Epistulae ad familiares (page 3)

Cicéron · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : The Latin Library (dump CLTK) · 6 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Liber 7 (suite)

A. d. VIII. Kal. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. Te cum semper valere cupio, tum certe, dum hic sumus; vides enim, quanto post una futuri simus. Quare, si quod constitutum cum podagra habes, fac, ut in alium diem differas. Cura igitur, ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.

V. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 700. CICERO CAESARI IMP. S. D.

Vide, quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent: C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, beneficiis quam ornatissimum domum reducerem; sed, posteaquam et Pompeii commoratio diuturnior erat, quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare, vide, quid mihi sumpserim: coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque mehercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi, quam eram solitus de mea polliceri. Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae: nam, cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: "M. itfiuium, (this word in the text is corrupt: has been conjectured as "Titinium" or "Rufum" —Webmaster) quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc Leptae delegabo; si vis, tu ad me alium mitte, quem ornem." Sustulimus manus et ego et Balbus: tanta fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto, ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim. Hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre velis, in unum hunc conferas; de quo tibi homine hoc spondeo, non illo vetere verbo meo, quod, cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quomodo homine non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem amicum esse neminem; accedit etiam, quod familiam ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia. Huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius beneficii certum nomen peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto, neque impedio, quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus; totum denique hominem tibi ita trado, "de manu," ut aiunt, "in manum" tuam istam et victoria et fide praestantem; simus enim putidiusculi; quam per te vix licet; verum, ut video, licebit. Cura, ut valeas, et me, ut amas, ama.

VI. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 700 CICERO S. D. TREBATIO.

In omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris, sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. Tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id assiduitate et virtute consequere: hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae,

quae Corinthum arcem altam habebant matronae opulentae, optimates,

quibus illa manibus gypsatissimis persuasit, ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria; nam

multi suam rem bene gessere et publicam patria procul: multi, qui domi aetatem agerent, propterea sunt improbati;

quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus. Sed plura scribemus alias. Tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et, quoniam Medeam coepi agere, illud semper memento:

qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequidquam sapit.

Cura, ut valeas.

VII. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 700. CICERO TREBATIO.

Ego te commendare non desisto, sed, quid proficiam, ex te scire cupio: spem maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. Illud soleo mirari, non me toties accipere tuas litteras, quoties a Quinto mihi fratre afferantur. In Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti: id si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. Sin autem sine Britannia tamen assequi, quod volumus, possumus, perfice, ut sis in familiaribus Caesaris: multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. Imperatorem liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem habes, ut tibi unum timendum sit, ne ipse tibi defuisse videare.

VIII. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 700. CICERO TREBATIO.

Scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore: cui quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studii, officii, liberalitatis suae contulisset. Sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus, cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. Querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris. Quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur? Quod scribis de illo Preciano iureconsulto, ego te ei non desino commendare; scribit etiam ipse mihi te sibi gratias agere debere: de eo quid sit, cura, ut sciam. Ego vestras Britannicas litteras exspecto.

IX. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 700. CICERO TREBATIO.

Iamdiu ignoro, quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te his duobus mensibus scripseram: quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem, nesciebam. Cupio scire, quid agas et ubi sis hiematurus: equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi. Tu tibi deesse noli; serius potious ad nos, dum plenior. Quod huc properes, nihil est, praesertim Battara mortuo; sed tibi consilium non deest. Quid constitueris, cupio scire. Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius: is me, quia scit tuum familiarem essed, crebro ad coenam invitat; adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.

X. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 700 [M.] CICERO S. D. TREBATIO.

Legi tuas litteras, ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iureconsultum videri: est, quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. Quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. Verum tamen—rideamus licet; sum enim a te invitatus—subinvideo tibi, ultro te etiam arcessitum ab eo, ad quem ceteri, non propter superbiam eius, sed propter occupationem, aspirare non possunt. Sed tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae mehercule mihi non minori curae sunt quam meae. Valde metuo, ne frigeas in hibernis; quamobrem camino luculento utendum censeo, idem Mucio et Manilio placebat, praesertim qui sagis non abundares: quamquam vos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio valde mehercule de te timueram. Sed tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris, studiosissimus homo natandi, neque spectare essedarios, quem antea me andabata quidem defraudare poteramus. Sed iam satis iocati sumus. Ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam saepe, ego; sed mehercule iam intermiseram, ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere; sed tamen iis litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum: id feci; quid profecerim, facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus; scire enim cupio, quid agas, quid exspectes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes: sic enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solatium, quare facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est, nihil duobus nobis est stultius: me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles; una mehercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Aedui. Quare omnibus de rebus fac ut quam primum sciam: aut consolando aut consilio aut re iuvero.

XI. Scr. Romae (ante m. Martium) a.u.c. 701. CICERO TREBATIO.

Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iureconsultum desiderat? Ego omnibus, unde petitur, hoc consilii dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent: satisne tibi videor abs te ius civile didicisse? Sed heus tu, quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras: haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano; sed, quid sit, scire cupio. Consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem: quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos; nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una mehercule collocutio nostar pluris erit quam omnes Samarobrive; denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit, si diutius frustra afueris, non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici iureconsulti. Haec ego non rideo, quamvis tu rideas; sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor. Remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. Omnia tamen, quae vis, et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.

XII. Scr. Romae (ante m. Martium) a.u.c. 701. CICERO TREBATIO.

Mirabar, quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare, quod Zeius familiaris meus. Sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium? Ubi porro illa erit formula fiduciae: VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET? quis enim bonus est, qui facit nihil nisi sua causa? Quod ius statues COMMVNI DIVIDVNDO, cum commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? Quomodo autem tibi placebit IOVEM LAPIDEM iurare, cum scias Iovem iratum esse nemini posse? Quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris polite esyai non oportere? Quare, si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae assentari commodum est, ignosco: modo scribe aliquando ad nos, quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.

XIII. Scr. Romae IV. Non. Mart. a.u.c. 701. [M.] CICERO S. D. TREBATIO.

Adeone me iniustum esse existimasti, ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iamdiu non misisse? mihi perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod, ubi esses, plane nesciebam. Hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis? Audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit an quod te imperator consulit? moriar, ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari. Si vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum? Sed, ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum: tantum metuo, ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic

non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est, quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: QUO TV PRIOR VI HOMINIBUS ARMATIS NON VENERIS; scio enim te non esse procacem in lacessendo. Sed, ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo: audio capitales esse; mallem auro, argento, aeri essent. Sed alias iocabimur: tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. D. IIII. Non. Mart.

XIV. Scr. Romae a.u.c. 701. CICERO TREBATIO.

Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus, fecit, ut te non immemorem putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat: valde iam lautus es, qui gravere litteras ad me dare, homini praesertim prope domestico. Quod si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent; si nostri oblitus es, dabo operam, ut istuc veniam, antequam plane ex animo tuo effluo: sin aestivorum timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de Britannia. Illud quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed mehercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem: quod certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iure perdiscere. Sed haec iocati sumus et tuo more et nonnihil etiam nostro. Te valde amamus nosque a te amari cum volumus, tum etiam confidimus.

XV. Scr. Romae a.u.c. 701. CICERO TREBATIO.

Quam sint morosi, qui amant, vel ex hoc intelligi potest: moleste ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter; neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quidquam tibi sine me esse iucundum; sed hoc tamen malo ferre nos desiderium, quam te non ea, quae spero, consequi. Quod vero in C. Matii, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest, quam valde gaudeam; qui fac ut te quam maxime diligat: mihi crede, nihil ex ista provincia potes, quod iucundius sit, deportare. Cura, ut valeas.

XVI. Scr. Romae (m. Novembri) a.u.c. 700. [M.] CICERO S. D. TREBATIO.

In Equo Troiano scis esse in extremo "sero sapiunt:" tu tamen, mi vetule, non sero. Primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis filoy∞vron te praebuisti, plane non reprehendo; nunc vero in hibernis intectus mihi videris, itaque te commovere non curas. Usquequaque sapere oportet: id erit telum acerrimum. Ego si foris coenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquoties invitaret: "oro te, quis tu es?" sed mehercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses. Quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme, fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum: id utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an, quomodo Stoici dicunt, omnes esse divites, qui caelo et terra frui possint, postea videro. Qui istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere; sed tamen est, quod gaudeas; constat enim inter omnes neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.

XVII. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 700. CICERO TREBATIO SAL.

Ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando collaudare possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse; nam primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum—pace tua dixerim—levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens videbare; tamquam enim syngrapham ad imperatorem, non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos, qui cum syngraphis venissent Alexandream, nummum adhuc nullum auferre potuisse. Ego, si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse maxime vellem; non enim mediocri afficiebar vel voluptate ex consuetudine nostra vel utilitate ex consilio atque opera tua; sed, cum te ex adolescentia tua in amicitiam et fidem meam contulisses, semper te non modo tuendum mihi, sed etiam augendum atque ornandum putavi. Itaque, quoad opinatus sum me in provinciam exiturum, quae ad te ultro detulerim, meminisse te credo; posteaquam ea mutata ratio est, cum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et unice diligi hominisque liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te commendavi et tradidi, ut gravissime diligentissimeque potui; quod ille ita et accepit et mihi saepe litteris significavit et tibi et verbis et re ostendit mea commendatione sese valde esse commotum. Hunc tu virum nactus, si me aut sapere aliquid aut velle tua causa putas, ne dimiseris, et, si quae te forte res aliquando offenderit, cum ille aut occupatione aut difficultate tardior tibi erit visus, perferto et ultima exspectato, quae ego tibi iucunda et honesta praestabo. Pluribus te hortari non debeo: tantum moneo, neque amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri neque uberioris provinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum. HOC, quemadmodum vos scribere soletis in vestris libris, IDEM Q. CORNELIO VIDEBATVR. In Britanniam te profectum non esse gaudeo, quod et labore caruisti et ego te de rebus illis non audiam. Ubi sis hibernaturus et qua spe aut condicione, perscribas ad me velim.

XVIII. Scr. in Pomptino VI. Idus Apriles a.u.c. 701. CICERO TREBATIO SAL.

Accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas: in quibus me cetera delectarunt; significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae ego paullisper in te ita desideravi, non imbecillitate animi tui, sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. Quare perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam: multa, mihi crede, assequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore. Sic habeto, non tibi maiori esse curae, ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi; itaque, quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. Tu me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo. Sed, ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo plures dare, qui sua manu scribit? nam, quod in palimpsesto, laudo equidem parismoniam; sed miror, quid in illa chartula fuerit, quod delere malueris quam haec non scribere, nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere, ut reponas tuas. An hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? iam ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris. Ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo: tu, si intervallum longius erit mearum litterarum, ne sis admiratus; eran enim afuturus mense Aprili. Has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemilii Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat. Cura, ut valeas. VI. Id. April. de Pomptino. Epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat, quod non vel in concione recte legi posset; sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu ascripseras. Verum illud esto: nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.

XIX. Scr. Regii V. Kal. Sextili. a.u.c. 710. CICERO TREBATIO SAL.

Vide, quanti apud me sis; etsi iure id quidem, non enim te amore vinco; verumtamen, quod praesenti tibi prope subnegaram, non tribueram certe, id absenti debere non potui; itaque, ut primum Velia navigare coepi, institui Topica Aristotela conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui: eum librum tibi misi Regio scriptum, quam planissime res illa scribi potuit; sin tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse. Non longe abieris: num ius civile vestrum ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen usumque desiderant: quamquam tu, si attente leges, si saepius, per te omnia consequere ut certe intelligas; ut vero etiam ipsi tibi loci proposita quaestione occurrant, exercitatione consequere, in qua quidem nos te continebimus, si et salvi redierimus et salva ista offenderimus. V. Kal. Sextil. Regio.

XX. Scr. Veliae XIII. Kal. Sextiles a.u.c. 710. CICERO TREBATIO SAL.

Amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari; sed quid ego dicam te, quem quis non amat? Rufio, medius fidius, tuus ita desiderabatur, ut si esset unus e nobis; sed te ego non reprehendo, qui illum ad aedificationem tuam traduxeris; quamquam enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. Tu, si me audies, quem soles, has paternas possessiones tenebis—nescio quid enim Velienses verebantur—, neque Heletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam domum deseres: quamquam illa quidem habet totum, a quo etiam advenae teneri solent—quem tamen si excideris, multum prospexeris—; sed in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem, quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. Sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante brumam exspectabis. Ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli N§xvnow per– polufag§aw : o medicum suavem meque docilem ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc libro celavit; te quidem non videtur. Ventus increbrescit. Cura, ut valeas. XIII. Kal. Sextil. Velia.

XXI. Scr. in Tusculano mense Maio aut Iunio a.u.c. 710. CICERO TREBATIO SAL.

Silii causam te docui: is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, SI BONORUM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT, negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is, qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Offilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit, ut se et causam suam tibi commendarem. Nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto: gratissimum mihi igitur feceris, si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum: hoc te vehementer etiam and etiam rogo.

XXII. Scr. anno incerto CICERO TREBATIO SAL.

Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod futurum antea factum esset, furti recte agere. Itaque, etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse: ego tamen Scaevolae et Testae assentior.

XXIII. Scr. Romae (ante Tulliae obitum et post initium belli civilis, fortasse a.u.c. 708). M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

Tantum quod ex Arpinati veneram, cum mihi a te litterae redditae sunt, ab eodemque accepi Avianii litteras, in quibus hoc inerat liberalissimum, nomina se facturum, cum venisset, qua ego vellem die. Fac, quaeso, qui ego sum, esse te: estne aut tui pudoris aut nostri primum rogare de die. deinde plus annua postulare? sed essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses, quae ego desiderabam, et ad eam summam, quam volueram; ac tamen ista ipsa, quae te emisse scribis, non solum rata mihi erunt, sed etiam grata; plane enim intelligo te non modo studio, sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego semper iudicavi, in omni iudicio elegantissimum, quae me digna putaris, coŒmisse. Sed velim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero; tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti. Bacchas istas cum Musis Metelli comparas: quid simile? primum ipsas ego Musas numquam tanti putassem, atque id fecissem Musis omnibus approbantibus, sed tamen erant aptum bibliothecae studiisque nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me locus? "At pulchellae sunt." Novi optime et saepe vidi: nominatim tibi signa mihi nota mandasem, si probassem; ea enim signa ego emere soleo, quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum. Martis vero signum quo mihi pacis auctori? gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec enim duo signa putarem mihi aes alienum attulisse. Mercurii mallem aliquod fuisset: felicius, puto, cum Avianio transigere possemus. Quod tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis; sin autem sententiam mutasti, ego habebo scilicet. Ista quidem summa ne ego multo libentius emerim deversorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim. Omnino liberti mei video esse culpam, cui plane res certas mandaram, itemque Iunii, quem puto tibi notum esse Avianii familiarem. Exedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculani: ea volebam tabellis ornare; etenim, si quid generis istiusmodi me delectat, pictura delectat. Sed tamen, si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me facias, ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae; si enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum vel cum iactura reperiemus. Quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego proficiscens mandaram meae Tulliae; ea enim ipsa hora acceperam tuas litteras; egeram etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis, familiariter Cassio. Ut redii autem, priusquam tuas legi has proximas litteras, quaesivi de mea Tullia, quid egisset: per Liciniam se egisse dicebat—sed opinor Cassium uti non ita multum sorore—; eam porro negare se audere, cum vir abesset—est enim profectus in Hispaniam Dexius—, illo et absente et insciente migrare. Est mihi gratissimum tanti a te aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri, primum ut eam domum sumeres, ut non modo prope me, sed plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto opere festines. Sed ne vivam, si tibi concedo, ut eius rei tu cupidior sis, quam ego sum: itaque omnia experiar; video enim, quid mea intersit, quid utriusque nostrum. Si quid egero, faciam, ut scias: tu et ad omnia rescribes et, quando te exspectem, facies me, si tibi videtur, certiorem.

XXIV. Scr. in Tusculano (ineunte m. Oct.?) a.u.c. 709. M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

Amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse: amo igitur voluntatem. Sed pauca de re. Cipius, opinor, olim? "non omnibus dormio:" sic ego non omnibus, mi Galle, servio; etsi quae est haec servitus? olim, cum regnare existimabamur, non tam ab ullis, quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum: id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam tum puto esse Calvi Licinii Hipponacteo praeconio. At vide, quid suscenseat: Phameae causam receperam, ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris: is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die, quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat; respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum; ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mihi videbatur, iratior. Habes "Sardos venales, alium alio nequiorem;" cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem. Catonem tuum mihi mitte; cupio enim legere: me adhuc non legisse turpe utrique nostrum est.

XXV. Scr. in Tusculano (ineunte m. Octobri?) a.u.c. 709. M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

Quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est: domo petes, cum libebit. Quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, nisi istum habuerimus, rideamus g∞lvta sard≠nion. Sed heus tu, manum de tabula; magister adest citius, quam putaramus; vereor, ne in catonium Catoninos. Mi Galle, cave putes quidquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: "cetera labuntur." Secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris: praeter duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene, videro, sed, quidquid est, nostrum est. Urge igitur nec transversum unguem, quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex; atque equidem aliquantum iam etiam noctis assumo.

XXVI. Scr. in Tusculano a.u.c. 697. CICERO S. D. GALLO.

Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis, qui mea opera uti volebant, me probarem non valere, quia febrim non haberem, fugi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem, ut ne aquam quidem gustarem: itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideravi, quam a te requiri putavi meum. Ego autem cum omnes morbos reformido, tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt, quia dicat straggourixÎ xa– dusenterixÎ p≠yh sibi molesta esse, quorum alterum morbum edacitatis esse putant, quorum alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. Sane dusenter§an pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. Ac tamen, ne mirere, unde hoc acciderit quomodove commiserim, lex sumptuaria, quae videtur lit“thta attulisse, ea mihi fraudi fuit. Nam, dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, heluellas, herbas omnes ita condiunt, ut nihil possit esse suavius: in eas cum incidissem in coena augurali apud Lentulum, tanta me di≠rroia arripuit, ut hodie primum videatur coepisse consistere. Ita ego, qui me ostreis et muraenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum; posthac igitur erimus cautiores. Tu tamen, cum audisses ab Anicio—vidit enim me nauseantem—, non modo mittendi causam iustam habuisti, sed etiam visendi: ego hic cogito commorari, quoad me reficiam, nam et vires et corpus amisi; sed, si morbum depulero, facile, ut spero, illa revocabo.

XXVII. Scr. Romae a.u.c. 708. M. CICERO S. D. GALLO.

Miror, cur me accuses, cum tibi id facere non liceat; quod si liceret, tamen non debebas. "Ego enim te," inquis, "in consulatu observaram," et ais fore, ut te Caesar restituat. Multa tu quidem dicis, sed tibi nemo credit. Tribunatum plebei dicis te mea causa petisse: utinam semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. Negas me audere, quod sentiam, dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim. Haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres. Quod si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt, quae fecisti, sed, quae scripsisti, molesta. Me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror; nam, si falsa fuerunt, quae tu ad me, ut ais, detulisti, quid tibi ego debeo? si vera, tu es optimus testis, quid mihi populus Romanus debeat.

XXVIII. Scr. Romae (post VII. K. Sextil.) a.u.c. 708. [M.] CICERO S. D. CURIO.

Memini, cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam nobiscum; erat enim multo domicilium huius urbis, cum quidem haec urbs fuit, aptius humanitati et suavitati tuae quam tota Peloponnesus, nedum Patrae: nunc contra et vidisse mihi multum videris, cum prope desperatis his rebus te in Graeciam contulisti, et hoc tempore non solum sapiens, qui hinc absis, sed etiam beatus; quamquam quis, qui aliquid sapiat, nunc esse beatus potest? Sed, quod tu, cui licebat, pedibus es consecutus, ut ibi esses, "ubi nec Pelopidarum" —nostri cetera—, nos idem propemodum consequimur alia ratione; cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius, quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam. Itaqua opera efficio tanta, quanta fortasse tu senties; intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae, discere te ex meis libris animum meum desiderare; sed mehercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis erga me, sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse dilapsam, ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur. Nec vero nunc quidem culpa in eo est, in cuius potestate omnia sunt—nisi forte id ipsum esse non debuit—, sed alia casu, alia etiam nostra culpa sic acciderunt, ut de praeteritis non sit querendum. Reliquam spem nullam video; quare ad prima redeo: sapienter haec reliquisti, si consilio, feliciter, si casu.

XXIX. Scr. Patris a. d. IIII. Kal. Nov. a.u.c. 709. CURIUS [M.] CICERONI SUO SAL.

S. v. b. e.; sum enim xr∆sei m¢n tuus, xt∆sei d¢ Attici nostri; ergo fructus est tuus, mancipium illius, quod quidem si inter senes coŒmptionales venale proscripserit, egerit non multum. At illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere! Quare, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpicii successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tui praeceptis obtemperare [possimus] teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus. Sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere: sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. Ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris verbis. D. a. d. IIII. K. Nov.

XXX. Scr. Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 710. CICERO CURIO S. D.

Ego vero iam te nec hortor nec rogo, ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, "ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam." Incredibile est, quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim: ne tu videris multo ante providisse, quid impenderet, tum, cum hinc profugisti. Quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. In campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita est, quo mortuo nuntiato sella ablata est, ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad Kalendas Ian. esset, quae erant futurae mane postridie: ita Caninio consule scito neminem prandisse; nihil tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit. Haec tibi ridicula videntur; non enim ades; quae si videres, lacrimas non teneres. Quid, si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem, quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum; cuius quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum; id enim est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur. Sed haec alias pluribus. Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficio est—bis enim est a me iudicio capitis rebus salvis defensus—, et est homo non ingratus meque vehementer observat: ad eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi, quam ille quomodo acceperit et quid tibi pollicitus sit, velim ad me scribas.

XXXI. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 710. CICERO CURIO S. D.

Facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intelligere, quam mihi carus esses; quod quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est, ut officiis certemus inter nos, quibus aequo animo vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior; Sulpicii tibi operam intelligo ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas, ut, quemadmodum scribis, nec caput nec pedes: equidem vellem, uti pedes haberent, ut aliquando redires; vides enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere: "nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam." ergo is tibi, nos ei succedimus. Veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re publica intereat.

XXXII. Scr. anno incerto (in Cilicia a. 703?) [M.] CICERO S. D. VOLUMNIO.

Quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi, num a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde e»trapelia litterarum fecit, ut intelligerem tuas esse; quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur; ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in iis etiam Sestiana, in me conferri. Quid? tu id pateris? non me defendis? non resistis? Equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent; sed, quoniam tanta faex est in urbe, ut nihil tam sit *x yhron, quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta *mfibol§a, nisi elegans Õperbol∆, nisi par≠gramma bellum, nisi ridiculum parÎ prosdox§an, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro de Oratore per Antonii personam disputata de ridiculis, |ntexna et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. Nam, de iudiciis quod quereris, multo laboro minus: trahantur per me pedibus omnes rei; sit vel Selius tam eloquens, ut possit probare se liberum: non laboro. Urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. Derideri te putas: nunc demum intelligo te sapere. Sed mehercules extra iocum valde mihi tuae litterae facetae elegantesque visae sunt. Illa, quamvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt; cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, idque cum ipsius causa—est mihi, ut scis, in amoribus—, tum mehercule etiam rei publicae, quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam. Tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re publica: iucundus est mihi sermo litterarum tuarum. Praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non mehercule, quo quidquam desit; sed, quia valde ei cupio, non videor nimium laborare.

XXXIII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708. [M.] CICERO S. D. VOLUMNIO.

Quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres, nisi eum amares, non erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam, quod me audiret, invideres; nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, amissis, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec "pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur," ut ait Philoctetes apud Attium, "abiecta gloria." Sed tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora; quamquam venies, ut ipse intelligis, in maximarum quasi concursum occupationum, quas si, ut volumus, exceperimus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque tecum multum et cum communibus nostris amatoribus; nam et Cassius tuus et Dolabella noster—vel potius uterque noster—studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utuntur auribus. Opus est huc limatulo et polito tuo iudicio et illis interioribus litteris [meis], quibus saepe verecundiorem me in loquendo facis; mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probavi, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui. Tu vellem ne veritus esses, ne pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quemadmodum scribis, longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore.

Cicero

Liber 8

M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER OCTAVVS M. Caelii Epistulae Ad M. Tullium Ciceronem

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII

I. Scr. Romae mense Maio (post IX Kal. Iun.) a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Quod tibi discedens pollicitus sum me omnes res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi, qui sic omnia persequeretur, ut verear, ne tibi nimium arguta haec sedulitas vidatur. Tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores, tamen in hoc te deprecor, ne meum hoc officium arrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. Nescio cuius otii esset non modo perscribere haec, sed omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta edicta, fabulae rumores; quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. Si quid in re publica maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quemadmodum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit, diligenter tibi ipsi perscribemus. Ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est: nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in Kalendas Iunias, ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit, qui de eo tum fuerant, cum Romae nos essemus. Tu si Pompeium, ut volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit voluntatem—solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere ingenio, ut non appareat, quid cupiat—, fac mihi perscribas. Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt: alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe fictum est; alius septimam legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu neque adhuc certi quidquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed inter paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius, cum manus ad os apposuit. Te a. d. VIIII. Kal. Iunias subrostrani—quod illorum capiti sit!—dissiparant perisse: urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. Ego, qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo, ut ego misererer eius, esurire, non sum commotus et, hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur, optavi. Plancus quidem tuus Ravennae est, et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. Tui politici libri omnibus vigent.

II. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Certe, inquam, absolutus est—me praesente pronuntiatum est—, et quidem ab omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. "Ride modo," inquis. Non mehercules: nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod videretur omnibus indignum, accidit; quin ego, cum pro amicitia validissime faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstupui et mihi visus sum captus esse. Quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse, quod ferri non posset; itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. Accessit huc, quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut suum gaudium gauderemus. Hic tibi

strepitus, fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.

Hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam cuivis satis esset et poeniteret eum iam vicisse. De re publica quod tibi scribam, nihil habeo: Marcelli impetus resederunt, non inertia, sed, ut mihi videbantur, consilio. De comitiis consularibus incertissima est existimatio: ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petunt. Hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum. Tu tamen simulac me designatum audieris, ut tibi curae sit, quod ad pantheras attinet, rogo. Syngrapham Sittianam tibi commendo. Commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei, qui has litteras tibi dedit.

III. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Estne? vici et tibi saepe, quod me negaras discedens curaturum, litteras mitto? Est, si quidem perferuntur, quas do. Atque hoc ego eo diligentius factito, quod, cum otiosus sum, plane, ubi delectem otiolum meum, non habeo. Tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id otii tempus consumere, idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo ego solus esse, sed Romae te profecto solitudo videatur facta, et, qui, quae mea negligentia est, multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc quotidie non esse te, ad quem cursitem, discrucior. Maxime vero, ut te dies noctesque quaeram, competitor Hirrus curat: quomodo illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum? de quo ut, quem optas, quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea causa cupio; nam, si fio, forsitan cum locupletiore fiam; sed hoc usque eo suave est, ut, si acciderit, tota vita risus nobis deesse non possit. Est tanti? est mehercules: non multum M. Octavium eorum odia, quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevant. Quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam, ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satisfaceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur. Illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intelligamus nos tibi curae esse, s ntagma conscribas. "Qui tibi istuc," inquis, "in mentem venit, homini non inepto?" volo aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare, quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat. Cuiusmodi velim, puto, quaeris: tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime conveniat, excogitabis, genere tamen, quod et ad nos pertineat et didasxal§an quandam, ut versetur inter manus, habeat.

IV. Scr. Romae Kalendis Sextilibus a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Invideo tibi: tam multa quotidie, quae mirere, istuc perferuntur: primum illud, absolutum Messalam; deinde eundem condemnatum; C. Marcellum consulem factum; M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus; P. Dolabellam XV. virum factum. Hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli Cruris repulsi vultum non vidisse. At qua spe, quam certa opinione descenderat! quam ipso diffidente Dolabella! et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, paene concedente adversario superasset. Illud te non arbitror miratum, Servaeum, designatum tribunum pl., condemnatum, in cuius locum C. Curio petit. Sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum metum; sed, ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. Huius autem voluntatis initium et causa est, quod eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere, valde contempsit; qua in re mihi videtur illud perquam venuste cecidisse, quod a reliquis quoque est animadversum, ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in evitandis iis consiliis, qui se intenderant adversarios in eius tribunatum: Laelios et Antonios et id genus valentes dico. Has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem. Ad Kalendas Sext. usque exspectavi. Praetoriis morae quaedam inciderunt. Mea porro comitia quem eventum sint habitura, nescio; opinionem quidem, quod ad Hircum attinet, incredibilem aedilium pl. comitiis nacta sunt: nam M. Coelium Vinicianum mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est; inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. Spero te celeriter et de nobis, quod sperasti, et de illo, quod vix sperare ausus es, auditurum. De re publica iam novi quidquam exspectare desieramus; sed, cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. XI. Kal. Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompeii, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quo appeteretur. Cum Pompeius esse in Gallia, coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de successione C. Caesaris, de qua, hoc est de provinciis, placitum est, ut quam primum ad urbem reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus, et statim iit. Puto Idibus Sext. de ea re actum iri. Profecto aut transigetur aliquid aut turpiter intercedetur; nam in disputando coniecit illam vocem Cn. Pompeius, omnes oportere senatui dicto audientes esse. Ego tamen sic nihil exspecto, quomodo Paullum, consulem designatum, primum sententiam dicentem. Saepius te admoneo de syngrapha Sittiana—cupio enim te intelligere eam rem ad me valde pertinere—; item de pantheris, ut Cibyratas arcessas curesque, ut mihi vehantur; praeterea nuntiatum nobis est et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum: quid mihi suadeas, quomodo regnum illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. K. Sext.

V. Scr. Romae mense Sextili (ante Id.) a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio: ego quidem vehementer animi pendeo; nam, si hoc more moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque existeret magnitudo et, quantum gloriae triumphoque opus esset, assequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum: nunc, si Parthus movet aliquid, scio non mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. Hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei, quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est. Accedit huc, quod successionem futuram propter Galliarum controversiam non video. Tametsi hac de re puto te constitutum, quid facturus esses, habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum providebam, visum est, ut te facerem certiorem; nosti enim haec tralaticia: de Galliis constituetur; erit, qui intercedat; deinde alius existet, qui, nisi libere liceat de omnibus provinciis decernere senatui, reliquas impediat: sic multum ac diu ludetur, atque ita diu, ut plus biennium in hic tricis moremur. Si quid novi de re publica quod tibi scriberem haberem, usus essem mea consuetudine, ut diligenter, et quid actum esset et quid ex eo futurum sperarem, perscriberem. Sane tamquam in quodam incili iam omnia adhaeserunt. Marcellus idem illud de provinciis urget, neque adhuc frequentem senatum is efficere potuit. Hoc sic praeterito anno Curio tribunus erit et eadem actio de provinciis introibit: quam facile tunc sit omnia impedire et quam hoc Caesari, qui sua causa rem publicam non curent, sperent, non te fallit.

VI. Scr. pr. Nonas Martias a.u.c. 704 CAELIUS CICERONI SAL.

Non dubito, quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum, sane [quam] non ea, qua existimaveram, invidia; neque enim stulte Appius, qui, simulatque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat, quo facto rettudit sermones paratiorque visus est, quam speraverat accusator. Is nunc in te maximam spem habet. Scio tibi eum non esse odio: quam velis eum obligare, in tua manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset: nunc, si ad illam summam veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit, ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videaris; in hanc partem porro tutum tibi erit, si quid volueris gratificari, nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab officio dicet. Illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit: quid mihi discedens mandaris, memini; quid ego tibi scripserim, te non arbitror oblitum. Non est iam tempus plura narrandi: unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes, quemadmodum exeat ex hac causa. Denique invidiosum tibi sit, si emanarit; porro, si significatio ulla intercesserit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat; neque ille tacere eam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto illustrior erit, cum praesertim is sit, qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret. Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. Hic nos omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. Consules autem habemus summa diligentia: adhuc senatus consultum nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat; sed dici non potest, quomodo hic omnia iaceant: nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset. Si Parthi vox nihil calfaciunt, nos hic frigore rigescimus. Tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit: hoc sic nuntiatum est. Quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur; levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam, non dissimilem agrariae Rulli, et alimentariam, quae iubet aediles metiri, iactavit: hoc nondum fecerat, cum priorem partem epistulae scripsi. Amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio, facies, ponito me in gratia. De Dolabella integrum tibi reserves, suadeo: et huic rei, de qua loquor, et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit. Turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.

VII. Scr. Romae Nonis Martiis a.u.c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Quam cito tu istinc decedere cupias, nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet. Breviores has litteras properanti publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie dederam. Res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis: Cornificius adolescens Orestillae filiam sibi despondit; Paulla Valeria, soror Triarii, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit: nuptura est D. Bruto; nondum ** rettuleras. Multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Servius Ocella nemini persuasisset se moechum esse, nisi triduo bis deprehensus esset. Quaeres: "ubi?" ubi hercules ego minime vellem: relinquo tibi, quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari, cum qua sit aliqui deprehensus.

VIII. Scr. Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Etsi, de re publica quae tibi scribam, habeo, tamen nihil, quod magis gavisurum te putem, habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. Quaeris: "qua in causa?" M. Tuccium, accusatorem suum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi recit hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam; dubium porro illi non erat, quid futurum esset. Nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori: itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. At ego, simulatque audivi, invocatus ad subsellia rei occurro; surgo neque verbum de re facio: totum Sempronium usque eo perago, ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quemadmodum tibi pro beneficio dederit, si quid iniuria ipsius esset, ut Vestorius teneret. Haec quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat nec, quod non venderet cuipiam, reliquerat maximaque nobis traditus erat invidia, neque Laterensis praetor postulante Pausania, nobis patronis, QUO EA PECUNIA PERVENISSET, recipere voluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, de repetundis eum postulavit: magno illico fama surrexit et de damnatione ferventer loqui est coeptum. Quo vento proiicitur Appius minor, ut indicaret pecuniam ex bonis patris pervenisse ad Servilium praevaricationisque causa diceret depositum HS. LXXXI. Admiraris amentiam: immo, si actionem stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses. Mittit in consilium eosdem illos, qui lites aestimarant iudices. Cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis leges ignorans pronuntiavit, quid singuli ordines iudicassent, et ad extremum, ut solent, NON REDIGAM. Postquam discessit et pro absoluto Servilius haberi coeptus est legisque unum et centesimum caput legit, in quo ita erat: QUOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT, ID IVS RATVMQVE ESTO, in tabulas absolutum non rettulit, ordinum iudicia perscripsit; postulante rursus Appio cum L. Lollio transegit et se relaturum dixit. Sic nunc neque absolutus neque damnatus Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur; nam de divinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit, et ipse de pecuniis repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea de vi reus a quodam suo emissario, Sex. Tettio, factus. Recte hoc par habet. Quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione Galliarum actum nihil est; aliquando tamen saepe re dilata et graviter acta et plane perspecta Cn. Pompeii voluntate in eam partem, ut eum decedere post Kalendas Martias placeret, senatus consultum, quod tibi misi, factum est auctoritatesque perscriptae.

S. C. AUCTORITATESQ. Pr.[idie] Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. F. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Ter. Quod M. Marcellus cos. v.[erba] f.[ecit] de provinciis consularibus, d. e. r. i. c., uti L. Paullus C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex Kal. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex Kal. Mart. ad senatum referrent, neve quid coniunctim de ea re referretur a consulibus, utique eius rei causa per dies comitiales senatum haberent senatusque cons. facerent, et, cum de ea re ad senatum referretur a consulibus, qui eorum in CCC. iudicibus essent, ses adducere liceret; si quid de ea re ad populum plebemve lato opus esset, uti Ser. Sulpicius M. Marcellus coss., praetores tribunique pl., quibus eorum videretur, ad populum plebemve ferrent; quod ii non tulissent, uti, quicumque deinceps essent, ad populum plebemve ferrent. I.N. [Intercessit nemo.]

Pr. Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Terentina. Quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis, d. e. r. i. c., senatum existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi impediendi, moram afferre oportere, quo minus de. r. p. p. r. q. [re publica populi Romani quam primum -- per Loeb] ad senatum referri senatique consultum fieri possit: qui impedierit prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse; si quis huic s. c. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum populumque referri. Huic s. c. intercessit C. Caelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tribuni pl.

Item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur; si quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad hunc ordinem referri. Huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tribuni pl.

Itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias, quas praetorii pro praetore obtin[er]ent, eos, qui praetores fuerunt neque in provincias cum imperio iverunt, quos eorum ex s. c. cum imperio in provincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere; si ex eo numero, quos ex s. c. in provincias ire oporteret, ad numerum non essent, qui in eas provincias proficiscerentur, tum, uti quodque collegium primum praetorum fuisset neque in provincias profecti essent, ita sorte in provincias proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tunc deinceps, proximi cuiusque collegii qui praetores fuissent neque in provincias profecti essent, in sortem coniicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret; si quis huic s. c. intercessisset, auctoritas perscriberetur. Huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tribuni pl.

Illa praeterea Cn. Pompeii sunt animadversa, quae maxime confidentiam attulerunt hominibus, ut diceret se ante Kal. Martias non posse sine iniuria de provinciis Caesaris statuere, post Kal. Martias se non dubitaturum; cum interrogaretur, "si qui tum intercederent," dixit hoc nihil interesse, utrum Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an pararet, qui senatum decernere non pateretur; "quid, si," inquit alius, "et consul esse et exercitum habere volet?" at ille quam clementer: "quid, si filius meus fustum mihi impingere volet?" His vocibus, ut existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium, effecit; itaque iam, ut video, alteram utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut aut maneat neque hoc anno sua ratio habeatur aut, si designari poterit, decedat. Curio se contra eum totum parat: quid assequi possit, nescio; illud video, bene sentientem, etsi nihil effecerit, cadere non posse. Me tractat liberaliter Curio et mihi suo munere negotium imposuit; nam, si mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei advectae erant Africanae, potuit supersedere; nunc, quoniam dare necesse est, velim tibi curae sit, quod a te semper petii, ut aliquid istinc bestiarum habeamus. Sittianamque syngrapham tibi commendo; libertum Philonem istuc misi et Diogenem Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi: eos tibi et rem, de qua misi, velim curae habeas; nam, quam vehementer ad me pertineat, in iis, quas tibi illi reddent, litteris perscripsi.

IX. Scr. Romae a. d. IV. Non. Septembres a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

"Sic tu," inquis, "Hirrum tractasti?" immo, si scias, quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum competitorem. Post repulsam vero risus facit: civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit; exspectationem corripit; Curionem prorsus curionem non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit. Praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in iudiciis versatus sit, agit causas liberales, sed raro post meridiem. De provinciis quod tibi scripseram Idibus Sext. actum iri, interpellavit iudicium Marcelli, consulis designati: in Kal. reiecta res est; ne frequentiam quidem efficere potuerant. Has litteras a. d. IV. Non. Septembres dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quidquam erat. Ut video, causa haec integra in proximum annum transferetur, et, quantum divino, relinquendus tibi erit, qui provinciam obtineat; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent intercessorum, in eandem condicionem, quam ceterae provinciae, vocantur. Hoc mihi non est dubium; quo tibi magis scripsi, ut ad hunc eventum te parares. Fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi: turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus plures; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. Tu, si modo memoria tenueris et Cibyratas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris—nam ibi plures capi aiunt—, quod voles, efficies. Hoc vehementius laboro nunc, quod seorsus a collega puto mihi omnia paranda. Amabo te, impera tibi hoc. Curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare: in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi; nam, simulatque erunt captae, qui alant eas et deportent, habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi; puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios. M. Feridium, equitem Romanum, amici mei filium, bonum et strenuum adolescentem, qui ad suum negotium istuc venit, tibi commendo et te rogo, ut eum in tuorum numero habeas: agros, quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu sit, immunes esse; gratos et bonos viros tibi obligaris. Nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum: optimus quisque eum non fecit. Pompeius tuus aperte non vult Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consulem esse; ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc, ut Kal. Martiis de provinciis Galliis, neu quid coniunctim referretur; contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum quaestum esse cum Scipione. Calidus in defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.

X. Scr. Romae a. d. XIIII. Kal. Decembres a.u.c. 703. CAELIUS CICERONI SAL.

Sane quam litteris C. Cassii et Deiotari sumus commoti; nam Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam nostram. Ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui, qui scirem, quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum afferret: nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem; nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat; hoc quomodo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor etiam nunc, neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero. Sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt: alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos. Consules autem, quia verentur, ne illud senatus consultum fiat, ut paludati exeant et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo, ut parum diligentes in re publica videantur; sed honeste, sive negligentia sive inertia est sive ille, quem proposui, metus, latet sub hac temperantiae existimatione, nolle provinciam. A te litterae non venerunt, et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniat, quae diripuisset ipse, ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse: quare tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut velificatus alicui dicaris aut aliquid, quod referret scire, reticuisse. Nunc exitus est anni; nam ego has litteras a. d. XIIII. Kal. Decembres scripsi. Plane nihil video ante Kal. Ianuarias agi posse: nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator; cuiusmodi putas hos esse aut quam id, quod nolint, conficere posse, qui, quae cupiunt, tamen ita frigide agunt, ut nolle existimentur? Novis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit; sin aut sit aut non erit istic bellum aut tantum erit, ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem video se dupliciter iactaturum: primum, ut aliquid Caesari adimat; inde, ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum. Paullus porro non humane de provincia loquitur: huius cupiditati occursurus est Furnius noster; plures suspicari non possum. Haec novi: alia, quae possunt accidere, non cerno. Multa tempus afferre et praeparata mutare scio; sed intra fines hos, quaecumque acciderint, vertentur. Illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde velle, ne vacuus advenienti Caesari pateat. Quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum, ut tibi succedatur; illud certe praestabo, ne amplius prorogetur. Tui consilii est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne perseverare: mei officii est meminisse, qua obtestatione discedens mihi, ne paterer fieri, mandaris.

XI. Scr. Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Non diu, sed acriter nos tuae supplicationes torserunt; incideramus enim in difficilem nodum: nam Curio tui cupidissimus, cui omnibus rationibus comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne, quod furore Paulli adeptus esset boni, sua culpa videretur amisisse et praevaricator causae publicae existimaretur; itaque ad pactionem descendimus, et confirmarunt consules se his supplicationibus in hunc annum non usuros. Plane, quod utriusque consulibus gratias agas, est; Paullo magis certe; nam Marcellus sic respondit ei, se spem in istis supplicationibus non habere, Paullus, se omnino in hunc annum non edicturum. Renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum: prehendimus eum, non modo non fecit, sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire, si, ut numeraretur, postularet, tacuit; tantum Catoni assensus est, qui de te locutus honorifice non decrerat supplicationes; tertius ad hos Favonius accessit. Quare pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae: his, quod tantum voluntatem ostenderunt, pro sententia, cum impedire possent, non pugnarunt; Curioni vero, quod de suarum actionum cursu tua causa deflexit. Nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res esset, una nobiscum circumierunt et laborarunt Balbi quoque Cornelii operam et sedulitatem laudare possum; nam cum Curione vehementer locutus est et eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem in suspicionem adduxit. Decrerant quidam, qui *** neque transigi volebant, Domitii, Scipiones; quibus hac re ad intercessionem evocandam interpellantibus venustissime Curio respondit se eo libentius non intercedere, quod quosdam, qui decernerent, videret confici nolle. Quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio coniecta est, de provinciis: in qua adhuc incubuisse cum senatu Pompeius videtur, ut Caesar Id. Novembr. decedat; Curio omnia potius subire constituit quam id pati, ceteras suas abiecit actiones. Nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum certamen rem deducere non audent. Scena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet, sed, quod illi aequum putet, constituat, ait Curionem quaerere discordias, valde autem non vult et plane timet Caesarem consulem designari prius, quam exercitum et provincias tradiderit; accipitur satis male a Curione, et totus eius secundus consulatus exagitatur. Hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendet intercessorem; si—quod videntur—reformidarint, Caesar, quoad volet, manebit. Quam quisque sententiam dixerit, in commentario est rerum urbanarum: ex quo tu, quae digna sunt, selige; multa transi, in primis ludorum explosiones et funerum et ineptiarum ceterarum, plura habet utilia; denique malo in hanc partem errare, ut, quae non desideres, audias quam quidquam, quod opus sit, praetermittatur. Tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed, quoniam suspicaris minus certa fide eos esse, quos tibi misi, tamquam procurator, sic agas, rogo.

XII. Scr. Romae mense Septembri a. u. c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Pudet me tibi confiteri et queri de Appii, hominis ingratissimi, iniuriis, qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus, ut ea solveret, sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum tamen, ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male eum de me cogitare. Posteaquam vero comperi eum collegium tentasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est mihi inimicissimo homine, deliberare, velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum ut reprehenderem et ab eo deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui. Quid ergo est? tamen cum eius aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. Posteaquam illum ne cui satisfaceret quidem me dignum habere sensi, malui collegiae eius, homini alienissimo et mihi propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae vultum subire. Id postquam resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satisfecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. Postea non destitit arcessere Polam Servium accusatorem, inire cum Domitio consilia. Quibus cum parum procederet, ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me volerunt, qua ipsi dicere non poterant: insolentissimi homines summis Circensibusludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. Vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium censorem eadem lege postulavi: quod melius caderet, nihil vidi; nam sic est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. Praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere. Conturbat me more servi huius, qui tibi litteras attulit; nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit. Quid tibi scribam, nesio: scis Domitio comitiorum diem timori esse? te exspecto valde et quam primum videre cupio; a te peto, ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.

XIII. Scr. Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Gratulor tibi affinitatem viri medius fidius optimi; nam hoc ego de illo existimo: cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa et consuetudine atque auctoriate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, confido celeriter sublatum iri; non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id, quod melius est, intelligendum. Deinde—quod maximum est—ego illum valde amo. Voles, Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis de porvinciis exitum habuisse: na, cum de intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit; stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id, quod sibi placeat, reperiat: transierant illuc, rationem esse eius habendam, qui neque exercitum neque provincias traderet. Quemadmodum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoro, scribam: quidem rei publicae futurum sit, si aut armis resistat aut non curet, vos senes divites videritis. Q. Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.

XIV. Scr. Romae mense Septembri. a.u.c. 704. CAELIUS CICERONI SAL.

Tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum, quae hic gestae sunt, spectaculo careres: numquam tibi oculi doluissent, si in repulsa Domitii vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt et plane studia ex partium sensu apparuerunt: perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt. Itaque mihi est Domitius inimicissimus, ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis, quod per iniuriam sibi putat ereptum auguratum, cuius ego auctor fuerim. Nunc furit tam gavisos homines suum dolorem unumque me studiosiorem Antonii: nam Cn. Saturninum adolescentem ipse Cn. Domitius reum fecit, sane quam superiore a vita invidiosum; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bone spe post Sex. Peducaei absolutionem. De summa re publica saepe tibi scripsi me ad annum pacem non videre, et, quo propius ea contentio, quam fieri necesse est, accedit eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum potiuntur, sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit. Neque, mearum rerum quid consilii capiam, reperio—quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura—; nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudo; tum causam illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem, et id melius statuere, quod tutius sit. In hac discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala spe vivant, accessuros; exercitum conferendum non esse. Omnino satis spatii est ad considerandas utriusque copias et eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime fuit scribendum: scis Appium censorem hic ostenta facere: de signis et tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram lomentum aut nitrum esse: errare mihi videtur; nam sordes eluere vult, venas sibi omnes et viscera aperit. Curre, per deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere; crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid putem futurum: si alteruter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit; uterque et animo et copiis est paratus. Si sine suo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.

XV. Scr. exeunte mense Februario a.u.c. 705. CAELIUS CICERONI SAL.

Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? Quid est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, teterrima hieme bellum ambulando confecerunt malis orbiculatis esse pasti videntur? "Quid? tam," inquis, "gloriose omnia?" Immo, si scias, quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam, quae ad me nihil pertinet, non derideas; quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter fore spero; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisii circumsederi. Peream, si minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod solet fieri, ne, cum te videro, omnia obliviscar. Sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpes versus incidit? Ideo, quod Intimelii in armis sunt, neque de magna causa: Bellienus, verna Demetrii, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illic Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis comprehendit et strangulavit; civitas ad arma iit; eo nunc cum cohortibus mihi per nives eundum est. "Usque quaque," inquis, "se Domitii male dant." Vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio, quantum Psecade natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d. [filio salutem do.]

XVI. Scr. mense Aprili (circiter Id.) a.u.c. 705. CAELIUS CICERONI SAL.

Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque, id quid esset, perscripsisti neque non tamen, quale esset, quod cogitares, aperuisti, has ad te illico litteras scripsi. Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro, ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas; nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse, sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius, qualis futura esset parta victoria, cognoverim, te certiorem fecisse. Si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras: nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur: iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non mehercules erit deprecationi locus. Quare, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam, in cuius victoria salus nostra est, odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—; denique illud cogita: quod offensae fuerit in ista cunctatione, te subisse; nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eod fugatos accedere, quos resistentes sequi nolueris, summae stultitiae est. Vide, ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter, quid optimum sit, eligas. Quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum, quid de Hispaniis agamus, scitur, exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. Quam isti spem habeant amissis Hispaniis, nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere, non medius fidius reperio. Hoc, quod tu non dicendo mihi significasti, Caesar audierat ac, simulatque "Ave" mihi dixit, statim, quid de te audisset, exposuit: negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. Me secum in Hispaniam ducit; nam, nisi ita faceret, ego prius, quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem. Etiam atque etiam, Cicero, cogita, ne te tuosque omnes funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas, unde exitum vides nullum esse. Quod si te aut voces optimatium commovent aut nonnullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum ahec decernuntur, quae iam erunt confecta. Id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.

XVII. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 706. CAELIUS CICERONI SAL.

Ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, cum tu profectus es ad Pompeium! quod utinam aut Appius Claudius in ista parte C. Curio, cuius amicitia me paullatim in hanc perditam causam imposuit; nam mihi sentio bonam mentem iracundia et amore ablatam. Tu porro, cum ad te proficiscens Arimino noctu venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti neque mihi consuluisti. Neque haec dico, quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos videre. Quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iampridem hinc essemus; nam hic nunc praeter feneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus. Equidem iam effeci, ut maxime plebs et qui antea noster fuit populus vester esset. "Cur hoc?" inquis. Immo reliqua exspectate: vos invitos vincere coegero. Arruntanum me Catonem: vos dormitis, nec haec adhuc mihi videmini intelligere, qua nos pateamus et quam simus imbecilli. Atque hoc nullius praemii spe faciam, sed, quod apud me plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. Quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum haec? vestras copias non novi: nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.

Cicero

Liber 9

M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER NONVS Ad M. Varronem et Ceteros

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIV XXV XXVI

I. Scr. Romae a.u.c. 708 (post Kal. Octobres?). CICERO VARRONI SAL.

Ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses, cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem litteris potui suspicari. In spem tamen venio appropinquare tuum adventum: qui mihi utinam solatio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, nullam ut allevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare; scito enim me, posteaquam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me suppudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. Quamobrem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile transiturum. Quamobrem, sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime velim, Romae, dummodo simul simus, perficiam profecto, ut id utrique nostrum commodissimum esse videatur.

II. Scr. Romae exeunte mense Aprili a.u.c. 708. CICERO VARRONI.

Caninius tuus et idem noster, cum ad me pervesperi venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum aliquid; mane ut peteret, rogavi: conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit: oblitum credidi. Ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. At tibi repente paucis post diebus, cum minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit. Etsi erat flvlow illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus allatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine docto et tui amantissimo locutus ea sum, quae pertulisse illum ad te existimo. Tibi autem idem consilii do, quod mihimet ipsi, ut vitemus oculos hominum, si linguas minus facile possumus; qui enim victoria se efferunt, quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent vivere. Quaeres fortasse, cur, cum haec in urbe sint, non absim, quemadmodum tu. Tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil te omnino fefellit: quis est tam Lynceus, qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat? Ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem; sed calumniabar ipse: putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiamsi non suspicaretur: "hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et habet navem paratam." Denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. Haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhy“tvw consuetudo diuturna callum iam obduxit stomacho meo. Habes rationem mei consilii; tibi igitur hoc censeo: latendum tantisper ibidem, dum defervescat haec gratulatio, et simul, dum audiamus, quemadmodum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo, magni autem intererit, qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum, quamquam, quo me coniectura ducat, habeo, sed exspecto tamen. Te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam cum hinc disceserimus, videri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum. Sed hoc tu melius; modo nobis stet illud: una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse, si quis adhibere volet, non modo ut architectos, verum etiam ut fabros, ad aedificandam rem publicam, et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, tamen et scribere et legere polite§aw et, si minus in curia atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gubernare rem publicam et de moribus ac legibus quaerere. Mihi haec videntur: tu quid sis acturus et quid tibi placeat, pergratum erit, si ad me scripseris.

III. Scr. Romae medio mense Aprili a.u.c. 708. CICERO VARRONI.

Etsi, quid scriberem, non habebam, tamen Caninio ad te eunti non potui nihil dare. Quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istia locis esse: dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. "Quid refert? tamen in sermonem incidemus." Valde id, credo, laborandum est, ne, cum omnes in omni genere et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio vituperetur. Ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc uberiores fructus ferre videntur, quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re alia acquiescimus, sive quod gravitas morbi facit, ut medicinae egeamus eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus, cum valebamus. Sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur, glaÀx' efiw 'Ay∆naw? Nihil scilicet, nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares: sic igitur facies.

IV. Scr. in Tusculano mense Iunio a.u.c. 708. CICERO VARRONI.

Per– dunat´n me scito xatÎ Di“dvron xr§nein. Quapropter, si venturus es, scito necesse esse te venire; sin autem non es, *d naton est te venire. Nunc vide, utra te xr§siw magis delectet, Chrysippi an haec, quam noster Diodotus non concoquebat. Sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur; hoc etiam xatÎ Xr sippon dunat⁄n est. De Coctio mihi gratum est; nam id etiam Attico mandaram. Tu si minus ad nos, nos accurremus ad te: si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil.

V. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. CICERO VARRONI.

Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei publicae, sed etiam propter anni tempus; quare istum diem probo, itaque eundem ipse sequar. Consilii nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non poeniteret, nobis poenitendum putarem; secuti enim sumus non spem, sed officium, reliquimus autem non officium, sed desperationem: ita verecundiores fuimus, quam qui se domo non commoverunt, saniores, quam qui amissis opibus domum non reverterunt. Sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus non satisfacimus, quia vivimus. Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, istic te videbo; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem faciam, ut lavatio parata sit.

VI. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. CICERO VARRONI.

Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset, quod putarem te scire oportere. Est igitur adventus Caesaris scilicet in exspectatione, neque tu id ignoras. Sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor, se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui, ne id faceret; multos ei molestos fore ipsumque multis; Ostiae videri commodius eum exire posse: id ego non intelligebam quid interesset; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et Balbum et Oppium scripsisse, ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantes tui. Hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires, hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique—quid enim ille facturus sit, incertum est—, et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. Quod ego cur nolim, nihil video; non enim est ferre, si quid ferendum est, et probare, si quid non probandum est; etsi, quid non probem, equidem iam nescio, praeter initia rerum; nam haec in voluntate fuerunt. Vidi enim—nam tu aberas—nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere—ergo haec consilii fuerunt, reliqua necessaria—, vincere autem aut hos aut illos necesse esse. Scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus cum illud ingens malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum omnium esse civilis belli victoriam: quam quidem ego etiam illorum timebam, ad quos veneramus—crudeliter enim otiosis minabantur, eratque iis et tua invisa voluntas et mea oratio—; nunc vero, si essent nostri potiti, valde intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati, quasi quidquam de nostra salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei publicae fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum spe, si non optima, at aliqua tamen vivere. "At in perturbata re publica vivimus." Quis negat? sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnes vitae status paraverunt; huc enim ut venirem, superior longius, quam volui, fluxit oratio: cum enim te semper magnum hominem duxerim, quod his tempestatibus es prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos, qui maximi sunt, ut ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et actis et voluptatibus anteponenda. Equidem hos tuos Tusculanenses dies instar esse vitae puto, libenterque omnibus omnes opes concesserim, ut mihi liceat vi nulla interpellante isto modo vivere: quod nos quoque imitamur, ut possumus, et in nostris studiis libentissime conquiescimus; quis enim hoc non dederit nobis, ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam revertamur, quam multi docti homines, fortasse non recte, sed tamen multi etiam rei publicae praeponendam putaverunt? Quae igitur studia magnorum hominum sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re publica cur non abutamur? Sed plus facio, quam Caninius mandavit; is enim, si quid ego scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam ipse, qui narro. Faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae temporis huius sint, quae *** tua audiero, ne quid ignores.

VII. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. CICERO VARRONI.

Coenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. Mihi vero iam maturum videtur; nam, quod antea te calumniatus sum, indicabo malitiam meam: volebam prope alicubi esse te, si quid bonae salutis, s n te d ' ßrxom∞nv; nunc, quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est, quin equis viris: nam, ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse:

quid hic mihi faciet patri?

itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, coenitare. Quid faciam? tempori serviendum est. Sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil, quod rideamus:

Africa terribili tremit horrida terra tumultu;

itaque nullum est *poprohgm∞non, quod non verear. Sed, quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus: istuc ipsum de Baiis, nonnulli dubitant an per Sardiniam veniat; illud enim adhuc praedium suum non inspexit, nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. Ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, sed iam sciemus; adventat enim Dolabella: eum puto magistrum fore.

pollo– mayhta– xre§ssonew didasx≠lvn.

Sed tamen, si sciam, quid tu constitueris, meum consilium accommodabo potissimum ad tuum; quare exspecto tuas litteras.

VIII. Scr. in Arpinati pr. Non. Sextil. a.u.c. 709. CICERO VARRONI.

Etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor, ut admoneam te, non ut flagitem; misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos; nosti enim profecto os huius adolescentioris Academiae. Ex ea igitur media excitatos misi, qui metuo ne te forte flagitent; ego autem mandavi, ut rogarent. Exspectabam omnino iamdiu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem, quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere; sed, cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui, quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. Feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius: tibi dedi partes Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar; mihi sumpsi Philonis. Puto fore, ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus; sed nosti morem dialogorum. Posthac autem, mi Varro, quam plurima, si videtur, et de nobis, inter nos: sero fortasse; sed superiorum temporum Fortuna rei publicae causam sustineat, haec ipsi praestare debemus. Atque utinam quietis temporibus atque aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent; nunc autem quid est, sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. Sed haec coram et saepius. Migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilum probo. Cura, ut valeas.

IX. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 706. DOLABELLA S. D. CICERONI.

S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum scio iam convaluisse eam; praeterea rectissime sunt apud te omnia. Etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem nisi in eam, qua scilicet te tibi suadere videar, quod pie tacere non possim; tu autem, mi Cicero, si haec accipies, ut, sive probabuntur tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata et scripta esse iudices. Animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro solebat, esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contingit, illi non posse contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam nostro acciderit imperatori. Quamobrem, quid aut ille sperare possit aut tu, animum adverte pro tua prudentia; sic enim facillime, quod tibi utilissimum erit consilii, capies. Illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi potius quam cuivis sis amicus: satisfactum est iam a te vel officio vel familiaritati, satisfactum etiam partibus et ei rei publicae, quam tu probabas. Reliquum est, ut, ubi nunc est res publica, ibi simus potius, quam, dum illam veterem sequamur, simus in nulla. Quare velim, mi iucundissime Cicero, si forte Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civitatem; quod si eris facturus, velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. Quaecumque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar, facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non minimum auctoritatis habituras puto. Erit tuae quoque fidei et humanitatis curare, ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me et a te mihi litteras referat.

X. Scr. Romae exeunte mense Febr. aut ineunte Mario a.u.c. 709. M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE.

Non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare; nec mehercule habebam, quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil scribente me te non dubitare certo scio. Omnino mihi magis litterae sunt exspectandae a te, quam a me tibi; nihil enim Romae geritur, quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae; alter, Aristarchus, hos Ÿbel§jei. Ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum, utrum sint toÀ poihtoÀ an parembeblhm∞noi. Puto te nunc dicere: "oblitusne es igitur fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentium cularum cum sophia septimae?" Quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? Sed tamen suavissimum sumbivtÿn nostrum praestabo integellum, nec committam, ut, si ego eum condemnaro, tu restituas, ut habeat Bursa Plancus, apud quem litteras discat. Sed quid ago? cum mihi sit incertum, tranquillone sis animo an, ut in bello, in aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius; cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. Te tamen hoc scire volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte, antequam certum scierit: nunc quaerere desierunt, quo modo perierit; satis putant se scire, quod sciunt. Ego ceteroqui animo aequo fero: unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit.

XI. Scr. Asturae mense Martio a.u.c. 709. CICERO DOLABELLAE S.

Vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo sum gravissime afflictus; quem ferrem certe moderatius, si te haberem; nam et oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret; sed, quoniam brevi tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me affectum offendes, ut multum a te possim iuvari, non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est; firmitatem tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces, quam reliquisti. Quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro, ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intelligi cupio, quod certe intelligitur, me a te amari. Quod ut facias, te etiam atque etiam rogo ignoscasque brevitati litterarum mearum; nam et celeriter una futuros nos arbitror et nondum sum satis confirmatus ad scribendum.

XII. Scr. in Puteolano mense Decembri a.u.c. 709. CICERO DOLABELLAE.

Gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt; nisi forte te amant et tibi assentantur et tamdiu, dum tu ades, sunt oblitae sui; quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si tibi ita conveniat, dimittere. Oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram: itaque eam tibi misi; quam velim sic legas, ut causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam; sed ego hospiti veteri et amico munusculum volui mittere levidense crasso filo, cuiusmodi ipsius oslent esse munera. Tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et gravitas aliorum infamet iniuriam.

XIII. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. CICERO DOLABELLAE SAL.

C. Subernius Calenus et meus est familaris et Leptae nostri familiarissimi pernecessarius: is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum bellum ullum fore putarat, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se eripere posset. Eadem causa fere est M. Planii Heredis, qui est item Calenus, Leptae nostri familiarissimus. Hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim. Volo ipsorum causa, meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas; Lepta vero cum ita laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut proxime atque ille aut etiam aeque laborare. Quapropter, etsi saepe expertus sum. quantum me amares, tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. Peto igitur a te vel, si pateris, oro, ut homines miseros et fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves incolumes velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum municipio Caleno, quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus antepono, dare. Quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, alteri vix equestris; quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit nec est, quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum amas, quantum certe amas, hominibus confice, in quo nihil est praeter viam longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et morantur domi: quod ut enitare contendasque vel potius ut perficias—posse enim te mihi persuasi—, vehementer te etiam atque etiam rogo.

XIV. Scr. in Pompeiano IV. Non. Maias a.u.c. 710. CICERO DOLABELLAE CONSULI SUO S.

Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. Neminem conveni—convenio autem quotidie plurimos; sunt enim permulti optimi viri, qui valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei; qui omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agunt; negant enim se dubitare, quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem in singularem consulem praebeas: quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane assentior, me imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego, sum enim avidior etiam, quam satis est, gloriae et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae. L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Nepolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante, quam me plane salutavit, "o mi Cicero," inquit, "gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus; Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere"; deinde multa de facto ac de re gesta tua: nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius; atque haec una vox omnium est. A te autem peto, ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. Quamquam, mi Dolabella—haec enim iocatus sum— libentius omnes meas, si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim, quam aliquam partem exhauserim ex tuis; nam, cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intelligere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit ardentius; nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. Semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam: tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem, ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iampridem cumulatum etiam videbatur. Quis erat, qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid accedere? tantum accessit, ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse. Quare quid est, quod ego te hortor, ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent, qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum; te imitere oportet, tecum ipse certes: ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. Quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est; contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa, sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus, tum infimo cuique gratissima. Hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae; sed contigit magnitudine cum animi, tum etiam ingenii atque consilii; legi enim concionem tuam: nihil illa sapientius; ita pedetentim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. Liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu, neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti, sed etiam ad exemplum: quo facto intelligere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis profectum est. Sed his de rebus coram plura propediem, ut spero: tu quoniam rem publicam nosque conseras, fac, ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.

XV. Scr. Romae post VII. Kal. Sextiles a.u.c. 708. CICERO PAETO S.

Duabus tuis epistulis respondebo: uni, uam quatriduo ante acceperam a Zetho; alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. Ex prioribus tuis litteris intellexi pergratam *** tibi perspectum esse gaudeo; sed, mihi crede, non perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti: nam, cum a satis multis—non enim possum aliter dicere—et coli me videam et diligi, nemo est illorum omnium mihi te iucundior; nam, quod me amas, quod id et iampridem et constanter facis, est id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi commune cum multis, quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni genere iucundus, id est proprie tuum; accedunt non Attici, sed salsiores, quam illi Atticorum, Romani veteres atque urbani sales, ego autem—existimes licet quidlibet—mirifice capior facetiis, maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat. Itaque, te cum video, omnes mihi Granios, omnes Lucilios—vere ut dicam,—Crassos quoque et Laelios videre videor: moriar, si praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae et vernaculae festivitatis agnoscere. Ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae tam graviter exanimatum fuisse? Quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae fuisse, sed auctorem moderationis, urbane, neque ego aliter accepi; intellexi tamen idem, quod his intelligo litteris, non existimasse te mihi licere id, quod ego arbitrabar, res has non omnino quidem, sed magnam partem relinquere. Catulum mihi narras et illa tempora: quid simile? ne mihi quidem ipsi tunc placebat diutius abesse ab rei publicae custodia; sedebamus enim in puppi et clavum tenebamus; nunc autem vix est in sentina locus. An minus multa senatus consulta futura putas, si ego sim Neapoli? Romae cum sum et urgeo forum, senatus consulta scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum; et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribendum et ante audio senatus consultum in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam. Atque hoc nolim me iocari putes; nam mihi scito iam a regibus ultimis allatas esse litteras, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam. Quid ergo est? tamen, quamdiu hic erit noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae; cum vero aberit, ad fungos me tuos conferam. Domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies conferam; sin autem minus invenero, quod placeat, decrevi habitare apud te, scio enim me nihil tibi gratius facere posse. Domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci: tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias; si enim nihil est in parietibus aut in tecto vitii, cetera mihi probabuntur.

XVI. Scr. in Tusculano mense Quinctili (ante VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708. CICERO PAETO SAL.

Delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitavit verentem, ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis attulisset; de quo et tu mihi antea scripseras, bis quidem eodem exemplo, facile ut intelligerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quoquo modo in tali re atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe levarem; sed, quoniam proximis quoque litteris ostendis, quantae tibi curae sit ea res, sic, mi Paete, habeto: quidquid arte fieri potuerit—non enim iam satis est consilio pugnare: artificium quoddam excogitandum est—, sed tamen, quidquid elaborari aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et colligendam, summo studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror; sic enim color, sic observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem; tametsi non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidat eiusmodi tempus, ut, quasi aurum igni, sic benevolentia fidelis periculo aliquo perspici possit, cetera sunt signa communia; sed ego uno utor argumento, quamobrem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et illorum, ut simulandi causa non sit. De illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video, quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure discessum est, nec praestari quidquam potest, quale futurum sit, quod positum est in alterius voluntate, ne dicam libidine; sed tamen eius ipsius nulla re a me offensus est animus; est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio; ut enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui, quod offendat aut illius aut eorum, qui ab illo diliguntur, voluntatem; effugere autem si velim nonnullorum acute aut facete dictorum famam, fama ingenii mihi est abiicienda, quod, si possem, non recusarem; sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius, frater tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: "hic versus Plauti non est, hic est," quod tritas aures haberet notandis generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam confecerit *pofyegm≠tvn, si quod afferatur ad eum pro meo, quod meum non sit, reiicere solere; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere quotidie illius familiares; incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis, cum dixi, nec illitterata nec insulsa esse videantur; haec ad illum cum reliquis actis perferuntur—ita enim ipse mandavit—: sic fit, ut, si quid praeterea de me audiat, non audiendum putet. Quamobrem Oenomao tuo nihil utor; etsi posuisti loco versus Attianos; sed quae est "invidia?" aut quid mihi nunc invideri potest? Verum fac esse omnia: sic video philosophis placuisse iis, qui mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi culpam, qua mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim, quae rectissima fuerunt, et quod, cum viderem praesidii non satis esse ad ea obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim; ergo in officio boni civis certe non sum reprehendendus. Reliquum est, ne quid stulte, ne quid temere dicam aut faciam contra potentes; id quoque puto esse sapientis; cetera vero, quid quisque me dixisse dicat aut quomodo ille accipiat aut qua fide mecum vivant ii, qui me assidue colunt et observant, praestare non possum. Ita fit, ut et consiliorum superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam Attii similitudinem non [modo] iam ad "invidiam," sed ad fortunam transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi "tamquam fluctum a saxo frangi" oportere. Etenim, cum plena sint monumenta Graecorum, quemadmodum sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum servientigbus suis civitatibus fuerint ipsi quodammodo liberi, ego me non putem tueri meum statum sic posse, ut neque offendam animum cuiusquam nec frangam dignitatem meam? Nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu secundum Oenomaum Attii, non, ut olim solebat, Atellanam, sed, ut nunc fit, mimum introduxisti. Quem tu mihi pompilum, quem denarium narras? quam tyrotarichi patinam? facilitate mea ista ferebantur antea; nunc mutata res est: Hirtium ego et Dolabellam dicendi discipulos habeo, coenandi magistros; puto enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare, me apud illos coenitare. Tu autem quod mihi bonam copiam eiures, nihil est; tum enim, cum rem augebas, quaesticulus te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo animo bona perdas, non est, quod eo sis consilio, ut, cum me hospitio recipias, aestimationem te aliquam putes accipere; et tamen haec levior estplaga ab amico quam a debitore. Nec tamen eas coenas quaero, ut magnae reliquiae fiant; quod erit, magnificum sit et lautum. Memini te mihi Phameae coenam narrare: temperius fiat, cetera eodem modo. Quod si perseveras me ad matris tuae coenam revocare, feram id quoque; volo enim videre animum, qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. Mihi crede, non audebis: ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet; eam extimesces. Neque est, quod in promulside spei ponas aliquid, quam totam sustuli; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis. Sed quid haec loquimur? liceat modo isto venire. Tu vero—volo enim abstergere animi tui metum—ad tyrotarichum antiquum redi. Ego tibi unum sumptum afferam. quod balneum calfacias oportebit; cetera more nostro: superiora illa lusimus. De villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime: itaque puto me praetermissurum; salis enim satis est, sannionum parum.

XVII. Scr. Romae mense Sextili (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708. CICERO PAETO.

Ne tu homo ridiculus es, qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me quaeras, quid de istis municipiis et agris futurum putem, quasi aut ego quidquam sciam, quod iste nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire. Immo vero, si me amas, tu fac, ut sciam, quid de nobis futurum sit; habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses; sed ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium vivmus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei publicae vivere; deinde quod scire ego quoque mihi videor, quid futurum sit; fiet enim, quodcumque volent, qui valebunt, valebunt autem semper arma. Satis igitur nobis esse debet, quidquid conceditur: hoc si qui pati non potuit, mori debuit. Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur; hoc non longe abest a Tusculano; nihil tamen timeo: fruor, dum licet, opto, ut semper liceat; si id minus contigerit, tamen, quoniam ego, vir fortis idemque philosophus, vivere pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum; qui si cupiat esse rem publicam, qualem fortasse et ille vult et omnes optare debemus, quid faciat tamen non habet: ita se cum multis colligavit. Sed longius progredior; scribo enim ad te. Hoc tamen scito, non modo me, qui consiliis non intersum, sed ne ipsum quidem principem scire, quid futurum sit; nos enim illi servimus, ipse temporibus: ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus. Haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex affirmatione afferre volui. Illud tamen ascribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse: tu tamen pro tua sapientia debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.

XVIII. Scr. in Tusculano exeunte mense Quinctili (ante VII. K. Sext.) a.u.c. 708. CICERO S. D. PAETO.

Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram, ut eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis, ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse, sic ego sublatis iudiciis amisso regno forensi ludum quasi habere coeperim. Quid quaeris? me quoque delectat consilium; multa enim consequor: primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. Id cuiusmodi sit, nescio; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere; nisi forte mori melius fuit: in lectulo, fateor, sed non accidit; in acie non fui; ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt. "At Cato praeclare." Iam istuc quidem, cum volemus, licebit; demus modo operam, ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. Ergo hoc primum. Sequitur illud: ipse melior fio, primum valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram; deinde ipsa illa, si qua fuit in me facultas orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. Extremum illud est, quod tu nescio an primum putes: plures iam pavones confeci, quam tu pullos columbinos; tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano. Veni igitur, si vir es, et disce a me prolegom∞naw, quas quaeris; etsi sus Minervam; sed, quomodo, videro. Si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam denariorum implere, Romam tibi remigrandum est: satius est hic cruditate, quam istic fame. Video te bona perdidisse; spero item istic familiares tuos: actum igitur de te est, nisi provides. Potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi. Sella tibi erit in ludo tamquam hypodidascalo proxima; eam pulvinus sequetur.

XIX. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 708. CICERO S. D. PAETO.

Tamen a malitia non discedis: tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum. Hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consulares esse oportere. Nescis me ab illo omnia expiscatum; recta enim a porta domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non ad suam; ego autem tribus primis verbis: "quid noster Paetus?" at ille adiurans, nusquam se umquam libentius. Hoc si verbis assecutus es, aures ad te afferam non minus elegantes; sin autem opsonio, peto a te, ne pluris esse balbos quam disertos putes. Me quotidie aliud ex alio impedit; sed, si me expediero, ut in ista loca venire possim, non committam, ut te sero a me certiorem factum putes.

XX. Scr. Romae mense Sextili (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708. CICERO PAETO.

Dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te intellexi iam posse ridere; me autem a te, ut scurram velitem, malis oneratum esse non moleste tuli: illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse; habuisses enim non hospitem, sed contubernalem. At quem virum! non eum, quem tu es solitus promulside conficere: integram famem ad ovum affero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. Illa mea, quae solebas antea laudare, "O hominem facilem! O hospitem non gravem!" abierunt: nunc omnem nostram de re publica curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos adversarii nostri castra coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptum habebas, etsi numquam plura praedia habuisti. Proinde te para: cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intelligat, Ÿcimayew autem homines scis quam insolentes sint; dediscendae tibi sunt sportellae et artolagani tui. Nos iam ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et Camillum—qua munditia homines, qua elegantia!—vocare saepius audeamus; sed vide audaciam: etiam Hirtio coenam dedi, sine pavone tamen; in ea coena cocus meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari. Haec igitur est nunc vita nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristes, et hos laetos victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant; ubi salutatio defluxit, litteris me involvo: aut scribo aut lego; veniunt etiam, qui meaudiant quasi doctum hominem, quia paullo sum quam ipsi doctior; inde corpori omne tempus datur. Patriam eluxi iam et gravius et diutius, quam ulla mater unicum filium. Sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim; statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.

XXI. Scr. anno incerto (post a. 82). CICERO PAETO SAL.

Ain tandem? "Insanire" tibi videris, quod "imitere" verborum meorum, ut scribis, "fulmina?" tum insanires, si consequi non posses; cum vero etiam vincas, me prius irrideas quam te oportet. Quare nihil tibi opus est illud a Trabea; sed potius *p“teugma meum. Verumtamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo; quid enim simile habet epistula aut iudicio aut concioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo: privatas causas, et eas tenues, agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius; epistulas vero quotidianis verbis texere solemus. Sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consul cum eodem fuisset, annis post Romam conditam CCCXII; sed tum Papisii dicebamini. Post hunc XIII. sederunt in sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primus Papisius est vocari desitus: is dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam CCCCXV. et quadriennio post consul cum K. Duilio. Hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus; deinde L. Maso aedilicius; inde multi Masones. Quorum quidem tu, omnium patriciorum, imagines habeas volo. Deinde Carbones et Turdi insequuntur: hi plebeii fuerunt, quos contemnas censeo; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re publica Carbonum nemo fuit. Cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram: quid iis improbius? de hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico. Tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones: Marcus P. Flacco accusante condemnatus est, fur magnus, ex Sicilia; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur: is et tribunus pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est; hoc vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit; iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. Quare ad patres censeo revertare; plebeii quam fuerint importuni, vides.

XXII. Scr. anno incerto. CICERO PAETO.

Amo verecundiam, vel potius libertatem loquendi. Atqui hoc Zenoni placuit, homini mehercule acuto; etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est; sed, ut dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. Sic enim disserunt: nihil esse obscoenum, nihil turpe dictu; nam, si quod sit in obscoenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo; nihil esse tertium. In re non est. Itaque non modo in comoediis res ipsa narratur—ut ille in Demiurgo:

modo forte

—nosti canticum, meministi Roscium—

ita me destituit nudum. . . .

—totus est sermo verbis tectus, re impudentior—, sed etiam in tragoediis; quid est enim illud

quae mulier una?

quid, inquam est

usurpat duplex cubile?

quid?

huius ferei hic cubile inire est ausus

quid est?

Virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter.

Bene "violat": atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset. Vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. Ergo in re non est: multo minus in verbis; si enim, quod verbo significatur, id turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. "Anum" appellas alieno nomine: cur? si turpe est, ne alieno quidem; si non est, suo potius. Caudam antiqui "penem" vocabant, ex quo est propter similitudinem "penicillus;" at hodie "penis" est in obscenis. "At vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adolescentes peni deditos esse." Quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius "penem;" sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo tu usus es. Quid, quod vulgo dicitur, "cum nost te voluimus convenire," num obscenum est? Memini in senatu disertum consularem ita eloqui: "hanc culpam maiorem an illam dicam?" potuit obscenius? "Non obscene," inquis; "non enim ita sensit." Non ergo in verbo est; docui autem in re non esse: nusquam igitur est. "Liberis dare operam" quam honeste dicitur! etiam patres rogant filios; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen; is "Connus" vocitatus est: num id obscenum putas? Cum loquimur "terni," nihil flagitii dicimus; at, cum "bini," obscenum est. "Graecis quidem," inquies. Nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico "bini," idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine, dixerim. "Ruta" et "menta," recte utrumque: volo mentam pusillam ita appellare, ut "rutulam;" non licet. Belle "tectoriola:" dic ergo etiam "pavimenta" isto modo; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias? turpitudinem nec in verbo esse nec in re; itaque nusquam esse. Igitur in verbis honestis obscena ponimus. Quid enim? non honestum verbum est "divisio?" at inest obscenum, cui respondet "intercapedo." Num haec ergo obscena sunt? Nos autem ridicule: si dicimus "ille patrem strangulavit," honorem non praefamur; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. Et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt: "'battuit,' inquit, 'impudenter, 'depsit' multo impudentius;" atqui neutrum est obscenum. Stultorum plena sunt omnia: "testes" verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis; et honesti, "colei Lanuvini," "Cliternini" non honesti. Quid? ipsa res modo honesta, modo turpis: suppedit, flagitium est; iam erit nudus in balneo, non reprehendes. Habes scholam Stoicam: û sof⁄w e»yurrhmon∆sei. Quam multa ex uno verbo tuo! Te adversus me omnia audere gratum est: ego servo et servabo—sic enim assuevi—Platonis verecundiam; itaque tectis verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt Stoici; sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere; honorem igitur ***. Kalendis Martiis. Tu me diliges et valebis.

XXIII. Scr. in Cumano post V. Kal. Intercal. priores a.u.c. 708. CICERO PAETO.

Heri veni in Cumanum; cras ad te fortasse, sed, cum certum sciam, faciam te paullo ante certiorem; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva Gallinaria obviam venisset quaesissemque, quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares; tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et coenarem etiam; non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere. Exspecta igitur hospitem cum minime edacem, tum inimicum coenis sumptuosis.

XXIV. Scr. Romae exeunte mense Februario a.u.c. 711. CICERO PAETO S. D.

Rufum istum, amicum tuum, de quo iterum iam ad me scribis, adiuvarem, quantum possem, etiamsi ab eo laesus essem, cum te tanto opere viderem eius causa laborare; cum vero et ex tuis litteris et ex illius ad me missis intelligam et iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse, non possum ei non amicus esse, neque solum tua commendatione, quae apud me, ut debet, valet plurimum, sed etiam voluntate ac iudicio meo. Volo enim te scire, mi Paete, initium mihi suspicionis et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas, quibus litteris congruentes fuerunt aliae postea multorum: nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita de me, quae te video inaudisse, et, quasi divinarent, quam iis molestus essem futurus, nihil aliud egerunt, nisi me ut opprimerent; quod ego non suspicans incautior fuissem, nisi a te admonitus essem; quamobrem iste tuus amicus apud me commendatione non eget. Utinam ea fortuna rei publicae sit, ut ille meum gratissimum possit cognoscere! Sed haec hactenus. Te ad coenas itare desisse moleste fero; magna enim te delectatione et voluptate privasti; deinde etiam vereor—licet enim verum dicere—, ne nescio quid illud, quod solebas, dediscas et obliviscare, coenulas facere; nam, si tum, cum habebas, quos imitarere, non multum proficiebas, quid nunc te facturum putem? Spurinna quidem, cum ei rem demonstrassem et vitam tuam superiorem exposuissem, magnum periculum summae rei publicae demonstrabat, nisi ad superiorem consuetudinem tum, cum Favonius flaret, revertisses; hoc tempore ferri posse, si forte tu frigus ferre non posses. Sed mehercule, mi Paete, extra iocum moneo te, quod pertinere ad beate vivendum arbitror, ut cum viris bonis, iucundis, amantibus tui vivas: nihil est aptius vitae, nihil ad beate vivendum accommodatius; nec id ad voluptatem refero, sed ad communitatem vitae atque victus emissionemque animorum, quae maxime sermone efficitur familiari, qui est in conviviis dulcissimus, ut sapientius nostri quam Graeci: illi sump“sia aut s ndeipna, id est compotationes aut concenationes, nos "convivia," quod tum maxime simul vivitur. Vides, ut te philosophando revocare coner ad coenas. Cura, ut valeas; id foris coenitando facillime consequere. Sed cave, si me amas, existimes me, quod iocosius scribam, abiecisse curam rei publicae. Sic tibi, mi Paete, persuade, me dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei cives salvi liberique sint: nullum locum praetermitto monendi, agendi, providendi; hoc denique animo sum, ut, si in hac cura atque administratione vita mihi ponenda sit, praeclare actum mecum putem. Etiam atque etiam vale.

XXV. Scr. Laodiceae mense Februario (post Id.) a.u.c. 704. CICERO IMP. PAETO.

Summum me ducem litterae tuae reddiderunt: plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris; Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse. Itaque obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid in ora maritima: contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri posse. Sed quid ludimus? nescis, quo cum imperatore tibi negotium sit: paide§an K rou, quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi. Sed iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore: nunc ades ad imperandum vel ad parendum potius, sic enim antiqui loquebantur. Cum M. Fadio, quod scire te arbitror, mihi summus usus est, valdeque eum diligo cum propter summam probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo. Is cum ad me Laodiceam venisset mecumque ego eum esse vellem, repente percussus est atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo communis esset. Id M. Fadius pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, impulsu inimicorum suorum eo progressum esse. Nunc, si me amas, mi Paete, negotium totum suscipe; molestia Fadium libera. Auctoritate tua nobis opus est et consilio et etiam gratia: noli pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari; Matonem et Pollionem inimicos habet Fadius. Quid multa? non mehercule tam perscribere possum, quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris: id ille in te positum esse putat mihique persuadet.

XXVI. Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 708. CICERO PAETO S. D.

Accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. Dices: "ubi?" Apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. Miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? Quid ergo faciam?—te consulo, qui philosophum audis—. Angar? excruciem me? quid assequar? deinde quem ad finem? "Vivas," inquis, "in litteris." An quidquam me aliud egere censes aut possem vivere, nisi in litteris viverem? Sed est earum etiam non satietas, sed quidam modus; a quibus cum discessi, etsi minimum mihi est in coena—quod tu unum z∆thma Dioni philosopho posuisti—, tamen, quid potius faciam, priusquam me dormitum conferam, non reperio. Audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit. "In eo igitur," inquis, "convivio Cicero ille,

quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?"

Non mehercule suspicatus sum illam affore; sed tamen ne Aristippus quidem ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida: "habeo," inquit, "non habeor [a Laide]"—Graece hoc melius; tu, si voles, interpretabere—; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc senem: convivio delector; ibi loquor, quod in solum, ut dicitur, et gemitum in risus maximos transfero. An tu id melius, qui etiam philosophum irriseris: cum ille, "si quis quid quaereret," dixisset, coenam te quaerere a mane dixeris? ille baro te putabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia. Quid id ad te? At hercule cena non ***, tibi praesertim? Sic igitur vivitur: quotidie aliquid legitur aut scribitur; dein, ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto; quare nihil est, quod adventum nostrum extimescas: non multi cibi hospitem accipies, multi ioci.

Cicero

Liber 10

M. TVLLI CICERONIS EPISTVLARVM AD FAMILIARES LIBER DECIMVS Ad L. Plancum et Ceteros

I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIV XXV XXVI XXVII XXVIII XXIX XXX XXXI XXXII XXXIII XXXIV XXXV

I. Scr. Romae post K. Sept. et ante XIV. K. Oct. a.u.c. 710. CICERO PLANCO.

Et afui proficiscens in Graeciam et postea, quam de medio cursu rei publicae sum voce revocatus, numquam per M. Antonium quietus fui, cuius tanta est, non insolentia—nam id quidem vulgare vitium est—, sed immanitas, non modo ut vocem, sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. Itaque mihi maximae curae est, non de mea quidem vita, cui satisfeci vel aetate vel factis vel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut optandum sit, ut possimus ad id tempus rei publicae spiritum ducere; quae potest enim spes esse in ea re publica, in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis? Sed, quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat, quod singulis de rebus scriberem; illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non servavi solum, sed etiam auxi, monere te atque hortari, ut in rem publicam omni cogitatione curaque incumberes: quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est; ut perducatur autem, magnae cum diligentiae est, tum etiam fortunae. Sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei publicae consulere debemus, etiam tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium studium, officium operam, laborem diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus: ita facillime et rei publicae, quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intelligo satisfacturum. Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quidquid in eum iudicii officiique contuleris, id ita me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse.

II. Scr. Romae post V. Idus Decembres a.u.c. 710. CICERO PLANCO SAL.

Meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem; sed nec sine periculo quisquam libere de re publica sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re publica dicere, ubi me et melius et proprius audiant armati quam senatores. Quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis, ne in publicis quidem, si quid erit, in quo me interesse necesse sit, umquam deero, ne cum periculo quidem meo, dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.

III. Scr. Romae eodem fere tempore, quo ep. II. CICERO PLANCO SAL.

Cum ipsum Furnium per se vidi libentissime, tum hoc libentius, quod illum audiens te videbar audire; nam et in re militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea mihi non ignotam in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem: quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit. Ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto, quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo, tum iudicio tuo constitutam: his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem. Omnia summa consecutus es virtute duce, comite fortuna, eaque es adeptus adolescens multis invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti: nunc, me amantissimum tui, nemini concedentem, qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei publicae statu acquires. Scis profecto—nihil enim te fugere potuit—fuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea, quae patiebare, probare etiam arbitrarer; sed, cum intelligerem, quid sentires, te arbitrabar videre, quid posses. Nunc alia ratio est: omnium rerum tuum iudicium est idque liberum. Consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei publicae virorum talium: incumbe, per deos immortales! in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam afferat; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re publica divexata, rei publicae bene gerendae cursus ad gloriam. Haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi, quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere; sciebam enim ex iisdem te haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram: quare modum faciam. Nunc tantum significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum, quam ostentarem prudentiam. Interea, quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor, studiose diligenterque curabo.

IV. Scr. in Gallia Transalpina post V. Idus Decembres a.u.c. 710. PLANCUS CICERONI.

Tous les livres