Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum (page 3)
517 270 Can. 17. Si quis secundum sanctos Patres non confitetur proprie et secundum veritatem omnia, quae tradita sunt et praedicata sanctae catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, perindeque a sanctis Patribus et venerandis universalibus quinque Conciliis usque ad unum apicem verbo et mente, condemnatus sit.
518 271 Can. 18. Si quis sec. s. Patres consonanter nobis pariterque fide non respuit et anathematizat anima et ore omnes, quos respuit et anathematizat nefandissimos haereticos cum omnibus impiis eorum conscriptis usque ad unum apicem sancta Dei Ecclesia catholica et apostolica, hoc est, sanctae et universales quinque Synodi et consonanter omnes probabiles Ecclesiae Patres,
519 271 (Can. 18. Si quis sec. s. Patres consonanter nobis pariterque fide non respuit et anathematizat anima et ore omnes...) - id est, Sabellium, Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarem. Polemonem, Eutychen, Dioscurum, Timotheum Aelurum, Severum, Theodosium, Colluthum, Themistium, Paulum Samosatenum, Diodorum, Theodorum, Nestorium, Theodulum Persam, Origenem, Didymum, Evagrium, et compendiose omnes reliquos haereticos (Commemorantur insuper Monotheletae Theodorus episc. Pharanitanus, Cyrus patr. Alex., Sergius patr. C'politanus eiusque successores Pyrrhus et Paulus, edictum Heraclii imp., " Ecthesis " a Sergio in favorem monotheletismi compositum (a. 638) et Constantini III (alias Constantis II appellati) " Typus " quo " Ecthesis " quidem revocata doctrina vero dyotheletica taciturnitate constricata est) -
520 272 Si quis igitur, iuxta quod dictum est, consonanter nobis omnia haec impiissima haereseos illorum dogmata, et ea, quae pro illis aut in definitione eorum a quolibet impie conscripta sunt, et denominatos haereticos, Theodorum dicimus, Cyrum et Sergium, Pyrrhum et Paulum, non respuit et anathematizat, utpote catholicae Ecclesiae rebelles exsistentes: aut si quis aliquem de his, qui ab illis vel similibus eorum in scripto vel sine scripto quocunque modo vel loco aut tempore temere depositi sunt aut condemnati, utpote similia eis minime credentem, sed sanctorum Patrum nobiscum confitentem doctrinam, uti condemnatum habet aut omnino depositum, sed non arbitratur huiusmodi quicunque fuerit, hoc est, sive episcopus, aut presbyter, vel diaconus, sive alterius cuiuscunque ecclesiastici ordinis, aut monachus, vel laicus, pium et orthodoxum et catholicae Ecclesiae propugnatorem, atque in ipso firmius consolidatum, in quo vocatus est a Domino ordine, illos autem impios atque detestabilia eorum pro hoc iudicia, vel sententias vacuas et invalidas atque infirmas, magis autem profanas et exsecrabiles vel reprobabiles arbitratur, huiusmodi condemnatus sit.
521 273 Can. 19. Si quis ea, quae scelerosi haeretici sapiunt, indubitanter professus atque intelligens, per inanem proterviam dicit haec pietatis esse dogmata, quae tradi derunt ab initio speculatores et ministri verbi, hoc est dicere, sanctae et universales quinque Synodi, calumnians utique ipsos sanctos Patres et memoratas sanctas quinque Synodos, in deceptione simplicium, vel susceptione suae profanae perfidiae, huiusmodi condemnatus sit.
522 274 Can. 20. Si quis secundum scelerosos haereticos quocunque modo, aut verbo, aut tempore, aut loco terminos removens illicite, quos posuerunt firmius sancti catholicae Ecclesiae Patres (Prov22, 28), id est, sanctae et universales quinque Synodi, novitates temere exquirere, et fidei alterius expositiones, aut libellos, aut epistolas, aut conscripta, aut subscriptiones, aut testimonia falsa, aut synodos, aut gesta monumentorum, aut ordinationes vacuas ecclesiasticae regulae incognitas aut loci servaturas incongruas et irrationabiles, et compendiose, si quid aliud impiissimis haereticis consuetum est agere, per diabolicam operationem tortuose et callide agit contra pias orthodoxorum catholicae Ecclesiae, hoc est dicere, paternas eius et synodales praedicationes, ad eversionem sincerissimae in Dominum Deum nostrum confessionis, et usque in finem sine poenitentia permanet haec impie agens, huiusmodi in saecula saeculorum condemnatus sit, " et dicat omnis populus: fait fait " (Ps 105, 48).
501-522 Denzinger 464 Vor
Concile de Tolede XI, commencé le 7 novembre 675; Symbole 525 275 (1) Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum naturaliter esse unius substantiae, unius naturae, unius quoque maiestatis atque virtutis. (2) Et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur. Ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et Filius nativitatem et Spiritus Sanctus processionem accepit. Fons ergo ipse et origo est totius divinitatis. (3) Ipse quoque Pater est essentiae suae qui de ineffabili substantia Filium (al.: Pater, essentia quidem ineffabilis, substantiae suae Filium) ineffabiliter genuit nec tamen aliud quam quod ipse est, genuit: Deus Deum, lux lucem; ab ipso est ergo " omnis paternitas in caelo et in terra " (Eph 3,15).
526 276 (4) Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur: quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando exstitit sine Patre. (5) Et tamen non sicut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre, Pater autem Deus, sed non de Filio; Pater quidem Filii, non Deus de Filio: ille autem Filius Patris et Deus de Patre. Aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri: quia nec nasci coepit aliquando, nec desiit. (6) Hic etiam unius cum Patre substantiae creditur, propter quod et omoousioV Patri dicitur, hoc est eiusdem cum Patre substantiae; omoV enim graece unum, ousia vero substantia dicitur, quod utrumque coniunctum sonat 'una substantia'. Nec enim de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de Patris utero, id est, de substantia eius idem Filius genitus vel natus esse credendus est. (7) Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius. Quod si semper Pater fuit, semper habuit Filium, cui Pater esset: et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur. (8) Nec enim eundem Filium Dei, pro eo, quod de Patre sit genitus, desectae naturae portiunculam nominamus; sed perfectum Patrem, perfectum Filium sine diminutione, sine desectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere. (9) Hic etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate nec necessitate genuisse credendus est; quia nec ulla in Deo necessitas capit (al. cadit), nec voluntas sapientiam praevenit. 527 277 (10) Spiritum quoque Sanctum, qui est tertia in Trinitate persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae: non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem, amborum esse Spiritum. (11) Hic etiam Spiritus Sanctus nec ingenitus nec genitus creditur: ne aut si ingenitum dixerimus, duos Patres dicamus, aut si genitum, duos Filios praedicare monstremur: qui tamen nec Patris tantum nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur. (12) Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur; quia caritas sive sanctitas amborum esse agnoscitur. (13) Hic igitur Spiritus Sanctus missus ab utrisque sicut Filius (a Patre) creditur; sed minor a Patre et Filio non habetur, sicut Filius propter assumptam carnem minorem se Patre et Spiritu Sancto esse testatur. 528 278 (14) Haec est sanctae Trinitatis relata narratio: quae non triplex, sed Trinitas et dici et credi debet. Nec recte dici potest, ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas. (15) In relativis vero personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad utrosque refertur: quae cum relative tres personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur (16) Nec sicut tres personas, ita tres substantias praedicamus, sed unam substantiam tres autem personas. (17) Quod enim Pater est, non ad se, sed ad Filium est; et quod Filius est, non ad se, sed ad Patrem est; similiter et Spiritus Sanctus non ad se, sed ad Patrem et Filium relative refertur: in eo quod Spiritus Patris et Filii praedicatur. (18) Item cum dicimus Deum (" Deus "), non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium vel Filius ad Patrem vel Spiritus Sanctus ad Patrem et Filium, sed ad se specialiter dicitur Deus. 529 279 (19) Nam et si de singulis personis interrogemur, Deum necesse est fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus singulariter dicitur: nec tamen tres dii, sed unus est Deus. (20) Item et Pater omnipotens et Filius omnipotens et Spiritus Sanctus omnipotens singulariter dicitur: nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens, sicut et unum lumen, unumque principium praedicatur. (21) Singulariter ergo, et unaquaeque persona plenus Deus et totae tres personae unus Deus confitetur (sic!) et creditur: una illis vel indivisa atque aequalis Deitas, maiestas sive potestas, nec minoratur in singulis, nec augetur in tribus; quia nec minus aliquid habet, cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius, cum totae tres personae unus Deus enuntia(n)tur. 530 280 (22) Haec ergo sancta Trinitas, quae unus et verus est Deus, nec recedit a numero, nec capitur numero. In relatione enim personarum numerus cernitur; in divinitatis vero substantia, quid numeratum sit, non comprehenditur. Ergo (in) hoc solum numerum insinuant, quod ad invicem sunt et in hoc numero carent, quod ad se sunt. (23) Nam ita huic sanctae Trinitati unum naturale convenit nomen ut in tribus personis non possit esse plurale. Ob hoc ergo credimus illud in sacris litteris dictum: " Magnum Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus " (Ps 146, 5).
(24) Nec quia tres has personas esse diximus unum Deum, eundem esse Patrem quem Filium, vel esse Filium eum, qui est Pater, aut eum, qui Spiritus Sanctus est, vel Patrem vel Filium dicere poterimus. (25) Non enim ipse est Pater qui Filius, nec Filius ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus ipse qui est vel Pater vel Filius, cum tamen ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est, natura unus Deus. (26) Cum enim dicimus non ipsum esse Patrem quem Filium, ad personarum distinctionem refertur. Cum autem dicimus ipsum esse Patrem quod Filium, ipsum Filium quod Patrem, ipsum Spiritum Sanctum quod Patrem et Filium, ad naturam, qua Deus est, vel substantiam pertinere monstratur, quia substantia unum sunt: personas enim distinguimus, non deitatem separamus. 531 (27) Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem propter naturam vel substantiam profitemur, Tria ergo ista unum sunt, natura scilicet, non persona. (28) Nec tamen tres istae personae separabiles aesti mandae sunt, cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operasse aliquando credatur. (29) Inseparabiles enim inveniuntur et in eo quod sunt, et in eo quod faciunt: quia inter generantem Patrem et generatum Filium vel procedentem Spiritum Sanctum nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patre vel Filio posterior appareret. (30) Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa haec Trinitas a nobis et praedicatur et creditur. Tres igitur personae istae dicuntur, iuxta quod maiores definiunt, ut agnoscantur, non ut separentur. (31) Nam si attendamus illud, quod Scriptura sancta dicit de Sapientia: " Splendor est lucis aeternae " (Sap 7,26): sicut splendorem luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse. (32) Tres ergo illas unius atque inseparabilis naturae personas sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus. 532 (33) Quando quidem ita nobis hoc dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, ut etiam in his nominibus, quibus voluit sigillatim personas agnosci, unam sine altera non permittat intelligi: nec enim Pater absque Filio cognoscitur, nec sine Patre Filius invenitur. (34) Relatio quippe ipsa vocabuli personalis personas separari vetat, quas etiam, dum non simul nominat, simul insinuat. Nemo autem audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur et alterum. (35) Cum igitur haec tria sint unum et unum tria, est tamen unicuique personae manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius aeternitatem cum nativitate, Spiritus vero Sanctus processionem sine nativitate cum aeternitate. 533 282 (36) De his tribus pesonis solam Filii personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine novaque nativitate est genitus; novo ordine, quia invisibilis divinitate, visibilis monstratur in carne; nova autem nativitate est genitus, quia intacta virginitas et virilem coitum nescivit et foecundatam per Spiritum Sanctum carnis materiam ministravit. (37) Qui partus virginis nec ratione colligitur, nec exemplo monstratur; quod si ratione colligitur, non est mirabile; si exemplo, non erit singulare. (38) Nec tamen Spiritus Sanctus Pater esse credendus est Filii, pro eo quod Maria eodem Spiritu Sancto obumbrante concepit: ne duos patres Filii videamur asserere, quod utique nefas est dici. 534 283 (39) In quo mirabili conceptu, aedificante sibi Sapientia domum, " Verbum caro factum est et habitavit in nobis " (Jo 1,14). Nec tamen Verbum ipsum ita in carne conversum atque mutatum est, ut desisteret Deus esse, qui homo esse voluisset; sed ita Verbum caro factum est, ut non tantum ibi sit Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima; atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. (40) In quo Dei Filio duas credimus esse naturas; unam divinitatis, alteram humanitatis, quas ita in se una Christi persona univit, ut nec divinitas ab humanitate, nec humanitas a divinitate possit aliquando seiungi. (41) Unde perfectus Deus, perfectus et homo in unitate personae unus (unius) est Christus; nec tamen, quia duas diximus in Filio esse naturas, duas causabimus in eo esse personas; ne Trinitati, quod absit, accedere videatur quaternitas. (42) Deus enim Verbum non accepit personam hominis, sed naturam, et in aeternam personam divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. 535 284 (43) Item cum unius substantiae credamus esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non tamen dicimus, ut huius Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit.
(44) Incarnationem quoque huius Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis. Solus tamen Filius formam servi accepit (cf Phil 2.7) in singularitate personae, non in unitate divinae naturae, in id quod est proprium Filii, non quod commune Trinitati: (45) quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est ut Filius Dei et Filius hominis unus sit Christus. Item idem Christus in his duabus naturis, tribus exstat substantiis: Verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet. 536 (46) Habet igitur in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae. (47) Hic tamen per hoc quod de Deo Patre sine initio prodiit, natus tantum, (nam) neque factus, neque praedestinatus accipitur; per hoc tamen quod de Maria Virgine natus est, et natus et factus et praedestinatus esse credendus est. (48) Ambae tamen in illo generationes mirabiles, quia et de Patre ante saecula sine matre est genitus, et in fine saeculorum de matre sine patre est generatus; qui tamen secundum quod Deus est, creavit Mariam, secundum quod homo, creatus est a Maria: ipse et pater Mariae matris et filius. (49) Item per hoc quod Deus, est aequalis Patri; per hoc quod homo, minor est Patre. (50) Item et maior et minor seipso esse credendus est: in forma enim Dei etiam ipse Filius se ipso maior est, propter humanitatem assumptam, qua divinitas maior est; in forma autem servi se ipso minor est, id est, humanitate, quae minor divinitate accipitur. (51) Nam sicut per assumptam carnem non tantum a Patre, sed a seipso minor accipitur, ita secundum divinitatem quae aequalis (coaequalis) est Patri, et ipse et Pater maior est homine, quem sola Filii persona assumpsit. 537 (52) Item in eo, quod quaeritur, utrum posset Filius sic aequalis et minor esse Spiritu Sancto, sicut Patri nunc aequalis, nunc minor (Patre) creditur esse, respondemus: Secundum formam Dei aequalis est Patri et Spiritui Sancto, secundum formam servi minor est et a Patre et a Spiritu Sancto: quia nec Spiritus Sanctus nec Deus Pater, sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. (53) Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu Sanclo inseparabiliter discretus creditur esse persona, ab homine autem assumpto (assumpta) natura. Item cum homine exstat persona, cum Patre vero et Spiritu Sancto natura divinitatis sive substantia. 538 (54) Missus tamen Filius non solum a Patre, sed a Spiritu Sancto missus esse credendus est: in eo quod ipse per prophetam dicit: 'Et nunc Dominus misit me et Spiritus eius' (cf. Is 48,16). (55) A seipso quoque missus accipitur: pro eo quod inseparabilis non solum voluntas, sed operatio totius Trinitatis agnoscitur. (56) Hic enim, qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus factus est: unigenitus propter deitatis substantiam, primogenitus propter assumptae carnis naturam. 539 284 (57) In qua suscepta hominis forma juxta evangelicam veritatem sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus creditur, qui solus pro nobis "peccatum est factus" (cf Cor2 5.21), id est, sacrificium pro peccatis nostris. (58) Et tamen passionem ipsam, salva divinitate sua, pro delictis nostris sustinuit, motique adjudicatus et cruci veram carnis mortem excepit, tertio quoque die virtute propria sua suscitatus e sepulchro surrexit. 540 (59) Hoc ergo exemplo Capitis nostri confitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum. (60) Nec in aÎrea vel qualibet alia carne (ut quidam delirant) surrecturos nos credimus, sed in ista qua vivimus, consistimus et movemur. (61) Peracto huius sanctae resurrectionis exemplo idem Dominus noster atque Salvator paternam ascendendo sedem repetiit, de qua numquam per divinitatem discessit. (62) Illic ad dexteram Patris sedens, exspectatur in finem saeculorum iudex omnium vivorum et mortuorum. (63) Inde cum sanctis omnibus (Angelis et hominibus) veniet ad faciendum iudicium, reddere unicuique mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit incorpore nositus sive bonum, sive malum (cf 2 Cor 5, 10). (64) Ecclesiam sanctam catholicam pretio sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam. (65) Intra cuius gremium constituti unum baptisma credimus et confitemur in remissionem omnium peccatorum. (66) Sub qua fide ct resurrectinnem mortuorum veraciter redimus et futuri saeculi gaudia exspectamus. (67) Hoc tantum orandum nobis est et petendum. ut, cum peracto finitoque Judicio tradiderit Filius regnum Deo Patri (cf. I Cor 15, 24), participes nos efficiat regni sui, ut per hanc fidem, qua illi inhaesimus, cum illo sine fine regnemus. 541 (68) Haec est confessionis nostrae fides exposita, per quam omnium haereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur, per quam etiam ad Deum gloriose acceditur... (ascenditur in saecula saeculorum. Amen).
525-541 Saint Agathon, Ep. 'Consideranti mihi' ad imperatores, 27 mars 680
542 Hic igitur status est evangelicae atque apostolicae fidei regularisque traditionis, ut confitentes sanctam et inseparabilem Trinitatem, id est Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unius esse deitatis, unius naturae et substantiae sive essentiae, unius eam praedicemus et naturalis voluntatis, virtutis, operationis, dominationis, maiestatis, potestatis et gloriae. Et quidquid de eadem sancta Trinitate essentialiter dicitur, singulari numero tamquam de una natura trium consubstantialium personalrum comprehendamus regulari ratione hoc instituti.
543 Cum vero de uno earumdem trium personarum ipsius sanctae Trinitatis Filio Dei, Deo Verbo, et de mysterio adorandae eius secundum carnem dispensationis confitemur, omnia duplicia unius eiusdemque Domini Salvatoris nostri Iesu Christi secundum evangelicam traditionem asserimus, id est, duas eius naturas praedicamus, divinam scilicet et humanam, ex quibus et in quibus etiam post admirabilem atque inseparabilem unitionem subsistit. Et unamquamque eius naturam, proprietatem naturalem habere confitemur, et habere divinam omnia quae divina sunt et humanam omnia quae humana sunt absque ullo peccato. Et utrasque unius eiusdem Dei Verbi incarnati, id est, humanati, inconfuse, inseparabiliter, immutabiliter esse cognoscimus, sola intelligentia, quae unita sunt, discernente, propter confusionis dumtaxat errorem. Aequaliter enim et divisionis et commistionis detestamur blasphemiam.
544 Cum duas autem naturas duasque naturales voluntates et duas naturales operationes confitemur in uno Domino nostro Iesu Christo, non contrarias eas nec adversas ad alterutram dicimus ... nec tamquam separatas in duabus personis vel subsistentiis, sed duas dicimus eundemque Dominum n. Iesum Christum, sicut naturas, ita et naturales in se voluntates et operationes habere, divinam scilicet et humanam: divinam quidem voluntatem et operationem habere ex aeterno cum coessentiali Patre communem; humanam temporaliter ex nobis cum nostra natura susceptam....
545 Porro apostolica Christi Ecclesia... ex proprietatibus naturalibus unamquamque harum Christi naturarum perfectam esse cognoscit, et quidquid ad proprietates naturarum pertinet, duplicia omnia confitetur, quia ipse Dn. n. Iesus Christus et Deus perfectus est et homo perfectus est et ex duabus et in duabus naturis... Consequenter itaque... duas etiam naturales voluntates in eo et duas naturales operationes esse confitetur et praedicat. Nam si personalem quisquam intelligat voluntatem, dum tres personae in sancta Trinitate dicuntur, necesse est, ut et tres voluntates personales et tres personales operationes (quod absurdum est et nimis profanum) dicerentur. Sin autem, quod fidei christianae veritas continet, naturalis vo1untas est, ubi una haec natura dicitur sanctae et inseparabilis Trinitatis, consequenter et una naturalis voluntas et una naturalis operatio intelligenda est. Ubi vero in una persona Domini n. Iesu Christi Mediatoris Dei et hominum duas naturas, id est divinam et humanam, confitemur, in quibus et post admirabilem adunationem consistit, sicut duas unius eiusdemque naturas, ita et duas naturales voluntates duasque naturales operationes eius regulariter confitemur.
ES Conc. romanum Ep. dogmat. synodalis 'Omnium bonorum spes' ad imperatores, 27 mars 680 546 Credentes in Deum Patrem... et in Filium eius... et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum: Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate, unitatem quidem essentiae, Trinitatem vero personarum sive subsistentiarum; Deum Patrem confitentes, Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum, non tres deos, sed unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum; non trium nominum subsistentiam, sed trium subsistentiarum unam substantiam; quorum una essentia sive substantia vel natura, id est, una deitas, una aeternitas, una potestas, unum imperium, una gloria, una adoratio, una essentialis eiusdem sanctae et inseparabilis Trinitatis voluntas et operatio, quae omnia condidit, dispensat et continet.
547 Confitemur autem unum eiusdem sanctae coessentialis Trinitatis, Deum Verbum, qui ante saecula de Patre natus est, in ultimis saeculorum temporibus pro nobis nostraque salute descendisse de caelis, et incarnatum de Spiritu Sancto et sancta, immaculata semperque virgine gloriosa Maria, domina nostra, vere et proprie Dei genitrice, secundum carnem scilicet ex ea natum et vere hominem factum, eundem Deum verum eundemque hominem verum, Deum quidem ex Deo Patre, hominem autem ex virgine matre, incarnatum ex ea carne animam habente rationalem et intellectualem; consubstantialem eundem Deo Patri secundum Deitatem, consubstantialemque nobis eundem ipsum secundum humanitatem, et per omnia similem nobis absque solo peccato, crucifixum pro nobis sub Pontio Pilato, passum sepultumque et resurgentem...
548 288 Unum quippe eundemque Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, ex duabus et in duabus substantiis inconfuse, incommutabiliter, indivise, inseparabiliter subsistere cognoscimus nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem, sed potius salva proprietate utriusque naturae et in unam personam unamque subsistentiam concurrente, non in dualitatem personarum dispertitum vel diversum, neque in unam compositam naturam confusum: sed unum eundemque Filium unigenitum, Deum Verbum, Dominum nostrum Iesum Christum, neque alium in alio, neque alium et alium, sed eundem ipsum in duabus naturis, id est, in Deitate et humanitate, et post subsistentialem adunationem cognoscimus: quia neque Verbum in carnis naturam conversum est, neque caro in Verbi naturam transformata est: permansit enim utrumque, quod naturaliter erat: differentiam quippe adunatarum in eo naturarum sola contemplatione discernimus, ex quibus inconfuse, inseparabiliter et incommutabiliter est compositus: unus enim ex utrisque et per unum utraque, quia simul sunt et altitudo deitatis et humilitas carnis, servante utraque natura etiam post adunationem sine defectu proprietatem suam, et 'operante utraque forma cum alterius communione quod proprium habet; Verbo operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est: quorum unum coruscat miraculis, aliud succumbit iniuriis.' (DS 294). Unde consequenter, sicut duas naturas, sive substantias, id est deitatem et humanitatem, inconfuse, indivise, incommutabiliter eum habere veraciter confitemur, ita quoque et duas naturales voluntates et duas naturales operationes habere, utpote perfectum Deum et perfectum hominem, unum eundemque ipsum Dominum Iesum Christum (DS 501 ss.) pietatis nos regula instruit, quia hoc nos apostolica atque evangelica traditio, sanctorumque Patrum magisterium, quos sancta apostolica atque catholica Ecclesia et venerabiles Synodi suscipiunt, instituisse monstratur.
ES Concile de Constantinople III (oecum. VI); Sess. XIII, 28 mars 681 550 Retractantes dogmaticas epistolas, quae tamquam a Sergio quondam patriarcha huius a Deo conservandae regiae urbis scriptae sunt tam ad Cyrum, qui tunc fuerat episcopus Phasidis, quam ad Honorium quondam papam antiquae Romae, similiter autem et epistolam ab illo, id est Honorio, rescriptam ad eundem Sergium (cf. DS 487), hasque invenientes omnino alienas exsistere ab apostolicis dogmatibus et a definitionibus sanctorum conciliorum et cunctorum probabilium Patrum, sequi vero falsas doctrinas haereticorum: eas omnino abiicimus et tamquam animae noxias exsecramur.
551 Quorum autem, id est eorumdem, impia exsecramur dogmata, horum et nomina a sancta Dei Ecclesia proiici iudicavimus, id est Sergii..., qui aggressus est de huiusmodi impio dogmate conscribere, Cyri Alexandriae, Pyrrhi, Pauli et Petri, qui et ipsi praesulatu functi sunt in sede huius a Deo conservandae civitatis et similia iis senserunt; ad haec et Theodori quondam episcopi Pharani, quarum omniurn suprascriptarum personarum mentionem fecit Agatho, sanctissimus ac ter beatissimus papa antiquae Romae in suggestione, quam fecit ad piissimum... imperatorem (DS 542ss) eosque abiecit utpote contraria rectae fidei nostrae sentientes, quos anathemati submitti detinimus.
552 Cum iis vero simul proiici a sancta Dei catholica Ecclesia simulque anathematizari praevidimus et Honorium, qui fuerat papa antiquae Romae, eo quod invenimus per scripta, quae ab eo facta sunt ad Sergium, quia in omnibus eius mentem secutus est et impia dogmata confirmavit.
553 289 Quae praesens sancta et univesalis Synodus fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens tam suggestionem, quae a sanctissimo ac beatissimo Agathone Papa antiquae Romae facta est ad Constantinum, piissimum atque fidelissimum nostrum imperatorem, quae nominatim abjecit eos, qui docuerunt vel praedicaverunt, sicut superus dictum est, unam voluntatem et unam operationem in incarnationis dispensatione Domini nostri Jesu Christi veri Dei nostri (cf DS548), adaeque amplexa est et alteram synodalem suggestionem, quae missa est a sacro Concilio, quod est sub eodem sanctissimo Papa centum viginti quinque Deo amabilium episcoporum, ad ejus a Deo instructam tranquillitatem, utpote consonantes sancto Chalcedonensi Concilio (cf DS300ss) et tomo sacerrimi ac beatissimi Papae ejusdem antiquae Romae Leonis, qui directus est ad sanctum Flavianum (cf DS290ss), quem et columnam rectae fidei hujusmodi Synodus appellavit.
554 290 Ad haec et synodicis epistolis, quae scripta sunt a beato Cyrillo adversus impium Nestorium et ad orientales episcopos: (Synodus) assecuta quoque sancta V universalia Concilia et sanctos atque probabiles Patres, consonanterque confitetur definiens Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum, unum de sancta et consubstantiali et vitae originem praebente Trinitate, perfectum in deitate, et perfectum eundem in humanitate, Deum vere et hominem vere, eundem ex anima rationali et corpore; consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem, per omnia similem nobis absque peccato (Heb 4.15).
555 290 ante saecula quidem ex Patre genitum secundum deitatem, in ultimis diebus autem eundem propter nos et propter nostram salutem de Spiritu Sancto et Maria Virgine proprie et veraciter Dei genitrice secundum humanitatem, unum eundemque Christum Filium Dei unigenitum in duabus naturis inconfuse, inconvertibiliter, inseparabiliter, indivise cognoscendum, nusquam exstinctaz harum naturarum differentia propter unitionem, salvataque magis proprietate utriusque naturae, et in unam personam, et in unam subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum vel divisum, sed unum eundemque unigenitum Filium Dei Verbum Dominum Jesum Christum, juxta quod olim Prophetae de eo et ipse nos Dominus JesusChristus erudivit, et sanctorum Patrum nobis tradidit symbolum.
556 291 Et duas naturales voluntates in eo, et duas naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inseparabiliter, inconfuse secundum sanctorum Patrum doctrinam adaeque praedicamus; et duas naturales voluntates non contrarias, absit, juxta quod impii asseruerunt haeretici, sed sequentem ejus humanam voluntatem et non resistentem vel eluctantem, sed potius et subjectam divinae ejus atque omnipotenti voluntati. Oportebat enim carnis voluntatem moveri, subici vero voluntati divinae, juxta sapientissimum Athanasium. Sicut enim ejus caro Dei Verbi dicitur et est,ita et naturalis carnis ejus voluntas propria Dei Verbi dicitur et est, sicut ipse ait: Quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Jo 6.38), suam propriam dicens voluntatem, quae erat carnis ejus. Nam et caro propria ejus facta est. Quemadmodum enim sanctissima atque immaculata animata ejus caro deificata non est perempta, sed in proprio sui statu et ratione permansit: ita et humana ejus voluntas deificata non est perempta, salvata est autem magis,secundum deiloquum Gregorium dicentem: "Nam illius velle, quod in Salvatore intelligitur, non est contrarium Deo, deificatum totum" (Oratio 30, c.12).
557 Duas vero naturales operationes indivise, inconvertibiliter, inconfuse, inseparabiliter in eodem Domino nostro Jesu Christo vero Deo nostro glorificamus, hoc est, divinam operationem et humanam operationem, secundum divinum praedicatorem Leonem apertisime asserentem: " agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est " (cf DS 294). Nec enim in quoquam unam dabimus naturalem operationem Dei et creaturae, ut neque quod creatum est, in divinam educamus essentiam, neque quod eximium est divinae naturae, ad competentem creaturis locum deiciamus. Unius enim ejusdemque tam miracula quamque passiones cognoscimus, secundum aliud et aliud earum ex quibus est, naturarum et in quibus habet esse, sicut admirabilis inquit Cyrillus. (DS 558) Undique igitur inconfusum atque indivisum conservantes, brevi voce cuncta proferimus: unum sanctae Trinitatis et post incarnationem Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum esse credentes, asserimus, duas ejus esse naturas in una ejus radiantes subsistentia, in qua tam miracula quamque passiones per omnem sui dispensativam conversationem, non per phantasiam,sed veraciter demonstravit, ob naturalem differentiam in eadem una subsistentia cognoscendam, dum cum alterius communione utraque natura indivise et inconfuse propria vellet atque operaretur: juxta quam rationem et duas naturales voluntates et operationes confitemur, ad salutem humani generis convenienter in eo concurrentes.
559 293 His igitur cum omni undique cautela auque diligentia a nobis formatis, definimus, aliam fidem nulli licere proferre aut conscribere componereve aut sapere vel etiam aliter docere. Qui vero praesumpserint fidem alteram componere vel proferre vel docere, vel tradere aliud symbolum volentibus converti ad agnitionem veritatis ex gentilitate vel Judaismo aut ex qualibet haeresi : aut qui novitatem vocis, vel sermonis adinventionem ad subversionem eorum, quae nunc a nobis determinata sunt introducere: hos siquidem episcopi fuerint aut clerici, alienos esse, episcopos quidem ab episcopatu, clericos vero a clero: sin autem monachi fuerint vel laici, etiam anathematizari eos.
550-559 Saint Léon II, Ep. 'Regi regum' à l'empereur Constantin IV, août 682
561 Cognovimus enim, quod sancta et universalis et magna sexta Synodus (C'politana III) eadem, quae et universum concilium assidens huic Sanctae Sedi Apostolicae (Romanam a.680) ... senserit, ... atque concorditer nobiscum confessa est: Unum esse de sancta et inseparabili Trinitate nostrum Dominum Jesum Christum, ex duabus et in duabus naturis inconfuse, inseparabiliter, indivise consistentem, ut vere Deum perfectum et hominem perfectum eumdem ipsum, salvaque proprietate uniuscuiusque in eo convenientium naturarum, eumdem ipsum divina operatum ut hominem, absque solo peccato: et duas idcirco naturales voluntates duasque naturales operationes eum habere veraciter praedicavit, per quae principaliter et naturarum eius veritas demonstratur, usque ad cognoscendam profecto differentiam, quarum sunt naturarum, ex quibus et in quibus unus idemque Dominus noster Iesus Christus consistit; per quae revera probavimus, hanc sanctam... sextam Synodum ... apostolicam praedicationem inoffenso pede fuisse secutam, sanctorumque et universalium quinque conciliorum definitionibus in omnibus consentientem, nihil super statuta orthodoxae fidei augentem aut minuentem, sed regiam et evangelicam semitam rectissime gradientem, et in his atque per eos sacrorum dogmatum lima et probabilium catholicae Ecclesiae Patrum doctrina servata est...
562 Et quia (Synodus C'polit.) definitionem rectae fidei... plenissime praedicavit, quam et Apostolica Sedes beati Petri Apostoli... veneranter suscepit, idcirco et Nos, et per Nostrum officium haec veneranda Sedes Apostolica concorditer ac unanimiter his quae definita sunt ab ea consentit et beati Petri auctoritate confirmat ...
563 Pariterque anathematizamus novi erroris inventores, id est Theodorum Pharanitanum episcopum, Cyrum Alexandrinum, Sergium, Pyrrhum . . . necnon et Honorium, qui hanc apostolicam Ecclesiam non apostolicae traditionis doctrina lustravit, sed profana proditione immaculatam fidem subvertere conatus est (graeca recensio: = maculari permisit).
ES Concile de Tolede XIV, 14-20 novembre 684 564 (c. 8) At nunc nos... (fidelibus) praedicamus, brevi admodum definitione collecta, ut in una (enim) Christi Filii Dei persona duarum naturarum individuas proprietates agnoscant, sicut indivisas atque inseparabiles, ita inconfusas et inconvertibiles permanere, unam deitatis alteram hominis, unam qua ex Deo Patre est genitus, alteram qua ex Maria virginegeneratus (generatur). Utraque ergo ei generatio plena utraque perfecta, nihil minus ex deitate habens, nihil imperfectum ex humanitate suscipiens, non naturarum geminatione divisus, non persona geminatus, sed plenus Deus plenusque homo absque omni peccato in singularitate personae unus est Christus. Unus igitur in utraque natura consistens et divinitatis signis effulget et humanitatis passionibus subiacet. Nec enim alter ex Patre, alter ex matre est genitus, cum tamen aliter de Patre, aliter de matre sit natus: ipse tamen in utroque naturarum genere non divisus, sed unus idemque et Dei et hominis filius; ipse vivit moriens, ipse moritur vivens; ipse impassibilis patiens ipse passioni non subiacens nec deitate succumbens nec humanitate passioni se subtrahens; habens ex deitatis natura non posse mori, habens ex humanitatis substantia et nolle et posse mori; ex una immortalis habetur, ex altera mortalium condicione resolvitur; habens in aeterna divinitatis voluntate quod (quo) susceptum hominem sumeret, habens in suscepti hominis voluntate, ut humana voluntas Deo subdita esset. Unde et ipse dicit ad Patrem: 'Pater, non mea voluntas, sed tua fiat' (Lc 22,42), alteram videlicet ostendens voluntatem divinitatis qua susceptus est homo, alteram hominis qua oboediendum est Deo. - (c. 9) Et ideo secundum harum duarum differentiam naturarum, duarum quoque inseparabilium proprietates praedicandae sunt voluntatum et operum. - (c. 10)... Si quis igitur Iesu Christo Dei Filio ex utero Mariae virginis nato aliquid aut divinitatis imminuit aut de suscepta humanitate subducit, excepta sola lege peccati, et eum non verum Deum hominemque perfectum in una persona subsistentem sincerissime credit, anathema sit.
ES Denzinger 525 Vor
Denzinger 566 Concile de Tolede XV, commencé le 11 mai 688
566 294 (1)... Invenimus, quod in libro illo Responsionis fidei nostrae, quem per Petrum regionarium Romanae Ecclesiae miseramus, id primum capitulum iam dicto papae (Benedicto II) incaute visum fuisset a nobis positum, ubi nos secundum divinam essentiam diximus: 'Voluntas genuit voluntatem, sicut et sapientia sapientiam'; quod vir ille in incuriosa lectionis transcursione praeteriens existimavit haec ipsa nomina iuxta relativum, aut secundum comparationem humanae mentis nos posuisse: et ideo ipsa renotatione sua ita nos admonere iussus est, dicens: 'Naturali ordine cognoscimus, quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio et voluntas, et converti non possunt ut dicatur: quia sicut verbum et voluntas de mente procedit, ita et mens de verbo aut voluntate; et ex ista comparatione visum est Romano Pontifici, voluntatem ex voluntate non posse dici'. Nos autem non secundum hanc comparationem humanae mentis, nec secundum relativum, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate, sicut et sapientia ex sapientia. Hoc enim est Deo esse, quod velle: hoc velle, quod sapere. Quod tamen de homine dici non potest. Aliud quippe est homini id, quod est sine velle, et aliud velle etiam sine sapere. In Deo autem non est ita, quia simplex ita natura est, et ideo hoc est illi esse, quod velle, quod sapere...
567 295 (4) Ad secundum quoque retractandum capitulum transeuntes, quo idem Papa incaute nos dixisse putavit, tres substantias in Christo Dei Filio profiteri: sicut nos non pudebit, quae sunt vera defendere, ita forsitan quosdam pudebit, quae vera sunt ignorare. Quis enim nesciat, unumquemque hominem duabus constare substantiis, animae scilicet et corporis? (Provocatur ad 2 Cor 4, 16 et Ps 62, 2)... (5) Contra quam regulam invenimus item in Scripturis aut carne plerumque nominata totum hominem posse intelligi aut anima sola interdum nominata totius hominis perfectionem agnosci. Quapropter natura divina humanae sociata naturae possunt et tres proprie et duae tropice appellari substantiae. Sed aliud est, cum per proprietatem totus homo exprimitur, aliud, cum a parte totus intelligitur. Est enim quidam modus locutionis, qui frequenter in Scripturis divinis positus invenitur, quo significatur a parte totum : hic etiam tropus apud grammaticos 'synecdoche' dicitur.
ES Concile de Tolede XVI, commencé le 2 mai 693; Symbole 568 (art. 1) Credimus et confitemur omnium creaturarum, quae trinis rerum machinis continentur, auctricem atque conservatricem individuam Trinitatem: (2) id est Patrem, qui est totius fons et origo divinitatis; Filium, qui est plena imago Dei propter expressam in se paternae claritatis unionem, ante omnium saeculorum eventu ex Patris intimo ineffabiliter genitus; Spiritum vero Sanctum ex Patre Filioque absque aliquo initio procedentem. 569 (3) Qui tres, quamquam personarum secernantur distinctione, numquam tamen separantur potentiae maiestate : inseparabilis nempe aequalitatis eorum insinuatur divinitas. Et tamen, quamvis Pater genuerit Filium, nec ideo Filius sit idem qui Pater, neque Pater sit ipse qui Filius, sed nec Spiritus Sanctus Pater sit Filiusque, sed tantum Patris Filiique Spiritus eidem Patri et Filio etiam ipse coaequalis. (4) Nequaquam in hac sancta Trinitate quicquam creatum servum famulumque convenit credi, nec adventitium vel subintroductum tamquam ei aliquando acciderit, quod constet eam aliquando minime habuisse, condecet autumari.... (6) Quarum tamen personarum, quamvis in hoc, quod ad se sunt, nulla possit separabilitas inveniri, in hoc vero, quod ad distinctionem adtinet, sunt quaedam, quae specialius unicuique possint pertinere personae: scilicet, quod Pater a nullo originem sumpsit, Filius Patre generante exsistit, Spiritus quoque Sanctus ex Patris Filiique unione procedit.... (10) Et ista dicentes non personarum confundimus proprietates, nec unionem substantiae separamus; nihil etiam in eadem sancta Trinitate maius aut minus credere oportet nihilque etiam imperfectum atque mutabile. ... 570 (12) Idcirco sunt quaedam, quae in hac sancta Trinitate indiscrete oporteat confiteri. In hoc etenim, quod ad se sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, indiscrete unus Deus credendus est Pater cum Filio et Spiritu Sancto. Quod vero ad relativum adtinet, discrete personarum trium est praedicanda proprietas, Evangelista praedicante: Ite, docete omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (cf. Mt 28,19). Relativum etenim dicitur, quod una ad aliam persona referatur; nam quando dicitur Pater, Filii nihilominus persona signatur, et cum dicitur Filius, Pater ei sine dubio inesse monstratur.
(13) At nunc, quoniam Spiritus Sancti vocabulum, quo non tota Trinitas significatur, sed tertia quae est in Trinitate persona, quomodo secundum relativum ad Patris Filiique referatur personam, nequaquam apertissime pateat pro id scilicet, quia sicut dicimus Spiritum Sanctum Patris non consequenter dicimus Patrem Spiritus Sancti, ne Filius Spiritus Sanctus intellegatur; in aliis tamen vocabulis, quibus eiusdem Sancti Spiritus signatur persona, ad relativum pertinere dinoscitur. (14) Igitur 'donum' specialiter Spiritum Sanctum accipimus, quae in sancta praenoscitur Trinitate tertia esse persona pro eo quod a Patre Filioque, cum quibus unius essentiae per omnia creditur, fidelibus condonetur: quapropter cum dicitur 'donum donatoris' et 'donator doni', relativum haud dubie declaratur: quod etiam de ipso vocabulo Spiritus Sancti inculpabiliter est credendum. 571 (16) Unde, licet inseparabilia sint opera Trinitatis, tamen fideliler profitemur..., quod non tota Trinitas susceperit carnem, sed solus Filius Dei, qui est ante saecula ex Dei Patris substantia genitus, in fine saeculorum de virgine Maria evangelio est teste enixus, qui ait: 'Verbum caro factum est et habitavit in nobis' (Jo l,14).... (18) ... Angeli oraculum, cum Spiritum Sanctum superventurum in ea dicit, et virtutem Altissimi, qui est Dei Patris Filius, obumbraturum eam praemonuit (cf: Lc 1,35), eiusdem Filii carni totam Trinitatem cooperatricem esse monstravit. (19) Quae scilicet virgo sicut ante conceptionem obtinuit virginitatis pudorem, ita post partum nullam sensit integritatis corruptionem; nam virgo concepit, virgo peperit, et post partum incorruptelae pudorem sine interceptione obtinuit. ... 572 (22) Ipse vero Dei Filius ab ingenito Patre genitus, a vero verus, a perfecto perfectus, ab uno unus, a toto totus, Deus sine initio, perfectum hominem de sancta et inviolata Maria semper virgine adsumpsisse est manifestus. (23) Cui etiam, sicut hominis perfectionem adscribimus, ita duas ei voluntates inesse, unam divinitatis suae, aliam humanitatis nostrae, nihilominus credimus: (24) quod etiam per quatuor Evangelistarum oracula eiusdem Redemptoris nostri affatu evidentissime declaratur; sic enim fatus est dicens: 'Pater mi, si possibile est transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu' vis (Mt 26, 39); et iterum: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem eius, qui misit me (cf. Jo 6, 38) . . . (25) Quibus etiam adlocutionibus demonstrat suam voluntatem ad hominem retulisse adsumptum, Patris ad divinitatem, in qua est idem unus et aequalis cum Patre: quippe quantum ad divinitatis adtinet unitatem, non est alia voluntas Patris, alia Filii; una enim est voluntas, ubi una persistit divinitas. Quantum autem ad hominis naturam adsumpti alia est voluntas deitatis suae, alia etiam humanitatis nostrae. (26) Proinde in hoc quod ait: 'Non sicut ego volo, sed sicut tu' (Mt 26, 39), patule ostendit non velle id fieri quod voluntate humani loquebatur affectus, sed propter quod ad terras paterna voluntate descenderat, cuius tamen Patris voluntas nequaquam contraria Filii voluntati exstitit, quia quibus est divinitas una, non potest esse voluntas diversa; et ubi in natura nihil potest diversitatis accidere, ibi nihilominus enumerantur generaliter aliqua numerosa. 573 296 (27) Igitur huius voluntatis sanctae vocabulum, quamvis per comparativam similitudinem Trinitatis, qua dicitur memoria, intellegentia et voluntas, ad personam Sancti referatur Spiritus, secundum hoc autem, quod ad se dicitur, substantialiter praedicatur. (28) Nam voluntas Pater, voluntas Filius, voluntas Spiritus Sanctus, quemadmodum Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus Sanctus, et multa alia similia, quae secundum substantiam dici ab his, qui catholicae fidei veridici cultores exsistunt, nulla ratione ambigitur. (29) Et sicut est catholicum dici Deum de Deo, lumen de lumine, lucem de luce, ita verae fidei est proba adsertio, voluntatem dici de voluntate, sicut sapientiam de sapientia, essentiam de essentia: et veluti Deus Pater genuit Filium Deum, ita voluntas Pater genuit Filium voluntatem. (30) Itaque quamquam secundum essentiam Pater voluntas, Filius voluntas, Spiritus Sanctus voluntas, non tamen secundum relativum unus esse credendus est, quoniam alius est Pater qui refertur ad Filium, alius Filius qui refertur ad Patrem, alius Spiritus Sanctus qui pro eo quod de Patre Filioque procedit, ad Patrem Filiumque refertur: non aliud, sed alius; quia quibus est unum esse in deitatis natura, his est in personarum distinctione specialis proprietas. ...
574 (35) Exemplum nobis sua resurrectione impendens, sicut ille vivificans nos post duos dies tertio vivus resurrexit a mortuis, sic nos etiam in huius saeculi fine resurrecturos usquequaque credamus. Non in aeria, vel in phantasticae visionis umbra, ut quorumdam improbanda opinio praestruit, sed in veridicae carnis substantia, in qua nunc sumus et vivimus, ac tempore iudicii coram Christo et sanctis angelis eius adstantes unusquisque referet corporis sui propria, prout gessit, sive bonum, sive malum, recepturus ab eo aut pro propriis actibus interminabilis beatitudinis regnum, aut pro suis sceleribus perpetuae damnationis interitum. 575 (36) Huius etenim fidei Ecclesia sancta catholica, baptismatis aqua abluta, Christi sanguine pretioso redempta, quae neque in fide habet rugam neque maculosi perfert operis notam (cf. Eph 5,23-27), insignibus pollet, virtutibus cluit (al.: claruit), Sanctique Spiritus donis referta coruscat. (37) Quae etiam cum Iesu Christo Domino nostro capite suo, cuius corpus esse nequaquam ambigitur, est perenniter regnatura atque omnes, qui nunc in ea minime consistunt sive constiterint aut ab ea recesserunt sive recesserint aut peccata in ea relaxari diffidentiae malo negaverint, nisi paenitudinis ope ad eam redierint et quaeque Nicaena synodus..., Constantinopolitanus conventus ..., Epheseni primi concilii amplecti auctoritas sanxit atque Chalcedone sanctorum una nimitas vel reliquorum conciliorum sive etiam omnium venerabilium Patrum in fide sana recte viventium edicta custodire praecipiunt, absque aliquo dubietatis naevo non crediderint, perpetuae damnationis sententia ulciscentur atque in fine saeculi cum diabolo eiusque sociis ignivomis rogis cremabuntur.
568-575 Saint Grégoire II, Ep. 'Desiderabilem mihi' ad S. Bonifatium, 22 Nov. 726 580 296a Quosdam baptizatos absque interrogatione symboli ab adulteris et indignis presbyteris fassus es. In his tua dilectio teneat antiquum morem Ecclesiae: quia, quisquis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizatus est, rebaptizari liceat minime; non enim in nomine baptizantis, sed in nomine Trinitatis huius gratiae donum percepit. Et teneatur, quod Apostolus dicit: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Cf. Eph 4, 5). Doctrinam vero spirit(u)alem talibus studiosius ut impertias demandamus.
580 Saint Grégoire II, Lettre à l'empereur Léon III (entre 726 et 730) 581 ( Versio:) Et dicis nos lapides et parietes ac tabellas adorare. Non ita est, ut dicis, imperator; sed ut memoria nostra excitetur, et ut custodia et imperita crassaque mens nostra erigatur et in altum provehatur per eos, quorum haec nomina et quorum appellationes et quorum hae sunt imagines; et non tamquam deos, ut tu inquis; absit! Non enim spem in illis habemus. Ac si quidem imago sit Domini, dicimus : Domine Iesu Christe Fili Dei, succurre et salva nos! Sin autem sanctae matris eius, dicimus Sancta Dei genitrix Domini mater, intercede apud Filium tuum verum Deum nostrum, ut salvas faciat animas nostras! Sin vero martyris: Sancte Stephane, qui pro Christo sanguinem tuum fudisti, qui ut protomartyr loquendi confidentiam habes, intercede pro nobis! Et de quovis martyre, qui passus est martyrium, ita dicimus. tales per illos preces offerimus. Nec ita est, uti dicis, imperator quasi deos martyres appellemus.
ES Saint Grégoire III, Ep. 'Magna nos habuit' à saint Boniface, évêque, vers 732 296b Illi quippe, qui baptizati sunt per diversitatem et declinationem linguarum gentilitatis, tamen, quod in nomine Trinitatis baptizati sunt, oportet eos per manus impositionis (impositionem) et sacri chrismatis confirmari.
582 Eosdemque, quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus.... Nam et eos, qui se dubitant fuisse baptizatos an non, vel qui a presbytero Iovi mactanti et immolaticias carnes vescenti, ut baptizentur praecipimus.
583 Pro obeuntibus quippe consuluisse dinosceris, si liceat oblationes offerre. Sancta sic tenet Ecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere christianis offerat oblationes atque presbyter eorum faciat memoriam. Et quamvis omnes peccatis subiaceamus, congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat. Non tamen pro impiis, quamvis christiani fuerint, tale quid agere licebit.
586 ( 2) Repperimus (in Bonifatii ep. ad papam)..., quod talia a te nobis referantur, quasi Nos corruptores simus canonum et Patrum rescindere traditiones quaeramus, ac per hoc, quod absit, cum nostris clericis in simoniacam haeresim incidamus, accipientes et compellentes quorum pallia tribuimus (compellentes, ut in quibus pallia tribuimus), ut (-!) nobis praemia largiantur, expetentes ab illis pecunias.... (Admonetur Bonifatius, ne tale quid iterum scribar), quia fastidiosum a Nobis et iniuriosum suscipitur, dum illud nobis ingeritur quod Nos omnino detestamur. Absit enim a Nobis et a nostris clericis, ut donum, quod per Spiritus Sancti gratiam suscepimus, pretio venumdemus... anathematizantes namque omnes, quicumque ausi fuerint donum Sancti Spiritus pretio venumdare.
ES Concile romain, Action III, 25 octobre 745 587 ... Clemens, qui per suam stultitiam sanctorum Patrum statuta (scripta) respuit vel omnia synodalia acta (parvipendit), inferens etiam Christianis judaismum, dum praedicet fratris defuncti accipere uxorem (uxorem posse in matrimonium iungi), insuper et Dominum Iesum Christum descendentem ad inferos omnes (-!) pios et impios exinde praedicat (simul inde) abstraxisse, ab omni sit (-!) sacerdotali officio nudatus (deponatur) et anathematis vinculo obligatus (obligetur).
587 Saint Zacharias, Ep. 'Virgilius et Sedonius' ad S. Bonifatium, 1 juillet 746 (745?) 588 297 Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui latinam linguam penitus ignorabat et, dum baptizaret, nesciens latini eloquii, infringens linguam diceret: 'Baptizo te in nomine Patria et Filia et Spiritus Sancti'. Ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed... si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut supra fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur...
ES Saint Zacharias, Ep. 'Sacris liminibus' à saint Boniface, 1 mai 748 589 297a In illa (Anglorum synodo) tale decretum et iudicium firmissime praeceptum et diligenter demonstratum esse dignoscitur, ut quicumque sine invocatione Trinitatis lotus fuisset, quod sacramentum regenerationis non haberet. Quod omnino verum est; quia si mersus in fonte baptismatis quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus non est, nisi fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizatus. ... Hoc quoque observari (observasse) in supradicta synodo sacerdotes, ut, qui vel unam de Trinitate personam in baptismo non nominaret, illud baptismum esse non posse, quod pro certo verum est, quia qui unum ex sancta Trinitate confessus non fuerit, perfectus Christianus esse non potest.
ES Etienne II (III), 'Responsa Carisiaca' (Quiercy), a. 754 592 (Resp. XIV.) De illo presbytero, qui baptizavit isto modo sic rustice: In nomine Patris mergo et Filii mergo et Spiritus Sancti mergo, et ipse presbyter nescit, si episcopus fuit qui eum benedixit: hic, qui ordinationem suam ignorat, omnino abiiciendus est...; infantes vero illi, quos baptizavit, licet rustice, quia in nomine sanctae Trinitatis sunt baptizati, in eo permaneant baptismo.
ES Hadrien I, Ep. 'Pastoralibus curis' ad patriarch. Tarasium, 785 298 ... Pseudosyllogus ille, qui sine Apostolica Sede... factus est adversus venerabilium Patrum traditionem contra divinas imagines, anathematizetur praesentibus apocrisiariis nostris..., et Domini nostri Iesu Christi sermo compleatur, quia: 'portae inferi non praevalebunt adversus eam' (Mt 16,18); et rursus: 'Tu es Petrus ...' (Mt 16, 18-19). Cuius sedes in omnem terrarum orbem primatum tenens refulget, et caput omnium ecclesiarum Dei consistit.
Hadrien I, Ep. "Institutio universalis" aux évêques d'Espagne, (entre 785 et 791) 595 299 ... De partibus vestris pervenit ad nos lugubre capitulum, quod quidam episcopi ibidem degentes, videlicet Eliphandus et Ascaricus cum aliis eorum consentaneis, Filium Dei adoptivum confiteri non erubescunt, quod nullus quamlibet haeresiarcha talem blasphemiam ausus est oblatrare, nisi perfidus ille Nestorius,qui purum hominem Dei confessus est Filium...
596 300 Illud autem, quod alii ex ipsis dicunt, quod praedestinatio ad vitam sive ad mortem in Dei sit potestate et non nostra; isti dicunt 'Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate?'; alii iterum dicunt: 'Ut quid rogamus Deum, ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii ?' Revera enim nullam rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati Fulgentii episcopi ad Eugipium presbyterum contra sermonem cuiusdam Pelagiani opuscula directa: 'Opera ergo misericordiae ac iustitiae praeparavit Deus in aeternitate incommutabilitatis suae...; praeparavit ergo iustificandis hominibus merita; praeparavit iisdem glorificandis et praemia; malis vero non praeparavit voluntates malas aut opera mala, sed praeparavit eis iusta et aeterna supplicia. Haec est aeterna praedestinatio futurorum operum Dei, quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter praedicamus.'
ES Hadrien I, Ep. 'Instituio universalis' ad episcopos Hispaniae, 785 301 Porro, dilectissimi, diversa capitula, quae ex illis audivimus partibus, id est: quod multi dicentes se catholicos esse, communem vitam gerentes cum Iudaeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potu seu in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt : et illud, quod inhibitum est, ut nulli liceat iugum ducere cum infidelibus; ipsi enim filias suas cum alio benedicent, et sic populo gentili tradentur et quod sine examinatione praefati presbyteri, ut praesint, ordinantur : et alius quoque immanis invaluit error perniciosus, ut, etiam vivente viro, mulieres sibi in conubio sortiantur ipsi pseudosacerdotes, simulque et de libertate arbitrii, et alia multa, sicut de illis audivimus partibus, quae longum est dici. ...
Concile de Nicée II (oecum. VII; 787); Action VII, 13 octobre 787; Definitio de sacris imaginibus 600 302 (definitio) ... Regiae quasi continuati semitae, sequentesque divinitus inspiratum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et catholicae traditionem Ecclesiae (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat), definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quam intemeratae Dominae nostrae sanctae Dei genitricis, honrobiliumque Angelorum, et omnium Sanctorum simul et almorum virorum.
601 302 Quanto enim frequentius per imaginalem formationem videntur, tanto, qui has contemplantur, alacrius eriguntur ad primitivorum earum memoriam et desiderium, ad osculum et ad honorariam his adorationem tribuendam, non tamen ad veram latriam, quae secundum fidem est quaeque solam divinam naturam decet, impartiendam: ita ut istis, sicuti figurae pretiosae ac vivificae crucis, et sanctis evangeliis, et reliquis sacris monumentis, incensorum et luminum oblatio ad harum honorem efficiendum exhibeatur, quemadmodum et antiquis piae consuetudinis erat. Imaginis enim honor ad primitivum transit: et qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam.
602 303 (probatio) Sic enim robur obtinet sanctorum Patrum nostrorum doctrina, id est, traditio sanctae catholicae Ecclesiae, quae a finibus usque ad fines terrae suscepit evangelium. Sic Paulum, qui in Christo locutus est (cf Cor2 2.17), et omnem divinum apostolicum coetum et paternam sanctitatem exsequimur tenentes traditiones (Thess2 2.14), quas accepimus. Sic triumphales Ecclesiae prophetice canimus hymnos: Gaude satis, filia Sion, praedica, filia Jerusalem: jucundare et laetare ex toto corde tuo. Abstulit Dominus a te injustitias adversantium tibi: redemit te de manu inimicorum tuorum. Dominus rex in medio tui: non videbis mala ultra (Soph 3.14s: Sptg) et pax in te in tempus aeternum.
603 304 (Sanctio) Eos ergo, qui audent aliter sapere aut docere aut secundum scelestos haereticos ecclesiasticas traditiones spernere et novitatem quamlibet excogitare, vel proicere aliquid ex his, quae sutn Ecclesiae deputata, sive evangelium, sive figuram crucis, sive imaginalem picturam, sive sanctas reliquias martyris; aut excogitare prave aut astute ad subvertendum quidquam ex legitimis traditionibus Ecclesiae catholicae; vel etiam quasi communibus uti sacris vasis aut venerabilibus monasteriis: si quidem episcopi aut clerici fuerint, deponi praecipimus; monachos autem vel laicos a communione segregari.
600-603 Concile de Nicée II (oecum. VII); Action VIII, 23 octobre 787
604 305 Can. 3. Omnis electio a principibus facta episcopi aut presbyteri aut diaconi irrita maneat secundum regulam (Can. apost. 30), quae dicit: Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur, et segregentur omnes, qui illi communicant. Oportet enim, ut, qui provehendus est in episcopum, ab episcopis eligatur, quemadmodum a sanctis Patribus, qui apud Nicaeam convenerunt, in regula (Can. Nicaen. 4) definitum est, quae dicit: Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia, episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit aut propter instantem necessitatem aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et aliis per litteras consentientibus, tunc consecratio fiat. Firmitas autem eorum, quae geruntur, per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur antistiti.
605 306 Nos venerandas imagines recipimus. Nos (eos), qui ita non sentiunt, anathemati subiicimus...
606 307 Si quis Christum Deum nostrum circumscriptum non confitetur secundum humanitatem, anathema sit.
607 Si quis evangelicas historias imaginibus expressas non admittit, an. sit.
608 Si quis ipsas non salutat, cum sint in nomine Domini et Sanctorum eius anathema sit.
609 308 Si quis omnem ecclesiasticam traditionem sive scriptam sive non scriptam reicit, anathema sit.
604-609 Hadrien I, Ep. "Si tamen licet" aux évêques d'Espagne (793 ou 794) 610 309 Materia autem causalis perfidiae inter cetera reicienda de adoptione Jesu Christi Fili Dei secundum carnem falsis argumentationibus digesta, pefidorum verborum ibi stramina incomposito calamo legebantur. Hoc catholica Ecclesia nunquam credidit, numquam docuit, numquam male credentibus assensum praebuit. ...
611 309 Ipse enim (Christus) de se innotuit, cujus filius esset, cum Patris nomen se asserit hominibus adnuntiasse. Ait enim: "Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo" (Jo 17.6). Nomen paternum tunc manifestavit hominibus, cum se Patris Filium verum et non putativum, proprium innotuit et non adoptivum. Sed notandum quod dicitur: "hominibus, quos dedisti mihi". Non enim isti ex illis hominibus, quos ei Pater dederat et immo quos ille cum Patre ante mundi constitutionem elegerat, qui eum adoptivum et non proprium Filium confitentur, quasi alienus aliquando a Patre fuerit aut per carnis extraneus ab eo factus esset adsumptionem, cum, ut Verbum caro fieret, una exstiterit Patris Filiique voluntas, sicut scriptum est: "Ut facerem voluntatem tuam; Deus meus, volui" (Ps 39.9). Hinc alias dicit: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum" (Jo 20.17). Distincte enim dixit "meum" et "vestrum", ejus videlicet non per gratiam, sed per naturam, noster vero per gratiam adoptionis. Porro numquam non fuit Filius, quia numquam non fuit Pater. Semper eum et ubique distincte Patrem appellat. "Pater" inquit "meus usque modo operatur, et ego operor" (Jo 5.17), et rursus: "Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te" (Jo 17.1), et: "Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est" (Jo 10.29). Quodsi secundum eorum callidam tergiversationem cuncta, quae protulimus, ad divinitatem tantummodo Filii Dei referenda opinantur, dicant, ubi umquam communi affectu dixerit nobiscum "Pater noster". "Scit enim", inquit "Pater vester, quid vobis opus est" (Mt 6.8). Non ait "noster", quasi nobiscum adoptatus per gratiam. Et alibi "Estote ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est" (Mt 5.48). Cur non dixit "noster"? Quia aliter noster et aliter suus. Hinc rursus ait: "Si vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?" (Lc 11.13) et cetera. hinc Paulus, vas electionis, ait: "Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum" (Rom 8.32). Scimus enim, quia non est traditus secundum divinitatem, sed secundum id quod homo verus erat.
310 ... Adoptivum eum Filium, quasi purum hominem, calamitati(s) humanae subiectum et, quod pudet dicere, servum eum, impii et ingrati tantis beneficiis, liberatorem nostrum non pertimescitis venenosa fauce susurrare. ... Cur non veremini, queruli detrectatores, Deo odibiles, illum servum nuncupare, qui vos de servitute diaboli liberavit? ... Nam etsi in umbra prophetiae dictus est servus (cf. Ib 1,8sqq) propter servilis formae conditionem, quam sumpsit ex Virgine, ... hoc nos ... intelligimus et secundum historiam de sancto Iob et allegorice de Christo dictum. ...
ES Concile de Francfort (Frankfurt / Main), 794; Ep. synod. des évêques de France aux autorités d'Espagne
612 311 ... Invenimus enim in libelli vestri principio scriptum, quod posuistis vos: "Confitemur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine initio ex Patre genitum, coaeternum et consubstantialem, non adoptione, sed genere". Item post pauca eodem loco legebatur: "Confitemur et credimus eum factum ex muliere, factum sub lege (cf Gal 4.4), non genere esse Filium Dei, sed adoptione, non natura, sed gratia". Ecce serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quosque decipiat...
613 312 Quod etiam et in sequentibus adjunxistis, in professione Nicaeni symboli non invenimus dictum, in Christo duas naturas et tres substantias (cf DS 567), et "homo deificus et Deus humanatus". Quid est natura hominis, nisi anima et corpus? vel quid est inter naturam et substantiam, ut tres substantias necesse sit nobis dicere, et non magis simpliciter, sicut sancti Patres dixerunt, confiteri Dominum nostrum Jesum Christum DEum verum et verum homnem in una persona? Mansit vero persona Filii in sancta Trinitate, cui persoane humana accessit natura, ut esset una persona, Deus et homo, non homo deificus et humanatus Deus, sed Deus homo et homo Deus: propter unitatem personae unus Dei Filius, et idem hominis Filius, perfectus Deus, perfectus homo. Perfectus homo non est nisi anima et corpore... , nec negamus et nos, Christo haec tria veraciter inesse, divinitatem scilicet, animam et corpus. Sed quia vere Deus et homo dicitur, in Dei nomine totum quod Dei est designatur, in hominis vero totum quicquid hominis intelligitur. Ideo sufficit, in eo unam perfectam divinitatis et alteram perfectam humanitatis confiteri substantiam. ... Consuetudo ecclesiastica solet in Christo duas substantias nominare, Dei videlicet et hominis. ...
614 313 Si ergo Deus verus est, qui de Virgine natus est, quomodo tunc potest adoptivus esse vel servus? Deum enim nequaquam audetis confiteri servum vel adoptivum: et si eum propheta servum nominasset, non tamen ex condicione servitutis, sed ex humilitatis obedientia, qua factus est Patri "oboediens usque ad mortem" (Phil 2.8).
615 314 Can.1. ... In primordio capitulorum exortum est de impia ac nefanda haeresi Eliphandi, Toletanae sedis episcopi, et Felicis, Orgellitanae, eorumque sequacibus, qui lmale sentientes in Dei Filio asserebant adoptionem: quam omnes qui supra sanctissimi Patres et respuentes una voce contradixerunt atque hanc haeresim funditus a sancta Ecclesia eradicandam statuerunt.
ES Concile de Frioul (foroiuliense) (796 ou 797), Symbole De Trinitate divina 616 (Post Symb. C'politanum sequitur:) Sanctam autem, perfectam inseparabilem et ineffabilem veramque Trinitatem, i. e. Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, individuam confiteor in unitate naturae, quia trinus et unus est Deus: trinus nimirum per distinctionem personarum unus vero per substantiam inseparabilem deitatis. Has igitur tres personas . . . non putativas vel quasi suspicabiles tantum, sed veras, subsistentes, coaeternas, coaequales credimus et consubstantiales...
617 Nam Pater verus Deus, vere et proprie Pater est, qui genuit ex se, i. e. ex sua substantia, intemporaliter et sine initio verum Filium, coaeternum, consubstantialem et coaequalem sibi. -Et Filius verus Deus, vere et proprie est Filius, qui ante omnia saecula genitus est de Patre intemporaliter et absque ullo initio... Et numquam fuit Pater sine Filio, nec Filius sine Patre... -Spiritus namque Sanctus verus Deus, vere et proprie Spiritus Sanctus est: non genitus nec creatus, sed ex Patre Filioque intemporaliter et inseparabiliter procedens. Consubstantialis, coaeternus et aequalis Patri Filioque semper est, erat et erit. Et numquam fuit Pater aut Filius sine Spiritu Sancto, nec Spiritus Sanctus sine Patre et (vel) Filio.
618 Et idcirco inseparabilia sunt semper opera Trinitatis, et nihil est in sancta Trinitate diversum aliquid aut dissimile vel inaequale: non divisum naturaliter, non confusum personaliter, nihil maius aut minus, non anterior, non posterior, non inferior, non superior; sed una et aequalis potestas, par gloria, sempiterna et coaeterna consubstantialisque maiestas...
619 314a De hac autem ineffabili Trinitate sola Verbi Dei persona, i.e. Filius, ... descendit de caelis, unde numquam recesserat; Incarnatus est de Spiritu Sancto et semper virgine Maria verus homo factus, verusque permanet Deus. (D 314a) Nec obfuit humana et temporalis nativitas divinae illi et intemporali nativitati, sed in una Christi Jesu persona verus Dei verusque hominis Filius, non alter hominis Filius, alter Dei,sed unus idmque Dei homnisque Filius, in utraque natura, divina scilicet et humana, Deus verus et homo verus, non putativus Dei Filius, sed verus; non adoptivus, sed proprius, quia numquam fuit propter hominem quem adsumpsit a Patre alienus. Solus enim sine peccato natus est homo, quoniam solus est icarnatus de Spiritu Sancto et immaculata Virgine novus homo. Consubstantialis Deo Patri in sua, i.e. divina; consubstantialis etiam matri, sine sorde peccati, in nostra, i.e. humana. et ideo in utraque natura proprium eum et non adoptivum Dei Filium confitemur, quia inconfusibiliter et inseparabiliter adsumpto homine unus idemque est Dei et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter matri secundum humanitatem; proprius tamen Patri in utroque...
616-619 Denzinger 566 Vor
Denzinger 620 Conc. Ticinense (Pavia), a. 850 620 315 (8) Illud quoque salutare sacramentum, quod commendat Jacobus Apostolus dicens: 'Infirmatur quis ... remittetur ei' (Iac 5,14s), solerti praedicatione populis innotescendum est: magnum sane ac valde appetendum mysterium, per quod, si fideliter poscitur, et peccata remittuntur, et consequenter corporalis salus restituitur... Hoc tamen sciendum, quia, si is, qui infirmatur, publicae paenitentiae mancipatus est, non potest huius mysterii consequi medicinam, nisi prius reconciliatione percepta communionem corporis et sanguinis Christi meruerit. Cui enim reliqua sacramenta interdicta sunt, hoc uno nulla ratione uti conceditur.
ES Conc. Carisiacum (Quiercy-sur-Oise), mai 853 621 316 Cap. 1. Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit quem in sanctitate iustitiae permanere voluit. Homo libero arbitrio male utens peccavit et cecidit, et factus est 'massa perditionis' totius humani generis. Deus autem bonus et iustus elegit ex eadem massa perditionis secundum praescientiam suam quos per gratiam praedestinavit (Rom 8, 29 ss; Eph 1, 11) ad vitam, et vitam illis praedestinavit aeternam : ceteros autem, quos iustitiae iudicio in massa perditionis reliquit, perituros praescivit, sed non ut perirent praedestinavit; poenam autem illis quia iustus est, praedestinavit aeternam. Ac per hoc unam Dei praedestinationem tantummodo dicimus, quae aut ad donum pertinet gratiae aut ad retributionem iustitiae.
622 317 Cap. 2. Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus : et habemus liberum arbitrium ad bonum, praeventum et adiutum gratia, et habemus liberum arbitrium ad malum, desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum et gratia de corrupto sanatum.
623 318 Cap. 3. Deus omnipotens 'omnes homines' sine exceptione 'vult salvos fieri' (I Tim 2, 4), licet non omnes salventur. Quod autem quidam salvantur, salvantis est donum : quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum.
624 319 Cap.4. Christus Jesus D.N., sicut nullus homo est, fuit vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit vel erit homo, pro quo passus non fuerit; licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem, sed ad infidelium et ad non credentium ea fide "quae per dilectionem operatur" (Gal 5.6), respicit partem; quia poculum humanae salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina, habet quidem in se, ut omnibus prosit: sed si non bibitur, non medetur.
621-624 Conc. Valentinum (Valence), 8 janvier 855 625 320 Can. 1. ... Novitates vocum et praesumptivas garrulitates, unde potius inter fratres contentionum et scandalorum fomes excitari potest, quam aedificatio ulla timoris Dei succrescere, cum studio omni devitamus. Indubitanter autem doctoribus pie et recte tractantibus verbum veritatis, ipsisque sacrae Scripturae lucidissimis expositoribus, id est Cypriano, Hilario, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, ceterisque in catholica pietate quiescentibus, reverenter auditum et obtemperanter intellectum submittimus, et pro viribus, quae ad salutem nostram scripserunt, amplectimur. Nam de praescientia Dei, et de praedestinatione, et de quaestionibus aliis, in quibus fratrum animi non parum scandalizati probantur, illud tantum firmissime tenendum esse credimus quod ex maternis Ecclesiae visceribus nos hausisse gaudemus.
626 321 Can. 2. 'Deum praescire et praescisse aeternaliter et bona, quae boni erant facturi, et mala, quae mali sunt gesturi', quia vocem Scripturae dicentis habemus: 'Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant' (Dn 13, 42), fideliter tenemus; et placet tenere, 'bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eandem gratiam aeterna praemia accepturos : malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam iustitiam aeterna ultione damnandos' : ut secundum Psalmistam: 'Quia potestas Dei est, et Domini misericordia, ut reddat unicuique secundum opera sua' (Ps 61, 12 s), et sicut apostolica doctrina se habet: 'His quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam : his autem, qui (sunt) ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum' (Rom 2, 7ss). In eodem sensu idem alibi : 'In revelatione', inquit, 'Domini nostri Jesu Christi de caelo cum angelis virtutis eius, in igne flammae dantis vindictam his, qui non noverunt Deum, et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Jesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas, ... cum venerit glorificari in Sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt' (2 Thess 1, 7ss).
627 321 Nec prorsus ulli malo praescientiam Dei imposuisse necessitatem, ut aliud esse non posset, sed quod ille futurus erat ex propria voluntate, sicuti Deus, qui novit omnia antequam fiant, praescivit ex sua omnipotenti et incommutabili majestate. " Nec ex praejudicio ejus aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari'. 'Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt; sed quia boni esse noluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt'.
628 322 Can. 3. Sed et de praedestinatione Dei placuit, et fideliter placet, iuxta auctoritatem apostolicam, quae dicit: 'An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?' (Rom 9, 21 ) ubi et statim subiungit : 'Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata sive praeparata in interitum, ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam' (Rom 9, 22 s) : fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem impiorum ad mortem: in electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum : in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere iustum Dei iudicium. 'Praedestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quae ipse vel gratuita misericordia vel iusto iudicio facturus erat' secundum Scripturam dicentem: 'Qui fecit, quae futura sunt' (Is 45, 11: Septg.) : in malis vero ipsorum malitiam praescivisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est.
629 322 Poenam sane maium meritum eorum sequentem, uti Deum, qui omnia prospicit, praescivisse et praedestinasse, quia iustus est, apud quem est, ut sanctus Augustinus ait, de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Ad hoc siquidem facit Sapientis dictum : 'Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus' (Prv 19, 29). De hac immobilitate praescientiae praedestinationis Dei, per quam apud eum futura iam facta sunt, etiam apud Ecclesiasten bene intelligitur dictum: Cognovi, quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum. Non possumus his addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur (Eccle 3,14). 'Verum aliquos ad malum praedestinatos esse divina potestate', videlicet ut quasi aliud esse non possint, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum mali credere velint cum omni detestatione', sicut Arausica(na) Synodus, 'illis anathema dicimus' (DS 397).
630 323 Can. 4. Item de redemptione sanguinis Christi, propter nimium errorem,qui de hac causa exortus est, ita ut quidam, sicut eorum scripta indicant, etiam pro illis impiis, qui a mundi exordio usque ad passionem Domini in sua impietate mortui aeterna damnatone puniti sunt, effusum eum definiant. contra illud propheticum: Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne " (Os l3, 14): illud nobis simpliciter et fideliter tenendum ac docendum placet iuxta evangelicam et apostolicam veritatem, quod pro illis hoc datum pretium teneamus, de quibus ipse Dominus noster dicit: " Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipso (ipsum), non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (lo 3,14 ss), et Apostolus: " Christus ", inquit, 'semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata' (Hebr 9,28).
631 323 Porro capitula- (-quattuor, quae a concilio fratrum nostrorum minus prospecte suscepta sunt, propter inutilitatem vel etiam noxietatem, et errorem contrarium veritati: sed et alia-) XIX syllogismis ineptissime conclusa et, licet iactetur, nulla saeculari litteratura nitentia, in quibus commentum diaboli potius quam argumentum aliquod fidei deprehenditur, a pio auditu fidelium penitus explodimus, et ut talia et similia caveantur per omnia, auctoritate Spiritus Sancti interdicimus: novarum etiam rerum introductores, ne districtius feriantur, castigandos esse censemus.
632 324 Can. 5. Item firmissime tenendum credimus, quod omnis multitudo fidelium 'ex aqua et Spiritu Sancto' (Jo 3, 5) regenerata, ac per hoc veraciter Ecclesiae incorporata, et iuxta doctrinam apostolicam in morte Christi baptizata (Rom 6, 3), in eius sanguine sit a peccatis suis abluta : quia nec in eis potuit esse vera regeneratio, nisi fieret et vera redemptio : cum in Ecclesiae sacramentis nihil sit cassum, nihil ludificatorium, sed prorsus totum verum, et ipsa sui veritate ac sinceritate subnixum. Ex ipsa tamen multitudine fidelium et redemptorum alios salvari aeterna salute, quia per gratiam Dei in redemptione sua fideliter permanent, ipsius Domini sui vocem in corde ferentes: 'Qui ... perseveraverit usque in finem, hic salvus erit' (Mt 10,22 et 24,13): alios, quia noluerunt permanere in salute fidei, quam initio acceperunt, redemptionisque gratiam potius irritam facere prava doctrina vel vita, quam servare elegerunt, ad plenitudinem salutis et ad perceptionem aeternae beatitudinis nullo modo pervenire. (Provocatur ad Rom 6, 3; Col 3, 27; Hebr 10, 22s 26 28s).
633 325 Can 6. Item de gratia, per quam salvantur credentes, et sine qua rationalis creatura numquam beate vixit, et de 1ibero arbitrio per peccatum in primo homine infirmato, sed per gratiam Domini Iesu fidelibus eius redintegrato et sanato, idipsum constantissimi et fide plena fatemur, quod sanctissimi Patres auctoritate sacrarum Scripturarum nobis tenendum reliquerunt, quod Africana (DS 222), quod Arausica(na) (DS 370ss) Synodus professa est, quod beatissimi Pontifices Apostolicae Sedis (DS 238ss) catholica fide tenuerunt : sed et de natura et gratia, in aliam partem nullo modo declinare praesumentes. Ineptas autem quaestiunculas, et aniles pene fabulas (I Tim 4, 7), Scotorumque pultes puritati fidei nauseam inferentes quae periculosissimis et gravissimis temporibus, ad cumulum laborum nostrorum, usque ad scissionem caritatis miserabiliter et lacrimabilter succreverunt, ne mentes christianae inde corrumpantur et excidant a simplicitate et castitate fidei, quae est in Christo (2 Cor 11, 3) Jesu, penitus respuimus, et ut fraterna caritas cavendo a talibus auditum castiget, Domini Christi amore monemus.
ES Saint Nicolas I, Conc. Romain, 860 et 863 326 Cap. 5. Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones vel decreta pro catholica fide, pro ecclesiastica disciplina, pro correctione fidelium, pro emendatione sceleratorum vel interdictione imminentium vel futurorum malorum a Sedis Apostolicae praeside salubriter promulgata contempserit, anathema sit.
Concile Romain (Saint Nicolas I), 862 635 327 Cap.1 (7). Veraciter quidem credendum est et omnimodis profitendum, quia Dominus noster Iesus Christus Deus et Dei Filius passionem crucis tantummodo secundum carnem sustinuit, deitate autem impassibilis mansit, ut apostolica docet auctoritas et sanctorum Patrum luculentissime doctrina ostendit.
636 328 Cap. 2 (8). His (Hi) autem, qui aiunt, quia Redemptor noster et Dominus (-!) Jesus Christus et Dei Filius passionem crucis secundum deitatem sustinuit, quod (quoniam) impium est et catholicis mentibus exsecrabile, anathema sit (sint).
637 329 Cap. 9 (4). Omnibus enim, qui dicunt, quod hi, qui sacrosancti fonte baptismatis credentes in Patrem et Filium Sanctumque Spiritum renascuntur, non aequaliter originali abluantur delicto, anathema sit.
ES Saint Nicolas I, Ep. 'Proposueramus quidem' à l'empereur Michel, 28 septembre 865 638 330 ... Neque ab Augusto neque ab omni clero neque a regibus neque a populo iudex iudicabitur... 'Prima Sedes non iudicabitur a quoquam'...
639 331 Ubinam legistis, imperatores antecessores vestros in synodalibus conventibus interfuisse, nisi forsitan in quibus de fide tractatum est, quae universalis est, quae omnium communis est, quae non solum ad clericos, verum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos ? ... Quanto magis ad potioris auctoritatis iudicium tenditur querimonia, tanto adhuc amplius maius culmen petendum est, quousque gradatim perveniatur ad eam Sedem, cuius causa aut a se, negotiorum meritis exigentibus, in melius commutatur, aut solius Dei sine quaestione reservatur arbitrio.
640 332 Porro si Nos non audieritis, restat, ut sitis apud Nos necessario, quales Dominus noster Iesus Christus hos haberi praecepit, qui Ecclesiam Dei audire contempserint, praesertim cum Ecclesiae Romanae privilegia, Christi ore in b. Petro firmata, in Ecclesia ipsa disposita, antiquitus observata et a sanctis universalibus synodis celebrata atque a cuncta Ecclesia iugiter venerata, nullatenus possint minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari, quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit.... Ista igitur privilegia huic sanctae Ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata, sed iam solummodo celebrata et venerata, nos cogunt nosque compellunt 'omnium habere sollicitudinem ecclesiarum' Dei (cf. 2 Cor 11,28)...
641 333 Quoniam, cum secundum canones, ubi est maior auctoritas, iudicium inferiorum sit deferendum, ad dissolvendum scilicet vel ad roborandum : patet profecto Sedis Apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum (cf. DS 232), 'neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemo sit appellare permissus'... Ergo de iudicio Romani praesulis non retractando, quia nec mos exigit, quod diximus comprobato, non negamus eiusdem Sedis sententiam posse in melius commutari, cum aut sibi subreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum vel temporum seu gravium necessitatum dispensatorie quiddam ordinare decreverit. quoniam et egregium Apostolum Paulum quaedam fecisse dispensatorie legimus, quae postea reprobasse dinoscitur; quando tamen illa, Romana videlicet Ecclesia, discretissima consideratione fieri delegerit, non quando ipsa, quae bene sunt diffinita, retractari renuerit...
642 333 Vos autem, quaesumus, nolite praeiudicium Dei Ecclesiae irrogare : illa quippe nullum imperio vestro praeiudicium infert, cum magis pro stabilitate ipsius aeternam divinitatem exoret et pro incolumitate vestra et perpetua salute iugi devotione precetur. Nolite, quae sua sunt, usurpare; nolite, quae ipsi soli commissa sunt, velle surripere, scientes, quia tanto nimirum a sacris debet omnis mundanarum rerum administrator esse remotus, quanto quemlibet ex catalogo clericorum et militantium Deo nullis convenit negotiis saecularibus implicari. Denique hi, quibus tantum humanis rebus et non divinis praeesse permissum est, quomodo de his, per quos divina ministrantur, iudicare praesumant, penitus ignoramus. Fuerunt haec ante adventum Christi, ut quidam typice reges simul et sacerdotes exsisterent; quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia, quodque in membris suis diabolus imitatus, utpote qui semper quae divino cultui conveniunt sibimet tyrannico spiritu vindicare contendit, ut pagani imperatores iidem et 'maximi pontifices' dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eundem regem atque pontificem, ultra sibi nec imperator iura pontificatus arripuit, nec pontifex nomen imperatorium usurpavit. Quoniam idem 'Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus' (I Tim 2, 5) sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, propria volens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursus in inferna demergi, ut et christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur: quatenus spiritalis actio carnalibus distaret incursibus, et ideo militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus: ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolletur utroque suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur.
ES Saint Nicolas I, Resp. 'Ad consulta vestra' aux Bulgares, 13 novembre 866 643 334 Cap 3... Sufficiat secundum leges solus eorum consensus, de quorum coniunctionibus agitur; qui consensus si solus in nuptiis forte defuerit, cetera omnia, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur, Joanne Chrysostomo magno doctore testante, qui ait: 'Matrimonium non facit coitus, sed voluntas'.
644 334a Cap. 15. Interrogatis, utrum homines illi, qui hoc ab illo (pseudo-presbytero) baptismo receperunt, Christiani sint an iterum baptizari debeant. Sed si in nomine summae ac individuae Trinitatis baptizati fuere, Christiani profecti sunt et eos, a quocumque Christiano baptizati sunt, iterato baptizari non convenit; quoniam ... 'baptismum ...sive ab adultero vel a fure fuerit datum, ad percipientem munus pervenit illibatum'. ( DS 356)... Et ideo mali (malus) bona ministrando non aliis sed sibi detrimenti cumulum ingerunt (ingerit), ac per hoc certum est quia quos ille Graecus baptizavit, nulla portio laesionis attingit, propter illud: 'Hic est qui baptizat' (Jo 1, 33), id est Christus, et iterum : 'Deus incrementum dat' (1 Cor 3, 7), subauditur : et non homo.
645 Cap. 71. Non potest aliquis (sacerdos adulter) quantumcumque pollutus sit, sacramenta divina polluere, quae purgatoria cunctarum remedia contagionum exsistunt. Nec potest solis radius per cloacas et latrinas transiens aliquid exinde contaminationis attrahere; proinde qualiscumque sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinare non potest; idcirco ab eo, usquequo episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda est : quoniam mali bona ministrando se tantummodo laedunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat... Sumite igitur intrepide ab omni sacerdote Christi mysteria, quoniam omnia in fide purgantur.
646 335 Cap. 104. A quodam Judaeo, nescitis utrum christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de his sit agendum consulitis. Hi profecto, si in nomine sanctae Trinitatis vel tantum in nomine Christi, sicut in Actibus Apostolorum (2, 38; 19, 5) legimus, baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosius), constat eos non esse denuo baptizandos: sed primum, utrum christianus aut paganus ipse Judaeus exstiterit, vel si postmodum factus fuerit christianus, investigandum est, quamvis non praetereundum esse credamus, quid beatus de baptismo dicat Augustinus : 'Jam satis' inquit 'ostendimus ad baptismum, qui verbis evangelicis consecratur, non pertinere cuiusquam vel dantis vel accipientis errorem sive de Patre sive de Filio sive de Spiritu Sancto aliter sentiat quam doctrina caelestis insinuat', et iterum: 'Sunt etiam quidam ex eo numero, qui adhuc nequiter vivant aut etiam in haeresibus vel in gentilium superstitionibus iaceant, et tamen etiam illic 'novit Dominus, qui sunt eius' (2 Tim 2, 19). Namque in illa ineffabili praescientia multi, qui foris videntur, intus sunt'. Et alio loco: 'Etiam corde tardiores, quantum existimo, intelligunt baptisma Christi nulla perversitate hominis sive dantis sive accipientis posse violari'; et rursus : 'Potest tamen' ait tradere separatus, sicut potest habere separatus, sed quam perniciose tradere; ille autem cui tradit potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat'.
647 Cap. 41. De his (iis) autem, qui christianitatis bonum suscipere renuunt, ... nihil aliud scribere possumus vobis, nisi ut eos ad fidem rectam monitis, exhortationibus et ratione illos potius quam vi, quod vane sapiant, convincatis.... Porro illis violentia, ut credant, nullatenus inferanda est. Nam omne quod ex voto non est, bonum esse non potest (affertur Ps 53,8; 118,108; 27,7); ultronea quippe Deus obsequia et exhiberi tantum ab ultroneis praecipit : nam si vim inferre voluisset, nullus omnipotentiae illius resistere potuisset.
648 Cap. 86. Si fur vel latro deprehensus fuerit, et negaverit quod si impingitur, asseritis apud vos, quod iudex caput eius verberibus tundat et aliis stimulis ferreis, donec veritatem depromat, ipsius latera pungat; quam rem nec divina lex nec humana prorsus admittit, cum non invita, sed spontanea debeat esse confessio, nec sit violenter elicienda, sed voluntarie proferenda; denique, si contigerit vos etiam illis poenis illatis nihil de his, quae passo in crimen obiiciuntur, penitus invenire, nonne saltem tunc erubescitis, et quam impie iudicetis agnoscitis? Similiter autem, si homo criminatus, talia passus sustinere non valens, dixerit se perpetrasse quod non perpetravit: ad quem, rogo, tantae impietatis magnitudo revolvitur nisi ad eum, qui hunc talia cogit mendaciter confiteri ? Quamvis non confiteri noscatur, sed loqui, qui hoc ore profert, quod corde non tenet! ... Porro cum liber homo crimine fuerit appetitus, nisi iam pridem repertus est alicuius sceleris reus, aut tribus testibus convictus poenae succumbit, aut si convinci non potuerit, ad Evangelium sacrum, quod sibi obiicitur, minime commisisse iurans absolvitur, et deinceps huic negotio finis imponitur, quemadmodum crebro dictus Apostolus gentium attestatur: 'Omnis inquiens 'controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum' (Hebr 6, 16).
643-648 Concile de Constantinople IV (oecum. VIII), Sessio X, 28 février 870; Canons 650 336 Can. 1. Per aequam et regiam divinae iustitiae viam inoffense incedere volentes, veluti quasdam lampades semper lucentes et illuminantes gressus nostros, qui secundum Deum sunt, sanctorum Patrum definitiones et sensus retinere debemus.
651 336 Quapropter et has ut 'secundum eloquia' secundum magnum et sapientissimum Dionysium arbitrantes et existimantes, etiam de eis cum divino David promptissime canamus : 'Mandatum Domini lucidum illuminans oculos' (Ps 18, 9: citatur et Ps 118,105; Prv 6, 23; Is 26, 9: Septg).... Luci enim veraciter assimilatae sunt divinorum canonum hortationes et dehortationes, secundum quod discernitur melius a peiore et expediens atque proficuum ab eo, quod non expedire, sed et obesse dignoscitur.
652 336 Igitur regulas, quas sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae tam a sanctis famosissimis Apostolis quam ab orthodoxorum universalibus necnon et localibus conciliis vel etiam a quolibet deiloquo Patre ac magistro Ecclesiae traditae sunt, servare ac custodire profitemur; his et propriam vitam et mores regentes et omnem sacerdotii catalogum, sed et omnes, qui Christiano censentur vocabulo, poenis et damnationibus et e diverso receptionibus ac iustificationibus, quae per illas prolatae sunt et definitae, subiici canonice decernentes; tenere quippe traditiones, quas accepimus sive per sermonem sive per epistolam (cf. 2 Thess 2, 14) Sanctorum, qui antea fulserunt, Paulus admonet aperte, magnus Apostolus.
653 337 Can. 3. Sacram imaginem Domini nostri Jesu Christi et omnium Liberatris et Salvatoris, aequo honore cum libro sanctirum Evangeliorum adorari decernimus.
654 337 Sicut enim per syllabarum eloquia, quae in libro feruntur, salutem consequemur omnes, ita per colorum imaginariam operationem et sapientes et idiotae cuncti ex eo, quod in promptu est, perfruuntur utilitate; quae enim in syllabis sermo, haec et scriptura, quae in coloribus est, praedicat et commendat; et dignum est, ut secundum congruentiam rationis et antiquissimam traditionem propter honorem, quia ad principalia ipsa referentur, etaim derivative iconae honrentur et adorentur aeque ut sanctirum sacer Evangeliorum liber atque typus pretiosae crucis.
655 337 Si quis ergo non adorat iconam Salvatoris Christi, non videat formam ejus, quando veniet in gloria paterna glorificari et glorificare sanctos suos (cf Thess2 1.10); sed alienus sit a communione ipsius et claritate;
656 337 similiter autem et imaginem intemerate matris ejus et Dei genitricis Mariae; insuper et iconas sanctorum Angelorum depingimus, quemadmodum eos figurat verbis divina Scriptura; sed et laudabilissimorum Apostolorum, Prophetarum, martyrum et sanctorum virorum, simul et omnium Sanctorum, et honoramus et adoramus. ( ) Et qui sic se non habent, anathema sint a Patre et Filio et Spiritu Sancto.
657 338 Can. 11. Veteri et Novo Testamento unam animam rationabilem et intellectualem habere hominem docente et omnibus deiloquis Patribus et magistris Ecclesiae eandem opinionem asseverantibus: in tantum impietatis quidam, maiorum inventionibus dantes operam, devenerunt, ut duas eum habere animas impudenter dogmatizare et quibusdam irrationabilibus conatibus ... propriam haeresim confirmare pertentent.
658 338 Itaque sancta haec et universalis Synodus ... talis impietatis inventores et patratores et his similia sentientes magna voce anathematizat, et definit atque promulgat, neminem prorsus habere vel servare quoquo modo statuta huius impietatis auctorum. Si autem quis contraria gerere praesumpserit huic sanctae et magnae Synodo, anathema sit et a fide atque cultura Christianorum alienus.
659 339 Can. 12. (graece non exstat) Apostolicis et synodicis canonibus promotiones et consecrationes episcopotum et potentia et praeceptione principium factas penitus interdicentibus, concordantes definimus et sententiam nos quoque proferimus, ut, si quis episcopus per versutiam vel tyrannidem principum huiusmodi dignitatis consecrationem susceperit, deponatur omnimodis, utpote qui non ex voluntate Dei et ritu ac decreto ecclesiastico, sed ex voluntate carnalis sensus ex hominibus et per homines Dei domum possidere voluit vel consensit.
660 340 Can. 17 (lat.). Illud autem tamquam perosum quiddam ab auribus nostris repulimus, quod a quibusdam imperitis dicitur, non posse synodum absque principali praesentia celebrari : cum nusquam sacri canones convenire saeculares principes in conciliis sanxerint, sed solos antistites. Unde nec interfuisse illos synodis, exceptis conciliis universalibus, invenimus : neque enim fas est, saeculares principes spectatores fieri rerum, quae sacerdotibus Dei nonnumquam eveniunt ...
661 341 Can. 21. (Haec pars graece non exstat) Dominicum sermonem, quem Christus sanctis Apostolis et discipulis suis dixit, quia: 'Qui vos recipit, me recipit' (Mt 10, 40); 'et qui vos spernit, me spernit' (Lc 10, 16), ad omnes etiam, qui post eos secundum ipsos facti sunt Summi Pontifices et pastorum principes in Ecclesia catholica dictum esse credentes definimus, neminem prorsus mundi potentium quemquam eorum, qui patriarchalibus sedibus praesunt, inhonorare aut movere a proprio throno tentare, sed omni reverentia et honore dignos iudicare; praecipue quidem sanctissimum Papam senioris Romae, deinceps autem Constantinopoleos patriarcham, deinde vero Alexandriae ac Antiochiae atque Hierosolymorum; sed nec alium quemcunque conscriptiones contra sanctissimum Papam senioris Romae ac verba complicare et componere sub occasione quasi diffamatorum quorundam criminum; quod et nuper Photius fecit et multo ante Dioscorus.
662 341 Quisquis autem tanta iactantia et audacia usus fuerit, ut secundum Photium vel Dioscorum in scriptis vel sine scriptis iniurias quasdam contra sedem Petri, Apostolorum principis, moveat, aequalem et eandem quam illi condemnationem recipiat.
663 341 Si vero quis aliqua saeculi potestate fruens vel potens, pellere tentaverit praefatum Apostolicae cathedrae Papam aut aliorum patriarcharum quemquam, anathema sit.
664 341 Porro si Synodus universalis fuerit congregata, et facta fuerit etiam de sancta Romanorum Ecclesia quaevis ambiguitas et controversia oportet venerabiliter et cum convenienti reverentia de proposita quaestione sciscitari et solutionem accipere aut proficere ut profectum facere, non tamen audacter sententiam dicere contra Summos senioris Romae Pontifices.
650-664 Jean VIII, Ep. 'Unum est' aux princes de Sardaigne, vers septembre 873 668 Unum est, unde vos modicum paterno more debeamus monere; quod nisi emendaveritis, grande peccatum incurritis, et ob hoc, sicut speratis, non lucra, sed magis vobis dam(p)na augebitis. Igitur Graecorum studiis, sicut didicimus, multi a paganis captivi sublati in vestris partibus venundantur et a vestratibus empti sub iugo servitutis tenentur; cum constet pium et sanctum esse, veluti Christianos decet, ut, cum eos vestrates ab ipsis Graecis emerint, pro amore Christi liberos esse dimittant, et non ab hominibus, sed ab ipso Domino nostro Iesu Christo mercedem accipiant. Unde vos exhortamur et paterno amore praecipimus, ut, cum captivos aliquos ab ipsis redemeritis, pro salute animae vestrae liberos eos abire sinatis.
ES Saint Etienne V (VI), Ep. 'Consuluisti de infantibus' ad Ludbertum archiep. Maguntinum (Mainz), inter 887-888 670 Consuluisti de infantibus, qui in uno lecto cum parentibus dormientes mortui reperiuntur, utrum ferro candente an (aut) aqua fervente seu alio quolibet examine parentes se purificare debeant eos non oppressisse. Monendi namque sunt et protestandi parentes, ne tam tenellos secum in uno collocent lecto, ne (nec) negligentia qualibet provenient suffocentur vel opprimantur, unde ipsi homicidii rei inveniantur. Nam ferri candentis vel aquae ferventis examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri non censent canones; et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est, superstitiosa adinventione non est praesumendum. Spontanea enim confessione vel testium approbatione publicata delicta, habita prae oculis Dei timore, commissa sunt regimini nostro iudicare; occulta vero et incognita illius sunt iudicio relinquenda, 'qui solus novit corda filiorum hominum' (cf. 3 Reg 8, 39). Hi autem qui probantur vel confitentur talis reatus se noxios, tua eos castiget moderatio, quia si conceptum in utero qui per aborsus (abortum) deleverit, homicida est, quanto magis qui unius saltem diei puerulum peremerit, homicidam se esse excusare nequibit?
ES Jean XV, Ep. Enc. 'Cum conventus esset' ad episcopos et abbates Galliae et Germaniae, 3 février 993 675 342 (2) ... Communi consilio decrevimus, memoriam illius, id est sancti Udalrici episcopi, affectu piissimo, devotione fidelissima venerandam : quoniam sic adoramus et colimus reliquias martyrum et confessorum, ut eum, cuius martyres et confessores sunt, adoremus; honoramus servos, ut honor redundet in Dominum, qui dixit: 'Qui vos recipit, me recipit' (Mt 10,40): ac proinde nos qui fiduciam nostrae iustitiae non habemus, illorum precibus et meritis apud clementissimum Deum iugiter adiuvemur, quia divina saluberrima praecepta. et sanctorum canonum ac venerabilium Patrum instabant efficaciter documenta omnium ecclesiarum pio considerationis intuitu, immo apostolici moderaminis annisu, utilitatum commoditatem atque firmitatis perficere integritatem, quatenus memoria Udalrici iam praefati venerabilis episcopi divino cultui dicata exsistat, et in laudibus Dei devotissime persolvendis semper valeat proficere.
ES Denzinger 620 Vor
Denzinger 675 Saint Léon IX, Ep. " Congratulamur vehementer " à Pierre, patriarche d'Antioche, 13 avril 1053; Profession de Foi 680 343 Firmiter (enim) credo sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem esse, totamque in Trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem, coaeternam et coomnipotentem, uniusque voluntatis, potestatis et maiestatis: creatorem omnium creaturarum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom 11, 36), quae sunt in caelo et in terra, visibilia et invisibilia. Credo etiam singulas quasque in Sancta Trinitate personas unun Deum verum, plenum et perfectum.
681 344 Credo quoque ipsum Dei Patris Filium, Verbum Dei aeternaliter natum ante omnia tempora de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et coaequalem Patri per omnia in divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto ex Maria semper virgine, cum anima rationali: duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem: duas voluntates et operationes habentem: Deum verum et hominem verum: proprium in utraque natura atque perfectum: non commixtionem atque divisionem passum, non adoptivum, neque phantasticum: unicum et unum Deum, Filium Dei in duabus naturis, sed in unius personae singularitate: impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et pro nostra salute passum vera carnis passione et sepultum, ac resurrexisse a mortuis die tertia vera carnis resurrectione: propter quam confirmandam cum discipulis nulla indigentia cibi, sed sola voluntate et potestate, comedisse: die quadragesimo post resurrectionem cum carne, qua surrexit, et anim ascendisse in caelum et sedere in dextera Patris, inde decimo die misisse, Spiritum Sanctum, et inde, sicut ascendit, venturum iudicare vivos et mortuos, et redditurum unicuique secundum opera sua.
682 345 Credo etiam Spiritum Sanctum, plenum et perfectum verumque Deum, a Patre et Filio procedentem, coaequalem et coessentialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio, per prophetas locutum.
683 346 Hanc sanctam et individuam Trinitatem non tres Deos, sed in tribus personis et in una natura sive essentia unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem et incommutabilem ita credo et confiteor, ut Patrem ingenitum, Filium unigenitum, Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum, sed a Patre et Filio procedentem, veraciter praedicem.
684 347 ( Varia:) Credo sanctam, catholicam et apostolicam, unam esse veram Ecclesiam, in qua unus datur baptismus et vera omnium remissio peccatorum. Credo etiam veram resurrectionem eiusdem carnis, quam nunc gesto, et vitam aeternam.
685 348 Credo etiam Novi et Veteris Testamenti, legis et Prophetarum et Apostolorum unum esse auctorem, Deum et Dominum omnipotentem. Deum praedestinasse solummodo bona, praescivisse autem bona malaque. Gratiam Dei praevenire et subsequi hominem credo et profiteor, ita tamen, ut liberum arbitrium rationali creaturae non denegem. Animam non esse partem Dei, sed ex nihilo creatam, et absque baptismate originali peccato obnoxiam, credo et praedico.
686 349 Porro anathematizo omnem haeresim extollentem se adversus sanctam Ecclesiam catholicam, pariterque eum, quicunque aliquas scripturas praeter eas, quas catholica Ecclesia recipit, in auctoritate habendas esse crediderit vel veneratus fuerit. Quattuor Concilia omnimode recipio et velut quattuor evangelia veneror: quia per quattuor partes mundi universalis Ecclesia, in his tanquam in quadro lapide, fundata consistit (cf. DS 472).... Pari modo recipio et veneror reliqua tria Concilia.... Quidquid supradicta septem sancta et universalia Concilia senserunt et collaudaverunt, et sentio et collaudo, et quoscunque anathematizaverunt, anathematizo.
ES Saint Léon IX, Ep. 'Ad splendidum nitentis' ad S. Petrum Damiani, a. 1054 687 ... Oportet, sicut desideras, Apostolicam Nostram interponamus auctoritatem, quatenus scrupulosam legentibus auferamus dubietatem, et constet omnibus certum, Nostro iudicio placuisse quaecumque continet ipse libellus (Gomorrhianus) diabolico igni velut aqua oppositus. Igitur ne caenosae libidinis impunita licentia pervagetur, necesse est Apostolicae severitatis congrua reprehensione refellatur, et tamen aliquod tentamentum in austeritate ponatur.
688 Ecce omnes illi, qui quavis quattuor generum quae dicta sunt foeditate polluuntur, prospecta aequitatis censura ab omnibus immaculatae Ecclesiae gradibus tam sacrorum canonum quam Nostro iudicio depelluntur. Sed Nos humanius agentes eos qui vel propriis manibus vel (invicem) inter se egerunt semen, vel etiam inter femora profuderunt, et non longo usu nec cum pluribus, si voluptatem refrenaverint et digna paenitudine probrosa commissa luerint, admitti ad eosdem gradus, in quibus in scelere manentes, non permanentes, fuerant, divinae miserationi confisi, volumus atque etiam iubemus; ablata aliis spe recuperationis sui ordinis, qui vel per longa tempora secum sive cum aliis vel cum pluribus, brevi licet tempore, quolibet duorum foeditatis genere, quae descripseras, maculati vel, quod est horrendum dictu et auditu, in terga prolapsi sunt. Contra quod Nostrum Apostolicae sanctionis decretum si quis ausus fuerit vel iudicare vel latrare, ordinis sui se noverit periculo agere.
ES Conc. Romanum (Nicolas II), a. 1059; Professio fidei in Eucharistiam Berengario praescripta
690 Ego Berengarius ... cognoscens veram et apostolicam fidem, anathematizo omnem haeresim, praecipue eam, de qua hactenus infamatus sum: quae adstruere conatur, panem et vinum, quae in altari ponuntur post consecrationem solummodo sacramentum, et non verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento, manibus sacerdotum tractari vel frangi vel fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae Ecclesiae et Apostolicae Sedi, et ore et corde profiteor de sacramento dominicae mensae eam fidem me tenere, quam dominus et venerabilis papa Nicolaus et haec sancta Synodus auctoritate evangelica et apostolica tenendam tradidit mihique firmavit: scilicet panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, et sensualiter, non solum sacramento, sed in veritate, manibus sacerdotum tractari et frangi et fidelium dentibus atteri, iurans per sanctam et homousion Trinitatem et per haec sacrosancta Christi evangelia. Eos vero, qui contra hanc fidem venerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis, aeterno anathemate dignos esse pronuntio.
ES Saint Léon IX, Ep. 'In terra pax hominibus' ad Michaelem Cerularium et Leonem Acridanum, 2 septembre 1053 350 Cap. 5. ... Dicimini Apostolicam et Latinam Ecclesiam nova praesumptione atque incredibili audacia nec auditam nec convictam palam damnasse, pro eo maxime, quod de azymis audeat commemorationem Dominicae passionis celebrare. Ecce incauta reprehensio vestra, ecce non bona gloriatio vestra, quando ponitis in coelum os vestrum, cum lingua vestra, transiens in terra (PS 72, 9), humanis argumentationibus et coniecturis antiquam fidem confodere ac subvertere moliatur. ...
351 Cap. 7. ... Sancta Ecclesia super petram, id est Christum, et super PETRUM vel Cepham, filium Ioannis, qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia inferi portis, disputationibus scilicet haereticorum, quae vanos ad interitum introducunt, nullatenus foret superanda ; sic pollicetur ipsa Veritas, per quam sunt vera, quaecunque sunt vera: 'Portae inferi non praevalebunt adversus eam' (Mt 16,18). Cuius promissionis effectum se precibus impetrasse a Patre idem Filius protestatur, dicendo ad PETRUM: 'Simon, ecce Satanas' etc. (Lc 22, 31). Erit ergo quisquam tantae dementiae, qui orationem illius, cuius velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare ? Nonne a Sede principis Apostolorum, Romana videlicet Ecclesia, tam per eundem PETRUM, quam per successores suos, reprobata et convicta atque expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide PETRI, quae hactenus nec defecit, nec usque in finem deficiet, sunt confirmata ?
352 Cap. 11. ... Praeiudicium faciendo summae Sedi de qua nec iudicium licet facere cuiquam hominum, anathema accepistis ab universis Patribus omnium venerabilium Conciliorum. ...
353 Cap. 32. ... Sicut cardo immobilis permanens ducit et reducit ostium, sic PETRUS et sui successores liberum de omni Ecclesia habent iudicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum, quia 'Summa Sedes a nemine iudicatur' (v. D 330 sqq.).
Conc. (minus) Lateranense (Nicolas II), avril 1060 691 354 Domnus papa Nicolaus synodo in basilica Constantiniana praesidens dixit: ( 1) Erga simoniacos nullam misericordiam in dignitate servanda habendam esse decernimus; sed iuxta canonum sanctiones et decreta sanctorum Patrum eos omnino damnamus, ac deponendos esse apostolica auctoritate sancimus.
692 354 ( 2) De iis autem, qui non per pecuniam, sed gratis sunt a simoniacis ordinati, quia quaestio a longo tempore est diutius ventilata, omnem nodum (modum) dubietatis absolvimus: ita ut super hoc capitulo neminem deinceps ambigere permittamus.... Eos, qui usque modo gratis sunt a simoniacis consecrati, ... in acceptis ordinibus manere permittimus ... Ita tamen auctoritate sanctorum Apostolorum Petri et Pauli omnimodis interdicimus, ne aliquando aliquis successorum Nostrorum ex hac Nostra permissione regulam sibi vel alicui assumat vel praefigat: quia non hoc (hoc non) auctoritas antiquorum Patrum iubendo aut concedendo promulgavit, sed temporis nimia necessitas permittendum a Nobis extorsit.
693 ( 3) De cetero autem si quis hinc in posterum ab eo, quem simoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et consecrator et consecratus non disparem damnationis sententiam subeat, sed uterque depositus paenitentiam agat et privatus a propria dignitate persistat.
694 ( 5) Nicolaus episcopus episcopis omnibus: Statuimus decretum de simoniaca tripartita haeresi, id est (1.) de simoniacis simoniace ordinatoribus (ordinantibus) vel ordinatis, (2.) et de simoniacis simoniace a non simoniacis, (3.) et simoniacis non simoniace a simoniacis: Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores secundum ecclesiasticos canones a proprio gradu decidant. Simoniaci quoque simoniace a non simoniacis ordinati similiter ab officio male accepto removeantur. Simoniacos autem non simoniace a simoniacis ordinatos misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate concedimus in officio permanere.
691-694 Alexandre II, Ep. 'Super causas' ad Rainaldum episc. Cumanum, a. 1063 695 Super causas Guillandi (Gissandi) presbyteri tui de morte episcopi sui, prae(de)cessoris tui, infamati, in medium consuluimus.... si certi accusatores defuerint, tunc dictante iustitia, sine omni controversia, presbyter quaecumque ob hoc iniuste amisit, ac sacerdotium accipiat et integra beneficia, purgationem tamen antea, duobus sibi sacerdotibus iunctis, ubi accusator cessaverit, eumdem ex se praebere suo committimus arbitrio. Vulgarem denique ac nulla canonica sanctione fultam legem, ferventis scilicet sive frigidae aquae ignitique ferri contactum aut cuiuslibet popularis inventionis (quia fabricante haec sunt omnino ficta invidia) nec ipsum exhibere nec aliquo te modo volumus postulare immo apostolica auctoritate prohibemus firmissime.
ES Alexandre II, Ep. 'Licet ex' ad Landulfum princ. Benevent., a. 1065 698 Licet ex devotionis studio non dubitamus procedere, quod nobilitas tua Judaeos ad christianitatis cultum disponit adducere, tamen quia id inordinato videris studio agere, necessarium duximus, admonendo tibi litteras nostras dirigere. Dominus enim noster Jesus Christus nullum legitur ad sui servitium violenter coegisse, sed humili exhortatione, reservata unicuique proprii arbitrii libertate, quoscumque ad vitam praedestinavit aeternam non iudicando, sed proprium sanguinem fundendo ab errore revocasse.... Item beatus Gregorius, ne eadem gens ad fidem violentia trahatur, in quadam sua epistola interdicit.
698 Conc. Romain (Saint Grégoire VII), Iusiurandum Berengarii Turon., 11 février 1079 700 355 Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Iesu Christi Domini nostri et post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de Virgine et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, et quod sedet ad dexteram Patris, et verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae. Sicut in hoc Brevi continetur et ego legi et vos intelligitis, sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adiuvet et haec sacra (sancta Dei) Evangelia.
700 Bienheureux Urbain II, Ep. 'Debent subditi' ad Petrum episc. Pistor. et Rusticum abb. Vallumbros., a. 1088 701 ... Daibertum a Guezelone licet simoniaco non simoniace eiusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum, et b. Innocentii papae sententia constat declaratum, quod Guezelon haereticus, quem constat ab haereticis ordinatum, quia nihil habuit, dare nihil potuit ei, cui manus imposuit. Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati, Damasi papae testimonio roborati, qui ait: 'Reiterari oportere, quod male actum est', Daibertum, ab haereticis corpore et spiritu digressum atque utilitati Ecclesiae pro viribus insudantem, ex integro, Ecclesiae necessitate ingruente, diaconum constituimus. Quod non reiterationem existimari censemus, sed tantum integram diaconii dationem, quoniam quidem, ut praediximus, qui nihil habuit, nihil dare potuit.
ES Bienheureux Urbain II, Ep.'Gaudemus filii' ad Lanzonem, Rodulfum etc., 1 février 1091 702 Illud sane omni modo requirendum est, utrum (Poppo) per manus Trevirensis illius dicti archiepiscopi simoniace fuerit in diaconem ordinatus. Quidquid enim ab eo extraordinarie indigneque suscepit, Nos Sancti Spiritus iudicio irritum esse censemus, ut eosdem ordines ab aliquo sortiatur episcopo catholico praesenti auctoritate praecipimus. Talis enim ordinator, cum nihil habuerit, dare nihil potuit.
ES Conc. Beneventanum (Bienheureux Urbain II), coeptum 18. Mart. 1091 703 356 Can. 1. Nullus deinceps in episcopum eligatur, nisi qui in sacris ordinibus religiose inventus est. Sacros autem ordines dicimus diaconatum ac presbyteratum. Hos siquidem solos primitiva legitur Ecclesia habuisse; super his solum praeceptum habemus Apostoli.
703 Conc. (minus) Lateranense (Pascal II), 1102
704 357 Anathematizo omnem haeresim et praecipue eam, quae statum praesentis Ecclesiae perturbat, quae docet et adstruit : anathema contemnendum et Ecclesiae ligamenta spernenda esse. Promitto autem oboedientiam Apostolicae Sedis Pontifici Domino Paschali eiusque successoribus sub testimonio Christi et Ecclesiae, affirmans quod affirmat, damnans quod damnat sancta et universalis Ecclesia.
ES Conc. Guastallense (Pascal II), 22 octobre 1106 705 358 (4) Per multos iam annos regni Teutonici latitudo ab Apostolicae Sedis unitate divisa est. In quo nimirum schismate tantum periculum factum est, ut, quod cum dolore dicimus, vix pauci sacerdotes aut clerici catholici in tanta terrarum latitudine reperiantur. Tot igitur (ergo) filiis in hac strage iacentibus, christianae pacis necessitas exigit, ut super hos (hoc) materna Ecclesiae viscera aperiantur. Patrum itaque (ergo) nostrorum exemplis et script(ur)is instructi, qui diversis temporibus Novatianos, Donatistas et alios haereticos in suis ordinibus susceperunt: praefati regni episcopos in schismate ordinatos, nisi aut invasores aut simoniaci aut criminosi comprobentur, in officio episcopali suscipimus. Id ipsum de clericis cuiuscumque ordinis constituimus, quos vita scientiaque commendat.
ES Conc. (minus) Lateranense (Pascal II), 7 Mart. 1110 706 Can. 9 (al. 4). Quicumque res naufragorum diripiunt, ut raptores et fratrum necatores ab Ecclesiae liminibus (limitibus) excludantur.
707 Can. 10 (Cc. Plac. 1) Quae de simoniacis statuta sunt, Nos quoque Sancti Spiritus iudicio ex apostolica auctoritate firmamus. (2) Quidquid igitur vel in sacris ordinibus vel in ecclesiasticis rebus (vel) data vel firmata (promissa) pecunia, (lingua aut obsequio) requisitum est, Nos irritum esse et nullas umquam vires obtinere censemus. (4) Qui vero scienter (se) a simoniacis consecrari, immo exsecrari passi sunt, eorum ordinationem (consecrationem) omnino irritam decernimus.
708 Can. 15 (Cc. Plac. 13). Illud quoque praecipimus, quod pro chrismate, baptismo et sepultura nihil umquam exigatur.
706-708 Conc. (oecum. IX) Latran I (Calliste II); canons, 27 mars 1123 710 359 Can. 1. 'Sanctorum Patrum exempla sequentes' et officii nostri debita innovantes, 'ordinari quemquam per pecuniam in Ecclesia Dei vel promoveri, auctoritate Sedis Apostolicae modis omnibus prohibemus. Si quis vero in Ecclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, acquisita (-!) prorsus careat dignitate'.
711 360 Can. 3 (al. 7). Presbyteris, diaconibus vel subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus et aliarum mulierum cohabitationem, praeter quas Synodus Nicaena (can. 3) propter solas necessitudinum causas habitare permisit, videlicet matrem, sororem, amitam vel materteram aut alias huiusmodi, de quibus nulla valeat iuste suspicio oriri.
712 361 Can. 4 (al. 8). Praeterea iuxta beatissimi Stephani (papae) sanctionem statuimus, ut laici, quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem ; sed secundum Apostolorum canones (can. 38, al. 39) omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut Deo contemplante dispenset. (Al. can. 9) Si quis ergo principum aut laicorum aliorum dispositionem (dispensationem vel donationem rerum) sive possessionem ecclesiasticarum rerum (possessionum ecclesiasticarum) sibi vindicaverit, ut sacrilegus iudicetur.
362 Can. 5. 'coniunctiones consanguineorum fieri prohibemus : quoniam eas et divinae et saeculi prohibent leges. Leges enim divinae hoc agentes et eos, qui ex eis prodeunt, non solum eiciunt, sed maledictos appellant ; vero saeculi infames tales (eos) vocant et ab hereditate repellunt. Nos itaque, Patres nostros sequentes, infamia eos notamus et infames esse censemus.'
363 Can. 10. Nullus in episcopum, nisi canonice electum ad consecrandum manus mittat. Quodsi praesumpserit, et consecratus et consecrator absque recuperationis spe deponatur.
ES Conc. (oecum. X) Latran II (Innocent II), coeptum 4. Apr. 1139; canons 715 364 Can. 2. Si quis praebendam, vel prioratum, seu decanatum, aut honorem, vel promotionem aliquam ecclesiasticam, seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utpote chrisma vel oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, interveniente exsecrabili ardore avaritiae per pecuniam acquisivit : honore male acquisito careat, et emptor atque venditor et interventor nota infamiae percellantur. Et nec pro pastu, nec sub obtentu alicuius consuetudinis ante vel post a quoquam aliquid exigatur, vel ipse dare praesumat : quoniam simoniacum est; sed libere et absque imminutione aliqua, collata sibi dignitate atque beneficio perfruatur.
716 365 Can. 13. Porro detestabilem et probrosam, divinis et humanis legibus per Scripturam in Veteri et in Novo Testamento abdicatam, illam, inquam, insatiabilem foeneratorum rapacitatem damnamus, et ab omni ecclesiastica consolatione sequestramus, praecipientes, ut nullus archiepiscopus, nullus episcopus vel cuiuslibet ordinis abbas, seu quivis in ordine et clero, nisi cum summa cautela usurarios recipere praesumat, sed in tota vita infames habeantur et, nisi resipuerint, christiana sepultura priventur.
717 366 Can. 22. 'Sane quia inter cetera unum est, quod sanctam maxime perturbat Ecclesiam, falsa videlicet paenitentia, confratres nostros et presbyteros admonemus, ne falsis paenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem paenitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo paenitentia agitur: aut cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. Unde scriptum est: 'Qui totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac 2,10): scilicet quantum ad vitam aeternam. Sicut enim, si peccatis esset omnibus involutus, ita, si in uno tantum maneat, aeternae vitae ianuam non intrabit. Falsa etiam fit paenitentia cum paenitens ab officio vel curiali vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevalet; aut si odium in corde gestetur, aut si offenso cuilibet non satisfiat, aut si offendenti offensus non indulgeat aut si arma quis contra iustitiam gerat.'
718 367 Can 23. 'Eos autem, qui religiositatis speciem simulantes, Domini corporis et sanguinis sacramentum, baptisma puerorum, sacerdotium et ceteros ecclesiasticos ordines et legitimarum damnant foedera nuptiarum, tanquam haereticos ab Ecclesia Dei pellimus et damnamus et per potestates exteras coerceri praecipimus. Defensores quoque ipsorum eiusdem damnationis vinculo innodamus.'
ES Concile de Sens, commencé le 2 juin 1140 (1141?); erreurs de Pierre Abélard 721 368 1. Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus Sanctus nulla potentia.
722 369 2. Quod Spiritus Sanctus non sit de substantia (omnipotentia) Patris (aut Filii), immo anima mundi.
370 (3- Quod Spiritus Sanctus sit anima mundi.)
723 371 3 (4). Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a jugo diaboli liberaret.
724 372 4 (5). Quod neque Deus et homo, neque haec persona quae Christus est, sit tertia persona in Trinitate.
725 373 5 (6). Quod liberum arbitrium per se sufficiat (sufficit) ad aliquod bonum.
726 374 6 (7). Quod ea solummodo possit (potest) Deus facere, quae facit (-!), vel dimittere, quae dimittit (-!), vel eo modo tantum, vel eo tempore, (quo facit) et non alio.
727 375 7 (8). Quod Deus nec debeat nec possit mala impedire.
728 376 8 (9). Quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum.
729 377 9 (10). Quod non peccaverunt, qui Christum ignorantes crucifixerunt (, et) 10. (-!) Quod non sit (est) culpae adscribendum, quicquid fit per ignorantiam.
731 378 11. Quod in Christo non fuerit spiritus timoris Domini
732 379 12. Quod potestas ligandi atque solvendi Apostolis tantum data sit, et (-!) non successoribus eorum (-!).
733 380 13. Quod propter opera nec melior nec peior efficiatur homo.
734 381 14. Quod ad Patrem, quia (qui) ab alio non est, proprie vel specialiter attineat omnipotentia (operatio), non etiam sapientia et benignitas.
735 382 15. Quod etiam castus timor excludatur a futura vita.
736 383 16. Quod diabolus immittat suggestiones (suggestionem) per appositionem (operationem) lapidum vel herbarum.
737 384 17. Quod adventus in fine saeculi posset (possit) attribui Patri.
738 385 18. Quod anima Christi perse non descendit ad inferos, sed per pontentiam tantum.
739 386 19. Quod neque opus neque voluntas neque concupiscentia neque delectatio, quae (cum) movet eam, peccatum sit, nec debemus eam velle exstingui (velle eam exstinguere).
721-739 Innocent II, Ep. 'Testante Apostolo' ad Henricum episc. Senon., 16 juillet 1140 387 Nos itaque, qui in cathedra Sancti PETRI, cui a Domino dictum est : 'Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos' (Lc 22, 32), licet indigni, residere conspicimur, communicato fratrum nostrorum episcoporum cardinalium consilio, destinata nobis a vestra discretione capitula et universa ipsius Petri (Abaelard) dogmata sanctorum canonum auctoritate cum suo auctore damnavimus, eique tanquam haeretico perpetuum silentium imposuimus. Universos quoque erroris sui sectatores et defensores a fidelium consortio sequestrandos et excommunicationis vinculo innodandos esse censemus.
Innocent II, Ep. 'Apostolicam Sedem' ad episc. Cremonensem, tp. incerto
741 388 Presbyterum, quem sine unda baptismatis extremum diem clausisse significasti, quia in sanctae matris Ecclesiae fide et Christi nominis confessione perseveravit, ab originali peccato solutum et caelestis patriae gaudium esse adeptum asserimus incunctanter. Lege super octavo libro Augustini de civitate Dei, ubi inter cetera legitur: 'Baptismus invisibiliter ministratur, quem non contemptus religionis, sed terminus necessitatis excludit'. Librum etiam beati Ambrosii de obitu Valentiniani idem asserentis revolve. Sopitis ergo quaestionibus, doctorum Patrum sententias teneas, et in ecclesia tua iuges preces hostiasque Deo offerri iubeas pro presbytero memorato.
ES Conc. Remense (Reims) (Eugene III), coeptum 21. Mart. 1148 745 'De primo tantum (capitulo) Romanus Pontifex diffinivit, ne aliqua ratio in theologia inter naturam et personam divideret, neve Deus divina essentia diceretur ex sensu ablativi tantum, sed etiam nominativi.'
ES Alexandre III, Ep. 'Ex litteris tuis' ad soldanum Iconii residentem, 1169 748 (Maria) concepit nempe sine pudore, peperit sine dolore, et hinc migravit sine corruptione, iuxta verbum angeli, immo Dei per angelum, ut plena, non semiplena, gratiae esse probaretur; et (ut) Deus Filius eius antiquum quod pridem docuit mandatum fideliter adimpleret, videlicet patrem et matrem honore praevenire, et ne caro Christi virginea, quae de carne matris virginis assumpta fuerat, a tota discreparet.
ES Alexandre III, Ep. 'Cum in nostra' ad Guilelmum archiep. Senon., 28. Maii 1170 749 Cum in Nostra esses olim praesentia constitutus, tibi viva voce iniunximus, ut suffraganeis tuis Parisius tibi ascitis ad abrogationem pravae doctrinae Petri quondam Parisiensis episcopi, qua dicitur quod Christus secundum quod est homo, non est aliquid, omnino intenderes et efficacem operam adhiberes. Inde siquidem est, quod fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus... suffraganeos tuos Parisius convoces et una cum illis et aliis... praescriptam doctrinam studeas penitus abrogare et a magistris scholaribus ibidem in theologia studentibus Christum sicut perfectum Deum, sic et perfectum hominem ex anima et corpore consistentem praecipias edoceri.
ES Conc. Remense, sous Eugene III, Professio fidei de Trinitate ; 1148 389 1. Credimus et confitemur simplicem naturam divinitatis esse Deum, nec aliquo sensu catholico posse negari, quin divinitas sit Deus et Deus divinitas. Si vero dicitur: Deum sapientia sapientem, magnitudine magnum, aeternitate aeternum, unitate unum, divinitate Deum esse et alia huiusmodi: credimus nonnisi ea sapientia, quae est ipse Deus, sapientem esse; nonnisi ea magnitudine quae est ipse Deus, magnum esse; nonnisi ea aeternitate quae est ipse Deus, aeternum esse; nonnisi ea unitate quae est ipse Deus, unum esse; nonnisi ea divinitate Deum, quae est ipse: id est, seipso sapientem, magnum, aeternum, unum Deum.
390 2. Cum de tribus personis loquimur, Patre, Filio et Spiritu Sancto, ipsas unum Deum, unam divinam substantiam esse fatemur. Et e converso cum de uno Deo, una divina substantia loquimur, ipsum unum Deum, unam divinam substantiam esse tres personas confitemur.
391 3. Credimus (et confitemur) solum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum aeternum esse, nec aliquas omnino res, sive relationes, sive proprietates, sive singularitates vel unitates dicantur, et huiusmodi alia, adesse Deo, quae sint ab aeterno, quae non sint Deus.
392 4. Credimus (et confitemur) ipsam divinitatem, sive substantiam divinam sive naturam dicas, incarnatam esse, sed in Filio.
Conc. Turonense (Tours), coeptum 19 mai 1163 747 (Cap. 2) Plures clericorum, et quod maerentes dicimus, eorum quoque qui praesens saeculum professione vocis et habitu reliquerunt, dum communes usuras, quasi manifestius damnatas, exhorrent, commodata pecunia indigentibus possessiones eorum in pignus accipiunt, et provenientes fructus percipiunt ultra sortem. Idcirco generalis Concilii decrevit auctoritas, ut nullus amodo constitutus in clero vel hoc vel aliud genus usurae exercere praesumat. Et si quis (hactenus) alicuius possessionem data pecunia sub hac specie vel condicione in pignus acceperit, si sortem suam, deductis expensis, de fructibus iam perceperit, absolute possessionem restituat debitori. Si autem aliquid minus habet, eo recepto, possessio libere ad dominum revertatur. Quodsi post huiusmodi constitutum in clero quisquam exstiterit qui detestandis usurarum lucris insistat, ecclesiastici officii periculum patiatur, nisi forte Ecclesiae beneficium fuerit, quod redimendum ei hoc modo de manu laici videatur.
ES Lettre Cum Christus du pape Alexandre III à l'archevêque de Reims, 18 février 1177
750 393 Cum Christus perfectus Deus perfectus homo sit, mirum est, qua temeritate quisquam audet dicere, quod Christus non sit aliquid secundum quod homo. Ne autem tanta possit in ecclesia Dei (dici) abusio suboriri vel error induci, (...) mandamus, quatenus (...) auctoritate Nostra sub anathemate interdicas, ne quis de cetero dicere audeat, Christum non esse aliquid secundum quod homo, quia sicut verus Deus, ita verus est homo ex anima rationali et humana carne subsistens.
ES Alexandre III, Ep. 'In civitate tua' ad archiep. Ianuensem, tp. incerto 753 394 In civitate tua dicis saepe contingere, quod, cum quidam piper, seu cinnamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt se illis, a quibus illas merces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus huiusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras: et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, cum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultari.
ES Alexandre III, Ep. 'Ex publico instrumento' ad episc. Brixiensem, tp. incerto 754 395 Quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia (excommunicationis), qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri, quod ab eo noscitur recepisse, et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane quod Dominus in Evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere (Mt 5, 32; 19, 9), intelligendum est, secundum interpretationem sacri eloquii, de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a viro suo cognita, licitum est (sibi) ad religionem transire.
ES Alexandre III, Ep. (fragm.) 'Verum post' ad archiep. Salernit., tp. incerto 755 396 Post consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante, eligere monasterium, sicut Sancti quidem de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos: et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire; quia cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere...
756 397 Si (inter virum et mulierem) legitimus consensus... interveniat de praesenti, ita quidem, ut unus alterum in suo mutuo consensu verbis consuetis expresse recipiat.... sive sit iuramentum interpositum sive non, non licet mulieri alii nubere. Et si nupserit, etiamsi carnalis copula sit secuta, ab eo separari debet, et, ut ad primum redeat, ecclesiastica districtione compelli, quamvis alii aliter sentiant, et aliter etiam a quibusdam praedecessoribus nostris sit aliquando iudicatum.
755-756 Denzinger 675 Vor
Denzinger 756 Alexandre III, Ep. (fragm.) ad Pontium episc. Claromont. (?), tp. incerto 757 398 Si quis sane puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen, et non dixerit: 'Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen', non est puer baptizatus (al.: Si quis - sane puerum tunc merserit dicendo: 'In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti': si non dixerit: 'Ego te baptizo', talis immersio non potest dici baptismus).
758 399 De quibus dubium est, an baptizati fuerint, baptizantur his verbis praemissis: 'Si baptizatus es, non te baptizo; sed, si nondum baptizatus es, ego te baptizo, etc.'
ES Conc. (oecum. XI) Latran III, 5 - 19 (22)? Mart. 1179 751 400 Cap. 10. Monachi non pretio recipiantur in monasterio... Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat. Is autem, qui acceperit, officii sui privatione mulctetur.
401 Cap. 27. Sicut ait beatus LEO, 'licet ecclesiastica disciplina, sacerdotali contenta iudicio, cruentas non efficiat ultiones : catholicorum tamen principum constitutionibus adiuvatur, ut saepe quaerant homines salutare remedium, dum corporale super se metuunt evenire supplicium'. Eapropter, quia in Gasconia, Albegesio et partibus Tolosanis et aliis locis ita haereticorum, quos alii Catharos, alii Patarenos, alii Publicanos, alii aliis nominibus vocant, invaluit damnata perversitas, ut iam non in occulto, sicut aliqui, nequitiam suam exerceant, sed suum errorem publice manifestent et ad suum consensum simplices attrahant et infirmos: eos et defensores et receptatores eorum anathemati decernimus subiacere, et sub anathemate prohibemus, ne quis eos in domibus vel in terra sua tenere vel fovere vel negotiationem cum eis exercere praesumat.
ES Conc. Veronense (Lucius III), exeunte Oct.-init. Nov. 1184 760 omnem haeresim, quocumque nomine censeatur, per huius Constitutionis seriem auctoritate apostolica condemnamus: In primis ergo Catharos et Patarinos et eos qui se Humiliatos vel Pauperes de Lugduno, falso nomine, mentiuntur, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, perpetuo decernimus anathemati subiacere.
761 402 Et quoniam nonnulli sub specie pietatis... auctoritatem sibi vindicant praedicandi..., omnes, qui vel prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel episcopo loci susceptam publice vel privatim praedicare praesumpserint, et universos, qui de sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi vel de baptismate seu de peccatorum confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana Ecclesia praedicat et observat, et generaliter quoscumque eadem Romana Ecclesia vel singuli episcopi per dioeceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi, Sede vacante, cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint, pari vinculo perpetui anathematis innodamus.
ES Lucius III, Ep. 'Dilectae in Christo' ad Simonem episc. Meldensem (Meaux), tp. incerto 762 ... Priorissa et conventus de Colonantia a Sede Apostolica quaesierunt, si iuvenis quidam, conversus earum, genitalibus destitutus, in pre sbyterum possit de permissione canonum ordinari. Nos itaque in hoc articulo distinctionem volentes canonicam observari, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras diligentius veritatem, si ab hostibus sectus fuerit vel a medicis aut nesciens carnis vitio reluctari ipse sibi manum iniecerit. Priores enim admittunt canones (cf. DSS 128a), si alias idoneus fuerit, tertium velut homicidam sui statuunt puniendum.
ES Urbain III, Ep. 'Consuluit nos' ad presbyterum Brixiensem, tp. incerto 764 403 Consuluit nos tua devotio, an ille in iudicio animarum quasi usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui ut vulgo dicitur, non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe maiore pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: Date mutuum, nihil inde sperantes (cf. Lc 6,35): huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, cum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda in animarum iudicio efficaciter inducendi.
ES Innocent III, Ep. 'Cum apud sedem' ad Ymbertum archiep. Arelat., 15 juillet 1198 766 404 Consuluisti nos, utrum mutus et surdus alicui possint matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur, et sufficiat ad matrimonium solus consensus illorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur: videtur, quod, si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari, cum, quod verbis non potest, signis valeat declarare.
ES Innocent III, Ep. 'Ex parte tua' ad episc. Mutinensem, a. 1200 776 404 In matrimoniis de cetero contrahendis illud te volumus observare, ut, postquam inter legitimas personas consensus legitimus intervenerit de praesenti, qui sufficit in talibus iuxta canonicas sanctiones et, si solus defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur si personae iunctae legitime cum aliis postea de facto contrahant, quod prius de iure factum fuerat, non poterit irritari.
ES Innocent III, Ep. 'Sicut universitatis' ad Acerbum consulem Florentinum, 30 octobre 1198