Enchiridion symbolorum, definitionum et declarationum (page 4)
767 Sicut universitatis conditor Deus duo magna luminaria in firmamento caeli constituit, luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, sic ad firmamentum universalis Ecclesiae, quae caeli nomine nuncupatur, duas magnas instituit dignitates: maiorem, quae quasi diebus animabus praeesset, et minorem, quae quasi noctibus praeesset corporibus, quae sunt pontificalis auctoritas et regalis potestas. Porro sicut luna lumen suum a sole sortitur, quae revera minor est illo quantitate simul et qualitate, situ pariter et effectu, sic regalis potestas ab auctoritate pontificali suae sortitur dignitatis splendorem; cuius conspectui quanto magis inhaeret, tanto maiori lumine decoratur, et quo plus ab eius elongatur aspecto, eo plus deficit (al. vitiose: proficit) in splendore.
ES Innocent III, Ep. 'Quanto te magis' ad Ugonem episc. Ferrariensem, 1 mai 1199 768 405 Tua fraternitas intimavit, quod altero coniugum ad haeresim transeunte, qui relinquitur, ad secunda vota desiderat convolare et filios procreare, quod utrum possit fieri de iure, per tuas Nos duxisti litteras consulendos. Nos igitur consultationi tuae de communi fratrum Nostrorum consilio respondentes distinguimus, licet quidam praedecessor noster (scl. Caelestinus III) sensisse aliter videatur, an ex duobus infidelibus alter ad fidem catholicam convertatur, vel ex duobus fidelibus alter labatur in haeresim vel decidat in gentilitatis errorem. Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel saltem non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, ei cohabitare volente: qui relinquitur, ad secunda, si voluerit, vota transibit; et in hoc casu intelligimus, quod ait Apostolus: 'Si infidelis discedit, discedat: frater enim vel soror non est servituti subiectus in huiusmodi' (cf. 1Co 7,15). Et canonem etiam, in quo dicitur: Quod 'contumelia creatoris solvit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur'.
769 406 Si vero alter fidelium coniugum vel labatur in haeresim vel transeat ad gentilitatis errorem, non credimus, quod in hoc casu is qui relinquitur, vivente altero possit ad secundas nuptias convolare licet in hoc casu maior appareat contumelia creatoris. Nam etsi matrimonium verum quidem inter infideles exsistat, non tamen est ratum: inter fideles autem verum quidem et ratum exsistit: quia sacramentum fidei, quod semel est admissum, numquam amittitur, sed ratum efficit coniugii sacramentum, ut ipsum in coniugibus illo durante perduret.
ES Innocent III, Ep. 'Cum ex iniuncto' ad Metenses (Metz), 12 juillet 1199 770 (Significavit Nobis episcopus Metensis,) quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo non modica, tracta quodammodo desiderio Scripturarum, Evangelia, Epistolas Pauli, Psalterium, Moralia, Iob et plures alios libros sibi fecit in Gallico sermone transferri; ... (quo vero factum est,) ut secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant et sibi invicem praedicare: qui etiam aspernantur eorum consortium, qui se similibus non immiscent ... Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt; et cum ipsis per eos verbum salutis proponitur, se melius habere in libellis suis et prudentius se posse id eloqui, submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas Scripturas et secundum eas studium adhortandi reprehendendum non sit, sed potius commendandum, in eo tamen apparent merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium sibi praedicationis usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt et eorum consortium aspernantur qui talibus non inhaerent.... Deus enim ... in tantum odit opera tenebrarum, ut (Apostolis) ... praeceperit dicens: 'Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine...' (Mt 10, 27); per hoc manifeste denuntians, quod evangelica praedicatio non in occultis conventiculis, sicut haeretici faciunt, sed in ecclesia iuxta morem catholicum est publice proponenda. ...
771 Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum qui ea fideli possunt concipere intellectu. Propter quod simplicioribus inquit Apostolus: 'Quasi parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam' (I Cor 3, 2). ... Tanta est enim divinae Scripturae profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit Scriptura: 'Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio' (Ps 63, 7). Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia, quae montem (Sinai) tetigerit, lapidetur (cf. Hebr 12, 20; Ex 19, 12 s), ne videlicet simplex aliquis vel et indoctus praesumat ad sublimitatem Scripturae sacrae pertingere vel eam aliis praedicare. Scriptum est enim: 'Altiora te ne quaesieris' (Eccli 3, 22). Propter quod dicit Apostolus: 'Non plus sapere quam oporteat sapere, sed sapere ad sobrietatem' (Rom 12, 3). Sicut enim multa sunt membra corporis, omnia vero membra non eundem actum habent, ita multi sunt ordines in Ecclesia, sed non omnes idem habent officium, quia secundum Apostolum 'alios quidem Dominus dedit apostolos, alios prophetas, alios autem doctores etc.' (Ep 4,11). Cum igitur doctorum ordo sit quasi praecipuus in Ecclesia, non debet sibi quisquam indifferenter praedicationis officium usurpare.
ES Innocent III, Const. 'Licet perfidia Iudaeorum', 15 septembre 1199 772 Licet perfidia Iudaeorum sit multipliciter improbanda, quia tamen per eos fides nostra veraciter comprobatur, non sunt a fidelibus graviter opprimendi ... Sicut ergo Iudaeis non debet esse licentia in synagogis suis, ultra quam permissum est lege, praesumere, ita in his, quae sunt illis concessa, nullum debent praeiudicium sustinere. Nos ergo, licet in sua magis velint duritia perdurare quam vaticinia prophetarum et Legis arcana (al.: prophetarum verba et suarum Scripturarum arcana) cognoscere atque ad christianae fidei notitiam pervenire, quia tamen Nostrae postulant defensionis auxilium, ex christianae pietatis mansuetudine, praedecessorum Nostrorum fel. mem. Calixti (II.), Eugenii (III.), Alexandri (III.), Clementis (III.) et Caelestini (III.) Romanorum Pontificum vestigiis inhaerentes, ipsorum petitionem admittimus eisque protectionis Nostrae clypeum indulgemus.
773 Statuimus enim (etiam), ut nullus Christianus invitos vel nolentes eos ad baptismum per violentiam venire compellat; sed si eorum quilibet sponte ad Christianos fidei causa confugerit, postquam voluntas eius fuerit patefacta, sine qualibet efficiatur calumnia Christianus. Veram quippe christianitatis fidem habere non creditur, qui ad Christianorum baptisma non spontaneus sed invitus cognoscitur pervenire. Nullus etiam Christianus sine potestatis terrae iudicio personas eorum nequiter laedere vel res eorum violenter auferre praesumat aut bonas quas hactenus in ea, in qua habitant regione, habuerint consuetudines immutare. Praeterea, in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos ullatenus non perturbet, nec aliquis ab eis indebita (coacta) servitia exigere vel extorquere contendat nisi ea quae ipsi praeteritis facere temporibus consueverunt. Ad haec, malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus, ut nemo coemeterium Iudaeorum mutilare audeat vel minuere, sive obtentu pecuniae corpora effodere iam humata.... (Excommunicantur ii, qui hoc decretum violant.) Eos autem dumtaxat huius protectionis praesidio volumus communiri, qui nihil machinari praesumpserint in subversionem fidei christianae.
ES Innocent III, Ep. 'Apostolicae Sedis primatus' ad (Iohannem) patriarcham C'polit., 12 novembre 1199
774 Apostolicae Sedis primatus, quem non homo, sed Deus, immo verius Deus homo constituit, multis quidem et evangelicis et apostolicis testimoniis comprobatur, a quibus postmodum constitutiones canonicae processerunt, concorditer asserentes sacrosanctam Ecclesiam in beato Petro Apostolorum principe consecratam quasi magistram et matrem ceteris praeeminere. Hic enim ... audire promeruit: 'Tu es Petrus ... tibi dabo claves regni caelorum' (Mt 16, 18 s). Nam licet primum et praecipuum Ecclesiae fundamentum sit unigenitus Dei Filius Jesus Christus, iuxta quod dicit Apostolus 'Quia fundamentum positum est, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus' (l Cor 3, 11), secundum tamen et secundarium Ecclesiae fundamentum est Petrus, etsi non tempore primus, auctoritate tamen praecipuus inter ceteros, de quibus Paulus Apostolus inquit: 'Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum' (Eph 2, 20). ... Huius etiam primatum Veritas per se ipsam expressit, cum inquit ad eum: 'Tu vocaberis Cephas' (Io 1, 42): quod etsi 'Petrus' interpretetur, 'caput' tamen exponitur, ut sicut caput inter cetera membra corporis, velut in quo viget plenitudo sensuum, obtinet principatum, sic et Petrus inter Apostolos et successores ipsius inter universos Ecclesiarum praelatos praerogativa praecellerent dignitatis, vocatis sic ceteris in partem sollicitudinis, ut nihil eis de potestatis plenitudine deperiret. Huic Dominus oves suas pascendas vocabulo tertio repetito commisit, ut alienus a grege dominico censeatur, qui eum etiam in successoribus suis noluerit habere pastorem. Non enim inter has et illas oves distinxit, sed simpliciter inquit: 'Pasce oves meas' (Jo 21, 17), ut omnes omnino intelligantur ei esse commissae. ... (Explicando allegorice Jo 21, 7:) Cum enim mare mundum designet (juxta Ps 103, 25), per hoc, quod Petrus se misit in mare, privilegium expressit pontificii singularis, per quod universum orbem susceperat gubernandum, ceteris Apostolis ut vehiculo navis contentis, cum nulli eorum universus fuerit orbis commissus, sed singulis singulae provinciae vel Ecclesiae potius deputatae. (Simile argumentum allegoricum deducitur ex Mt 14, 28 ss:) Per hoc quod Petrus super aquas maris incessit, super universos populos se potestatem accepisse monstravit.
775 Pro eo Dominus se orasse fatetur...: 'Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos' (Lc 22, 32), ex hoc innuens manifeste, quod successores ipsius a fide catholica nullo umquam tempore deviarent, sed revocarent magis alios et confirmarent etiam haesitantes, per hoc sic ei confirmandi alios potestatem indulgens, ut aliis necessitatem imponeret obsequendi. ... Huic praeterea dictum ... legisti: 'Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis' (Mt 16, 19). Quod si omnibus etiam Apostolis simul dictum esse reperias, non tamen aliis sine ipso, sed ipsi sine aliis attributam esse cognosces ligandi et solvendi a Domino facultatem, ut quod non alii sine ipso, ipse sine aliis posset ex privilegio sibi collato a Domino et concessa plenitudine potestatis...: Ipse (Petrus vidit) ... vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis in terram de caelo submitti, quod omnia quadrupedia et serpentia terrae ac caeli volatilia continebat (Act 10, 9 ss). ... Et vox ad eum est facta secundo: 'Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris'. Per quod innuitur manifeste, quod Petrus praelatus fuerit populis universis, cum vas illud orbem, et universitas contentorum in eo universas significet tam Iudaeorum quam gentium nationes. ...
ES Innocent III, Ep. 'Gaudemus in Domino' ad episc. Tiberiadensem, initio 1201 777 407 Utrum pagani uxores accipientes in secundo ve1 tertio vel ulteriore gradu sibi coniunctas sic coniuncti debeant post conversionem suam insimul remanere vel ab invicem separari, edoceri per scriptum Apostolicum postulasti. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum sacramentum coniugii apud fideles et infideles exsistat, quemadmodum ostendit Apostolus dicens: 'Si quis frater infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat' (cf. I Cor 7, 12); et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur (Quid enim ad nos, secundum Apostolum eundem, 'de his, quae foris sunt, iudicare?' (cf I Cor 5, 12)): in favorem praesertim christianae religionis et fidei, a cuius perceptione per uxores se deseri timentes viri possunt facile revocari, fideles huiusmodi matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere coniuncti, cum per sacramentum baptismi non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur.
778 408 Quia vero pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt coniugalem, utrum post conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei christianae, cum ab initio una costa in unam feminam sit conversa, et Scriptura divina testetur, quod 'propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una' (Eph 5, 31; Gn 2, 24; cf. Mt 19, 5); non dixit 'tres vel plures', sed duo: nec dixit: 'adhaerebit uxoribus', sed uxori. Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam sicut Iacob a mendacio, Israelitae a furto, et Samson ab homicidio, sic et Patriarchae et alii viri iusti, qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur etiam de testimonio Veritatis testantis in Evangelio: 'Quicunque dimiserit uxorem suam (, nisi) ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur' (Mt 19, 9; cf. Mc 10, 11). Si ergo uxore dimissa duci alia de iure non potest, fortius et ipsa retenta per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, cum non ad imparia judicentur circa matrimonium, reprobandam.
779 408 Qui autem secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, cum tale repudium Veritas in Evangelio reprobaverit, numquam ea vivente licite poterit aliam, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum, in quo casu restitutionem petenti, quamvis de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur: quia secundum Apostolum frater aut soror non est in huiusmodi subiectus servituti (cf. I Cor 7, 15). Quod si conversum ad fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas praedictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur. Quamvis quoque secundum evangelicam veritatem, qui duxerit dimissam, moechatur (Mt 19, 9): non tamen dimissor poterit obicere fornicationem dimissae, pro eo, quod nupsit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata.
777-779 Innocent III, Ep. 'Ex parte tua' ad Andream archiep. Lund, 12 janvier 1206 786 409 Nos nolentes a praedecessorum Nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum, reliquo etiam inconsulto, ad religionem transire, ita quod reliquus extunc legitime poterit alteri copulari: hoc ipsum tibi consulimus observandum.
786 Innocent III, Ep. 'Maiores Ecclesiae causas' ad Ymbertum archiep. Arelat., exeunte a. 1201 780 410 ... Asserunt enim, parvulis inutiliter baptisma conferri... Respondemus, quod baptisma circumcisione successit... Unde, sicut anima circumcisi de populo suo non peribat (Gn 17,14), sic, qui ex aqua fuerit et Spiritu sancto renatus, regni caelorum introiturn obtinebit (Jo 3, 5) ... Etsi originalis culpa remittebatur per circumcisionis mysterium, et damnationis periculum vitabatur, non tamen perveniebatur ad regnum caelorum, quod usque ad mortem Christi fuit omnibus obseratum; sed per sacramentum baptismi Christi sanguine rubricati culpa remittitur, et ad regnum caelorum etiam pervenitur, cuius ianuam Christi sanguis fidelibus suis misericorditer reseravit. Absit enim, ut universi parvuli pereant, quorum quotidie tanta multitudo moritur quin et ipsis rnisericors Deus, qui neminem vult perire, aliquod remedium procuraverit ad salutem ... Quod opponentes inducunt, fidem aut caritatem aliasque virtutes parvulis, utpote non consentientibus, non infundi, a plerisque non conceditur absolute..., aliis asserentibus per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri; nonnullis vero dicentibus, et dimitti peccatum, et virtutes infundi, habentibus illas quoad habitum (cf. DS 904), non quoad usum, donec perveniant ad aetatem adultam.... Dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex: originale scilicet et actuale: originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur.... Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus...
781 411 Id est religioni christianae contrarium, ut semper invitus et penitus contradicens ad recipiendam et servandam Christianitatem aliquis compellatur. Propter quod inter invitum et invitum, coactum et coactum alii non absurde distinguunt, quod is, qui terroribus atque suppliciis violenter attrahitur, et, ne detrimentum incurrat, baptismi suscipit sacramentum, talis quidem sicut et is, qui ficte ad baptismum accedit, characterem suscipit Christianitatis impressum et ipse tamquam conditionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est ad observantiam fidei christianae.... Ille vero, qui numquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem nec characterem suscipit sacramenti, quia plus est expresse contradicere, quam minime consentire: sicut nec ille notam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis cogitur violenter. Dormientes autem et amentes, si prius quam amentiam incurrerent aut dormirent, in contradictione persisterent: quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, etsi fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti; secus autem si prius catechumeni exstitissent et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit Ecclesia baptizare. Tunc ergo characterem sacramentalis imprimit operatio, cum obicem voluntatis contrariae non invenit obsistentem.
ES Innocent III, Ep. 'Cum Marthae circa' ad Iohannem quondam archiep. Lugdun., 29. Nov. 1202 782 414 Quaesivisti siquidem, quis formae (al.: quae sit forma) verborum, quam ipse Christus expressit, cum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, (cum) illud in canone Missae, quo Ecclesia utitur generalis, adiecerit, quod nullus Evangelistarum legitur expressisse... In canone Missae sermo iste videlicet 'mysterium fidei' verbis ipsi(u)s interpositus invenitur. ... Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis invenimus ab Evangelistis omissa, quae Apostoli vel supplevisse verbo vel facto expressisse leguntur. ... Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet 'mysterium fidei', munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum, et speciem et figuram, pro eo, quod Scriptura interdum commemorat, id, quod in altari suscipitur, esse sacramentum et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates Scripturae convenienter intelligunt, nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, Scripturas et virtutem Dei pariter nescientes (cf. Mt 22, 29). ... Dicitur tamen 'mysterium fidei', quoniam et aliud ibi creditur, quam cernatur, et aliud cernitur, quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis Christi, ac virtus unitatis et caritatis. ...
783 415 Distinguendum est tamen subtiliter inter tria, quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet formam visibilem, veritatem corporis et virtutem spiritualem. Forma est panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et caritatis. Primum est 'sacramentum et non res'. Secundum est 'sacramentum et res'. Tertium est 'res et non sacramentum'. Sed primum est sacramentum geminae rei. Secundum autem est sacramentum unius, et alterius res exsistit. Tertium vero est res gemini sacramenti. Credimus igitur, quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo Apostoli, et ab ipsis eorum acceperint successores. ...
784 416 Quaesivisti etiam, utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur, quod, cum de latere Christi duo praecipua fluxerint sacramenta, redemptionis in sanguine ac regenerationis in aqua, in illa duc vinum et aqua, quae commiscentur in calice, divina virtute mutantur. ... Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, cum in vinum transeat mixta vino. ... Praeterea potest dici, quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa.... Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in phlegma converti. ... Verum inter opiniones praedictas illa probabilior iudicatur, quae asserit, aquam cum vino in sanguinem transmutari. (cf. DS 798).
ES Innocent III, Ep. 'Cum venisset' ad Basilium archiep. Trinovitanum (Trnovo Bulgar.) 25. Febr. 1204 785 419 Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus Sanctus ad augmentum datur et robur. Unde cum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc non nisi summus sacerdos, i. e. episcopus, debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum Sanctum dabant (cf. Act 8, 14 ss).
ES Innocent III, Ep. 'Non ut apponeres' ad Thoriam archiep. Nidrosiensem (Trondheim in Norvegia), 1. Mart. 1206
787 412 Postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo mortis constitutos, propter aquae penuriam et absentiam sacerdotis, aliquorum simplicitas in caput ac pectus ac inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Respondemus, quod cum in baptismo duo semper, videlicet 'verbum et elementum', necessario requirantur, iuxta quod de verbo Veritas ait: Euntes in mundum etc. (Mc 16, 15; cf. Mt 28, 19), eademque dicat de elemento: Nisi quis etc. (Jo 3, 5), dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alterum est omissum.
ES Innocent III, Ep. 'Debitum officii pontificalis' ad Bertoldum (sive Bertrandum) episc. Metensem, 28. Aug. 1206 788 413 Sane ... intimasti, quod quidam Iudaeus in mortis articulo constitutus, cum inter Iudaeos tantum exsisteret, in aquam seipsum immersit dicendo: 'Ego baptizo me in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (, Amen)'. Nunc autem quaeris, utrum idem Iudaeus in devotione christianae fidei perseverans debeat baptizari. Nos autem ... respondemus, quod, cum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: (Ite,) baptizate omnes gentes ... (cf: Mt 28, 19), memoratus Iudaeus est denuo ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est, qui baptizatur, et alius, qui baptizat ... Quamvis, si talis continuo decessisset, ad (caelestem) patriam protinus evolasset propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum.
ES Innocent III, Ep. 'De homine qui' ad rectores fraternitatis Romanae, 22. Sept. 1208 789 418 Quaesivistis (enim) a Nobis, quid de incauto presbytero videatur, qui cum se sciat in mortali crimine constitutum, missarum sollemnia, quae non potest propter necessitatem quamlibet intermittere, propter sui facinoris conscientiam dubitat celebrare ... peractisque ceteris circumstantiis missam celebrare se fingit, et suppressis verbis, quibus conficitur corpus Christi, panem et vinum tantummodo pure sumit. ... Cum ergo falsa sint abicienda remedia, quae veris sunt periculis graviora: licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, ab huiusmodi sacramento reverenter debeat abstinere ac ideo peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen procul dubio videtur offendere, qui sic fraudulenter illud praesumpserit simulare; cum ille culpam vitando, dum facit, in solius misericordis Dei manum incidat iste vero culpam faciendo, dum vitat, non solum Deo, cui non veretur illudere, sed et populo, quem decipit, se adstringat.
789 Innocent III, Ep. " Ejus exemplo " à l'archevêque de Tarragone, 18 décembre 1208; Profession de foi prescrite aux Vaudois 790 420-421 Pateat omnibus fidelibus, quod ego Durandus de Osca (Valdesius) ... et omnes fratres nostri (mei) corde credimus fide intelligimus, ore confitemur et simplicibus verbis affirmamus: Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres personas esse, unum Deum totamque (deitatisl Trinitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et (co-)omnipotentem, et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum (et totas tres personas unum Deum), sicut in " Credo in Deum " (Symh. Apost. *30), in " Credo in unum Deum " (Symb. C'pol. *150) et in " Quicumque vult " (Symb. ps.-Athan. *75s) continetur. - Patrem quoque et Filium et Spiritum Sanctum unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et (loco congruo et tempore) dispositorem omnium corporalium et spiritualium (-!), visibilium et invisibilium, (caelestium et aerarium, aquaticarum et terrenarum) corde credimus et ore confitemur. Novi et Veteris Testamenti (, id est Legis Moysi et Prophetarum et Apostolorum) unum eundemque (et Deum) auctorem credimus esse Deum (-!), qui in Trinitate, ut dictum est, permanens, de nihilo (-!) cuncta (omnia) creavit; Johannemque Baptistam ab eo (ipso) missum esse sanctum et iustum et in utero matris suae Spiritu Sancto repletum.
791 422 Incarnationem divinitatis non in Patre neque in Spiritu Sancto factam, sed in Filio tantum, corde credimus et ore confitemur; ut qui erat in divinitate Dei Patris Filius, Deus veus ex Patre, esset in humanitate hominis filius (et) homo verus ex matre, veram carnem habens ex visceribus matris et animam humanam rationabilem, simul (in eo) utriusque naturae, id est Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Deus cum Patre et Spiritu Sancto, omnium auctor et rector, natus ex virgine Maria vera carnis nativitate; manducavit et bibit, dormivit et fatigatus ex itinere quievit, (qui)passus est vera carnis suae passione, (et) mortuus (est) vera corporis sui morte, et resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae ad corpus (-!) resumptione; in qua postquam manducavit et bibit, ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris et in eadem venturus est judicare vivos et mortuos (corde credimus...).
792 423 Corde credimus et ore confitemur (-!) unam Ecclesiam non haereticorum, sed sanctam Romanam (-!) catholicam, (sanctam,) apostolicam (et immaculatam), extra quam neminem salvari credimus.
793 424 Sacramenta quoque, quae in ea celebrantur, inaestimabili atque invisibili virtute Spiritus Sancti cooperante, licet a peccatore sacerdote ministrentur, dum Ecclesia eum recipit, in nullo reprobamus, nec ecclesiasticis officiis vel benedictionibus ab eo celebratis detrahimus, sed benevolo animo tamquam a iustissimo amplectimur, quia non nocet malitia episcopi vel presbyteri neque ad baptismum infantis neque ad Eucharistiam consecrandam nec ad cetera ecclesiastica officia subditis celebrata (-! ).
794 424 Approbamus ergo baptismum infantium, qui (ut) si defuncti fuerint post baptismum, antequam peccata committant, fatemur eos salvari et credimus; et (-!) in baptismate (vero) omnia peccata, tam illud originale peccatum contractum quam illa, quae voluntarie com missa sunt, dimitti credimus. - Confirmationem (quoque) ab episcopo factam, id est impositionem manuum, sanctam et venerande esse accipiendam (venerandam accipiendam esse) censemus. - Sacrificium, id est panem et vinum, post consecrationem esse verum (-!) corpus et verum (-!) sanguinem Domini nostri (-!) Jesu Christi, firmiter et indubitanter corde puro (-!) credimus et simpliciter verbis fidelibus (-!) affirmamus, in quo nihil a bono maius nec a malo minus perfici credimus (perficitur) sacerdote; quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus Sancti. Unde firmiter credimus et confitemur, quod quantumcumque quilibet honestus, religiosus, sanctus et prudens sit, non potest nec debet Eucharistiam consecrare nec altaris Sacrificium conficere, nisi sit presbyter, a visibili et tangibili episcopo regulariter ordinatus. Ad quod officium tria sunt, ut credimus, necessaria : scilicet certa persona, id est presbyter ab episcopo, ut praediximus, ad illud proprie officium constitutus, et illa sollemnia verba, quae a sanctis Patribus in canone sunt expressa, et fidelis intentio proferentis; ideoque firmiter credimus et fatemur, quod quicumque sine proecedenti ordinatione episcopali, ut praediximus, credit et contendit, se posse sacrificium Eucharistiae facere, haereticus est et perditionis Core et suorum complicum est particeps atque consors (Nm 16), et ab omni sancta Romana Ecclesia segregandus (-!). - Peccatoribus vere (corde) paenitentibus (et ore confitentibus et opere secundum Scripturas satisfacientibus) veniam concedi a Deo credimus (a Deo posse consequi concedimus) et eis libentissime communicamus. - Unctionem infirmorum cum oleo consecrato veneramur. - Coniugia carnalia esse contrahenda, secundum Apostolum (cf. I Cor 7) non negamus, ordinarie vero contracta disiungere omnino prohibemus. Hominem quoque cum sua coniuge salvari credimus et fatemur (-!), nec etiam secunda et ulteriora (-!) matrimonia condemnamus (damnamus ).
795 425 Carnium perceptionem minime culpamus (-! Vd. infra DS 797). Non condemnamus iuramentum, imo credimus puro corde, quod cum veritate et iudicio et iustitia licitum sit iurare (-!). (Additum a. 1210: De potestate saeculari asserimus, quod sine peccato mortali potest iudicium sanguinis exercere, dummodo ad inferendam vindictam non odio, sed iudicio, non incaute, sed consulte procedat ).
796 426 Praedicationem necessariam valde et laudabilem esse credimus, tamen ex auctoritate vel licentia Summi Pontificis vel praelatorum permissione illam credimus exercendam. In omnibus vero locis, ubi manifeste haeretici manent et Deum et fidem sanctae Romanae Ecclesiae abdicant et blasphemant, credimus, quod disputando et exhortando modis onmibus secundum Deum debeamus illos confundere et eis verbo Dominico, veluti Christi et Ecclesiae adversariis, fronte usque ad mortem libera contraire (-!). Ordines vero ecclesiasticos et omne quod in sancta Romana (-!) Ecclesia sancitum legitur aut canitur, humiliter collaudamus et fideliter veneramur.
797 427 Diabolum non per condicionem, sed per arbitrium malum factum esse credimus. (Carnium perceptionem minime culpamus. ) Corde credimus et ore confitemur huius carnis quam (circum)gestamus, et non alterius, resurrectionem. Iudicium quoque per Jesum Christum (-! ) futurum et singulos pro iis quae in hac carne gesserunt, recepturos vel poenas vel praemia, firmiter credimus et affirmamus Eleemosynas (et) sacrificium ceteraque beneficia fidelibus posse prodesse defunctis credimus (non dubitamus). (Et quia fides secundum Iacobum Apostolum " sine operibus mortua est " (Jac 2, 17), saeculo abrenuntiavimus. et quae habebamus, velut a Domino consultum est, pauperibus erogavimus et pauperes esse decrevimus, ita ut de crastino solliciti es5e non curamus (Mt 6, 34), nec aurum nec argentum vel aliquid tale praeter victum et vestitum quotidianum a quoquam accepturi sumus. Consilia quoque evangelica velut praecepta servare proposuimus.) Remanentes (autem) in saeculo et sua possidentes, eleemosynas et cetera beneficia ex rebus suis agentes praecepta Domini servantes salvari (eos omnino) fatemur et credimus. Decimas, primitias et oblationes ex praecepto Domini credimus clericis persolvendas (-!) (Quapropter discretionem vestram omnino deposci mus, quod si forte contigerit aliquos venire ad vestras partes, dicentes se esse ex nobis, si hanc fidem non habuerint, ipsos ex nostris non fore pro certo sciatis.)
790-797 Denzinger 756 Vor
Innocent III, 'In quadam Nostra' ad Ugonem Episc. Ferrar. 5 mars 1209 798 417 In quadam Nostra decretali epistola (DS 784) asseris te legisse, illud fuisse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet Eucharistiae aquam in phlegma converti; nam de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exiisse. Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen Nos in contrarium sentimus, Nostrae compelleris sententiae consentire... Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit et testimonium veritati perhibuit (Cf. Jn 19,35), profecto non aquam, sed phlegma, dixisset. ... Restat igitur, ut qualiscumque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata sive de componentibus ex parte aliqua resoluta procul dubio vera fuit.
798 Innocent III, Ep. 'Licet apud' ad Henricum episc. Argentorat., 9 janvier 1212 799 Licet apud iudices saeculares vulgaria exerceantur iudicia, ut aquae frigidae vel ferri candentis sive duelli, huiusmodi tamen iudicia Ecclesia non admisit, cum scriptum sit in lege divina: 'Non tentabis Dominum Deum tuum' (Dt 6,16; Mt 4,7).
799 Concile Latran IV (oecum. XII), 11 - 30 novembre 1215 (sous Innocent III); cap. 1 de fide catholica; Définition contre les Albigeois et les Cathares 800 428 Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino: Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque: absque initio, semper ac sine fine: Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens: consubstantiales et coaequales et coomnipotentes et coaeterni: unum universorum principium: creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium: qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit. Haec sancta Trinitas, secundum communem essentiam individua, et secundum personales proprietates discreta, primo per Moysen et sanctos Prophetas aliosque famulos suos, iuxta ordinatissimam dispositionem temporum, doctrinam humano generi tribuit salutarem.
801 429 Et tandem unigenitus Dei Filius Jesus Christus, a tota Trinitate communiter incarnatus, ex Maria semper Virgine Spiritus Sancti cooperatione conceptus, verus homo factus, ex anima rationali et humana carne compositus, una in duabus naturis persona, viam vitae manifestius demonstravit. Qui cum secundum divinitatem sit immortalis et impassibilis, idem ipse secundum humanitatem factus est passibilis et mortalis: qui(n) etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus, descendit ad infernos, resurrexit a mortuis et ascendit in caelum: sed descendit in anima, et resurrexit in carne: ascenditque pariter in utroque: venturus in fine saeculi, iudicaturus vivos et mortuos, et redditurus singulis secundum opera sua, tam reprobis quam electis: qui omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam.
802 430 Una vero est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina: ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves Ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. Sacramentum vero baptismi (quod ad Dei invocationem et individuae Trinitatis videlicet Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, consecratur in aqua) tam parvulis, quam adultis in forma Ecclesiae a quocunque rite collatum proficit ad salutem. Et si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper paenitentiam reparari. Non solum autem virgines et continentes, verum etiam coniugati, per rectam fidem et operationem bonam placentes Deo, ad aeternam merentur beatitudinem pervenire.
800-802 Cap. 2 De errore abbatis Joachim 803 431 Damnamus ergo et reprobamus libellum seu tractatum, quem Abbas Joachim edidit contra Magistrum Petrum Lombardum, de unitate seu essentia Trinitatis, appellans ipsum haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit Sententiis: " Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et illa non est generans, neque genita, neque procedens. " Unde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste protestans, quod nulla res est, quae sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus; nec est essentia, nec substantia nec natura: quamvis concedat, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura. Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una Ecclesia iuxta illud: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Ac 4,32); et: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo (1Co 6,17); item: " Qui . . . plantat, et qui rigat, unum sunt " (1Co 3,8); et: Omnes unum corpus sumus in Christo (Rom 12, 5); rursus in libro Regum (1R 22,5): Populus meus et populus tuus unum sunt. Ad hanc autem suam sententiam astruendam illud potissimum verbum inducit, quod Christus de fidelibus inquit in Evangelio: " Volo, Pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum " (Jn 17,22 s). Non enim (ut ait) fideles Christi sunt unum, i e. quaedam una res, quae communis sit onmibus, sed hoc modo sunt unum, id est una Ecclesia, propter catholicae fidei unitatem, et tandem unum regnum, propter unionem indissolubilis caritatis quemadmodum in canonica Joannis Apostoli epistola legitur Quia " tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt " (1Jn 5,7), statimque subiungitur: " Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis et hi tres unum sunt " (1Jn 5,8), sicut in quibusdam codicibus invenitur.
804 432 Nos autem, sacro approbante Concilio, credimus et confitemur cum Petro Lombardo, quod una quaedam summa res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quae veraciter est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus; tres simul personae, ac singillatim quaelibet earundem: et ideo in Deo solummodo Trinitas est, non quaternitas quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina: quae sola est universorum principium, praeter quod aliud inveniri non potest: et illa res non est generans, neque genita, nec procedens, sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit: ut distinctiones sint in personis, et unitas in natura.
805 432 Licet igitur " alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud ": sed id quod est Pater, est Filius et Spiritus Sanctus idem omnino ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. Pater enim ab aeterno Filium generando, suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testatur: 'Pater quod dedit mihi, maius omnibus est' (Jn 10,29). Ac dici non potest, quod partem substantiae suae illi dederit, et partem ipse sibi retinuerit, cum substantia Patris indivisibilis sit, utpote simplex omnino sed nec dici potest, quod Pater in Filium transtulerit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam Filio, quod non retinuerit ipsam sibi alioquin desiisset esse substantia, Patet ergo, quod sine ulla diminutione Filius nascendo substantiam Patris accepit, et ita Pater et Filius habent eandem substantiam: et sic eadem res est Pater et Filius. nec non et Spiritus Sanctus ab utroque procedens.
806 432 Cum vero Veritas pro fidelibus suis orat ad Patrem, Volo (inquiens) " ut ipsi sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus " (Jn 17,22): hoc nomen " unum " pro fidelibus quidem accipitur, ut intelligatur unio caritatis in gratia, pro personis vero divinis, ut attendatur identitatis unitas in natura, quemadmodum alibi Veritas ait: 'Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est' (Mt 5,48), ac si diceret manifestius: 'Estote perfecti' perfectione gratiae, 'sicut Pater vester caelestis perfectus est' perfectione naturae, utraque videlicet suo modo quia inter creatorem et creaturam non potest similitudo notari, quin inter eos maior sit dissimilitudo notanda. Si quis igitur sententiam vel doctrinam praefati Ioachim in hac parte defendere vel approbare praesumpserit, tamquam haereticus ab omnibus confutetur.
807 433 In nullo tamen propter hoc Florensi monasterio (cuius ipse Ioachim exstitit institutor) volumus derogari: quoniam ibi et regularis est institutio, et observantia salutaris: maxime, cum ipse Ioachim omnia scripta sua nobis assignari mandaverit, Apostolicae Sedis iudicio approbanda seu etiam corrigenda, dictans epistolam, quam propria manu subscripsit, in qua firmiter confitetur, se illam fidem tenere, quam Romana tenet Ecclesia, quae (disponente Domino) cunctorum fidelium mater est et magistra.
808 433 Reprobamus etiam et condemnamus perversissimum dogma impii Almarici, cuius mentem sic pater mendacii excaecavit, ut eius doctrina non tam haeretica censenda sit, quam insana.
803-808 3. De haereticis (waldensibus) 809 434 Quia vero 'nonnulli sub specie pietatis, virtutem eius (iuxta quod ait Apostolus) abnegantes (cf. 2Tm 3,5), auctoritatem sibi vindicant praedicandi, cum idem Apostolus dicat: 'Quomodo ... praedicabunt, nisi mittantur?' (Rm 10,15), omnes, qui prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint (DS 76l), excommunicationis vinculo innodentur : et nisi quantocius resipuerint, alia competenti poena plectantur.
ES 4. De superbia Graecorum contra Latinos 810 435 Licet Graecos, in diebus nostris ad oboedientiam Sedis Apostolicae revertentes, fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo, in his tamen illis deferre nec volumus nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab oboedientia Sedis Apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificare volebant in illis, quam ea tamquam per hoc inquinata lavissent; baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant: et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes ergo tantum scandalum ab Ecclesia Dei amovere, sacro suadente Concilio districte praecipimus, ut talia de cetero non praesumant, conformantes se tamquam oboedientiae filii sacrosanctae Romanae Ecclesiae matri suae, ut sit 'unum ovile et unus pastor' (Jo 10, 16). Si quis autem quid tale praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.
811 436 Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes, sacra universali Synodo approbante, sancimus, ut post Romanam Ecclesiam, quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymitana quartum locum obtineant.
812 437 Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi paenitentiam pro viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum: alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare.
813 437 Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et oleum (cf. Lc 10, 34) vulneribus sauciati, diligenter Inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium et cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad sanandum (salvandum) aegrotum.
814 438 Caveat autem omnino, ne verbo aut signo aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem : sed si prudentiore consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam qui peccatum in paenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam paenitentiam in arctum monasterium detrudendum.
815 ... Ceterum cum anima sit multo pretiosior corpore, sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat, quod in periculum animae convertatur.
810-815 Cap. 41. De continuatione bonae fidei in omni praescriptione 816 439 Quoniam 'omne quod non est ex fide, peccatum est' (Rom 14, 23), synodali iudicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis, cum generaliter sit omni constitutione atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari. Unde oportet, ut, qui praescribit, in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.
816 51. De poena contrahentium clandestina matrimonia 817 Praedecessorum Nostrorum inhaerendo vestigiis, clandestina coniugia penitus inhibemus; prohibentes etiam, ne quis sacerdos talibus interesse praesumat. Quare specialem quorumdam locorum consuetudinem ad alia generaliter prorogando statuimus, ut, cum matrimonia fuerint contrahenda, in ecclesiis per presbyteros publice proponantur, competenti termino praefinito, ut infra illum, qui voluerit et valuerit, legitimum impedimentum opponat. Et ipsi presbyteri nihilominus investigent, utrum aliquod impedimentum obsistat. ...
ES 62. De reliquiis Sanctorum 818 440 Cum ex eo, quod quidam Sanctorum reliquias exponunt venales et eas passim ostendunt, christianae religioni detractum sit saepius: ne posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant illos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, vanis figmentis aut falsis decipi documentis, sicut et in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit.
819 ... Quia per indiscretas et superfluas indulgentias, quas quidem ecclesiarum praelati facere non verentur, et claves Ecclesiae contemnuntur et paenitentialis satisfactio enervatur, decernimus, ut, cum dedicatur basilica, non extendatur indulgentia ultra annum ...; ac deinde in anniversario dedicationis tempore 40 dies de iniunctis pae nitentiis indulta remissio non excedat. Hunc quoque dierum numerum indulgentiarum litteris praecipimus moderari, quae pro quibuslibet causis aliquoties conceduntur, cum Romanus Pontifex, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueverit observare.
818-819 63. De simonia 820 ... In plerisque locis et a plurimis personis quasi columbas in templo vendentibus fiunt exactiones et extorsiones turpes et pravae pro consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum: estque taxatum, quantum sit isti vel illi quantumve alteri vel alii persolvendum; et, ad cumulum damnationis maioris, quidam turpitudinem et pravitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore observatam. Tantum igitur abolere volentes abusum, consuetudinem huiusmodi, quae magis dicenda est corruptela, penitus reprobamus : firmiter statuentes, ut pro iis sive conferendis sive collatis nemo aliquid quocumque praetextu exigere ac extorquere praesumat. Alioquin et qui receperit et qui dederit huiusmodi pretium omnino damnatum, cum Giezi (cf. 4 Reg 5, 20-27) et Simone (cf. Act 8, 9-24) condemnetur.
ES
Honorius III, Ep. 'Perniciosus valde' ad Olaum archiep. Upsal, H13 décembre 1220 822 441 Perniciosus valde, sicut audivimus, in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in maiore quantitate de aqua ponitur in sacrificio quam de vino: cum secundum rationabilem consuetudinem Ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus id non de cetero facias nec in tua provincia fieri patiaris.
ES Grégoire IX, Ep. 'Ab Aegyptiis argentea' ad theologos Paris., 7 juillet 1228 824 442 ... Et quidem theologicus intellectus quasi vir habet praeesse cuilibet facultati et quasi spiritus in carnem dominium exercere ac eam in viam dirigere rectitudinis, ne aberret. ... Sane tacti dolore cordis intrinsecus (cf. Gn 6, 6) amaritudine repleti sumus absynthii (cf. Thr 3, 15), quod ... quidam apud vos ... 'positos a Patribus terminos' (cf. Prv 22, 28) profana transferre satagunt novitate; caelestis paginae intellectum, sanctorum Patrum studiis certis expositionum terminis limitatae, quos transgredi non solum est temerarium, sed profanum, ad doctrinam philosophicam naturalium inclinando, ad ostentationem scientiae, non profectum aliquem auditorum, ut sic videantur non theodocti seu theologi, sed theophanti. Cum enim theologiam secundum approbatas traditiones Sanctorum exponere debeant et non carnalibus armis, sed 'Deo potentibus destruere omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivum in obsequium Christi omnem reducere intellectum'(2 Cor 10, 4s): ipsi doctrinis variis et peregrinis abducti (Hebr 13, 9) redigunt caput in caudam (Dt 28, 13 441 et ancillae cogunt famulari reginam, videlicet documentis terrenis caeleste, quod est gratiae, tribuendo naturae. Profecto, scientiae naturalium plus debito insistentes, 'ad infirma et egena elementa' mundi ... reversi et eis 'denuo servientes' (cf. Gal 4, 9) tamquam imbecilles in Christo, 'lacte, non solido cibo' (Hebr 5, 12 s) vescuntur, et videntur cor nequaquam gratia stabilisse (Hebr 13, 9); propter quod 'spoliati gratuitis et in suis naturalibus vulnerati', ad memoriam non reducunt illud Apostoli ...: 'Profanas vocum novitates et falsi nominis scientiae opiniones devita, quam quidam appetentes exciderunt a fide' (I Tim 6, 20s). O improvidi et tardi corde in omnibus, quae divinae gratiae assertores, Prophetae videlicet, Evangelistae ac Apostoli, sunt locuti (Lc 24, 26), cum natura per se quicquam ad salutem non possit, nisi gratia sit adiuta (v. D 105 108). Dicant praesumptores huiusmodi, qui doctrinam naturalium amplexantes verborum folia et non fructus auditoribus suis apponunt, quorum mentes quasi siliquis pastae vacuae remanent et inanes, et eorum anima non potest in crassitudine delectari (Is 55, 2), eo quod sitibunda et arida aqis SiloÎ currentibus cum silentio (Is 8, 6) non potatur: sed eis potius, quae de torrentibus philosophicis hauriuntur, de quibus dicitur: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, quia satietatem non afferunt, sed anxietatem potius et laborem; nonne, dum ad sensum doctrinae philosophorum ignorantium Deum sacra eloquia divinitus inspirata extortis expositionibus, immo distortis inflectunt, iuxta Dagon arcam foederis collocant (1 Rg 5, 2) et adorandam in templo Domini statuunt imaginem Antiochi? Et dum fidem conantur plus debito ratione adstruere naturali, nonne illam reddunt quodammodo inutilem et inanem? Quoniam 'fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum'. Credit denique intellecta natura, sed fides ex sui virtute gratuita intellegentia credita comprehendit, quae audax et improba penetrat, quo naturalis nequit attingere intellectus. Dicant huiusmodi naturalium sectatores, ante quorum oculos gratia videtur proscripta, quod Verbum, quod erat in principio apud Deum, factum est caro et habitavit in nobis (Io 1), estne gratiae an naturae? Absit de cetero, ut pulcherrima mulierum (Cant 6, 9) a praesumptoribus stibi peruncta oculos (4 Reg 9, 30) coloribus adulterinis fucetur, et quae a suo sponso circumamicta varietatibus (Ps 44,10), et ornata monilibus (Is 61,10) procedit splendida ut regina, consutis philosophorum semicinctiis, veste sordida induatur. Absit, ut boves foedae ac confectae macie, quae nullum dant saturutatis vestigium, speciosas devorent (Gn 41, 18sqq), crassasque consumant.
443 Ne igitur huiusmodi dogma temerarium et perversum ut cancer serpat (2 Tim 2,17) et inficiat plurimos oporteatque filios perditos plorare Rachelem (Ir 31, 15), praesentium vobis auctoritate mandamus et districte praecipimus, quatenus, praedicta vesania penitus abdicata sine fermento mundanae scientiae doceatis theologicam puritatem, non 'adulterantes verbum Dei' (2 Cor 2, 17) philosophorum figmentis, ne circa altare Dei videamini lucum velle contra praeceptum Domini plantare, et mellis commixtione sacrificium fermentare doctrinae, in sinceritatis et veritatis azymis (1 Cor 5, 8) exhibendum. Sed contenti terminis a Patribus institutis, mentes auditorum vestrorum fructu coelestis eloquii saginetis, ut foliis verborum semotis limpidas aquas et puras tendentes ad hoc principaliter, ut vel fidem adstruant vel mores informent, hauriant de fontibus Salvatoris (Is 12, 3): quibus refecti interna crassitudine delectentur.
ES Grégoire IX, Damnatio haereticorum variorum, (Ex forma anathematis edita 20. Aug. 1229(?).) 444 'Excommunicamus et anathematizamus ( ... ) universos haereticos' : Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, Speronistas et alios, 'quibuscunque nominibus censeantur : facies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas (Iud 15, 4), quia de vanitate conveniunt in idipsum'.
Grégoire IX, Ep. 'Consultationi tuae' ad archiep. Barensem, 12 novembre 1231 825 Consultationi tuae taliter respondemus, quod eos, qui extra tempora statuta sacros ordines receperunt, characterem non est dubium recepisse, quos pro transgressione huiusmodi, primo eis paenitentia imposita competenti, sustinere poteris in susceptis ordinibus ministrare.
ES Grégoire IX, Ep. 'Presbyter et diaconus' ad Olaum episc. GLund., 9 décembre 1232 826 445 Presbyter et diaconus cum ordinantur, manus impositionem tactu corporali, ritu ab Apostolis introducto (cf. 1 Tim 4,14; 5, 22; 2 Tim 1, 6; Act 6, 6), recipiunt; quod si omissum fuerit, non est aliquatenus iterandum, sed statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos, caute supplendum quod per errorem exstitit praetermissum. Suspensio autem manuum debet fieri, cum oratio super caput effunditur ordinandi.
ES Grégoire IX, Decr. fragm. 'Si condiciones', inter a. 1227-1234 827 446 Si condiciones contra substantiam coniugii inserantur, puta, si alter dicat alteri: 'contraho tecum, si generationem prolis evites', vel: 'donec inveniam aliam honore vel facultatibus digniorem', aut: 'si pro quaestu adulterandam te tradas': matrimonialis contractus, quantumcumque sit favorabilis, caret effectu; licet aliae condiciones appositae in matrimonio, si turpes aut impossibiles fuerint, debeant propter eius favorem pro non adiectis haberi.
ES Grégoire IX, Ep. 'Naviganti vel' ad fratrem R., inter a. 1227-1234 828 448 Naviganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, eo quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem usurarius (non?) est censendus. Ille quoque, qui dat X solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini et olei mensurae reddantur: quae, licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur: non debet ex hoc usurarius reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem, si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus.
ES Grégoire IX, Ep. 'Cum sicut ex' ad Sigurdum archiep. Nidrosiensem (Trondheim in Norvegia), 8 juillet 1241 829 447 Cum, sicut ex tua relatione didicimus, nonnunquam propter aquae penuriam infantes terrae tuae contingat in cerevisia baptizari: tibi tenore praesentium respondemus, quod cum secundum doctrinam evangelicam oporteat ex aqua et Spiritu Sancto renasci (Jo 3, 5), non debent reputari rite baptizati, qui in cerevisia baptizantur.
ES Innocent IV, Ep. 'Sub catholicae professione' ad episcop. Tusculanum, Ap. Sedis legatum apud Graecos, 6 mars 1254 830 449 3 (al. 4). 1. Circa haec itaque sic deliberatio nostra resedit, ut Graeci eiusdem regni in unctionibus, quae circa baptisma fiunt, morem Ecclesiae Romanae teneant et observent.-2. Ritus vero seu consuetudo, quam habere dicuntur, ungendi per totum baptizandorum corpora, si tolli sine scandalo, vel removeri non potest, cum, sive fiat sive non, quantum ad baptismi efficaciam vel effectum non multum referat, toleretur.-3. Nec refert etiam, utrum in frigida, vel calida aqua baptizent, cum parem vim et effectum in utraque baptismum habere asseverare dicantur.
831 450 4 ( 5). Soli autem episcopi consignent chrismate in frontibus baptizatos, quia huius unctio non debet nisi per episcopos exhiberi. Quoniam soli Apostoli, quorum vices gerunt episcopi, per manus impositionem, quam confirmatio vel frontis chrismatio repraesentat, Spiritum Sanctum tribuisse leguntur.
-5. Singuli quoque episcopi in suis ecclesiis, in die Coenae Domini, possunt, secundum formam Ecclesiae, chrisma conficere, ex balsamo quidem et oleo olivarum. Nam Spiritus Sancti donum in chrismatis unctione confertur. Et columba utique, quae ipsum designat Spiritum, olivae ramum ad arcam legitur retulisse. Sed si suum antiquum ritum in hoc Graeci potius servare voluerint, videlicet quod patriarcha una cum archiepiscopis et episcopis eius suffraganeis, et archiepiscopi cum suffraganeis suis, simul chrisma conficiant, in tali eorum consuetudine tolerentur.
832 451 6. Nullus autem per sacerdotes vel confessores pro satisfactione paenitentiae unctione aliqua solummodo inungatur.
833 451 7. Infirmis vero iuxta verbum Iacobi Apostoli (Jc 5,14 s) unctio exhibeatur extrema.
834 452 8 ( 6). Porro in appositione aquae, sive frigidae, sive calidae, vel tepidae, in altaris sacrificio, suam si velint consuetudinem Graeci sequantur, dummodo credant et asserant, quod servata canonis forma, conficiatur pariter de utraque.-9. Sed Eucharistiam in die Coenae Domini consecratam usque ad annum, praetextu infirmorum ut de illa videlicet ipsos communicent, non reservent. Liceat tamen eis, pro infirmis ipsis, corpus Christi conficere, ac per quindecim dies, et non longiori temporis spatio, conservare; ne per diutinam ipsius reservationem, alteratis forsitan speciebus, reddatur minus habile ad sumendum: licet veritas et efficacia semper eadem omnino remaneat, nec ulla umquam diuturnitate, seu volubilitate temporis evanescat.
835 453 18 ( 14). De fornicatione autem, quam solutus cum soluta committit, quin sit mortale peccatum, non est aliquatenus ambigendum, cum tam fornicarios, quam adulteros a regno Dei Apostolus asserat alienos (cf. s).
836 454 19 ( 15). Ad haec volumus et expresse praecipimus, quod episcopi Graeci septem ordines secundum morem Ecclesiae Romanae de cetero conferant, cum hucusque tres de minoribus circa ordinandos neglexisse, vel praetermisisse dicantur. Illi tamen, qui iam sunt taliter ordinati per eos, propter nimiam ipsorum multitudinem, in sic susceptis ordinibus tolerentur.
837 455 20 ( 16). Quia vero secundum Apostolum, mulier mortuo viro ab ipsius est lege soluta, ut nubendi cui vult in Domino liberam habeat facultatem (Rm 7,2 1Co 7,39), secundas, et tertias, ac ulteriores etiam nuptias Graeci non reprehendant aliquatenus, nec condemnent, sed potius illas approbent inter personas, quae alias licite ad invicem matrimonio iungi possunt. Secundo tamen nubentes presbyteri nullatenus benedicant.
838 456 (De sorte defunctorum ) 23 (18). Denique cum Veritas in Evangelio asserat, quod si quis in Spiritum Sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo, neque in futuro dimittetur ei (Mt 12,32); per quod datur intellegi quasdam culpas in praesenti, quasdam vero in futuro saeculo relaxari, et Apostolus dicat, quod 'uniuscuiusque opus, quale sit, ignis probabit', et 'cuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem' (1Co 3,13 1Co 3,15), et ipsi Graeci vere ac indubitanter credere ac affirmare dicantur, animas illorum, qui, suscepta paenitentia, ea non peracta, vel qui sine mortali peccato, cum venialibus tamen et minutis decedunt, purgari post mortem, et posse suffragiis Ecclesiae adiuvari: Nos, quia locum purgationis huiusmodi dicunt non fuisse sibi ab eorum doctoribus certo et proprio nomine indicatum, illum quidem iuxta traditiones et auctoritates sanctorum Patrum 'Purgatorium' nominantes volumus, quod de cetero apud ipsos isto nomine appelletur. Illo enim transitorio igne peccata utique, non tamen criminalia seu capitalia, quae prius per paenitentiam non fuere remissa, sed parva et minuta purgantur, quae post mortem etiam gravant, si in vita fuerunt relaxata.
839 457 -24 ( 19). Si quis autem absque paenitentia in peccato mortali decedit, hic procul dubio aeternae gehennae ardoribus perpetuo cruciatur.
-25 ( 20). Animae vero parvulorum post baptismi lavacrum, et adultorum etiam in caritate decedentium, qui nec peccato, nec ad satisfactionem aliquam pro ipso tenentur, ad patriam protinus transvolant sempiternam.
830-839 Alexandre IV, Const. 'Romanus Pontifex de summi', 5 octobre 1256 840 458 (Libello Guilelmi) studiose perlecto et mature et districte examinato, Nobisque de hoc plenaria facta relatione ab eis, quia (quod) in ipso quaedam perversa et reproba, contra potestatem et auctoritatem Romani Pontificis et coepiscoporum suorum,
841 458 et nonnulla contra illos, qui propter Deum sub ar(c)tissima paupertate mendicant, mundum cum suis opibus voluntaria inopia superantes;
842 458 alia vero contra eos, qui salutem animarum zelantes ardenter, et sacris studiis procurantes, multos in Ecclesia Dei operantur spirituales profectus, et magnum faciunt ibi fructum;
843 459 quaedam autem contra salutem (salutarem) pauperum seu mendicantium religiosorum statum, sicut sunt dilecti filii Fratres Praedicatores, et Minores, qui vigore spiritus, saeculo cum suis divitiis derelicto, ad solam caelestem patriam tota intentione suspirant, necnon et alia plura inconvenientia, digna utique confutatione ac confusione perpetua, manifeste comperimus contineri.
844 459 Quia (Quodque) etiam idem libellus magni scandali seminarium, et multae turbationis materia existebat, et inducebat etiam dispendium animarum, cum retraheret a devotione solita, et consueta eleemosynarum largitione, ac a conversione, et religionis ingressu fideles: Nos libellum eumdem, qui sic incipit: 'Ecce videntes clamabunt foris', quique secundum ipsius titulum 'Tractatus brevis de periculis novissimorum temporum' nuncupatur, tamquam iniquum, scelestum et exsecrabilem, et institutiones ac documenta in eo tradita, utpote prava, falsa et nefaria, de Fratrum Nostrorum consilio, auctoritate Apostolica reprobamus et in perpetuum condemnamus...
840-844 Denzinger 797 Vor Innocent III, 'In quadam Nostra' ad Ugonem Episc. Ferrar. 5 mars 1209 798 417 In quadam Nostra decretali epistola (DS 784) asseris te legisse, illud fuisse nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, in sacramento videlicet Eucharistiae aquam in phlegma converti; nam de latere Christi non aquam, sed humorem aquaticum mentiuntur exiisse. Licet autem hoc magnos et authenticos viros sensisse recenseas, quorum opinionem dictis et scriptis hactenus es secutus, ex quo tamen Nos in contrarium sentimus, Nostrae compelleris sententiae consentire... Nam si non fuisset aqua, sed phlegma, quod de latere Salvatoris exivit, ille, qui vidit et testimonium veritati perhibuit (Cf. Jn 19,35), profecto non aquam, sed phlegma, dixisset. ... Restat igitur, ut qualiscumque fuerit illa aqua, sive naturalis sive miraculosa, sive de novo divina virtute creata sive de componentibus ex parte aliqua resoluta procul dubio vera fuit.
798 Innocent III, Ep. 'Licet apud' ad Henricum episc. Argentorat., 9 janvier 1212 799 Licet apud iudices saeculares vulgaria exerceantur iudicia, ut aquae frigidae vel ferri candentis sive duelli, huiusmodi tamen iudicia Ecclesia non admisit, cum scriptum sit in lege divina: 'Non tentabis Dominum Deum tuum' (Dt 6,16; Mt 4,7).
799 Concile Latran IV (oecum. XII), 11 - 30 novembre 1215 (sous Innocent III); cap. 1 de fide catholica; Définition contre les Albigeois et les Cathares 800 428 Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: tres quidem personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino: Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus Sanctus pariter ab utroque: absque initio, semper ac sine fine: Pater generans, Filius nascens, et Spiritus Sanctus procedens: consubstantiales et coaequales et coomnipotentes et coaeterni: unum universorum principium: creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium: qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam: ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam. Diabolus enim et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit. Haec sancta Trinitas, secundum communem essentiam individua, et secundum personales proprietates discreta, primo per Moysen et sanctos Prophetas aliosque famulos suos, iuxta ordinatissimam dispositionem temporum, doctrinam humano generi tribuit salutarem.
801 429 Et tandem unigenitus Dei Filius Jesus Christus, a tota Trinitate communiter incarnatus, ex Maria semper Virgine Spiritus Sancti cooperatione conceptus, verus homo factus, ex anima rationali et humana carne compositus, una in duabus naturis persona, viam vitae manifestius demonstravit. Qui cum secundum divinitatem sit immortalis et impassibilis, idem ipse secundum humanitatem factus est passibilis et mortalis: qui(n) etiam pro salute humani generis in ligno crucis passus et mortuus, descendit ad infernos, resurrexit a mortuis et ascendit in caelum: sed descendit in anima, et resurrexit in carne: ascenditque pariter in utroque: venturus in fine saeculi, iudicaturus vivos et mortuos, et redditurus singulis secundum opera sua, tam reprobis quam electis: qui omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala, illi cum diabolo poenam perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam.
802 430 Una vero est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur, in qua idem ipse sacerdos est sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina: ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, secundum claves Ecclesiae, quas ipse concessit Apostolis eorumque successoribus Iesus Christus. Sacramentum vero baptismi (quod ad Dei invocationem et individuae Trinitatis videlicet Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, consecratur in aqua) tam parvulis, quam adultis in forma Ecclesiae a quocunque rite collatum proficit ad salutem. Et si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper paenitentiam reparari. Non solum autem virgines et continentes, verum etiam coniugati, per rectam fidem et operationem bonam placentes Deo, ad aeternam merentur beatitudinem pervenire.
800-802 Cap. 2 De errore abbatis Joachim 803 431 Damnamus ergo et reprobamus libellum seu tractatum, quem Abbas Joachim edidit contra Magistrum Petrum Lombardum, de unitate seu essentia Trinitatis, appellans ipsum haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit Sententiis: " Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et illa non est generans, neque genita, neque procedens. " Unde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas, et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste protestans, quod nulla res est, quae sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus; nec est essentia, nec substantia nec natura: quamvis concedat, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura. Verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una Ecclesia iuxta illud: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Ac 4,32); et: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo (1Co 6,17); item: " Qui . . . plantat, et qui rigat, unum sunt " (1Co 3,8); et: Omnes unum corpus sumus in Christo (Rom 12, 5); rursus in libro Regum (1R 22,5): Populus meus et populus tuus unum sunt. Ad hanc autem suam sententiam astruendam illud potissimum verbum inducit, quod Christus de fidelibus inquit in Evangelio: " Volo, Pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum " (Jn 17,22 s). Non enim (ut ait) fideles Christi sunt unum, i e. quaedam una res, quae communis sit onmibus, sed hoc modo sunt unum, id est una Ecclesia, propter catholicae fidei unitatem, et tandem unum regnum, propter unionem indissolubilis caritatis quemadmodum in canonica Joannis Apostoli epistola legitur Quia " tres sunt, qui testimonium dant in caelo, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt " (1Jn 5,7), statimque subiungitur: " Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis et hi tres unum sunt " (1Jn 5,8), sicut in quibusdam codicibus invenitur.
804 432 Nos autem, sacro approbante Concilio, credimus et confitemur cum Petro Lombardo, quod una quaedam summa res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quae veraciter est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus; tres simul personae, ac singillatim quaelibet earundem: et ideo in Deo solummodo Trinitas est, non quaternitas quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina: quae sola est universorum principium, praeter quod aliud inveniri non potest: et illa res non est generans, neque genita, nec procedens, sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit: ut distinctiones sint in personis, et unitas in natura.
805 432 Licet igitur " alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, non tamen aliud ": sed id quod est Pater, est Filius et Spiritus Sanctus idem omnino ut secundum orthodoxam et catholicam fidem consubstantiales esse credantur. Pater enim ab aeterno Filium generando, suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testatur: 'Pater quod dedit mihi, maius omnibus est' (Jn 10,29). Ac dici non potest, quod partem substantiae suae illi dederit, et partem ipse sibi retinuerit, cum substantia Patris indivisibilis sit, utpote simplex omnino sed nec dici potest, quod Pater in Filium transtulerit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam Filio, quod non retinuerit ipsam sibi alioquin desiisset esse substantia, Patet ergo, quod sine ulla diminutione Filius nascendo substantiam Patris accepit, et ita Pater et Filius habent eandem substantiam: et sic eadem res est Pater et Filius. nec non et Spiritus Sanctus ab utroque procedens.
806 432 Cum vero Veritas pro fidelibus suis orat ad Patrem, Volo (inquiens) " ut ipsi sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus " (Jn 17,22): hoc nomen " unum " pro fidelibus quidem accipitur, ut intelligatur unio caritatis in gratia, pro personis vero divinis, ut attendatur identitatis unitas in natura, quemadmodum alibi Veritas ait: 'Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est' (Mt 5,48), ac si diceret manifestius: 'Estote perfecti' perfectione gratiae, 'sicut Pater vester caelestis perfectus est' perfectione naturae, utraque videlicet suo modo quia inter creatorem et creaturam non potest similitudo notari, quin inter eos maior sit dissimilitudo notanda. Si quis igitur sententiam vel doctrinam praefati Ioachim in hac parte defendere vel approbare praesumpserit, tamquam haereticus ab omnibus confutetur.
807 433 In nullo tamen propter hoc Florensi monasterio (cuius ipse Ioachim exstitit institutor) volumus derogari: quoniam ibi et regularis est institutio, et observantia salutaris: maxime, cum ipse Ioachim omnia scripta sua nobis assignari mandaverit, Apostolicae Sedis iudicio approbanda seu etiam corrigenda, dictans epistolam, quam propria manu subscripsit, in qua firmiter confitetur, se illam fidem tenere, quam Romana tenet Ecclesia, quae (disponente Domino) cunctorum fidelium mater est et magistra.
808 433 Reprobamus etiam et condemnamus perversissimum dogma impii Almarici, cuius mentem sic pater mendacii excaecavit, ut eius doctrina non tam haeretica censenda sit, quam insana.
803-808 3. De haereticis (waldensibus) 809 434 Quia vero 'nonnulli sub specie pietatis, virtutem eius (iuxta quod ait Apostolus) abnegantes (cf. 2Tm 3,5), auctoritatem sibi vindicant praedicandi, cum idem Apostolus dicat: 'Quomodo ... praedicabunt, nisi mittantur?' (Rm 10,15), omnes, qui prohibiti vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint (DS 76l), excommunicationis vinculo innodentur : et nisi quantocius resipuerint, alia competenti poena plectantur.
ES 4. De superbia Graecorum contra Latinos 810 435 Licet Graecos, in diebus nostris ad oboedientiam Sedis Apostolicae revertentes, fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo, in his tamen illis deferre nec volumus nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab oboedientia Sedis Apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificare volebant in illis, quam ea tamquam per hoc inquinata lavissent; baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant: et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes ergo tantum scandalum ab Ecclesia Dei amovere, sacro suadente Concilio districte praecipimus, ut talia de cetero non praesumant, conformantes se tamquam oboedientiae filii sacrosanctae Romanae Ecclesiae matri suae, ut sit 'unum ovile et unus pastor' (Jo 10, 16). Si quis autem quid tale praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.
811 436 Antiqua patriarchalium sedium privilegia renovantes, sacra universali Synodo approbante, sancimus, ut post Romanam Ecclesiam, quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secundum, Antiochena tertium, Hierosolymitana quartum locum obtineant.
812 437 Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi paenitentiam pro viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum: alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura. Unde hoc salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare.
813 437 Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum et oleum (cf. Lc 10, 34) vulneribus sauciati, diligenter Inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium et cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad sanandum (salvandum) aegrotum.
814 438 Caveat autem omnino, ne verbo aut signo aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem : sed si prudentiore consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam qui peccatum in paenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam paenitentiam in arctum monasterium detrudendum.
815 ... Ceterum cum anima sit multo pretiosior corpore, sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis medicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat, quod in periculum animae convertatur.
810-815 Cap. 41. De continuatione bonae fidei in omni praescriptione 816 439 Quoniam 'omne quod non est ex fide, peccatum est' (Rom 14, 23), synodali iudicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis, cum generaliter sit omni constitutione atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari. Unde oportet, ut, qui praescribit, in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.
816 51. De poena contrahentium clandestina matrimonia 817 Praedecessorum Nostrorum inhaerendo vestigiis, clandestina coniugia penitus inhibemus; prohibentes etiam, ne quis sacerdos talibus interesse praesumat. Quare specialem quorumdam locorum consuetudinem ad alia generaliter prorogando statuimus, ut, cum matrimonia fuerint contrahenda, in ecclesiis per presbyteros publice proponantur, competenti termino praefinito, ut infra illum, qui voluerit et valuerit, legitimum impedimentum opponat. Et ipsi presbyteri nihilominus investigent, utrum aliquod impedimentum obsistat. ...
ES 62. De reliquiis Sanctorum 818 440 Cum ex eo, quod quidam Sanctorum reliquias exponunt venales et eas passim ostendunt, christianae religioni detractum sit saepius: ne posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae. Praelati vero de cetero non permittant illos, qui ad eorum ecclesias causa venerationis accedunt, vanis figmentis aut falsis decipi documentis, sicut et in plerisque locis occasione quaestus fieri consuevit.
819 ... Quia per indiscretas et superfluas indulgentias, quas quidem ecclesiarum praelati facere non verentur, et claves Ecclesiae contemnuntur et paenitentialis satisfactio enervatur, decernimus, ut, cum dedicatur basilica, non extendatur indulgentia ultra annum ...; ac deinde in anniversario dedicationis tempore 40 dies de iniunctis pae nitentiis indulta remissio non excedat. Hunc quoque dierum numerum indulgentiarum litteris praecipimus moderari, quae pro quibuslibet causis aliquoties conceduntur, cum Romanus Pontifex, qui plenitudinem obtinet potestatis, hoc in talibus moderamen consueverit observare.
818-819 63. De simonia 820 ... In plerisque locis et a plurimis personis quasi columbas in templo vendentibus fiunt exactiones et extorsiones turpes et pravae pro consecrationibus episcoporum, benedictionibus abbatum et ordinibus clericorum: estque taxatum, quantum sit isti vel illi quantumve alteri vel alii persolvendum; et, ad cumulum damnationis maioris, quidam turpitudinem et pravitatem huiusmodi nituntur defendere per consuetudinem longo tempore observatam. Tantum igitur abolere volentes abusum, consuetudinem huiusmodi, quae magis dicenda est corruptela, penitus reprobamus : firmiter statuentes, ut pro iis sive conferendis sive collatis nemo aliquid quocumque praetextu exigere ac extorquere praesumat. Alioquin et qui receperit et qui dederit huiusmodi pretium omnino damnatum, cum Giezi (cf. 4 Reg 5, 20-27) et Simone (cf. Act 8, 9-24) condemnetur.
ES Honorius III, Ep. 'Perniciosus valde' ad Olaum archiep. Upsal, H13 décembre 1220 822 441 Perniciosus valde, sicut audivimus, in tuis partibus inolevit abusus, videlicet, quod in maiore quantitate de aqua ponitur in sacrificio quam de vino: cum secundum rationabilem consuetudinem Ecclesiae generalis plus in ipso sit de vino quam de aqua ponendum. Ideoque fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus id non de cetero facias nec in tua provincia fieri patiaris.
ES Grégoire IX, Ep. 'Ab Aegyptiis argentea' ad theologos Paris., 7 juillet 1228
824 442 ... Et quidem theologicus intellectus quasi vir habet praeesse cuilibet facultati et quasi spiritus in carnem dominium exercere ac eam in viam dirigere rectitudinis, ne aberret. ... Sane tacti dolore cordis intrinsecus (cf. Gn 6, 6) amaritudine repleti sumus absynthii (cf. Thr 3, 15), quod ... quidam apud vos ... 'positos a Patribus terminos' (cf. Prv 22, 28) profana transferre satagunt novitate; caelestis paginae intellectum, sanctorum Patrum studiis certis expositionum terminis limitatae, quos transgredi non solum est temerarium, sed profanum, ad doctrinam philosophicam naturalium inclinando, ad ostentationem scientiae, non profectum aliquem auditorum, ut sic videantur non theodocti seu theologi, sed theophanti. Cum enim theologiam secundum approbatas traditiones Sanctorum exponere debeant et non carnalibus armis, sed 'Deo potentibus destruere omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivum in obsequium Christi omnem reducere intellectum'(2 Cor 10, 4s): ipsi doctrinis variis et peregrinis abducti (Hebr 13, 9) redigunt caput in caudam (Dt 28, 13 441 et ancillae cogunt famulari reginam, videlicet documentis terrenis caeleste, quod est gratiae, tribuendo naturae. Profecto, scientiae naturalium plus debito insistentes, 'ad infirma et egena elementa' mundi ... reversi et eis 'denuo servientes' (cf. Gal 4, 9) tamquam imbecilles in Christo, 'lacte, non solido cibo' (Hebr 5, 12 s) vescuntur, et videntur cor nequaquam gratia stabilisse (Hebr 13, 9); propter quod 'spoliati gratuitis et in suis naturalibus vulnerati', ad memoriam non reducunt illud Apostoli ...: 'Profanas vocum novitates et falsi nominis scientiae opiniones devita, quam quidam appetentes exciderunt a fide' (I Tim 6, 20s). O improvidi et tardi corde in omnibus, quae divinae gratiae assertores, Prophetae videlicet, Evangelistae ac Apostoli, sunt locuti (Lc 24, 26), cum natura per se quicquam ad salutem non possit, nisi gratia sit adiuta (v. D 105 108). Dicant praesumptores huiusmodi, qui doctrinam naturalium amplexantes verborum folia et non fructus auditoribus suis apponunt, quorum mentes quasi siliquis pastae vacuae remanent et inanes, et eorum anima non potest in crassitudine delectari (Is 55, 2), eo quod sitibunda et arida aqis SiloÎ currentibus cum silentio (Is 8, 6) non potatur: sed eis potius, quae de torrentibus philosophicis hauriuntur, de quibus dicitur: Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae, quia satietatem non afferunt, sed anxietatem potius et laborem; nonne, dum ad sensum doctrinae philosophorum ignorantium Deum sacra eloquia divinitus inspirata extortis expositionibus, immo distortis inflectunt, iuxta Dagon arcam foederis collocant (1 Rg 5, 2) et adorandam in templo Domini statuunt imaginem Antiochi? Et dum fidem conantur plus debito ratione adstruere naturali, nonne illam reddunt quodammodo inutilem et inanem? Quoniam 'fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum'. Credit denique intellecta natura, sed fides ex sui virtute gratuita intellegentia credita comprehendit, quae audax et improba penetrat, quo naturalis nequit attingere intellectus. Dicant huiusmodi naturalium sectatores, ante quorum oculos gratia videtur proscripta, quod Verbum, quod erat in principio apud Deum, factum est caro et habitavit in nobis (Io 1), estne gratiae an naturae? Absit de cetero, ut pulcherrima mulierum (Cant 6, 9) a praesumptoribus stibi peruncta oculos (4 Reg 9, 30) coloribus adulterinis fucetur, et quae a suo sponso circumamicta varietatibus (Ps 44,10), et ornata monilibus (Is 61,10) procedit splendida ut regina, consutis philosophorum semicinctiis, veste sordida induatur. Absit, ut boves foedae ac confectae macie, quae nullum dant saturutatis vestigium, speciosas devorent (Gn 41, 18sqq), crassasque consumant.
443 Ne igitur huiusmodi dogma temerarium et perversum ut cancer serpat (2 Tim 2,17) et inficiat plurimos oporteatque filios perditos plorare Rachelem (Ir 31, 15), praesentium vobis auctoritate mandamus et districte praecipimus, quatenus, praedicta vesania penitus abdicata sine fermento mundanae scientiae doceatis theologicam puritatem, non 'adulterantes verbum Dei' (2 Cor 2, 17) philosophorum figmentis, ne circa altare Dei videamini lucum velle contra praeceptum Domini plantare, et mellis commixtione sacrificium fermentare doctrinae, in sinceritatis et veritatis azymis (1 Cor 5, 8) exhibendum. Sed contenti terminis a Patribus institutis, mentes auditorum vestrorum fructu coelestis eloquii saginetis, ut foliis verborum semotis limpidas aquas et puras tendentes ad hoc principaliter, ut vel fidem adstruant vel mores informent, hauriant de fontibus Salvatoris (Is 12, 3): quibus refecti interna crassitudine delectentur.
ES Grégoire IX, Damnatio haereticorum variorum, (Ex forma anathematis edita 20. Aug. 1229(?).)
444 'Excommunicamus et anathematizamus ( ... ) universos haereticos' : Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, Speronistas et alios, 'quibuscunque nominibus censeantur : facies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas (Iud 15, 4), quia de vanitate conveniunt in idipsum'.
Grégoire IX, Ep. 'Consultationi tuae' ad archiep. Barensem, 12 novembre 1231 825 Consultationi tuae taliter respondemus, quod eos, qui extra tempora statuta sacros ordines receperunt, characterem non est dubium recepisse, quos pro transgressione huiusmodi, primo eis paenitentia imposita competenti, sustinere poteris in susceptis ordinibus ministrare.
ES Grégoire IX, Ep. 'Presbyter et diaconus' ad Olaum episc. GLund., 9 décembre 1232 826 445 Presbyter et diaconus cum ordinantur, manus impositionem tactu corporali, ritu ab Apostolis introducto (cf. 1 Tim 4,14; 5, 22; 2 Tim 1, 6; Act 6, 6), recipiunt; quod si omissum fuerit, non est aliquatenus iterandum, sed statuto tempore ad huiusmodi ordines conferendos, caute supplendum quod per errorem exstitit praetermissum. Suspensio autem manuum debet fieri, cum oratio super caput effunditur ordinandi.
ES Grégoire IX, Decr. fragm. 'Si condiciones', inter a. 1227-1234 827 446 Si condiciones contra substantiam coniugii inserantur, puta, si alter dicat alteri: 'contraho tecum, si generationem prolis evites', vel: 'donec inveniam aliam honore vel facultatibus digniorem', aut: 'si pro quaestu adulterandam te tradas': matrimonialis contractus, quantumcumque sit favorabilis, caret effectu; licet aliae condiciones appositae in matrimonio, si turpes aut impossibiles fuerint, debeant propter eius favorem pro non adiectis haberi.
ES Grégoire IX, Ep. 'Naviganti vel' ad fratrem R., inter a. 1227-1234 828 448 Naviganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, eo quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem usurarius (non?) est censendus. Ille quoque, qui dat X solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini et olei mensurae reddantur: quae, licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur: non debet ex hoc usurarius reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem, si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus.
ES Grégoire IX, Ep. 'Cum sicut ex' ad Sigurdum archiep. Nidrosiensem (Trondheim in Norvegia), 8 juillet 1241 829 447 Cum, sicut ex tua relatione didicimus, nonnunquam propter aquae penuriam infantes terrae tuae contingat in cerevisia baptizari: tibi tenore praesentium respondemus, quod cum secundum doctrinam evangelicam oporteat ex aqua et Spiritu Sancto renasci (Jo 3, 5), non debent reputari rite baptizati, qui in cerevisia baptizantur.
ES Innocent IV, Ep. 'Sub catholicae professione' ad episcop. Tusculanum, Ap. Sedis legatum apud Graecos, 6 mars 1254 830 449 3 (al. 4). 1. Circa haec itaque sic deliberatio nostra resedit, ut Graeci eiusdem regni in unctionibus, quae circa baptisma fiunt, morem Ecclesiae Romanae teneant et observent.-2. Ritus vero seu consuetudo, quam habere dicuntur, ungendi per totum baptizandorum corpora, si tolli sine scandalo, vel removeri non potest, cum, sive fiat sive non, quantum ad baptismi efficaciam vel effectum non multum referat, toleretur.-3. Nec refert etiam, utrum in frigida, vel calida aqua baptizent, cum parem vim et effectum in utraque baptismum habere asseverare dicantur.
831 450 4 ( 5). Soli autem episcopi consignent chrismate in frontibus baptizatos, quia huius unctio non debet nisi per episcopos exhiberi. Quoniam soli Apostoli, quorum vices gerunt episcopi, per manus impositionem, quam confirmatio vel frontis chrismatio repraesentat, Spiritum Sanctum tribuisse leguntur. -5. Singuli quoque episcopi in suis ecclesiis, in die Coenae Domini, possunt, secundum formam Ecclesiae, chrisma conficere, ex balsamo quidem et oleo olivarum. Nam Spiritus Sancti donum in chrismatis unctione confertur. Et columba utique, quae ipsum designat Spiritum, olivae ramum ad arcam legitur retulisse. Sed si suum antiquum ritum in hoc Graeci potius servare voluerint, videlicet quod patriarcha una cum archiepiscopis et episcopis eius suffraganeis, et archiepiscopi cum suffraganeis suis, simul chrisma conficiant, in tali eorum consuetudine tolerentur.
832 451 6. Nullus autem per sacerdotes vel confessores pro satisfactione paenitentiae unctione aliqua solummodo inungatur.
833 451 7. Infirmis vero iuxta verbum Iacobi Apostoli (Jc 5,14 s) unctio exhibeatur extrema.
834 452 8 ( 6). Porro in appositione aquae, sive frigidae, sive calidae, vel tepidae, in altaris sacrificio, suam si velint consuetudinem Graeci sequantur, dummodo credant et asserant, quod servata canonis forma, conficiatur pariter de utraque.-9. Sed Eucharistiam in die Coenae Domini consecratam usque ad annum, praetextu infirmorum ut de illa videlicet ipsos communicent, non reservent. Liceat tamen eis, pro infirmis ipsis, corpus Christi conficere, ac per quindecim dies, et non longiori temporis spatio, conservare; ne per diutinam ipsius reservationem, alteratis forsitan speciebus, reddatur minus habile ad sumendum: licet veritas et efficacia semper eadem omnino remaneat, nec ulla umquam diuturnitate, seu volubilitate temporis evanescat.
835 453 18 ( 14). De fornicatione autem, quam solutus cum soluta committit, quin sit mortale peccatum, non est aliquatenus ambigendum, cum tam fornicarios, quam adulteros a regno Dei Apostolus asserat alienos (cf. s).
836 454 19 ( 15). Ad haec volumus et expresse praecipimus, quod episcopi Graeci septem ordines secundum morem Ecclesiae Romanae de cetero conferant, cum hucusque tres de minoribus circa ordinandos neglexisse, vel praetermisisse dicantur. Illi tamen, qui iam sunt taliter ordinati per eos, propter nimiam ipsorum multitudinem, in sic susceptis ordinibus tolerentur.
837 455 20 ( 16). Quia vero secundum Apostolum, mulier mortuo viro ab ipsius est lege soluta, ut nubendi cui vult in Domino liberam habeat facultatem (Rm 7,2 1Co 7,39), secundas, et tertias, ac ulteriores etiam nuptias Graeci non reprehendant aliquatenus, nec condemnent, sed potius illas approbent inter personas, quae alias licite ad invicem matrimonio iungi possunt. Secundo tamen nubentes presbyteri nullatenus benedicant.
838 456 (De sorte defunctorum ) 23 (18). Denique cum Veritas in Evangelio asserat, quod si quis in Spiritum Sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo, neque in futuro dimittetur ei (Mt 12,32); per quod datur intellegi quasdam culpas in praesenti, quasdam vero in futuro saeculo relaxari, et Apostolus dicat, quod 'uniuscuiusque opus, quale sit, ignis probabit', et 'cuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem' (1Co 3,13 1Co 3,15), et ipsi Graeci vere ac indubitanter credere ac affirmare dicantur, animas illorum, qui, suscepta paenitentia, ea non peracta, vel qui sine mortali peccato, cum venialibus tamen et minutis decedunt, purgari post mortem, et posse suffragiis Ecclesiae adiuvari: Nos, quia locum purgationis huiusmodi dicunt non fuisse sibi ab eorum doctoribus certo et proprio nomine indicatum, illum quidem iuxta traditiones et auctoritates sanctorum Patrum 'Purgatorium' nominantes volumus, quod de cetero apud ipsos isto nomine appelletur. Illo enim transitorio igne peccata utique, non tamen criminalia seu capitalia, quae prius per paenitentiam non fuere remissa, sed parva et minuta purgantur, quae post mortem etiam gravant, si in vita fuerunt relaxata.
839 457 -24 ( 19). Si quis autem absque paenitentia in peccato mortali decedit, hic procul dubio aeternae gehennae ardoribus perpetuo cruciatur.
-25 ( 20). Animae vero parvulorum post baptismi lavacrum, et adultorum etiam in caritate decedentium, qui nec peccato, nec ad satisfactionem aliquam pro ipso tenentur, ad patriam protinus transvolant sempiternam.
830-839 Alexandre IV, Const. 'Romanus Pontifex de summi', 5 octobre 1256 840 458 (Libello Guilelmi) studiose perlecto et mature et districte examinato, Nobisque de hoc plenaria facta relatione ab eis, quia (quod) in ipso quaedam perversa et reproba, contra potestatem et auctoritatem Romani Pontificis et coepiscoporum suorum,
841 458 et nonnulla contra illos, qui propter Deum sub ar(c)tissima paupertate mendicant, mundum cum suis opibus voluntaria inopia superantes;
842 458 alia vero contra eos, qui salutem animarum zelantes ardenter, et sacris studiis procurantes, multos in Ecclesia Dei operantur spirituales profectus, et magnum faciunt ibi fructum;
843 459 quaedam autem contra salutem (salutarem) pauperum seu mendicantium religiosorum statum, sicut sunt dilecti filii Fratres Praedicatores, et Minores, qui vigore spiritus, saeculo cum suis divitiis derelicto, ad solam caelestem patriam tota intentione suspirant, necnon et alia plura inconvenientia, digna utique confutatione ac confusione perpetua, manifeste comperimus contineri.
844 459 Quia (Quodque) etiam idem libellus magni scandali seminarium, et multae turbationis materia existebat, et inducebat etiam dispendium animarum, cum retraheret a devotione solita, et consueta eleemosynarum largitione, ac a conversione, et religionis ingressu fideles: Nos libellum eumdem, qui sic incipit: 'Ecce videntes clamabunt foris', quique secundum ipsius titulum 'Tractatus brevis de periculis novissimorum temporum' nuncupatur, tamquam iniquum, scelestum et exsecrabilem, et institutiones ac documenta in eo tradita, utpote prava, falsa et nefaria, de Fratrum Nostrorum consilio, auctoritate Apostolica reprobamus et in perpetuum condemnamus...
840-844 Denzinger 797 Vor
Denzinger 846 Urbain IV, Ep. encycl. 'Transiturus de hoc mundo', 11 août 1264 846 In institutione quidem huius sacramenti dixit ipse Apostolis: 'Hoc facite in meam commemorationem' (Lc 22, 19), ut praecipuum et insigne memoriale sui amoris eximii, quo nos dilexit, esset nobis hoc praecelsum et venerabile sacramentum. Memoriale, inquam, mirabile ..., in quo innovata sunt signa et mirabilia immutata, in quo habetur omne delectamentum ..., in quo utique vitae suffragium consequimur et salutis. Hoc est memoriale ... salvificum, in quo gratam redemptionis nostrae recensemus memoriam, in quo a malo retrahimur et in bono confortamur et ad virtutum et gratiarum proficimus incrementa, in quo profecto proficimus ipsius corporali praesentia Salvatoris. Alia namque, quorum memoriam agimus, spiritu menteque complectimur, sed non propter hoc realem eorum praesentiam obtinemus. In hac vero sacramentali Christi commemoratione Iesus Christus praesens sub alia quidem forma, in propria vero substantia est nobiscum. Adscensurus enim in caelum dixit Apostolis et eorum sequacibus: 'Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi' (Mt 28,20), benigna ipsos promissione confortans, quod remaneret et esset cum eis etiam praesentia corporali.
847 ... Transcendens omnem plenitudinem largitatis, omnem modum dilectionis excedens, attribuit se in cibum. O singularis et admiranda liberalitas, ubi donator venit in donum, et datum est idem penitus cum datore! ... Dedit igitur nobis se in pabulum, ut, quia per mortem homo corruerat, et per cibum relevaretur ad vitam. ... Gustus sauciavit, et gustus sanavit. Vide, quia, unde vulnus est ortum, prodiit et medela, et, unde mors subiit, exinde vita evenit. De illo siquidem gustu dicitur: 'Quacumque die comederis, morte morieris' (Gen 2, 17); de isto vero legitur: 'Si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum' (Jo 6, 52). ... Decens quoque liberalitas exstitit et conveniens operatio, ut Verbum Dei aeternum, quod rationabilis creaturae cibus est et refectio, factum caro, se rationabili creaturae carni et corpori, homini videlicet, in edulium largiretur. ... Hic panis sumitur, sed vere non consumitur; manducatur, sed non transmutatur, quia in edentem minime transformatur, sed, si digne recipitur, sibi recipiens conformatur.
ES Clément IV, Ep. 'Quanto sincerius' ad Maurinum archiep. Narbon., 28 octobre 1267 849 (Pervenit ad Nostrum auditum quod tu ..,) dixisti corpus Domini nostri Iesu Christi sanctissimum essentialiter in altari non esse, sed tantum sicut signatum sub signo, et hanc celebrem esse opinionem Parisius (= Parisiis) adiecisti. Repsit autem hic sermo ... et ad Nos postremo perveniens scandalizavit Nos plurimum, nec facile Nobis exstitit credere talia te dixisse, quae haeresim continent manifestam et illius sacramenti derogant veritati, in quo fides eo negotiatur utilius, quo sensum superat, intellectum captivat et suis legibus subiicit rationem. ... Firmiter teneas, quod communiter tenet Ecclesia ..., sub speciebus scilicet panis et vini post sacra verba iuxta ritum Ecclesiae ore sacerdotis prolata, esse vere, realiter et essentialiter corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi, licet localiter sit in caelo.
849 Concile de Lyon II (oecum. XIV), 7 mai - 17 juillet 1274 (sous le Bienheureux Grégoire X); Session II, 18 mai 1274: Constitution "de summa Trinitate et fide catholica"
850 460 Fideli ac devota professione fatemur, quod Spiritus Sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione procedit: hoc professa est hactenus, praedicavit et docuit, hoc firmiter tenet, praedicat, profitetur et docet sacrosancta Romana Ecclesia, mater omnium fidelium et magistra: hoc habet orthodoxorum Patrum atque Doctorum Latinorum pariter et Graecorum incommutabilis et vera sententia. Sed quia nonnulli propter irrefragabilis praemissae veritatis ignorantiam in errores varios sunt prolapsi: Nos huiusmodi erroribus viam praecludere cupientes, sacro approbante Concilio, damnamus et reprobamus, qui negare praesumpserint, aeternaliter Spiritum Sanctum ex Patre et Filio procedere sive etiam temerario ausu asserere, quod Spiritus Sanctus ex Patre et Filio, tanquam ex duobus principiis, et non tanquam ex uno, procedat.
850 Conc. (oecum. XIV) Lyon II (Bienheureux Grégoire X); Session IV, 6 juil. 1274: Michaelis imp. Ep. ad Gregorium pp 851 461 (Professio generalis) Credimus sanctam Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum omnipotentem totamque in Trinitate deitatem, coessentialem et consubstantialem, coaeternam, et coomnipotentem, unius voluntatis, potestatis et maiestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, in quo omnia, per quem omnia, quae sunt in caelo et in terra, visibilia, invisibilia, corporalia et spiritualia. Credimus singulam quamque in Trinitate personam unum verum Deum, plenum et perfectum.
852 462 Credimus ipsum Filium Dei, Verbum Dei, aeternaliter natum de Patre, consubstantialem, coomnipotentem et aequalem per omnia Patri in divinitate, temporaliter natum de Spiritu Sancto et Maria semper Virgine, cum anima rationali; duas habentem nativitates, unam ex Patre nativitatem aeternam, alteram ex matre temporalem: Deum verum et hominem verum, proprium in utraque natura atque perfectum, non adoptivum, nec phantasticum, sed unum et unicum Filium Dei, in duabus et ex duabus naturis, divina scilicet et humana, in unius personae singularitate, impassibilem et immortalem divinitate, sed in humanitate pro nobis et salute nostra passum vera carnis passione, mortuum et sepultum, et descendisse ad inferos, ac tertia die resurrexisse a mortuis vera carnis resurrectione, die quadragesima post resurrectionem cum carne, qua resurrexit, et anima ascendisse in caelum et sedere ad dextram Dei Patris, inde venturum iudicare vivos et mortuos, et redditurum unicuique secundum opera sua, sive bona fuerint sive mala.
853 463 Credimus et Spiritum Sanctum, plenum et perfectum verumque Deum ex Patre Filioque procedentem, coaequalem et consubstantialem et coomnipotentem et coaeternum per omnia Patri et Filio. Credimus hanc sanctam Trinitatem non tres Deos, sed unicum Deum omnipotentem, aeternum et invisibilem et incommutabilem.
854 464 Credimus sanctam catholicam et apostolicam unam esse veram Ecclesiam, in qua unum datur sanctum baptisma et vera omnium remissio peccatorum. Credimus etiam veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus, et vitam aeternam. Credimus etiam Novi et Veteris Testamenti, Legis, ac Prophetarum et Apostolorum, unum esse auctorem Deum ac Dominum omnipotentem.
855 464 (Additio specialis contra errores Orientalium) Haec est vera fides catholica, et hanc in supradictis articulis tenet et praedicat sacrosancta Romana Ecclesia. Sed propter diversos errores, a quibusdam ex ignorantia et ab aliis ex malitia introductos, dicit et praedicat: Eos, qui post baptismum in peccata labuntur, non rebaptizandos, sed per veram paenitentiam suorum consequi veniam peccatorum.
856 464 (De sorte defunctorum) Quod si vere paenitentes in caritate decesserint, antequam dignis paenitentiae fructibus de commissis satisfecerint et omissis: eorum animas poenis purgatoriis seu catharteriis, sicut nobis frater Iohannes (Parastron O. F. M.) explanavit, post mortem purgari: et ad poenas huiusmodi relevandas prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, orationes et eleemosynas et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesiae instituta.
857 464 - Illorum autem animas, qui post sacrum baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis manentes corporibus, vel eisdem exutae, prout superius dictum est, sunt purgatae, mox in caelum recipi.
858 464 - Illorum autem animas, qui in mortali peccato vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.
859 464 - Eadem sacrosancta Ecclesia Romana firmiter credit et firmiter asseverat, quod nihilominus in die iudicii omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de propriis factis rationem (cf: Rom 14, 10s).
860 465 Tenet etiam et docet eadem sancta Romana Ecclesia, septem esse ecclesiastica sacramenta, unum scilicet baptisma, de quo dictum est supra; aliud est sacramentum confirmationis, quod per manuum impositionem episcopi conferunt, chrismando renatos; aliud est paenitentia, aliud Eucharistia, aliud sacramentum ordinis, aliud est matrimonium, aliud extrema unctio, quae secundum doctrinam beati Iacobi infirmantibus adhibetur. Sacramentum Eucharistiae ex azymo conficit eadem Romana Ecclesia, tenens et docens, quod in ipso sacramento panis vere transsubstantiatur in corpus et vinum in sanguinem Domini nostri Iesu Christi. De matrimonio vero tenet, quod nec unus vir plures uxores simul, nec una mulier permittitur habere plures viros. Soluto vero legitimo matrimonio per mortem coniugum alterius, secundas et tertias deinde nuptias successive licitas esse dicit, si impedimentum canonicum aliud ex causa aliqua non obsistat.
861 466 Ipsa quoque sancta Romana Ecclesia summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinet; quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit. Et sicut prae ceteris tenetur fidei veritatem defendere: sic et si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri. Ad quam potest gravatus quilibet super negotiis ad ecclesiasticum forum pertinentibus appellare: et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius potest iudicium recurri: et eidem omnes ecclesiae sunt subiectae, ipsarum praelati oboedientiam et reverentiam sibi dant. Ad hanc autem sic potestatis plenitudo consistit, quod ecclesias ceteras ad sollicitudinis partem admittit; quarum multas et patriarchales praecipue diversis privilegiis eadem Romana Ecclesia honoravit, sua tamen observata praerogativa tum in generalibus conciliis, tum in aliquibus aliis semper salva.
851-861 Boniface VIII, Bulla 'Saepe sanctam Ecclesiam', 1 août 1296 866 Accepimus namque, quod nonnullae personae se contra sanctam catholicam Ecclesiam erigentes, etiam sexus feminei, dogmatizant se ligandi et solvendi claves habere, paenitentias audiunt et a peccatis absolvunt, conventicula non solum diurna faciunt, sed nocturna, in quibus de suis pravitatibus conferunt, ... et praedicare praesumunt; tonsura clericali contra ritum Ecclesiae abutentes, Spiritum Sanctum se dare per impositionem manuum mentiuntur; et exhibendam (supple: reverentiam ? oboedientiam ? ) soli Deo et non alteri cuiuscumque fuerit condicionis, dignitatis et status. Efficaciores etiam illas orationes affirmant, quae a nudatis toto corpore offeruntur; ... et in dicta sancta Ecclesia ligandi atque solvendi fore abnegant potestatem ... Quapropter huiusmodi sectam ... damnatam et haereticam nuntiamus.
ES Boniface VIII, Bulla 'Antiquorum habet', 22 février 1300 868 467 Antiquorum habet fida relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis Apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum. Nos igitur ... huiusmodi remissiones et indulgentias omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et approbamus ... Nos de omnipotentis Dei misericordia et eorundem Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum Nostrorum consilio et Apostolicae plenitudine potestatis omnibus ... ad basilicas ipsas accedentibus reverenter, vere paenitentibus et confessis . . . in huiusmodi praesenti et quolibet centesimo secuturo annis non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum concedemus et concedimus veniam peccatorum ...
868 Boniface VIII, Bulla 'Unam sanctam', 18 novembre 1302 870 468 Unam sanctam Ecelesiam catholicam et ipsam apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, extra quam nec salus est nec remissio peccatorum ...; quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius corporis caput Christus, Christi vero Deus. In qua 'unus Dominus, una fides et unum baptisma' (Eph 4, 5). Una nempe fuit diluvii tempore arca Noe, unam Ecclesiam praefigurans, quae in uno cubito consummata unum, Noe videlicet, gubernatorem habuit et rectorem, extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse deleta.
871 468 Hanc autem veneramur et unicam, dicente Domino in Propheta: Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam' (Ps 21, 21). Pro anima enim, id est pro se ipso, capite simul oravit et corpore, quod corpus unicam scl. Ecclesiam nominavit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis Ecclesiae unitatem. Haec est 'tunica' illa Domini 'inconsutilis' (Jo 19, 23), quae scissa non fuit, sed sorte provenit.
872 468 Igitur Ecclesiae unius et unicae unum corpus, unum caput, non duo capita quasi monstrum, Christus videlicet et Christi vicarius Petrus Petrique successor, dicente Domino ipsi Petro: 'Pasce oves meas' (Io 21, 17). 'Meas', inquit, et generaliter, non singulariter has vel illas: per quod commisisse sibi intelligitur universas. Sive ergo Graeci sive alii se dicant Petro eiusque successoribus non esse commissos: fateantur necesse est se de ovibus Christi non esse, dicente Domino in Joanne, 'unum ovile, unum et unicum esse pastorem' (Jo 10, 16).
873 469 In hac eiusque potestate duos esse gladios, spiritualem videlicet et temporalem, evangelicis dictis instruimur (Provocatur ad Lc 22, 38 et Mt 26, 52) ... Uterque ergo est in potestate Ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subiici potestati. ... Spiritualem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet praecellere potestatem, oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia temporalia antecellunt. ... Nam Veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, et iudicare, si bona non fuerit. ... Ergo si deviat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali; sed, si deviat spiritualis minor, a suo superiore; si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari, testante Apostolo: 'Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur' (1 Cor 2, 15).
874 469 Est autem haec auctoritas, etsi data sit homini et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina potestas, ore divino Petro data, sibique suisque successoribus in ipso Christo, quem confessus fuit petra firmata, dicente Domino ipsi Petro: 'Quodcumque ligaveris' etc. (Mt 16, 19). Quicumque igitur huic potestati a Deo sic ordinatae 'resistit, Dei ordinationi resistit' (Rom 13, 2), nisi duo, sicut Manichaeus, fingat esse principia, quod falsum et haereticum iudicamus, quia, testante Moyse, non in principiis, sed 'in principio caelum Deus creavit et terram' (cf. Gn 1, 1).
469 Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, diffinimus omnino esse de necessitate salutis.
870-874 Benoît XI, Const. 'Inter cunctas sollicitudines', 17 février 1304 875 470 ... Licet ... de necessitate non sit, iterum eadem confiteri peccata, tamen, quia propter erubescentiam, quae magna est paenitentiae pars, ut eorundem peccatorum iteretur confessio, reputamus salubre: districte iniungimus, ut Fratres (Praedicatores et Minores) ipsi confitentes attente moneant, et in suis praedicationibus exhortentur, quod suis sacerdotibus saltem semel confiteantur in anno, asserendo, id ad animarum profectum procul dubio pertinere.
875 Concile de Vienne (oecum. XV; sous Clément V; 1311-1312); Session III, 6 mai 1312; Constitution "Ad nostrum qui"; erreurs des Bégards et des Béguines sur l'état de perfection 891 471 (1) Quod homo in vita praesenti tantum et talem perfectionis gradum potest acquirere, quod reddetur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non valebit: nam, ut dicunt, si quis semper posset proficere, posset aliquis Christo perfectior inveniri.
892 472 (2) Quod ieiunare non oportet hominem nec orare, postquam gradum perfectionis huiusmodi fuerit assecutus, quia tunc sensualitas est ita perfecte spiritui et rationi subiecta, quod homo potest libere corpori concedere quidquid placet.
893 473 (3) Quod illi, qui sunt in praedicto gradu perfectionis et spiritu libertatis, non sunt humanae subiecti oboedientiae, nec ad aliqua praecepta Ecclesiae obligantur; quia (ut asserunt) 'ubi spiritus Domini, ibi libertas' (2 Cor 3, 17).
894 474 (4) Quod homo potest ita finalem beatitudinem secundum omnem gradum perfectionis in praesenti assequi, sicut eam in vita obtinebit beata.
895 475 (5) Quod quaelibet intellectualis natura in se ipsa naturaliter est beata, quodque anima non indiget lumine gloriae, ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruendum.
896 476 (6) Quod se in actibus exercere virtutum est hominis imperfecti, et perfecta anima licentiat a se virtutes.
897 477 (7) Quod mulieris osculum, cum ad hoc natura non inclinet, est mortale peccatum; actus autem carnalis, cum ad hoc natura inclinet, peccatum non est, maxime cum tentatur exercens.
898 478 (8) Quod in elevatione corporis Jesu Christi non debent assurgere nec eidem reverentiam exhibere: asserentes, quod esset imperfectioniseisdem, si a puritate et altitudine suae contemplationis tantum descenderent, quod circa ministerium (al.: mysterium) seu sacramentum Eucharistiae aut circa passionem humanitatis Christi aliqua cogitarent.
899 478 (Censura:) Nos sacro approbante Concilio sectam ipsam cum praemissis erroribus damnamus et reprobamus omnino inhibentes districtius, ne quis ipsos de cetero teneat, approbet vel defendat.
891-899
Constitutio "Fidei Catholicae" 900 480 (De duabus naturis Christi.) Fidei catholicae fundamento, praeter quod, teste Apostolo, nemo potest aliud ponere (I Cor 3, 11), firmiter inhaerentes, aperte cum sancta matre Ecclesia confitemur, unigenitum Dei Filium in iis omnibus, in quibus Deus Pater exsistit, una cum Patre aeternaliter subsistentem, partes nostrae naturae simul unitas, ex quibus ipse in se verus Deus exsistens fieret verus homo, humanum videlicet corpus passibile et animam intellectivam seu rationalem, ipsum corpus vere per se et essentialiter informantem, assumpsisse ex tempore in virginali thalamo ad unitatem suae hypostasis et personae.
901 480 (De vulnere lateris Christi.) Et quod in hac assumpta natura ipsum Dei Verbum pro omnium operanda salute non solum affigi cruci et in ea mori voluit, sed etiam emisso iam spiritu perforari lancea sustinuit latus suum, ut exinde profluentibus undis aquae et sanguinis formaretur unica et immaculata ac virgo sancta mater Ecclesia, coniux Christi, sicut de latere primi hominis soporati Eva sibi in coniugium est formata, ut sic certae figurae primi et veteris Adae, qui secundum Apostolum 'est forma futuri' (cf. Rom 5,14), in nostro novissimo Adam, id est Christo, veritas responderet. Haec est, inquam, veritas, illius praegrandis aquilae vallata testimonio, quam propheta vidit Ezechiel animalibus ceteris evangelicis transvolantem, beati Iohannis videlicet, Apostoli et Evangelistae, qui sacramenti huius rem gestam narrans et ordinem in Evangelio suo dixit: 'Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua; et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius, et ille scit, quia vera dicit, ut (et) vos credatis' (Io 19, 33 ss). Nos igitur ad tam praeclarum testimonium ac sanctorum Patrum et Doctorum communem sententiam apostolicae considerationis, ad quam dumtaxat haec declarare pertinet, aciem convertentes, sacro approbante Concilio, declaramus, praedictum Apostolum et Evangelistam Ioannem rectum in praemissis factae rei ordinem tenuisse, narrando, quod Christo 'iam mortuo unus militum lancea latus eius aperuit'.
902 481 (De anima ut forma corporis.) Porro doctrinam omnem seu positionem temere asserentem, aut vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis seu intellectivae vere ac per se humani corporis non sit forma, velut erroneam ac veritati catholicae inimicam fidei, praedicto sacro approbante Concilio reprobamus: definientes, ut cunctis nota sit fidei sincerae veritas ac praecludatur universis erroribus aditus, ne subintrent, quod quisquis deinceps asserere, defendere seu tenere pertinaciter praesumpserit, quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corporis humani per se et essentialiter, tamquam haereticus sit censendus.
903 482 (De effectu baptismi.) Ad hoc baptisma unicum baptizatos omnes in Christo regenerans est, sicut unus Deus ac fides unica ab omnibus fideliter confitendum, quod celebratum in aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti credimus esse tam adultis quam parvulis communiter perfectum remedium ad salutem.
904 483 Verum quia quantum ad effectum baptismi in parvulis reperiuntur doctores quidam theologi opiniones contrarias habuisse, quibusdam ex ipsis dicentibus, per virtutem baptismi parvulis quidem culpam remitti, sed gratiam non conferri, aliis econtra asserentibus, quod et culpa iisdem in baptismo remittitur, et virtutes ac informans gratia infunduntur quoad habitum (v. D. 410), etsi non pro illo tempore quoad usum: Nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi, quae per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem secundam, quae dicit, tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tanquam probabiliorem, et dictis Sanctorum et doctorum modernorum theologiae magis consonam et concordem, sacro approbante Concilio duximus eligendam.
900-904 Constitutio 'Ex gravi ad nos' 906 479 ... Si quis in illum errorem inciderit, ut pertinaciter affirmare praesumat, exercere usuras non esse peccatum, decernimus eum velut haereticum puniendum.
ES Constitutio 'Exivi de paradiso'
908 ... Succrevit non parum scrupulosa quaestio inter fratres, videlicet: utrum ex suae professione regulae obligentur ad arctum et tenuem sive pauperem usum rerum, quibusdam ... dicentibus quod, sicut quoad dominium rerum habent ex voto abdicationem arctissimam, ita ipsis quoad usum arctitudo maxima et exilitas est indicta; aliis in contrarium asserentibus, quod ex professione sua ad nullum usum pauperem qui non exprimatur in regula obligantur, licet teneantur ad usum moderatum temperantiae, sicut et magis ex condecenti, quam ceteri christiani. Volentes itaque conscientiarum praedictorum fratrum providere quieti ..., declarando dicimus, quod fratres Minores ex professione suae regulae specialiter obligantur ad arctos usus seu pauperes, qui in ipsorum regula continentur, et eo obligationis modo, sub quo continet seu ponit regula dictos usus. Dicere autem, sicut aliqui asserere perhibentur, quod haereticum sit, tenere usum pauperem includi vel non includi sub voto evangelicae paupertatis, praesumptuosum et temerarium iudicamus.
908 Jean XXII, Const. 'Gloriosam Ecclesiam', 23 janvier 1318 910 484 12... Praedicti temeritatis atque impietatis filii, ut habet fide digna relatio, ad eam sunt mentis inopiam devoluti, quod adversus praeclarissimam et saluberrimam christianae fidei veritatem impie sentiunt, sacramenta Ecclesiae veneranda contemnunt et in gloriosum Ecclesiae Romanae primatum, cunctis nationibus percellendum, ab ipso conterendi citius impetu caeci furoris impingunt...
911 485 (1) 14. Primus itaque error, qui de istorum officina tenebrosa prorumpit, duas fingit ecclesias, unam carnalem, divitiis pressam, effluentem divitiis (al.: deliciis), sceleribus maculatam, cui Romanum praesulem aliosque inferiores praelatos dominari asserunt; aliam spiritualem, frugalitate mundam, virtute decoram, paupertate succinctam, in qua ipsi soli eorumque complices continentur, cui etiam ipsi spiritualis vitae merito, si qua fides est adhibenda mendaciis, principantur. ...
912 486 (2) 16. Secundus error, quo praedictorum insolentium conscientia maculatur, venerabiles Ecclesiae sacerdotes aliosque ministros sic iurisdictionis et ordinis (BullTau:-!) clamitat auctoritate desertos, ut nec sententias ferre, nec sacramenta conficere, nec subiectum populum instruere valeant vel docere, illos fingentes omni ecclesiastica potestate privatos, quos a sua perfidia viderint alienos: quia apud ipsos solos (ut ipsi somniant) sicut spiritualis vitae sanctitas, sic auctoritas perseverat, in qua re Donatistarum sequuntur errorem...
913 487 (3) 18. Tertius istorum error in Waldensium errore coniurat, quoniam et ii et illi in nullum eventum asserunt fore iurandum, dogmatizantes mortalis criminis contagione pollui et poena teneri, quos contigerit iuramenti religione constringi...
914 488 (4) 20. Quarta huiusmodi impiorum blasphemia de praedictorum Waldensium venenato fonte prorumpens, sacerdotes rite etiam et legitime secundum formam Ecclesiae ordinatos, quibuslibet tamen criminibus pressos, non posse conficere vel conferre ecclesiastica sacramenta confingit...
915 489 (5) 22. Quintus error sic istorum hominum mentes obcaecat, ut Evangelium Christi in se solis hoc in tempore asserant esse completum, quod hactenus (ut ipsi somniant) obtectum fuerat, immo prorsus exstinctum...
916 490 24. Multa sunt alia, quae isti praesumptuosi homines contra coniugii venerabile sacramentum garrire dicuntur, multa, quae de cursu temporum et fine saeculi somniant, multa, quae de Antichristi adventu, quae iamiam instare asserunt, flebili vanitate divulgant. Quae omnia, quia partim haeretica, partim insana, partim fabulosa cognoscimus, damnanda potius cum suis auctoribus, quam stilo prosequenda aut refellenda censemus...
910-916 Jean XXII, Const. 'Vas electionis', 24 juillet 1321 921 491 (1) Quod confessi fratribus, habentibus licentiam generalem audiendi confessiones, tenentur eadem peccata, quae confessi fuerant, iterum confiteri proprio sacerdoti.
922 492 (2) Quod stante Statuto (Cc. Lateran. IV, DS 812) 'Omnis utriusque sexus' edito in concilio generali Romano (ita DenCh; al.: Romanus) Pontifex non potest facere, quod parochiani non teneantur confiteri omnia peccata sua semel in anno proprio sacerdoti, quem dicit esse parochialem curatum; immo nec Deus posset hoc facere: quia, ut dicebat, implicat contradictionem.
923 493 (3) Quod Papa non potest dare generalem potestatem audiendi confessiones, immo nec Deus, quin confessus habenti generalem licentiam teneatur iterum confiteri suo proprio sacerdoti, quem dicit esse (ut praemittitur) parochialem curatum.
924 493 (Censura:) ... Comperimus, praemissos articulos doctrinam non sanam, sed periculosam multum et veritati contrariam continere. Quos etiam articulos omnes... magister Ioannes... revocavit... Omnes articulos et quemlibet eorum tamquam falsos et erroneos et a doctrina sana devios auctoritate Apostolica damnamus et reprobamus de fratrum Nostrorum consilio..., doctrinam ipsis contrariam veram esse et catholicam asserentes...
921-924 Jean XXII, Ep. 'Nequaquam sine dolore' ad Armenios, 21 novembre 1321 925 (Docet Romana Ecclesia)... illorum vero animas, qui post sacramentum baptismatis susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam vel in suis manentes corporibus vel eisdem exutae et purgatae, in caelum mox recipi.
926 493a - Illorum autem animas, qui in mortali peccato vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen ac locis disparibus puniendas.
925-926 Jean XXII, Const. 'Cum inter nonnullos', 12 novembre 1323 930 494 Cum inter nonnullos viros scholasticos saepe contingat in dubium revocari, utrum pertinaciter affirmare, Redemptorem nostrum ac Dominum Iesum Christum eiusque Apostolos in speciali non habuisse aliqua nec in communi etiam, haereticum sit censendum, diversa et adversa etiam sentientibus circa illud: Nos, huic concertationi finem imponere cupientes, assertionem huiusmodi pertinacem - cum Scripturae sacrae, quae in plerisque locis ipsos nonnulla habuisse asserit, contradicat expresse, ipsamque Scripturam sacram, per quam utique fidei orthodoxae probantur articuli, quoad praemissa fermentum aperte supponat continere mendacii, ac per consequens, quantum in ea est, eius in totum fidem evacuans, fidem catholicam reddat, eius probationem adimens, dubiam et incertam - deinceps erroneam fore censendam et haereticam, de fratrum Nostrorum consilio hoc perpetuo declaramus edicto.
931 494 Rursus in posterum pertinaciter affirmare, quod Redemptori nostro praedicto eiusque Apostolis, iis quae ipsos habuisse Scriptura sacra testatur, nequaquam ius ipsis utendi competierit, nec illa vendendi seu donandi ius habuerint aut ex ipsis alia acquirendi, quae tamen ipsos de praemissis fecisse Scriptura sacra testatur seu ipsos potuisse facere supponit expresse; cum talis assertio ipsorum usum et gesta evidenter includat, in praemissis non iusta: quod utique de usu, gestis seu factis Redemptoris nostri Dei Filii sentire nefas est, sacrae Scripturae contrarium et doctrinae catholicae inimicum: assertionem ipsam pertinacem, de fratrum Nostrorum consilio, deinceps erroneam fore censendam merito ac haereticam declaramus.
930-931 Jean XXII, Const. 'Licet iuxta doctrinam' ad episc. urbis Worcester, 23 octobre 1327 941 495 (1) Quod illud, quod de Christo legitur in Evangelio beati Matthaei (17, 26), quod ipse solvit tributum Caesari, quando staterem sumptum ex ore piscis illis qui petebant didrachma iussit dari (dare), hoc facit non condescensive e liberalitate sive pietate (suae pietatis), sed necessitate coactus. (Inde in bulla ex mente Marsilii concluditur:) Quod omnia temporalia Ecclesiae subsunt Imperatori, et ea potest accipere velut sua.
942 496 (2) Quod beatus Petrus Apostolus non plus auctoritatis habuit quam alii Apostoli habuerunt (non fuit plus caput Ecclesiae quam quilibet aliorum Apostolorum), nec aliorum Apostolorum fuit caput (-!). Item quod Christus nullum caput dimisit Ecclesiae, nec aliquem suum vicarium fecit.
943 497 (3) Quod ad Imperatorem spectat, Papam corrigere, instituere et destituere ac punire (corrigere Papam et punire, ac instituere et destituere).
944 498 (4) Quod omnes sacerdotes, sive sit Papa, sive archiepiscopus, sive sacerdos simplex (quicumque), sunt ex institutione Christi auctoritatis et iurisdictionis aequalis. (Sed quod unus habet plus alio, hoc est secundum quod Imperator concessit plus vel minus et, sicut concessit, revocare potest.)
945 499 (5) Quod (Papa vel) tota Ecclesia simul iuncta (sumpta) nullum hominem (quantumcumque sceleratum) punire potest punitione coactiva, nisi concedat hoc Imperator (nisi Imperator daret eis auctoritatem).
946 500 (Censura:) Articulos praedictos ... velut sacrae Scripturae contrarios et fidei catholicae inimicos, haereticos, seu haereticales et erroneos, necnon et praedictos Marsilium et Ioannem haereticoS, immo haeresiarchas fore manifestos et notorios sententialiter declaramus.
941-946 Jean XXII, Const. 'In agro dominico', 27 mars 1329 950 Ex inquisitione... auctoritate... Coloniensis archiepiscopi prius facta et tandem auctoritate Nostra in Romana curia renovata comperimus, evidenter constare per confessionem eiusdem Ekardi, quod ipse praedicavit, dogmatizavit et scripsit viginti sex articulos, tenorem qui sequitur continentes:
951 501 (1) Interrogatus quandoque, quare Deus mundum non prius pro duxerit, respondit tunc, sic nunc, quod Deus non potuit primo (legendum: prius! Ita Echardus.) producere mundum, quia res non potest agere, antequam sit; unde quam cito Deus fuit, tam cito mundum creavit.
952 502 (2) Item concedi potest mundum fuisse ab aeterno.
953 503 (3) Item simul et semel, quando Deus fuit, quando Filium sibi coaeternum per omnia coaequalem Deum genuit, etiam mundum creavit.
954 504 (4) Item in omni opere, etiam malo, malo, inquam, tam poenae quam culpae, manifestatur et relucet aequaliter gloria Dei.
955 505 (5) Item vituperans quempiam vituperio ipso peccato vituperii laudat Deum, et quo plus vituperat et gravius peccat, amplius Deum laudat.
956 506 (6) Item Deum ipsum quis blasphemando Deum laudat.
957 507 (7) Item quod petens hoc aut hoc, malum petit et male, quia negationem boni et negationem Dei petit, et orat Deum sibi negari.
958 508 (8) Qui non intendunt res, nec honores, nec utilitatem, nec devotionem internam, nec sanctitatem, nec praemium, nec regnum caelorum, sed omnibus his renuntiaverunt, etiam quod suum est, in illis hominibus honoratur Deus.
959 509 (9) Ego nuper cogitavi, utrum ego vellem aliquid recipere a Deo vel desiderare: ego volo de hoc valde bene deliberare, quia ubi ego essem accipiens a Deo, ibi essem ego sub eo vel infra eum, sicut unus famulus vel servus, et ipse sicut dominus in dando, et sic non debemus esse in aeterna vita.
960 510 (10) Nos transformamur totaliter in Deum et convertimur in eum; simili modo sicut in sacramento panis convertitur in corpus Christi, sic ego convertor in eum, quod ipse operatur me suum esse unum, non simile. Per viventem Deum verum est, quod ibi nulla est distinctio.
961 511 (11) Quidquid Deus Pater dedit Filio suo unigenito in humana natura, hoc totum dedit mihi. Hic nihil excipio, nec unionem nec sanctitatem, sed totum dedit mihi sicut sibi.
962 512 (12) Quidquid dicit sacra Scriptura de Christo, hoc etiam totum verificatur de omni bono et divino homine.
963 513 (13) Quidquid proprium est divinae naturae, hoc totum proprium est homini iusto et divino; propter hoc iste homo operatur, quidquid Deus operatur, et creavit una cum Deo caelum et terram, et est generator Verbi aeterni, et Deus sine tali homine nesciret quidquam facere.
964 514 (14) Bonus homo debet sic conformare voluntatem suam voluntati divinae, quod ipse velit quidquid Deus vult. Quia Deus vult aliquo modo me peccasse, nollem ego, quod ego peccata non commisissem et haec est vera paenitentia.
965 515 (15) Si homo commisisset mille peccata mortalia, si talis homo esset recte dispositus, non deberet velle se ea non commisisse.
966 516 (16) Deus proprie non praecipit actum exteriorem.
967 517 (17) Actus exterior non est proprie bonus nec divinus, nec operatur ipsum Deus proprie neque parit.
968 518 (18) Afferamus fructum actuum non exteriorum, qui nos bonos non faciunt, sed actuum interiorum, quos Pater in nobis manens facit et operatur.
969 519 (19) Deus animas amat, non opus extra.
970 520 (20) Quod bonus homo est unigenitus Filius Dei.
971 521 (21) Homo nobilis est ille unigenitus Filius Dei, quem Pater aeternaliter genuit.
972 522 (22) Pater generat me suum filium et eundem filium. Quidquid Deus operatur, hoc est unum; propter hoc generat ipse me suum filium sine omni distinctione.
973 523 (23) Deus est unus omnibus modis et secundum omnem rationem, ita ut in ipso non sit invenire aliquam multitudinem in intellectu vel extra intellectum. Qui enim duo videt vel distinctionem videt, Deum non videt, Deus enim unus est extra numerum et supra numerum nec ponit in unum (lege: numerum) cum aliquo. Sequitur (scl. loco posteriore): nulla igitur distinctio in ipso Deo esse potest aut intelligi.
974 524 (24) Omnis distinctio est a Deo aliena, neque in natura neque in personis; probatur: quia natura ipsa est una et hoc unum, et quaelibet persona est una et idipsum unum, quod natura.
975 525 (25) Cum dicitur: 'Simon, diligis me plus his?' (Io 21, 15 s), sensus est, id est plus quam istos, et bene quidem, sed non perfecte. In primo enim et secundo et (, in) plus et minus et (-!) gradus est et ordo, in uno autem nec gradus est nec ordo. Qui igitur diligit Deum plus quam proximum, bene quidem, sed nondum perfecte.
976 526 (26) Omnes creaturae sunt unum purum nihil: non dico, quod sint quid modicum vel aliquid, sed quod sint unum purum nihil.
Obiectum praeterea exstitit dicto Ekardo, quod praedicaverat alios duos articulos sub his verbis:
977 527 (1) Aliquid est in anima, quod est increatum et increabile; si tota anima esset talis, esset increata et increabilis, et hoc est intellectus.
978 528 (2) Quod Deus non est bonus neque melior neque optimus; ita male dico, quandocumque voco Deum bonum, ac si ego album vocarem nigrum.
979 529 (Censura:) ... quia ... invenimus primos quindecim memoratos articulos et duos etiam alios ultimos tam ex suorum sono verborum quam ex suarum connexione sententiarum errorem seu labem haeresis continere, alios vero undecim, quorum primus incipit 'Deus non praecipit' etc. (prop. 16), reperimus nimis male sonare et multum esse temerarios de haeresique suspectos, licet cum multis expositionibus et suppletionibus sensum catholicum formare valeant vel habere: ne articuli huiusmodi seu contenta in eis corda simplicium ... inficere valeant, ... 529 Nos ... praefatos quindecim primos articulos et duos alios ultimos tamquam haereticos, dictos vero alios undecim tamquam male sonantes, temerarios, et suspectos de haeresi, ac nihilominus libros quoslibet seu opuscula eiusdem Ekardi, praefatos articulos seu eorum aliquem continentes, damnamus et reprobamus expresse.
980 Porro ... volumus notum esse, quod, prout constat per publicum instrumentum inde confectum, praefatus Ekardus in fine vitae suae fidem catholicam profitens praedictos viginti sex articulos, quos se praedicasse confessus exstitit, necnon quaecumque alia per eum scripta et docta ..., quae possent generare in mentibus fidelium sensum haereticum vel erroneum ac verae fidei inimicum, quantum ad illum sensum revocavit ac etiam reprobavit ..., determinationi Apostolicae Sedis et Nostrae tam se quam scripta sua et dicta omnia summittendo.
950-980 Denzinger 846 Vor
Jean XXII, Bulla 'Ne super his', 3 décembre 1334 990 Ne super his (hiis), quae de animabus purgatis separatis a corporibus (an citra resumptionem corporum divinam essentiam illa visione, videlicet quam vocat facialem Apostolus, videant) tam per Nos quam per nonnullos alios in praesentia Nostra recitando sacram Scripturam ac originalia dicta Sanctorum vel alias ratiocinando saepius dicta sunt, aliter quam per Nos dicta et intellecta fuerint et intelligantur ac dicantur, auribus valeant fidelium inculcari, ecce quod Nostram intentionem, quam cum sancta Ecclesia catholica circa haec habemus et habuimus, serie praesentium ut sequitur declaramus.
991 Fatemur siquidem et credimus, quod animae purgatae separatae a corporibus sunt in caelo, caelorum regno et paradiso et cum Christo in consortio angelorum congregatae et vident Deum de communi lege ac divinam essentiam facie ad faciem clare, in quantum status et condicio compatitur animae separatae. Si vero alia vel aliter circa materiam huiusmodi per Nos dicta fuerint quoquomodo, illa in habitu fidei catholicae diximus ac recitando et conferendo dixisse asserimus et volumus esse dicta. Insuper si qua alia sermocinando, conferendo, dogmatizando, docendo seu alio quovis modo diximus circa ea quae fidem concernunt catholicam, sacram Scripturam aut bonos mores, ea in quantum sunt consona fidei catholicae, determinationi Ecclesiae, sacrae Scripturae ac bonis moribus, approbamus, alias autem illa haberi volumus pro non dictis, et ea minime approbamus, sed in quantum essent a praemissis fide catholica, determinatione Ecclesiae, sacra Scriptura vel bonis moribus aut aliquo ipsorum dissonantia, reprobamus et nihilominus omnia dicta et scripta Nostra de quacumque materia ubicumque et in quocumque loco ac in quocumque statu, quem habemus vel habuerimus hactenus, submittimus determinationi Ecclesiae ac successorum Nostrorum.
990-991 Benoît XII, Const. 'Benedictus Deus', 29 janvier 1336 1000 530 (Visio Dei beatifica.)