Epistulae ad familiares (page 2)

Cicéron · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : The Latin Library (dump CLTK) · 6 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Liber 4 (suite)

Ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu affuisses; quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo, facile ex eo intelligo, quod litteris lectis aliquantum acquievi, nam et ea scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse animi dolorem adhibuisti: Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me animum tibi gratum putaret fore; cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. Me autem non oratio tua solum et societas paene aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum, ut tu, tali sapientia praeditus, ferendum putas; sed opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solatia deficiunt, quae ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt: nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Gallus et M. Cato, qui summo ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur; mihi autem amissis ornamentis iis, quae ipse commemoras quaeque eram maximis laboribus adeptus, unum manebat illud solatium, quod ereptum est: non amicorum negotiis, non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnes me et industriae meae fructus et fortunae perdidisse: sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum frangerem iam ipse me et cogerem illa ferre toleranter, habebam, quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnes curas doloresque deponerem: nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt; non enim, ut tum me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum, ut in eius bonis acquiescam. Itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem, quem ad re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica. Quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio— maior enim levatio mihi afferri nulla potest quam coniunctio consuetudinis sermonumque nostrorum—; quamquam sperabam tuum adventum—sic enim audiebam— appropinquare. Ego autem cum multis de causis te exopto quam primum videre, tum etiam, ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum et prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi amicissimi; quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi. Vale.

VII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708. M. CICERO S. D. M. MARCELLO.

Etsi eo te adhuc consilio usum intelligo, ut id reprehendere non audeam, non quyin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et anicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est, ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate. Ego eum te esse, qui horum malorum initia multo ante videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris, praeclare memini; sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompeii nec genus exercitus probare semperque summe diffidere, qua in sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. Itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem; non enim iis rebus pugnabamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus: victi sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti; in quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientam et bonum civem initia velli civilis invitum suscipere, extrema libenter non persequi. Qui non idem consilium, quod tu, secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos; aut enim renovare bellum conati sunt, hique se in Africam contulerunt, aut, quemadmodum nos, victori sese crediderunt: medium quoddam tuum consilium fuit, qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. Fateor a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnes obtinendas praeter voluntatem; sic enim intellexi, nihil aliud esse, quod dubitationem afferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur, ne tu illud beneficium omnino non putares; de quo quid sentiam, nihil attinet dicere, cum appareat, ipse quid fecerim. Sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate: qui si facile passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere, cogitandum tibi tamen esset, Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an Mytilenis aut Rhodi malles vivere; sed, cum ita late pateat eius potestas, quem veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi esse quam cum periculo alienae? Equidem, etiamsi oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis; hoc idem omnes, qui te diligunt, sentiunt, quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo. Habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari nolumus; nam, etsi nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit, propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo, hi autem qui essent, auderem scribere, nisi te intelligere confiderem. Hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur: nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus, gratia tantum possumus, quantum victi; sed tamen consilio, studio Marcello non desumus. A tuis reliquis non adhibemur; ad omnis parati sumus.

VIII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708. M. CICERO S. D. M. MARCELLO.

Neque monere te audeo praestanti prudentia virum nec confirmare maximi animi hominem unumque fortissimum, consolari vero nullo modo; nam, si ea, quae acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari dolorem tuum, sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio, ut te consoler, cum ipse me non possim. Reliquum est igitur, ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere tua causa, que possim, sed etiam quae non possim, putem. Illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam tacere non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, in ea te esse oportere, iudicio hominum reque principem, necessitate cedentem tempori, sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum; si enim libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu vacat? sin qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? Sed mihi crede, etiam is, qui omnia tenet, favet ingeniis, nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur. Sed plura, quam statueram; redeo ergo ad unum illud, me tuum esse: fore cum tuis, si modo erunt tui, si minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum. Vale.

IX. Scr. Romae (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708. M. CICERO S. D. M. MARCELLO.

Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram, quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeramn, sine meis litteris eum ad te venire nolui. Iisdem igitur te rebus etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse: multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam audis quotidie; non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem illud auribus percipias—quod etiam maius videri solet—, minus laborare. At tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes. Primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper sapientis est habitum; deinde non habet, ut nunc quidem est, id vitii res: dicere fortasse, quae sentias, non licet, tacere plane licet; omnia enim delata ad unum sunt: is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo; quod non multo secus fieret, si is rem publicam teneret, quem secuti sumus: an, qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset? et, qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit, nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse? Omnia sunt misera in bellis civilibus—quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit—; sed miserius nihil quam ipsa victoria, quae, etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut, etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. An tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tum quoque careres patria, ne, quae nolles, videres? "Non," inquies, "ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam." At erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. Deinde qui finis istius consilii est? nam adhuc et factum tuum probatur et, ut in tali re, etiam fortuna laudatur: factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris; fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae: nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo. Denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, vide, ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem, et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare, et, si re publica non possis frui, stultum est nolle privata. Caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non sit: magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia. Mihi salus tua tantae curae est, ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sim; tuum est consulere temporibus et incolumitati et vitae et fortunis tuis.

X. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709. CICERO MARCELLO S.

Etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam exspectare incipiebam vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare: cura igitur, ut quam primum venias; venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est, tuis, sed prorsus omnibus; venit enim mihi in mentem subvereri interdum, ne te delectet tarda decessio. Quod si nullum haberes sensum nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre, sed, cum leviora non multo essent, quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei familiaris tuae te quam primum venire idque in omnes partes valeret, putavi ea de re te esse admonendum. Sed, quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu pro tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus, certiorem facias.

XI. Scr. Mytilenis exeunte anno a.u.c. 708. MARCELLUS CICERONI S. PLURIMAM.

Valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare: cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris, ut uterer vestro potissimum consilio. Res quemadmodum sit acta, vestrae litterae mihi declarant. Gratulatio tua etsi est mihi probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi. Reliqua sunt eiusmodi, quibus ego, quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam; hoc vero eiusmodi esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam vivere possit: itaque in hoc ego mihi gratulor; tu vero ut intelligas homini amicissimo te tribuisse officium, re tibi praestabo. Vale.

XII. Scr. Athenis pr. Kal. Iunias a.u.c. 709. SERVIUS CICERONI SAL. PLUR.

Etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis allaturum, tamen, quoniam casus et natura in nobis dominantur, visum est faciendum, ut, quoquo modo res se haberet, vos certiores facerem. A. d. X Kal. Iun., cum ab Epidauro Piraeeum navi advectus essem, ibi M. Marcellum, collegam nostrum, conveni eumque diem ibi consumpsi, ut cum eo essem. Postero die, cum ab eo digressus essem eo consilio, ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iurisdictionem absolverem, ille, uti aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Post diem tertium eius diei, cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, collegam nostrum, post coenae tempus a P. Magio Cilone, familiari eius, pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum aurem; sperari tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti medicos cogerem. Coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce. Cum non longe a Piraeeo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum paullo ante lucem Marcellum diem suum obisse. Ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est affectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret. Ego tamen ad tabernaculum eius perrexi: inveni duos libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum interfectus esset. Coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram, meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique pro ea copia, quae Athenis erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. Ab Atheniensibus, locum sepulturae intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant: quod proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. Ita, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et vivo et mortuo omnia ei praestitimus. Vale. D. pr. Kal. Iun. Athenis.

XIII. Scr. Romae a.u.c. 708. M. CICERO S. D. P. FIGULO.

Quaerenti mihi iamdiu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatem veniebat in mentem; unam enim partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti solebamus, tempus eripuerat perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut omnino cogitare: relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum genus litterarum; id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio auxilii alicuis aut consolatio doloris tui. Quod pollicerer, non erat; ipse enim pari fortuna abiectus aliorum opibus casus meos sustentabam saepiusque mihi veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem; quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quidquam tali tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen nihilo minus eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me existimem; careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et bonorum direptionibus, nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia, auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc iis quidem omnibus caremus, obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et mutatio omnium rerum atque temporum. Itaque orbus iis rebus omnibus, quibus et natura me et voluntas et consuetudo assuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse displiceo; natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem, et, qui antea aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio, uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum. Ergo hoc ereptum est litterarum genus: reliquum est, ut consoler et afferam rationes, quibus te a molestiis coner abducere. At ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te summa est, si umquam in ullo fuit; itaque eam partem, quae ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam, tibi totam relinquam: quid sit forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu videbis; ego, quod intelligere et sentire, quia sum Romae et quia curo attendoque, possum, id tibi affirmo, te in istis molestiis, in quibus es hoc tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus etiam nos sumus, fortasse semper fore. Videor mihi perspicere primum ipsius animum, qui plurimum potest, propensum ad salutem tuam—non scribo hoc temere: quo minus familiaris sum, hoc sum ad investigandum curiosior—: quo facilius, quibus est iratior, respondere tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares vero eius, et ii quidem, qui illi iucundissimi sunt, mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt; accedit eodem vulgi voluntas vel potius consensus omnium; etiam illa, quae minimum nunc quidem potest, sed possit necesse est, res publica, quascumque vires habebit, ab iis ipsis, a quibus tenetur, de te propediem, mihi crede, impetrabit. Redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, quod primo omiseram: nam et complectar eius familiarissimos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius me consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnes vias persequar, quibus putabo ad id, quod volumus, pervenire posse; in hoc toto genere plura faciam, quam scribere audeo. Ceteraque, quae tibi a multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima: nihil in re familiari mea est, quod ego meum malim esse quam tuum; hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id, quod ipse confido, sperare malo, te esse usurum tuis. Extremum illud est, ut te orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, quae ab aliis magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio studioque peperisti; quae si colliges, et sperabis omnia optime et, quae accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. Sed haec tu melius vel optime omnium: ego, quae pertinere ad te intelligam, studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.

XIV. Scr. Romae (post K. Oct.) a.u.c. 708. M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.

Binas a te accepi litteras Corcyra datas, quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle, quae egissem, bene et feliciter evenire. Ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare, quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae partim iam assunt, partim impendent, moderate feramus, quod est difficile in eiusmodi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentat, ex altera servitutem: quo in periculo nonnihil me consolatur, cum recordor haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas, pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur armis, quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram, tamen intelligebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari. Quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consilii cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicam offendissem; quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi. Sed de nostris rebus satis vel etiam nimium multa: de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est, ut ne quid tibi praecipue timendum putes; si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos esse intelligo, alteros numquam iratos fuisse. De mea autem in te voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intelligam, quamquam videam, qui sim hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe, rei, famae, saluti tuae praesto futurum. Tu velim et quid agas et quid acturum te putes facias me quam diligentissime certiorem.

XV. Scr. Romae a.u.c. 708. M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.

Accepi perbreves tuas litteras, quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit: nam, quam fortiter ferres communes miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi; sed hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem. Sed tamen, etsi antea scripsi, quae existimavi scribi oportere, tamen hoc te tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse: in magno omnes, sed tamen in communi sumus; quare non debes aut propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem recusare. Quapropter eo animo simus inter nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.

Cicero

Liber 5

M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER QVINTVS Ad Q. Metellum et Ceteros

I II III IV V VI VII VIII IX Xa Xb XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

I. Scr. in Gallia citeriore a.u.c. 692. Q. METELLUS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TULLIO CICERONI.

Si vales, bene est. Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia nec absentem me a te ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis per te oppugnatum iri; quem si parum pudor ipsius defendebat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam satis sublevare: nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat. Itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero: quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum clementia administrastis, non erit mirandum, si vos poenitebit. Te tam mobili in me meosque esse animo non speraram: me interea nec domesticus dolor nec cuiusquam iniuria ab re publica abducet.

II. Scr. Romae a.u.c. 692. M. TULLIUS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D.

Si tu exercitusque valetis, bene est. Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri. Quod cuiusmodi sit, satis intelligere non possum, sed tamen suspicor ad te esse allatum me in senatu, cum disputarem permultos esse, qui rem publicam a me conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, impetrasse, ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda, reticeres. Quod cum dicerem, illud adiunxi, mihi tecum ita dispertitum officium fuisse in rei publicae salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactam, qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent, ne quae mihi pars abs te voluntatis mutuae tribueretur. Hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est oratio non iuiucunda et mediocris quidam est risus consecutus, non in te, sed magis in errorem meum et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue confitebar. Nam hoc non potest in te non honorifice esse dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse. Quod autem ita scribis, "pro mutuo inter nos animo," quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio, equidem hoc arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur. Ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse provinciam, tibi ipsi levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt atque eius mei consilii maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio: illud dico, me, ut primum in concione provinciam deposuerim, statim, quemadmodum eam tibi traderem, cogitare coepisse. Nihil dico de sortitione vestra: tantum te suspicari volo, nihil in ea re per collegam meum me insciente esse factum. Recordare cetera: quam cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in te honorificam, sed etiam in collegas tuos contumeliosam fuisse. Iam illud senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit. Postea vero quam profectus es, velim recordere, quae ego de te in senatu egerim, quae in concionibus dixerim, quas ad te litteras miserim: quae cum omnia collegeris, tu ipse velim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam venisti, mutue respondisse. Quod scribis de reconciliata gratia nostra, non intelligo, cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminuta est. Quod scribis non oportuisse Metellum fratrem tuum ob dictum a me oppugnari, primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas—tam enim sum amicus rei publicae, quam qui maxime—; si vero meam salutem contra illius impetum in me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris iniuria conqueri: quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompeii necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria deterrerent. Atqui ille, quod te audisse credo, pr. Kal. Ianuarias, qua iniuria nemo umquam in infimo magistratu improbissimus civis affectus est, ea me consulem affecit, cum rem publicam conservassem, atque abeuntem magistratu concionis habendae potestate privavit: cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam, cum ille mihi nihil, nisi ut iurarem, permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus item magna voce me vere iurasse iuravit. Hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communes amicos, qui agerent cum eo, ut de illa mente desisteret: quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paullo ante in concione dixerat ei, qui in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. Hominem gravem et civem egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos affecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare et bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicarit eum, qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset. Itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti: nam in senatu Kal. Ianuariis sic cum eo de re publica disputavi, ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum; a. d. III Non. Ianuar., cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi quidquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione, sed vi atque impressione evertere. Huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset, qui me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse? Haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui consilii, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de iis ipsis rebus expostulem. Et, si intelligis non me dicto Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellanda est in acerbissima iniuria remissio animi ac dissolutio: nulla est a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotiescumque aliquid est actum, sedens iis assensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. Addam illud etiam, quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur. Quare non ego oppugnavi fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi, nec in te, ut scribis, animo fui mobili, sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. Atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis per litteras haec rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo—meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet—; a te peto, ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas: si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum, sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eiusmodi causa utendum fuisse; ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intelligeres, laboravi: maneo in voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem tuum odisse desinam, quam illius odio quidquam de nostra benevolentia detraham.

III. Scr. in Hispania a.u.c. 698. Q. METELLUS NEPOS S. D. M. CICERONI.

Hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris concionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eiusmodi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco. De illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. De meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. Si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.

IV. Scr. Dyrrhacii mense Ianuario a.u.c. 697. M. CICERO S. D. Q. METELLO COS.

Litterae Quinti fratis et T. Pomponii, necessarii mei, tantum spei dederant, ut in te non minus auxilii quam in tuo collega mihi constitutum fuerit; itaque ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi et de reliquo tempore auxilium petii. Postea mihi non tam meorum litterae quam sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant, quae res fecit, ut tibi litteris obstrepere non auderem. Nunc mihi Quintus frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit, qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas, peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter arrogantem crudelitatem tuorum me oppugnes. Tu, tuas inimicitias ut rei publicae condonares, te vicisti, alienas ut contra rem publicam confirmes, adduceris? Quod si mihi tua clementia opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo; si mihi neque magistratus neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me cum re publica vicit, licuerit, vide, ne, cum velis revocare tempus omnium servandorum, cum, qui servetur, non erit, non possis.

V. Scr. Romae a.u.c. 693. M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.

Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias—non quo eas intelligerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem—, tamen, cum T. Pomponius, hono omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satisfacere non possem. Ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini videri debeat; omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodium, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent: pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam "comperisse" me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri; sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. Meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis est: tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri existiment. Ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant; quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam, ut tibi ipsi insanire videar. Ea quae sint et cuiusmodi, poteris ex Pomponio cognoscere. Atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa confido te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponii negotio ostendas: hoc mihi nihil gratius facere potes.

VI. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 692. M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ.

Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem, ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuiusmodi ad me litteras antea misisses, non satis credidi homini prudenti, tam valde esse mutatam voluntatem tuam; sed, posteaquam et Cornelia tua Terentiam convenit et ego cum Q. Cornelio locutus sum, adhibui diligentiam, quotiescumque senatus fuit, ut adessem, plurimumque in eo negotii habui, ut Q. Fufium tribunum pl. et ceteros, ad quos tu scripseras, cogerem mihi potius credere quam tuis litteris. Omnino res tota in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur. Ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem, emi eam ipsam domum HS. XXXV aliquanto post tuam gratulationem; itaque nunc me scito tantum habere aeris alieni, ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat, sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim mihi non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos deesse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit. Omnino semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum assecutus, ut bonum nomen existimer. Domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi. Tu ad me velim litteras crebrius mittas.

VII. Scr. Romae a.u.c. 692. M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. MAGNO IMPERATORI.

S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem otii ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar; sed hoc scito, tuos veteres hostes, novos amicos vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere. Ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia, quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus officii residere facillime patior: illud non dubito, quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerunt, res publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit. Ac, ne ignores, quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat: res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei publicae causa gratulationem exspectavi, quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne cuius animum offenderes; sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari, quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare.

VIII. Scr. mense Ianuario a.u.c. 700. M. CICERO S. D. M. LICINIO P. F. CRASSO.

Quantum a. d. (missing date) meum studium exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eiusmodi, quod silentio posset praeteriri: nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi, quanta numquam antea ulla in causa, suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iamdiu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi. Neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te nonnumquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. Sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. Itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur et senatus populusque Romanus intelligit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam. Quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto: de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus; quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse. Si quae interciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et inania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra; is enim tu vir es et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei publicae tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum laudi sperem fore. Quamobrem tu, quantum tuo iudicio tribuendum esse nobis putes, statues ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate, ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere officii, quod ad honestatem et gloriam tuam spectet. In quo, etiamsi multi mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus, tum Crassis tuis iudicibus omnes facile superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus, quod me, quamquam a pueritia sua semper, tamen hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et deligit. Has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac recipio, sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum: quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae, sed etiam constantiae meae causa permanebo. Quamobrem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere: me, si quid ipse intelligerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quidpiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum, ut intelligeres nihil neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse. Quamobrem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus, minimis maximis mediocribus, rebus, ut ad hominem amicissimum, et tuis praecipias, ut opera consilio, auctoritate gratia mea sic utantur in omnibus, publicis privatis, forensibus domesticis, tuis amicorum hospitum clientium tuorum, negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo labore minuatur.

IX. Scr. in castris Naronae a. d. V Idus Quinctiles a.u.c. 709. VATINIUS IMP. CICERONI SUO SAL.

S. V. B. E. E. V. Si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P. Vatinius cliens advenit, qui pro se causam dicier vult: non, puto, repudiabis in honore, quem in periculo recepisti. Ego autem quem potius adoptem aut invocem quam illum, quo defendente vincere didici? an verear, ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat? quare, si me, sicut soles, amas, suscipe me totum atque hoc, quidquid est oneris ac muneris, pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. Scis meam fortunam nescio quo modo facile obtrectatores invenire, non meo quidem mehercules merito, sed quanti id refert, si tamen fato nescio quo accidit? si qui forte fuerit, qui nostrae dignitati obesse velit, peto a te, ut tuam consuetudinem et liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes. Litteras ad senatum de rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi. Dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse; de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen, terra marique ut conquireretur, praemandavi, et profecto tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando eruam. Tu nos fac ames. Vale. A. d. V. Idus Quinctiles, ex castris, Narona.

X.a. Scr. in Illyria ineunte a.u.c. 710. VATINIUS CICERONI SUO SAL.

S. V. B. E. E. Q. V. De Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam. Sed tamen omnia mihi dura imperas: de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. Apage te cum nostro Sex. Servilio—nam mehercule ego quoque illum amo—; sed huiuscemodi vos clientes, huiusmodi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias, cives Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi. Sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? Omnia mehercule cupio, quae tu mihi imperas; meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono: quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, naves expugnatas, fratres, liberos, parentes occisos actiones expostulant? Si mehercules Appii os haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem. Quid ergo est? Faciam omnia sedulo, quae te sciam velle. Defenditur a Q. Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est. Nos, si quid erit istic opus, tu defendes: Caesar adhuc mihi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim! nam, si hoc exspectandum est, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta: haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores.

X.b. Scr. Naronae Nonis Decembribus a.u.c. 709.

Ego post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus sum; sex oppida vi oppugnando cepi * * * unum, hoc, quod erat maximum, quater a me iam captum; quattuor enim turres et quattuor muros cepi et arcem eorum totam, ex qua me nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et bellum confectum relinquere sum coactus. Quare te rogo, si opus erit, ad Caesarem meam causam agas meque tibi in omnes partes defendendum putes hoc existimans, neminem te tui amantiorem habere. Vale. D. N. Decembr., Narona.

XI. Scr. Romae a.u.c. 709. M. CICERO VATINIO IMP. SAL.

Grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare; nec enim tu mihi habuisti mode gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti; quamobrem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces. Quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quidquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia, quae ea vellet, summo studio curaque facturum: itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam; tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet, quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur: omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur. De Dionysio, si me amas, confice: quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt! sed, ut scribis, brevi capientur et illustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.

XII. Scr. in Arpinati mense Aprili (circ. Idus) a.u.c. 698. M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.

Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus, quae nunc expromam absens audacius, epistula enim non erubescit. Ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis illustretur et celebretur tuis; quod etsi mihi saepe ostendisti te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae; genus enim scriptorum tuorum etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis; neque enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testimonii tui vel indicio benevolentiae vel suavitate ingenii vivi perfruamur. Neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius, quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum; sed, quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te paene esse perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, deesse mihi nolui, quin te admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Phocium bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis suis historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres. Equidem ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam quiddam interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac statim causam illam totam et tempus arripere, et simul, si uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura sint. Neque tamen ignoro, quani impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris imponam—potest enim mihi denegare occupatio tua—, deinde etiam, ut ornes me, postulem. Quid, si illa tibi non tanto opere videntur ornanda? Sed tamen, qui semel verecundiae fines transierit, eum bene et naviter oportet esse impudentem. Itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam, quam fortasse sentis, et in eo leges historiae negligas gratiamque illam, de qua suavissime quodam in prooemio scripsisti, a qua te flecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a Voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam, quam concedet veritas, largiare. Quod si te adducemus, ut hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua; a principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et reprehendes ea, quae vituperanda duces, et, quae placebunt, exponendis rationibus comprobabis, et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis. Multam etiam casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo tuo scripto retinere possit; nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines: quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae, habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem; ceteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsa misericordia est iucunda. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi evelli iubet spiculum, posteaquam ei percontanti dictum est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur. Cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum: at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem exspectationem, laetitiam molestiam, spem timorem; si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate. Quo mihi acciderit optatius, si in hac sententia fueris, ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum; habet enim varios actus mutationesque et consiliorum et temporum. Ac non vereor, ne assentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar, cum hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle; neque enim tu is es, qui, qui sis, nescias et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, assentatores arbitrere, neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur. Neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis, tum etiam sibi gloriae fore putabat. Atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant, quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri; nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt; unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium statuasque superavit. Atque hoc praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, si in tua scripta pervenero, quam si in ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei publicae maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur; placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum "laudari" se laetatur, sed addit etiam "a laudato viro." Quod si a te non impetraro, hoc est, si quae te res impedierit—neque enim fas esse arbitror quidquam me rogantem abs te non impetrare—, cogar fortasse facere, quod nonnulli saepe reprehendunt: scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum; sed, quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant necesse est, si quid est laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum est; accedit etiam, ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant, ne sua voce se ipsi victores esse praedicent. Haec nos vitare cupimus et, si recipis causam nostram, vitabimus, idque ut facias, rogamus. Ac, ne forte mirere, cur, cum mihi saepe ostenderis te accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus, illa nos cupiditas incendit, de qua initio scripsi, festinationis, quod alacres animo sumus, ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriola nostra perfruamur. His de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi velim; si enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium, sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum loquar. Tu interea non cessabis et ea, quae habes instituta, perpolies nosque diliges.

XIII. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.

Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est—declarat enim summam benevolentiam coniunctam pari prudentia—, tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum armatumque cognovi; quam quidem laudem sapientiae statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes. Quae cogitatio cum mihi non omnino excidisset—etenim penitus insederat—, vi tamen tempestatum et concursu calamitatum erat aliquantum labefactata atque convulsa; cui te opitulari et video et id fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio. Itaque hoc saepius dicendum tibique non significandum solum, sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius. Ad consolandum autem cum illa valent, quae eleganter copioseque collegisti, tum nihil plus quam quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi, quam non imitari turpissimum existimo. Atque hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem nonnullam habere haec aliquando futura meliora; casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea disputatione a te collectae vetabant me rei publicae penitus diffidere. Itaque alterum minus mirum, fortiorem te esse, cum aliquid speres, alterum mirum, spe ulla teneri; quid est enim non ita affectum, ut id non deletum exstinctumque esse fateare? circumspice omnia membra rei publicae, quae notissima sunt tibi: nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit; quae persequerer, si aut melius ea viderem, quam tu vides, aut commemorare possem sine dolore, quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiiciendus dolor. Ergo et domestica feremus, ut censes, et publica paullo etiam fortius fortasse quam tu ipse, qui praecipis; te enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium rerum desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et praecipis, das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te in primis auctore gessimus, praestitimus enim patriae non minus certe, quam debuimus, plus profecto, quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum. Ignosces mihi de me ipsi aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levari aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur. Itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam tranferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum, quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et, si esse una minus poterimus, quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.

XIV. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 709. L. LUCCEIUS Q. F. S. D. M. TULLIO M. F.

S. V. B. E. V., sicut soleo, paullulo tamen etiam deterius, quam soleo. Te requisivi saepius, ut viderem: Romae quia postea non fuisti, quam a me discesseras, miratus sum; quod idem nunc miror. Non habeo certum, quae te res hinc maxime retrahat: si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium; nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requirem quaerat ex magnis occupationibus, vel eruditio, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, te ipsum laudibus illustret; sin autem, sicut hinc discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere, nec possum te non—si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus—accusare: quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima perspicis? tu non intelliges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te prudentia postulat? Quod si non possumus aliquid proficere suadendo, gratia contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac propriam. Cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio: cupio deterrere, ne permaneas in incepto. Nunc duae res istae contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in altera non offendas. Vale.

XV. Scr. in Antiati mense Iunio a.u.c. 709. M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.

Omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus; dicerem "iucundus," nisi id verbum in omne tempus perdidissem, neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. Quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communes, quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. Tecum vivere possem equidem et maxime vellem: vetustas, amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, deest nostrae coniunctionis? Possumusne igitur esse una? nec mehercule intelligo, quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua, cum forum commune sit, vicinitas non requiritur. Sed casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut, cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet; quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solatiis? litterae, credo, quibus utor assidue, quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis. Hic tu me ab ea abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum hominum, fori curiae? Itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam. Quod si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter quotidianos metus, si omne tempus una fuissemus, neque me valetudo tua offenderet neque te maeror meus. Quod, quantum fieri poterit, consequamur; quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te igitur videbo.

XVI. Scr. anno incerto. M. CICERO S. D. T. TITIO.

Etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tamdiu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset. Est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus, ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum, quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus; sed neque haec neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sint, qui liberos non susceperunt, minus autem miseri, qui his temporibus amiserunt, quam si eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent. Quod si tuum te desiderium movet aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, in qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat, quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei publicae, quae qui reliquerit, nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur; quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti loci? non mehercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adolescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur. Quare, si tibi unum hoc detrahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali putes contigisse, permultum erit ex maerore tuo deminutum; relinquetur enim simplex illa iam cura doloris tui, quae non cum illis communicabitur, sed ad te ipsum proprie referetur, in qua non est iam gravitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus; etenim eum semper te et privatis in rebus et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et constantiae serviendum; nam, quod allatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus vetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus; etenim, si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier animo, quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies allatura, id consilio anteferre debemus neque exspectare temporis medicinam, quam repraesentare ratione possimus. His ego litteris si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me esse assecutum, sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque amicissimi; quem me tibi et fuisse semper existimes velim et futurum esse confidas.

XVII. Scr. Romae eodem fere tempore, quo ep. XVIII (a. 702). M. CICERO S. D. P. SITTIO P. F.

Non oblivione amicitiae nostrae neque intermissione consuetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei publicae nostrisque iacuerunt posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt. Cum vero et intervallum iam satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis haec ad te scribere: ego te, P. Sitti, et primis temporibus illis, quibus in invidiam absens et in crimen vocabare, defendi et, cum tui familiarissimi iudico ac periculo tuum crimen coniungeretur, ut potui accuratissime te tuamque causam tutatus sum et proxime recenti adventu meo, cum rem aliter institutam offendissem, ac mihi placuisset, si affuissem, tamen nulla re saluti tuae defui, cumque eo tempore invidia annonae, inimici non solum tui, verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius iudicii multaque alia rei publicae vitia plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio neque labore neque gratia neque testimonio defui. Quamobrem omnibus officiis amicitiae diligenter a me sancteque servatis ne hoc quidem praetermittendum esse duxi, te ut hortarer rogaremque, ut et hominem te et virum esse meminisses, id est, ut et communem incertumque casum, quem neque vitare quisquam nostrum nec praestare ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunae resisteres cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris, quae rerum potitae sunt, multis fortissimis atque optimis viris iniustis iudiciis tales casus incidisse. Illud utinam ne vere scriberem, ea te re publica carere, in qua neminem prudentem hominem res ulla delectet! De tuo autem filio, vereor, ne, si nihil ad te scripserim, debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin autem omnia, quae sentio, perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac dolorem tuum; sed tamen prudentissime facies, si illius pietatem, virtutem, industriam, ubicumque eris, tuam esse, tecum esse duces; nec enim minus nostra sunt, quae animo complectimur, quam quae oculis intuemur. Quamobrem et illius eximia virtus summusque in te amor magnae tibi consolationi debet esse et nos ceterique, qui te non ex fortuna, sed ex virtute tua pendimus semperque pendemus, et maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse reputabis et illud adiunges, homines sapientes turpitudine, non casu, et delicto suo, non aliorum iniuria commoveri. Ego et memoria nostrae veteris amicitiae et virtute atque observantia filii tui monitus nullo loco deero neque ad consolandum neque ad levandam fortunam tuam: tu si quid ad me forte scripseris, perficiam, ne te frustra scripsisse arbitrere.

XVIII. Scr. Romae anno u.c. 702. M. CICERO S. D. T. FADIO.

Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iamdiu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te colligas virumque praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus, cogites. Plus tibi virtus tua dedit, quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es, quod non multi homines novi, amisisti, quae plurimi homines nobilissimi. Ea denique videtur condicio impendere legum, iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eo videatur esse, qui quam levissima poena ab hac re publica discesserit. Tu vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos, cumque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cum tuum unum sit iudicium ex tam multis, quod reprehendatur, ut quod una sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum existimetur, omnibus his de causis debes istam molestiam quam levissime ferre. Meus animus erit in te liberosque tuos semper, quem tu esse vis et qui esse debet.

XIX. Scr. in Cumano inter III. Kal. Maias et VI. Non. Maias a.u.c. 705. CICERO RUFO.

Etsi mihi numquam dubium fuit, quin tibi essem carissimus, tamen quotidie magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore, quam in provincia fuisses—etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest—, quo liberius iudicium esse posset tuum. Itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et his proximis litteris magnum cepi fructum et iudicii et officii tui: iudicii, quod intelligo te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse, nisi quod rectum honestumque sit; officii, quod te mecum, quodcumque cepissem consilii, polliceris fore, quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quidquam potest. Mihi consilium captum iamdiu est, de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consilii tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse officii vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris; cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem animum, sed ita—non enim dimittam pudorem in rogando meum—: si feceris id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam, et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor; est enim res profecto maxima: quid rectum sit, apparet; quid expediat, obscurum est, ita tamen, ut, si nos ii sumus, qui esse debemus, id est, studio digni ac litteris nostris, dubitare non possimus, quin ea maxime conducant, quae sint rectissima. Quare tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque eodem nec continuo poteris, omnia tibi ut nota sint, faciam. Quidquid statueris, te mihi amicum, sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.

XX. Scr. ad urbem medio mense Ianuario a.u.c. 705. CICERO RUFO.

Quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire voluisses; quare, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo. Ad ea, quae scripsisti, commodius equidem possem de singulis ad te rebus scribere, si M. Tullius, scriba meus, adesset: a quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis—de ceteris rebus affirmare non possum—nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum referendarum ius vetus et mos antiquus maneret, me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae necessitudinis contulissem confecissemque, non fuisse. Quod igitur fecissem ad urbem, si consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad aerarium, feci in provincia, neque ita feci, ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui tibi tantum, quantum me tribuisse numquam me poenitebit: totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse suspectum, tibi tradidi; tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti; rationes confectae me absente sunt tecum, ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem; ita accepi librum a meo scriba, ut eundem acceperim a fratre tuo. Si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui; si fides, maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi; si providendum fuit, ne quid aliter, ac tibi et honestum et utile esset, referretur, non habui, cui potius id negotii darem, quam cui dederam. Illud quidem certe factum est, quod lex iubebat, ut apud duas civitates, Laodiceensem et Apameensem, quae nobis maximae videbantur, quoniam ita necesse erat, rationes confectas collatas deponeremus. Itaque huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes referre properarim, tamen te exspectaturum fuisse, nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem; quamobrem * * * *. De Volusio quod scribis, non est id rationum; docuerunt enim me periti homines, in iis cum omnium peritissimus, tum mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse, praedes Valerianos teneri. Neque id erat HS XXX, ut scribis, sed HS XIX; erat enim curata nobis pecunia Valerii mancipis nomine, ex qua reliquum quod erat, in rationibus rettuli. Sed sic me et liberalitatis fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae mei beneficio quam meo legatum meum ** praefectumque Q. Leptam maxima calamitate levatos cum praesertim non deberent esse obligati; diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo nec scisse me quidquam nec cogitavisse, scribam, quidquid voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, retulisse; prudentiae, quod rem a me non insipienter excogitatam ne cogitatam quidem putas. Nam et Volusii liberandi meum fuit consilium et, ut multa tam gravis Valerianis praedibus ipsique T. Mario depelleretur, a me inita ratio est, quam quidem omnes non solum probant, sed etiam laudant, et, si verum scire vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium placere; sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere fortunis tot vel amicorum vel civium. Nam de Lucceio est ita actum, ut auctore Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur; id ego agnovi meo iussu esse factum: qua pecunia Pompeius est usus, ut ea, quam tu deposueras, Sestius; sed hoc ad te nihil intelligo pertinere: illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut ascriberem te in fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset; quae cum viderem tot vestigiis impressa, ut in iis errari non posset, non ascripsi id, quod tua nihil referebat; ego tamen ascripsisse mallem, quoniam id te video desiderare. Sicut scribis, tibi id esse referendum, item ipse sentio, neque in eo quidquam a meis rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem. Nam de HS. nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater tuus referri voluit; sed, si quid est, quoniam de logaeo parum provisum est, quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est: te certe in pecuniae exactae ita efferre ex meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit, sunt enim alii peritiores. Illud cave dubites, quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo modo facere possim. Quod scribis de beneficiis, scito a me et tribunos militares et praefectos et contubernales dumtaxat meos delatos esse: in quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari, postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse, quibus rationes rettulissem. Sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambitioni reservata esse quam meae, qui ambitione nihil uterer; de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro, genus enim horum beneficiorum definitum lege non erat. Reliquum est de HS. centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse allatas, non mei errati, sed tui, in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tullii; sed, cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decesseramus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse, sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS. centum sic accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt. Simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse, id fuisse HS. XXII., eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse; quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de HS. centum aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. Quod si mihi expensa ista HS. centum tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc tempore aestimationem accipere; nam, numeratum si cuperem, non erat. Sed haec iocatum me putato, ut ego te existimo; ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere. Hanc epistulam cur non scindi velim, causa nulla est.

XXI. Scr. Romae (ante m. Aprilem) a.u.c. 708. M. CICERO S. D. L. MESCINIO.

Gratae mihi tuae litterae fuerunt, ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate affectum esse videndi mei: quod ego ita libenter accipio, ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi omnia, quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore, cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario; noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero. Itaque utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia etiam consiliorum meorum; ego enim is sum, quemadmodum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim; cui nisi invidisset is, quem tu numquam amasti—me enim amabas—, et ipse beatus esset et omnes boni. Ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium, idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. Sed et haec et multa alia coram brevi tempore licebit. Neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum Africanarum—videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen—; puto autem mea nonnihil interesse —quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intelligo—, verumtamen, quidquid illinc nuntiatum sit, non longe abesse a consiliis amicorum; est enim res iam in eum locum adducta, ut, quamquam multum intersit inter eorum causas, qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum putem. Sed plane animus, qui dubiis rebus forsitan fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum; quem etiam tuae superiores litterae confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres, iuvitque me tibi cum summam humanitatem, tum etiam tuas litteras profuisse; verum enim scribam: teneriore mihi animo videbare, sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in beata civitate et in libera viximus; sed, ut illa secunda moderate tulimus, sic hanc non solum adversam, sed funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere debebamus, propterea quod nullum sensum esset habitura, nunc sic affecti non modo contemnere debeamus, sed etiam optare. Tu, si me diligis, fruere isto otio tibique persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper caruisti et carebis, homini accidere nihil posse, quod sit horribile aut pertimescendum. Ego, si videbitur recte fieri posse, ad te veniam brevi; si quid acciderit, ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam statim: tu ita fac cupidus mei videndi sis, ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine, nisi ex me prius quaesieris per litteras, quid te velim facere. Me velim, ut facis, diligas valetudinique tuae et tranquillitati animi servias.

Cicero

Liber 6

M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER SEXTVS Ad A. Torquatum et Ceteros

I II III IV V VI VII VIII IX Xa Xb XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII

I. Scr. Romae a.u.c. 709. M. CICERO S. D. A. TORQUATO

Etsi ea perturbatio est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime poeniteat nemoque sit, quin ubivis quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi dubium non est, quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit; nam, etsi, quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea, quae ceteri audiunt, intueri coguntur nec avertere a miseriis cogitationem sinunt: quare, etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo maxime te confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera; etsi enim cum magna molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem, quae requiris, suum statum tenent nec melius, si tu adesses, tenerent nec sunt ullo in proprio periculo, nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam postulare aut communem recusare. De te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo, ut non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem; nec enim is, qui in te adhuc iniustior, quam tua dignitas postulabat, fuit, non magna signa dedit animi erga te mitigati, nec tamen is ipse, a quo salus petitur, habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae, cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum numquam timuisse certo scio. Reliquum est, ut te id ipsum, quod ego quasi consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae: cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo roboris est atque nervorum; si enim bene sentire recteque facere satis est ad bene beateque vivendum, vereor, ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere. Nec enim nos arbitror victoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei publicae nostraeque dignitati videbamur sequi, nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes, ut explorata nobis esset victoria. Quare, si id evenit, quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse numquam putarimus. Simus igitur ea mente, quam ratio et veritas praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus. Atque haec eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustentare posse videatur; sed, si est spes aliqua de rebus communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes. Atque haec mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare—quo quidem tempore non ego causam nostram, sed consilium improbabam; sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari; neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere; iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores eramus—; sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas. Haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius: quod facere non debes nec dubitare, quin aut aliqua re publica sis futurus, qui esse debes, aut perdita non afflictiore condicione quam ceteri. Hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium—quem semper unice dilexisti—, qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur, cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus. Sed haec longiora fortasse fuerunt, quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, brevius exponam: ego habeo, cui plus quam tibi debeam, neminem—quibus tantum debebam, quantum tu intelligis, eos huius mihi belli casus eripuit—; qui sim autem hoc tempore, intelligo, sed, quia nemo est tam afflictus, quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe, velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.

II. Scr. Asturae mense Iunio aut Quinctili a.u.c. 709. M. CICERO S. D. A. TORQUATO

Peto a te, ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paullum videor levari, aut quod absim ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim; quare velim ita statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnes res non minori mihi curae quam meas esse. Quod maiore in varietate versata est adhuc tua causa, quam homines aut volebant aut opinabantur, mihi crede, non est pro malis temporum, quod moleste feras; necesse est enim aut armis urgeri rem publicam sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire: si arma valebunt, nec eos, a quibus reciperis, vereri debes nec eos, quos adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus, quem vir prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat, cum tantum instare malorum suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali praesertim civi et viro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo, quod accidat universis. Quae vis insit in his paucis verbis—plura enim committenda epistulae non erant—, si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis litteris intelliges te aliquid habere, quod speres, nihil, quod aut hoc aut aliquo rei publicae statu timeas; omnia si intererint, cum superstitem te esse rei publicae ne si liceat quidem velis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit a culpa. Sed haec hactenus: tu velim scribas ad me, quid agas et ubi futurus sis, ut aut quo scribam aut quo veniam scire possim.

III. Scr. Romae a.u.c. 709. M. CICERO S. D. A. TORQUATO

Superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior; neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. Hoc item tempore brevior esse debeo; sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi: nam, etsi quotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video animo, quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quidquam video, quod non idem te videre certo scio; nam, etsi, quem exitum acies habitura sit, divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria. Idque cum optime perspexi, tum tale video, nihil ut mali videatur futurum, si id ante acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur; ita enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit, ne beato quidem. Sed in ea es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora parietes ipsi loqui posse videantur. Ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis aut eorum, qui discesserint, aut eorum, qui remanserint: alteri dimicant, alteri victorem timent. Sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor: nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. Sed rursus glaÀx' efis 'Ay∆naw, qui ad te haec. Mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, erunt. Vale.

IV. Scr. Romae a.u.c. 709 M. CICERO S. D. A. TORQUATO

Novi, quod ad te scriberem, nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, quam est res eiusmodi, cuius exitus provideri possit. Nunc tantum videmur intelligere, non diuturnum bellum, etsi id ipsum nonnullis videtur secus. Equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam: non quo, sed quod difficilis erat coniectura; nam, cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum. Ilia in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiamsi inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum: alteros propemodum iam sumus experti; de altero nemo est quin cogitet, quam sit metuendus iratus victor armatus. Hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem consolando levare debebam, fateor me communium malorum consolationem nullam invenire praeter illam—quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est quaque ego quotidie magis utor—: conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam: a qua quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus, eventusque magis nostri consilii quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus, quod debuimus, moderate, quod evenit, feramus. Sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingenii et ad ferendum singularis virtutis indigent: illud cuivis facile est docere, cur praecipue tu dolere nihil debeas; eius enim, qui tardior in te levando fuit, quam fore putaramus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam. Reliquum est, ut te angat, quod absis a tuis tamdiu: res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huiusmodi, ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit. Equidem, nos qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnes casus subitorum periculorum magis obiecti sumus, quam si abessemus; etsi me ipsum, consolatorem tuum, non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit. Quanto fuerim dolore, meministi: in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem, quod etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in hac inani prudentiae laude delector; deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re publica avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit; adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat, tum vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa paene perduxerit; postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare. Equidem mihi omnia propono nec ullum est tantum malum, quod non putem impendere; sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, metuere desino, praesertim cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurus sit. Sed haec satis multa vel plura potius, quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas. Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito, quin magnae tibi levationi solitus sit esse quotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis, tum optimi et prudentissimi viri. Tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes: ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo; quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non assequar. Vale.

V. Scr. Romae exeunte anno u. c. 708. M. CICERO S. D. A CAECINAE

Quotiescumque filium tuum video—video autem fere quotidie—, polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim. Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. Res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt, quae quidem quotidie faciliores mihi et meliores videntur, multisque video magnae esse curae, quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio; iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo, ut plus ipse prospiciam, quam te videre atque intelligere mihi persuaserim, sed tamen, quia fieri potest, ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum, quid sentiam, exponere: ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria. Quare ad eam spem, quam de omnibus habemus, accedit ea, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et virtutem tuam—haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia—, sed etiam propter eximium ingenium summamque eloquentiam, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. Itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod ipsum lenitur quotidie, significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingenii apud illum plurimum profuturam. Quapropter primum fac animo forti atque magno sis—ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit—, deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas, quas scripsi: a me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim; id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant.

VI. Scr. Romae (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708. M. CICERO S. D. A. CAECINAE

Vereor, ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet, sed tamen vereor, ne litterarum a me officium requiras, quas tibi et iampridem et saepe misissem, nisi quotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti litteris maluissem. Nunc, ut spero, brevi gratulabimur: itaque in aliud tempus id argumentum epistulae differo; his autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis quidem verbis, quibus te consoler ut afflictum et iam omni spe salutis orbatum, sed ut eum, de cuius incolumitate non plus dubitem, quam te memini dubitare de mea; nam, cum me ex re publica expulissent ii, qui illam cadere posse stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia, in qua tu eras, venerant, audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare. Si te ratio quaedam Etruscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum sapientissimorum virorum monitis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio, tum magno etiam usu tractandae rei publicae magnaque nostrorum temporum varietate consecuti sumus; cui quidem divinationi hoc plus confidimus, quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. Dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer, ne ex eventis fingere viderer; sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se cum Caesare, monuisse Pompeium et postea, ne se diiungeret: coniunctione frangi senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam, atque utebar familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum fidele Pompeio, tum salutare utrique. Quae praeterea providerim, praetereo; nolo enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio, quibus ille si paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantas nunc habet, non haberet: eundem in Hispaniam censui; quod si fecisset, civile bellum nullum omnino fuisset. Rationem haberi absentis non tam pugnavi ut liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur. Causa orta belli est: quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? Victa est auctoritas mea, non tam a Pompeio—nam is movebatur—, quam ab iis, qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore putabant. Susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente me, quoad potui, sed valuit apud me plus pudor meus quam timor: veritus sum deesse Pompeii saluti, cum ille aliquando non defuisset meae. Itaque vel officio vel fama bonorum vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego prudens et sciens ad pestem ante oculos positam sum profectus; quo in bello nihil adversi accidit non praedicente me. Quare, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem angurii et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio. Non igitur ex alitis volatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae observem; quae etsi non sunt certiora illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris. Notantur autem mihi ad divinandum signa duplici quadam via, quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum civilium natura atque ratione. In Caesare haec sunt: mitis clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro Querelarum tuarum; accedit, quod mirifice ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur; praeterea cedit multorum iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis, voluntatibus, in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit. Cur haec igitur adhuc parum profecerunt? Quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui iustius videtur irasci posse, concesserit. "Quae est igitur," inquies, "spes ab irato?" Eodem e fonte se hausturum intelligit laudes suas, e quo sit leviter aspersus. Postremo homo valde est acutus et multum providens: intelligit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in communi re publica cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio vel gratia vel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica diutius; nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum. Dixi de Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura: nemo est tam inimicus ei causae, quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos cives dicere aut homines improbos audeat; in quo admirari soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris: numquam nisi honorificentissime Pompeium appellat. "At in eius persona multa fecit asperius." Armorum ista et victoriae sunt facta, non Caesaris. At nos quemadmodum est complexus! Cassium sibi legavit; Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae; Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit. Quo igitur haec spectant? Rerum hoc natura et civilium temporum non patietur, nec manens nec mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla ignominia notati non reverbantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt. Habes augurium meum, quo, si quid addubitarem, non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem virum sustentarem: te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re publica—ita enim tum putabas—-, non nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere, ut vinceremur, putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse. Disputarem etiam, quanto solatio tibi conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae esse deberent; commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos casus; etiam externos multos claros viros nominarem; levat enim dolorem communis quasi legis et humanae conditionis recordatio; exponerem etiam, quemadmodum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium viveremus; necesse est enim minore desiderio perdita re publica carere quam bona. Sed hoc genere nihil opus est: incolumem te cito, ut spero, vel potius, ut perspicio, videbimus. Interea tibi absenti et huic, qui adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium officium, operam laborem meum iampridem et pollicitus sum et detuli, nunc hoc amplius, quod me amicissime quotidie magis Caesar amplecitur, familiares quidem eius, sicuti neminem: apud quem quidquid valebo vel auctoritate vel gratia, valebo tibi; tu cura, ut cum firmitudine te animi, tum etiam spe optima sustentes.

VII. Scr. in Sicilia exeunte anno u.c. 708. CAECINA CICERONI PLUR. SAL

Quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et miserere temporis. Filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber exisset—quoniam non tam interest, quo animo scribatur, quam quo accipiatur—, ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem. Qua quidem in re singulari sum fato; nam, cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est, quod armatus adversario male dixi. Nemo nostrum est, ut opinor, quin vota Victoriae suae fecerit, nemo, quin etiam, cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso tempore, ut quam primum Caesar superaretur, optarit: hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei, qui aliquid scripsit contra suam voluntatem, cum ignorit omnibus, qui multa deos venerati sunt contra eius salutem? Sed, ut eodem revertar, causa haec fuit timoris: scripsi de te parce medius fidius et timide, non revocans me ipse, sed paene refugiens; genus autem hoc scripturae non modo liberum, sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male dicere—tamen cavendum est, ne in petulantiam incidas—; impeditum se ipsum laudare, ne vitium arrogantiae subsequatur; solum vero liberum alterum laudare, de quo quidquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae assignetur. Ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam, quod praeclare facere non poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime facere. Sed tamen ego quidem me sustinui: multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem; quemadmodum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, nonnullos male haerentes relinquas, ruinae periculum struas, non ascensum pares, sic tot malis tum victum tum fractum studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest afferre? Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore contremesco, non poenae metu, sed illius iudicii; totum enim Caesarem non novi: quem putas animum esse, ubi secum loquitur? "Hoc probabit: hoc verbum suspiciosum est. Quid, si hoc muto? at vereor, ne peius sit. Age vero, laudo aliquem: non offendo? cum porro offendam, quid, si non vult? armati stilum persequitur: victi et nondum restituti quid faciet?" Auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caves tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris: ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? In hac igitur calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus. Sed tamen ego filio dixeram, librum tibi legeret et auferret, aut ea condicione daret, si reciperes te correcturum, hoc est, si totum alium faceres. De Asiatico itinere, quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci. Te pro me quid horter? vides tempus venisse, quo necesse sit de nobis constitui. Nihil est, mi Cicero, quod filium meum exspectes: adolescens est; omnia excogitare vel studio vel aetate vel metu non potest. Totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi omnis spes est. Tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar, tenes: a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est; apud ipsum multum, apud eius omnes plurimum potes. Unum tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris, ut facias—quamquam id magnum et amplum est—, sed totum tuum esse onus, perficies: nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono; sed utrique rei excusationem tuae vitae consuetudo dat, nam, quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te, sed etiam sic imperant tibi familiares. Quod ad librum attinet, quem tibi filius dabit, peto a te, ne exeat, aut ita corrigas, ne mihi noceat.

VIII. Scr. Romae exeunte anno u.c. 708. CICERO CAECINAE

Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus Kalendas Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis, ut hoc mihi darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. Qui mihi consuessent aut libenter polliceri, si quid esset eiusmodi, quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et afferre rationem, cur negarent, huic meae rogationi vel efflagitationi potius non continuo responderunt; eodem die tamen ad me reverterunt; mihi hoc dederunt, ut esses in Sicilia, quoad velles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum. Quoniam, quid tibi permittatur, cognosti, quid mihi placeat, puto te scire oportere. Actis his rebus litterae a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis, quid sim tibi auctor, in Siciliane ut subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare. Haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi; ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. Sed ego, sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum: propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvabit crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta; quamobrem censeo magno opere commorandum. T. Furfanio Postumo, familiari meo, legatisque eius, item meis familiaribus, diligentissime te commendabo, cum venerint; erant enim omnes Mutinae: viri sunt optimi et tui similium studiosi et mei necessarii. Quae mihi venient in mentem, quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam: si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. Ego etsi coram de te cum Furfanio ita loquar, ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te habere meas litteras, quas ei redderes, morem iis gessi: earum litterarum exemplum infra scriptum est.

IX. Scr. Romae exeunte anno u.c. 708. M. CICERO T. FURFANIO PROCOS. S

Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla maior esse possit; nam et patre eius, claro homine et forti viro, plurimum sum usus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi afferebat summae probitatis summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum amicitiae officiis, sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homine coniunctius viverem. Nihil attinet me plura scribere; quam mihi necesse sit eius salutem et fortunas quibuscumque rebus possim tueri, vides. Reliquum est, ut, cum cognorim pluribus rebus, quid tu et de bonorum fortuna et de rei publicae calamitatibus sentires, nihil a te petam, nisi ut ad eam voluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intelligo: hoc mihi gratius facere nihil potes. Vale.

Xa. Scr. Romae a.u.c. 708. CICERO TREBIANO S. D

Ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis; nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod tardius, quam est aequum et quam ego vellem, reciperas fortunam et dignitatem tuam, mihi non minori curae est, quam tibi semper fuerunt casus mei. Itaque et Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, totum me patefeci et hoc iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me tibi et liberis tuis satisfacere cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec quidem certe, quae in potestate mea sunt, ut operam consilium, rem fidem meam sibi ad omnes res paratam putent. Si auctoritate et gratia tantum possem, quantum in ea re publica, de qua ita meritus sum, posse deberem, tu quoque is esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus, tum certe ordinis tui facile princeps, sed, quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor, quae supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea, quae praeterea videor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis: neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intelligere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis veteribus officiis me diligenter observant et colunt. Itaque, si qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem quotidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar. Singula persequi non est necesse: universum studium meum et benevolentiam ad te defero. Sed magni mea interest hoc tuos omnes scire, quod tuis litteris fieri potest ut intelligant, omnia Ciceronis patere Trebiano. Hoc eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile, quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum.

Xb. Scr. Romae a.u.c. 708.

Antea misissem ad te litteras, si genus scribendi invenirem; tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri: consolatione non utebar, quod ex multis audiebam, quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum quamque te vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum; quod quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor. Simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse, quam vellem, in rebus atque usu plus etiam, quam vellem, versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore; nam et ipse, qui plurimum potest, quotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re publica, quae in perpetuum iacere non potest, necessario revivescat atque recreetur, quotidieque aliquid fit lenius et liberalius, quam timebamus: quae quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus tui iuvandi et levandi locum. Itaque illud alterum, quod dixi, litterarum genus quotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut etiam polliceri possim: id re quam verbis faciam libentius. Tu velim existimes et plures te amicos habere, quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intelligere potuerim, et me concedere eorum nemini. Fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te: quae sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.

XI. Scr. Romae a.u.c. 709. [M.] CICERO S. D. TREBIANO

Dolabellam antea tantummodo diligebam, obligatus ei nihil eram—nec enim acciderat mihi opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis—: nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satisfecit, ut nemini plus debeam. Qua in re tibi gratulor ita vehementer, ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim: alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris. Quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque animi, quid amiseris, oblivisci, quid reciperaris, cogitare: vives cum tuis, vives nobiscum; plus acquisisti dignitatis quam amisisti rei familiaris, quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res esset publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas gratias agere: haec praedicatio tua mihi valde grata est eaque te uti facile patior, cum apud alios, tum mehercule apud Syronem, nostrum amicum; quae enim facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. Te cupio videre quam primum.

XII. Scr. Romae a.u.c. 708. CICERO AMPIO SAL. PLUR

Gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus, ut te usura falsi gaudii frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere, ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere. Egi tuam causam apertius, quam mea tempora ferebant; vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui caritate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. Omnia promissa confirmata certa et rata sunt, quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent: vidi, cognovi, interfui; etenim omnes Caesaris familiares satis opportune habet implicatos consuetudine et benevolentia sic, ut, cum ab illo discesserint, me habeant proximum. Hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumus plane ita faciunt, ut me unice diligant: quod si mihi per me efficiundum fuisset, non me poeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed nihil est a me inservitum temporis causa, veteres mihi necessitudines cum iis omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti. Principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satisfecit; valent enim apud Caesarem non tam ambitiosae rogationes quam necessariae, quam quia Cimber habebat, plus valuit, quam pro ullo alio valere potuisset. Diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam, qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quam illi appellant tubam belli civilis multaque ita dicunt, quasi non gaudeant id bellum incidisse. Quare visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito, quin legente te has litteras confecta iam res futura sit: Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit, verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. Mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant, quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in graviore te cura futurum; quare magno opere putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi. Scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque sapientem, quam ut exploratam spem salutis ostenderem, nisi eam, quam ab ipsa re publica, cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. Recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnes casus ferendos constantem ac paratum; quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus aetatis in re publica esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus, sed etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses. Deinde, cum studium tuum consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis, considerare debes nihil tibi esse committendum, quamobrem eorum, quos laudas, te non simillimum praebeas. Sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora, quae iam effugisti: nunc vero tantum te para ad haec nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam invenirem, tibi quoque eandem traderem; sed est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus, quae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem. Sed, ut ad initium revertar, cave dubites, quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint.

XIII. Scr. Romae exeunte a.u.c. 708. CICERO LIGARIO

Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum; postea vera quam magnam spem habere coepi fore, ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non potui, quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam. Primum igitur scribam, quod intelligo et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum quotidie et dies et opinio hominum et, ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem facit, idque cum de reliquis sentio, tum de te etiam audio ex familiarissimis eius, quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti, quorum quidem et virtute et pietate et amore in te singulari et assidua et perpetua cura salutis tuae tantum proficitur, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem; sed, si tardius fit, quam volumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum, sed hoc ipsum intelligimus eum quotidie remissus et placatius ferre: quare mihi crede—et memoriae manda me tibi id affirmasse—te in istis molestiis diutius non futurum. Quoniam, quid sentirem, exposui, quid velim tua causa, re potius declarabo quam oratione: si tantum possem, quantum in ea re publica, de qua ita sum meritus, ut tu existimas, posse debebam, ne tu quidem in istis incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit, quae tuam salutem in discrimen adduxit; sed tamen, quidquid imago veteris meae dignitatis, quidquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium, opera, [gratia,] fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus. Tu fac habeas fortem animum, quem semper habuisti, primum ob eas causas, quas scripsi, deinde quod ea de re publica semper voluisti atque sensisti, ut non modo nunc secunda sperare debeas, sed etiam, si omnia adversa essent, tamen conscientia et factorum et consiliorum tuorum, quaecumque acciderent, fortissimo et maximo animo ferre deberes.

XIV. Scr. Romae a. d. v. Kal. intercal. priores a.u.c. 708. CICERO LIGARIO

Me scito omnem meum laborem, omnem operam, curam, studium, in tua salute consumere; nam cum te semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos aeque atque te summa benevolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus nullum me patitur officii erga te studiique munus aut tempus praetermittere. Sed, quae faciam fecerimque pro te, ex illorum te litteris quam ex meis malo cognoscere; quid autem sperem aut confidam et exploratum habeam de salute tua, id tibi a me declarari volo: nam, si quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus sermperque magis adversos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum et, si hoc vitium est, eo me non carere confiteor; ego idem tamen, cum a. d. V. Kal. intercalares priores rogatu fratrum tuorum venissem mane ad Caesarem atque omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui tui iacerent ad pedes et ego essem locutus, quae causa, quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis et vultu, ex multis praeterea signis, quae facilius perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi, ut mihi tua salus dubia non esset. Quamobrem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. Ego tamen tuis rebus sic adero, ut difficillimis, neque Caesari solum, sed etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse cognavi, pro te, sicut adhuc feci, libentissime supplicabo. Vale.

XV. Scr. paullo post Idus Martias a.u.c. 710. CICERO BASILO SAL

Tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua tueor; a te amari et, quid agas quidque agatur, certior fieri volo.

XVI. Scr. anno incerto (710, post Id. Mart.?) BITHYNICUS CICERONI SAL

Si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent, repeterm initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo, qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt: itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia, cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas. Vale.

XVII. Scr. anno incerto (710, post Id. Mart.?) CICERO BITHYNICO

Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem publicam constitutam, tum velim mihi credas accedere etiam, id quo magis expetam, promissum tuum, quo in litteris uteris; scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. Gratissima mihi tua voluntas est, facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me summi viri; nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus valuerunt ut valeant, coniunctiores tecum esse quam me, necessitudine neminem. Quamobrem grata mihi est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius etiam augendae voluntas.

XVIII. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709. CICERO LEPTAE

Simulatque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos, quid esset in lege: rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus, qui fecissent, non vetari. Quare bono animo sint et tui et mei familiares; neque enim erat ferendum, cum, qui hodie haruspicinam facerent, in senatum Romae legerentur, eos, qui aliquando praeconium fecissent, in municipiis decuriones esse non licere. De Hispaniis novi nihil: magnum tamen exercitum Pompeium habere constat, nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat illas XI. esse legiones; scripserat etima Messalla Q. Salasso P. Curtium fratrem eius iussu Pompeii inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere. De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba consponsor tuus redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit, quod videbatur mihi ille confidere. Oratorem meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo; mihi quidem sic persuadeo, me, quidquid habuerim iudicii de dicendo, in illum librum contulisse: qui si est talis, qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum; sin aliter, non recuso, quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudicii fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis: etsi abest maturitas aetatis, tamen personare aures eius huiusmodi vocibus non est inutile. Me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus; sed, cum ea, quemadmodum spero, satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem, et mehercule non tam sum peregrinator iam, quam solebam: aedificia mea me delectabant et otium; nunc domus est, quae nulli mearum villarum cedat, otium omni desertissima regione maius. Itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione versor; quare, ut arbitror, prius hic te nos, quam istic tu nos videbis. Lepta suavissimus edicat Hesiodum et habeat in ore tÉw d' *retÉw ˛dr´ta et cetera.

XIX. Scr. Asturae mense Sextili a.u.c. 709. CICERO LEPTAE

Maculam officio functum esse gaudeo. Eius Falernum mihi semper idoneum visum est deversorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum; ceteroqui mihi locus non displicet. Nec ea re Petrinum tuum deseram; nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non deversorii. De curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, posteaquam tu es profectus, non vidi: tantis pedum doloribus afficitur, ut se conveniri nolit. Omnino de tota re, ut mihi videris, sapientus faceres, si non curares; quod enim eo labore assequi vis, nullo modo assequere; tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat, quam novo sit aditus, praesertim qui nihil afferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit—si modo id ipsum sciet—, non accepisse. Sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species; aliter quidem non modo non appetendum, sed etiam fugiendum puto. Ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque veniat. Vale.

XX. Scr. Asturae exeunte mense Sextili a.u.c. 709. CICERO TORANIO SAL

Dederam triduo ante pueris Cn. Plancii litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. Nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis, quid tibi agendum sit: nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum, quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci; nihil est praeterea, cur adventibus te offerre gestias; multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi. Quid multa? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te, quocumque opus erit, facillime et expeditissime conferas: quod si recipiet ille se, ad tempus aderis; sin—quoniam multa accidere possunt—aliqua res eum vel impediet vel morabitur, tu ibi eris, ubi omnia scire possis. Hoc mihi prorsus valde placet; de reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita velim tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere, quod tibi timendum sit, praeter communem casum civitatis, qui etsi est gravissimus, tamen ita viximus et id aetatis iam sumus, ut omnia, quae non nostra culpa nobis accidant, fortiter ferre debeamus. Hic tui omnes valent summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt: tu cura, ut valeas et te istim ne temere commoveas.

XXI. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. CICERO TORANIO

Etsi, cum haec ad te scribebam, aut appropinquare exitus huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum videbatur, tamen quotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse assensorem et me tibi solosque nos vidisse, quantum esset in eo bello mali, in quo spe pacis exclusa ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut interitum allatura esset, si victus esses, aut, si vicisses, servitutem. Itaque ego, quem tum fortes illi viri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum esse dicebant—eram plane; timebam enim, ne evenirent ea, quae acciderunt—, idem nunc nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum: cum aliquid videbatur caveri posse, tum id negligi dolebam; nunc vero eversis omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una ratio videtur, quidquid evenerit, ferre moderate, praesertim cum omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit, dignitati rei publicae consuluisse et hac amissa salutem retinere voluisse. Haec scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima fuisti mecum et sententia et voluntate, eadem cogitares; magna enim consolatio est, cum recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen recte vereque sensisse. Atque utinam liceat aliquando aliquo rei publicae statu nos frui inter nosque conferre sollicitudines nostras, quas pertulimus tum, cum timidi putabamur, quia dicebamus ea futura, quae facta sunt. De tuis rebus nihil esse, quod timeas, praeter universae rei publicae interitum tibi confirmo; de me autem sic velim iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuae liberisque tuis summo cum studio praesto semper futurum. Vale.

XXII. Scr. Romae ineunte anno u.c. 708. CICERO DOMITIO

Non ea res me deterruit, quo minus, posteaquam in Italiam venisti, litteras ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec, quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus, nec, quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium deesset, nec, quid consolationis afferrem in tantis malis, reperiebam. Haec quamquam nihilo meliora sunt nunc atque etiam multo desperatiora, tamen inanes esse meas litteras quam nullas malui. Ego, si te intelligerem plus conatum esse suscipere rei publicae causa muneris, quam quantum praestare potuisses, tamen, quibuscumque rebus possem, ad eamm condicionem te vivendi, quae daretur quaeque esset, hortarer; sed, cum consilii tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris, quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque omnibus, quibus es fuistique semper carissimus, salvum conserves, incolumitati tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab adolescentia pulcherrime a sapientissimis viris tradita memoria et scientia comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti feras. Ego quid possim nescio vel potius me parum posse sentio: illud tamen tibi polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis rebus fuisti; hanc meam voluntatem ad matrem tuam, optimam feminam tuique amantissimam, detuli. Si quid ad me scripseris, ita faciam, ut te velle intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia, quae tibi utilia esse arbitrabor, summo studio diligenterque curabo. Vale.

Cicero

Liber 7

M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER SEPTIMVS Ad M. Marium et Ceteros

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIV XXV XXVI XXVII XXVIII XXIX XXX XXXI XXXII XXXIII

I. Scr. Romae a.u.c. 699. M. CICERO S. D. M. MARIO.

Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae tenuit, quo minus ad ludos venires, fortunae magis tribuo quam sapientiae tuae; sin haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per valetudinem posses, venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse, cum ea, quae sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus otii tui, quo quidem tibi perfrui mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus relictus. Neque tamen dubito, quin tu in illo cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti Misenum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communes mimos semisomni. Reliquas vero partes diei tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum compararas, nobis autem erant ea perpetienda, quae Sp. Maecius probavisset. Omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui stomachi; coniecturam enim facio de meo; nam primum honoris causa in scenam redierant ii, quos ego honoris causa de scena decessisse arbitrabar; deliciae vero tuae, noster Aesopus, eiusmodi fuit, ut ei desinere per omnes homines liceret: is iurare cum coepisset, vox eum defecit in illo loco: "si sciens fallo." Quid tibi ego alia narrem? nosti enim reliquos ludos, qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi; apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo carueris; quid enim delectationis habent sexcenti muli in Clytaemnestra aut in Equo Troiano creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna? quae popularem admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent. Quod si tu per eos dies operam dedisti Protogeni tuo, dummodo is tibi quidvis potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paullo plus quam quisquam nostrum delectationis habuisti; non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos ita non ames, ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in quibus ipse Pompeius confitetur se et operam et oleum perdidisse. Reliquae sunt venationes binae per dies quinque, magnificae—nemo negat—, sed quae potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur? quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti, neque nos, qui haec spectavimus, quidquam novi vidimus. Extremus elephantorum dies fuit: in quo admiratio magna vulgi atque turbae, delectatio nulla exstitit; quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eiusmodi, esse quandam illi beluae cum genere humano societatem. His ego tamen diebus, ne forte videar tibi non modo beatus, sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Caninii, familiaris tui. Quod si tam facilem populum haberem, quam Aesopus habuit, libenter mehercule [artem] desinerem tecumque et cum similibus nostri viverem; nam me cum antea taedebat, cum et aetas et ambitio me hortabatur et licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc tempore vita nulla est; neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor nonnumquam homines non optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt, defendere. Itaque quaero causas omnes aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem otii tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te—si qui est in me—meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas; quibus si me relaxaro—nam, ut plane exsolvam, non postulo—, te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto, quid sit humaniter vivere. Tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis, ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis. Haec ad te pluribus verbis scripsi, quam soleo, non otii abundantia, sed amoris erga te, quod me quadam epistula subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eiusmodi scriberem, quo minus te praetermisisse ludos poeniteret: quod si assecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, quod posthac ad ludos venies nosque vises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuae.

II. Scr. Romae ineunte anno u.c. 703. M. CICERO S. D. M. MARIO.

Mandatum tuum curabo diligenter; sed homo acutus ei mandasti potissimum, cui expediret illud venire quam plurimo; sed in eo vidisti multum, quod praefinisti, quo ne pluris emerem. Quod si mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium novi, illicitatorem potius ponam, quam illud minoris veneat. Sed de ioco satis est: tuum negotium agam, sicuti debeo, diligenter. De Bursa te gaudere certo scio; sed nimis verecunde mihi gratularis; putas enim, ut scribis, propter hominis sordes minus me magnam illam laetitiam putare. Credas mihi velim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum: primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate; in primisque me delectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri; postremo—vix veri simile fortasse videatur—oderam multo peius hunc quam illum ipsum Clodium; illum enim oppugnaram, hunc defenderam, et ille, cum omnis res publica in meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectavit, nec sua sponte, sed eorum auxilio, qui me stante stare non poterant, hic simiolus animi cauas me, in quem inveheretur, delegerat persuaseratque nonnullis invidis meis se in me emissarium semper fore. Quamobrem valde iubeo gaudere te: magna res gesta est. Numquam ulli fortiores cives fuerunt, quam qui ausi sunt eum contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices erant, condemnare; quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor. Nos hic in multitudine et crebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur, ut quotidie vota faciamus, ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.

III. Scr. Romae mense Quinctili a.u.c. 708. M. CICERO S. D. M. MARIO

Persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo: nam a. d. IIII. Idus Maias Lentulo et Marcello consulibus, cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti; sollicitum autem te habebat cogitatio cum officii, tum etiam periculi mei: si manerem in Italia, verebare, ne officio deessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. Quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum, ut non explicarem, quid esset optimum factu; pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere. Cuius me mei facti poenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi, quo veneram: primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea—de principibus loquor—reliquos primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles, ut ipsam victoriam horrerem; maximum autem aes alienum amplissimorum virorum: quid quaeris? nihil boni praeter causam. Quae cum vidissem, desperans victoriam primum coepi suadere pacem, cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui, ut bellum duceret: hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. Ex eo tempore vir ille summus nullus imperator fuit: signa tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit; victus turpissime amissis etiam castris solus fugit. Hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri pares non fuissemus, fractos nos superiores fore: discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria; certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non auderes committere. Ex omnibus autem iis, quae dixi, incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti, ubi nulla adiuncta est turpitudo, addo etiam, cum ea urbe careas, in qua nihil sit, quod videre possis sine dolore: ego cum meis, si quidquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui. Quae acciderunt, omnia dixi futura; veni domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei publicae, tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. Mortem mihi cur consciscerem, causa non visa est, cur optarem, multae causae; vetus est enim: ubi non sis, qui fueris, non esse, cur velis vivere. Sed tamen vacare culpa magnum est solatium, praesertim cum habeam duas res, quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam, quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne mortuo quidem. Haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei, tum rei publicae cognovi amantissimum. Notum tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam rem publicam, postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus, ut obsisti non posset, me voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem, si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem esse non incommodiore loco, quam si Rhodum me aut Mytilenas contulissem. Haec tecum coram malueram; sed, quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut haberes, quid diceres, si quando in vituperatores meos incidisses; sunt enim, qui, cum meus interitus nihil fuerit rei publicae profuturus, criminis loco putent esse, quod vivam, quibus ego certo scio non videri satis multos perisse: qui, si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non causa fuissent. Habes epistulam verbosiorem fortasse, quam velles; quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. Ego, si, quae volo, expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.

IV. Scr. in Cumano a.u.c. 708. M. CICERO S. D. MARIO.

Tous les livres