Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum (page 2)

Heinrich Denzinger · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Enchiridion symbolorum (page parente + /1), fons archive.org · 12 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

313 (c. 3) Et ideo, si viri post longam captivitatem reversi ita in dilectione suarum coniugum perseverent, ut eas cupiant in suum redire consortium, omittendum est et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit, et restituendum, quod fides poscit.

314 (c. 4) Si autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut etiam ecclesiastica communione priventur: quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod iusta remissio poterat expiare.

315 (c. 6) His vero ..., qui ad iterandum baptismum vel metu coacti sunt vel errore traducti, et nunc se contra catholicae fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea custodienda est moderatio, qua in societatem nostram non nisi per paenitentiae remedium et per impositionem episcopalis manus communionis recipiant unitatem. ...

316 (c. 7) Nam hi, qui baptismum ab haereticis acceperunt, cum antea baptizati non fuissent, sola invocatione Spiritus Sancti per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute sumpserunt. Et hanc regulam, ut scitis, servandam in omnibus Ecclesiis praedicamus, ut lavacrum semel initum nulla iteratione violetur, dicente Apostolo: 'Unus Dominus, una fides, unum baptisma' (Eph 4, 5). Cuius ablutio nulla iteratione temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio Spiritus Sancti invocanda est: ut quod ab haereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus consequatur.

Leo I Papa, Ep. 'Promisisse me memini' ad Leonem I imp., 17 août 458 317 (c. 6) Licet ergo in uno Domino Iesu Christo, vero Dei atque ho minis Filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intellegendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincera fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis, quid sit, quod caro sine Verbo non agit, et quid sit, quod Verbum sine carne non efficit.... Quamvis itaque ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est, nihil unquam inter utramque formam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa tamen, quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus, sed quid cuius formae sit, ex operum qualitate sentimus. ...

318 (c. 8) Cum ergo unus sit Dominus Iesus Christus et verae deitatis veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona sit, exaltationem tamen, qua illum, sicut Doctor gentium dicit, exaltavit Deus et donavit illi nomen, quod super omne nomen excellit (cf. Phil 2, 9s), ad eandem intellegimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter Genitorem atque Unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in maiestate diversitas; nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat Verbo, quod ei Patris munere redderetur. Forma autem servi, per quam impassibilis deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloriam divinae potestatis evecta est, in tantam unitatem ab ipso conceptu Virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana.

Leo I Papa, Ep. 'Frequenter quidem' ad Neonem episcopum Ravennat., 24 octobre 458

319 (1) ... Quorumdam fratrum suggestione comperimus, aliquos captivorum ad sedes suas libere redeuntes, qui scilicet in captivitatem illa aetate devenerint, quae nullius rei firmam potuerat habere notitiam, remedium quidem implorare baptismatis, sed utrum eiusdem mysterium baptismatis ac sacramenta perceperint, infantiae inscientia non posse reminisci, et ideo sub hoc latentis recordationis incerto animas suas in discrimen adduci, dum sub specie cautionis negatur his gratia, quae ideo non impenditur, quia putatur impensa. Cum itaque tribuere talibus dominici sacramenta mysterii non immerito quorumdam fratrum formido dubitaret, in sodali ut diximus coetu formam huiuscemodi consultationis accepimus ... In primis itaque providere debemus, ne dum speciem quamdam cautionis tenemus, damnum regenerandarum incidamus animarum. Quis enim ita sit suspicationibus suis deditus, ut verum esse definiat, quod, omni manifestatione cessante, ex opinione ambigua suspicatur? Cum itaque baptizatum se nec ille recordetur, qui regenerationis est cupidus, nec alter attestari de eo possit, qui nesciat consecratum, nihil est, in quo peccatum possit obrepere, cum in hac parte conscientiae suae nec ille reus sit, qui consecratur, nec ille, qui consecrat. Scimus quidem inexpiabile esse facinus, quoties iuxta haereticorum damnata a sanctis Patribus instituta cogitur aliquis lavacrum. quod regenerandis semel tributum est, bis subire, apostolica reclamante doctrina, quae nobis unam praedicat in Trinitate deitatem, unam in fide confessionem, unum in baptismate sacramentum (Eph 4, 5). Sed in hoc nihil simile formidatur, quoniam non potest in iterationis crimen venire, quod factum esse omnino nescitur. ...

320 (2) Quod si ab haereticis baptizatum quempiam fuisse constiterit, erga hunc nullatenus sacramentum regenerationis iteretur, sed hoc tantum, quod ibi defuit, conferatur: ut per episcopalem manus impositionem virtutem Sancti Spiritus consequatur.

Leo I Papa, Ep. 'Epistolas fraternitatis' ad Rusticum, episc. Narbon., 458 aut 459 321 (Inquisitio 14) Propositum monachi proprio arbitrio aut voluntate susceptum deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet et reddere (Dt 23, 21; Ps 49, 14). Unde qui relicta singularitatis professione ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae paenitentiae satisfactione purgandus est: quia etsi innocens militia et honestum potest esse coniugium, electionem meliorum deseruisse transgressio est.

322 ( Inqu. 15) Puellae, quae non coactae parentum imperio, sed spontaneo iudicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiam si consecratio non accessit...

Leo I Papa, Ep. 'Magna indignatione' ad universos episcopos per Campaniam etc., 6 Mars 459 323 145 (c. 2) Illam etiam contra apostolicam regulam praesumptionem, quam nuper agnovi a quibusdam illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo submoveri. De paenitentia scilicet, quae a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum genere libello scripta professio publice recitetur, cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus indicari confessione secreta. Quamvis enim plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen quia non omnium huiusmodi sunt peccata, ut ea qui paenitentiam poscunt, non timeant publicare, removeatur tam improbabilis consuetudo, ne multi a paenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt aut metuunt inimicis suis facta reserari, quibus possint legum constitutione percelli. Sufficit enim illa confessio, quae primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti, qui pro delictis paenitentium precator accedit. Tunc enim demum plures ad paenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.

ES 'Statuta Ecclesiae Antiqua', (milieu ou fin du Veme siecle, Gaule Narbonnaise)

325 Qui episcopus ordinandus est, ante(a) examinetur, si... in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus, et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus adserat, id est, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum esse confirmans, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et coomnipotentem praedicans; si singulam quamque in Trinitate personam plenum Deum et totas tres personas unum Deum; si incarnationem divinam non in Patre neque in Spiritu Sancto factam sed in Filio tantum (credat), ut, qui erat in divinitate Dei Patris Filius, ipse fieret in homine hominis matris filius, Deus verus ex Patre, et homo verus ex matre, carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationabilem, simul in eo ambae naturae, id est, homo et Deus, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creator omnium quae sunt, et auctor et dominus et creator (rector) cum Patre et Spiritu Sancto omnium creaturarum, qui passus sit (est) vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae resumptione, in qua veniet iudicare vivos et mortuos. Quaerendum est etiam ab eo, si Novi et Veteris Testamenti, id est Legis et Prophetarum et Apostolorum unum eundemque credat auctorem et Deum; si diabolus non per condicionem, sed per arbitrium factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat huius quam gestamus et non alterius carnis resurrectionem; si credat iudicium futurum et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt vel poenas vel glorias (-am); si nuptias non improbet; si secunda matrimonia non damnet; si carnium perceptionem non culpet; si paenitentibus reconciliatis communicet; si in baptismo omnia peccata, id est, tam illud originale contractum quam illa quae voluntarie admissa sunt, dimittantur; si extra Ecclesiam catholicam nullus salvetur. Cum, in his omnibus examinatus, inventus fuerit plene instructus, tunc cum consensu clericorum et laicorum et conventu totius provinciae episcoporum ... ordinetur episcopus.

326 150 Can. 90 (2). E p i s c o p u s cum ordinatur, duo episcopi (ex)ponant et teneant Evangeliorum codicem super cervicem (caput) eius, et, uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi qui adsunt manibus suis caput eius tangant.

327 151 Can. 91 (3). Presbyter cum ordinatur, episcopo eum (-!) benedicente et manus super caput eius tenente, etiam omnes presbyteri qui praesentes sunt manus suas iuxta manum (-us) episcopi super caput illius teneant.

328 152 Can. 92 (4). D i a c o n u s cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manum suam (-us -as) super caput illius (eius) ponat: quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.

329 153 Can. 93 (5). S u b d i a c o n u s cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam, et vacuum calicem. De manu vero archidiaconi accipiat urceolum cum aqua et manile et manutergium.

154 Can. 6 (94) Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur, qualiter se in officio suo agere debeat: ab archidiacono accipiat cereoforaleum cum cereis, ut sciat se ad accendenda ecclesiae luminaria mancipandum. Accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in eucharistia sanguinis Christi.

155 Can. 7 (95). E x o r c i s t a cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: Accipe et commenda memoriae, et habeto potestatem imponendi manum super energumenum sive baptizatum sive catechumenum.

156 Can. 8 (96). Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem, indicans eius fidem ac vitam atque ingenium. Post haec spectante plebe tradat ei codicem, de quo lecturus est, dicens ad eum: Accipe et esto verbi Dei relator, habiturus, fideliter et utiliter si impleveris officium, partem cum his, qui verbum Dei ministraverunt.

157 Can. 9 (97). Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit, qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claves ecclesiae de altario, dicens: Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro his rebus, quae istis clavibus recluduntur.

158 Can. 10 (98). Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi, sola iussione presbyteri, officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: Vide, ut quod ore cantas, corde credas: et quod corde credis, operibus comprobes.

Simplicius Siplicius, Ep. 'Quantum presbyterorum' ad Acacium episc. Cepolit., 10 janvier 476

343 159 ( 3 (c. 2)) Quia sanctae memoriae prae(de)cessorum Nostrorum exstante doctrina, contra quam nefas est disputare, quisquis recte sapere videtur novis assertionibus non indiget edoceri, sed plana atque perfecta sunt omnia, quibus potest vel deceptus ab haereticis erudiri, vel in vinea Domini plantandus institui; implorata fide clementissimi principis vocem faciendae synodi fac respui. ... (6(3)) Hortor ergo, frater carissime, ut modis omnibus faciendae synodi perversorum conatibus resistatur, quae non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in pravis sensibus novum aut in assertione dogmatum emersit ambiguum: ut in commune tractantibus, si qua(e) esset obscuritas, sacerdotalis deliberationis illuminaret auctoritas; sicut primum Arii ac deinde Nestorii, postremum Dioscori atque Eutych(et)is fieri coegit impietas. Et quod misericordia Christi Dei nostri Salvatoris avertat - intimandum est, abominabile esse, contra sententias totius orbis Domini sacerdotum et principum utriusque rectorum damnatos restitui. ...

Felix II Felix II (III), Ep. 'Quoniam pietas' ad Zenonem imp., 1 août 484 345 Cum apud barbaras etiam nationes atque ipsius deitatis ignaras (in) exsequendis negotiis vel humanis iure gentium semper legationis cuiuslibet habeatur sacrosancta libertas, notum est omnibus quanto magis ab imperatore Romano et christiano principe in rebus praesertim divinis oportuerit intemerata servari. ... Puto autem quod pietas tua, quae etiam suis mavult vinci legibus quam reniti, caelestibus debeat parere decretis atque ita humanarum sibi rerum fastigium noverit esse commissum, ut tamen ea quae divina sunt, per dispensatores divinitus adtributos percipienda non ambigat; puto quod vobis sine ulla dubitatione sit utile, si Ecclesiam catholicam vestri tempore principatus sinatis uti legibus suis nec libertati eius quemquam permittatis obsistere, quae regni vobis restituit potestatem. Certum est enim, hoc rebus vestris esse salutare, ut cum de causis agitur Dei, iuxta ipsius constitutum regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere, non praeferre, et sacrosancta per eorum praesules discere potius quam docere, Ecclesiae formam sequi, non huic humanitus sequenda iura praefigere neque eius sanctionibus velle dominari, cui Deus voluit clementiam tuam piae devotionis colla summittere, ne dum mensura caelestis dispositionis exceditur, eatur in contumeliam disponentis.

Gelasius

Gelasius Ep. 'Famuli vestrae pietatis' ad Anastasium I imp., 494 347 (2) Duo sunt quippe, imperator auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quoniam licet praesedeas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis atque ab eis causas tuae salutis expetis, hincque sumendis caelestibus sacramentis eisque, ut competit, disponendis subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse, itaque inter haec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione conlatum legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae... videantur obviare sententiae, quo, oro te, decet affectu eis et convenit oboedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis ? Proinde, sicut non leve discrimen incumbit pontificibus siluisse pro divinitatis cultu quod congruit, ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui, cum debeant parere, despiciunt. Et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit praeminere et subsequens Ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit ? (3) Ubi pietas tua evidenter advertit numquam quolibet penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est et habet devota primatem. Impeti possunt humanis praesumptionibus, quae divino sunt iudicio constituta, vinci autem quorumlibet potestate non possunt.

347 Saint Gélase I, Synodus Romana: Acta de absolutione Miseni, 13 Mai 495

348 ... Cum nulli animae Deus omnipotens et misericors per ecclesiasticam pietatem quaerenti voluerit remedium denegari, non dubium est hoc ipso auctore Deo et divina conpunctione prodire, ut tunc de eius (Miseni) receptione tractetur, quando eam non protelanda quoque necessitas compellat impendi, nostro praeterea Salvatore beato Petro Apostolo prae ceteris deleganti: 'Quaecumque ligaveris super terram, ligata erunt et in caelis, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis' (Mt 16, 19), sicut et his verbis nihil constat exceptum, sic per apostolicae dispensationis officium et totum possit generaliter alligari et totum consequenter absolvi, praecipue cum ex hoc magis praeberi cunctis oporteat apostolicae miserationis exemplum, ut absolutione damnati, si resipiscant universi et ab errore se retrahant ... vinculis se damnationis ... non ambigant exuendos.... Proinde quantum permittente Domino possibilitatis humanae desideranti remedia praebeamus, totum, quod supra nostrae facultatis est modulum, divino iudicio relinquentes, non autem nobis poterunt imputare, cur praevaricationis offensam viventibus remittamus, quod Ecclesiae Deo largiente possibile est, qui nos etiam mortuis veniam praestare deposcunt, quod nobis possibile non esse manifestum est. Quia cum dictum sit 'quae ligaveris super terram' , quos ergo non esse iam constat super terram, non humano, sed suo iudicio reservavit, nec audet Ecclesia sibimet vindicare, quod ipsis beatis apostolis conspiciat non fuisse concessum, quia alia sit causa superstitum, alia defunctorum.

ES Concile d'Arles, 473, Libelle de soumission du prêtre Lucidus De gratia et praedestinatione 330 160a Correptio vestra salus publica, et sententia vestra medicina est. Unde et ego summum remedium duco, ut praeteritos errores accusando excusem, et salutifera confessione me diluam. Proinde iuxta praedicandi recentia statuta concilii, damno vobiscum sensum illum qui dicit humanae oboedientiae laborem divinae gratiae non esse iungendum;

331 160a qui dicit post primi hominis lapsum ex toto arbitrium voluntatis exstinctum;

332 160a qui dicit quod Christus Dominus et Salvator noster mortem non pro omnium salute susceperit;

333 160a qui dicit quod praescientia Dei hominem violenter compellat (impellat) ad mortem, vel quod Dei pereant voluntate qui pereunt;

334 160a qui dicit quod post acceptum legitime baptismum in Adam moriatur quicumque deliquerit;

335 160a qui dicit alios deputatos ad mortem, alios ad vitam praedestinatos;

336 160a qui dicit ab Adam usque ad Christum nullos ex gentibus per primam Dei gratiam, id est per legem naturae, in adventum Christi esse salvatos eo quod liberum arbitrium ex omnibus (= ex toto; al.: eis omnibus) in primo parente perdiderint;

337 160a qui dicit patriarchas ac prophetas vel summos quosque sanctorum, etiam ante redemptionis tempora in paradisi habitatione (intra paradisum) deguisse;

338 160a qui dicit ignes et inferna non esse.

339 160a Haec omnia quasi impia et sacrilegiis repleta condemno. Ita autem assero gratiam Dei, ut adnisum hominis et conatum gratiae semper adiungam, et libertatem voluntatis humanae non exstinctam, sed adtenuatam et infirmatam esse pronuntiem, et periclitari eum, qui salvus est, et eum qui periit, potuisse salvari.

340 160b Christum etiam, Deum et Salvatorem nostrum, quantum pertinet ad divitias bonitatis suae, pretium mortis pro omnibus obtulisse, et quia nullum perire velit, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium, dives in omnibus qui invocant illum (Rom 10, 12). Et quia in tantis rebus conscientiae satisfaciendum, memini me ante dixisse, quod Christus pro his tantum, quos credituros praescivit, advenisset (provocando ad Mt 20,28; 26,28; Hebr 9,27). Nunc vero sacrorum testimoniorum auctoritate, quae abunde per spatia divinarum inveniuntur Scripturarum, ex seniorum doctrinae ratione patefacta, libens fateor Christum etiam pro perditis advenisse, quia eodem nolente perierunt. Neque enim fas est circa eos solum, qui videntur esse salvati, immensae divitias bonitatis ac beneficia divina concludi. Nam si Christum his tantum remedia adtulisse dicimus, qui redempti sunt, videbimur absolvere non redemptos, quos pro redemptione contempta constat esse puniendos.

341 160b Assero etiam per rationem et ordinem saeculorum alios lege gratiae, alios lege Moysi, alios lege naturae, quam Deus in omnium cordibus scripsit (cf. Rom 2,15), in spe adventus Christi fuisse salvatos; nullos (-! ) tamen ex initio mundi, ab originali nexu nisi intercessione sacri sanguinis (non) absolutos.

342 160b Profiteor etiam aeternos ignes et infernales flammas factis capitalibus praeparatas, quia perseverantes in finem humanas culpas merito sequitur divina sententia, quam iuste incurrunt, qui haec non toto corde crediderint. Orate pro me, domini sancti et apostolici Patres! - Lucidus presbyter hanc epistolam manu propria subscripsi et, quae in ea adstruuntur, assero, et quae sunt damnata, damno.

ES

Saint Gélase I, Tomus 'Ne forte' de anathematis vinculo, 495 349 167 (5) Dixit Dominus, quod in Spiritum Sanctum peccantibus nec hic esset nec in futuro saeculo remittendum (Mt 12, 32). Quantos autem cognoscimus in Sancto Spiritu (in Spiritum Sanctum) delinquentes, sicut haereticos diversos ... ad fidem catholicam revertentes, et hic remissionem suae percepisse blasphemiae, et in futurum spem sumpsisse indulgentiae consequendae ? Nec ideo non vera est Domini sententia, aut putabitur esse ullatenus resoluta, cum circa tales, si hoc esse permaneant, nunquam omnino solvenda persistat, effectis autem non talibus inesse non possit, quae non est talibus inrogata. Sicut etiam est consequenter et illud beati Ioannis Apostoli: Est peccatum ad mortem: non dico, ut oretur pro eo; et est peccatum non ad mortem: dico, ut oretur pro eo (1 Jo 5, 16 17). Est peccatum ad mortem in eodem peccato manentibus; est peccatum non ad mortem ab eodem peccato recedentibus. Nullum est quippe peccatum, pro quo aut non oret Ecclesia remittendo, aut quod, data sibi divinitus potestate, desistentibus ab eodem non possit absolvere, vel paenitentibus relaxare, cui dicitur: Quaecunque dimiseritis super terram ... (cf. Jo 20, 23); 'quaecunque solveritis super terram, soluta erunt et in caelo' (Mt 18, 18). In quibuscunque omnia sunt, quantacunque sint, et qualiacunque sint, veraci nihilominus eorum manente sententia, qua nunquam solvendus esse denuntiatur in eorum tenore consistens, non etiam ab hoc eodem post recedens.

ES 'Decretum Gelasianum' seu Ep. decretalis de libris recipiendis et non recipiendis, tp. incerto 350 163 Post (has omnes) propheticas et evangelicas atque apostolicas (quas superius deprompsimus) scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod, quamvis universae per orbem catholicae diffusae Ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana Ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris Ecclesiis praelata sit, sed evangelica voce Domini et Salvatoris primatum obtenuit: Tu es Petrus, inquiens, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum, et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelo (Mt 16, 18s). Addita est etiam societas beatissimi Pauli Apostoli, vas(is) electionis, qui non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est; et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.

351 163 Est ergo prima Petri Apostoli sedis (sedes) Romanae Ecclesiae, non habens maculam neque rugam nec aliquid eiusmodi (Eph 5, 27). Secunda autem sedis (sedes) apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco eius discipulo atque evangelista consecrata est .... Tertia vero sedis (sedes) apud Anthiociam (Antiochiam) beatissimi Apostoli Petri habetur honorabilis, eo quod illic primus (primitus) quam Romae venisset habitavit et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est (cf Act 11, 26).

352 164 Et quamvis aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id, quod positum est, qui est Christus Iesus (cf. I Cor 3, 11), tamen ad aedificationem sancta id est Romana Ecclesia post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet Scripturas, id est: Sanctam Synodum Nicaenam ...; (sanctam Synodum Constantinopolitanam, ... in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit;) s. Synodum Ephesinam...; s. Synodum Calchedonensem (= Chalcedon). ... (Sed et si qua sunt concilia a s. Patribus hactenus instituta, post istorum quattuor auctoritatem et custodienda et recipienda decrevimus.)

353 (Iam nunc subiiciendum de opusculis s. Patrum, quae in Ecclesia, calholica recipiuntur.) Item (-!) opuscula beati Caecilii Cypriani martyris, Carthag. episcopi (in omnibus recipienda). Item opuscula ... (Eodem modo allegantur Gregor. Naz., Basilius M., Athanas. Alex., Johannes Chrysost., Theophilus Alex., Cyrill. Alex., Hilarius Pict., Ambros., Augustin., Hieronym., Prosper Aquit.) Item epistolam beati Leonis papae ad Flavianum C'politanum episcopum destinatam; de cuius textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium orthodoxorum Patrum, qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviarunt, ... legendos decernit. Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum Patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas esse. Item gesta sanctorum martyrum ... Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus vel (et) idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit, esse putantur .... Propter quod, ... ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia et omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Item vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis et omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus Hieronymus descripsit, cum omni honore suscipimus. (Continuando seriem librorum monetur:) cum haec ad catholicorum manus advenerint (pervenerint), beati Pauli Apostoli praecedat sententia: 'Omnia probate, quod bonum est, tenete' (1 Thess 5, 21). Item Rufinus vir religiosus plurimus ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam Scripturas interpretatus est. Sed quoniam venerabilis Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit, illa sentimus, quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus; et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. - Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus renuenda. ... (DS 354) Cetera, quae ab haereticis sive schismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia. (Sequitur longa series 'apocryphorum', tam sensu stricto i. e. pseudocanonicorum, quam sensu lato i.e. librorum haeresi infectorum.)

354 165-166 Cetera, quae ab haereticis sive schismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia. (Sequitur longa series 'apocryphorum', tam sensu stricto i. e. pseudocanonicorum, quam sensu lato i.e. librorum haeresi infectorum.) (D 166) Haec et his similia, quae ... haeresiarchae ... docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retinentur, non solum repudiata, verum etiam ab omni Romana catholica et apostolica Ecclesia eliminata atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.

165 = DS350 (Iam nunc subiiciendum de opusculis s. Patrum, quae in Ecclesia, calholica recipiuntur.) Item (-!) opuscula beati Caecilii Cypriani martyris, Carthag. episcopi (in omnibus recipienda). Item opuscula ... (Eodem modo allegantur Gregor. Naz., Basilius M., Athanas. Alex., Johannes Chrysost., Theophilus Alex., Cyrill. Alex., Hilarius Pict., Ambros., Augustin., Hieronym., Prosper Aquit.) Item epistolam beati Leonis papae ad Flavianum C'politanum episcopum destinatam; de cuius textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit. Item opuscula atque tractatus omnium orthodoxorum Patrum, qui in nullo a sanctae Ecclesiae Romanae consortio deviarunt, ... legendos decernit. Item decretales epistolas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum Patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas esse. Item gesta sanctorum martyrum ... Sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum, qui conscripsere, nomina penitus ignorantur, et ab infidelibus vel (et) idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit, esse putantur .... Propter quod, ... ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia et omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui Deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur. Item vitas Patrum, Pauli, Antonii, Hilarionis et omnium eremitarum, quas tamen vir beatissimus Hieronymus descripsit, cum omni honore suscipimus. (Continuando seriem librorum monetur:) cum haec ad catholicorum manus advenerint (pervenerint), beati Pauli Apostoli praecedat sententia: 'Omnia probate, quod bonum est, tenete' (1 Thess 5, 21). Item Rufinus vir religiosus plurimus ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam Scripturas interpretatus est. Sed quoniam venerabilis Hieronymus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit, illa sentimus, quae praedictum beatum Hieronymum sentire cognoscimus; et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei et fidei religione reprehendit. - Item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus. Reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus renuenda. ...

Cetera, quae ab haereticis sive schismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana Ecclesia. (Sequitur longa series 'apocryphorum', tam sensu stricto i. e. pseudocanonicorum, quam sensu lato i.e. librorum haeresi infectorum.)

Haec et his similia, quae ... haeresiarchae ... docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retinentur, non solum repudiata, verum etiam ab omni Romana catholica et apostolica Ecclesia eliminata atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathematis insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.

350-354 Denzinger 311 Vor

Denzinger 355 Saint Gélase I, Tomus 'Necessarium quoque' adv. Eutychen et Nestorium, tp. incerto 355 168 (c. 4) Quamvis enim unus atque idem sit Dominus Iesus Christus, et totus Deus et totus homo Deus, et quicquid est humanitatis, Deus homo suum faciat, et quicquid est Dei, homo Deus habeat: tamen ut hoc permaneat sacramentum nec possit ex aliqua parte dissolvi, sic totus homo permanet esse quod Deus est, ut totus Deus permaneat esse quod homo est ...

ES Anastase II, Ep. 'Exordium pontificatus mei' ad Anastasium I imp., 496 356 169 (c.7) Secundum Ecclesiae catholicae consuetudinem sacratissimum serenitatis tuae pectus agnoscat, quod nullum de his, vel quos baptizavit Acacius vel quos sacerdotes sive levitas secundum canones ordinavit, ulla eos ex nomine Acacii porti laesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam et baptismum ... sive ab adultero vel a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum: quia vox illa, quae per columbam sonuit, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur ac dicitur: 'Hic est qui baptizat...' (Lc 3.16). Nam si visibilis solis istius radii, cum per loca foetidissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui istum visibilem fecit, virtus nulla ministri indignitate constringitur. ... (c.9, al.8) Ideo ergo et hic ... male bona ministrando sibi tantum nocuit. Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, aliis perfectionem suae virtutis obtinuit.

ES Anastase II, Ep. 'In prolixitate epistolae' ad Laurentium episc. Lignidensem (Lignido in Illyrico), 497

357 Confitemur ergo, Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei unigenjtum ante omnia quidem saecula sine principio ex Patre natum secundum deitatem, in novissimis autem diebus de sancta virgine Maria eundem incarnatum et perfectum hominem ex anima rationali et corporis susceptione, homousion Patri secundum deitatem et homousion nobis secundum humanitatem. Duarum enim naturarum perfectarum unitas facta est ineffabiliter. Propter quod unum Christum eundem Filium Dei et hominis unigenitum a Patre et primogenitum ex mortuis confitemur, scientes quod quidem coaeternus suo Patri secundum divinitatem, secundum quam opifex est omnium, et dignatus est post consensionem sanctae Virginis, cum dixit ad angelum 'Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum' (Lc 1, 38), ineffabiliter sibi ex ipsa aedificari templum et istud sibi univit, quod non coaeternum de sua substantia e caelo detulit corpus, sed ex massa nostrae substantiae, hoc est ex Virgine. Hoc accipiens et sibi uniens non Deus Verbum in carne versus est neque ut phantasma apparens, sed inconvertibiliter et incommutabiliter suam conservavit essentiam, primitias naturae nostrae sibi univit. Nam principium Deus Verbum has nostrae naturae primitias per multam sibi bonitatem unire dignatus est: qui non permixtus, sed in utrisque substantiis unus et ipse visus secundum quod scriptum est: 'Solvite templum istud, et in tribus diebus resuscitabo illud' (Jo 2, 19). Solvitur enim Christus Iesus secundum meam substantiam, quam suscepit, et solutum suscitat proprium templum, hoc ipse secundum divinam substantiam, secundum quam et omnium artifex est.

358 Numquam autem post resurrectionem unitionis nostrae naturae discessit a proprio templo nec discedere potest propter ineffabilem suam benignitatem, sed est ipse Dominus Iesus Christus et passibilis et impassibilis, passibilis secundum humanitatem, impassibilis secundum divinitatem. Suscitavit igitur suum templum Deus Verbum et in se naturae nostrae resurrectionem et renovationem operatus est. Et hanc Dominus Christus, postquam resurrexit a mortuis, discipulis ostendebat dicens: 'Palpate me et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, quemadmodum me videtis habere' (Lc 24, 39). Non dixit 'quemadmodum me dicitis esse', sed 'habere', ut et qui habet et qui habetur considerans, non permixtionem, non conversionem, non mutationem, sed unitatem factam respicias. Propterea et fixuras clavorum et punctionem lanceae demonstravit et cum discipulis manducavit, ut per omnia resurrectionem nostrae naturae in se renovatam doceret, et, quia secundum beatam divinitatis substantiam inconvertibilis, incommutabilis, impassibilis, immortalis, nullius indigens, perficiens omnes passiones, et permisit proprio inferri templo quod virtute propria suscitavit, et per propriam perfectionem templi sui renovationem nostrae naturae operatus est.

359 Qui autem dicunt subtilem hominem Christum aut passibilem Deum aut in carne versum aut non counitum habuisse corpus aut de caelo hoc detulisse aut phantasma esse aut mortalem dicentes Deum Verbum indiguisse, ut a Patre resuscitaretur, aut sine anima corpus aut sine sensu hominem suscepisse aut duas substantias Christi secundum permixtionem confusas unam factam fuisse substantiam et non confitentes Dominum nostrum Jesum Christum duas esse naturas inconfusas, unam autem personam, secundum quod unus Christus, unus idem Filius, istos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

357-359 Anastase II, Ep. 'Bonum atque iucundum' ad epos Galliae, 23 août 498 360 170 (c.1 2) (Asserunt quidam haeretici) quod humano generi parentes, ut ex materiali faece tradunt corpora, ita etiam vitalis animae spiritum tribuant.... ( 4) Quomodo ergo contra divinam sententiam carnali nimis intellectu animam ad Dei imaginem factam putant hominum permixtione diffundi atque insinuari, cum ab illo, qui ab initio hoc fecit, actio ipsa hodieque non desinat, sicut ipse dixit: 'Pater meus adhuc operatur, et ego operor' (Cf Jo 5,l7)? ... Cum et illud debeant intelligere quod scriptum est : 'Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul' (Eccli 18,1). Si igitur, antequam Scriptura per species singulas in singulis quibusque creaturis ordinem rationemque disponeret, 'potentialiter', quod negari non potest, 'et causaliter in opere pertinente ad temporum cursum usque nunc operatur' : sanae igitur doctrinae acquiescant, quod ille indat animas, qui 'vocat ea, quae non sunt, tanquam sint' (cf. Rom 4,17).

361 170 (c.4 7) Qua putant fortasse pie ac bene se dicere, ut animas merito dicant a parentibus tradi, cum sint peccatis implicitae, hac ab ipsis sapienti debent separatione discerni: quod ab illis nihil aliud potest tradi, quam quod ab ipsorum mala praesumptione commissum est, id est, culpa poenaque peccati, quam per traducem secuta progenies evidenter ostendit, ut pravi homines distortique nascantur. In quo solo utique Deus nullam communionem habere perspicue cernitur, qui ne in hanc necessitatem calamitatis inciderent, genito mortis terrore prohibuit atque praedixit. Itaque per traducem, quod a parentibus traditur, evidenter apparet, et quid ab initio usque ad finem vel operatus sit Deus vel operetur ostenditur.

ES Saint Symmaque, Ep. 'Ad augustae memoriae' ad Anastasium I Simp., post a. 506 362 (8) Conferamus autem honorem imperatoris cum honore pontificis: inter quos tantum distat, quantum ille rerum humanarum curam gerit, iste divinarum. Tu imperator a pontifice baptismum accipis, sacramenta sumis, orationem poscis, benedictionem speras, paenitentiam rogas. Postremo tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Itaque ut non dicam superior, certe aequalis honor est.... Sit istud in mundo iudicium spectante Deo et angelis eius, spectaculum omni saeculo simus, quo aut sacerdotes bonae vitae aut imperator religiosae modestiae consequantur exemplum, quia his praecipue duobus officiis regitur humanum genus, et non debeat aliquis eorum exsistere, quo valeat offendi divinitas, maxime cum uterque honor videatur esse perpetuus atque ita humano generi ex alterutro consulatur. Precor, imperator, pace tua dixerim, memento te hominem, ut possis uti concessa tibi divinitus potestate, quia etiam si haec sub humano provenerint iudicio, sub divino necesse est ut discutiantur examine. Fortassis dicturus es, scriptum esse: omni potestati nos subditos esse debere (cf. Tt 3,1). Nos quidem potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas (Aliqui codices: non) erigant voluntates. Ceterum si omnis potestas a Deo est, magis ergo quae rebus est praestituta divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferimus Deo in te.

ES Saint Hormisdas, 'Libellus fidei Hormisdae papae' C'polim missus 11 août 515 363 171 (1) Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: 'Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam' (Mt 16, 18), haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica servata religio.

364 171 (2) De hac ergo (qua) spe et fide separari minime cupientes et Patrum sequentes in omnibus (-!) constituta, anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatum in Concilio Epheseno a Caelestino papa urbis Romae et a sancto (venerabili viro) Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite; una cum isto (similiter) anathematizantes Eutychen et Dioscorum Alexandrinum in sancta Synodo, quam sequimur et amplectimur, Chalcedonensi damnatos (, quae secuta s. Concilium Nicaenum fidem apostolicam praedicavit). (3) His Timotheum addiicientes parricidam (Detestamur et T. parr.), Aelurum cognomento, et discipulum quoque ipsius atque sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum; itemque (-!) condemnamus (etiam) et anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam episcopum ab Apostolica Sede damnatum, eorum complicem atque sequacem, vel qui in eorum communionis societate permanserint: quia (Acacius) quorum se communioni miscuit, ipsorum similem meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiochenum damnantes (damnamus) cum sequacibus suis et omnium supra scriptorum.

365 172 (4) Quapropter (-! ) suscipimus (autem) et probamus epistolas beati Leonis papae universas, quas de christiana religione conscripsit. Unde (-! ), sicut praediximus, sequentes in omnibus Apostolicam Sedem et praedicantes eius omnia constituta, (. Et ideo) spero, ut in una communione vobiscum, quam Sedes Apostolica praedicat, esse merear in qua est integra et verax christianae religionis (et perfecta) soliditas : promittentes (promittens) etiam (in sequenti tempore) sequestratos a communione Ecclesiae catholicae, id est non consentientes Sedi Apostolicae, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. (Quodsi in aliquo a professione mea deviare tentavero, his, quos damnavi, complicem me mea sententia esse profiteor.) (5) Hanc autem professionem meam (ego) manu propria (mea) subscripsi et tibi Hormisdae sancto et venerabili papae urbis Romae obtuli (direxi) ...

ES Saint Hormisdas, Ep. 'Sicut rationi' ad Possessorem episc. SAfrum, 13 août 520

366 173a (c. 5) De arbitrio tamen libero et gratia Dei quid Romana, hoc est catholica, sequatur et servet Ecclesia, licet et variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum, abunde possit agnosci, tamen et in scriniis ecclesiasticis expressa Capitula continentur, quae, si ibi desunt et necessaria creditis, destina(bi)mus, quamquam qui diligenter Apostoli dicta considerat, quid sequi debeat, evidenter agnoscat.

ES Saint Hormisdas, Ep. 'Inter ea quae' ad Iustinum imperatorem, 26 mars 521 367 (c. 7) Nam si Trinitas Deus, hoc est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, Deus autem unus, specialiter Legislatore dicente: 'Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est' (Dt 6, 4): qui aliter habet, necesse est aut divinitatem in multa dividat aut specialiter passionem ipsi essentiae Trinitatis impingat et ... hoc est aut plures deos more profanae gentilitatis inducere aut sensibilem poenam ad eam naturam, quae aliena est ab omni passione, transferre. (8) Unum est sancta Trinitas, non multiplicatur numero, non crescit augmento nec potest aut intellegentia comprehendi aut hoc quod Deus est discretione seiungi. Quis ergo illi secreto aeternae impenetrabilisque substantiae, quod neque ulla vel invisibilium creaturarum potuit investigare natura, profanam divisionem temptet ingerere et divini arcana mysterii revocare ad calculum moris humani? Adoremus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, indistinctam distincte, inconprehensibilem et inenarrabilem substantiam Trinitatis, ubi etsi admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae (adde: numerum), ita tamen, ut servemus divinae propria naturae, servemus propria unicuique personae, ut nec personis divinitatis singularitas denegetur nec ad essentiam hoc, quod est proprium nominum, transferatur. (9) Magnum est sanctae et incomprehensibile mysterium Trinitatis: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, Trinitas indivisa, et tamen notum est, quia proprium est Patris, ut generaret Filium; proprium Filii Dei, ut ex Patre Patri nasceretur aequalis, notum etiam, quid sit proprium Spiritus Sancti.

368 (c. 10) Proprium autem Filii Dei, ut ... in novissimis temporibus Verbum caro fieret et habitaret in nobis, ita intra viscera sanctae Mariae virginis genitricis Dei unitis utrisque sine aliqua confusione naturis, ut qui ante tempora erat Filius Dei, fieret Filius hominis et nasceretur ex tempore hominis more, matris vulvam natus aperiens et virginitatem matris deitatis virtute non solvens. (11) Dignum plane Deo nascente mysterium. ut servaret partum sine corruptione, qui conceptum fecit esse sine semine, servans quod ex Patre erat, et repraesentans quod ex matre suscepit. ...

369 (12) Idem enim Deus et homo, non, ut ab infidelibus dicitur, sub quartae introductione personae, sed ipse Dei Filius Deus et homo, idem virtus et infirmitas, humilitas et maiestas, redimens et venditus, in cruce positus et caeli regna largitus, ita nostrae infirmitatis ut possit interimi, ita ingenitae potentiae ne posset morte consumi. (13) Sepultus est iuxta id, quod homo voluit nasci, et iuxta id, quod Patri erat similis, resurrexit : patiens vulnerum et salvator aegrorum, unus defunctorum et vivificator obeuntium, ad inferna descendens et a Patris gremio non recedens. Unde et animam, quam pro communi condicione posuit, pro singulari virtute et admirabili potentia mox resumpsit.

367-369 Concile d'Orange II, commencé le 3 juillet 529 a) Prooemium 370 173b ... Pervenit ad nos, esse aliquos, qui de gratia et libero arbitrio per simplicitatem minus caute et non secundum fidei catholicae regulam sentire velint. Unde id nobis, secundum admonitionem et auctoritatem Sedis Apostolicae, iustum ac rationabile visum, ut pauca capitula ab Apostolica nobis Sede transmissa, quae ab antiquis Patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac praecipue causa collecta sunt, ad docendos eos, qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda et manibus nostris subscribere deberemus. ...

ES b) Canones 371 174 Can.1. Si quis per offensam praevaricationis Adae non totum, id est secundum corpus et animam, 'in deterius' dicit hominem 'commutatum', sed animae libertate illaesa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus adversatur Scripturae dicenti: 'Anima, quae peccaverit, ipsa morietur' (Ez 18,20); et: 'Nescitis, quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboediendum, servi estis eius, cui oboeditis?' (Rom 6,16); et: 'A quo quis superatur, eius et servus addicitur' (cf. 2 Petr 2,19).

372 175 Can. 2. Si quis soli Adae praevaricationem suam, non et eius propagini asserit nocuisse, aut certe mortem tantum corporis quae poena peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animae, per unum hominem in omne genus humanum transiisse testatur, iniustitiam Deo dabit contradicens Apostolo dicenti : 'Per unum hominem peccatum intravit in mundum (mundo), et per peccatum mors, et ita in omnes homines (mors) pertransiit, in quo omnes peccaverunt' (cf. Rom 5,12).

373 176 Can. 3. Si quis invocatione humana gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis, contradicit Isaiae prophetae vel Apostolo idem dicenti: 'Inventus sum a non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant' (Rom 10, 20; cf. Is 65, 1)

374 177 Can. 4. Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum exspectare contendit, non autem, ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui Sancto per Salomonem dicenti: 'Praeparatur voluntas a Domino' (Prv 8, 35 sec. Septg.), et Apostolo salubriter praedicanti: 'Deus est, qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate' (cf. Phil 2, 13).

375 178 Can. 5. Si quis, sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad (re)generationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est per inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: 'Confidimus, quia qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Iesu Christi' (cf. Phil 1, 6); et illud: 'Vobis datum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, verum etiam, ut pro illo patiamini' (cf. Phil 1, 29); et: 'Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est' (cf. Eph 2, 8). Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos, qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt.

376 179 Can. 6. Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, orantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quaerentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus, non autem, ut credamus, velimus, vel haec omnia, sicut oportet, agere valeamus, per infusionem et inspirationem Sancti Spiritus in nobis fieri confitetur, et aut humilitati, aut oboedientiae humanae subiungit gratiae adiutorium, nec, ut oboedientes et humiles simus, ipsius gratiae donum esse consentit, resistit Apostolo dicenti: 'Quid habes, quod non accepisti ?' (I Cor 4, 7); et: 'Gratia Dei sum id, quod sum' (l Cor 15, 10).

377 180 Can. 7. Si quis per naturae vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinet vitae aeternae, cogitare, ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est evangelicae praedicationi consentire posse confirmat absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5); et illud Apostoli: 'Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est' (2 Cor 3, 5).

378 181 Can. 8. Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de praevaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum, aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione Dei mysterium salutis aeternae per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur nisi 'quem Pater attraxerit' (cf. Jo 6, 44), sicut et Petro dicit: 'Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est' (Mt 16, 17); et Apostolus: 'Nemo potest dicere Dominum Iesum nisi in Spiritu Sancto' (cf. 1 Cor 12, 3).

379 182 Can. 9. 'De adiutorio Dei. Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et iniustitia continemus; quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum, ut operemur, operatur'.

380 183 Can. 10. De adiutorio Dei. Adiutorium Dei etiam renatis ac sanatis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare.

381 184 Can. 11. 'De obligatione votorum. Nemo quidquam Domino recte voveret, nisi ab ipso acceperit quod voveret', sicut legitur: Et quae de manu tua accepimus, damus tibi (I Par 29, 14).

382 185 Can. 12. 'Quales nos diligat Deus. Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito'.

383 186 Can. 13. De reparatione liberi arbitrii. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari; 'quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde Veritas ipsa dicit: 'Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Jo 8,36).

384 187 Can. 14. 'Nullus miser de quantacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia praevenitur', sicut dicit Psalmista: 'Cito anticipet nos misericordia tua Domine' (Ps 78, 8); et illud: 'Deus meus, misericordia eius praeveniet me' (Ps 58, 11).

385 188 Can. 15. 'Ab eo, quod formavit Deus, mutatus est Adam, sed in peius per iniquitatem suam. Ab eo, quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec secundum Psalmistam 'mutatio est dextrae Excelsi' (cf. Ps 76, 11)'.

386 189 Can. 16. 'Nemo ex eo, quod videtur habere, glorietur, tamquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse, quia littera extrinsecus vel, ut legeretur, apparuit, vel, ut audiretur, sonuit. Nam sicut Apostolus dicit: 'Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est' (Gal 2,21); 'ascendens in altum captivavit captivitatem, dedit dona hominibus' (cf Eph 4,8; cf. Ps 67,19). Inde habet, quicumque habet; quisquis autem se inde habere negat, aut vere non habet, aut id, 'quod habet, auferetur ab eo (Mt 25, 29)'.

387 190 Can. 17. 'De fortitudine christiana. Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei caritas facit, quae diffusa est in cordibus nostris', non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed 'per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis' (Rom 5, 5)'.

388 191 Can. 18. 'Nullis meritis gratiam praeveniri. Debetur merces bonis operibus, si fiant; sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant'.

389 192 Can. 19. 'Neminem nisi Deo miserante salvari. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo se ipsam, creatore suo non adiuvante, servaret; unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire, quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare, quod perdidit?'.

390 193 Can. 20. 'Nihil boni hominem posse sine Deo. Multa Deus facit in homine bona, quae non facit homo; nulla vero facit homo bona, quae non Deus praestat, ut faciat homo'.

391 194 Can. 21. 'De natura et gratia. Sicut iis, qui volentes in lege iustificari et a gratia exciderunt, verissime dicit Apostolus: 'Si ex lege iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est (Gal 2,21), sic iis, qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur: Si per naturam iustitia est 'ergo Christus gratis mortuus est'. Iam hic enim erat lex, et non iustificabat: iam hic erat et natura, et non iustificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur, qui dixit: 'Non veni legem solvere, sed adimplere' (Mt 5, 17), et natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixit, venisse se 'quaerere et salvare, quod perierat' (Lc 19, 10)'.

392 195 Can. 22. 'De his, quae hominum propria sunt. Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque iustitiae, ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via'.

393 196 Can. 23. 'De voluntate Dei et hominis. Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt, quod Deo displicet; quando autem id faciunt, quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et praeparatur et iubetur, quod volunt'.

394 197 Can.24 "De palmitibus vitis. Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret iis, non sumat ab iis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utrumque, non Christo. Nam praeciso palmite, potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est, sine radice non potest vivere (cf Jo 15.5ss)

395 198 Can. 25. 'De dilectione, qua diligimus Deum. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus (Rom 5, 5) Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio'.

371-395 c) Conclusio a Caesario episc. Arelat. redacta

396 199 Ac sic secundum supra scriptas sanctarum Scripturarum sententias vel antiquorum Patrum definitiones hoc Deo propitiante et praedicare debemus et credere, quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum sicut oportuit, aut credere in Deum aut operari propter Deum quod bonum est, possit, nisi eum gratia misericordiae divinae praevenerit. Unde et Abel iusto et Noe et Abraham et Isaac et Iacob, et omni antiquorum Sanctorum multitudini illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude praedicat Apostolus Paulus (Hebr 11), non per bonum naturae, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam etiam post adventum Domini omnibus, qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud, quod iam saepe dictum est et praedicat Paulus Apostolus: 'Vobis donatum est pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed etiam, ut pro eo patiamini (Phil 1,29); et illud: Deus, qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri' (Phil 1, 6); et illud: 'Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est' (Eph 2,8); et quod de se ipso ait Apostolus: 'Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem' (l Cor 7, 25;1 Tim 1, 13); non dixit: 'quia eram', sed: ut essem. Et illud: 'Quid habes, quod non accepisti ?' (1 Cor 4, 7). Et illud: 'Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum' (Jac 1,17). Et illud: 'Nemo habet quidquam, nisi illi datum fuerit desuper' (Jo 3,27). Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quae possint ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt, quia et revera, cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.

397 200 Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod post acceptam per baptismum gratiam omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse, non solum non credimus, sed etiam, si sunt qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. Hoc etiam salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adiuvamur, sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adiutorio ea, quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis quem Dominus ad paradisi patriam revocavit (Lc 23, 43), et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est (Act 10, 3) et Zachaei, qui ipsum Dominum suscipere meruit (Lc 19, 6), illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinae gratiae largitate donata (divinae largitatis donum).

396-397 Boniface II, Ep. 'Per filium nostrum' ad Caesar. ep. Arelat., 25 janvier 531; Confirmatio Concilii Arausicani II 398 200a (c. 1) ... Petitioni tuae, quam laudabili fidei (al.: fieri) sollicitudine concepisti, catholicum non distulimus dare responsum. Indicas enim quod aliqui episcopi Galliarum, cum cetera iam bona ex Dei acquieverint gratia provenire, fidem tantum, qua in Christo credimus, naturae esse velint, non gratiae; et hominibus ex Adam, quod dici nefas est in libero arbitrio remansisse, non etiam nunc in singulis misericordiae divinae largitate conferri; postulans ut pro ambiguitate tollenda, confessionem vestram, qua vos e diverso fidem rectam in Christo, totiusque bonae voluntatis initium, iuxta catholicam veritatem per praevenientem Dei gratiam singulorum definitis sensibus inspirari, auctoritate Sedis Apostolicae firmaremus.

399 200b (c. 2) Atque ideo, cum de hac re multi Patres, et prae ceteris beatae recordationis Augustinus episcopus, sed et maiores nostri Apostolicae Sedis antistites ita ratione probentur disseruisse latissima, ut nulli ulterius deberet esse ambiguum, fidem quoque nobis ipsam venire de gratia: supersedendum duximus responsione multiplici; maxime cum secundum eas, quas ex Apostolo direxisti sententias, quibus dicit: 'Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem' (I Cor 7, 25), et alibi: Vobis datum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro eo patiamini (Phil 1, 29), evidenter appareat, fidem, qua in Christo credimus, sicut et omnia bona singulis hominibus ex dono supernae venire gratiae, non ex humanae potestate naturae. Quod etiam Fraternitatem tuam, habita collatione cum quibusdam sacerdotibus Galliarum, iuxta fidem gaudemus sensisse catholicam: in his scilicet, in quibus uno, sicut indicasti, consensu definierunt fidem, qua in Christo credimus, gratia divinitatis praeveniente conferri; adiicientes etiam, nihil esse prorsus secundum Deum boni, quod sine Dei quis gratia aut velle, aut incipere, aut operari, aut perficere possit, dicente ipso Salvatore nostro: 'Sine me nihil potestis facere' (Jo 15, 5). Certum est enim atque catholicum, quia in omnibus bonis, quorum caput est fides, nolentes nos adhuc misericordia divina praeveniat, ut velimus, insit in nobis cum volumus, sequatur etiam ut in fide duremus, sicut David propheta dicit: 'Deus meus, misericordia eius praeveniet me' (Ps 58, 11); et iterum: 'Misericordia mea cum ipso est' (Ps 88, 25): et alibi: 'Misericordia eius subsequitur me' (Ps 22, 6). Similiter et beatus Paulus dicit: 'Aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia' (Rom 11, 35 s).

400 200b Unde nimis eos, qui contra sentiunt, admiramur, usque eo vetusti erroris adhuc reliquiis praegravari, ut ad Christum non credant Dei beneficio, sed naturae veniri; et ipsius naturae bonum, quod Adae peccato noscitur depravatum, auctorem nostrae fidei dicant magis esse quam Christum; nec intelligant se dominicae reclamare sententiae dicenti: 'Nemo venit ad me, nisi datum fuerit illi a Patre meo' (Jo 6, 44); sed et beato Paulo simul obsistere clamanti ad Hebraeos: 'Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum Christum' (Hebr 12, 1s). Quae cum ita sint, invenire non possumus, quid ad credendum in Christo, sine Dei gratia humanae deputent voluntati; cum Christus auctor consummatorque sit fidei. - (c.3) Quapropter ... supra scriptam confessionem vestram consentaneam catholicis Patrum regulis approbamus.

ES Jean II, Ep. 'Olim quidem' ad senatores C'politanos, Mars 534 401 201-202 (Justinianus imperator) de his tribus quaestionibus orta certamina fuisse significavit: (I) Utrum 'unus ex Trinitate' Christus et Deus noster dici possit, hoc est una de tribus personis sanctae Trinitatis sancta persona. (II) An Deus Christus carne pertulerit impassibilis deitate. (III) An proprie et veraciter <Dei genitrix materque Dei Verbi ex ea incarnati> Mater Domini Dei nostri Iesu Christi Maria semper virgo debeat appellari ...

(De adagio 'Unus de Trinitate passus est'.) Unum enim ex sancta Trinitate Christum esse, hoc est unam de tribus sanctae Trinitatis personis sanctam esse personam sive subsistentiam, quam Graeci hypostasim dicunt, in his exemplis evidenter ostendimus (allegantur inter alia Gn 3, 22; 1 Cor 8,6; Symb. Nicaenum).

(De Christo 'Deo carne passo'.) Deum vero carne passum his nihilominus roboremus exemplis (Dt 28, 66; Io 14, 6; Mal 3, 8; Act 3, 15; 20, 28; 1 Cor 2, 8; Cyrill. Al., Anathem. 12; Leo I, Tom. ad Flav. etc.).

(De titulo 'Mater Dei'.) Gloriosam vero sanctam semper virginem Mariam et proprie et veraciter Dei genitricem matremque Dei Verbi ex ea incarnati ab hominibus catholicis confiteri recte docemus. Proprie namque et veraciter idem ipse ultimis temporibus incarnatus, ex sancta et gloriosa Virgine matre nasci dignatus est. Propterea ergo, quia proprie et veraciter Dei Filius ex ea incarnatus et natus est, ideo proprie et veraciter matrem Dei ex ea incarnati et nati esse confitemur, et <proprie quidem>, ne Dominus Iesus per honorificentiam vel gratiam nomen Dei accepisse credatur, sicut Nestorius sentit insulsus: veraciter autem ideo, ne in phantasmate aut aliquo modo non veram sumpsisse carnem credatur ex virgine, sicut asseruit impius Eutyches.

(De titulo 'Mater Dei'.) Gloriosam vero sanctam semper virginem Mariam et proprie et veraciter Dei genitricem matremque Dei Verbi ex ea incarnati ab hominibus catholicis confiteri recte docemus. Proprie namque et veraciter idem ipse ultimis temporibus incarnatus, ex sancta et gloriosa Virgine matre nasci dignatus est. Propterea ergo, quia proprie et veraciter Dei Filius ex ea incarnatus et natus est, ideo proprie et veraciter matrem Dei ex ea incarnati et nati esse confitemur, et <proprie quidem>, ne Dominus Iesus per honorificentiam vel gratiam nomen Dei accepisse credatur, sicut Nestorius sentit insulsus: veraciter autem ideo, ne in phantasmate aut aliquo modo non veram sumpsisse carnem credatur ex virgine, sicut asseruit impius Eutyches.

402 (Summarium christologiae.) His igitur evidenter ostensum est, ... quid speraverit imperator, quid Romana sequatur et colat Ecclesia, scl. Christum Dominum nostrum unum esse, ut saepe diximus, sanctae Trinitatis, ex duabus naturis cognoscendum, hoc est in deitate et humanitate perfectum, non antea exsistente carne et postea unita Verbo, sed in ipso Deo Verbo initium, ut esset, accipiente. Ideo enim quia Verbi ex materno corpore caro sumpsit initium, salva proprietate et veritate utriusque naturae (cf. DS 293) hoc est divinitatis atque humanitatis, Dei Filium Dominum nostrum Iesum Christum catholice confitemur, omni posthac commutatione vel confusione submota. Neque enim naturas in eo aliter agnoscimus, nisi differentias intellegentes et confitentes divinitatis atque humanitatis. Sed nec duas personas in Christo intellegimus per id quod dicimus duas naturas, ut adunationis divisionem facere videamur et sit, quod absit, quaternitas, non trinitas, sicut Nestorius sentit insanus, nec confundimus easdem unitas naturas, cum unam personam Christi confitemur, ut Eutyches impius credit. Tomum vero papae Leonis omnesque epistolas nec non et quattuor synodos, Nicaenam, Constantinopolitanam et Ephesenam primam et Calchidonensem (= Chalcedon.), sicut Romana hactenus suscepit et veneratur Ecclesia, sequimur, amplectimur atque servamus.

401-402 Denzinger 355 Vor

Denzinger 403 Vigile, Edit de l'empereur Justinien à Ménas patriarche de Constantinople, publié dans le Synode de Constantinople en 543; Anathématismes contre Origene 403 203 Can. 1. Si quis dicit aut sentit, praeexsistere hominum animas, utpote quae antea mentes fuerint et sanctae virtutes, satietatemque cepisse divinae contemplationis, et in deterius conversas esse, atque idcirco refrixisse a Dei caritate, et inde psuchas graece, id est, animas esse nuncupatas, demissasque esse in corpora supplicii causa: anathema sit.

404 204 Can. 2. Si quis dicit aut sentit, Domini animam prius exstitisse, atque unitam fuisse Deo Verbo ante incarnationem et genrationem ex virgine, an. s.

405 205 Can.3. Si quis dicit aut sentit, primum formatum esse corpus Domini nostri Jesu Christi in utero beatae Virginis, ac postea unitum ei esse Deum Verbum, et animam, utpote quae ante fuisset, an. s.

406 206 Can. 4. Si quis dicit aut sentit, omnibus caelestibus ordinibus assimilatum esse Deum Verbum, cherubim que factum esse ipsis cherubim, et seraphim ipsis seraphim, ac omnibus plane supernis virtutibus similem esse factum, an. s.

407 207 Can. 5. Si quis dicit aut sentit, in resurrectione corpora hominum orbiculata suscitari, nec confitetur nos suscitari rectos, an. s.

408 208 Can. 6. Si quis dicit <aut sentit>, caelum, et solem, et lunam, et stellas et aquas, quae super caelos sunt, animatas et ratione praeditas (materiales) esse quasdam virtutes, an. s.

409 209 Can. 7. Si quis dicit aut sentit, Dominum Christum in futuro saeculo crucifixum iri pro daemonibus, sicuti et pro hominibus, an. s.

410 210 Can. 8. Si quis dicit aut sentit, vel finitam esse Dei potestatem, vel eum tanta fecisse, quanta comprehendere et cogitare (-!) potuit vel creaturas Deo coaerernas esse (-!), an. s.

411 211 Can. 9 Si quis dicit aut sentit, ad tempus esse daemonum et impiorum hominum supplicium, eiusque finem aliquando futurum, sive restitutionem et redintegrationem esse (fore) daemonum aut impiorum hominum, an. s.

403-411 Vigile, Ep. 'Dum in sanctae' ad univ. populum Dei, 5 février 552; Professio fidei Vigilii papae 412 Sciant igitur universi nos illam fidem praedicare, tenere ac defendere, quam ab Apostolis traditam et per successores eorum inviolabiliter custditam reverenda Nicaena synodus CCCXVIII patrum Sancto Spiritu sibi revelante suscipiens redegit in symbolum ac deinde tres aliae sanctae synodi, id est Constantinopolitana ... Ephesena ... Calchidonensis ( = Chalcedon. ) .. . ediderunt.

413 Hinc est quod Dominus noster contra errorum huiusmodi feritatem pastorale caelitus armavit officium, quod beatissimo Petro apostolo trina praeceptione commendans ait: 'Pasce oves meas' (Jo 2l,15). Et recte illi pascendarum est cura commissa, cuius fidei praeclara confessio Domini est laudata.... eundem ipsum (Christum) hominis esse filium Deique sub mirabili interrogationis responsionisque brevitate confessus est 'Tu es Christus filius Dei vivi' (Mt 16, 16), sacratissimae scilicet mysterium incarnationis eius aperiens, dum in unitate personae, servata geminae proprietate naturae, homo idemque Deus esset, quod ex matre semper virgine sumpsit in tempore, et quod natus ex patre est ante saecula, permaneret. Inconfuse autem et indivise atque inconvertibiliter et substantialiter uniens sibi carnem Deus Verbum Emmanuel noster, qui lege et profitia (prophetia) adnuntiantibus exspectabatur, advenit. 'Verbum ergo caro factum est et habitavit in nobis' (Jo 1,14), totus in suis, totus in nostris, adsumens ex vulva carnem cum anima rationali et intellectuali.... Humanitatis sumpsit initium, ut nos aeternitatis suae faceret coheredes; nostrae consors dignatus est esse naturae, ut nos suae immortalitatis faceret esse participes; pauper factus est, cum esset dives, ut eius inopia ditaremur; omnia quae nostra sunt, evacuato noxarum nostrarum chirographo condonavit (cf. Col 2, 13s)... id peragens ..., ut 'mediator Dei et hominum homo Christus Iesus' (I Tim 2, 5) maledicto quo primus homo terrenus mortis vinculis tenebatur, adstrictus, secundus homo caelestis (1 Cor l5, 47), dum mortem morte calcaret, absolveret.

414 Passus est pro nobis Dei Filius, crucifixus carne est, mortuus carne est et die tertio resurrexit, ut divina inpassibili permanente natura et carnis nostrae veritate servata unius eiusdemque Domini Dei nostri Jesu Christi et passiones et miracula fateamur, ut glorificationem Capitis nostri totius Ecclesiae corpus aspiciens, quales primitias in Capite nostro, id est in Christo Deo ac Domino, intueretur ex mortuis, tales in his qui eius membra sunt, in futurae gloriae praestoletur adventum. Ipse igitur Redemptor noster sedet ad dexteram Patris, unus idemque sine confusione utriusque naturae, sine divisione personae et ex duabus atque in duabus creditus permanensque naturis, inde venturus iudicare vivos et mortuos.

415 Pater autem cum eodem unigenito Filio et Spiritu Sancto unus est in deitate et aequalis indiscretaeque naturae. Huius fidei plenitudinem Dominus noster post resurrectionem mandavit Apostolis dicens: 'Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti' (Mt 28, 19). 'In nomine', inquit (dixit), non in nominibus, ut in quibus una virtus, una potestas, una deitas, una aeternitas, una gloria, una omnipotentia, una beatitudo, una operatio est unaque natura, unius quoque nominis exsistat integritas. Nihil in deitate quippe discretum est, cum tantum personarum proprietas manifesta distinctione signetur. Totum ergo quod Trinitas est, permanet consubstantialis et indiscreta divinitas.

ES Vigile, Constitutum (I) 'Inter innumeras sollicitudines' de tribus Capitulis ad Justinianum imperatorem, 14 mai 553; Damnatio errorum Nestorianismi de humanitate Christi 416 1. Si quis servata inconvertibilitate naturae divinae non confitetur Verbum carnem factum et ex ipsa conceptione de utero Virginis humanae naturae sibi secundum subsistentiam unisse principia, sed tamquam cum exsistenti iam homine fuerit Deus Verbum, ut per hoc non sancta Virgo vere Dei genitrix esse credatur, sed verbo tenus appelletur, anathema sit.

417 2. Si quis secundum subsistentiam unitatem naturarum in Christo factam denegat, sed seorsum existenti homini tamquam uni iustorum inhabitare Deum Verbum, et non ita confitetur naturarum secundum subsistentiam unitatem, ut Deus Verbum cum adsumpta carne una permanserit permaneatque subsistentia sine persona, an. s.

418 3. Si quis voces evangelicas et apostolicas in uno Christo ita dividit, ut etiam naturarum in ipso unitarum divisionem introducat, an. s.

419 4. Si quis unum Iesum Christum verum Dei et eundem verum hominis Filium futurorum ignorantiam aut diei ultimi iudicii habuisse dicit et tanta scire potuisse, quanta ei deitas quasi alteri cuidam inhabitans revelabat, an. s.

420 5. Si quis illud Apostoli, quod est in Ep. ad Hebraeos (He 5,7-8) dictum, quod experimento cognovit oboedientiam et cum clamore forti et lacrimis preces supplicationesque obtulit ad eum, qui salvum illum posset a morte facere, tamquam nudo deitate Christo deputans, qui laboribus virtutis perfectus sit, ut ex hoc duos introducere Christos vel duos Filios videatur, et non unum eundemque credit Christum Dei et hominis Filium ex duabus et in duabus naturis inseparabilibus indivisisque confitendum atque adorandum, an. s.

416-420 Concile de Constantinople II (oecum. V), Session VIII: 2 juin 553, Canons

421 213 ( Trinitas divina) Can. 1. Si quis non confitetur Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam naturam sive substantiam, et unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus et Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia.

422 214 Can. 2. Si quis non confitetur Dei Verbi duas esse nativitates, unam quidem ante saecula ex patre sine tempore incorporaliter alteram vero in ultimis diebus eiusdem ipsius, qui de caelis descendit, et incarnatus de sancta gloriosa Dei Genitrice et semper Virgine Maria, natus est ex ipsa, talis an. s.

423 215 Can.3. Si quis dicit, alium esse Deum Verbum qui miracula fecit, et alium christum qui passus est, vel Deum Verbum cum Christo nascente de muliere, vel in ipso esse ut alterum in altero, et non unum eundemque Dominum nostrum Jesum Christum, Dei Verbum incarnatum et hominem factum, et ejusdem ipsius miracula et passiones quas voluntarie carne sustinuit, talis an. s.

424 216 Can. 4. Si quis dicit, secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum aequalitatem honoris, vel secundum auctoritatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est ei de ipso, sicut Theodorus insipiens dicit: vel secundum homonymiam, per quam Nestoriani Deum Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem, et honorem, et dignitatem, et adorationem, unam personam, unum Filium, et unum Christum confingunt dicere: sed non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationabili et intellectuali, secundum compositionem sive secundum subsistentiam factam esse, sicut sancti Patres docuerunt, et ideo unam eius subsistentiam compositam, qui est Dominus (noster) Jesus Christus, unus de Sancta Trinitate, talis an. s.

425 216 Cum enim multis modis unitas intelligitur, qui impietatem Apollinarii et Eutychetis sequuntur, interemptionem eorum quae convenerunt colentes, unitionem secundum confusionem dicunt. Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes, affectualem unitatem introducunt. Sancta Dei Ecclesia utriusque perfidiae impietatem reiciens, unitionem Dei Verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. Unitio enim per compositionem in mysterio Christi non solum inconfuse ea, quae convenerunt, conservat, sed nec divisionem suscipit.

426 217 Can. 5. Si quis unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi sic intelligit, tamquam suscipientem plurimarum subsistentiarum significationem, et per hoc introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, et duarum personarum, quas introducit, unam personam dicit secundum dignitatem, et honorem, et adorationem, sicut Theodorus et Nestorius insanientes conscripserunt; et calumniatur sanctam Chalcedonensem Synodum tamquam secundum istum impium intellectum unius subsistentiae utentem vocabulo, sed non confitetur Dei Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse, et propter hoc unam eius subsistentiam, seu unam personam, et sic et sanctum Chalcedonense Concilium unam subsistentiam Domini nostri Jesu Christi confessum esse, talis an. s. Nec enim adiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta Trinitas ex incarnato uno de sancta Trinitate Deo Verbo.

427 218 Can. 6. Si quis abusive et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper Virginem Mariam, vel secundum relationem, quasi homine puro nato, sed non Deo Verbo incarnato et nato ex ipsa, referenda autem, sicut illi dicunt, hominis nativitate ad Deum Verbum, eo quod cum homine erat nascente, et calumniatur sanctam Chalcedonensem Synodum, tamquam secundum istum impium intellectum, quem Theodorus exsecrandus adinvenit, Dei genitricem Virginem dicentem, vel qui hominis genitricem vocat, aut Christotocon, id est, Christi genitricem, tamquam si Christus Deus non esset, et non proprie et vere Dei genitricem ipsam confitetur, eo quod ipse qui ante saecula ex Patre natus est Deus Verbum, in ultimis diebus ex ipsa incarnatus et natus est, et sic pie et sanctam Chalcedonensem Synodum eam esse confessam, talis an. s.

428 219 Can. 7. Si quis in duabus naturis dicens, non ut in deitate et humanitate, unum Dominum nostrum Iesum Christum cognosci confitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum, in quibus inconfuse ineffabilis unitio facta est, neque Deo Verbo in carnis naturam transmutato, neque carne in Verbi naturam transducta (manet enim utrumque hoc quod est natura, etiam facta unitate secundum subsistentiam), sed pro divisione per partem, talem excipit vocem in mysterio Christi, vel numerum naturarum confitendo in eodem Domino nostro Jesu Christo Deo Verbo incarnato, non intellectu tantummodo differentiam excipit earum, ex quibus et compositus est, non interemptam propter unitatem (unus enim ex utroque, et per unum utraque), sed in hoc numero utitur ut separatim unaquaque natura suam habente subsistentiam, talis an. s.

429 220 Can. 8. Si quis ex duabus naturis deitatis et humanitatis confitens unitatem factam esse, vel unam naturam Dei Verbi incarnatam dicens, non sic ea excipit sicut Patres docuerunt, quod ex divina natura et humana, unitione secundum subsistentiam facta, unus Christus effectus est, sed ex talibus vocibus unam naturam sive substantiam deitatis et carnis Christi introducere conatur, talis an. s.

430 220 Secundum subsistentiam enim dicentes unigenitum Deum Verbum carni unitum esse non confusionem aliquam naturarum in se invicem factam esse dicimus, sed magis permanente utraque hoc quod est, unitum esse carni Deum Verbum intelligimus. Propter quod et unus est Christus, Deus et homo, idem ipse consubstantialis Patri secundum deitatem, et consubstantialis nobis idem ipse secundum humanitatem. Aequaliter enim et eos qui per partem dividunt vel incidunt, et eos qui confundunt divinae dispensationis mysterium Christi, reicit et anathematizat Dei Ecclesia.

431 221 Can.9. Siquis in duabus naturis adorari dicit Chritum, ex quo duas adorationes introducunt, separatim Deo Verbo, et separatim homini: vel si quis ad interemptionem carnis vel confusionem deitatiset humanitatis, unam naturaml sive substantiam eorum quae convenerunt introducens, sic Christum adorat, sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum est, talis an. s.

432 222 Can. 10. Si quis non confitetur, Dominum nostrum Iesum Christum qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et unum de Sancta Trinitate, talis an. s.

433 223 Can. 11. Si quis non anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, Eutychen, Origenem cum impiis eorum conscriptis, et alios omnes haereticos, qui condemnati et anathematizati sunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia et a praedictis sanctis quattuor Conciliis, et eos, qui similia praedictis haereticis sapuerunt vel sapiunt et usque ad mortem in sua impietate permanserunt vel permanent, talis an. s.

434 224 Can.12. Si quis defendit impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, et alium Christum a passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a deterioribus paulatim recedentem, et sic ex profectu operum melioratum, et a conversatione immaculatum factum, et tamquam purum hominem baptizatum esse in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et par baptisma Sancti Spiritus gratiam accepisse, et filiationem meruisse, et ad similitudinem imperialis imaginis in persona Dei Verbi adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et impeccabilem omnino factum fuisse. Et iterum dixit idem impius Theodorus, talem factam esse unitionemDei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro et muliere: "erunt duo in carne una" (Eph 5.31). Et super alias innumerabiles blasphemias ausus est dicere, quod post resurrectiuonem, cum insufflasset Dominus discipulis et dixisset: "Accipite Spiritum Sanctum" (Jn 20,22), non dedit eis Spiritum Sanctum, sed figuratim tantummodo insufflavit. Iste enim et confessionem, quam fecit Thomas, cum palpasset manus et latus Domini post resurrectionem dicens: "Dominus meus et Deus meus" (Jn 20,28), inquit non esse dictam a Thomas de Christo (nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum), sed ad miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum, qui Christum resuscitavit.

435 225 Et, quod peius est, etiam in interpretatione, quam in Actus Apostolorum scripsit Theodorus, similem fecit Christum Platoni, et Manichaeo, et Epicuro, et Marcioni, dicens: Quod sicut illorum unusquisque ex dogmate, quod invenit, suos discipulos fecit vocari Platonicos et Manichaeos et Epicureos et Marcionistas: simili modo et cum Christus dogma invenisset, ex ipso Christianos vocari. Si quis igitur defendit praedictum impium Theodorun et impia eius conscripta, in quibus tam praedictas quam alias innumerabiles blasphemias effudit contra magnum Deum et Salvatorem Jesum Christum et non anathematizat eum, et impia eius conscripta, et omnes qui suscipiunt vel defendunt eum, et dicunt orthodoxe eum exposuisse, et qui scripserunt pro eo, et eadem illi sapuerunt, vel scribunt pro eo, vel impiis eius conscriptis et eos qui similia illi sapiunt, vel aliquando sapuerunt, et usque ad morte permanserunt vel permanent in tali impietate, talis an. s.

436 226 Can. 13. Si quis defendit impia T h e o d o r i t i conscripta, quae Contra rectam fidem et contra primam Ephesinam sanctam Synodum, et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula (cf. *252-263) exposuit, et omnia qua conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietate " et propter hoc impios vocans doctores Ecclesiae, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea, et eos qui similia eis sapuerunt, vel sapiunt insuper autem et omnes, qui scripserunt contra rectam fidem, et sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula et usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis an. s.

437 227 Can. 14. Si quis defendit epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam haereticum scripsisse, quae abnegat quidem Deum Verbum de sancta Dei genitrice semper virgine Maria incarnatum, hominem factum esse, dicit autem purum hominem ex ipsa natum esse, quem templum vocat, ut alius sit Deus Verbum, et alius homo, et sanctum Cyrillum, qui rectam fidem Christianorum praedicavit, tamquam haereticum et similiter Apollinario impio scripsisse criminatur, et inculpat primam Ephesinam sanctam Synodum tamquam sine examinatione et quaestione Nestorium condemnantem, et duodecim capitula sancti Cyrilli (DS 252-263) impia et contraria rectae fidei vocat eadem impia epistola, et defendit Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata et conscripta. Si quis igitur memoratam impiam epistolam defendit, et non anathematizat eam, et defensores eius, et eos, qui dicunt eam rectam esse, vel partem eius, et eos, qui scripserunt vel scribunt pro ea, vel pro impietate quae in ea continetur, et praesumunt eam defendere vel insertam ei impietatem nomine sanctorum Patrum vel sancti Chalcedonensis Concilii, et in his usque ad mortem permanent, talis an. s.

438 228 Cum igitur haec ita recte confessi sumus, quae tradita nobis sunt tam a divinis Scripturis, quam a sanctorum Patrum doctrina, et ab his quae definita sunt de una eademque fide a praedictis sanctis quattuor Conciliis, facta autem a nobis et condemnatione contra haereticos et eorum impietatem, nec non etiam contra eos, qui defenderunt vel defendunt praedicta impia tria capitula, et permanserunt in suo errore, vel qui permanent; si quis conatus fuerit contra haec, quae pie disposuimus, vel tradere vel docere vel scribere, si quidem episcopus vel clericus sit, iste tamquam aliena a sacerdotibus et statu ecclesiastico faciens, denudabitur episcopatu vel clericatu: si autem monachus vel laicus sit, anathematizabitur.

421-438 Pélage I, Ep. " Humani generis " à Childebert 1er, roi: 3 février 561 443 228a (De consummatione mundi.) Quem credo et confiteor...sicut ascendit in caelos, ita venturum iudicare vivos et mortuos. Omnes enim homines ab Adam usque ad consummationem saeculi natos et mortuos cum ipso Adam eiusque uxore, qui non ex aliis parentibus nati sunt, sed alter de terra, alter (altera) autem de costa viri (cf Gn 2,7 Gn 2,22) creati sunt, tunc resurrecturos esse confiteor et adstare " ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bona sive mala " (Rm 14,10 Rm 2) et iustos quidem per largissimam gratiam Dei, utpote vasa misericordiae in gloriam praeparata " (cf Rom 9.23) aeternae vitae praemiis donaturum, in societate videlicet angelorum absque ullo iam lapsus sui metu sine fine victuros; iniquos autem arbitrio voluntatis propriae " vasa irae apta in interitum " (Rom 9. 22) permanentes, qui viam Domini aut non agnoverunt aut cognitam diversis capti praevaricationibus reliquerunt, in poenis aeterni atque inexstinguibilis ignis, ut sine fine ardeant, iustissimo iudicio traditurum. Haec est igitur fides mea et spes, quae in me dono misericordiae Dei est, pro qua maxime paratos esse debere beatus Petrus Apostolus praecipit (praecepit) ad respondcndum omni poscenti nos rationem (cf 1P 3,15).

441 (De Trinitate divina. )

Credo igitur in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum: Patrem scilicet omnipotentem, sempiternum, ingenitum; Filium vero, ex eiusdem Patris substantia vel natura genitum, ante omne omnino vel temporis vel aevi cuiusquam initium, id est (al.: de omnipotente) omnipotentem, aequalem, consempiternum et consubstantialem Genitori; Spiritum quoque Sanctum, omnipotentem, utrique, Patri scilicet ac Filio, aequalem, consempiternum atque consubstantialem; qui ex Patre intemporaliter procedens, Patris est Filiique Spiritus: Hoc est, tres personas sive tres subsistentias unius essentiae sive naturae, unius virtutis, unius operationis, unius beatitudinis atque unius potestatis; ut trina sit unitas, et una sit Trinitas, iuxta vocis dominicae veritatem, dicentis: 'Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Pilii et Spiritus Sancti' (Mt 28, 19 s). 'In nomine', inquit, non 'in (-! ) nominibus', ut et unum Deum per indistinctum divinae essentiae nomen ostenderet et personarum discretionem suis demonstratam proprietatibus edoceret (cf. DS 415); quia dum tribus unum deitatis nomen est, aequalitas ostenditur personarum, et rursus aequalitas personarum nihil extraneum, nihil accedens in eis permittit intelligi: ita ut et unusquisque eorum verus perfectusque sit Deus, et omnes tres simul unus verus perfectusque sit Deus (al.: -! ) videlicet ex plenitudine divinitatis nihil minus in singulis, nihil amplius intellegatur in tribus.

442 (De Filio Dei incarnato.) Ex hac autem sancta et beatissima atque consubstantiali Trinitate credo atque confiteor unam personam, id est Filium Dei, pro salute humani generis novissimis temporibus descendisse de caelo, nec patriam sedem nec mundi gubernacula relinquentem, et superveniente in beata virgine Maria Sancto Spiritu atque obumbrante ei virtute Altissimi, eundem Verbum ac Filium Dei in utero eiusdem sanctae virginis Mariae clementer ingressum et de carne eius sibi unisse carnem anima rationali et intellectuali animatam: nec ante creatam esse carnem, et postea supervenisse Filium Dei, sed, sicut scriptum est, 'sapientia aedificante sibi domum' (Prov 9,1) mox carnem in utero Virginis, mox Verbi Dei carnem factam exindeque sine ulla permutatione aut conversione Verbi carnisque naturae, Verbum ac Filium Dei factum hominem, unum in utraque natura, divina scilicet et humana, Christum Iesum Deum verum eundemque verum hominem processisse, id est natum esse, servata integritate maternae virginitatis: quia sic eum Virgo permanens genuit, quemadmodum Virgo concepit. Propter quod eandem beatam virginem Mariam Dei genitricem verissime confitemur: peperit enim incarnatum Dei Verbum. Est ergo unus atque idem Iesus Christus verus Filius Dei et idem ipse verus filius hominis, perfectus in deitate, et idem ipse perfectus in humanitate, utpote totus in suis et idem ipse totus in nostris (cf. DS 293); sic per secundam nativitatem sumens ex homine matre quod non erat, ut non desisteret esse quod per primam, qua ex Patre natus est, erat. Propter quod eum ex duabus et in duabus, manentibus indivisis inconfusisque credimus esse naturis: indivisis quidem, quia et post adsumptionem naturae nostrae unus Christus Filius Dei permansit et permanet: inconfusis autem, quia sic in unam personam atque subsistentiam adunatas credimus esse naturas, ut utriusque proprietate servata, neutra converteretur in alteram. Ac propterea, sicut saepe diximus, unum eundemque Christum esse verum Filium Dei, et eundem ipsum verum filium hominis confitemur, consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato; passibilem carne, eundem ipsum inpassibilem deitate. Quem sub Pontio Pilato sponte pro salute nostra passum esse carne confitemur, crucifixum carne, mortuum carne, resurrexisse tertia die, glorificata et incorruptibili eadem carne, et ... ascendisse in caelos, sedere etiam ad dexteram Patris.

ES Pélage I, Ep. encycl. 'Vas electionis' ad universum populum Dei cc. 557

444 De sanctis vero quattuor conciliis, id est Nicaeno trecentorum decem et octo (Patrum), Constantinopolitano centum quinquaginta, Epheseno primo ducentorum, sed et (de) Calchedonensi (Chalcedonensi) sexcentorum triginta, ita me protegente divina misericordia sensisse et usque ad terminum vitae meae sentire toto animo et tota virtute profiteor, ut eas in sanctae fidei defensione et damnationibus haeresum atque haereticorum, utpote Sancto firmatas Spiritu, omnimoda devotione custodiam; quarum firmitatem, quia universalis Ecclesiae firmitas est, ita me tueri ac defendere profiteor, sicut eas decessores meos defendisse non dubium est. In quibus illum maxime et sequi et imitari desidero, quem Calchedonensis synodi auctorem novimus exstitisse (Leo I pp.), qui suo congruens nomini eius se membrum, qui de tribu Iuda leo exstitit (cf. Apoc 5, 5), vivacissima fidei sollicitudine evidenter ostendit. Similem igitur suprascriptis synodis reverentiam me semper exhibiturum esse confido, et quicumque ab eisdem quattuor conciliis absoluti sunt, me esse orthodoxos habiturum, nec umquam in vita mea ... aliquid de sanctae et verae praedicationis eorum auctoritate minuere. Sed et canones, quos Sedes Apostolica suscipit, sequor et veneror ... Epistolas etiam beatae recordationis papae Caelestini, ... et Agapiti pro defensione fidei catholicae et pro firmitate suprascriptarum quattuor synodorum et contra haereticos .. me custodire profiteor, et omnes, quos ipsi damnaverunt, habere damnatos, et quos ipsi receperunt, praecipue venerabiles episcopos Theodoretum et Ibam, me inter orthodoxos venerari .

ES Pélage I, Ep. 'Admonemus ut' ad Gaudentium episc. Volaterrae, inter Sept. 558 et 2. Febr. 559 445 229 De haereticis (ad catholicam fidem reversuris, de quibus) ... Nos consulendos esse duxisti, ... utrum baptizandi sint an tantummodo reconciliandi, haec tuam volumus observantiam custodire...: ... quia in nomine solummodo Christi una etiam mersione se asserunt baptizari, evangelicum vero praeceptum ... nos admonet, in nomine Trinitatis, trina etiam mersione sanctum baptisma unicuique tribuere, dicente Domino nostro discipulis suis: 'Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti' (Mt 28, 19), si re vera hi de praefatis haereticis ... solummodo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem venientes sanctae Trinitatis nomine baptizabis. Sin vero ... manifesta confessione claruerit, quod in Trinitatis fuerint nomine baptizati, sola reconciliationis inpensae gratia (al.: gratia impensa) catholicae sociare fidei maturabis ...

ES Pélage I, Ep. 'Adeone te' ad (Iohannem) episc., ineunte a. 559 446 230 Adeone te in summo sacerdotii gradu positum catholicae fefellit veritas matris, ut non statim schismaticum te conspiceres, cum a Sedibus Apostolicis recessisses? Adeone populis ad praedicandum positus non legeras super Apostolorum principem a Christo Deo nostro Ecclesiam esse fundatam, et ita fundamentum ut portae adversus ipsam inferi praevalere non possunt (al.: possent) (cf. Mt 16, 18)? Quod si legeras, ubinam praeter ipsum esse credebas Ecclesiam, in quo uno omnes scilicet Apostolicae Sedes sunt, quibus pariter, sicut illi, qui claves acceperat, ligandi solvendique potestas indulta est? Sed idcirco uni primum, quod daturus erat, etiam (in) omnibus dedit, ut, secundum beati Cypriani martyris id ipsum exponentis sententiam, una esse monstretur Ecclesia. Quo ergo tu, carissime iam in Christo, ab ista divisus errabas, vel quam salutis tuae tenebas spem?

ES Pélage I, Ep. 'Relegentes autem' ad Valerianum patricium, Mart. aut init. Apr. 559 447 Nec licuit aliquando nec licebit, particularem synodum ad diiudicandum generalem synodum congregari. Sed quotiens aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intellegunt rationem aut sponte ii qui salutem animae suae desiderant, ad Apostolicas Sedes pro percipienda ratione conveniunt, aut, si forte ... ita obstinati et contumaces exstiterint ut doceri non velint, eos ab eisdem Apostolicis Sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut, ne aliorum perditio esse possint, secundum canones per saeculares opprimi potestates.

ES Concile de Braga I; 561: anathématismes, principalement contre les Priscillanistes 451 231 1. Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum non confitetur tres personas unius esse substantiae et virtutis ac potestatis, sicut catholica (et apostolica) Ecclesia docet, sed unam tantum dicit et solitariam esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, ipse etiam sit Paraclitus Spiritus, sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit.

452 232 2. Si quis extra sanctam Trinitatem alia nescio quae divinitatis nomina introducit, dicens quod in ipsa divinitate sit trinitas trinitatis, sicut Gnostici et Priscillianus (-i) dixerunt, an. s.

453 233 3. Si quis dicit, Filium Dei Dominum nostrum, antequam ex Virgine nasceretur, non fuisse, sicut Paulu Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, an. s.

454 234 4. Si quis natalem Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat, ieiunans in eodem die et in Dominico, quia Christum in vera hominis natura natum esse non credidit (credit), sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus et Priscillianus dixerunt (-! ), an. s.

455 235 5. Si quis animas humanas vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.

456 236 6. Si quis animas humanas dicit prius in caelesti habitatione peccasse et pro hoc in corpora humana in terra deiectas, sicut Priscillianus dixit, an. s.

457 237 7. Si quis dicit, diabolum non fuisse prius (bonum) angelum a Deo factum, nec Dei opificium fuisse naturam eius, sed dicit eum ex chao et (-!) tenebris emersisse nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.

458 238 8. Si quis credit, quia aliquantas in mundo creaturas diabolus fecerit et tonitrua et fulgura et tempestates et siccitates ipse diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit, an. s.

459 239 9. Si quis animas et corpora humana fatalibus stellis (animas humanas fatali signo) credit adstringi, sicut pagani et Priscillianus dixerunt, an. s.

460 240 10. Si quis duodecim signa vel sidera (de sideribus), quae mathematici observare solent, per singula animi (animae) vel corporis membra disposita (dissipata) credunt et nominibus Patriarcharum adscripta dicunt, sicut Priscillianus dixit, an. s.

461 241 11. Si quis coniugia humana damnat et procreationem nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.

462 242 12. Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit esse figmentum, et conceptiones in uteris matrum operibus dicit daemonum figurari, propter quod et resurrectionem carnis non credit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an, s.

463 243 13. Si quis dicit, creationem universae carnis non opificium Dei sed malignorum esse angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.

464 244 14. Si quis immundos putat cibos carnium, quos Deus in usus hominum dedit, et, non propter afflictionem corporis sui, sed quasi immunditiam putans, ita ab eis abstineat, ut ne olera cocta cum carnibus praegustet, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, an. s.

245 17. Si quis Scripturas, quas Priscillianus secundum suum depravavit errorem, vel tractatus Dictinii, quos ipse Dictinius, antequam converteretur, scripsit, vel quaecunque haereticorum scripta sub nomine Patriarcharum, Prophetarum vel Apostolorum suo errori consona confinxerunt legit et impia eorum figmata sequitur aut defendit, A. S.

451-464 Denzinger 403 Vor

Pélage II, Ep. 'Quod ad dilectionem' ad episcopos schismaticos Istriae, c. 585 246 Nostis (enim) in evangelio Dominum proclamantem : Simon, Simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te Patrem, ut non deficiat fides tua ; et tu conversus confirma fratres tuos (Lc 22, 31 sq). Considerate, carissimi, quia Veritas mentiri non potuit nec fides PETRI in aeternum quassari poterit vel mutari. Nam cum omnes discipulos diabolus ad cribrandum poposcerit, pro solo PETRO se Dominus rogasse testatur et ab eo ceteros voluit confirmari; cui etiam pro maiori dilectione, quam prae ceteris Domino exhibebat, pascendarum ovium sollicitudo commissa est (cf. Io 21, 15 sqq); cui et claves regni coelorum tradidit et super quem suam Ecclesiam aedificaturum esse promisit nec portas inferni adversus eam praevalere testatus est (Mt 16,16sqq). Sed quia inimicus humani generis usque in finem saeculi non quiescit in Domini Ecclesiam bono semini superseminare zizania (Mt 13,25), ideoque, ne forte quisquam maligno studio aliqua de fidei nostrae integritate diaboli instigatione fingere praesumpserit et argumentari, et ex hoc vestri fortasse videantur animi perturbari, necessarium iudicavimus per praesentem epistolam nostram, et ad viscera vos matris Ecclesiae ut reverti debeatis, cum lacrimis exhortari, et de nostrae fidei integritate vobis satisfactionem mittere. ... (Confirmata fide Synodorum NICAENAE, CONSTANTINOPOL. I, EPHESINAE I, et praecipue CHALCEDONENSIS, necnon epistolae dogmaticae LEONIS ad Flavianum, sic pergit :) Si quis autem contra hanc fidem aut sapit aut credit aut docere praesumit, secundum eorundem Patrum sententiam damnatum atque anathematizatum se esse cognoscat. ... Considerate (ergo), quia quicunque in pace et unitate Ecclesiae non fuerit, Deum habere non poterit (Gal. 3, 7). ...

Pélage II, Ep. 'Dilectionis vestrae' ad episcopos schismaticos Istriae, a. 585 aut 586

468 247 Ubi namque sit Ecclesia constituta, licet ipsius Domini voce in sancto evangelio sit apertum, quid tamen beatus Augustinus eiusdem dominicae memor sententiae definierit, audiamus. In his namque, ait, esse Dei Ecclesiam constitutam, qui Sedibus Apostolicis per successionem praesulum praesidere noscuntur, et quicumque ab earumdem Sedium se communione vel auctoritate suspenderit, esse in schismate demonstratur. Et post alia: 'Positus foris, etiam pro Christi nomine mortuus eris. Inter membra Christi patere pro Christo haerens corpori; pugna pro capite (Inter membra Christi non numeraberis; patere pro Christo; haerens corpori pugna pro capite)'.

469 247 Sed et beatus Cyprianus ... inter alia sic dicit: 'Exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra monstretur; et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab Apostolis unanimi consensione pascatur'. Et post pauca: 'Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit ? Qui cathedram Petri, super quam Ecclesia fundata est (cf: Mt 16, 18), deserit et resistit, in Ecclesia se esse confidit?' ... Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei unanimiter noluerunt: ardeant licet flammis et ignibus traditi, vel obiecti bestiis animam suam ponant non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae; nec exigitur (Cypr.: religiosae virtutis exitus) gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest. ... Peius schismatis crimen est quam quod hi, qui sacrificaverunt; qui tamen in paenitentia criminis constituti Deum plenissimis satisfactionibus deprecantur. Illic Ecclesia quaeritur et rogatur; hic Ecclesiae repugnatur. Illic qui lapsus est, sibi tantum nocuit; hic qui schisma facere conatur, multos secum trahendo decipit. Illic animae unius est damnum; hic periculum plurimorum. Certe peccasse se hic intellegit et lamentatur et plangit; ille tumens in peccato suo et ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat, et cum lapsus semel peccaverit, hic quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium postmodum consecutus, potest regni promissa percipere; hic, si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.

ES Conc. de Tolede III, commencé le 8 mai 589 470 Confitemur esse Patrem, qui genuerit ex sua substantia Filium sibi coaequalem et coaeternum, non tamen ut ipse idem sit natus et genitor (natus ingenitus), sed persona alius sit Pater, qui genuit, alius sit Filius, qui fuerit generatus, unius tamen uterque substantiae divinitate subsistat: Pater, ex quo sit Filius, ipse vero ex nullo sit alio, Filius, qui debeat (habeat) Patrem, sed sine initio et sine diminutione in ea quia Patri coaequalis et coaeternus est, divinitate subsistat. Spiritus aeque Sanctus confitendus a nobis et praedicandus est a Patre et a Filio procedere et cum Patre et Filio unius esse substantiae; tertiam vero in Trinitate Spiritus Sancti esse personam, qui tamen communem habeat cum Patre et Filio divinitatis essentiam. Haec enim sancta Trinitas unus est Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, cuius bonitate, omnis (hominis) licet bona sit condita creatura (natura), per assumptam tamen a Filio humani habitus formam a damnata progenie reformamur ad beatitudinem pristinam.

ES Saint Grégoire I le Grand, Ep. 'Considernati mihi' aux patriarches, février 591 472 ... Sicut sancti Evangelii quattuor libros, sic quattuor concilia suscipere et venerari me fateor: Nicaenum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum quoque, in quo Eunomii et Macedonii error convincitur, Ephesenum etiam primum, in quo Nestorii impietas iudicatur, Chalcedonense vero, in quo Eutychis Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione complector, integerrima robatione custodio: quia in his, velut in quadrato lapide, sanctae fidei structura consurgit et cuiuslibet vitae atque actionis exsistat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur, tamen extra aedificium iacet. Quintum quoque concilium pariter veneror, in quo Epistola quae Ibae dicitur erroris plena reprobatur, Theodorus (Mopsuestenus) personam Mediatoris Dei et hominum in duabus subsistentiis separans ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur, scripta quoque Theodoreti, per quae beati Cyrilli (Alex.) fides reprehenditur, ausu dementiae prolata refutantur. Cunctas vero quae praefata veneranda concilia personas respuunt, respuo, quae venerantur, amplector, quia dum universali sunt consensu sunt constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere quos religant aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit.

ES Saint Grégoire I le Grand,Ep. 'O quam bona' ad Virgilium episc. Arelat., 12 août 595

473 ... Agnovi quod in Galliarum vel Germaniae partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Quod si ita est, flens dico, gemens denuntio, quia cum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus quippe ex Evangelio, quid Redemptor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit (Cf. Mt 21, 12). Columbas enim vendere est de Spiritu Sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut praedixi, malo iam innuitur, quid sequatur, quia qui in templo Dei columbas vendere praesumpserunt, eorum, Deo iudice, cathedrae ceciderunt. - Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur. Nam ipse quoque, qui pretio ad sacrum honorem (ordinem) perducitur, iam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis venumdare quod emit. Et ubi est quod scriptum est: 'Gratis accepistis, gratis date' (Mt 10, 8)? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simoniaca haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum, quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit, ut haereticus fait?

ES Saint Grégoire I le Grand, Ep. 'Sicut aqua' ad Eulogium patr. Alexandr., août 600 474 248 De eo ..., quod scriptum est, quia 'diem et horam neque Filius neque angeli sciunt' (cf. Mc 13, 32), omnino recte vestra sanctitas sensit, quoniam non ad eundem Filium iuxta hoc quod caput est, sed iuxta corpus eius quod nos sumus, est certissime referendum. Qua de re multis in locis Augustinus eo sensu utitur. Dicit quoque et aliud, quod de eodem Filio possit intelligi, quia omnipotens Deus aliquando more loquitur humano, sicut ad Abraham dicit: 'Nunc cognovi, quia times Deum (cf. Gn 22, 12), non quia se Deus tunc timeri cognoverit, sed quia tunc eundem Abraham fecit agnoscere, quia Deum timeret. Sicut enim nos diem laetum dicimus, non quod ipse dies laetus sit, sed quia nos laetos facit, ita et omnipotens Filius nescire se dicit diem, quem nesciri facit, non quod ipse nesciat, sed quia hunc sciri minime permittat.

475 248 Unde et Pater solus dicitur scire, quia consubstantialis et Filius ex eius natura, qua est super angelos, habet ut hoc sciat, quod angeli ignorant. Unde et hoc intelligi subtilius potest, quia incarnatus Unigenitus factusque pro nobis homo perfectus in natura quidem humanitatis novit diem et horam iudicii, sed tamen hunc non ex natura humanitatis novit. Quod ergo in ipsa novit, non ex ipsa novit, quia Deus homo factus diem et horam iudicii per deitatis suae potentiam novit. ... Itaque scientiam, quam ex humanitatis natura non habuit, ex qua cum angelis creatura fuit, hanc se cum angelis, qui creaturae sunt, habere denegavit. Diem ergo et horam iudicii scit Deus et homo; sed ideo, quia Deus est homo.

476 248 Res autem valde manifesta est, quia quisquis Nestorianus non est, Agnoita esse nullatenus potest. Nam qui ipsam Dei Sapientiam fatetur incarnatam, qua mente valet dicere esse aliquid, quod Dei Sapientia ignoret ? Scriptum est : 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt' (Jn 1,13). Si omnia, procul dubio etiam dies iudicii et hora. Quis ergo ita desipiat, ut dicere praesumat, quia Verbum Patris fecit quod ignorat? Scriptum quoque est: Sciens Iesus, quia omnia dedit ei Pater in manus (Jn 13,3). Si omnia, profecto et iudicii diem et horam. Quis ergo ita stultus est, ut dicat, quia accepit Filius in manibus quod nescit? De eo vero loco, in quo mulieribus de Lazaro dicit: 'Ubi posuistis eum?' (Jn 11,34), ipsa specialiter sensimus, quae sensistis, quia si negant scisse Dominum, ubi fuerat Lazarus sepultus, atque ideo requisisse, procul dubio compelluntur fateri quia nescivit Dominus, in quibus locis se Adam et Eva post culpam absconderant, cum in paradiso dixit: 'Adam, ubi es?' (cf. Gn 3,9), aut cum Cain corripit dicens: 'Ubi est Abel frater tuus?' (Gn 4,9). Qui si nesciebat, cur protinus adiunxit: 'Sanguis fratris tui de terra clamat ad me'?

474-476 Saint Grégoire le Grand, Ep. 'Litterarum tuarum primordia' ad Serenum episc. Massiliensem, octobre 600

477 Perlatum ... ad Nos fuerat, quod ... Sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confringeres (confregeris ). Et quidem quia eas adorari vetuisses, omnino laudamus; fregisse vero reprehendimus.... Aliud est enim, picturam adorare, aliud, (per) picturae historia (historiam) quid sit adorandum, addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus. quia in ipsa (etiam) ignorantes vident quod (quid) sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt; unde (et) praecipue gentibus pro lectione pictura est.... Si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorare (adorari) vero imagines omnimodis devita (modis omnibus veta). Sed hoc sollicite fraternitas tua admoneat, ut ex visione rei gestae ardorem compunctionis percipiant et in adoratione solius omnipotentis sanctae Trinjtatis humiliter prosternantur.

ES Saint Grégoire le Grand, Ep. 'Quia caritati nihil' ad episcopos Iberiae (Georgiae), vers le 22 juin 601 478 249 Ab antiqua Patrum institutione didicimus, ut quilibet apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis aut impositione manus aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Unde Arianos per impositionem manus Occidens, per unctionem vero sancti chrismatis ad ingressum Ecclesiae catholicae Oriens reformat. Monophysitas vero et alios ex sola vera confessione recipit, quia sanctum baptisma, quod sunt apud haereticos consecuti, tunc in eis vires emundationis accipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum Sanctum acceperint vel isti per professionem verae fidei sanctae et universalis Ecclesiae visceribus fuerint uniti. Hi vero haeretici, qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Catafrigae, quia et illi Christum Dominum non credunt et isti Sanctum Spiritum perverso sensu esse quendam pravum hominem Montanum credunt, ... cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur, quia baptisma non fuit, quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Nec potest hoc ipsum iteratum dici baptisma, quod, sicut dictum est, in Trinitatis nomine non erat datum.... Absque ulla dubitatione eos (scl. Nestorianos reversos) Sanctitas vestra, servatis eis propriis ordinibus, in suo coetu recipiat, ut, dum ... per mansuetudinem nullam eis contrarietatem vel difficultatem de propriis suis ordinibus facitis, eos ab antiqui hostis ore rapiatis.

479 250 Non autem prius in utero Virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carne; sed mox (ut) Verbum venit in utero (uterum), mox Verbum, servata propriae virtute naturae, factum est caro.... Nec ante conceptus et postmodum unctus est; sed hoc ipsum de Spiritu Sancto ex carne Virginis concipi a Sancto Spiritu ungueri (ungi) fuit.

ES Saint Grégoire le Grand, Ep. 'Qui sincera' ad Paschasium episc. Neapolit., Novembre 602 480 Qui sincera intentione extraneos ad christianam religionem, ad fidem cupiunt rectam adducere, blandimentis debent, non asperitatibus, studere, ne quorum mentem reddita plana (ad planum) ratio poterat provocare, pellat procul adversitas. Nam quicumque aliter agunt et eos sub hoc velamine a consueta ritus sui volunt cultura suspendere, suas illi magis quam Dei probantur causas attendere. Iudaei siquidem Neapolim habitantes questi Nobis sunt asserentes, quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum solemnibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum, festivitatum suarum solemnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit observare vel colere. Quod si ita se veritas habet, supervacuae rei videntur operam adhibere. Nam quid utilitatis est, quando, etsi contra longum usum fuerint vetiti, ad fidem illis et conversionem nihil proficit ? Aut cur Iudaeis, qualiter caeremonias suas colere debeant, regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum ergo est, ut ratione potius et mansuetudine provocati sequi nos velint, non fugere, ut eis ex eorum Codicibus ostendentes quae dicimus ad sinum matris Ecclesiae Deo possimus adiuvante convertere. Itaque fraternitas tua eos monitis quidem, prout potuerit Deo adiuvante, ad convertendum accendat et de suis illos solemnitatibus inquietari denuo non permittat, sed omnes festivitates feriasque suas, sicut hactenus ... tenuerunt, liberam habeant observandi celebrandique licentiam.

ES Concile de Tolede IV, commencé le 5 décembre 638

485 (cap.1) Secundum divinas Scripturas et doctrinam, quam a sanctis Patribus accepimus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unius deitatis atque substantiae confitemur; in personarum diversitate trinitatem credentes, in divinitate unitatem praedicantes, nec personas confundimus nec substantiam separamus. Patrem a nullo factum vel genitum dicimus, Filium a Patre non factum sed genitum asserimus, Spiritum vero Sanctum nec creatum nec genitum, sed procedentem ex Patre et Filio profitemur, ipsum autem Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei et creatorem omnium, ex substantia Patris ante saecula genitum, descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a Patre, qui numquam desiit esse cum Patre; incarnatus est enim ex Spiritu Sancto et sancta gloriosa Dei genitrice virgine Maria et natus ex ipsa solus; idem Christus Dominus Iesus unus de sancta Trinitate anima et carne perfectum sine peccato suscipiens hominem, manens quod erat, assumens quod non erat, aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patri secundum humanitatem, habens in una persona duarum naturarum proprietates; naturae enim in illo duae, Deus et homo, non autem duo filii et dii duo, sed idem una persona in utraque natura; perferens passionem et mortem pro nostra salute, non in virtute divinitatis, sed in infirmitate humanitatis, descendit ad inferos, ut sanctos, qui ibidem tenebantur, erueret, devictoque mortis imperio resurrexit; assumptus deinde in caelos venturus est in futuro ad iudicium vivorum et mortuorum; cuius morte et sanguine mundati remissionem peccatorum consecuti sumus, resuscitandi ab eo in die novissima in ea qua nunc vivimus carne et in ea qua resurrexit idem Dominus forma, percepturi ab ipso, alii pro iustitiae meritis vitam aeternam, alii pro peccatis supplicii aeterni sententiam. - Haec est catholicae Ecclesiae fides, hanc confessionem conservamus atque tenemus, quam quisquis firmissime custodierit perpetuam salutem habebit.

486 (cap. 17) Apocalypsim librum multorum conciliorum auctoritas et synodica sanctorum praesulum Romanorum decreta Iohannis Evangelistae esse perscribunt (prae-) et inter divinos libros recipiendum constituerunt, et quia (quam)plurimi sunt, qui eius auctoritatem non recipiunt arque (eumque) in ecclesia Dei praedicare contemnunt. Si quis eum deinceps aut non receperit aut a Pascha usque ad Pentecosten Missarum tempore in ecclesia non praedicaverit, excommunicationis sententiam habebit.

485-486 Honorius I, Ep. 'Scripta fraternitatis' ad Sergium patr., 634 487 251 ... Duce Deo perveniemus usque ad mensuram rectae fidei, quam apostoli veritatis Scripturarum sanctarum funiculo extenderunt: Confitentes Dominum Iesum Christum, mediatorem Dei et hominum (cf. 1 Tim 2, 5), operatum divina media humanitate Verbo Dei naturaliter (gr.: hypostatice) unita, eundemque operatum humana ineffabiliter atque singulariter assumpta carne (gr.: in-) discrete, inconfuse atque inconvertibiliter plena divinitate..., ut nimirum stupenda mente mirabiliter manentibus utrarumque naturarum differentiis cognoscatur (caro passibilis divinitati) uniri ... Unde et unam voluntatem fatemur Domini nostri Iesu Christi, quia profecto a divinitate assumpta est nostra natura, non culpa; illa profecto, quae ante peccatum creata est, non quae post praevaricationem vitiata. Christus enim ... sine peccato conceptus de Spiritu Sancto etiam absque peccato est partus de sancta et immaculata Virgine Dei genitrice, nullum experiens contagium vitiatae naturae... Nam lex alia in membris, aut voluntas diversa non fuit vel contraria Salvatori, quia super legem natus est humanae condicionis... Quia Dominus Iesus Christus, Filius ac Verbum Dei, 'per quem facta sunt omnia' (Jo 1,3), ipse sit unus operator divinitatis atque humanitatis, plenae sunt sacrae litterae luculentius demonstrantes. Utrum autem propter opera divinitatis et humanitatis, una an geminae operationes debeant derivatae dici vel intelligi, ad nos ista pertinere non debent; reliquentes ea grammaticis, qui solent parvulis exquisita derivando nomina venditare. Nos enim non unam operationem vel duas Dominum Iesum Christum eiusque Sanctum Spiritum sacris litteris percepimus, sed multiformiter cognovimus operatum.

488 252 ... Quantum ad dogma ecclesiasticum pertinet, quae tenere vel praedicare debemus propter simplicitatem hominum et amputandas inextricabiles quaestionum ambages..., non unam vel duas operationes in mediatore Dei et hominum definire, sed utrasque naturas in uno Christo unitate naturali copulatas, cum alterius communicatione operantes atque operatrices confiteri debemus, et divinam quidem, quae Dei sunt, operantem, et humanam, quae carnis sunt, exsequentem non divise, neque confuse, aut convertibiliter, Dei naturam in hominem et humanam in Deum conversam edocentes: sed naturarum differentias integras confitentes. . . Auferentes ergo. . . scandalum novellae adinventionis, non nos oportet unam vel duas operationes definientes praedicare; sed pro una, quam quidam dicunt, operatione oportet nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque naturis veridice confiteri: et pro duabus operationibus, ablato geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas, i. e. divinitatis et carnis assumptae, in una persona unigeniti Dei Patris inconfuse, indivise, atque inconvertibiliter nobiscum praedicare propria operantes.

ES Concile de Tolede VI, commencé le 9 janvier 638 490 Credimus et confitemur sacratissimam et omnipotentissimam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum solum non solitarium, unius essentiae, virtutis, potestatis, maiestatis uniusque naturae, discretam inseparabiliter personis, indiscretam essentialiter substantia deitatis creatricem omnium creaturarum; Patrem ingenitum, increatum, fontem et originem totius divinitatis; Filium a Patre intemporaliter ante omnem creaturam sine initio genitum, non creatum; nam nec Pater umquam sine Filio nec Filius exsistit sine Patre, sed tamen Filius Deus de Patre Deo, non Pater Deus de Filio Deo, Pater Filii non Deus de Filio; ille autem Filius Patris et Deus de Patre, per omnia coaequalis Patri, Deus verus de Deo vero; Spiritum vero Sanctum neque genitum neque creatum, sed de Patre Fllioque procedentem utriusque esse Spiritum; ac per hoc substantialiter unum sunt, quia et unus ab utroque procedit. In hac autem Trinitate tanta est unitas substantiae, ut pluralitate careat et aequalitatem teneat, nec minor in singulis quam in omnibus, nec maior in omnibus quam in singulis maneat personis.

491 Ex his igitur tribus divinitatis personis solum Filium fatemur ad redemptionem humani generis propter culparum debita, quae per inoboedientiam Adae originaliter et nostro libero arbitrio contraxeramus, resolvenda, a secreto Patris arcanoque prodiisse, et hominem sine peccato de sancta semper virgine Maria assumpsisse, ut idem Filius Dei Patris esset filius hominis, Deus perfectus et homo perfectus ut homo et Deus esset unus Christus naturis in duabus, in persona unus, ne quaternitas trinitati accederet, si in Christo persona geminata esset. Ergo a Patre et Spiritu Sancto inseparabiliter discretus est persona, ab homine autem assumpto natura; item cum eodem homine unus exstat persona, cum Patre et Spirito Sancto natura, ac sicut diximus, ex duabus naturis et una persona unus est Dominus noster Jesus Christus in forma divinitatis aequalis Patri, in forma servi minor Patre; hinc enim est vox eius in Psalmo (21, 11 ): 'De ventre matris meae Deus meus es tu'. Natus itaque a Deo sine matre, natus a virgine sine patre solus, 'Verbum caro factum est et habitavit in nobis' (Jo 1,14); et cum tota cooperata sit Trinitas formationem suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen accepit hominem in singularitate personae, non in unitate divinae naturae, in id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati; nam si naturam hominis Deique alteram in altera confudisset, tota Trinitas corpus assumpsisset, quoniam constat naturam Trinitatis esse unam, non tamen personam.

492 Hic igitur Dominus Jesus Christus missus a Patre, suscipiens quod non erat, nec amittens quod erat, inviolabilis de suo, mortalis de nostro, venit in hunc mundum peccatores salvos facere et credentes iustificare, faciensque mirabilia, traditus est propter delicta nostra, mortuus est propter expiationem nostram, resurrexit propter iustificationem nostram, cuius livore sanati (Is 53, 5), cuius morte Deo Patri reconciliati, cuius resurrectione sumus resuscitati, quem etiam venturum in fine exspectamus saeculorum et cum resurrectione omnium aequissimo suo iudicio redditurum iustis praemia et impiis poenas.

493 Ecclesiam quoque catholicam credimus sine macula in opere et absque ruga (cf. Eph 5, 23-27) in fide corpus eius esse, regnumque habituram cum capite suo omnipotente Christo Iesu, postquam hoc corruptibile induerit incorruptionem et mortale immortalitatem (l Cor 15, 53) 'ut sit Deus omnia in omnibus' (ib. 15, 28 ). Hac fide corda purificantur (cf. Act 15, 9), hac haereses exstirpantur, in hac omnis Ecclesia collocata iam in regno caelesti et degens in saeculo praesenti gloriatur, et non est in alia fide salus: 'Nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri' (Act 4,12).

490-493 Jean IV, Ep. 'Dominus qui dixit' ad Constantinum III imp. (Apologia pro Honorio papa), 641 496 253 Sergius rev. mem. patriarcha praedicto sanctae record. Romanae urbis pontifici (Honorio) significavit, quod quidam in Redemptore nostro Domino Iesu Christo duas contrarias dicerent voluntates; quo praefatus papa comperto rescripsit ei, quia Salvator noster, sicut esset monadicus unus, ita et mirabiliter super omne genus hominum conceptus et natus esset. Ex sancta quoque ipsius incarnata dispensatione docebat, quia Redemptor noster, sicut esset Deus perfectus, ita esset et homo perfectus: ut, quam primus homo per praevaricationem amisit, sine aliquo peccato natus primae imaginis nobilem originem renovaret. Natus ergo est secundus Adam nullum habens nascendo vel cum hominibus conversando peccatum; etenim Verbum caro factum in similitudine carnis peccati omnia nostra suscepit, nullum reatus vitium ferens ex traduce praevaricationis exortum... Ergo unus et solus est sine peccato mediator Dei et hominum homo Christus Iesus (cf. I Tim 2,5), qui in mortuis liber conceptus et natus est. In dispensatione itaque sanctae carnis suae duas numquam habuit contrarias voluntates, nec repugnavit voluntati mentis eius voluntas carnis ipsius.... Unde scientes, quod nullum in eo, cum nasceretur et conversaretur, esset omnino peccatum, decenter dicimus et veraciter confitemur, unam voluntatem in sanctae ipsius dispensationis humanitate, et non duas contrarias mentis et carnis praedicamus, secundum quod quidam haeretici velut in puro homine delirare noscuntur.

497 253 Secundum hunc igitur modum ... (Honorius papa Sergio) scripsisse dignoscitur, quia in Salvatore nostro duae voluntates contrariae, i. e. in membris ipsius (cf. Rom 7, 23), penitus non consistunt, quoniam nihil vitii traxit ex praevaricatione primi hominis.... Sed ne quis nonnumquam minus intellegens reprehendat, quamobrem de humana tantum natura, et non etiam de divina natura, (Honorius) docere sciatur: . . . debet qui super hoc ambigit scire, quoniam ad hoc facta est responsio ad iam dicti patriarchae interrogationem. Praeterea et hoc fieri solet, ut scilicet ubi est vulnus, ibi medicinale occurrat auxilium. Nam et beatus Apostolus hoc saepe fecisse dignoscitur, se secundum auditorum consuetudinem praeparans; et aliquando quidem de suprema natura docens, de humana penitus tacet; aliquando vero de humana dispensatione disputans, mysterium divinitatis eius non tangit...

498 Praedictus ergo decessor meus docens de mysterio incarnationis Christi dicebat, non fuisse in eo, sicut in nobis peccatoribus, mentis et carnis contrarias voluntates. Quod quidam ad proprium sensum convertentes, divinitatis eius et humanitatis unam eum voluntatem docuisse suspicati sunt, quod veritati omnimodis est contrarium.

496-498 Concile du Latran, 5-31 octobre 649, sous saint Martin I 500 et duas eiusdem sicuti naturas unitas inconfuse, ita et duas naturales voluntates, divinam et humanam, in approbatione perfecta et indiminuta eundem veraciter esse perfectum Deum et hominem perfectum secundum veritatem, eundem atque unum Dominum nostrum et Deum Iesum Christum, utpote volentem et operantem divine et humane nostram salutem, (dein continuatur Symb. Chalc.: cf DS 302; le présent passage est inséré entre 'Jesum Christum:' et 'sicut ante prophetae')

500 Canones 501 254 Can 1. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et veraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, trinitatem in unitate et unitatem in trinitate, hoc est, unum Deum in tribus subsistentiis consubstantialibus et aequalis gloriae, unam eandemque trium deitatem, naturam, substantiam, virtutem, potentiam, regnum, imperium, voluntatem, operationem, inconditam. sine initio, incomprehensibilem, immutabilem, creatricem omnium et protectricem (...), condemnatus sit.

502 Can.2. Si quis sec. sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem ipsum unum sanctae et consubstantialis et venerandae Trinitatis Deum Verbum e caelo descendisse, et incarnatum ex Spiritu Sancto et Maria semper virgine, et hominem factum, crucifixum carne, propter nos sponte passum sepultumque, et resurrexisse tertia die, et ascendisse in caelos, atque sedentem in dextera Patris, et venturum iterum cum gloria paterna cum assumpta ab eo atque animata intellectualiter carne eius, judicare vivos et mortuos, condemnatus sit.

503 256 Can. 3. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem Dei genitricem sanctam semperque Virginem et immaculatam Mariam, utpote ipsum Deum Verbum specialiter et veraciter, qui a Deo Patre ante omnia saecula natus est, in ultimis saeculorum absque semine concepisse ex Spiritu Sancto, et incorruptibiliter eam (eum?) genuisse, indissolubili permanente et post partum eiusdem virginitate, condemnatus sit (v.D.218).

504 257 Can.4. Si quis sec. s. patres non confitetur... ipsius et unius Domini nostri et Dei Jesu Christi duas nativitates, tam ante saecula ex Deo et Patre incorporaliter et sempiternaliter, quamque de sancta virgine semper Dei genitrice Maria corporaliter in ultimis saeculorum, atque unum eundemque Dominum nostrum Jesum Christum consubstantialem Deo et Patri secundum deitatem, et consubstantialem homini et matri secundum humanitatem, atque eundem passibilem carne et impassibilem deitate, circumscriptum corpore, incircumscriptum deitate, eundem inconditum et conditum, terrenum et caelestem, visibilem et intelligibilem, capabilem et icapabilem, ut toto homine eodemque et Deo totus homo reformaretur, qui sub peccato cecidit, condemnatus sit.

505 258 Can.5. Si quis sec. s. Patres non confitetur... unam naturam Dei Verbi incarnatam, per hoc quod incarnata dicitur nostar substantia perfecte in Christo Deo et indiminute, absque tantummodo peccato significata, condemnatus sit.

506 259 Can. 6: Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem, ex duabus et in duabus naturis substantialiter unitis inconfuse et indivise unum eundemque esse Dominum et Deum Jesum Christum, condemnatus sit.

507 260 Can. 7. Si quis secundurn sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem substantialem differentiam naturarum inconfuse et indivise in eo salvatam, condemnatus sit (v. D. 148).

508 261 Can. 8: Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem naturarum substantialem unitionem indivise et inconfuse in eo cognitam, condemnatus sit.

509 262 Can. 9. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem naturales proprietates deitatis eius et humanitatis indiminute in eo et sine deminoratione salvatas, condemnatus sit.

510 263 Can. 10. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem duas unius eiusdemque Christi Dei nostri voluntates cohaerenter unitas, divinam et humanam, ex hoc quod per utramque eius naturam voluntarius naturaliter idem consistit nostrae salutis (addunt editores: operator), condemnatus sit.

511 264 Can. 11. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem duas unius eiusdemque Christi Dei nostri operationes cohaerenter unitas, divinam et humanam, ab eo quod per utramque eius naturam operator naturaliter idem exsistit nostrae salutis, condemnatus sit.

512 265 Can. 12. Si quis secundum scelerosos haereticos unam Christi Dei nostri voluntatem confitetur et unam operationem, in peremptionem sanctorum Patrum confessionis, et abnegationem eiusdem Salvatoris nostri dispensationis, condemnatus sit.

513 266 Can. 13. Si quis secundum scelerosos haereticos in Christo Deo in unitate substantialiter salvatis et a sanctis Patribus nostris pie praedicatis duabus voluntatibus et duabus operationibus, divina et humana, contra doctrinam Patrum, et unam voluntatem atque unam operationem confitetur, condemnatus sit.

514 267 Can. 14. Si quis secundum scelerosos haereticos cum una voluntate et una operatione, quae ab haereticis impie confitetur, et duas voluntates pariterque et operationes, hoc est, divinam et humanam, quae in ipso Christo Deo in unitate salvantur, et a sanctis Patribus orthodoxe in ipso praedicantur, denegat et respuit, condemnatus sit.

515 268 Can. 15. Si quis secundum scelerosos haereticos deivirilem operationem, quod Graeci dicunt theandriken, unam operationem insipienter suscipit, non autem duplicem esse confitetur secundum sanctos Patres, hoc est divinam et humanam, aut ipsam deivirilis quae posita est, novam vocabuli dictionem unius esse designativam, sed non utriusque mirificae et gloriosae unitionis demonstrativam, condemnatus sit.

516 269 Can. 16. Si quis secundum scelerosos haereticos in peremptione salvatis in Christo Deo essentialiter in unitione, et (a) sanctis Patribus pie praedicatis duabus voluntatibus et duabus operationibus, hoc est, divina et humana, dissensiones et divisiones insipienter mysterio dispensationis eius innectit, et propterea evangelicas et apostolicas de eodem Salvatore voces non uni eidemque personae et essentialiter tribuit eidem ipsi Domino et Deo nostro Jesu Christo secundum beatum Cyrillum, ut ostendatur Deus esse et homo idem naturaliter, condemnatus sit.

Tous les livres