari quaerentium.

11. [v 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum: consilium vero Domini, quo beatum non facit nisi subditum sibi, manet in aeternum. Cogitationes cordis eius in saecula saeculorum: cogitationes sapientiae eius non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi.

12. [v 12.] Beata gens cuius est Dominus Deus eorum: una gens beata est, pertinens ad coelestem civitatem, quae sibi Dominum nonnisi Deum suum elegit. Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi: neque haec a seipsa, sed Dei munere electa est, ut possidendo eam, incultam et miseram esse non sinat.

13. [v 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: de anima iusta misericorditer vidit Dominus omnes qui in novam vitam renasci volunt.

14. [v 14.] De praeparato habitaculo suo: de habitaculo susceptionis humanae, quod praeparavit sibi. Respexit super omnes qui inhabitant terram: misericorditer vidit omnes qui inhabitant carnem, ut praesit illis in regendo eos.

15. [v 15.] Qui finxit singillatim corda eorum: qui cordibus eorum dona propria spiritaliter tribuit, ut nec totum corpus oculus, nec totum auditus 2; sed alius sic, alius autem sic incorporentur Christo. Qui intellegit omnia opera eorum: apud illum intellecta sunt omnia opera eorum.

16. [v 16.] Non salvus fiet rex in multitudine virtutis: non salvus fiet qui carnem suam regit, si in sua virtute multum praesumpserit. Nec gigans salvus erit in multitudine virtutis suae: nec quisquis militat contra consuetudinem concupiscentiae suae, vel contra diabolum et angelos eius, salvus erit, si se suae fortitudini multum commiserit.

17. [v 17.] Mendax equus ad salutem: fallitur, quisquis putat vel per homines inter homines acceptam se salutem adipisci, vel impetu animositatis suae defendi a pernicie. In abundantia autem virtutis suae non erit salvus.

18. [v 18.] Ecce oculi Domini super metuentes eum: quia si salutem quaeris, ecce dilectio Domini super timentes eum. Sperantes super misericordiam eius: et sperantes non in virtute sua, sed in misericordia eius.

19. [v 19.] Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame: ut det eis alimentum verbi et sempiternae veritatis, quod amiserant dum praesumunt in viribus suis, et ideo nec ipsas vires habent fame iustitiae.

20. [v 20.] Anima nostra patiens erit Domino: ut autem postea saginetur escis incorruptibilibus, interim dum hic est, anima nostra patiens erit Domino. Quoniam adiutor et protector noster est: adiutor noster est, dum conamur ad eum; et protector, dum resistimus adversario.

21. [v 21.] Quia in ipso laetabitur cor nostrum: non enim in nobis, ubi magna sine illo inopia est; sed in ipso laetabitur cor nostrum. Et in nomine sancto eius speravimus: et ideo speravimus venturos nos ad Deum, quia nobis absentibus per fidem misit nomen suum.

22. [v 22.] Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te: fiat misericordia tua, Domine, super nos; spes enim non confundit, quia speravimus in te.

IN EUMDEM PSALMUM 32

ENARRATIO II

Sermo 1

Ille placet Deo, cui placet Deus.

1. [v 1.] Psalmus iste admonet nos exsultare in Domino. Inscribitur autem: Ipsi David. Qui ergo pertinent ad sacratissimum semen David, audiant vocem suam, et dicant vocem suam, et exsultent in Domino. Sic autem incipit: Exsultate iusti in Domino. Iniusti exultent in saeculo: finito saeculo, finitur exsultatio iniustorum. Exsultare autem iusti in Domino: quia permanente Domino, permanebit iustorum exsultatio. Exsultare autem in Domino ita convenit, ut laudemus illum qui solus non habet quod nobis displiceat, et nemo tam multa habet quae infidelibus displicent. Et breve praeceptum est: Ille placet Deo, cui placet Deus. Nec leve putetis hoc, carissimi. Videtis enim quam multi disputent contra Deum, quam multis displiceant opera eius. Cum enim facere voluerit contra voluntatem hominum, quia Dominus est, et novit quid faciat, nec tam attendit nostram voluntatem quam utilitatem; illi qui malunt suam voluntatem impleri quam Dei, volunt ad suam voluntatem flectere Deum, non suam corrigere ad Deum. Talibus hominibus infidelibus, impiis, iniquis, quod piget dicere, sed tamen dicam, nostis enim quam verum dicam, facilius placet pantomimus quam Deus.

2. Propterea cum dixisset: Exsultate iusti in Domino; quia exsultare in illo nisi laudando non possumus, cum autem laudamus, cui tanto magis placemus quanto magis ipse nobis placuerit; Rectos, inquit, decet laudatio. Qui sunt recti? Qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei; et si eos perturbat humana fragilitas, divina consolatur aequitas: quamvis enim corde mortali privatim aliquid velint, quod suae interim causae vel negotio, vel praesenti necessitati conveniat; ubi intellexerint et cognoverint aliud Deum velle, praeponunt voluntatem melioris voluntati suae, et voluntatem omnipotentis voluntati infirmi, et voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim Deus distat ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde gerens hominem Christus, et regulam nobis proponens, docens nos vivere, et praestans nobis vivere, ostendit hominis quamdam privatam voluntatem, in qua suam figuravit et nostram, quia caput nostrum est, et ad eum, sicut nostis, tamquam membra utique pertinemus: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tamquam privatum volens. Sed quia rectum corde voluit esse hominem, ut quidquid in illo aliquantum curvum esset, ad illum dirigeret qui semper est rectus; Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu, Pater 1. Sed quid posset mali velle Christus? Quid postremo aliud posset velle, quam Pater? Quorum una est divinitas, non potest esse dispar voluntas. Sed ex persona hominis transfigurans in se suos, quos in se transfiguravit, cum ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare 2; quos in se transfiguravit, cum furenti et sanctos persequenti Saulo clamavit desuper, quem nemo tangebat: Saule, Saule, quid me persequeris 3? ostendit quamdam hominis propriam voluntatem; ostendit te, et correxit te. Ecce vide, inquit, te in me; quia potes aliquid proprium velle, ut aliud Deus velit, conceditur hoc humanae fragilitati, conceditur humanae infirmitati; aliquid proprium velle, difficile est ut non tibi contingat: sed statim cogita qui sit supra te; illum supra te, te infra illum; illum creatorem, te creaturam; illum dominum, te servum; illum omnipotentem, te infirmum, corrigens te, subiungensque voluntati eius, ac dicens: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater: quomodo disiunctus es a Deo, qui iam hoc vis quod Deus? Eris ergo rectus, et te decebit laudatio; quoniam rectos decet laudatio.

3. Si autem curvus fueris, laudas Deum quando tibi bene est, blasphemas quando tibi male est: quod quidem male si iustum est, non est male; iustum est autem, quoniam ab illo fit qui iniuste facere nihil potest: et eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si tibi blandiatur, et odio habens quando te flagellat; quasi non et blandiens et flagellans haereditatem paret. Vide autem quemadmodum deceat rectos laudatio, audi vocem recti laudantis ex alio psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo 4. Quod est, in omni tempore; hoc est, semper: et quod est, benedicam; hoc est, laus eius in ore meo. Omni tempore et semper, sive in prosperis sive in adversis. Nam si in prosperis et non in adversis, quomodo omni tempore, quomodo semper? et audivimus multas multorum tales voces: quando illis provenit aliqua felicitas, exsultant, gaudent, cantant Deo, laudant Deum; non sunt improbandi, imo gaudendum est illis, quia multi nec tunc. Sed isti qui iam Deum laudare ex prosperitatis parte coeperunt, docendi sunt patrem agnoscere et flagellantem, nec murmurare adversus corrigentis manum; ne semper pravi remanentes exhaeredari mereantur, ut facti iam recti, (quid est recti? Ut nihil illis displiceat quod fecerit Deus.) possint et in adversis Deum laudare, et dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 5. Tales rectos decet laudatio, non primo laudaturos, et postea vituperaturos.

Deum laudat qui eius sequitur voluntatem.

4. Ergo iusti recti, exsultate in Domino: quia vos decet laudatio. Nemo dicat: Quis ego iustus, aut quando ego iustus? Nolite vos abicere et desperare de vobis. Homines estis, ad imaginem Dei facti estis: qui vos homines fecit, pro vobis et homo factus est: ut multi filii ad haereditatem sempiternam adoptaremini, sanguis Unici pro vobis effusus est. Si vos vobis terrena fragilitate viluistis, ex pretio vestro vos appendite: quid manducetis, quid bibatis, quo subscribatis Amen, digne cogitate. Numquid hoc vos monemus, ut superbi sitis, et vobis aliquam perfectionem audeatis arrogare? Sed non iterum ab omni iustitia vos putare debetis exules fieri. Nolo enim vos interrogare de iustitia vestra; fortassis enim nemo vestrum mihi audeat respondere: Iustus sum: sed interrogo vos de fide vestra. Sicut nemo vestrum audet dicere: Iustus sum; sic nemo audet dicere: Fidelis non sum. Nondum quaero quid vivas, sed quaero quid credas. Responsurus es credere te in Christum. Non audisti Apostolum: Iustus ex fide vivit 6? Fides tua, iustitia tua: quia utique si credis, caves; si autem caves, conaris; et conatum tuum novit Deus, et voluntatem tuam inspicit, et luctam cum carne considerat, et hortatur ut pugnes, et adiuvat ut vincas, et certantem exspectat, et deficientem sublevat, et vincentem coronat. Ergo: Exsultate iusti in Domino: hoc dixerim: Exsultate fideles in Domino, quia iustus ex fide vivit. Rectos decet laudatio. Discite gratias agere Deo et in prosperitatibus, et in tribulationibus. Discite habere in corde quod habet omnis homo in lingua: Quod vult Deus. Ipsa lingua popularis, plerumque est doctrina salutaris. Quis non quotidie dicit: Quod vult Deus hoc agat? Et rectus erit inter eos qui exsultant in Domino, et quos decet laudatio: quales alloquitur consequenter psalmus, et dicit: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Hoc enim etiam modo cantabamus, hoc ore consono exprimentes, corda vestra docebamus.

Deo gratias agamus in omnibus rebus.

5. [v 2.] Nonne id egit institutio in nomine Christi Vigiliarum istarum, ut ex isto loco citharae pellerentur? Et ecce ipsae iubentur sonare: Confitemini, inquit, Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Nemo convertat cor ad organa theatrica. Quod ei iubetur, in se habet, sicut alibi dicitur: In me sunt Deus vota, quae reddam laudis tibi 7. Meminerunt qui pridem affuerunt, quando quid intersit inter psalterium et citharam, sicut potuimus, sermone discrevimus, et ad intellectum omnium perducere interim conati sumus: quantum autem effecerimus, viderint qui audierunt. Et nunc non importune repetimus, ut in ista diversitate duorum instrumentorum musicorum, diversitatem factorum humanorum inveniamus, significatam per haec, implendam autem per vitam nostram. Cithara lignum illud concavum tamquam tympanum pendente testudine, cui ligno chordae innituntur, ut tactae resonent: non plectrum dico quo tanguntur, sed lignum illud dixi concavum cui superiacent, cui quodammodo incumbunt, ut ex illo cum tanguntur tremefactae, et ex illa concavitate sonum concipientes, magis canorae reddantur: hoc ergo lignum cithara in inferiore parte habet, psalterium in superiore. Haec est distinctio. Iubemur autem modo confiteri in cithara, et psallere in psalterio decem chordarum. Non dixit in cithara decem chordarum, neque in hoc psalmo, neque, si non fallor, alicubi. Legant, et considerent melius et otiosius filii nostri Lectores: tamen quantum mihi videor meminisse, multis locis invenimus psalterium decem chordarum, citharam decem chordarum nusquam mihi lectum occurrit. Mementote citharam ex inferiore parte habere quo sonat, psalterium ex superiore. Ex inferiore vita, id est terrena, habemus prosperitatem et adversitatem, unde Deum laudemus in utroque, ut semper sit laus eius in ore nostro, et benedicamus Dominum in omni tempore 8. Est enim quaedam terrena prosperitas, est quaedam terrena adversitas: ex utroque laudandus est Deus, ut citharizemus. Quae est terrena prosperitas? Cum sani sumus secundum carnem, cum abundant omnia quibus vivimus, cum incolumitas nostra servatur, cum fructus large proveniunt, cum solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 9. Haec omnia ad vitam terrenam valent. Quisquis inde non laudat Deum, ingratus est. Numquid quia terrena, ideo non Dei sunt? Aut ideo alter ea dare cogitandus est, quia dantur et malis? Multiplex est enim misericordia Dei, patiens est, longanimis. Inde magis significat quid servet bonis, cum ostendit quanta donet et malis. Adversitates autem, ex inferiore utique parte, de fragilitate generis humani, in doloribus, in languoribus, in pressuris, in tribulationibus, in tentationibus. Ubique laudet Deum qui citharizat. Non attendat quia inferiora sunt, sed quia et regi et gubernari non possunt, nisi ab illa Sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 10. Non enim coelestia regit, et terrena deserit: aut non illi dicitur: Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades 11? Ubi ergo deest qui nusquam non est? Ergo confitere Domino in cithara. Sive tibi abundet terrenum aliquid, gratias age illi qui dedit; sive tibi desit, vel forte damno tibi auferatur, cithariza securus. Non est enim ille tibi ablatus qui dedit, quamvis tibi ablatum fuerit quod dedit. Etiam sic, inquam, cithariza securus; certus in Deo tuo, tange chordas in corde, et dic tamquam in cithara in inferiore parte bene sonante: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum 12.

Quid sit amare iustitiam.

6. Iam vero cum attendis superiora dona Dei, quid tibi contulerit praeceptorum, qua doctrina coelesti te imbuerit, quid tibi desuper ex illius veritatis fonte praeceperit, convertere et ad psalterium, psalle Domino in psalterio decem chordarum. Praecepta enim legis decem sunt: in decem praeceptis Legis habes psalterium. Perfecta res est. Habes ibi dilectionem Dei in tribus, et dilectionem proximi in septem. Et utique nosti, Domino dicente, quia in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 13. Dicit tibi Deus desuper, quia Dominus Deus tuus, Deus unus est: habes unam chordam. Non accipias in vanum nomen Domini Dei tui: habes alteram chordam. Observa diem sabbati, non carnaliter, non iudaicis deliciis, qui otio abutuntur ad nequitiam. Melius enim utique tota die foderent, quam tota die saltarent. Sed tu cogitans requiem in Deo tuo et propter ipsam requiem omnia faciens, abstine ab opere servili. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati 14: et utinam hominis, et non peccati! Haec tria pertinent ad dilectionem Dei, cuius cogita unitatem, veritatem et voluptatem. Est enim quaedam voluptas in Domino, ubi verum sabbatum, vera requies. Unde dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui 15. Quis enim sic delectat, quam ille qui fecit omnia quae delectant? In his tribus caritas Dei, in septem aliis caritas proximi, ne facias alii quod pati non vis. Honores patrem et matrem: quia vis te honorari a filiis tuis. Non moecheris: quia nec moechari uxorem tuam post te vis. Non occidas: quia et occidi non vis. Non fureris: quia furtum pati non vis. Non falsum testimonium dicas: quia odisti adversum te falsum testimonium dicentem. Non concupiscas uxorem proximi tui: quia et tuam non vis ab alio concupisci. Non concupiscas rem aliquam proximi tui 16: quia si quis tuam concupiscit, displicet tibi. Converte et in te linguam, quando tibi displicet qui tibi nocet. Haec omnia praecepta Dei sunt, sapientia donante data sunt, desuper sonant. Tange psalterium, imple Legem, quam Dominus Deus tuus non venit solvere, sed adimplere 17. Implebis enim amore, quod timore non poteras. Qui enim timendo non facit male, mallet facere, si liceret. Itaque etsi facultas non datur, voluntas tenetur. Non facio, inquit. Quare? Quia timeo. Nondum amas iustitiam, adhuc servus es: esto filius. Sed ex bono servo fit bonus filius. Interim timendo noli facere, disces et amando non facere. Est enim quaedam pulchritudo iustitiae. Poena te deterreat. Habet iustitia formam suam, oculos quaerit, accendit amatores suos. Pro hac Martyres saeculum calcantes, sanguinem fuderunt. Quid amabant, quando istis omnibus renuntiabant? Num enim illi non erant amatores? aut hoc vobis dicimus, ut non ametis? Qui non amat, friguit, obriguit. Ametur, sed illa pulchritudo quae cordis oculos quaerit. Ametur, sed illa pulchritudo quae laudata iustitia incendit animos. Promunt verba, edunt voces, undique dicunt: Bene, Optime. Quid viderunt? Iustitiam viderunt, in qua pulcher est curvus senex. Non enim si procedat senex iustus, est aliquid in eius corpore quod ametur, et tamen amatur ab omnibus. Ibi amatur, ubi non videtur; imo ibi amatur, corde videtur. Delectet vos ergo, et rogate Dominum ut delectet. Dominus enim dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum 18: ut per caritatem impleatis quod per timorem implere difficile est. Quid dico difficile est? Non potest adhuc animus: mallet non esse quod praecipitur, si ad faciendum amore non ducitur, sed timore coarctatur. Noli furtum facere, time gehennas: mallet non esse gehennas, in quas mitteretur. Quando incipit amare iustitiam, nisi quando mallet furta non esse, etsi gehennae non essent, in quas fures mitterentur? Hoc est amare iustitiam.

7. Et ipsa iustitia qualis est? quis illam pingit? Sapientia Dei quam pulchritudinem habet? Per illam pulchra sunt omnia, quae oculis placent: ei videndae, complectendae, corda mundanda sunt. Huius nos amatores profitemur: ipsa nos componit, ut ei non displiceamus. Et quando nos reprehendunt homines in his rebus, in quibus ei quam diligimus placemus, quomodo parvi habemus reprehensores nostros, quomodo illos contemnimus et omnino nihili pendimus? Amatores lubrici et damnabiles feminarum, quando amatae ipsorum componunt illos secundum oculos suos, si ipsis placeant, non curant eos quibus displicent, putantes sibi sufficere quod earum oculis placent, ad quas affectant: et plerumque gravibus displicent, imo semper gravibus displicent, et meliore iudicio reprehenduntur. Non bene tonsus es, dicit vir gravis lascivo adolescenti, non te decet cum talibus cincinnis incedere. Novit autem ille capillos illos placere nescio cui: odit te reprehendentem vero iudicio, et servat in se quod placet perverso consilio. Inimicum te putat, quia turpitudinem demis. Fugit oculos tuos, et omnino non curat qua regula iustitiae reprehendatur. Si ergo illi non curant reprehensores veraces, ut sint formosi fallaces; nos in his rebus in quibus placemus sapientiae Dei, debemus curare irrisores iniustos, non Habentes oculos unde videant quod amamus? Haec cogitantes recti corde: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei.

8. [v 3.] Cantate ei canticum novum. Exuite vetustatem: nostis canticum novum. Novus homo, Novum Testamentum; novum canticum. Non pertinet novum canticum ad homines veteres: non illud discunt nisi homines novi, renovati per gratiam ex vetustate, et pertinentes iam ad Testamentum novum, quod est regnum coelorum. Ei suspirat omnis amor noster, et cantat canticum novum. Cantet canticum novum, non lingua, sed vita. Cantate ei canticum novum: bene cantate ei. Quaerit unusquisque quomodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offendi aures suas. Bene canta, frater. Si alicui bono auditori musico, quando tibi dicitur: Canta ut placeas ei, sine aliqua instructione musicae artis cantare trepidas, ne displiceas artifici; quia quod in te imperitus non agnoscit, artifex reprehendit: quis offerat: Deo bene cantare, sic iudicanti de cantore, sic examinanti omnia, sic audienti? Quando potes afferre tam elegans artificium cantandi, ut tam perfectis auribus in nullo displiceas? Ecce veluti modum cantandi dat tibi: noli quaerere verba, quasi explicare possis unde Deus delectatur. In iubilatione cane: hoc est enim bene canere Deo, in iubilatione cantare. Quid est in iubilatione canere? Intellegere, verbis explicare non posse quod canitur corde. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vinea, sive in aliquo opere ferventi, cum coeperint in verbis canticorum exsultare laetitia, veluti impleti tanta laetitia, ut eam verbis explicare non possint, avertunt se a syllabis verborum, et eunt in sonum iubilationis. Iubilum sonus quidam est significans cor parturire quod dicere non potest. Et quem decet ista iubilatio, nisi ineffabilem Deum? Ineffabilis enim est, quem fari non potes: et si eum fari non potes, et tacere non debes, quid restat nisi ut iubiles; ut gaudeat cor sine verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum? Bene cantate ei in iubilatione.

Quo sensu Deus dicatur fidelis.

9. [v 4.] Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide. In quo etiam displicet non rectis, rectus est ille. Et omnia opera eius in fide. Tua sint opera in fide. quia iustus ex fide vivit 19, et fides per dilectionem operatur 20: tua sint opera in fide, quia in Deum credendo fidelis efficeris. Opera Dei quomodo possunt esse in fide, quasi et Deus ex fide vivat? Invenimus et Deum fidelem, et hoc non verbis nostris dicitur, Apostolum audi: Fidelis, inquit, Deus qui vos non permittat tentari supra quam potestis ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 21. Audistis fidelem Deum, audite et alibi: Si tolerabimus, et corregnabimus; si negaverimus, et ipse nos negabit; si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest 22. Habemus ergo et fidelem Deum: distinguamus potius fidelem Deum a fideli homine. Fidelis homo est credens promittenti Deo; fidelis Deus est exhibens quod promisit homini. Teneamus fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem. Neque enim aliquid ei mutuum commodavimus, ut debitorem teneamus; cum ab illo habeamus quidquid illi offerimus, et ex illo sit quidquid boni sumus. Omnia bona quibus gaudemus, ab illo sunt. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit; aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 23. Ergo non ei aliquid dedimus; et tenemus debitorem. Unde debitorem? Quia promissor est. Non dicimus Deo: Domine, redde quod accepisti; sed: Redde quod promisisti. Quoniam rectus est sermo Domini. Quid est, rectus est sermo Domini? Non te fallit, tu eum noli fallere: imo tu te noli fallere. Quis enim fallit omnia scientem? Sed mentita est iniquitas sibi 24. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide.

Quomodo sit Deus misericors et iustus.

10. [v 5.] Diligit misericordiam et iudicium. Fac ista, quia facit. Intendite ipsam misericordiam et iudicium. Misericordiae tempus modo est, iudicii tempus post erit. Unde est misericordiae tempus? Vocat modo aversos, donat peccata conversis: patiens est super peccatores, donec convertantur: quandocumque conversi fuerint, praeterita obliviscitur, futura promittit: hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adiuvat dimicantes: neminem deserit laborantem et exclamantem ad se: donat unde sibi sacrificetur, ipse tribuit unde placetur. Magnum misericordiae tempus non transeat, fratres, non nos transeat. Venturum est iudicium: erit et tunc poenitentia, sed iam infructuosa. Dicent intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, certe ista scripta sunt in libro Sapientiae: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra 25. Modo dicamus: Transeunt omnia tamquam umbra. Modo fructuose dicamus: Transeunt: ne tunc dicamus infructuose: Transierunt. Hoc est ergo tempus misericordiae, erit et iudicii.

11. Ne putetis autem, fratres, quia ista a se possunt in Deo aliquo modo separari. Videntur enim sibi aliquando contraria, ut qui misericors est, non servet iudicium; et qui iudicii tenax est, obliviscatur misericordiam. Omnipotens est Deus, nec in misericordia amittit iudicium, nec in iudicio misericordiam. Miseretur enim, considerat imaginem suam, fragilitatem nostram, errorem nostrum, caecitatem nostram, et vocat: et conversis ad se donat peccata, non conversis non donat. Misericors est iniustis? Numquid et iudicium amisit, aut non debuit iudicare inter conversos et non conversos? An vobis iustum videtur, ut conversus et non conversus aequaliter habeantur; ut eo modo suscipiatur confitens et mentiens, humilis et superbus? Ergo habet et iudicium in ipsa misericordia. Rursus in illo iudicio habebit et misericordiam, in eos utique quibus dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare 26. Etenim dicitur in quadam Epistola apostolica: Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 27. Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur 28. Ergo in illo iudicio erit et misericordia, sed non sine iudicio. Si enim non in quemlibet, sed in eum erit misericordia, qui praerogavit misericordiam; et ipsa misericordia iusta erit, quia confusa non erit. Misericordia est certe ut dimittantur peccata, misericordia est ut tribuatur vita aeterna: vide ibi iudicium: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 29. Certe, dabitur vobis, et dimittetur vobis, misericordia est. Si inde recessisset iudicium, non diceret: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis 30.

12. Audisti quemadmodum exhibeat Deus misericordiam et iudicium; exhibe et tu misericordiam et iudicium. An forte ad Deum pertinent ista, ad hominem non pertinent? Si ad hominem non pertinerent, non diceret Dominus Pharisaeis: Reliquistis graviora Legis, misericordiam et iudicium 31. Ergo pertinent ad te misericordia et iudicium. Ne putes quod ad te misericordia pertineat, iudicium autem non ad te pertineat. Aliquando audis causam inter duos, quorum duorum unus est dives, et alius pauper; et contingit ut pauper habeat causam malam, dives autem bonam: iam si tu non es eruditus in regno Dei, videris tibi bene facere, si quasi pauperem miseratus, abscondas et contegas iniquitatem illius, et velis eum iustificare, ut quasi causam bonam habere videatur: et si reprehensus fueris quod male iudicasti, quasi de misericordia respondes: Novi, et ego scio; sed pauper erat, misericordia ei debebatur. Quomodo tenuisti misericordiam, et perdidisti iudicium? Et quomodo, inquis, si tenerem iudicium, non amitterem misericordiam? Pronuntiarem adversus pauperem, qui unde redderet non haberet; aut si haberet, cum reddidisset unde postea viveret non inveniret? Ait tibi Deus tuus: Ne accipias personam pauperis in iudicio 32. Caeterum facile est ut admoneamur personam divitis non accipere; hoc omnis homo videt, atque utinam sic omnis homo faceret! illud est ubi fallitur, veluti qui vult placere Deo, si personam pauperis in iudicio accipiat, et dicat Deo: Favi pauperi. Imo teneres utrumque, et misericordiam et iudicium. Primo, qualem misericordiam fecisti in eum, cuius iniquitati favisti? Ecce saccello pepercisti, cor percussisti: pauper iste iniquus remansit; et tanto iniquior, quanto te quasi hominem iustum favere vidit iniquitati suae. A te recessit iniuste adiutus, Deo remansit iuste damnandus. Qualem misericordiam praebuisti ei, quem iniustum fecisti? Ecce crudelior inveniris quam misericordior. Quid ergo, inquis, facerem? Iudicares primo secundum causam, argueres pauperem, flecteres divitem. Alius est iudicandi, alius petendi locus. Quando te ille dives videret tenuisse iustitiam, non erexisse iniqui pauperis cervicem, sed pro merito peccati sui obiurgasse te iuste, nonne flecteretur ille ad misericordiam petente te, qui laetus redditus erat iudicante te? Quamvis ergo, fratres, psalmi plura restent, consulendum est tamen viribus et animae et corporis propter varietatem audientium: quia et cum reficimur ex eodem tritico velut multi sapores nobis fiunt, ad detergenda fastidia: haec vobis sufficiant.

IN EUMDEM PSALMUM 32

ENARRATIO II

Sermo 2

1. Et in annuntiando et in audiendo verbo veritatis, labor est. Quem laborem, fratres, aequo animo toleramus, si sententiae dominicae et conditionis nostrae meminerimus. Ab ipso enim nostri generis exordio audivit homo, non ab homine fallace, nec a diabolo seductore, sed ab ipsa veritate ex ore Dei: In sudore vultus tui edes panem tuum 1. Proinde si panis noster est verbum Dei, sudemus in audiendo, ne moriamur in ieiunando. Psalmi huius primarum partium pauci versus vigiliarum nuper actarum solemnitate tractati sunt: quod restat audiamus.

De misericordia Domini.

2. [vv 5.6.] Hinc autem incipit pars quae restat, quod modo cantavimus. Misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini coeli firmati sunt. Idipsum est enim, Sermone Domini coeli solidati sunt. Dixerat superius: Bene canite ei in iubilatione, id est, ineffabiliter canite: Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide. Nihil promittit et non reddit: fidelis ille factus est debitor, esto tu avarus exactor. Deinde cum dixisset: Omnia opera eius in fide; adiunxit quare: Diligit misericordiam et iudicium. Qui ergo misericordiam diligit, miseretur. Qui autem miseretur, potest promittere et non dare, qui posset dare etiamsi non promitteret? Ergo quia diligit misericordiam, oportet ut exhibeat quod promittit: et quia diligit iudicium, oportet ut exigat quod dedit. Unde ipse Dominus dicit cuidam servo: Dares tu pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem 2. Quod ideo monemus, ut sciamus quod modo audivimus. Ipse enim dicit alio loco in Evangelio: Ego non iudico quemquam: sermo quem locutus sum eis, ipse iudicabit eos in novissimo die 3. Nec se excuset, qui audire non vult ne quasi sit quod ab illo exigatur. Idipsum enim exigitur, quia noluit accipere cum daretur. Aliud est enim non posse accipere, aliud nolle: illic excusatio necessitatis est, hic reatus voluntatis. Ergo, omnia opera eius in fide: diligit misericordiam et iudicium. Accipite misericordiam, et timete iudicium; ne ille cum venerit ut exigat nos, sic nos exigat ut inanes dimittat. Exigit enim rationem; reddita ratione, donat aeternitatem. Accipite ergo misericordiam, fratres, accipiamus omnes. Nemo nostrum in accipiendo dormiat, ne ad reddendum male excitetur. Accipite misericordiam: sic ad nos clamat Deus, tamquam si tempore famis diceretur: Accipite frumentum. Quod cum audires tempore famis, profecto ipso stimulo necessitatis concitus curreres, versans te hac atque illac, quaereres unde acciperes quod dictum est: Accipite. Et cum invenires, quando te teneres? quam moram interponeres? Sic et nunc dictum est: Accipite misericordiam. Diligit enim misericordiam et iudicium. Cum acceperis, bene utere; ut bonam rationem reddas, cum iudicium venerit eius qui tibi modo praerogat in ista fame misericordiam.

3. [v 5.] Nolo ergo mihi dicas: Unde accipio? quo eo? Recordare quod cantasti: Misericordia Domini plena est terra. Ubi iam non Evangelium praedicatur? ubi sermo Domini tacet? ubi salus cessat? Opus est ut velis accipere: plena sunt horrea. Haec ipsa plenitudo et abundantia non te venientem exspectaverunt, sed ad dormientem ipsa venerunt. Non dictum est: Surgant gentes, et eant ad unum locum: sed annuntiata sunt ista gentibus ubi erant, ut adimpleretur exinde prophetia dicens: Adorabit eum unusquisque de loco suo 4.

4. [v 6.] Misericordia Domini plena est terra. Quid coeli? Audi quid coeli. Non enim indigent misericordia, ubi nulla est miseria. In terra abundat hominis miseria, superabundat Domini misericordia: miseria hominis plena est terra, et misericordia Domini plena est terra. Coeli ergo, ubi nulla est miseria, numquid quia non indigent misericordia, non indigent Domino? Omnia indigent Domino, et misera et felicia. Sine illo miser non sublevatur, sine illo felix non regitur. Ergo, ne forte de coelis quaereres, cum audires: Misericordia Domini plena est terra, audi quia Domino et coeli indigent; Sermone Domini coeli solidati sunt. Nam non a se sibi solidamentum fuerunt, nec ipsi coeli firmitatem sibi propriam praestiterunt. Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Non habuerunt aliquid ex se, et tamquam supplementum a Domino perceperunt. Spiritu enim oris eius non pars, sed omnis virtus eorum.

5. Sane, fratres, videte eadem opera Filii et Spiritus sancti. Non enim neglegenter praetereundum est, propter quosdam iniquos discretores et turbulentos confusores. Utrumque enim male fit. Confundunt illi, male discernendo, creaturam cum Creatore; et cum sit creator Spiritus Dei, inter creaturas eum numerant. Illi discernunt, et confundunt: confundantur, ut convertantur. Audi modo unum opus Filii et Spiritus sancti. Verbum certe Dei Filius est, et Spiritus oris eius Spiritus sanctus est. Verbo Domini coeli solidati sunt. Quid est autem solidatos esse, nisi habere stabilem et firmam virtutem? Et Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Posset et sic dici, Spiritu oris eius coeli solidati sunt, et Verbo Domini omnis virtus eorum. Quod est enim omnis virtus eorum, hoc est solidati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus. Numquid sine Patre? Quis ergo facit per Verbum suum et Spiritum suum, nisi cuius Verbum est, et cuius Spiritus? Trinitas ergo haec unus Deus. Hunc adorat qui novit adorare, hunc ubique habet qui se converterit. Non enim quaeritur ab aversis; sed ipse vocat aversos, ut impleat conversos.

6. Sane, fratres, exceptis illis coelis superioribus ignotis nobis in terra laborantibus, et per humanas coniecturas utcumque ista quaerentibus; exceptis ergo illis coelis, qui quomodo sint super invicem vel quot sint, vel quibus modis distincti sint, quibus incolis impleti sint, qua dispositione regantur, quomodo ibi unus quidam hymnus indeficiens concinens ab omnibus praedicet Deum, multum est ad nos invenire, satagimus tamen pervenire. Ibi est enim patria nostra, quam longa fortasse peregrinatione obliti sumus. Vox enim nostra est in illo psalmo: Heu me, quoniam peregrinatio mea longinqua facta est! 5 Ergo de illis coelis et mihi difficile est disputare, si tamen non impossibile, et vobis intellegere. Certe qui me in his rebus intellectu praevenit, fruatur quo praecessit, et oret pro me ut sequar ego. Interim exceptis illis coelis, habeo de quibus hic utcumque disseram, nobis proximos coelos sanctos Dei Apostolos, praedicatores verbi veritatis, per quos coelos compluti sumus, ut per totum mundum seges Ecclesiae pullularet; etsi cum zizaniis interim communem bibens pluviam, sed tamen horreum non habitura commune.

Tous les livres