Evangeliorum libri
^ CAiUS^ *'^'^ ' '■"^ ^<f'^ii'"v*S Jj/i/g/JCi
C. VETTLI AQUILINI lUVENCI
LIBRI EVANGELIOEUM IIIL
AD FIDEM CODICUM ANTIQUISSIMORUM
RECOGNOVIT
CAROLUS MAROLD.
LIPSIAE
IN AEDIBUS B. G. TEUB^ERI. MDCCCLXXXVI.
lipsiae; typis b. g. tbtjbkeri.
PROLEGOMENA.
Post novissimam „Historiae evangelicae*' editionem criticam a F. Arevalo a. 1792 paratam*) A. R. Gebser a. 1827 specimen prolegomena et librum I continens primo et unico volumine bibliothecae Latinae poetarum veterum Christianorum edidit. At nullius pretii est, cum auctor non modo libros manuscriptos nullos in- spexerit, sed ne editionem quidem Arevali, quam se multis locis quaesitam non accepisse p. 9. confirmat, in manibus habuerit. Neque vero illa editio Arevali quamvis a viro eruditissimo diligenter perpetratanostris temporibus iam sufficit. Nam codicibus ille Vaticanis nimium confisus scripturas aliorum codicum singulis quidem locis notavit sed sine certa ratione delegit. Codices autem Vaticani nec tantae vetustatis nec tam praestantes sunt quam Arevalus eos esse putavit, licet a codicibus, quos ipse non cognovit, haut ita longe absint.
Itaque ad verum textum carminis identidem de- scripti et glossis vexati eruendum codices, quorum magnus numerus in bibliothecis Britanniae, Galliae, Germaniae, Helvetiae, Hispaniae, Italiae servatur, quantum fieri poterat, inprimis antiquissimi exami- nandi erant. Ac praeter collationem codicum Vati- canorum ab Arevalo institutam non absolutam haec
*) Repetita est haec editio in Mignii Patrologia latina, tom. XIX p. 9 88.
IV PROLEGOMENA.
tantum habui, quibus in textu constituendo uti possem. A. 1870 0. Korn collationem paene exactam codicis Helmstadiensis saec. XI et Gedanensis saec. XIII in libello quodam (Die Handschriftm der historia etiange- lica des luuenci^s in Danzig, Bom und WolfenhuUel) iuris publici fecit. Ac decem annis post I. Huemer in Stud. Vindob. vol. H dissertationem typis mandavit, quae inscribitur: Kritische Beitrdge zur Historia Evan- gelica des luvencus I; in qua lectionibus quibusdam codicis Turicensis saec. IX nisus coniecturas nonnullas commendat.
Uni Hieronymo certum aliquid de poeta nostro debemus, nam multi quidem post Hieronymum scripto- res eius mentionem faciunt, sed nihil aliud ex iis apparet, nisi carmen eius iis notum fuisse. Testimonia autem ab Hieronymo prolata haec sunt. Uberrimum illud est, quod de viris ill. c. 84 de eo scribit: luvencuSj nohilissimi generis Hispanus preshyter, quattuor evangelia hexametris versihus paene ad verhum transferens quattuor lihros composuit et nonnulla eodem metro ad sacramen- torum ordinem pertinentia. Floruit suh Constantino principe. Accedit quod idem in cbronico ad a. 329 dicit: luvencus preshytery natione Hispanus, evangelia heroicis versihus explicat. lam in transitu luvencum in epistula 70 ad Magnum oratorem urbis Romae data his verbis laudat: luvencus preshyter suh Con- stantino historiam Domini sdlvatoris versihus explicavit, nec pertimuit evangelii maiestatem suh metri leges mittere. Denique in commentariis in Matth. I 2, 11 his verbis poetae mentionem facit: Ptdcherrime munerum sacra- menta luvencus preshyter uno versiculo comprehendit : Tus, aurum etc. (v. I 250 s.). Cum tempore autem ab Hieronymo constituto convenit quod luvencus in epilogo 1. IV 805 ss. ipse dicit.
Tam nomen integrum poetae ex libris manuscriptis depromere licet. Codex enim antiqnissimus C^ (v. de eo infra) post praefationem spuriam sic habet:
PROLEGOMENA. V
CALVETII AQILINI SIVE IVVEGNCI (sic!) et in fine libri I simili modo: SAPIENTISSIMI VIRI IV- VENCI XPIANI EVANGELIORVM LIBER PRIMVS EXPLICIT^ INCIPIT LIBER SECVNDVS CALVETII AQVILINL Certe quidem prima syllaba nominis Calvetii mendum est pro Cai, nam Caius praenomen in codicibus ceteris omnibus legitur, qui nomina poetae integra produnt.*) Codex R in fine totius operis quattuor nomina luvenci praebet: EXPLICIVNT LIBRI IIII EVANGELIORVM VERSIBVS GAI VE^TII AQVILINI IWENCI PRESBITERI (Codex M nomen poetae nullo loco innuit, praesertim cum finis codicis mutilus sit). Nomen autem gentilicium Vettius vel Vetius vel Vectius scribitur; in codice R littera erasa T fuisse videtur (in solo codice B nomen Veitius legitur). Tum cognomen primum Aqui- linus sine discrepantia scripturae legitur, sed cognomen illud notissimum „Iuvencus" variationes quasdam prae- bet. Ac primum quidem quod in paucis codicibus cognomina duo particula „siue" coniunguntur, addi- tamentum librarii est, qui in archetypo suo vel no- mina C. Vettius Aquilinus vel cognomen luvenci solum invenit et utrumque particula sive coniunxit (sive legitur in C^ subscr. praefationis spuriae, TK subscr. libri II. III. IV, B subscr. libri I); plerum- que nomen luvenci solum subscribitur, raro C. Vettius Aquilinus. Denique in tribus codicibus discrepantia in proferendo nomine luvenci obvia est. Nam in cod. V^ subscriptio libri IV formam luventi praebet, in Mat inscriptio libri I formam lubentii et sub- scriptio praefationis lubenti, in Mp subscr. libri IV formam luvencii. Hoc quoque mendum perspicuum est, nam e voce luvenci litteris minusculis scripta luventi
*) Alia coniunctio mendosa duorum nominum in Sg obvia est: Guetti Aquilini luuenci et in Met. Sueti Aq. siue luv.; sicut Aulus Gellius in mss. Vat. ^Agellius" nominatur.
VI PROLEGOMENA.
ortum est (vel lubenti, nam b pro v saepe in Mat positam est), et postea luventii. Ceterum non omit- tendum puto, poetam nostrum non solum presbyterum, ut in omnibus fere codicibus, sed etiam v. c, id est virum clarissimum, in codicibus TKSg et in tribus codd. saec. XV nominari, quod quin additamentum librariorum sit nemo dubitabit (sicut in cod. Bod. „optimus poeta urbis Romae" et „orator vel rethor" appellatur).
Tum quod ad nomen operis evangelici attinet, titulum illud notissimum quod est „Historia evan- gelica" non genuinum sed ab Aldo primo, ut videtur, codicibus invitis adhibitum est. Nam C^ subscriptiones supra notatas praebet, ad quas addenda est subscriptio libri III: Evangelionim liher tertius explicit. Atque hoc modo inscriptiones vel subscriptiones proferunt codices ceteri fere omnes vel recentissimi, nisi addi- tamenta leviora interdum adposita sunt, velut versihus in R (v. supra) V^'^ Mp aliis. Ex M etiam de hac re nihil colligere licet, cum nihil aliud quod ad rem pertineat in eo habeamus nisi in capite totius operis: Incipit prologus euangelii uersuum. Itaque nihil im- pedit, quin veram operis inscriptionem sic restituamus: LIBER EVANGELIORUM vel LIBRI EVANGE- LIORUM IIII. Quae inscriptio libro ab Otfrido nostro composito egregie confirmatur, cuius inscriptio genuina eadem est, sedO.adiecit: theotisce conscriptus\ sine dubio, ut opus suum ab opere luvenci, quem cum Aratore et Prudentio in dedicatione ad Luitbertum data com- memorat, distingueret.
Hieronymum alia luvenci opuscula vidisse ex verbis eius supra laudatis constat, sed nihil adhuc repertum est. Nam paraphrasis librorum quorundam Testamenti Veteris, quae in codicibus duobus Corbeiensibus lu- venco adscribitur, potius Cypriani est.*) Sed carmina
*) Consulas nunc de illo opere R. Peiperi sententiam in prooemio editionis operum Aviti p. LX prolatam.
PROLEGOMENA. VII
poetarum notissimorum interdum a librariis luvenco immerito tribuuntur, velut Aratoris de Actis Aposto- lorum in codice quodam Ambros., Sedulii prooemium in codice quodam San-Germ., Epigrammata Prosperi Aquitani in cod. lat. 544 bibl. Paris. saec. XIII. In catalogo enim sub no. 13 huius codicis carmina lu- venci commemorantur, sed H. Dierks, quem Lutetiae tum versantem precibus adii, comiter me certiorem fecit, errorem hinc exstitisse, quod in margine folii 145^ a manu posteriore haec verba adpicta essent: EPIGRAMATA et infra: UIUeNCIVM | D€ ReQUie ADHUC IN CARNe. Syllabam autem finalem vocis iiiuencivm non satis perspicuam esse e facsimili ab H. Dierks mihi misso coUigo, sed non dubito, quin vox vivencium vel viventium a librario posteriore scripta sit; haec enim legitur in quibusdam codicibus.*) — Sed nunc ad codicum indolem et auctoritatem descri- bendam transeamus.
Ac praestantissimum quidem locum codexCollegii corporis Christi Cantabrigiensis 304 (O^) obtinet, cuius descriptionem a viro ill. H. Bradshaw confectam Zangemeister in vol. 84 hbri „Sitzungsberichte der kais. Akademie der Wiss. Phil.-Histor. Classe" p. 553 ss. iuris publici fecit; quam ob rem omnia repetere super- sedeo. Codex saeculo VII scriptus continet primum tribus foliis separatim adnexis versus illos, qui ad Isidori Hispalensis bibliothecam pertinuisse dicuntur**), litteris capitalibus depictos. Tum folium 4 praefa- tionem illam spuriam, quae de quattuor evangelistis est***), et post subscriptionem supra laudatam initium
*) Videsis Patrol. lat. Mignii tom. 51 p. 503. **) Consulas Patrol. lat. Mignii tom. 83 p. 1107 ss. Sed codex luvenci non omnia habet quae hic edita sunt eaque multis locis discrepantia,
***) Haec praefatio compluribus de causis luvenci esse non potest. Nam v. 1 nomen Matthaei bisyllabum legendum est, quod usus luvenci non admittit (cf. II 96); sed iam Prudentii tempore factum esse non prorsus negandum est, cum is nomen
Vm PROLEGOMENA.
praefationis verae (usque ad vocein ^tellus^') litteris UHcialibus, sicut cetera folia omnia, scriptae con- tinet. Finis codicis mutilus^ nam vox ultima est lY 731 „solebat" (fol. 115). De origine vel de pos- sessoribus eius, antequam in bibliothecam collegii per- venit, nihil constat*), cum in folio primo aliquid, quod fortasse ad hanc rem enucleandam pertinuit, erasum sit. Sed quis fuit illa Engelberga, cuius nomen in margine superiore folii 75^ litteris anglosax. adpictum est? - — Scriptio totius codicis omnino quidem con- tinua est, sed finis versuum virgula et in prima qua- ternione littera quoque prima versus maiore notatus est (quamquam virgula non semper recto loco ponitur).
illud Apoth. V. 981 bisyllabum adhibeat. Tum nomen lohannis V. 7 tribus syllabis et I consonanti pronuntiandum est, quod non magis ad usum luvenci quadrat. Accedit quod ordo evangelistarum, cum luvencus in opere suo conficiendo versione quae dicitur Itala usus sit, in qua Matthaeum lohannes, tum Lucas et Marcus sequuntur, in hac praefatione idem est, qui a testibus Graecis servatur et ab Hieronymo receptus est: Mt. Mc. Lc. Ih. Sed haut neglegendum est, insignia, quae evangelistis ex visione Ezechielis attribui solent, sic im- mutari, ut, cum nomina Marci et lohannis inter se permuta- veris, ordo usitatus efficiatur. Itaque suspicari licet, hos versus ab auctore suo codici cuidam evangeliorum destinatos fuisse ad explanandam picturam, qualis exempli gratia in folio primo codicis cuiusdam, qui Sti. Columbani fuisse dicitur et in col- legio trinitatis Dublini adservatur, insignia illa tabula quadrata et lineis duobus decussatis in quattuor partes distributa re- praesentat. Quoque minus de hac re dubites, in codicis bibl. Bodleianae Rushworthiani (a. 800) pagina extrema in sex partes distributa versus illi una cum adhortatione scribae Macregol (vel Macreguil) descripti sunt. lam valde mirandum est, quod in codice C"* uno sic inscribitur: Incipit ^lologus (sic!) damassi; nam ex auctoritate huius codicis inscriptio parum respicienda esse mihi videtur. Prorsus desunt isti versus in BMMat j^i.iy-i ^ij^ j£i Qe^^ post finem luvenci carminis additi in Add^Sg, in principio carminis sed ab alia manu scripti in ilfp T. *) Th. Astle in libro „The origin and progress of writing. Second edition London 1803" suspicatus est (p. 93) codicem illum luvenci scriptum esse saeculo VIII et exemplum scripturae longobardicae esse dixit.
PROLEGOMENA. IX
Praeter compendia scripturae usitata.pro deus^ lesus, Christus^ spiritus, sauctus^ dominus rara inveniuntur; interdum enim p legitur, 3^, q^, qm et in fine yocum saepe n^ (ns), \!^ (us) et m vel n omissum saepissime virgula supra vocalem antecedentem posita indicatur. Quod ad orthographiam codicis attinet, saepe permu- tantur litterae i et e, ae et e, i et y, raro o et u; ponitur interdum u = b et b == u, f = ph in voce propheta, paucissimis locis g == c vel qu, p = b, t = d et d = t, b = m, 1 = r; s in fine vocum inter- dum omittitur (III 514 in media voce fastigia). Ex archetypo iam errcr fluxisse videtur I 85 {flumine pro flamine)'^ 584 {custis pro castis)\ II 56 Qios pro nos); I 227 {laeti pro ^edi); III 773 (seletio ^ro selectio)-^ et in subscriptione supra notata Calvetii pro Cai Vetii. Ser- vatur praepositio ad cum verbo composita ante g, 1, p semper, ante f, m, n, s semper fere, ante c raro, ante r et t numquam, con servatur ante 1 semper fere, ante p saepius adsimilatur, ante m et r semper adsimila- tur; in servatur ante 1 et r semper, ante m et p paucis locis; oh semper adsimilatur; sub servatur ante r semper et ante m saepe, adsimilatur ante c, g, p. — Archetypum glossas multas et discrepantias scripturae vel varias lectiones adscriptas et versus additicios nu- mero saepe prorsus carentes habuit, quae librarius omnia uno tenore coniungere solebat, interdum ita ut discrepantem lectionem virgulis duabus includeret; sed summa cura adhibenda est, cum non raro lectio genuina hoc modo notetur vel omissa et glossa vel discrepantia recepta sit. Nihilominus hic codex multis locis lectionem genuinam solus praebet, quae aliis locis cum codices eiusdem familiae comparentur facile eruitur. Quamquam codices ceteri haut prorsus negli- gendi sunt, cum archetypo primae familiae non- nullis locis iam lectionem depravatam receptam fuisse constet. Ceterum manus altera eiusdem fere aetatis leviora menda codicis iam correxit vel in peius mutavit.
X PROLEGOMENA.
Item manus teutia litteris quae dicuntur minusculis anglosaxonicis saeculi circiter noni singula quaedam mutavit. Atque liaec manus eadem fuisse videtur, quae initio codicis capita cruce notavit et argumenta brevia addidit.
Secundum locum praestantiae codex Musei Bri- tannici obtinet^ qui inter regios numero 15 A XVI notatus exstat (JR) et saec. YIII in 8^ litteris minuscu- lis nitidissime scriptus est (foll. 59 primis luvencum continet).*) Priusquam in lacobi regis possessionem venit, inter libros Sti. Augustini Cantuarensis erat, quod fol. P a manu circiter saec. XIV scriptum legi- mus. Ac versus quidem inter se disiuncti sunt, sed voces saepe adbuc inter se cohaerent saepe non recte separantur. Compendia scripturae saepius inveniuntur quam in C^, sed orthographia satis diligenter librarius perfunctus est. Tum ratio praepositiones cum verbo componendi eadem fere est quae in C^, sed in semper fere servatur ante m, ante p saepius quam adsimi- latur; ad ante r et t nonnumquam servatur, con ante m et r non semper adsimilatur. Praeterea nonnullis locis capitulum ita indicatur, ut prima littera maior sit quam prima littera versuum ceterorum. Denique auctoritas textus hoc codice adservati paulo quidem minoris pretii est quam codicis C^, cum partim lectiones familiae tertiae iam praebeat, partim novas susceperit, sed locis non paucis lectionem genuinam servavit vel solus vel una cum C^.
Tertium locum obtinet codex Monacensis {Af) lat. 6402 (Frising. 202) in 4P saec. VIII. lam in Aretini „Beytrage" VII p. 243 s. descriptus est et glossas theotiscas nunc exscripserunt Sievers et Stein- meyer in libro „Die althochdeutschen Glossen". Ce- terum conf. Catalogum codicum Latinorum bibl. regiae Monacensis I 3 p. 104 s. Fol. 1* scriptum legimus
") Videsis de eo Zangeineisteram 1. 1. p. 513.
PROLEGOMENA. XI
(saec. XI vel XII): iste lib e sce marie 7 sci corbi frisig. Codex litteris minusculis scriptus foliis 63 luvencum usque ad IV 789 continet, sed in extremis foliis tineis misere erosus et lacer est. Quamvis scriptio codicis non iam continua sit, tamen librarii (nam tres erant quantum vidi) multis locis verba vel versus falso distinxerunt verba transposuerunt multa alia menda admiserunt, quae postea maximam partem a duobus correctoribus emendata sunt. Tum com- pendia scripturae multo saepius quam in C^ in- veniuntur et orthographia neglegentior est. Capitula initio quidem littera k in margine adpicta et a secundo et tertio librario littera prima crassiore signantur. Denique auctoritas textus non tanta est quae codicum C^ ei Ry cum saepenumero non modo glossas in locum lectionum genuinarum receptas esse appareat^ sed etiam textus ita mutatus sit, ut pro vocibus minus usitatis tritiores positae sint, quo planius omnia le- gantur. Quod multis ex locis perspicuum est; attamen non negandum est, archetypum codicis M ex eodem fonte fluxisse, ex quo R et C^. Itaque adfinitatem codicum trium praestantissimorum hoc stemmate in- dicabo :
C R M
Unde efficitur, tribus his codicibus inprimis opus esse ad textum poematis glossis et additamentis hinc inde depravatum purgandum et, quantum fieri potest, in integrum restituendum. Secundo loco codices saec. IX ponendi et ad lectiones archetypi explorandas vel con- firmandas adhibendi erant. Coniecturis consulto quam plurimum abstinui et in rebus orthographicis quantum facere poteram scripturam codicum antiquissimorum
XII PROLEGOMENA.
retimii. Discrepantias scripturae vel lectionis prae- stantiores tantum subicere potui, cum spatium non permitteret, ut longior essem*, sed interdum lectiones codicum recentiorum non omittendae erant.
Illis autem ducibus magna turba codicum inde a saeculo nono ad saeculum sextum decimum se ad- iungit, quos paucis verbis absolvam.*) Atque certa classis primae vestigia prae se ferunt hi codices.
Codex Vaticanus (V^) reginae Sueciae 333 membr. 4^ saec. VIII — IX ut Arevalus dixit et Lud. leep vult, qui singulari liberalitate codicem in meum usum contulit, vel saec. X auctore Reifferscheidio, qui in vol. 59 libri „Sitzungsberichte d. kais. Ak. d. Wiss. Phil.-Hist. Classe" p. 110 codicem descripsit. Paene apographum huius codicis est
Codex Harleianus (HT) 3093 membr. 4^ saec. XI, qui foll. l^ — 19^ luvencum duabus columnis scriptum continet; interdum cum textu codicis V^ concinit, inter- dum lectiones singulares praebet.
Codex Montepessulanus (Mp) 362 membr. 4^ saec. IX, de quo v. catalogue des dep. I p. 430 et I. Huemerum in prolegg. edit. Sedulii p. Xlin. F. Pithou nomen suum fol. P et 94* inscripsit. Lectiones satis multas habui, ex quibus codicem hunc praestantem vinculo arcto cum C^ cohaerere appareat.
Codex Matritensis {Mat) cason 14 no. 22 membr. 4^ saec. IX et X. Vide de eo P. Ewald in „Neues Archiv fur alt. d. Geschichtskunde" VI 316 ss. et Partschii edit. Corippi p. L. Collatione codicis auctore Waitzio confecta usus sum (ms. Berolin. lat. fol. 448). Interdum ad familiam secundam accedit.
Atque indolem familiae secundae quamvis lectioni- bus familiae primae interpositis vel reservatis hi co- dices prae se ferunt:
Codex Vaticanus Ottobonianus (F^) 35 membr.
*) Codices ipse contuli, nisi aliud quicquam adfirmatur.
I
PROLEGOMENA. XIII
8^ saec. IX (L. Jeep) vel X (Reifferscheid, quem v. in „Berichte der Wien, Ak." vol. 63 p. 746 s.). Discre- pantias quasdam scripturae a L. leepio excerptas et lectiones, quas Arevalus praebet, adhibui. Vide etiam I. Huemerum proll. Sed. p. XX.
Codex Audomaropolitanus (A) 266 membr. 4P saec. IX; liber olim sci Bertini erat (cf. catalogue des dep. III p. 134).
Codex Parisinus (P) lat. 9347 (olim Remensis) membr. formae maximae saec. IX. Vide Fr. Leo in ed. Fortunati carm. p. VII, Schenkl in ed. Ausonii car- minum p. XLVI, I. Huemer in ed. Sedulii p. XIIII s. Liberaliter vv. cll. Dierks et Gundermann mihi lectiones quasdam varias excerptas miserunt.
lam proxime ad familiam secundam accedit
Codex Bernensis (Ber vel B) 534 membr. 4^ saec. IX vel X; liber Bongarsii fuit, sed fol. 1* paene
erasum est hoc: ic est liber [micijacensis.
Vide H. Hagenii catalogum codicum Bernensium, p. 448.*)
Codex Helmstadiensis (H) 553 membr. 4*^ saec. XI, de quo vide 0. Korn 1. 1. p. 4 ss., paene apographum codicis Bernensis est. Paucis lectionibus a Sauberto excerptis iam Omeis usus erat et Arevalus commemorat. Iterum contuli.
Codex Laudunensis (L) 101 membr. 4^^ min. saec. IX. Cf. Catalogue des bibl. des dep. I p. 91. Folia compluria humore adfecta et ad malum statum redacta sunt. Incipit a I 180. In margine fol. 5* legitur: Rodulf me fecit. luvencum fol. 48* Prosper Aquitanus excipit. Textus indolem familiae B non puram sed lectionibus familiae M admixtis reddit.
Ceteri codices omnes, quos cognovi, maximam partem classi tertiae adnumerandi sunt, quamquam
*) In codice Bernensi 445 saec. X 8° foll. 22 et 23 prae- fationem solam continent, sed discrepantiae scripturae notabiles non insunt.
XIY PROLEGOMENA.
nonnulli passim lectiones quasdam classium ceterarum exhibent; neque enim, cum poeta noster iterum atque iterum a clericis in Hibernia et Scotia inprimis et in regno Francorum legeretur et describeretur et insti- tutioni subiceretur, mirandum est, si codices diversi inter se conferebantur et lectiones variae et glossae adscribebantur, quae, cum librarius codicem hoc modo auctum describeret, in apographum defiuebant.
Codex Cantabrigiensis (C^) bibliothecae uni- versitatis Ff IV 42 (no. 1285) membr. 4P saec. IX. De eo egerunt Vicomte de la Villemarque, Notices des principaux Manuscrits des anciens Bretons (1856) p. 8—12; W. F. Skene, The four ancient books of Wales, vol. 11 p. 311 ss. (plerumque repetitum ex litteris Skenii et Guestii in Archaeologia Cambrensi a. 1862 pp. 153 — 155 editis); Reifferscheid, Berichte der Wiener Akad. 84 p. 548 s. Textus luvenci ex apographo codicis M descriptus est, quod paucissimis locis lectiones familiae R receperat.
Codex Musei Britannici add. 19723 (Add^) membr. 4^ saec. X. Ante textum luvenci fol. P car- men rhythmicum de canonibus Eusebianis erat, quod legimus fol. 2 codicis Turicensis, sed nunc erasum est; item praefatio de quattuor evangelistis. Liber erat sci alexandri (fol. l^); scriptus est in Ger- mania.
Codex Turicensis (T) C 68 (384) membr. 4P saec. IX. Vide de eo I. Huemerum in edit. Sedulii p. XII et in Studiis Vindobonensibus II p. 81—112. Sed nimium textui luvenci pretium attribuit, nam mixtus est et maximam partem ad indolem familiae M accedit, etsi nonnullis locis lectiones ceterarum famiiiarum receptae sunt.
Codex Karlsruhensis (K) 217, olim Augiensis, membr. 4^ saec. IX exeuntis. V. de eo Huemerum in ed. Sedul. p. XI s. Secunda pars codicis iterum luvencum continet, sed uterque textus vinculo arctis-
PROLEGOMENA. XV
simo vel inter se vel cum T cohaeret, ut ex eodem archetypo fluxisse videantur.
Codex Sangallensis {Sg) 197 membr. 4^ saec. IX — X. Vide Scherrer, Verzeichniss der Hss. der Stiftsbibl. von St. G., R Peiperum in ed. Aviti p. LXXI, Huemerum in ed. Sedul. p. XVIII. Textus generis mixti est, sed plerumque cum classe M facit.
Codex Albiensis 99 membr. 4^ saec. IX. Cf. Catalogue des bibl. des dep. I p. 498. Lectiones paucas E. H. Rebout bibliothecarius mihi suppeditavit.
Codex Gudianus 191 membr. 4^ saec. X con- tinet fol. 41 — 56^ luvenci carminis partem III 6 — IV 304. Lectiones varias v. ill. a Heinemann benigno animo mecum communicaTit.
Codex Cantabrigiensis bibl. universitatis (O^) Gg 35 (no. 1567) membr. 4<^ saec. XL Cf. Berichte d. Wiener Akademie vol. 84 p. 550 s. Codex in Francogallia Henrico VII regnante scriptus textum haut malum continet, cum lectiones multae classis primae intermixtae inveniantur. *) Textus paene in- teger repetitus est
Codice Bodleiano 527 membr. 8^ saec. XIII, qui „liber ecclie be marie de waverley" erat.
Codices Barlovianus (Oxoniae) 25 membr. 4^ saec. XI, Metensis 519 membr. 4^ min. saec. XI (Catalogue des bibh des dep. V p. 193), Parisi- nus lat. 14758, olim S. Victoris 380, saec. XIII textum classis tertiae interdum lectionibus classis se- cundae admixtis exhibent. Ac primum quidem ipse contuli, secundi lectiones varias mihi M. Burtin biblio- thecarius liberalissime suppeditavit, tertii G. Gunder- mann lectiones satis multas animo amico mihi misit.
*) Hoc loco codicem, quem Arevalns ad II 247 Can- tuarensem dicit, commemoro. Nam inter codices Cantuarenses luvencum invenire non potui. Sed lectio, quam Arev. 1. 1. profert, eadem est, quae in C* et C^ invenitur; itaque nomen codicis ab editore corruptum esse mihi videtur.
XVI PROLEGOMENA.
Denique vix ad rem criticam hi codices proficiunt: Codex Gedanensis XYII A. q. 66 membr. 4^ saec. XIII. Cf. Korn 1. 1. p. 2 ss., qui scripturas varias omnes exscripsit^ sed passim erravit; exempli gratia inscriptio in margine folii ll^ — 12* legenda est sic: Sancto Laurencio Albricus abba. ., — Codex Medi- ceus 1. plut. XXIII 15 membr. saec. XV et Medi- ceus 2. plut. XXVI 20 chart. saec. XV— XVI. Uter- que ex eodem archetypo derivatus videtur, ut ex lectionibus variis, quas L. leep in meum usum ex- scripsit, apparet. — Atque ex eodem archetypo deri- vatus est codex Musei Britannici addit. 19744 chart. 8^ a. 1467—1468. — Codex Parisinus lat. 8321 partim chart. partim membr., olim Colbertinus, saec. XV. Paucas lectiones varias H. Dierks in meum usum exscripsit. — Codex Gandavensis 17 (463) membr. formae max. a. 1480—1505 continet Sedulium, luvencum, Monotesseron lohannis Gerson (ex libro a. 1471 impresso); commentarios Monotesseri. Textus luvenci apographum editionis anno circiter 1500 im- pressae est. Fragmenta luvenci etiam in altero libro Gandav. (462), qui Monotesseron continet, leguntur. Poelmannus in editione sua paranda (1537) codicem Gand. contulit (cf. Arevalum proll. 70). — Codex bibl. collegii Romani chart. saec. XV, de quo vide Arevalum proll. 50.
Quae cum ita sint, tamen non omnes codices ipse conferre vel cognoscere potui. Nihilominus autem codices a me praetermissos neglegi posse putavi, cum omnes saeculo nono inferiores sint et codices anti- quiores ad rem criticam sufficiant. Hic codices saec. X et XI tantum a me non adhibitos nominabo: Mo- nacensis 19454 saec. X; in Gallia est Spinaliensis 74 saec. X et Ambianus 404 (olim Corbeiensis) saec. X; in Italia Ambrosianus Mediol. C 74 saec. X (cf. Dummler, poetae aevi Carolini I p. 441) et Cas- sinensis 326 saec. XI — XII (cf. Reifferscheid, Sitzungs-
PROLEGOMENA. XVII
berichte vol. 71 p. 146). — Accedit, quod codices coiH' plures ab Arevalo commemorati non iam inveniri potuerunt, inter quos inprimis uodex Barthii pluri- mis locis laudatur (cf. Bartbii Advers. LIX cap. 5). Ab eodem Barthio (Advers. XIII cap. 19) membranae Colonienses, quas sub Ludovico Pio scriptas esse contendit, laudantur, sed frustra eis potiri studui. Nec magis mihi contigit, codicem Fuldensem, quem a Zehnero collatum esse Reuschius testatur, et codicem Mersburgicum a Fabricio in commentario Poet. Christianorum s. v. Debilis laudatum comprehendere. Reliquum est, ut omnibus viris, praesertim eis, qui bibliothecis, quas ad codices luvenci perscrutandos me adire oportuit, praesunt, gratias quam maximas agam. Nam omnes, quibuscum ipse conveni, liberalissime facultatem codices apud se adservatos videndi vel ex- cerpendi mihi dederunt; ceteri fere omnes, quos pre- cibus adii, codices a me rogatos vel ad conferendum mihi miserunt vel in meum usum excerpserunt. PIu- rimum autem benevolentiae et benignitati magistratus eius, qui cultui, eruditioni publicae rebusque medina- libus praeest, me debere animo venerabundo et gra- tissimo confiteor. Subsidiis enim me instruxit, quibus fieri potuit; ut codices luvenci praestantissimos, qui in Britannia adservantur, perscrutari possem.
Dabam Regimonti Bor. die XVIII mens. lanuarii a. 1886.
C. Marold.
Signa codicum repetere omitto, sed hoc tantum dico, littera 0 codices omnes vel ceteros omnes et asterisco notae codicis adposito manum primam duobus manum correctoris significari.
luvencus.
CORRIGENDA ET ADDENDA.
In textu,
Liber I v. 35 legendum: Dominus caeli, terraeque rep. — 62 interpunctio post iubetque addenda. — 208 virguUs diiabus includ., nam imrenthesis est. — 249 Submissique. — 250 murram (nam hoc in C^ legitu/r). — 320 genitor (390 genitoris, I 365. II 8. 62 patris; 11 641 natus). - 323 saetis {ut in C'; et III 392). — 327 ore: — 351 lohannes, cui. — 644 Solomona. — 666 caeno. — 729 immensum. — Liber II 91 umeris. — 141 mi- nistris (cum C^). — 252 interp. post potum addenda, 299 posf prophetae. — 338 natum". — Liber III 4 ,,Optima, 16 solis".
— 268 prophetam non prophetam". — 358 solacia. — 414 la- bore; — 420 secretim. — 640 tropaeis.
In adnotationibus.
p. 1 ad V. 6: qui avita moenia fatur C^, quia vite m. f. T. — V. 1 rugienti BT. — Liber I 96 C^ animo. 324 post C^
add. T*. — 370 potusq;. — 458 Hoc M. — 475 C^ pro CP.
— 479 leg. (c in ras.). — Liber II 46 Inmunda 'horrenda' C^
— 296 post V^ adde TAL. — 522 j^ost F^ adde TL, post C^ adde A. — 550 post R adde ABL et imt 31** adde T 560 largibor MatBTV. - 691 RM. — 791 adde:, clare. — Liber III 131 mirumque C\ — 401 V^'^Mat (Istius hic). — 461 lordanes C\ lordanis. — 575 C^M. — 649 adde tanta C\ — Liber IV 615 iterum iterumque RM.
C. VETTII AQUILINI lUVENCI LIBRI EYANGELIORUM IIII
PRAEFATIO. '
Mattheiis institiiit virtutum tramite mores Et hene vivendi iusto dedit ordine leges. Marcus amat terras inter caelumque volare Et vehemens aquila stricto secat omnia lapsu. Jjiicas uherius descrihit praelia Christi, 5
lure sacer vitulus, quia vatum munia fatur, lohannes fremit ore leo, similis rugienti Intonat aeternae pandens mysteria vitae.
De hac praefatione cf. proTl. huius edit. \\ 3 celumque C^ ||
4 vehimens — aera aethera omnia lapsu G^ \\ B prelia C^ \\ 6
— a vatum uncis inclusum et post fatur manu post. additum avita C^; ceteri omnes qui hanc praef. exhibent: qui jn. f.
•1-gi avita II 7 rudenti C^ || 8 etem§ — misteria C^ || Subscriptio in C CALYETII (sic) AQILINI SIVE IVVE€NCI (sic).
luvencus.
PRAEFATIO.
Inmortale nihil mundi compage tenetur, Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma, Non mare^ non tellus, non ignea sidera caeli. Nam statuit genitor rerum inrevocabile tempus, Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum. 5 Sed tamen innumeros homines sublimia facta Et virtutis honos in tempora longa frequentant, Accumulant quorum famam laudesque poetae. Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes, Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis. lo
Nec minor ipsorum discurrit gloria vatum, Quae manet aeternae similis, dum saecla volabunt, Et vertigo poli terras atque aequora circum Aethera sidereum iusso moderamine volvet. Quod si tam longam meruerunt carmina famam, 15 Quae veterum gestis hominum mendacia nectunt, Nobis certa fides aeternae in saecula laudis Inmortale decus tribuet, meritumque rependet. Nam mihi carmen erit Christi vitalia gesta, Divinum populis falsi sine crimine donum. 20
Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum
IN NOMINE ATQ: ADIUTORIO TRINITATIS SCAE AMEN. INCIPIT PROLOGUS EUANGELII UEiSUUM (ver- suum) m M, INCIPIT PREFATIO IVVENCI PRS in B, ITEM PRAEFATIO in FMI 9 Smirnae C^ || 13 adque aegora corr. in — aequora C^ || 20 populis sine in C^ V\ in C^ sup. lin. man. II
PRAEFATIO. 3
Hoc opus; hoc etenim forsan me subtrahet igni Tunc, cum flammivoma descendet nube coruscans ludex, altithroni genitoris gloria, Christus. Ergo age! sanctificus adsit mihi carminis auctor 25 Spiritus, et puro mentem riget amne canentis Dulcis lordanis, ut Christo digna loquamur.
22 subtrahit C^ \\ 23 descendet corr. ex — dit C^ \\ 27 lor- danes C^.
LIBER PRIMUS.
Rex fuit Herodes ludaea in gente cruentus, Sub quo servator iusti templique sacerdos Zacliarias, vicibus cui templum cura tueri Digesto instabat lectorum ex ordine vatum. Huius inhaerebat tbalamis dignissima coniunx. 5
Cura his ambobus parilis moderaminis aequi, Ambos adnexos legis praecepta tenebant. Nec fuit his suboles, iam tum vergentibus annis, Gratius ut donum iam desperantibus esset. Sed cum forte adytis arisque inferret odores 10
Zacharias, visus caelo descendere aperto Nuntius et soli iussas perferre loquellas (Caetera nam foribus tunc plebs adstrata rogabat): „Quem tibi terribilis concussit corde pavorem Visus, eum laeti sermonis gratia placet. 15
Nam me demissum rerum pater unicus alto
FINIT PROLOGUS INCIPIT LIBER PRIMUS M, EX- PLICIT PRAEPATIO. IVVENCVS NOBILISSIMI GENERIS HISPANVS PRSf IIIIOR EVANGELIA EXAMETRIS VER- SIBVS PENE AD VERBVM TRANSFERENS IIIIOR LIBROS CON(COM Mp)POSYlT ET NONNVLLA EODEM METRO AD SACRAMENTORVM ORDINEM PERTINENTIA FLORVIT SVB CONSTANTINO PRINCIPE VT HIERONIMVS PRST DE EO SCRIPSIT (SCRIBIT Mp) B VHlMp \\ 5 coniunx B V\ coniux G'M\\% sobolea MB \ tunc MB \\ 10 sorte V^-^ j aditisO^Mi? || 12 loquelas Mal.m. \\ 13 tunc plebs C^F^jMp, plebes cet. || 15 placset CS placat || 16 propitius dimissum pater CS dem. rerum V^ Mat. Mp, prop. rer.
LIBER I. V. 1—48. 5
E caeli solio tibi nunc in verba venire
Praecipit ct cara tibi mox e coniuge natum
Promittit, grandis rerum cui gloria restat,
Plurima qui populis nascendo gaudia quaeret; 20
Sobrius aeternum, clausum quem Spiritus ipsis
Visceribus matris complebit numine claro.
Istius hic populi partem pleramque docendo
Ad verum convertet iter, Dominumque Deumquo
Continuo primus noscet plebemque novabit. 25
Nomine lobannem hunc tu vocitare memeuto."
Olli confusa respondit mente sacerdos:
„Aemula promissis obsistit talibus aetas,
Nec senibus fetus poterit contingere fessis,
Quem deus avertens primaevo in fiore negavit." 30
Haec trepidans vates; cui talia nuntius addit:
„Si tibi mortalis subolem promitteret ullus,
Ad desperandum forsan cunctatio mentis
Debuerat tardis haerens insistere verbis.
Nunc ego, quem Dominus, caeli terraeque repertor, 35
Ante suos vultus voluit parere ministrum,
Auribus ingratis hominis visuque receptus,
Supremi mandata Dei temnenda peregi.
Quare promissis manet inrevocabile donum,
Sed tibi claudetur rapidae vox nuntia mentis, 40
Donec cuncta Dei firmentur munera vobis.^'
Haec ait et sese teneris inmiscuit auris.
Interea populus miracula longa trahebat, Quid tantum in templo vellet cessare sacerdos. Progressus trepide numen vidisse supernum 45
Nutibus edocuit miserae et dispendia vocis. Inde domum remeat completo ex ordine vates Officio, amissamque levant promissa loqiiellam;
23 plebemque sed be in ras. C^, pleramque sed ra in ras., pler. B II 25 novabit V^MatMp, vocabit in ras. C\ novabit in ras. M, vocabit B || 40 trepide iH U 46 et add. est a pleris- que edd., misere/// MV^ (q; abras.), fort. legend. misera et || 47 conpleto C^R
6 LIBER I.
Nec dilata diu venerunt munera prolis. Anxia sed ventris celabat gaudia coniunx, 50
-Donec quinque cavam complerent lumina lunam. /. Tunc maiora dehinc idem mandata minister Detulit ad Mariae demissus - virginis aures. Haec desponsa suo per tempora certa propinquo Abdita virgineis caste pubescere tectis 55
Et servare diem iussis permissa parentum. Ad quam tranquillum sermonem nuntius infit: ^Salve, progenie terras iutura salubri, Desine conspectu mentem turbare verendo. Nam tua concipient caelesti viscera iussu 60
Natum, quem regnare Deus per saecula cuncta Et propriam credi subolem gaudetque iubetque Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine lesus." Ad quem virgo dehinc pavido sic inclioat ore: „Nullos conceptus fieri sine coniuge dicunt; 65
Unde igitur subolem mihimet sperabo venire?" Nuntius haec contra celeri sermone profatur: ^Yirtus celsa Dei circumvolitabit obumbrans, Spiritus et veniet purus, lectissima virgo, Ac tibi mox puerum casto sermone iubebit 70
Magnificum gigni populis, quem credere sanctum Supremique Dei natum vocitare necesse est. Sic cognata tibi, sterilis quae credita cunctis, Zachariae coniunx mortali germine nuper "Aevo defessis hausit miracula membris. 75
Sextus adest mensis: parent sic omnia iussis." Virgo dehinc: „Domino famulam nunc ecce iubenti, Ut tua verba sonant, cernis servire paratam/' Nuntius abscedens vacuis se condidit auris.
Illa dehinc rapidis ludaeam passibus urbem 80
50 coniunx i^FS coniuxC^ilf || 58 iutura MBMatMp, futura (ji. 2. 3 11 03 nomine C^, nomen ex nomine faetum M || 64 pavido a
manu posteriore in marg. suppletum C^ || 70 Hunc tibi mox per ine puerum C^ || 74 Zacchariae C^ \ coniunx C^BV^ j| 75 hausit C^ B V^ {sed hic h abrasum est), hauxit F\ auxit
V. 49—111. 7
Zachariaeque domum penetrat gravidaraque salutat Elisabeth, clausae cum protinus anxia prolis Membra uteri gremio motu maiore resultant. Et simul exiluit mater concussa tremore, Divinae vocis completa est flamine sancto 85
Et magnum clamans: „Felix o femina, salve, Felicem gestans uteri sinuamine fetum. Unde meam tanto voluit Deus aequus honore Inlustrare domum, quam mater numinis alti Viseret? Ecce meo gaudens in viscere proles 90
Exultat, Mariae cum prima adfamina sensit. Felix, qui credit finem mox adfore verbis, Quae Deus ad famulos magnum dignando loquetur." Illa trahens animum per gaudia mixta pudore Suppressae vocis pavitantia dicta volutat: 95
„Magnificas laudes animus gratesque celebrat Inmensi Domino mundi. Vix gaudia tanta \ Spiritus iste capit, quod me dignatus in altum Erigit ex humili celsam, cunctisque beatam Gentibus et saeclis voluit Deus aequus haberi. 100 Sustulit ecce thronum saevis fregitque superbos, Largifluis humiles opibus ditavit egentes." Tunc illic mansit trinos ex ordine menses, Ad propriamque domum repedat iam certa futuri.
lamque aderat tempus, quo iussum fundere partum 105 Elisabeth volvenda dies in luminis oras Cogeret. Ad partus famam collecta cucurrit Turba propinquorum, tum gaudia mira frequentes Concelebrant nomenque iubent genitoris habere. Abnuit hoc genetrix sed lohannes vocitetur iio
Ingeminat. Placuit muti tunc iussa parentis
81 Zacchariaeq; C^ || 82 cum C\ cui |I 85 conpleta est flu- mine C\ completa affi;|amine F*, completa est famine MB {in M af ante famine abrasum est) \\ 92 qui C^B, quae || 96 Magnificat C^ \ anima C^ammo JR \ rependit 31 \\ 99 Erigit C^ M*, Erigere || 106 partum C\ fetum; cf. Frud. Ham. 193 fun- dere partum || 106 auras codd. |1 110 sed C^i?, et 3f* |1 111 muti C^B, cunctis M
8 LIBER I.
Consulere, scriptoque rogant edicere nomen.
Sed, proli mira fides, tabulis cum scribere temptat,
Implicitam solvit per verba sonantia linguam.
Mox etiam adsuetam penetrant spiracula mentem^ 115
Completusque canit venturi conscia dicta:
„Concelebrent cuncti laudes gratesque frequentent
Astrorum et terrae, pontique hominumque parenti,
Yisere quod voluit propriamque absolvere plebem.
En beat antiquam gentem cornuque salutis 120
Erecto indulget Davidis origine lumen.
Hoc est, quod prisci cecinere ex ordine vates,
Haec est illa salus, qua nos ex hostibus atris
Eripit, ut iuste iusto servire queamus.
At tu parve puer sanctus dignusque propheta 125
Dicere et Dominum mox praegrediere viando
Illius et populum duces per lumen apertum:
Errorem per te spernent mortisque tenebras
i^brumpent omnes, tua qui praecepta sequentur."
Exhinc secretis in vallibus abdita semper 130
Vita fuit puero, donec poscentibus annis Vatis ad officium pleno pubesceret aevo.
Interea Mariae sponso miracula mentem Sollicitant, manifesta uteri quod pondera vidit, Et secum volvit, quanam ratione propinquae 135
Dedecus oppressum celet thalamosque recuset. Talia tractanti torpescunt membra sopore Audivitque Dei super horrida somnia vocem: „Accipe coniugium nullo cum crimine pactae, Spiritus implevit sancto cui viscera fetu. 140
Hanc cecinit vates venturam ex virgine prolem, Nobiscum Deus est nomen cui." Protinus ille Haec praecepta sequens servat sponsalia pacta.
Sed tum forte novo capitum discussio censu Caesaris Augusti iussis per plurima terrae 145
123 qua C\ quae || 125 Et M || 141 ex CVM*'^, om. et s. lin. suppl. B II 144 novo — censu G^ V^ JR ex corr., novi — census M
V. 112—177. 9
Describebatur; Syriam tunc iure regebat Quirinus, proprios cui tota per oppida fines Edebant populi, vires nomenque genusque. Urbs est ludaeae Bethlem, Davida canorum Quae genuit, generis quae censum iure petebat. 150 Edidit hic Mariam Davidis origine loseph Desponsamque sibi scribens gravidamque professus. Hospitio amborum Bethlem sub moenibus urbis j^ .^ ^x Angusti fuerant praeparva habitacula ruris. ^^
Illic virgo novo completa in tempore fetu 155
Solvitur et puerum veteri cunabula textu Involvunt duroque datur praesepe cubili.
Circa sollicitae pecudum custodia noctis Pastores tenuit vigiles per pascua laeta. Ecce Dei monitu visus descendere caelo 160
Nuntius, at subitus terror tremefacta pavore Prostravit viridi pastorum corpora terrae. Talis et attonitis caelo vox missa cucurrit: „Ponite terrorem mentis, mea sumite dicta, Pastores, quibus haec ingentia gaudia porto. 165
Nam genitus puer est Davidis origine clara, Qui populis lucem mox laetitiamque propaget. Hoc signum dicam, puerum quod cernere vobis j^^li^,^ .^ lam licet implentem gracili praesepia voce." ^^.17^-^'
Talia dicenti iunguntur milia plebis 170 a^»^
Caelestis cunctique Deum laudantque rogantque, *
Talis et uniti vox agminis aera complet : „Gloria supremum comitetur debita patrem, \ In terris iustos homines pax digna sequatur." ' Et simul his dictis caeli secreta revisunt. 175
Pastores propere veniunt puerumque iacentem Praesepis gremio cernunt-, post inde frequentes
146 Siriam tunc C\ Syriam quam B* (cum 22**), Syriae
quam M\\ 147 Quirinus C^iJfa^, Cyrinus vel Cirinus I| 148 Ede- bant C\ Aedebant B 3Iat., Addebant || 149 Bethleem C R M* (Bethlem ilf **) || 150 genuit Mariae generis quaeO^ genuit Mariae quae 2?, genuit generis censumq; M || 155 conplet C^ completai^ilf
10 LIBER I.
Dispergunt late celeris vaga semina famae.
Mirantes laudant^ laetantes constipuerunt,
Omnia nocturnis monitis quod vera recurrant. 180
Viderat octavam lucem puer, ecce recidi Ad morem legis nomenque aptare necesse est. Impositumque illi est, monitis caelestibus olim Quod Mariae vox missa Deo praecepit, lesus.
Scripserat antiquae Moyses moderamina legis, 185 Inter quae primos prisco de sanguine vatum Observare dedit fetus offerre sacrandos, Implumesque simul ferre ad delubra columbas. Haec ubi per Mariam templo servata feruntur, Ecce senex Simeon dignus comprendere sensu 190 Caelestes voces, cui quondam praescia rerum Virtus prodiderat, quod carcere corporis aegri Deposito mortem liber requiemque videret, Cum primum caeli laudem terraeque salutem, Omnia quem vatum spondent oracula Christum, 196 Vidisset templo sollemnes ferre palumbas. Isque ubi curvato defessus corpore templum lam gravior penetrat, monuit quod spiritus auctor, Ecce simul parvum gremio genetricis lesum Ad templum sensit venisse^ trementibus ulnis 200 Accepit puerum laetusque haec dicta profatur: ;,Nunc, nunc me famulum Dominus nunc liberat atris Corporis e vinclis finemque inponere verbis Dignatur cum pace suis. En splendida nostros Lux oculos tua circumstat radiisque renidet, 205
Quam cunctis hominum lustratis gentibus addit Israhelitarum cumulatae gloria plebis. Quid tantum Mariae stupuerunt pectora matris? Hic puer ad casum populi datur, iste renasci
180 recurrunt M \\ 185 Moises C\ Moyses || 186 primus C^ 1 natum C^ \\ 196 solemnes C^ \ palumbas C^ || 202 liberat Mat B, liberet | atris CME** (R* arctis) || 204 Dignatur C- Mat, dignetur II 205 renidet M*3fat**Ii** {cf.J.Huemer,Wie- ner Stud. II 112), renitet C^R* M** 31atr-
V. 178—241. 11
Conceclet populos; dicta in contraria signum 210
Istius adveniet, percurret debita leto Atque animam matris ferro fulgente machaera, 1 Quo pateant tecti tenebrosa volumina cordis." ^*
Haec ait in Simeone Deus; mox ecce prophetae Femineam sancto complet spiramine mentem. 215
Anna fuit natu gravior^ quam in flore iuventae Destituit viduam mors inmatura mariti. Casta sed in templo semper pro coniuge vita Et cultus cessere Dei-, quae numine iussa Cognovit Christum et simili sermone locuta est. 220
Inde ubi sollemnem pueri pro nomine legem Complevit genetrix et loseph omnia mirans Ad patriam laeti repedant puerumque reportant. x
Gens est ulterior surgenti conscia soli, Astrorum sollers ortusque obitusque notare; 225
Huius primores iiomen tenuere Magorum. Tunc hinc delecti Solymos per longa viarum Deveniunt regemque adeunt orantque doceri, Quae regio imperio puerum ludaea teneret Progenitum: sese stellae fulgentis ab ortu 230
Admonitos venisse viam, quo supplice dextra Exortum terris venerabile niimen adorent. Territus Herodes Solymorum culmina vatum Quique prophetarum veterum praedicta recensent Imperio accitos iubet omnia quaerere legis, 235
Quis pateat, quae sint genitalia moenia Christo, Omnia venturum spoudent quem oracula vatum. Tunc manifestaturj Bethlem quod moenibus illum Progigni maneat, cui sacram ducere plebem Israhelitarum sancta virtute necesse est. 240
Hinc iubet Herodes Persas pertendere gressum
210 populos C^M, populis B \\ 211 percurret C^V\ per- currens MB \\ 221 solemnem C\ soUemnem || 227 Tunc hinc laeti SoHmos C\ Tunc hi dilecti Solimos M {in margine a man. III adscr. Hinc lecti proceres), Hinc lecti Solymos R*, Tunc hi delecti i?**, Tunc hii delecti Solymos V \\ 241 Hinc
12 LIBER I.
Inventumque sibi puerum monstrare colendum. Ecce iteris medio stellam praecurrere cernunt Sulcantem flammis auras, quae culmine summo Restitit et pueri lustrata habitacula monstrat. 245 Gaudia magna Magi gaudent sidusque salutant, Et postquam puerum videre sub ubere matris, Deiecti prono texerunt corpore terram Summissique simul quaesunt; tum munera trina TuS; aurum, myrrham regique hominique Deoque250 Dona ferunt. Totam mox horrida somnia noctem Sollicitant saevumque iubent vitare tyrannum. Denique diversis Herodis callibus aulam Diffugiunt patriamque Magi rediere latenter.
Ipsum etiam puerum monitis caelestibus actus 255 Aegyptum cum matre simul transportat loseph. At ferus Herodes sibimet succedere credit, Quem callens astris quaesisset cura Magorum. Quorum praecauto discessu sollicitatus Horribilem iussit Bethlem per compita caedem. 2eo Infantes cunctos teneramque sub ubere plebem Aveliit ferro nullo sub crimine culpae. Haec etiam caedes olim praescripta manebat, Quam bonus Hieremias divino numine iussus Complorat, subolis misero pro funere matres 265
Horrendis graviter caelum pulsare querellis. Ast ubi sopitus furor est et saeva tyranni Infantum horribili feritas satiata cruore, Extinxisse putat cunctos, quos unus et alter Annus letiferi miseros oppresserat aevi. 270
Miraudis rursus devinctus membra sopore
BMMat, Hic C\ Tnnc V \\ 248 texerunt, straverunt C^ || 250 murrham (7\ myiram MR \\ 251 Dona ferunt Hieron. Matth. I 2, 11; Alcuin. Offic. 5; cf. Prud. Bitt. 106, Dona dabant (Donabant M, in marg. a man.post. Dona ferunt, supra l. a m. III da) || 254 latenter C- Add. '• ^ T, laetantes M {in marg. latentes), latentes || 262 Avelli Minmarg. B, Evellit 31 II 269 primus M
V. 242—306. 13
Urgetur monitis Mariam puerumque loseph Aegypto ad patriam vectare, ubi Nazara felix Olim praedictum puero dedit addere uomen. Dixit et alterius quondam praenuntia vatis 275
Vox instincta Deo: Yeniet, veniet mea proles Aegypto ex alta terris lumenque salusque.
Crescebat rapidis annorum gressibus infans, Praecurrens aevum sapientia praeveniebat Gratiaque in vultu et verbis veneranda micabat. 280
Et iam bissenos aevi comprenderat annos, Cum paschae ritum servando ex more parentes Ad templum laetis puerum perducere festis Omnibus annorum vicibus de more solebant. Ergo aderant pascbae pariter cunctisque diebus 285 Festorum impletis patriam remeare parabant, Cum puer in populo comitis vestigia matris Deseruit templique libens secreta petivit. Illum per vicos urbis perque abdita tecta Perque iteris stratas per notos perque propinquos 290 Quaerebat genetrix; sed lux ubi tertia venit Ad templum propere remeat, vatumque choreis Invenit insertum legumque obscura senili Tractantem coetu. Yix admiratio digna De pueri verbis senibus fuit; at pia mater: 295
„Nate, ait, amissum lacrimis te quaero profusis Anxia cum genitore gemens. Quae causa parentum Secernit gressu templique in sede retentat?" Ille autem: „Quid me tantum, quid quaeritis? inquit. An nondum sentis, genetrix, quod iure paternis 300 Sedibus et domibus natum inhabitare necesse est?"
Haec ait et gressum sociat patriamque revisit; Nec genetrix tanti persensit pondera verbi, Ordine cuncta tamen cordis secreta reservant. At puer obsequiis apte praedulcibus ambos 305
Ad proprium semper cogens nectebat amorem.
274 praedictum 0\ praedicto E3I {sed M in marg. a m. II predictum) || 281 conprghinderat C^
■ j/p
14 LIBER I.
Interea veteris scripti per debita currens Omnia saeclorum series promissa trahebat. Zachariae suboles desertis vallibus omnes Ad deponendas maculas clamore vocabat, 310
Fluminis ut liquidi caperent miranda lavacra^ Quis animae species abluta sorde niteret; Esaias vates cecinit quod numine iussus: ,,Yox late resonat desertis vallibus; amplas Instruite stratas, omnis sit recta viarum 315
Semita, quae Domini digne vestigia gestet. Subsident colles, vallis complebitur omnis-, Corriget anfractus iteris bona linea recti Corporeisque oculis lumen tractare serenum Omnibus indulget Genitor Dominusque salutis.^' 320
Ergo aderant populi passimque hinc inde ruentes Complebant ripas avidique lavacra petebant. Texta camelorum fuerant velamina setis, Et zonae pellis medium cinxere prophetam, Et tenuem victum praebent silvestria mella. 325
Isque ubi tot populos diversis sedibus ortos Inruere ad fluvium cernit, sic incipit ore „Yipereae gentis suboles, quis debita vobis Supplicia urgentesque iras evadere monstrat? Sed facite, o miseri, fructum, si paenitet^ aptum, 330 Nec generis vestri tollat fiducia mentes. Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes Succedet vestro, suboles quia degener errat. Proxima roboreis iamiam radicibus instat
309 Zacchariae C^ || 312 virtus C^V^Mp, species || 313 Esaias C\ Isaias || 2^ost 324 insertus est hic v. Edere locustas solitus ruralibus arvis C^ J?M*** iltfp F^-^ etc, Locustas edere etc. C^ Bodl. Met., deest M* Mat. C^, man. I in marg. suppl. V^ (scribit Hedere). Versus dubius propter rationes metr. et incongruentiam structurae ; itaque puto luvencum locustas prorsus omisisse evangelium hic Ebionaeorum secutum, quod vv. quoque 355 — 363 respexit || 333 Succedent B, Succe- dunt M
V. 307-368. 15
Cunctorum ante oculos acies levata securis. 335
Caedentur silvae steriles ignemque fovebunt.
Nunc ego praeteritas maculas in flumine puro
Abluere institui; veniet sed fortior alter,
Cuius vincla pedum non sum contingere dignus.
Abluet ille hominis sancto spiramine mentem 340
Flammarumque globis purgabit noxia corda.
Illius et manibus ruralis pala tenetur
Et propria ipsius purgabitur area frugum
Horreaque implebit secreti copia farris
Aetemusque leves paleas populabitur ignis.^^ 345
Haec ait et properis per silvam passibus ipsum Cernit lordanis veneranda lavacra petentem. Sed vetat increpitans vates et talia fatur: „Tune meis manibus dignaris mergier undis, Cum tua me melius possint mundare lavacra?" 350 Dixit lohannes cui talia reddit lesus; „Nunc sine, nam decet boc, sic sancta per omnia nobis lustitiae consectandus complebitur ordo.^' Haec memorans vitreas penetrabat fluminis undas. Surgenti manifesta dei praesentia claret. 365
Scinditur auricolor caeli septemplicis aethra Corporeamque gerens speciem descendit ab alto Spiritus aeriam simulans ex nube columbam Et sancto flatu corpus perfudit lesu. Tunc vox missa Dei longum per inane cucurrit 360 Ablutumque undis Christum flatuque perunctum Adloquitur: „Te nate, hodie per gaudia testor Ex me progenitum^ placet haec mihi gloria prolis."
Tum petit umbrosos montes et lustra ferarum Obsequiumque illi Patris praebere ministri 365
Certabant rapidi, mox livor daemonis atram Cum terrore rapit mentem, nec defuit aegro Temptandi interea Christum versutia fallax.
_ 335 levigata Mat. || 340 homines — mergens MR {E scrib. oms) II 347 lohannes B*M*, lordanis |1 350 miindare C\ pur- gare i| 366 atram C^RV\ ater M
i.
16 LIBER 1.
Quadraginta illi fueraut ex ordine soles,
Ex quo nulla cibi potusve alimenta dabantur. 370
Sed contexta simul firmi ieiunia cordis
Terrarum ad regnum mentis secreta tenebant.
Tunc epulas demum monuit conquirere corpus.
Horrendi interea sceleris fallacia temptans:
„Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit, 375
His poteris saxis forti sermone iubere
Usum triticei formamque capessere panis."
Christus ad haec fatur: „Nil me iam talia terrent;
Nam memini scriptum, quoniam non sola tenebit
Yitam credentis facilis substantia panis, 380
Sed sermone Dei complet pia pectora virtus."
Rursus at ille dolos versutis artibus aptans
Nectere temptator properat. Nam moenibus urbis
Mox inferre pedem sensit, vis livida Christum
Culmine marmoreo fecit consistere templi. 385
Tum sic adgreditur vocis fallente veneno:
,,Si Deus est vere genitor tibi, culmine templi
Aera per vacuum saltu iaculabere corpus.
Testis erit scriptura tibi, quae spondet aperte
Mandatum summi Genitoris tale ministris, 390
Ut lapsum studeant casu defendere corpus;
Et famulis manibus current tua membra levare,
Ne lapidis laedat summas offensio plantas."
Reddidit his Christus dictis contraria dicta:
„Me meminisse magis scripti caelestis oportet, 395
Ne vires Domini fidens audacia temptet."
Rursus in abrupti montis consistere celsis
Mox furibunda iugis sensit fallacia Christum,
Ostendens olli fulgentia regna per orbem:
„Cernis, ait, quae sit tantarum gloria rerum? 400
Cuncta tuo possum iamiam concedere regno,
Q^alia donantem si me veneratus adores."
370 potusve C^ ]| 379 quod non iam M \\ 385 suasit litt. min. in ras. C\ fecit V^'^ (in V^ punctis notatum et super- adscr. suasit || 392 current C^M, curent || 399 olli M, illi
V. 369—429. 17
Tunc sic instantem dictis reiecit lesus:
„Effuge pestiferi rabies vaesana veneni,
Haereat ut semper nobis immobile iussum, 405
Ut iustus Skeli Dominum devotus adoret
Unius et famulans veneretur nomen in aevum/*'
Talibus excussus fugit per devia daemon.
Ille ubi lohannem cognovit carceris umbris Inmersum, tristi compressit corde dolorem, 410
Finibus et statuit Zabulonum ponere sedes, Ut dictum Esaiae concurreret ordine saecli: 5,Terra Zabulonum et regionis Neptala nomen, Et via trans pelagus longe Galilaea per arva Trans et lordanen gentes populique tenebris 415
Inclusi magnum lumen subitumque videbunt, In mortisque illis umbra residentibus alraa Exoritur fidei resplendens luce voluntas/' Ergo instare Dei regnantis munera Christus Nuntiat increpitans praeconia larga salutis. 420
Praeteriensque videt ponti per litora fratres, Praesolidum Simonem, dignum cognomine Petri, Andreamque simul, sinuosa volumina lini Piscibus insidias disponere marmoris undis. ,,Nunc, inquit, pisces capitis maris aestibus altis, 425 Sed me si libeat sectari, fortia vobis Provenient hominum praepulchra indagine lucra." Olli confestim firmato pectore certi Retibus abiectis pariter praecepta sequuntur.
404 vaesara C^R, suae sana M, vesana |1 407 nomeii ilf,
V sub in
nomen C^ \\ 410 Indemersum (7\ SubmersumM, Subm. i? j corda dolore;, ] (m eras. est) C^ corda dolore M*, cordse dolore M*'*, corde dolore R*, M** corr. corda; cf. Verg. Aen. I 209 premit altum corde dolorem || 411 Sabolorum (7\ Zabulonum JRF^-^, dialon nunc M *, Zabulonum M** 1| 412 saecli, longo C^ \\ 413 SabulorumCS Zabulonum E F ^- ^ dialon baec 3f *, Zabulonum et M** 11 414 Galileaque arva codd.., Galilaea per arva Huemer l. c. p. 92, Galilaeiaque arva Barth. Arei\ || 416 videbnnt, in C^ litt. d in ras. et h ex r factum \\ 427 praepulcra C^R
luvencus, 2
18 L[BER I.
Post fratres lacobum lohannemque marinis 430
Insidias gregibus maculoso innectere textu Ut vidit similemque dedit de litore vocem, Illi Zebedeum genitorem in puppe relinq«int Ilico sectantes pulclierrima iussa salutis.
Exhinc per terram Galilaeam sancta serebat 435 Insinuans populis regni praeconia Christus Donabatque citam invalidis aegrisque medellam; Et mox crebra procul Syriam iam fama tenebat Mille sonans linguis praesentia munera Christi. Denique certatim languoris tabe peresos 440
Diversisque malis nexos, quis longa dolore Absumpsit populans membrorum robora tabes, Monstrabant Christo*, facili sed munere cunctos Reddebat propere miranda ad gaudia sanos. lamque animae ipsius morbi saevique furores 445 Et luuae cursum comitata insania mentis Discessere gravi sermonis pondere iussa. Illum stipantes miracula magna moventem Mixtae sectantur turbae Solymique Syrique Et ludaea frequens populis Galilaeaque plebes, 450 Quos et lordanis dirimit stagnante fluento.
Hos populos cernens praecelsa in rupe resedit Ac sic discipulis gremium cingentibus infit: „Felices humiles, pauper quos spiritus ambit, Illos nam caeli regnum sublime receptat. 455
His similes mites, quos mansuetudo coronat, Quorum debetur iuri pulcherrima tellus. Hoc modo lugentes solacia magna sequentur. Pabula iustitiae qui nunc potusque requirunt, Illos plena manet satiandos copia mensae. 460
Felix, qui miseri doluit de pectore sortem,
430 fratres geminos C^ geminos superadscr. m. rec. BM\\ 439 Mille sonans corr. in Mellisonis (7\ Mille sonis M sed sup. l sonans H 441 dolorum MV \\ 458 Hoc C'V\ Hoc M, Hic jR I solacia magna C^, solatia ex solatio factum MB {et n in voce sequetur add.), sol. digna || 460 satiandos C ^ saturandos
V. 430—495. 19
Illum nam Domini miseratio larga manebit. Felices, puro qui caelum corde tuentur^ Visibilis Deus his per saecula cuncta patebit. Pacij&cos Deus in numerum sibi prolis adoptat. 465 Felices nimium, quos insectatio frendens Propter iustitiam premit; his mox regia caeli Pandetur. Gaudete, operum quos iusta tenentes Urgebit praeceps stimulis iniuria saevis; Plurima nam merces vobis servatur in aethra, 470 Namque prophetarum fuit insectatio talis.
Discite, vos hac in terra salis esse saporem. Hic sapor amissa si iam virtute senescit, Quae salis absumptos acuet substantia gustus? Nec quisquam vani post haec superest salis usus, 475 Ni longe abiectum cuncta ut vestigia calcent.
Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen. Nam quis praecelsis inpostam rupibus urbem Occultare queat? Vestrum sic lumen ad omnes Perveniat rerumque decus sub hice serena 480
Ponatur. Cunctis genitoris gloria vestri Laudetur, celsi thronus est cui regia caeli.
Non ego nunc priscas leges dissolvere veni Vertere nec, veteres ponunt quae iussa prophetae; Omnia nam vobis per me complenda manebunt. 485 Vera loquor, donec caeli terraeque marisque Interitus veniat, legis ne littera saltem Aut apicis parvi gracilis distinctio deerit, Omnia quin fiant digesto ex ordine saecli. "
Si quis enim minimam mandati solvere partem 490 Ausus erit, pariterque homines audendo docebit, Hic minimi nomen caelesti in sede tenebit. At quicumque operis proprii moderamina servans Inviolata simul tradet praecepta priorum, Magnus erit magnique feret trans sidera nomen. 495
473 si, protmus C^ || 475 quisquam C, quicquam MB || 479 sic C ised 0 ras.?), sed || 489 digesto C\ digesta |j 491 audendo CMV\ suadendo
2*
20 LIBER I.
Audistis veteris iussum moderamine legis: Humano si quis macularit sanguine palmas, Ille reus ferro persolvet vindice poenas. Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras Audeat atque odio fratris fervente moveri. 500
Nam reus hic aequo poenas sub iudice pendet. Nec minor illorum convicia flamma sequetur, Qui fatui miserive cient sub nomine fratrem.
Sin offerre voles, venerans altaria, munus Et tua tunc tacitae mentis penetralia tanget, 505
Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas, Munera cuncta illic adytis admota relinque Et prius ad pacem properans transcurre petendam. Fraterno demum iam conciliatus amori Offer grata deo tranquillo pectore dona. 510
Est tibi praeterea semper contraria virtus Corporis; hoc casti celeri curetur amore, Dum rapidae tecum graditur per compita vitae. Accusabit enim polluti corporis usus Et te sublimi statuet sub iudice vinctum. 515
Damnatum rapient ad vincula saeva miuistri Nec prius e tenebris solveris carceris atri, Ultima quam minimi reddatur portio nummi.
Haut ignota, reor, vobis stat cautio legis Corpus adulterio prohibens, sed nunc mea iussa 520 Occulta internae frenant molimina mentis: Nec minus optati quam facti poena luenda est.
Si te forte oculi dextri laqueaverit error, Auctorem miserae properans convelhto labis Et iaculare procul. Nam membrum perdere refert525 Exiguum, flammis quam totum dedere corpus Perpetuisque animam pariter convolvere poenis. Et si dextra manus mentem per devia ducit,
501 aeque C^**M*J^ 1 reddefc M {div. scr. pendet) || 504 volens C^ | donis pro munusR M \\ 511 semper — virtus C^ 3lat, virtus — semper || 521 frenant C^R div. scr. M** 3Iat, feriant
V. 496—662. 21
Erroris causam praestat decidere ferro,
Quam totum aeternis corpus concedere flammis. 530
Praecipiunt veteres, si quis conubia rumpit, Scribere discidium, iuris feralia verba. Sola viri recte discedat adultera tectis, Ast aliae maneant, nam casti iura pudoris Auctore amittit mulier deserta marito. 535
Antiquae leges prohibent periuria linguis, Sed nostris cedat iurandi audacia iussis. Nec fas est homini caelum iurare per altum, Quod sedes Domini, nec quae vestigia gestat Terra Dei, Solymaeve urbis venerabile nomen, 540 Quod regis magni propria est, iurabitur umquam. Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit, Namque potestatem minimi non esse capilli Cernitis, albumve aut nigrum mutare colorem. Est est sufficiat, quod non est dicite: non est. 545 Quod superest istis, totum fallaciter aegro Suggeret obreptans animo vis tetra veneni.
Pervulgata diu legis praecepta tenetis, Laedentem semper similis vindicta sequatur; Sed tranquilla malum melius patientia vincet, 550 Ac si quis partem palma percusserit oris, Mox aliam vultus partem praebere memento. Auferet aut tunicam si quis vi iudicis instans, Cede libens pariterque ferat tua pallia secum.
Si te forte aliquis passus per mille iubebit 555 Ire viam gravidique oneris perferre laborem, Mox perges aliudque iteris comitabere duplum.
Si quis egens poscet vel si simulabit egentem, Ex animo miserans largire; aut mutua si quis Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe vultum. 560
Nec tibi sit placitum, solis succurrere amicis Aut caecis odiis inimicos ducere dignos.
547 Suggeret C^R, Suggerit || 553 Auferet C^M, Auferat 556 gravemque iteris C^ {repugnante mctro) || 558 si C^BM**, Be M*
22 LIBER I.
Quin ego praecipiam semper blando esse per omnes
Obsequio precibusque Deum mollire benignis
Pro vita ipsorum, qui vos excindere gaudent 565
Adversisque truces animis odiisque sequuntur.
Nam genitor noster communia lumina solis
Communesque dedit pluvias iustisque malisque.
Quod si coniunctos tantum veneramur amicos,
Quis locus liic iustae poterit mercedis haberi? 570
Servit amicitiae tantum gens dedita lucris.
Sed vos perfecto similes estote parenti.
Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas, Devitate oculos hominum; nam nulla manebit Merces, posterius quae factum tale sequatur. 575
Adplaudet tantum sterilis laudatio v^ulgi. Sed quod dextra facit, faciat; nescire sinistram Conveniet; iustis meritis tum digna rependet Occulti solus scrutator praemia cordis.
Sunt, quos praetumidae toUit iactantia mentis, 580 Et precibus propriis gaudent adsistere turbas Multifluisque diem verbis ducendo fatigant; His votis pompae fructus succedit inanis. Sed secreta domus precibus penetralia castis Claudantur paucisque Deum venerabere verbis. 585 Scit pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis. Nil absente Deo loquimur, nil abdita clausum Pectoris antra tegunt, praesens Deus omnia cernit. His igitur votum placeat concludere verbis:
Sidereo genitor residens in vertice caeli, 590
Nominis, oramus, veneratio sanctificetur In nobis pater alte tui: tranquillaque mundo Adveniat regnumque tuum lux alma reclaudat.
563 semper blando esse C^ blando semper esse M* {postea sem eras. et su factum est), blandum super esse B || 573 pulcra B Mat V^-^, ibiilchra iusta C\ iusta || 577 quod dextra facit faciat C^ — facies 22, te quod dextra facias M* {postea te deletum et facit s. l. add. est) \\ 580 iactantia C^Mat, iactatio || 593 lux alma |!;il!|||| reclaudat ||||jiii!|j||:|||;| C^ {erasum est
V. 563-625. 23
In caelo ut terris fiat tua clara voluntas, Vitalisque hodie sancti substantia panis 595
Proveniat nobis; tua mox largitio solvat Innumera indulgens erroris debita pravi; Et nos haut aliter concedere foenora nostris. Tetri saeva procul temptatio daemonis absit Eque malis tua nos in lucem dextera tollat. 600
Sic etenim genitor populis delicta remittet, Si vestra alterni vobis peccata velitis Cedere nec durum erratis intendere pectus.
Sunt etiam praegrata Deo ieiunia plebis; Sed propriam multi faciem foedare laborant, 605
Quo vanam captent hominum ieiunia famam. Tu vero et grato crinem nitefactus olivo Laetantem puris de fontibus ablue vultum, Ut solus genitor devoti pectoris altum Servitium cernens laudet meritumque rependat. 610
Vanum est defossis terra invigilare talentis. Illic aerugo et tineae dominantur edaces, Cunctaque diripiunt fures egesta latebris. Condite thesauros vobis in vertice caeli; Non aerugo illos tineaeve aut horrida furum 615
Factio diripiet. Vobis ubi condita res est, Illic corda etiam simili dicione tenentur. Corporis est lumen, quo publica lumina cernis; Sed si pura acies oculis simplexque nitebit, Clare totius splendebunt corporis artus. 620
Sin vero nequam fuerit parvumque videbit, Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae. In nigras lumen sed si convertitur umbras, Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris?
Nemo potest dominis aeque servire duobus, 625
ampla et patescat), regnumque tuum — redundat M*, regnique tui — redundet M**, regnumque tuum lux ampla patescat M jj 694 Sic|, (in eras. est) C\ In M*B || 598 fas est V\ nostris || 603 inpendere 31 \\ 611 terrae R3I\\ 617 dicione M, ditione || 621 parumque C\ pravumque 31 (sed pra in ras.) i?, parvumque H
24 LIBEE I.
Unius aut odiis cedet vel cedet amori,
Nec pariter dominum servus patietur utrumque.
Haut umquam poterit quis divitiisque Deoque
Inservire simul; sed vos haec iussa tenete:
Sollicitet proprio ne vos pro corpore vestis, 630
Neu faciles victus aegra disquirite cura.
Nonne animam pluris facimus, quam corporis escas?
Aut dubitat corpus quisquam praeponere vesti?
Aerias spectemus aves: num vomere presso
Terga soli subigunt, iaciimt aut semina farris, 635
Aut segetum culmos incurva falce recidunt?
Proveniet tamen liis satias potusque cibique.
Nonne Deo magis est liominum curatio cordi?
Nee dignum fuerat vestis suspendere curam
Pectoribus nostris; non, si cubitalia possent 640
Incrementa suis homines inponere membris.
Cernite, per pingues agros ut lilia fulgent!
Non ulli tamen his umquam incubuere labores,
Nec Salomona illum, cum regni divitis aula
Afflueret, talis contexit gratia vestis. 645
Quod si pratorum fruticumque virentia laeta
Ipse Deus vestit nostris obnoxia flammis,
Cur vobis potior non est fiducia patris?
Ergo cibum potum vestemque et inania cuncta
Gentibus infidis terrenam linquite curam. 650
Vos potius digne caelestia quaerite regna
lustitiamque Dei — spontanea cetera current — ,
Crastina nec vobis curetur copia rerum;
Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.
ludicium vestrum fugiat damnatio saeva; 655
Nam Dominus iuris vestri documenta sequetur,
634 num C\ non || 642 fulgent ante florent erat, sed era- sum est C\ fulgent i?F\ florent div.scr.profnlgentM U 643 la- bores 4igones' C^ labores B {div. scr. ligones), ligones M {div. scr. labores) || post 645: Naturale bonum terris commune pla- cebit C^V^'^^ inter lineas suppl. RMMp, deest C^lSer. etc; hic versUfS scholiasten sapit
V. 626-687. 25
Quae vos in terris statuetis tempore capti: Mensuram tibi^ quam ponis, portare necesse est. Cernis adhaerentem festucam in lumine fratris, Nec tamen in proprio tignum consistere sentis 660 Atque oculum prius alterius purgare laboras; Deripe sed proprio fallax de lumine lignum, Tunc minimam alterius curabis demere aristam. Ne canibus sanctum dederitis neve velitis Turpiter inmundis iactare monilia porcis. 665
Namque illa in coeno pedibus subiecta iacebunt Conversique sues vasto vos vulnere rumpent.
Poscenti dabitur, quaerens inventa tenebit, Pulsantique aditus foribus pandetur apertis. Vos homines natis panem poscentibus omnes 670
Non lapidem dabitis piscemve petentibus anguem; Vos, inquam, rigidi, quibus alte est insita cordis Durities, vestris dabitis semper bona natis. Indulgens hominum genitor bona mitia digne Quam praestare magis gaudet poscentibus aequis!675 Quae cupitis vobis hominum benefacta venire, Haec eadem vestro cunctis praestate favore. Haec legis summa est, hoc ius dixere prophetae.
Ite per angustam, iusti, super aethera portam. Quam lata et spatiosa via est, quae limite laevo 680 Praeruptum convolvit iter caligine mortis, Innumeraeque illam penetrant per prona catervae! Vitalis vastis stipatur semita saxis, Celsaque vix paucos ducit per scrupea virtus. At si quos nimium fallax inlexque malorum 685
Planities suasit deformi lubrica lapsu, Arripit hos pronosque trahit velut impetus amnis,
post 657: Haec eadem vobis Genitor servabit in aethra C'-'MV'-^L, suppl MMpBerT, seq.post671 A, deest C^Med; i'ei'sus spurius esse videtur, nam nihil aliud eo dictum est ac versibus 656 et 658 || 660 lignum ex tignum factum C^ H 662 lignum C\ trabem BV^, tignum H 679 sup jii||';jjji! aethera C^ (sidera eras. est), supra sidera sed pra in ras. M, super aethera B II 687 Arripit C'B*, Abripit MB**
26 LIBER I.
Aut alacer sonipes ruptis effrenus liabenis, Aut rectoris egens ventosa per aequora puppis.
Observate illos, falso qui nomine vobis 690
Insidias faciunt appellanturque prophetae. Hos ovium species vestit, sed saeva luporum Pectora fraude tegunt, lacerantque incauta tralientes Agmina cedentum, saevus quos decipit error. Fructibus e propriis noscuntur talia monstra; 695 Quemque petat finem fallax doctrina videndum est. Nam neque de tribulis ficus nec sentibus uvas Provenisse umquam ruris per terga notastis. Utque arbor proprio vestitur germine pomi, Sic dolus illorum fructu monstrante patescit. 700
Non ego palpantum verbis et honore movebor, Nec, me quod dominum praeblanda adolatio dicet, Praemia caelestis capient spontanea sedis. Illi sed merito gaudebunt munere regni, Qui facient nostri genitoris iussa volentes. 705
Adveniet mox summa dies, quae iure severo Praemia iustitiae tribuet scelerique gehennam. Tunc mibi multorum clamabit talia fletus: Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis Virtutes sanctis domuerunt omuia iussis? 710
Saepe etiam nostra est vox adnumerata proplietis Servivitque tuo nobis sub nomine daemon. Tunc iurabo illis, quod talis cognita numquam Vita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis.
Quisque meis monitis auresque et facta dicabit, 715 Hunc aequabo viro solidis fundamina saxis Ponenti, librata super cui moenia surgent.
694 cedentum M {sed totus v. a m. II inter lin. suppl. est), edentum C\ credentum B [| post 696: Quapropter rerum molicio perspiciatur C^ ilf (molitio), deest EC^ Mat LAdd^' ^ Ber HSgBod, xwstea add. MpT, virgula incJusus et circumscriptus V^; manui sclioliastae dehetur \\ 702 praeblanda C^B \ adolatio vel adulatio 0 {sed primum in optimis) || 703 capient (7\ capiet{| 705 facient C\ faciunt
i
V. 688—750. 27
Illa domus pluviis ventisque inlaesa manebit Torrentumque minas firmato robore viacet, Haerent inmotae quoniam fundamina petrae. 720
Qui vero auditu tantum mea iussa tenebit Diversisque procul factis per lubrica perget, Hunc similem faciam, volucri qui fulcit harena Fundamenta domus; primo cui flamine venti Et pluvia infusis coepit cum incumbere rivis, 725 Omnis subverso procumbit pondere moles Insequiturque gravi tectorum strage ruina."
Talia dicentem magna admiratio plebis Inmensum stupuit, quoniam transcenderat alte Doctrinam veterum Christo concessa potestas. 730
Denique linquentem celsi fastigia montis Stipabat gaudens populorum turba sequentum. Ecce sed horrenda confixus viscera tabe, Quem toto obsessum foedarat corpore lepra, Procubuit venerans iuvenis Christumque precatur: 735 „Ut caream tandem languoris pondere tanti^ Sufficiet voluisse tuum." Tum dextera Christi Attactu solo purgavit lurida membra. Incolumique dehinc celare haec gaudia iussit, Et legi parens offerret munera templo. 740
Inde recedenti supplex se protinus offert Centurio et precibus proiectus talibus orat: „Inpubis pueri cruciatur spiritus aeger, Cuius cuncta repens membrorum munia languor Dissolvit vitamque tenet iam poena superstes. 746 Sed iussu miserere precor, nam tecta subire Crimina nostra vetant vitae lucisque parentem. Nunc verbo satis est iubeas remeare salutem. Subiectos mihi saepe viros sic nostra potestas Officiis verbo iussis parere coegit." 750
724 flamine C^F^-^ flamina || 725 infusis C^M{inras.)V\ effusis II 736 caream C\ careat || 737 Sufficiat C\ Sufficiet || 739 celare haec gaudia i?, om. haec C^M*V^-^ \\ 740 offerret B, offerre M*, offers C^
28 LIBER I. V. 751—770.
Dixerat. Ille viri motus precibusque fideque Talia conversus populo dat dicta sequenti: „Haut umquam talem memini me gentis avitae Invenisse fidem; sed veris discite dictis, Quod multos homines diversis partibus orbis 755
Progenitos caeli regnum sublime vocabit Cum patribus nostris vitali accumbere mensae^ Progenies quorum caecis demersa tenebris Dentibus horrendum stridens fletumque frequentans Perpetuis poenam cruciatibus acta subibit. 760
At tibi iam iuvenis mentis virtute fidelis, Ut credis, veniet fructus cum luce salutis." Dixerat et dicto citius cum voce loquentis Ad puerum celeris transcurrunt munera verbi, Ingressusque domum miles properante recursu» 765 Praevenisse Dei laetatur dona medentis.
Aedes inde Petri sanctus penetrabat lesus, Cuius anhela socrus aestu febrique iacebat. Utque illi dextram tetigit salvator lesus, Sana ministerium praebebat femina mensis. 770
post 761 add. est: Obtenes quae cupis rogando sapienter extemplo C^TSg*-, versus non est \\ 767 biesus C^ \\ Suhscripiio: SAPIENTISSIMI VIRl IVVENCI XPIANI EVANGELIORVM LIBER PRIMVS EXPLICIT C\ EXPLICIT LIBER PRIMVS MB V, add. GAl VEIT AQVILINI SIVE IVVENCI VERSVS EVANGELIORVM Ber.
LTBER SECUNDUS.
i
lamque dies proiio decedens lumine pontum Inciderat, furvamque super nox caerula pallam Sidereis pictam flammis per inane trahebat: Cum multos liomines mentis languore ruentes Devinctosque animam furibunda daemonis arte 5
Certantes populi caeca iam nocte ferebant. Sed verbum Christi tanto languore remoto Omnibus indulgens praebebat munera Patris. Ecce sed exorta maior cum luce tumultus Gratantis populi cum turbis; anxius ille 10
In mare velivolum celsam deducere iussit Discipulis puppim. Precibus tum scriba profusis Navigio Sancti pariter poscebat abire. Olli Christus ait: „Quo me tu, scriba, sequeris? Vulpibus in saltu rupes excisa latebram 15
Praebet, et aeriis avibus dat silva quietem; Ast hominis nato nullis succedere tectis Est licitum: gentis sic sunt molimina vestrae."
Inscriptio: INCIPIT LIBER SECVNDVS CALVETII AQVI- LINI Inde Philippus ait . . . cernes dubitare quiesce ] et pro- prios huc saepe greges ad pocula dnxit ] Progrediens inde na oculis tueri licebit 1 Ad hoc seruator talia dicta detulit; C^ {cf. II 109 et 264), INCIPIT LIBER SECVNDVS MR {om. liber) V || 2 Fulvamque C^ (| 5 Deuinctasque animas scelerata 'furibunda'daem. C^, Deuinctosque animam 0 sed furibnnda pro scelerata V^Mp \\ 6 Certantes C^AT, Certatim || 11 mare mul- tisonum velibolum C^ \\ 15 latebras C^ |) 18 molimina intentio vestrae C^ molimina vestrae V^ A Ber P^ M** (Jocus vacwus relictus erat)^ est intentio vestrae
30 LIBER 11.
Tunc e discipulis unus sic ore rogabat: „Ultima defuncto debentur munera patri, 20
Sed spatium tribuat tua nobis, Sancte, voluntas, Ut liceat miseri genitoris condere corpus." Christus ad haec: „Itiner melius comitabere nostrum Et sine defunctis defunctos condere terrae."
Conscendunt navem ventoque inflata tumescunt 25 Vela suo, fluctuque volat stridente carina. Postquam altum tenuit puppis, consurgere in iras Pontus et immissis liinc inde tumescere ventis Instat et ad caelum rabidos sustollere montes; Et nunc mole ferit puppim nunc turbine proram, 30 Inlisosque super laterum tabulata receptant Fluctus disiectoque aperitur terra profundo. Interea in puppi somnum carpebat lesus. lUum discipuli pariter nautaeque paventes Evigilare rogant pontique pericula monstrant. 35
Ule dehinc: „Quam nulla subest fiducia vobis! Infidos animos timor inruit!" Inde procellis Imperat et placidam sternit super aequora pacem. Ille inter sese timidis miracula miscent Conloquiis, quae tanta siet permissa potestas, 40
Quodve sit imperium, cui sic freta concita ventis Erectaeque minis submittant colla procellae.
lam Gerasenorum steterat sub litore puppis; Ecce sed egresso iuvenis — mirabile dictu — Occurrit, miseram cui mentem spiritus ater 45
Inmunda implebat lacerans virtute furoris.
27 consurgit C^ || 28 immissis C^M, inmensis E \\ 29 pro hoc versu tres: Ventorum rabies mixtis hinc inde procellis ^ln- stat' coepit et ad caelum rabidos subtollere montes Pontus et abruptos tollit trans sidera montis C^ Instat M, Cepit i?,
1 instat
Coepit V^ 1 rabidos C^M*R** \\ 40 quae tantanta sibi et C\ quae tanta sit ei M*R (qualis sit ei M**)^ quae tanta sibi V^AL, quae
a a
tanta sit F* {sed it m ras.), q, tanta fi& MpTGd; cf. Korn Bie Handschrr. der h. e. des luuencus Leipzig 1870 p. 25, qui recte conicit siet; Huemer l. c. p. 85 s. fuat
V. 19—78. 31
Illi grata domus tetris habitare sepulcris;
Nec poterat rapidum quisquam retinere furorem,
Fortia quin etiam rumpebat vincula ferri
Scindebatque graves ut lanea fila catenas. 50
Et iam compedibus levis insultare solutis
Ludus erat saxisque ferum concidere pectus.
Isque ubi pergentem Cliristum per litora vidit,
Cum clamore ruit longeque accurrit adorans:
„Regnantis semper Domini certissima proles, 55
Oramus, ne nos solitae regionis ab oris
Excutias longe tormentis excruciatos.
Nam nomen legio est nobis multosque sub uno
Nomine consociat flatus vis sola nocendi.
Cernis, ut inmundi subigant haec pascua porci? 60
His saltem liceat rabiem satiare repulsam,
Per Patris altithroni nomen sublime rogamus."
Imperat his hominis mentem dimittere Christus
Porcorumque sinit gregibus finire furores.
lamque hominis stupidum decusso daemone pectus 65
Insperata suae veneratur dona salutis.
Et iam praecipites scopulorum margine porci
In mare coniecti properant disperdere vitas.
At vero e speculis miracula tanta paventes
Diffugiunt urbisque ruunt ad tecta subulci 70
Et famam accendunt populosque ad litora cogunt.
Insanum vero iuvenem postquam resipisse
Credere cernentum populorum turba coacta est,
Orabunt pavidi, regionem linqueret illam.
Inde domum repedat terrarum lumen lesus. 75
Ecce revertenti iuvenis torpentia membra, Officium quorum morbus dissolverat aeger, Ante pedes Christi lecto posuere cubantem.
48 poterapidiim C\ rabidum ME || 49 Fortia ||||||lil||| C^ (Ferrea erasum est), Ferrea V^Mp, Fortia MR \ 'ferri' mebria O^ membris V^Mp, ferri MB || 65 decusso CS discusso ||'68 collecti C\ coniecti V\ deiecti M, disiecti R || 77 aeger C^B V T, acer
32 LIBER H.
Quem miserans animo verbis conpellat lesus: ^Adsit certa tuae, iuvenis, constantia menti^ 80
Nam tibi praeteritus vitae donabitur error." Hoc dictum scribae mentis per operta malignae Carpebant, quod verba Dei virtute ferenda Protulerat Christus. Sed pectora talia cernens, „Hoc, inquit, verbum scribarum dicta retractant. 85 Quod quanto levius fuerit dixisse sequentis Et dicti et facti pariter virtute probabunt, Et mihi concessum peccata remittere cernent. Quapropter iuvenis, firmato corporis usu Surge vigens stratumque tuum sub tecta referto." 90 Surrexit lectumque humeris iam fortibus aptat, Per mediumque vigens populi mirantis abibat. Tunc timor et laudes Domini per pectora plebis Concelebrata simul miracula laeta frequentant.
Progrediens tunc inde ad vectigalia vidit 95
Consessu in medio Matthaeum; protinus ergo Discipulis haerere iubet. Nil ille recusans Imperio Christi paret gaudetque secutus.
Inde iter ingrediens simili sermone Philippum Hortatur comiteraque suis adscivit amicis. loo
Ille ubi cognovit Christi viresque viamquC; Ut primum iusto concurrit Nathanaheli, „En nostris, inquit, concessum est surgere saeclis, Quem voces veterum et sancti cecinere prophetae. Hunc genuit veniens Davidis origine loseph, 105
Nazara cui felix patria est et nomen lesus." Ille refert: „Genuit quicquam si Nazara, miror, Quod dignum tantis umquam virtutibus esset." Inde Philippus ait: „Cernes, dubitare quiesce."
84 Christus G^M**, scs R M* || 90 referto C^M, reporta B et div. scr. in C^ilf || 109 Ceriiis C^F^*, Cemens M, Cernes IlMpV^**\ deinde hic versus omissus erot et in tnargine infe- riore postea suppletus est: Progrediens vide nam oculis tuere licebit C\ deest R, legitur post v. 109 3ILAT**V^ (tueri, A tuere); iam Arevalus suspicatus est hunc versum glossam esse
V. 79—142. 33
Illum ubi tendentem longe respexit lesus: lio
„Vir venit huc, inquit, cui pectora nescia falsi Virtutem puram servant sine fraude maligna." Ille sub haec: „Ubinam vel quo me-tempore nosti?" Cui Dominus dicta baec divino pectore promit: „Cum te diffusae tegerent umbracula ficus, 115
Ante etiam quam te vocitarent verba Philippi, Vidit et elegit comitem te spiritus auctor." Talibus attoniti sequitur vox Nathanahelis : „Progenies veneranda Dei, rex inclite gentis, Tu populis manifesta salus vitaeque magister." 120 Christus ad haec: „Facilis suasit tibi credere virtus, Arborea quod te vidi recubare sub umbra; Sed maiora dehinc rerum miracula restant. Cernetis pariter totum se scindere caelum Atque Dei celeres aethram penetrare ministros, 125 Inde hominis nato claram deferre coronam."
Interea thalamis conubia festa parabant In regione Chanan, ubi clari mater lesu Nato cum pariter convivia concelebrabat. Vina sed interea convivis deficiebant. 130
Tum mater Christum per talia dicta precatur: „Cernis, laetitiae iam defecisse liquorem? Adsint, nate, bonis ex te data munera mensis." OUi respondit terrarum gloria Christus: ^Festinas, genetrix; nondum me talia cogit 135
Ad victus hominum tempus concedere dona." Mensarum tunc inde vocat laetata ministros Mater et imperiis nati parere iubebat. Sex illic fuerant saxis praepulchra cavatis Vascula, quae ternis aperirent ilia metris. 140
Haec iubet e fontis gremio complere ministros. Praeceptis parent iuvenes undasque coronant
111 inquid C\ iustus 0 \\ 112 *maligna'nocendi' C^ \\ 120 populis manifesta salus C^ F^ ilfp (C^ *manif.' ter. s.), terraeque salus II 140 metretis T* L {glossa in V^) Eeusch. Huem. || 141 ministris C^
luvencus. 3
34 LIBER II.
Coinpletis labiis lapidum; tum spuma per oras
Commixtas undis auras ad summa volutat.
Hinc iubet, ut summo tradant gustanda ministro. 145
Ille ubi percepit venerandi dona saporis
Nescius, in vini gratum transisse liquorem
Egestas nuper puris de fontibus undas,
Increpat ignarum sponsum, quod pulchra reservans
Deteriora prius per mensas vina dedisset. 150
His signis digne credentum discipulorum
Perpetuam stabili firmavit robore meutem.
Inde ubi ludaeis aderant sollemnia paschae, Ad Solymos direxit iter temploque subibat. Repperit hic populum venalia multa locantem: 155 Pars vendebat oves, pars corpora magna iuvencum, Pars inhians nummis artem numerare vacabat. Restibus hic Christus conectit verbera flagri Et tales populos sancta proturbat ab aede, Et mensas vertens aeris profundit acervos 160
Et superincrepitans : ^^Procul haec auferte profani, Ut meus hic genitor, non sordida lucra colantur.'^
Tum poscens signum plebes ludaea fremebat, Quo fidens animos in talia facta levaret. Ventura obscuris tunc Christus talia miscet: 165
„Solvite pollutis manibus venerabile templum Hoc, ego restituam, cum tertia lumina solis Incipient rutilam terris infundere lucem.*^^ Illi inter sese tractantes murmure caeco: „Hoc, aiunt, vix sex et quadraginta per annos 170 Constructum veteris regni molimine templum Tu poteris tribus in spatiis renovare dierum?" Hoc verbum quondam post tempora debita digni Cognovere viri, proprio de corpore Christum Delubrum dixisse Dei. Sed signa videntes 175
Tum multi cepere fidem Sanctumque secuti.
Nocte sub obscura celso sublatus honore
149 ignarus C^ || 162 colantur C^ F\ cola| tur M, colatur i2 II 164 animas C^
V. 143—205. 35
Primorum procerum ludaei nominis unus Yenit et ad Christum submissa voce profatur: ,,Haut dubium est, quod larga Dei te, Sancte, vo-
luntas 180
Humanis lucem concessit surgere rebus; Nec quisquam tantis tribuet miracula signis, Ni comitata Dei iubeat splendescere virtus." Christus ad haec: „Iteris iusti si culmina quaeris, NuUus ad excelsum poterit conscendere regnum, 185 Reddita ni penetret nascendi exordia rursus Atque novam capiat divino munere vitam." Ille autem tantis stupefactus corda loquellis: „Hoc, inquit, nostrae non est comprendere mentis. Quis poterit coeptae revocare exordia vitae? 190
An rursus senior correptet in alvum Ut novus in lucem veniat vitamque revolvat?" Ille sub haec: „Liquido si quis de fonte renatus Et flatu sancto rudibus consistere membris Coeperit, aetheriam liber conscendet in aulam. 195 Terrenum corpus terreno corpore natum est, Spiritus haut aliter similem generat sibi flatum. Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi. Hic, ubi vult, quocumque volat vocemque per auras lactat, sed nescis, quae sint exordia vocis, 200
Quamque petant eius currentia flamina partem. Quisque igitur iustae repetit primordia vitae, Hunc similem sancti flatus revirescere certum est." Et ludaeus ad haec: „Nil horum cernere possum." Talia tum Christus: „Solymorum magne magister,206
182 tribuet C\ tribuat jB, ajeret M \\ 187 munere C^B, numine M \\ 191 An C'R, Aut M \\ 192 Ut C^i?, Et 31 \ revol- vat MMp F\ resolvat C\ resumat B div. scr. in V^ || 203 re- virescere e coniectura Beuschii, cui assentitur Huemer, sed iani in C^ legitur; revivescere C^, reviviscere jR, reviscere M \\ post 205 add. est: Israhelitarum sublimis gloria gentis C^B, aherat hic versus et atramento pallido in margine suppletus est M, de- est C^; versus glossa est hoc loco minus apta, nam I 207 paene isdem verbis Simeon lesum puerum Jaudat
3*
36 LIBER II.
Tune etiam mentem vitae de lumine raptam
Demergis praeceps furvis, miserande, tenebris,
Nec potes obtunso comprendere talia sensu?
Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi!
Quid, si caelestes vires conscendere sermo 210
Coeperit et superas rerum comprendere formas?
Quis vestrum duram "poterit mihi pandere mentem?
Accipite ergo, novis quae sit sententia rebus.
Sidereum nullus poterit conscendere caelum,
Ni solus, caeli qui missus venit ab aula, 215
Idem hominis natus, caeli qui in sede moratur.
Ut serpens olim regionibus in desertis
Moysei manibus summo sublatus honore est,
Sic hominis natum tolli in sublime necesse est,
Ut, quicumque fidem mentis penetralibus altis 220
Illius ad nomen statuit, sub turbine saecli
Proculcet pedibus letum et trans sidera surgens
Sublimis capiat donum inviolabile vitae.
Namque Deus mundum tanto dilexit amore,
Eius ut in terras descenderet unica proles 225
Credentes Domino vitae iunctura perenni.
Nec Deus hunc natum disquirere iure severo
ludiciove truci terras expendere misit,
Mitia sed populis veniant ut munera vitae.
Namque ubi certa fides fuerit conplexa salutem, 230
Non erit uUa illic anceps agitatio iuris.
Ast ubi dona procul fuerint exclusa medellae,
lam propria ipsorum mentem damnatio torquet;
Unica nam Domini fuit his incognita proles.
Adventum lucis miseri fugere superbi 235
Et magis amplexi caecas tenuere tenebras.
Sic quicumque malis mentem maculaverit actis,
In tenebras pavidus refugit, ne lumine claro
Sordida pollutae pateant contagia mentis.
218 Mosgi CS Moysei 31, Mosei B || 221 nomen C^M, nu- men || 236 tenebras C^3Ip, latebras || 238 In C\ Ad
V. 206—267. 37
At quicumque piae tenuit vestigia vitae, 240
Ad medium properat lucemque nitescere gaudet, Splendeat ut claris virtutis gloria factis."
Inde Galilaeam repetit servator lesus. Praeteriens sed forte venit Samaritida Sichen. Illic fundus erat, lacob de nomine pollens, 245
Et puteus gelido demersus in abdita fonte. Sederat hic rapido salvator anhelus in aestu, Discipulique escas mercantes moenibus urbis Passim dispersi solum liquere magistrum. Moenibus egrediens Samaritis femina venit 250
Hauritura cavis putei penetralibus undas. Olli Christus ait: ^Laticis da, femina, potum" Respondens mulier: „Mirum mihi praecipis, inquit, Ut tibi ludaeo mulier Samaritica potum Dispernens veterum Samaritum iussa ministrem." 255 Tum servator ait: „Domini si munera nosses, Et quis te sitiens putealia pocula poscat, Tu potius peteres, vivam tibi traderet undam/' Ula sub haec: „Puteus gremium sinuatur in altum, Urceus est nullus nec sunt tibi vincula fuuis; 260 Unde igitur poteris undam mihi tradere vivam? Num tu maior eris nostri virtute parentis? Hunc lacob etenim puteum cum prole bibebat, Et proprios huc saepe greges ad pocula duxit." Olli respondit mundi regnator lesus: 26&
„Ex ista plene nullus satiabitur unda, Nam rursus sitiet; sed nostri dona liquoris
243 ServatorC^F^**^^cZ, Salvator || 244 Sichen C", Sichae
MRV\ Sichem V^ (sicaem) Mat Ber || 245 lacob de C\ la- cobi M, lacob cognomine B \\ 247 salvator C^R**, servator || post 252 additus est hic v.: Illam deposcit potum sibi tradere Christus C\ ordine inverso v. 25U/3 Jeguntur in V^-^, v. 252 sohis Jegitur in Bom, aJter versus in ceteris omnibus quos co- gnovi, sed sine dubio iJJe genuinus est \\ 263 Hunc — puteum C^ i?, Hoc — puteo M II 265 Ad haec servator talia dicta detulit M soJus {versus genuinus ad marginem adpictus est fl 266 plene. C^B, ad plenum Mat, plane M V^
38 LIBER 11.
Ardorem excludent aeterna in saecla bibendi.
Dulcia provenient nostri cui pocula fontis,
Largior inde fluet vitalis gratia fluctus. 270
Sed desiderium nostrae si te capit undae,
Excitus veniat tecum mox urbe maritus/'
Coniugio sese mulier negat esse revinctam.
Tunc sic prosequitur mentis perspector lesus:
„Femina, veridicis loqueris de coniuge verbis. 275
Nam tu conubiis nexa es iam quinque virorum,
Nunc aliena super thalamorum vincula tollis."
Tum mulier: „Sanctum te certum est esse propbetam.
Sed nostri istius venerandum montis in arce
Praeceptum nobis quondam liquere parentes, 280
At vos in Solymis orandum dicitis oris"
Talia dicenti mox talia reddit lesus:
,,En aderit tempus, montis cum vertice vestri
Omnibus et Solymis aberit veneratio longe.
Sed nunc certa salus ludaeis surget ab oris, 285
Et nunc instantis cursus iam temporis urget,
Cum veri sanctum genitorem errore remoto
Cultores iustis armati legibus orent.
Spiritus his ac plena fides erit et pater altus
Talia conquirit cultorum pectora terris." 290
Illa dehinc: „Scimus, quod Christus nuntius orbi
Adventu proprio vitalia saecula pandet."
Et tum peccantum largus miserator lesus
Se lumen terris Christum venisse fatetur.
Et iam discipuli reduces stupuere magistrum, 295
Quod secreta illis potiretur femina verbis.
At properans urnam mulier pro fonte reliquit
Et populum totis eduxit moenibus urbis.
Omnia nam memorat, sibimet sermone prophetae
285 surget C^M, eurgit i?, venit V^Mp || post 289 legitur et div. scr. esse in margine significatum est: Spiritus atque fi- des aderit simul et pater altus C^, Jiic versus solus pro v. 289 Mat Mp II 293 peccantis C^ \\ 294 Christus C- \\ 296 illius M* Jl*V^*Mp*, illis M**B**V\ illi CMp**
V. 268—333. 39
Oesserat ipsa prius quaecumque, ex ordine dicta. 300
Tum propere Christum fusae petiere catervae.
Discipuli interea rogitabant, sumeret escas.
Ille satis sibi pulcbrorum superesse ciborum
Respondit. Sed tum mirantum discipulorum
Inter se occultis currebat sermo loquellis: 305
„Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro,
Nostras ut merito satiatus respuat escas."
Ille sed internae cernens molimina mentis:
„Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud,
Si faciam magni genitoris iussa per orbem. 310
Quattuor hinc menses laetae ad primordia messis
Frugiferae aestatis certe superesse putatis.
Erigite ergo oculos, albentes cernite campos,-
Cunctaque maturam iam rura exposcere messem.
Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris 315
Yitalique dehinc gaudebit fruge redundans
Et sator accipiet messorum gaudia laetus.
Yos ego nunc misi gravidam succidere messem,
Quae non est vestro sulcis inserta labore.
Yos aliena bonae ditabunt munera frugis." 320
Talibus adloquiis comitum dum pectora complet,
Ecce Samaritum populi venere rogantes
Exorantque illic geminos inpendere soles.
lamque fides multos plebis fundaverat alta;
Nec iam femineis tantum concredere verbis 325
Ipsos, sed coram virtus mauifesta docebat,
Yenisset saecli quod iam servator lesus.
lamque Galilaeam remeaverat in regionem, Quondam ubi fontanas vino mutaverat undas. Regius hic iuvenis, cui natum morbus anhelo 330 Ardore extremis vitae torrebat in oris, Comperit ut Christum certo remeasse recursu, Advolat et precibus subolis pro sorte profusis
I
323 inpendere C^B (C^ imp.), expendere M \\ 331 Ardore CH, Ardoris 31
40 LIBEB II.
Orabat, celeris deposcens dona salutis, Ne prius ad letum natus traheretur acerbum. 335 Christus ad haec: „Signis nisi suadeat omnia virtus, Non erit ulla fides; sed perge et sospite vita Aedibus in vestris dulcem complectere natum. His verbis fructum mox perceptura salutis Pulchra fides animum laetanti in pectore firmat. 340 lamque iter ingresso properantibus obvia servis Nuntia fama venit pueroque in luminis oras Limine de mortis subitam remeasse salutem. Ille ubi cognovit, certum concurrere tempus Sanantis Christi verbis, seseque domumque 345
Mancipat amplexus fidei venerabile donum.
Forte dies epulis multos sociaverat unis, Publica conductis qui vectigalia lucris Professi rapiunt alieno nomine praedam. Hos cum discipulis simul accipiebat lesus. 350
Ecce Pharisaei occulto reprehendere risu, Quod legis doctor convivia talia iniret. Ille sed inspiciens, quid pectora clausa tenerent: „Non, inquit, medicis opus est, ubi fortia membra lutemerata salus vegetat virtutis honore. 355
Aegris sed merito miserans adhibenda medella est, Discite nunc saltem, iubeant quid verba prophetae: Non ego sacra magis quam mitia pectora quaero. Haut etenim iustos veni ad directa viantes, Sed revocare malos peccantum a liraite gressus." 360
Ecce sed e numero mirantum munera Christi Unus lohannis quaerebat discipulorum, Cur ipsi legis ieiunia crebra tenerent Nullaque sub Christo plebes ieiunia ferret. Christus ad haec contra placido sic ore profatur: 365
347 unis C^M {div. scr. una), unus B Mat \\ 353 clausa ^saeva' C\ saeva || 355 'viresque ministrat' uirtutis honore C^, viresque ministrat Mat Mp div. scr. in F^, virtutis honore |j 356 miseris C^Mat^ miserans | 360 limite C^ Mat Mp Ber, li-
mine M^ limine
V. 334-394. 41
„Qui sponsi laetis comitantur vota choreis,
Non praesente illo ieiunia tristia portant.
lamque dies aderit, cum sponsus turbine saecli
E medio comitum rapietur: tristibus illi
Spondebunt animos lacrimis horrore ciborum. 370
Quam stultum est, rudibus veteres subtexere pamios
Yestibus, ut turpis peius scissura patescat?
Aut utribus calidum tritis committere mustum,
Quis ruptis totum sequitur disperdere vinum?
Sed rudibus rectum est utribus spumantia musta 375
Condere: sic vinum conservant fortia vasa."
Talia tractanti percussus pectora luctu Ecce sacerdotum princeps procumbit adorans Et sibi defunctam — funus miserabile — natam Implorat lacrimans, certamque venire salutem 380 Defunctis etiam poscebat munera Christi. Haut mora, consurgens graditur servator lesus. Progressi mulier sequitur vestigia servans, Quam languore gravi bis sex labentibus annis Carpebat fluxus macerans sine fine cruoris 385
Viribus absumptis et toto corpore fessam. Pectoris haec tacitam volvebat credula mentem Arcano secumque fide iam certa tenebat, Actutum fesso fugeret quod corpore tabes, Extremam Christi posset si tangere vestem. 390
Haec ubi per populum summi pendentia pepli Fila manu trepida tractavit, protinus ille Et causas morbi et credeutia pectora cernens Concessit celerem tali cum voce sahitem:
post 370: Languida concipient animis ieiunia flentes C", in margine adscriptus M, antc 370 V^ Mat, vers. spurius solus B II 372 ruptis MatC^, utrisqi ^> M {in marg. turpis) | peior M R*, peius C^ M** div. scr. in id \ 'patescafnotetur' C^ || 377 percussus C^ilfai; perculsus || 385 macerans 0 quamquam prima syll. producitur, manans Koenig, lacerans Arevalus; C^ pergit sic: Carpebat soluens morbos pallore virente s Viribus absumptis et to corpore fessa s Viscerib; siccis fluxu sine fine cruoris s Pectoris etc.
42 LIBER ir.
„Accipe, quod meruit fidei constantia^ munus." 395 Et mox restricto viguerunt sanguine venae. Postquara perventum est, ubi funera virginis, ingens Plangentis populi fremitus clangorque tubarum Ultima supremae celebrabant munera pompae: „Abscedant, inquit^ tectis haec tristia vestris. 400 Namque puella iacet placido demersa sopore, Defunctam retur flentum quam nescia plebes." Talia dicentem ridentum turba reliquit, Quod morte abreptam dixit dormire puellam. Sed Christus, leti victor vitaeque repertor, 405
Frigentis dextram dignatus prendere dextra Surgere mox iussit miranda ad gaudia patris.
Inde revertenti clamor se protinus offert Caecorum pariter gressu labente duorum. Ollis Christus ait: ,^Si credunt pectora vestra, 410 Num virtute mea se reddet lumen ademptum?'^ Olli firmato se credere corde fatentur. Tum Christus fatur: „Credentes cernite lucem Nec cuiquam nostrum post haec edicite nomen." Dixit; sed propere per gaudia tanta videntum 415 Ardor inexpletus famam per cuncta serebat.
Offerturque dehinc iuvenis, cui rapta sonorae Daemonis incursu fuerat substantia vocis. Ast ubi propulsus fugit de pectore daemon, Confestim sanae redierunt munera linguae. 420
Talia mirantis populi stipante tumultu Yallatur; cemens sed milia tanta virorum Ingemit, ut ruris dominus, cui pascua laeta Innumerae tondent pecudes rectoris egentes. Tunc ad discipulos depromit talia dicta: 425
„Quam laetae segetes ruris per terga patescunt! Sed rarus messor frugis superatur acervo.
399 munera RM, funera C^ V Mat Mp |j 411 Num C^ Mat Mp F^-2*T* {V'T* in v. 410 Quid pro Si), Nunc || 415 ||||!J|||||| maior C^ F* (propere erasum est), V^ Mat Mp propere, maior
V. 396—452. 43
lam superest domiiium segetis deposcere tantae, Ut sua rura velit numero complere colentum."
Haec fatus populo ex omni delecta seorsum 430 Fortia conglomerat bisseno pectora coetu. Hos ubi delegit; praeceptis talibus implet: ^DeTitate itiner, quod gentes perfidiosae Et Samaritarum fraudis vestigia calcant. Pergite, qua patrii pecoris custodia labat. 435
Pergentes vero similem mihi sumite mentem^ Ut vobis subigat virtutes daemonis atri Sancta fides curamque piam languoribus aptet. Hae vires nulla vobis mercede dabuntur Et vos haut aliter gratuita inpendite dona. 440
Non auri argentive domet possessio mentem, Nec vos nummorum subigat scelerata cupido. Non geminas vestes nec plantis tegmina bina Virtutis nudae cupiat servare minister. Ingressi muros urbis perquirite semper, 445
Hospitio quorum par sit succedere iustis; Ingressique debinc pacem sub tecta vocate. Si tranquilla domus fuerit, pax illa manebit, Sin erit indignis habitantum moribus horrens, Difiugiet vestrumque abitum pax vestra sequetur. 450 Excludet quicumque ferus vos limine tecti, Auribus aut duris spernet vitalia verba,
i
431 insertus est Mc v.: Bis sex consociat fidoram corda virorum C\ duo versus inverso ordine Mat V || 434 ante vestigia erasum est doctrina frequentat C^ \\ 435 labat 0 {sed in V^ fuit balat, quod in Hl exstat) || 442 ante subigat era^um cst: rabies vanissima vincat (7\ quae div. scr. in textum re- ceptum est Mp \\ 443 Non C^JR, Nec || 444 cupiat servare C^ i?**, capiat servire MR* {sed hic cupiat vel capiat legi potest)^ portare V^Mp || 450 habitum 0 \\ post 452 tres lineae erasae sunt, quarum e vestigiis suspicari licet, duos verstcs ibi fuisse, qui exstant in edit. Daventr. et Poelmanni et in cod. Mat.: Sive {Mat Sin) aversa {Mat adrersa) dei famulos succedere tectis Hospitiique focos {Mat Osp. fores, sed in marg. at focos) miscere gravata vetabit {Mat ingrata uitauit)
44 LIBER n.
Excutite egressi domibus vestigia vestra, Haereat iniustae ne vobis portio vitae. Illos deterior Sodomorum poena manebit 455
Suppliciis, veniet mundo cum terminus omni. Pergite nunc ut oves, durorum praeda luporum; Sed vos arguto serpentum corde vigete, Simplicitate tamen dulces superate columbas. Nam saepe incumbet vobis iniuria praeceps 460
Conciliisque hominum statuentur corpora vestra. Vos flagris vinclisque feris durisque tyrannis Frendens urgebit pro me violentia saecli. Cum vos prodiderint, verborum ponite curam, Sponte fluens dabitur sermonis gratia vobis; 465
Spiritus in vobis pro vobis digna loquetur. Prodet enim fratrem scelerata insania fratris, Ad letumque dabunt genitorum corpora nati. Vos odia urgebunt semper pro nomine nostro, Sed finem fidei comitatur gloria vitae. 470
Profugite ex tectis, quae vos sectabitur, urbis; Inde aliam, mox inde aliam conquirite sedem Nam vobis urbes semper superesse necesse est, Israhelitarum quae dent sub nomine plebem. Discipulus numquam transcendit celsa magistri 475 Culmina, nec dominum temptet praecellere servus. Discipulo satis est vires aequare magistri Vel domini similem virtutem prendere servo. Pectoribus vestris semper timor omnis aberret; Nam nudata suis promuntur cuncta latebris. 480
In tenebris tacite vobis quaecumque iubentur, Dicite praeclaro nitidi sub lumine solis. Auribus et vestris dicam quaecumque susurrans,
454 ininste C^R \ \\\\j\i^\ vitae C^ (eras. est terrae, quae div. ser. exstat in textu V^ Mat Mp) || post 456 insertum est v. 479 M, in marg. infer., cum v. 456 paginam concludat, a manu posteriore litteris cursivis et negJigenter scriptis add. C^ || 457 Pergitis en ut MB | saevorum V^ \\ 464 'linquite' ||lll|| (ponite) C\ linquite V^ l 475 transcendat MB V || 479 deest M
V. 453—517. 45
Excelso in populos spargantiir culmine tecti. Despicite illorum rabiem, qui corpora vestra 485
Prosternunt ferro: non est his ulla potestas Vivacem leto pariter dimittere mentem. Illum sed potius cordis secreta pavescant, Corporis est animique simul cui cuncta potestas. Passeribus pretium nummi vix portio parva 490
Proveniet; non est tamen unum credere dignum Iniussu Domini laqueos incurrere nostros. Quis dubitet sapiens, Domini sub pectore multis Cedere pennatis hominem pro milibus unum? Qui me confessus fuerit sub iudice terrae, 495
Hunc ego non aliter coram genitore fatebor; Sic itidem coram genitore negabo negantem. Non ego nunc pacem terris inmittere veni, Sed gladium, patrio dirimat qui pectore natum Et dulcem natam dirimat qui pectore matris. 500 Si quis amore meo genitorem pluris habebit, Yel matri subolive meum postponet amorem, Sentiet horribilem nostra de sede repulsam. Contemnet quicumque animam pro nomine nostro, Inveniet laeta florentem fruge salutis. 505
Qui vos suscipiet, me suscepisse benignis Obsequiis, idem me pro genitore supremo Suscepisse sibi gaudebit perpete vita."
Talia discipulis bis sex cum iussa dedisset, lustus lohannes caeci de carceris umbris 510
Sectantum e numero delectos talia dicta Ad Christum portare iubet verumque referre: „Tune piis animis requies, quam regia caeli Pollicita est terris, nostro sub tempore fulgens? An aliam superest post haec sperare salutem?" 515 Talibus haec Christus dictis mandata remittit: „Caecorum tenebrae mutantur lumine lucis
486 Prosternent MB \\ 492 laqueos facile decidere laeto 'incurrere nostros' C^ | 496 Credere M div. scr. in II , Cedere C^B div. scr. in M\\ 505 salutem li \\ 515 Anne BM
46 LIBER II.
Debiliumque vigent firmato robore membra;
Lurida discutitur squamoso corpore lepra,
Aeriae vocis penetrat surdas sonus aures. 520
Redditur amissae leti post funera vitae
Ad corpus remeans animae iam libera virtus,
Pauperibusque suis non dedignata patescit
Fulgentis splendens adventus gloria nostri.
lile beatus erit, quem non deceperit error." 525
Talia discipuli referunt mandata magistro.
Hoc super ad populum depromit talia Christus:
„Cur in deserto voluistis visere nuper
Stramen harundineum vento vibrante moveri?
Cur etiam moUi vestitum veste videre? 530
In domibus regum molli cum veste tenentur.
Ille prophetarum solus transcendere vires
ludicio veteris scripti promittitur olim.
Hunc etenim memorat venerandae lectio vocis:
En ego mitto meum stratas aptare ministrum 535
Ante tuos vultus; genuit nec femina quemquam,
Maior lohannis nostri qui viribus esset.
Sed minor hoc caeli fiet sublimior aula.
Huius ab exortu vim caeli regia sentit,
Et caeli regnum violentia diripit atrox. 540
Lex omnis summam Baptistae ad tempora cepit
Atque prophetarum finis concluditur idem.
Si vultis volucris penetralia noscere saecli,
Corpus lohannis felix habitabile sumpsit
Helias, quondam quem turbine missa corusco 545
521 amissa — vita ME || 522 soltts legitur in MR Mp Mat V^ et multis aliis rec; post eum sequitur hic versus: De- positum repetens animae substantia corpus C^; duo versus inverso ordine V^ Mat 1| post 523 et 524 hi versus singuli erasi sunt: Omnibus et late non dedignata patescit et Luci- fluis splendens aduentus gloria terris C^ \\ 533 'olim' unus C^\\ 541 a tempore BV^Mat ^post 543 C^Hl ponunt hunc versum: Ipse est iohannis felix uenturus in aeuum; in V^ hoc folium deerat (v. 543—591) et saec. XII suppletum est, legitur versus spurius post 544; in Bod post 546; deest in cet. omnibus
V. 518—577. 47
Flammipedum rapuit simulatio quadriiugorum. Audiat haec dictis pandens vitalibus aures.
Nunc tibi confiteor, genitor, cui gloria servifc Fulgentis caeli et terrarum frugiferentum, Celasti nunc quod sapientibus ista superbis 550
Parvulaque infantum vis haec comprendere corda. lam mihi regnantis sunt omnia tradita patris, Nec quisquam Domini poterit cognoscere natum, Ni solus genitor; genitorem mente videbit Filius, aut idem pandet cui talia natus. 555
Huc omnes veniant, oneris quos sarcina vasti Coraprimit; his poterit virtus mea munere patris Antiquas vires hilari reparare quiete. Sumite forte iugum^ levis est mea sarcina iustis, Namque humili dulcem largitur corde salutem." 560
Haec ubi dicta dedit^ messis per culta gravatae Praeterit, et populus sectantum discipulorum Spicarum gravidam carpebat in ordine frugeua. Ille dies veteri poscebat lege quietem, Sabbata nam priscis repetebant otia iussis. 565
Ecce Pharisaei coram reprehendere Christum, Quod sanctae legis calcarent iussa metentes Discipuli. Legum sed tunc completor lesus Incipit his veteris scripti monumenta retexens: „Legistis certe, in templo Davida canorum 570
Cum populo quondam panes sumpsisse sacratos Et propriam comitumque famem sedasse; sed illos Inlicitum cuiquam fuerat contingere panes, Sumere quos solus poterat de lege sacerdos. Eiusdem ^criptum est iusto moderamine legis: 575 Sabbata profanent templo sine crimine vates. Nec minor est istic vestrae glomeratio turbae
post 550 insertus est hic v.: Oculis haec quondam pravae sapientibus orsa C^B (Haec oc. — paru§) V^ (Occul. — parue) Mat (Populus — parbe) etc, deest hic vers. et 550 M*C^ (550 suppletus est in marg. sup. M**) \\ 576 dimoyent ante profanent eras. C^ 11 577 isti C^
48 LIBER II.
Quam templi virtus. Caperent si pectora vestra, Quod non sacra Deus, sed malit mitia corda^ Non iam saepe viros damnasset factio sacros, 580 Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta Sponte mea dominans legis sub iure tenebo." Tunc conventicula ipsorum post talia dicta Ingreditur; mox hic iuvenem pro limine cernit, Siccatum ex umero cui pondus inutile palmae 585 Pendebat. Sed tum dictis temptando dolosis, Aegris an liceat per sabbata ferre medellam, Quaerunt, calcatae ut legis vindicta maneret. Christus ad haec: „Foveam si forte pecuscula vestra Inciderint, certe transibitis otia legis 590
Et pecus abrupto tolletis vile profundo. Quanto igitur nobis hominum curatio maior Ad benefacta animos tollens accendere debet! Ergo age tu, iuvenis, redivivam tendito dextram.^^ Cum dicto palmam sanus porrexit utramque. 595
His tum pro signis, quae vix veneratio posset Mirantis digno populi sustollere cultu, Conciliis trucibus conclamant decipiendum. Talia perspiciens procerum molimina Christus, Discedens variis hominum languoribus aptat 600
Concessam in populos patria virtute medellam. Oblatusque ibidem, quem daemonis horrida virtus Et lingua et visu truncatum vivere poenae Et propriis escam cruciatibus esse volebat. Hunc ubi curatum visuque et voce vigentem 605
Caeca Pharisaeae cognovit factio gentis, Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorum Solus nequitiae vires dicione teneret, Haec illum fecisse ferunt. Sed talia Christus
580 iam O^'^, tam || 594 redivivam cendito C^A (prot.), sa- nam protendito 1| 696 Igtum M\\ 599 perspiciena C^V^, prospi- ciens || 600 Discedit C\ Decidens M, Discedens M \\ 602 mox pro ibidem quem C^ {sed antea se illi eras.), ibidem quem MM Mat Met, illi est quem V ^ Mp {ras. ante illi) || 608 ditione C^
V. 578—642. 49
Yeridicis aperit convincens pectora verbis: 610
„Si gemina regnum distractum parte dehiscat Et scissa adversum sese divulsio pugnet, Disruptis propere labentur cuncta medullis. Horridus et daemon si daemone pellitur atro, Adversa sibimet scissus virtute repugnat. 615
Quis poterit praedam tectis auferre virorum, Ni prius adgressor custodum bracbia nodis Vinciat, ut facilis veniat direptio praedae? Quisque meis aberit discretus miles ab armis, Hostis in adversa consistet fronte duelli. 620
Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat, Dissicet ille mei pecoris per devia pastus. Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error, Dimitti poterit; tantum ne Spiritus umquam Vocibus insana laceretur mente profusis. 625
Sive furens hominis nato convicia quisquam Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti. Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana Verborum rabie violabitur, inrevocatis Suppliciis nunc et semper torrebitur ignis. 630
Quando veneniferi serpentis saeva propago Sermonum dulci poterit mitescere fructu? Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis Et mala letifero procedunt ore venena. Verborum meritis veniet sub iudice poena, 635
Verborum meritis dabitur sub iudice vita.
Quae genitor faciet, sectabitur omnia natus, Namque idem nato manifestat cuncta videnda Et potiora dehinc tribuet miracula rerum. Sicut enim genitor demortua corpora reddet 640
Ad claram vitae lucem, sic omnia Natus, Quae volet, ad superos surgentia corpora ducet,
612 diuulaio V^*Hl, eras. ante diuisio C^ H 618 et M, ut|l 619 et 620 erasi sunt C^ || 635 et 636 cum C^RM (635 omis- sus erat et in marg. inf. suppletu^s est) || 642 lumen C^ V^ P^Ber, superoa (lumen mihi vetus glossa e versu praeced. ad superos
larencag. 4
50 LIBER II.
Nec genitor quemquam vestri se iudice quaeret, Sed dedit haec nato quaerendi iura per orbem, Gloria quo maneat similis natoque patrique. 645
Namque repulsus erit vestro si natus honore, Improbitate pari genitorem despicietis. Sed cui nostra fidem sermonis gratia figit, Mox me mittentis genitoris dona patescent Aeternamque dabit praesens constantia vitam. 650 ludiciumque illi non est, sed migrat ab atra Morte procul lucisque vigens ad limina tendit.
Adveniet tempus, cum mortua corpora vocem Accipient nostram et vitam cum voce tenebunt. Nam sicut genitor vitam sibi possidet in se, 655
Sic tribuit nato vitam, et ius dicere iussit, In terras bominis quoniam cum corpore venit. Nec vobis mirum videatur^ corpora cuncta Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis, lustorumque animas redivivo corpore necti, 660
ludicioque graivi miseros exsurgere pravos. Nec mihi iudicium tribuit mea sola potestas, Arbitrio quoniam genitoris cuncta iubentur, Qui me iustitiam terris disquirere iussit. Namque ego si proprio testis pro nomine surgam, 665 Falsa loquar; aliusque itidem quia testis habetur Pro nobis, semper mihi talia temnere fas est. Nam veris operum signis manifestior omni Luce nitet praesens nostris testatio factis. Talia concedens genitor mihi testis adhaeret^ 670
Qui me dimisit terris sua ponere iussa. Huius enim vocem numquam comprendere quistis Nec speciem propriam concessit visere vobis. Nec sermo ipsius poterit per vestra sedere Pectora, credendi quoniam substantia nulla est. 675
addita esse videtur) || 643 quemquam C^, quicqnam j| 648 figet V^^Ber, figit || 649 emittentis M\\ 657 terras C^-^B** V\ — cum C\ terris — de || 662 voluntas V^ Ber C^ \\ 667 semper C M div. scr, in i?, recte {C^ addit iam post mihi) || 672 Cuius M
V. 643—709. 51
Quaeratur veterum scriptorum lectio vobis,
Perpetuam cunctis vitam quam ferre putatis.
Haec etiam nostrum testatur lectio donum.
Nec tamen audetis propius consistere nobis,
Ne verae vobis contingat gratia vitae. 680
Non mihi captatur terrenae gloria laudis.
Namque ego quod summi genitoris nomine veni,
Respuitur vobis, veniet sed decolor alter,
Nomine quem fultum proprio gens vestra sequetur.
Alternae in vobis captatur gloria famae, 685
Unius et solam fugitis disquirere laudem.
Nec vos arguerim coram genitore, sed illic
Accusator erit^ quem spes modo vestra celebrat,
Moyses, quem fidei nullo servastis honore.
Eius enim scriptis vester si crederet error, 690
Crederet et nobis, Moysi quem scripta frequentant."
Talia tum contra scribarum verba sequuntur: „Vocibus indubitata fides comitabitur istis, Si virtus certis firmet miracula signis." Ille dehinc: „Polluta malis generatio quaerit 695
Signa sibi; rebus stabunt sed signa futuris. Namque propheta cavo quantum sub pectore ceti Temporis absumpsit, terrae in penetralibus altis Progenies hominis tantum demersa manebit. Adveniet tempus, cum surget reddita vitae 700
Gens hominum propriis in fletum dedita gestis. Haec istam digno damnabit crimine gentem, Quod maris e fundo surgentis voce prophetae Commonita in lacrimas Dominum proiecta reflexit. Hic et lonaeis monitis potiora iubentur, 705
Contemnitque feris animis gens impia lucem. Et regina noti vitales surget in oras. Illius ad specimen damnabitur efiPera plebes, Finibus extremis Libyae quod venerit illa,
685 in om. R || 689 servastis C^ Mat , servatis I| 691 Moisi C\ Moysei M \\ 695 mahs C^ F, magis || 708 specimen C^ Mat Ber Sg, speciem
4*
52 LIBER II.
Ut Solomona pium, praeceptis dedita iustis, 710
Audiret; potior nunc est Solomone potestas
Et tamen obtunsae caecantur pectora plebis.
Expulsus si quando fugit de pectore daemon,
Quem turbat sanctus purgato corpore flatus,
Ille venenatis conlustrat passibus oras, 715
Qua nulla excurrit fontani gurgitis unda,
Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens.
Tunc repetit suetae sitiens babitacula mentis.
At si forte suis obnoxia corda venenis
Ornatuque levi ridentia limina cernit, 720
Adsociat septem similes glomerando furores
Yis inimica homini, penetratque in viscera serpens.
Sic genus hoc vero sensu cum degenerarit,
Vincula perpetuis deflebit subdita poenis."
Atque ea dum populis vitalia dicta frequentat, 725 Pro foribus mater cum fratribus adstitit illic Et miscere foris sermonem comminus orat. Talia tum matris mandatis dicta remittit: „Hic mecum genetrix, mecum germana residunt Corpora. Nam patria impletur cuicumque voluntas,730 IUe meo proprium conectit sanguine corpus, Et matris generisque mei sub nomine habetur.''
Progreditur templo terrarum lumen lesus Et maris extrema terraeque resedit in ora, Innumeraeque illuc plebis fiuxere catervae. 735
Ille sed excelsam scandens, quae proxima, puppim Litora complenti depromit talia plebi: „Ecce sator proprio commendat semina ruri; Illa cadunt diversa solo sortemque locorum Pro virtute ferunt. Nam sicubi trita viarum 740
Sub pedibus solido densetur limite tellus, Aeriis avibus dant nudam semina praedam. Ast ubi pertenui velantur pulvere saxa,
710 Salomona BM, id. 711 \\ 714 purgat M* \ prolato M*\\ 717 placitae MEMat V^ \\ 722 hominiq ; penetrat viscera M fl 723 mentis Jf, sensu \ degener errat B \\ 725 cum M |j 726 illi EM
i
V. 710—775. 53
Farra qiiidem viridem depromunt germinis ortum;
Sed quia nulla subest suci substantia glebis, 745
Inserto arescunt radicum fila calore,
Cunctaque mox a^icum labuntur acumina leto.
Seminibusque aliis contingunt aspera rura;
Sentibus hic spinisque feris velocius exit
Roboris augmentum frugemque internecat angens. 750
Uberibus vero dantur quae semina glebis,
Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
Incrementa sui centeno copia fetu.
Audiat baec, aures mentis qui gestat apertas."
Talia discipuli mirantes dicta requirunt, 755*
Implicitis populo cur clauderet omnia verbis
IUe sed amota credentum plebe profatur:
„Vobis, qui firmo robustam pectore mentem
Ad capienda Dei penetralia constabilistis^
Concessum est adytis penitus consistere regni; 760
Illis pro merito clauduntur lumina mentis.
Si quis babet dignus, capiet potiora redundans;
Qui vero expertes caelestis muneris errant,
Amittent etiam, proprium quodcumque retentant.
Idcirco obscuris coopertum ambagibus illum 765
Perstringit populum sermonis gratia nostri,
Ut dictum Esaiae merita de plebe recurrat:
En populi mentes velantur ad omnia crassis
Obicibus^ sensu ne tangant munera vitae.
Auribus adsistunt clausis oculisque gravatis, 770
Ne conversa bono sanetur noxia plebes.
Quam vestrae nunc sunt aures oculique beati!
Nam multi veteres iusti sanctique prophetae,
Quae vobis clarent, orarunt cernere dona.
Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus: 775
744 Terra — depromit M \\ 745 snci C^ T*, sicci Mat, siccis 0 (F^ dnris); cf. Prucl. Sym. II 1027 praefertile germen Lu- xuriat suco mox deficiente sub aestu || 749 his C\ hic || 757 Ille semota M, Ille sed amota C\ Ille sed admota B \\ 765 co- opertum C^ cooperta [| 766 Praestringit F^-*
54 LIBER II.
Quisque meum verbum summas dimittit in aures,
Nec sensus recipit stabili praecepta vigore,
Eripit illius totum de pectore daemon.
Hic agro est similis duro, qui germina farris
Exponit rapidis avibus sine fruge rapinam. 780
Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant,
Sed brevis est illis perceptae gratia frugis.
Nam si dura premat mentem strictura coercens,
Continuo trepidi produnt sibi credita leto.
His saxosus ager simili levitate virescit. 785
At spinosus ager curarum mole gravatis
Respondet, pressant quos pondera divitiarum.
Semina sic nostri sermonis pressa gravantur,
Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus.
Pinguia sic itidem paribus stant viribus arva 790
Illis, qui clarae capiunt praecepta salutis,
Quae penetrant animum sensu tractante tenaci
Centiplicemque ferunt virtutis robore frugem."
Haec tum discipulis plebique haec insuper addit.
„Agricolae simile est regnum sublime tonantis. 795 Ille iacit proprio mandans bona semina ruri, Sed post subripiens hominum insidiando sopori Trux inimicus adit, loliumque inspergit amarum. Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horror Processit, lolio messis maculata redundat. 800
Tum domino famuli mirantes talia fantur: Nonne bonum terrae semen per terga dedisti? Unde igitur lolio turpi tua rura gravantur? Sed iam, si iubeas, messem purgabimus omnem, Triticeusque nitor selecta sorde resistet. 805
Tum dominus miti contra sermone profatur; Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus
779 duroq; germine farris C^, duro qui germina calle 0 \\ 784 farra C^'^, loeto in ras. M, loeto B || 785 de vitaC^ pro levitate, quae lectio an vera sit dubium est \\ 791 clarae C^ V^ jl 792 tractante C^MatMpA, tractata || 797 subripiens 0 || 805 resistet C^V^, nitebit MatV\ nitescet
V. 776—829. 55
Crescere cum lolio. Pleno nam tempore messis Secretum lolium conexo fasce iubebo Ignibus exuri; at nostro de semine messor 810
Horrea nostra dehinc purgata fruge replebit.
Haut aliter simile est, cordis si panditis aures, Praeparvi grano regnum caeleste sinapi, Quod proprio insinuans disponit cultor agello. Seminibusque illud minus omnibus esse virentum 815 Creditur; at iusti mox incrementa viroris Sumpserit, erecto transcendit vertice cunctas Agrorum fruges, ramis ut plumea turba Conludat possitque umbras habitare virentes.
Fermento par est munus caeleste salubri, 820
Quod magna condit mulier sub mole farinae. Illa dehinc modico fermenti mixta calore Conducto, unius coalescit corpore massae."
Talia tum populo perplexis condita verbis Promebat, veteris quo possent dicta propbetae 825 Ordine saeclorum iussis concurrere rebus: Os aperire meum dignabor, condita mundi Convolvet ructans varii sermonis imago. Inde domum repetit serus turbasque reliquit.
813 sinapi C^B, sinapis H 829 victor C^-^Bod, serus || Sub-
scriptiones: EXPLT' INCPT: LIBER • TERTIVS C\ LIBER SECVNDVS EXPLICIT INCIPIT TERTIVS 31, EXPLICIT LIBER SECVNDVS : INCPT TERTIVS B
LIBER TERTIUS.
Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol. Discipuli rogitant, lolii quid quaestio vellet Et segetis; clarus quibus baec depromit lesus: Optima qui farris commendat semina glebis, Filius est bominis; mundum sub nomine ruris 5
Accipite, atque homines puro pro semine iustos. At lolium infelix cooperti daemonis arte Sunt bomines; inimicus erit, vis horrida, daemon; Extremus mundi finis pro tempore messis. Messores patrii venient per rura ministri, lo
Quos hominis natus proprii de corpore regni Colligere erroris laqueos labemque iubebit Collectosque simul rapidis exurere flammis. Dentibus his stridor semper fletusque perennis, Secretisque piis veniet lux aurea vitae, 15
Sedibus ut caeli vibrantur lumina solis.
Haec docuit patriamque redit servator in urbem. Illic expediens populis — mirabile dictu — lustitiae leges vitaeque salubria iussa, Virtutes patrias simul insinuando docebat. 20
Tunc livore gravi plebes commota suorum Praesentisque simul doni miracula volvens Et generis noti reputans ex ordine gentem, Haec inter sese mussanti voce volutant:
Inscript. vide antea. \\ 14 fletusque O^ luctusque MB \\ 17 servator C^-', salvator MR \\ 22 doni C^M, dni || 24 mussanti C^ F\ musitanti | susurrant B V^
LIBER III. V. 1—57. 57
„Nonne hic est fabri suboles, cui uomen loseph? 25 Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago? Unde igitur legis doctor tantaeque minister Yirtutis, cedit cui labes victa malorum?" Nazara sic plebes*, cui talia reddit lesus: „Temnuntur propriis miracula semper in oris 30
Et sine honore manent patria sub sede prophetae." Talibus indignans pressit sua munera Christus. Interea ad regem volitabat fama superbum, Quod mala cuncta illi virtus divina domaret. Sed putat Herodes^ leti quod lege remissus 35
Tanta ut lohannes virtutis dona teneret. Nam quondam cernens liventi pectore daemon, Erroris labem puris quod solveret undis lustus lohannes, damnis accensa malorum Tunc petit Herodem pestis saevissima regem 40
Et facile iniusti penetrans habitacula cordis Adcumulare feris subigit scelera impia gestis. Arserat inlicito Herodes accensus amore In thalamos fratris, casto quod iure vetabat Doctus lohannes. Feritas sed nescia Tecti 45
Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis Conubiis ipsumque super, qui prava vetabat, Carceris inmersit tenebris vinclisque gravavit. Sanguine nam iusti primo compressa timore Abstinuit sitiens feritas, quia magna prophetam 50 Plebis lohannem veneratio suscipiebat. Natali sed forte die cum laeta tyrannus Herodes celsis strueret convivia tectis, Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet, In medio iuvenum reginae filia virgo, 55
Alternos laterum celerans sinuamine motus, Compositas cantu iungit modulante choreas.
27 magister ELAdd^Ber \\ 28 laborum F^-*, malorura || 34 illi C'T, illic II 44 casto C»-»FS sancto || 47 qui MT*, quia [] 48 inmersum C, inmersit || 51 suspiciebat JferF* jj 53 mensis C^-^V^, sed cf. Verg.Aen. I 638: convivia tectis || 57 inngit C^- ^' ^ T Ber,
58 LIBER III.
Tpse sed in primis mirata virginis arte Attonitus stupuit; tum praemia cuncta patere luratus spondet, quaecumque puella petisset. 60
Illa sed horrendae servans scelera impia matris Urget, lohannis caput a cervice revelli^ Et lance inferri praesentia munera poscens. Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis^ lurandique memor iuris tamen imperat aegre, 65
Insontis caput inferri tradique puellae. Illa — nefas — matris scelerata ad gaudia portat. Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur.
Ille ubi cognovit iusti miserabile letum, 70
Deserit insonti pollutam sanguine terram Frondosaque latet secretae vallis in umbra. Sed populi immensae virtutis dona sequuntur. Ille ubi credentum turbas in valle remota Convenisse videt, morborum tabe repulsa 75
Corpora subiecit miseratus multa medellae.
lamque sub extremo labentis lumine solis Discipuli Christo suadent dimittere turbas, Ut sibi quisque paret quaerens per compita victum. Ille iubet cunctis ibidem convivia poni. 80
Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum Ni pisces geminos et farris fragmina quinque. „Hoc, inquit, satis est." Tum mox discumbere plebem Gramineisque toris iussit componere membra. Suspiciensque dehinc caelum genitore precato 85
Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes Dividit et dapibus mensas oneravit opimis. lamque expleta iacet — dictu mirabile — plebes, Reliquiasque dehinc mensis legere ministri Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent. 90 Cenantum numerus tum milia quinque virorum^ Praeterea populus matrum fuit et puerorum.
lusit MB II 59 parare ii!C=^ ^ Sg Ber \\ 63 poscens C^BV, poscit jj 86 Ille M II 91 Cena^tum B
y. 58—126. 59
Discipulis tunc inde iubet conscendere navem Et transire fretum, donec dimitteret omnes, In sua quemque, viros. Tum montis celsa petivit 96 Secretusque dehinc genitoris nomen adorat. lamque soporata torpebant omnia nocte, Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus lactata adverso surgentis flamine venti. Ast ubi iam vigilum quarta statione premebat loo Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus, Fluctibus in liquidis sicco vestigia gressu Suspensus carpebat iter — mirabile visu — ! lamque propinquabat puppi, sed nescia nautae Attoniti tremulo vibrabant corda pavore 105
Clamoremque simul confusa mente dederunt. Tum pavidis Christus loquitur: „Timor omnis abesto, Credentumque regat vegetans constantia mentem. En ego sum, vestrae doctorem noscite lucis." Olli confidens respondet talia Petrus: lio
„Si tua nos vere dignatur visere virtus, Me pariter permitte tuo super aequora iussu Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus." Annuit his Dominus; navem mox linquere Petrus Audet et innixus figit vestigia ponto. 115
Yerum ubi tantarum mentem miracula rerum Terrificant ventique minas crebrescere cernit, Paulatim cedunt dubio liquefacta timore Quae validum fidei gestabant aequora robur. lamque Simon medio submersus corpore clamat: 120 „Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!" Dextera confestim protenditur obvia Petro, Et dubitata fides verbis mulcetur amaris Ascensaeque rati contraria flamina cedunt. Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes 125 Cuncti, navigio socios quos casus habebat.
106 confusa mente voce C\ mente solum A Bar, voce 121 deripe V || 123 amoris corr. ex amaris C\ ainoris M
60 LIBER IIT.
Transierat tandem sulcans freta fervida puppis Optatumque gravis comprenderat ancora portum. Conveniunt populi rapido per litora xursu Portantes aegros vestisque attingere fila 130
Extrema exoptant miroque hoc munere cuncti Credentes referunt plenam per membra salutem.
Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi Captantes Christum promunt fallacia dicta: ,,Cur tua discipulos patitur doctrina labare 135
Praeceptis veterum? manibus quos cura lavandis Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas." Ille sub haec fatur: „Magis hoc est quaerere dignum, Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes. Namque Deus mortem defixa lege minatur, 140
Si genitor cuiquam verbo laedatur amaro Vel genetrix nati verbis pulsetur acerbis. Inrita vos istaec facitis perversa docendo. Quam manifesta vigent de .vobis dicta prophetae: Me populus summis labiis sublimat honore, 145
Sed diversa procul cordis secreta pererrant. Accipite ergo omnes auresque advertite cordis: Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis Sordibus aspergent vitaeve animove sedebunt. Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris, 150 Internam misere maculabunt edita mentem." Discipuli Christo memorant, quod verba loquentis Occulto traherent scribarum pectora risu. Ille dehinc: „Genitor plantarum semina noster Quae non ipse sui consevit in aequore ruris, 155
Abiciet penitus radicibus eruta longe. Caecum forte ducem caecus si nactus oberret, Decidet in foveam pariter demersus uterque."
136 nam curalfJR || 137 Praeteriit sumuntque J., praeterit sum. C^ Praeterit abs. MVJBer, Praeterit abs. vel ass. (| 142 verbis C\ dictis H 153 carpant F^ cufn glossa detrahant, captant Mat idiv. scr. carpant) || 157 Caecum — caecus G^ AMatBer, Caecus — caecum
V. 127—191. 61
Tunc petit absolvi Petrus, quid quaestio vellet,
Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset. 160
Tum sator aeternae respondit talia vitae:
„Vos etiam duro discluditis omnia corde
lussa nec admittit mentis dubitatio lucem.
Nam quaecumque hominum veniunt extrinsecus ori,
In ventrem cedunt animoque incognita currunt. 165
Quae vero interno concepta e pectore promunt
Ora bominum, mentem possunt aspergine labis
Polluere inmundoque hominem maculare piaclo.
Secreto cordis promuntur noxia vitae
Consilia et caedes et furta nefanda tororum 170
Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error
Et rabidae caelum pulsans vaesania vocis.
Haec sunt, quae maculant hominem, quae sordibus
implent. Inlotis autem manibus non polluit umquam Corporis arbitrio terrenum sumere victum." 175
Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Sjrorum Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis Crinibus et precibus natam causata iacentem « Yolvitur et tacitum non desinit anxia Christum Orare, ut mentem vexatam daemone saevo 180
Redderet et miserae tandem resipire liceret. Tunc etiam precibus sectantum discipulorum Respondit; proprias genitoris malle bidentes Cogere, quas vanus late disperserat error. Crebrius instanti tum talia fatur lesus: 185
„Natis quisque suis panem non detrahet umquam Et canibus iaciet." Tum talia femina fatur: „Micarum saltem canibus sua portio mensae Decidit et nihilo dominorum cena gravatur." Tum Dominus loquitur: „Veniant tibi digna salutis 190 Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae."
172 rapidae MEC^V^ \ vaesania C^' ^ (hic ves.), inaania |j 181 resipire C^- ^ resipere Mat, resipisse ft 190 Venient M Mttt
62 LIBER III.
Talia salvator verbis caelestibus edit Virginis et mentem discusso daemone virtus Complexam implevit donis fecunda salutis.
Inde Galilaeas repedat servator in oras 195
Praecelsique procul montis consedit in arce. Haut mora, conveniunt populi secumque trahebant Pars captos oculis et crurum debile vulgus Elinguesque alios morbique vocabula mille. Omnibus ille tamen languores dempsit amaros, 200 Viribus et validis, venerando munere, donat. Tum populi pariter miracula tanta frequentant Aeternoque patri laudes gratesque celebrant. Discipulos Christus cogens in vertice montis Secrete adloquitur: „Plebis miseratio multa est, 205 Tertia nam terris remeant iam lumina solis, Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum; leiunam nolim tantam dimittere plebem, Ne labor afficiat populos per longa viantes." Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes 210 Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos. Tui* populum iussit terrae per terga cubare, Quodque fuit totum propriis discerpere palmis; Et cunctae curat mensatim dedere plebi. Discipuli ponunt epulas populusque repletur 215
Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis Et sportas referunt cumulato pondere septem. Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe Nec numero quisquam matres puerosque notavit.
Inde Magedarum navi transcurrit in oras. 220
Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi Poscere temptantes instant caelestia signa. Sed Christus cernens fallacia pectora fatur: „Convexum quotiens claudit nox humida caelum, Si ruber astrifero procedit vesper olympo, 225
192 cael. edit F^, medicamina donat Mat, et voce locutua 0, sed C^ litteris cursivis anglosaxonicis in rasura scriptum \\ 196 conscendit Jf || 205 Secrete MBMat (-ae M), Secreto G^
y. 192—259. 63
Dicitis: Adveniet ventura luce serenum. lamque sub exortu solis ubi tristia rubro Nubila miscentur confusa luce colori, Dicitis, agricolis nautisque venire fragosam Ventorum rabiem tempestatumque furores. 230
Fallaces, nostis faciem discemere caeli, Saeclorum vero nescitis tempora signis Explorare suis? Sed vobis signa dabuntur, Quae maris immenso quondam venere profundo, Belua cum tenuit ventris sub carcere vatem.^' 235 Haec ait et propere puppis retinacula solvens Trans freta contendit rapido comprendere cursu Arva Philipporum sociisque haec talia fatur: „Sollicite vobis vitentur noxia farra Fermentumque ferox vestris avertite mensis. 240
Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi Admiscent escis falluntque in nomine panis. Cur vobis tacitas volvit cunctatio mentes? Proh! quam parva fides sensu torpente fatiscit! Dicitis aversi, navi quod tollere panes 245
Non fuerit vobis vacuum farrisque cavendas Insidias iubeam; meminisse et scire putabam, Quod panes quinque plebis mihi milia quinque Implerint dapibus cophinisque superflua tantis Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum, 250 Quattuor et rursum cenantum milia panes Quod facile implerint septem sportasque referri Vidistis rursus completas reliquiarum. Sed moneo istorum semper fermenta cavere." Discipuli tandem vitalia verba secuti 255
Doctrinam cemunt fermenti nomine dictam.
Inde ubi perventum liquidi per terga profundi Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura, Cogit concilium sectantum discipulorum
227 ubi C V\ si || 244 patescit M \\ 245 adversi V^ || 251 rursus M 11 254 caveri M
64 LIBER III.
Et quaerit, quem se populorum fama putaret. 260 Respondent, multas plebis tunc esse loquellas: Crebrius audisse et multos firmare, quod esset lustus lohannes, populos qui flumine lavit. Pars memorat volucris famae sibi cognita verba Heliam venisse iterum, quem praepete curru 265
Turbine caelesti quondam simulata quadrigis Astris inseruit rapidae vis fervida flammae. Hieremiam dixere alii, pars esse prophetam." Tunc Christus cunctis arridens pectore blando Conquirit, quae sit sententia discipulorum. 270
Sed stabilis Petrus: „Tu Sancti filius, inquit, Christus, magnifico terras qui lumine comples." Tum Dominus forti respondit talia Petro: „Petre beatus eris, nam talia pandere certe Humanus sanguis vel terrae portio corpus 275
Haut umquam poterit. Genitoris munera sola Possunt tam validum fidei concedere robur. Tu nomen Petri digna virtute tueris. Hac in mole mihi saxique in robore ponam Semper mansuras aeternis moenibus aedes. 280
Infernis domus haec non exsuperabile portis Claustrum perpetuo munitum robore habebit; Caelestisque tibi claves committere regni Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt; 285
Solverit et rursus tua quae sententia terris, Haut aliter venient caeli sub sede soluta. Sed vos discipuli Christum me dicere cunctis Parcite, quo soli cognoscant talia digni. lam lux adveniet properis mihi cursibus instans, 290 Moenibus in Solymis rabies cum prona furore Eximios vatum saturabit sanguine nostro. Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,
265 currum C\ curru V\ cursu; cf. Prud. Cath.VII 32\\ 282 robure M*, robur || 283 permittere MBV^Mat \\ 289 quod B V
V. 260—326. 65
Consurget radiis pariter redimita salutis Vita mihi cunctisque dabit sua munera terris." 295 Tum Petrus magno perculsus corda dolore: „Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis Monstra procul membris; nec fas est credere tantum, Nec tibi tam durus poterit contingere casus." Christus ad haec: „Procul hinc, inquit, procul effuge,
daemon. 300
Non divina tibi mentem prudentia tangit, Sed terrena sapis mollique timore tremiscis. . Sed si quis vestrum vestigia nostra sequatur, Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans Atque crucem propriam comitatibus addere nostris 305 Gaudeat, amissam redimet cui gloria vitam; Nam servata perit terris possessio lucis. Sed quid proficient saecli mortalia lucra, Si damnum subeant lucis vitaeque perennis? Vel quae digna queunt animae commercia poni? 310 Filius huc hominis veniet sub nomine patris, Caelestesque illum fremitu comitante ministri Stipabunt, reddetque hominum sua (Jebita vitae. Vera loquor: certos istic sub limine lucis Inveniam, caeli fulgens cum regna capessam." 315
Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum Lumina converso terras transcurrere caelo, Tum secum iubet abruptum conscendere montem Petrum Zebedeique duos per devia natos. Inde ubi perventum secreti montis in arcem, 320
Continuo Christus faciem fulgore corusco Mutatur, vestisque nivis candore nitescit. Respiciunt comites mediumque adsistere sanctis Heliae Moysique vident. Tum talia Petrus: „Respice, num nobis potius discedere longe, 325
An istic tantae spectacula cernere molis
296 percussus E*M \\ 301 Nihil M \\ 302 tremescis BM 309 vitae lucisque M || 322 vestemque C^ Mat \\ 324 Moysique M, Moisique C^
lurencus. 5
66 LIBER III.
Conveniat; trino tamen hic tentoria vobis, Si iubeaS; frondis faciam diversa paratu, Singula sub noctem quae vos aulaea receptent." Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes 330
Circumiecta oculis vestibat lumine montem, Et vox e medio lucis manifesta cucurrit: „Unicus hic meus est natus, mea sola voluntas; Huius iustitiam iusto comprendite corde." Discipuli pavido presserunt corpore terram, 335
Nec prius e prono vultus sustollere casu Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu Demulcens blandis firmasset pectora verbis: „Surgite et abiectum fortes calcate timorem Nec cuiquam praesens pandatur visio verbis, 340
Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet In lucem referens mortis de sede tropaea." Consurgunt solumque vident et voce requirunt, Cur scriptis veterum scribarum factio certet, Heliam primum caeli de sede reverti 345
In terras Christique dehinc consurgere lucem. Christus ad hae^: ^Yeniet certo sub tempore iussus Helias reddens mox omnia debita saeclo. Sed si quis credit, iam venerat ante renascens, Ignotum veluti rabies quem caeca furoris 350
Demersit leto; mox saevior altera caedes En hominis nato trucibus laniatibus instat."
Haec ait et populum repetit montemque relinquit. Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus Vir senior precibus Christum veneratus adorat: 355
327 trino C^ Mat VAT* || 331 vesti|!jlbat ME \\ 333 sola C^M, summa || 339 et 340 siw toco desunt et in marg. inferiore suppleti sunt, pro quibus legitur: Horomatis huiusce expertes facite cunctos M; idem post 340 leg. JRH (Horomatisque huius), post 339 MpV^PAL {sine ce) BC\ post 342 Add\ deest C- MatV^T* Sg*; vers. spurius a Beda, JRetract. in Act. Ap. IX 11 et 12 tamquam genuinus luvenci aUegatur sic: Horomatis huius expertes reddite cunctos et sic legitur in codicibus lu- venci Hl Add^ \\ 347 iussus C\ iustus
V. 327—390. 67
„Davidis suboles, hominum lumenque salusque, Te precor, horribilem nati de corpore morbum Proturbes, reddasque seni solatia vitae. Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte Torquet et in liquidas deiectum proicit undas, 360 Aut miserum medio proiectum volvit in igni. Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter Conisi nulla in solidum mihi dona dederunf Tum Christus magno commotus corda dolore: „0 gens nullius fidei, gens effera semper, 365
En etiam patiar, vobiscum me fore terris?^' Sic ait et puerum mandat perferre parenti Ante suos vultus. Tum vocis pondere multo Incubuit mentisque simul convulsa venena Daemonis horrendi purgato corde fugavit. 370
Discipuli rogitant, cur non successerit illis Eiusdem pueri totiens temptata medella. Respondit Dominus: „Labat quia pectore vestro Instabilis fidei nutans per lubrica gressus. Nam si certa foret credendi portio vobis, 375
Instar quae minimi posset praestare sinapi, Istius hinc montis possetis vellere verbo Inque alias sedes cunctam transvolvere molem. Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque Multaque robusti ieiunia pectoris arcent." 380^
Inde Capharnaum gradiens pervenit ad oras. Convenere Petrum, quibus instat cura tributi, Solvere poscentes solitum pro nomine Christi. Ille sed ad Petrum conversus talia fatur: .„Dic, inquit, reges quorum dependere natos 385
Externos propriosne sibi iussere tributa?" Respondit Petrus: ^Alienos solvere certum est." „Cemis, ait Christus, natum non solvere regis; Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum: En maris undisoni rupes quae prodit in altum 390
376 sinapi^ sinapis || 379 fideque C^MB, fidesque F»T**;| 381 pervenerat oras MC^VW 390 in aequor M, div. scr. in li
5*
68 LIBER UI.
Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo
Stamine setarum conexus praecipitetur.
Haeserit et curvo qui primus acumine piscis,
Huius pandantur scissi penetralia ventris;
Illic inventum duplex dissolve tributum." 395
Discipuli post inde rogant, quis maximus alto In caeli regno meritis pro qualibus esset. Tum Christus medio puerum consistere coetu Praecipit et placido doctor sermone profatur: „Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem, 400 Istius en pueri similem se moribus aptet. Erroris laqueos saeclis increscere certum est, Sed tamen infelix, per quem generabitur error. Qui vero e parvis istis deceperit ullum, Si sapiat, nectat saxo sua colla molari 405
Praecipitemque maris sese iaculetur in undas. Nec quisquam fastu parvos contempserit istos. Horum custodes caelesti in sede tuentur Altithroni vultum genitoris sidera supra. Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent 410 Centum balantes, unam cum forte seorsum Nescius error habet, quaesitor deserit omnes Unius et totis lustrat vestigia silvis, Illam si magno possit reperire labore, Laetitia inventae maior tum nascitur agnae, 415
Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit. Ex istis parvis genitor sic perdere quemquam Non patitur gaudetque suis increscere regnis."
„Si fratrem proprium delicto commaculatum Cemis, secreto mox dictis corripe solus. 420
Si tua verborum patiens moderamina laudat,
inter 394 et 395 inserta sunt haec: Imventumquedragmum illius ihis apertis Prome et te illum pr§be poscentibus num- mum M {in marg. C^T); priora etiam in C^ Bod \\ 400 et 401 iransmutatiM \\ 401 En huius— se fingere certet V^Mat |1 416 recedit G^BodMet\\ 419 proprio M**R [| 420 secretom corr. in secretum C\ secretim V^Mat, secretis BC^
V. 391—456. 69
Labentis mentem frater lucrabere fratris.
Sin tua solius contemnit verba relinquens,
Tunc alius pariter monitor pia iussa frequentet.
Sed si discutiet doctorum frena duorum, 425
Tunc ad concilium referantur crimina plenum,
Ut populi saltem sanetur pondere victus.
Sin et multorum contempserit efferus ora,
Sit tibi diversae multatus nomine gentis.
Namqu.e in concilium semper praesentia nostra 430
Adveniet mediumque duum me stare necesse est,
Sive trium fuerit coetus sub nomine nostro.''
Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat, Vel septem lapsus hominum si ferre liceret. Christus prosequitur: „Non septem crimina tantum, 435 Sed decuplata super donentur vulnera fratri."
„Nam caeli regnum domini praedivitis aulae Consimile est, nummi rationem qui sibi poni lusserit et servum debentem multa talenta Praecipit abreptum cum coniuge progenieque 440
Atque opibus cunctis venali nomine sisti. Tum servus dominum prostrato corpore adorat Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas, Omnem nummorum domino dissolvere summam. Commovit dominum famuli miseratio flentis 445
Cunctaque trans meritum concessit debita servo. Ille sed egrediens conservum limine in ipso Nactus constringit; tum debita fortior urget Persolvi precibusque locum truculentus abegit, Carceris et mersum tenebris poenisque premebat. 450 Quae postquam dominus famulorum noscere verbis Incipit, adducto ingessit iustissima servo Dicta dolens iramque movet iussisque severis In tormenta ferum detrusit cuncta revolvens Debita, dum dignis lueret per vincula poenis. 455 Sic vobis faciet genitor, qui culmina caeli
423 reluctans M in ras. T\\ 429 divisae MV^MoAL || 434 si forte C»
70 LIBER Iir.
Possidet, inmites saeTO si pectore fratrum Peccata orantum dure punire voletis.'^
Talia dicta dedit; Galilaeaeque arva reliquit ludaeamque petit, qua pinguia rura silenter 460
Agmine lordanes viridis perrumpit amoeno. Nec minus in stratis aegros donare salute, Sublimisque patris concedere munera praestat. Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt, Coniugis an liceat reiectum scindere vinclum, 465 Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti. Haec ubi percepit, depromit talia Christus: ^jPrincipio Deus in terris par dispare sexu Constituit iussitque uno de corpore necti Amborumque animas iunctis inolescere membris. 470 Quod Deus ergo iubet proprio concrescere verbo, Inlicitum est hominum foedo secernere luxu. Moyses praecepit, quod pectora dura videret, Scribere discidium, quo saxea corda revinci Per proprios apices possent sub iudice flamma. 475 Nam temere exsolvet casti qui iura cubilis Alteraque illius thalamis sociabitur uxor, Crimen adulterii populo sub teste subibit." Discipuli referunt: „Urget lex ista virorum Servitiique premit non aequo pondere partem, 480 Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis." Respondit Dominus: „Non omnes pondere tanto Subicient umeros, lectae sunt talia dona Virtutis. Trino truncantur corpora more, Quae nuUa gaudent genitali lege tororum. 485
Namque alios tales progigni in luminis oras Comperimus; plerosque hominum vis ferrea sexu Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.
459 Galile§que 3IBBTAdd'-\ Galilgaque C\ Galilea- que I arva, rura AL \\ 462 pratis M \ aegris — salutem B V^A \\ 463 perstat M || 470 animos M || 475 flammae B V, flamma i| 488 Exsuit C
V. 457—520. 71:
Quisque capax fuerit, celsa virtute capessat, 490
Quod paucis lectisque Deus vult pandere munus." Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum Cum precibus laetis certatim liinc inde ferebat, Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet, Increpat ac tales adfirmat regna mereri 495
Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas Inponit redditque ulnis portare parentum.
Ecce sed e populo iuvenis, cui rura domusque Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens, Accedit Christumque palam submissus adorat: 500 „0 bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur, Ut mihi perpetuam liceat comprendere vitam?" His auctor vitae tum talia reddit lesus: „Nunc demum quaeris, veteri quae lege tenentur? Non hominis perimes vitam^ non furta tororum 505 Invades, quaestumve alienis noxia rebus Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris. Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore, Proximus et puro pro te tibi cedat amore." Ille dehinc: „Istaec semper mihi perpete cura 510 Observata reor, sed ne quid forte relictum Desit, praesenti liceat me voce moneri." Tum Christus fatur: „Nunc si perfecta requiris Prendere praecelsis meritis fastigia vitae, Omnia, quae proprio retines sokis dominatu, 515
Distrahe et ad miseros confer securus egentes. Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce Virtutisque tenax vestigia nostra sequeris." Haec adolescentis veniunt ubi dicta per aures, Deiecit vultum tristisque in tecta refugit. 520
493 l^ti — ferebant C\ ferebant etiam MatV'AC^*\\4:97 humeria VMat \\ 499 gazaestabat C\ gazae stabat MetAdd^''^, gazis stabat Mat, gazi stabat T* (gazg T**), gaza distabat M BMp*AV^ {Beda in Keilii Gramm. latt. VII p. 233), gaze ad- stabat V^B*, Huemer 1. c. gaza astabat || 509 frater C^'^"3Iat, puro Ij 510 cuncta istaec V^*^* (istec)
72 LIBER III.
Tum sic discipulis vitae spes unica fatur: ^Difficile est terris adfixos divite gaza Avelli caelique leves in regna venire. Nam citius tenuis per acus transire foramen Deformis poterunt immania membra cameli, 525
Quam queat ut dives caelestia regna videre." Talibus attoniti comites stupidique silebant, Volventes quae tanta foret sub pectore virtus HumanO; talem possit quae prendere vitam. Respicit aeternae iustorum gloria vitae 530
Atque ait: „Haec homini forsan videantur acerba, Sed Deus electis facilem praepandit in aethra Possibilemque viam, virtus quam celsa capessaf
Tum Petrus fidei munitus moenibus infit: „Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim, 535
Et tua iussa sequi nobis spes unica restat. Quid nostris animis superest? Dic, Christe; precamur." Talibus ad Petrum verbis respondit lesus: „Vos quicumque meum mentis penetralibus altis Credentes servatis iter, cum sederit alte 540
Progenies hominis, celso quem cinget honore Maiestas, bis sex illic pulcherrima virtus Constituet vobis sublimi in vertice sedes, ludiciumque hominum pariter tractare licebit. Hic quicumque sui linquet generisque domusque 545 Gazas adfectusque omnes pro nomine nostro, Centiplicata dehinc capiet vitaraque perennem. Primorum meritum postremi transgredientur, Ultima praeteriti capient vix pi*aemia primi."
„Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum 550 Pinguibus in campis late vineta coronant; Hic ubi progressus primo cum lumine solis, Conduxit iuvenum fortissima robora pactus Unius in lacis certa mercede laborem, Et sua tum iussit cultu vineta polire. 555
554 laborum MEAL
V. 521—589. 73
Ipse sed egrediens, ubi tertia venerat hora, Invenit ecce alios operique adcrescere iussit, Pro meritis operum promittens praemia digna; Illi non aliter laeti praecepta sequuntur. Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora, 560 Haut secus hinc alios iuvenes conducere pergit. Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est, Tunc alios pariter conductos iussit adire. Ultima labentis restabat portio lucis; Egressus cemit iuvenes causasque requirit, 565
Cur pigris manibus torperent otia lenta. Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent Xulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri Tunc etiam iussit. Sed vespere protinus orto Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem 570 Aequalique omnes portarent praemia nummo. Tunc manus illa virum, prima quae luce laborem Sustulerat factisque diem toleraverat aequum, Indignans secum tali cum murmure fatur: Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum, 575 Ultima quos operis sero coniunxerat hora. Tum dominus ruris sedato pectore fatur: Inlibata tibi mercedis portio salvae Redditur et pacti servantur iura fidelis. Istis de nostro liceat concedere tantum, 580
Extima quos operis glomeravit portio ruri. Nam multos homines dignatio sancta vocavit, E quis perminimam dignum est secernere partem." Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum Adloquitur solisque iterum regionibus infit: 585
„Ingredimur gnari truculentaque moenia adimus. Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis, Scribarum procerumque ferens ludibria membris, Adfixusque cruci post tertia lumina surget."
575 ut nos M || 576 coniuncxerat C^ || 581 Ultima MEL C^ II 585 solisque C^MT*^ solitisque RMatV^L, BOlimiBque 1 iteris MV'ALT*BMp
74 LIBER III.
Hic tum Zebedei coniunx submissa rogabat, 590
Ut Christo medio caeli sublimis in arce
Felices nati dextra laevaque sederent.
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent^
Quem sibi praeceptis instaret sumere patris.
Respondent se posse simul. Tum talia Christus: 595
„Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis
Sedibus aequali mecum considere honore
Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere virtus.