Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 10)
Ergo qui sit gladius in terra, quae proprietas nominum, et in numero quinque quae ratio, et quomodo tres in duos, et duo super tres dividendi, et quatenus homini domestici ejus inimici, contuendum est.
Gladii natura. Dei verbum significat. In Adam ante peccatum tria, in posteris quinque. --Et singularum quidem rerum, et universae quaestionis primum natura est explicanda: nec minus intelligentiam nostram sensus et superior et consequens adjuvabit. Gladius telorum omnium telum acutissimum est, in quo sit jus potestatis, et judicii severitas, et animadversio
peccatorum. Et hujus quidem teli nomine novi Evangelii praedicationem appellatam, frequens in prophetis auctoritas est. Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio: qui gladius missus in terram est, id est, praedicatio ejus hominum corporibus infusa. Hic igitur quinque habitantes in una domo dividit, et dividit tres in duos, et duos super tres. Sed tria tantum in homine reperimus, id est, et corpus et animam et voluntatem. Nam ut corpori anima data est, ita et potestas utrique utendi se ut vellet indulta est: atque ob id lex est proposita voluntati. Sed hoc in illis deprehenditur, qui primi a Deo figurati sunt, in quibus coeptae originis ortus effectus 719 est, non traductus aliunde. Sed ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus
generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae infidelitas; ab his enim ortum per transgressionem primi parentis accepimus. Nam voluntas unicuique sua adjacet. Ergo jam unius domus quinque sunt: pater corporis peccatum, mater animae infidelitas, et accedens voluntatis arbitrium, quod totum hominem quodam conjugii sibi jure distringit. Huic infidelitas socrus est, quae nos ex ea natos, atque a fide metuque Dei peregrinantes accipiens, ut inter infidelitatem voluptatemque possessos, et in ignoratione Dei et in omnium vitiorum oblectatione detineat.
Regenerationis effectus. Concupiscentiae lucta in regeneratis. --Cum ergo innovamur baptismi lavacro per verbi virtutem, ab originis nostrae
peccatis atque auctoribus separamur; recisique quadam exsectione gladii Dei, a patris et matris affectionibus dissidemus: et veterem cum peccatis atque infidelitate sua hominem exuentes, et per Spiritum anima et corpore innovati, necesse est ut ingeniti et vetusti operis consuetudinem oderimus. Et quia corpus ipsum per fidem mortificatum, in naturam animae, quae ex afflatu Dei venit (quamvis id ipsum adhuc in materia sua exstet), evadat; quia communio ipsis invicem concilietur ex verbo: idcirco jam unum atque idem cum anima velle coepit effici, scilicet ut illa est spiritalis, quibus libertas voluntatis a socru
sua, id est, ab infidelitate divisa, jus suum omne concedit: ut quod erat libertas voluntatis, deinceps animae sit potestas. Fitque gravis in domo una dissensio, et domestica novo homini erunt inimica: quia ille per verbum Dei divisus ab illis, manere et interior et exterior , id est, et corpus et anima, in spiritus novitate gaudebit: ea vero, quae ingenita et a quadam prosapiae antiquitate deducta, consistere in his quibus oblectata sunt concupiscent. Et origo carnis et origo animae et libertas potestatis in duos dividentur, animam scilicet et corpus hominis novi, quae unum atque idem velle coeperunt: divisique tres duobus subjacebunt, in dominatum eorum de Spiritus novitate potioribus. Et idcirco illi, qui domesticas nominum charitates
dilectioni ejus praetulerint, 720 futurorum bonorum indigni erunt haereditate.
Crux, sacramentum fidei. --Pergit deinde eodem praeceptorum et intelligentiae decursu. Nam postea quam relinquenda omnia quae in saeculo carissima sunt imperaverat; adjecit, Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus : quia qui Christi sunt, crucifixerunt corpus cum vitiis et concupiscentiis. Et indignus est Christo, qui non crucem suam, in qua compatimur, commorimur, consepelimur, conresurgimus, accipiens, Dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate victurus.
Mortem infert vitiis, mortis aufert metum. -- Qui invenerit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit
animam suam propter me, inveniet eam . Verbi scilicet potestate, et veterum divisione vitiorum, proficiet lucrum animae in mortem, et damnum in salutem. Ergo suscipienda mors est in novitate vitae, et cruci Domini configenda sunt vitia: et adversus persequentes, contemptu praesentium, gloriosae confessionis retinenda libertas est, et damnosum animae lucrum refugiendum: scientes cuiquam jus in animam non relinqui, et detrimento brevis vitae, foenus immortalitatis acquiri.
Christus qui mediator. -- Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit . Universis doctrinae affectum et praeceptorum sedulitatem impendit. Et qui periculum non recipientium apostolos excussi pulveris testimonio
denuntiasset, recipientium, meritum ultra gratiam sperati officii commendat: docetque in se etiam mediatoris officium, qui cum sit receptus a nobis, atque ille profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus
in nos sit. Atque ita qui apostolos recipit, Christum recipit; qui vero Christum recipit, patrem Deum recipit: quia non aliud in apostolis recipit, quam quod in Christo est, neque in Christo aliud est, quam quod in Deo est: perque hunc ordinem gratiarum, non aliud est apostolos recepisse, quam Deum; quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitet.
Plures consequendae aeternitatis occasiones. -- Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet . Qui prophetam recipit, habitantem recipit in propheta: fitque prophetae mercede dignus, prophetam prophetae nomine recipiens. Par quoque recepisse justum merces deputatur, fitque justus ex honore justitiae. Ac sic consummatur justitia ex fide, et mercedem acquirit officium,
plures consequendae aeternitatis occasiones Deo largiente: quando in recipiendo justo et propheta, ipse reverentiae affectus et justi honorem accipiat et prophetae.
Obsequium sub religionis opinione delatum indigno, mercede non fraudatur. -- Et quicumque potum dederit uni ex minimis isti calicem aquae frigidae, et reliqua . Non inane esse bonae conscientiae opus docuit, neque spem fidei alienae infidelitatis crimine laborare. 721 Providens enim plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, eosdemque diu fallere diuque mentiri, tamen obsequium, quod ipsis sub religionis opinione delatum sit, mercede operis sui speique non fraudat. Nam licet ipsi minimi essent,
id est, peccatorum omnium ultimi (minimum omnium autem est, quo minus nihil aliud est), non inania tamen in eos etiam levia, quae sub frigidae aquae nomine designat, officia esse decernit. Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor praestitus est. Atque ita probitatem obsequentis, fallentis de se probra non laedunt: cum mercedem suam dantis fide, non assumentis mendacio consequatur.
CAPUT XI. Joannes de carcere ad Jesum mittit, et Jesus de Joanne ad turbas loquitur. Item confessio Jesu ad Patrem.
Joannes Christum non ignoravit. -- Joannes cum audisset in carcere opera Christi, mittens ad eum discipulos suos, ait illi: Tu es qui venturus es,
an alium exspectamus ? Joannes detentus in carcere Dominum ignorat? et propheta tantus Deum suum nescit? Atquin venturum ut praeitor nuntiavit, consistentem ut propheta agnovit, adeuntem
ut confessor veneratus est. Unde tam variae et tam abundanti ejus scientiae error obrepsit? Sed consequens de eo Domini testimonium sentiri hoc ita non sinit. Neque sane credi potest, Spiritus sancti gloriam in carcere posito defuisse, cum Apostolis virtutis suae lumen esset in carcere positis ministraturus.
Legis forma fuit. Legis opus. Cur Joannes ad Christum misit. --Sed praebetur in his, quae in Joanne gesta sunt, intelligentia amplior: et cum facti efficientia, gratia in eo expressa sentitur; ut propheta ipse, ipso quoque conditionis suae genere prophetaret, quia in eo forma legis elata est. Christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum coelorum spopondit: et
Joannes totum hoc opus legis explevit. Igitur cessante jam lege, quae peccatis plebis inclusa, et populi vincta vitiis, ne Christus posset intelligi, vinculis et carcere continebatur. Ergo ad Evangelia contuenda lex mittit: ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis; et quod intra eam peccatorum fraude sit vinctum, per intelligentiam libertatis evangelicae absolvatur. Tali igitur Joannes exemplo, non suae, sed discipulorum ignorantiae consulit: ipse enim venturum in remissionem peccatorum praedicavit. 722 Sed ut scirent non alium a se praedicatum, ad opera ejus intuenda discipulos suos misit: ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent, neque Christus alius exspectaretur, quam cui testimonium opera praestitissent.
Scandalum crucis praedicit Christus. --Et cum totum se Dominus rerum miraculis prodidisset, caecorum scilicet visu, claudorum cursu, leprosorum curatione, surdorum auditu, voce mutorum, vita mortuorum, pauperum praedicatione; ait, Beatus qui in me non fuerit scandalizatus . Numquid aliquid jam in Christo erat gestum, quod Joannem scandalizaret? Non utique. Nam in ipso doctrinae suae cursu et operis morabatur. Sed superioris sententiae vis et proprietas contuenda est, quid illud sit quod pauperes bene nuntiantur; id est, qui perdiderint animam, qui crucem suam acceperint et sequentur, qui humiles spiritu fient, quorum regnum praeparatur in coelo. Ergo quia in Domino haec passionum
sua plurimis scandalum; beatos eos professus est, quorum fidei nihil tentamenti afferret crux, mors, sepultura. Itaque cui rei Joannes cavisset ostendit, dicens beatos eos, quibus aliquid in se scandali non fuisset: quia metu ejus discipulos suos Joannes, ut Christum audirent viderentque, misisset.
Arundo quos significet. --Ac ne istud referri ad Joannem posset, tamquam aliquid scandalizatus esset in Christo; abeuntibus illis, ad turbas de eo locutus est: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri ? Desertum sancto Spiritu vacuum sentiendum est, in quo habitatio Dei nulla sit. In arundine enim homo talis ostenditur, de gloria saeculi vitae suae inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus; exterior placens, et
nullus interior; ad omnem ventorum motum, id est, immundorum spirituum flatum movendus, neque ad consistendi firmitatem valens, et animi medullis inanis. Ergo cum dicit: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? hoc loquitur: Numquid existis videre hominem cognitione Dei vacuum, et ad immundorum spirituum flatum vagantem? Nam increpantis affectu potius quam confirmantis hoc loquitur: ostendens scilicet non eum in Joanne conspici, qui et inanis et mobilis sit.
Corpora luxu dissoluta domus sunt daemonum. -- Sed quid existis videre? Hominem, mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt . Vestem ambitum corporis quo induitur 723 anima significat, quod luxu ac lasciviis mollescat.
Sed qui vestiti mollibus sunt in domibus regum sunt. In regibus, transgressorum angelorum nuncupatio est: hi enim saeculi sunt potentes, mundique dominantes. Ergo vestiti mollibus in domibus regum sunt, id est eos, quibus per luxum fluida et dissoluta sunt corpora, esse daemonum habitationem, consimilem sedem propositis suis atque operibus eligentium.