Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAPUT PRIMUM. De nativitate Christi, et de Magis cum muneribus, ac de infantibus occisis.

Christi ex regio et sacerdotali genere ortus.-- Gradum, quem Matthaeus in ordine regiae successionis ediderat, Lucas in sacerdotali origine computat. Quem dum uterque dinumerat, cognationem in Domino utriusque tribus uterque significat. Recteque

generationis gradus ponitur: quia sacerdotalis et regiae tribus societas per David ex conjugio inita, jam a Salathiel in Zorobabel confirmetur ex genere. Atque ita dum Matthaeus paternam originem, quae ex Juda proficiscebatur, recenset, Lucas vero acceptum per Natham ex tribu Levi genus edocet ; suis quibusque patribus Domino nostro Jesu Christo, 669 qui est aeternus et rex et sacerdos, etiam in carnali ortu utriusque generis gloriam probaverunt. Quod vero Joseph potiusquam Mariae nativitas recensetur, nihil refert: eadem enim est totius tribus atque una cognatio. Exemplum autem etiam Matthaeus et Lucas dederunt, patres invicem appellantes, non tam genere quam gente: quia ab uno tribus coepta, sub unius successionis et originis familia

continetur. Cum enim filius David atque Abrahae esset ostendendus, quia ita Matthaeus coepit; Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abrahae : non differt quis in originis numero atque ordine collocetur, dummodo universorum familia coepta esse intelligatur ab uno. Ita cum ejusdem tribus sit Joseph et Maria; dum profectus esse ex Abrahae genere Joseph ostenditur, profecta quoque docetur et Maria. Haec enim in lege ratio servata est, ut si mortuus sine filiis familiae princeps fuisset, defuncti uxorem posterior frater ejusdem

cognationis acciperet, susceptosque filios in familiam ejus qui mortuus esset 670 referret : maneretque ita in primogenitis successionis ordo, cum patres eorum, qui post nati essent, aut nomine haberentur, aut genere.

Cur generationes quaedam omissae. Cur quatuordecim ubi tantum tredecim recensentur.-- Sequens illud est, ut quia diximus, secundum rerum fidem, generationis istius ordinem nec numero sibi nec successione constare; hujus quoque rei ratio afferatur. Non enim levis causa est, ut aliud in narratione sit, aliud fuerit in gestis; et aliud referatur in summa, aliud vero teneatur in numero. Namque ab Abraham usque ad David quatuordecim generationes enumeratae sunt, et David usque ad transmigrationem

Babylonis generationes quatuordecim, cum in Regnorum libris decem et septem deprehendantur. Sed in hoc non mendacii aut negligentiae vitium est. Tres enim ratione praeteritae sunt. Nam Joras genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joam, Joas deinde Amasiam, Amasias autem Oziam . Et in Matthaeo Joras Oziam genuisse scribitur, cum quartus ab eo sit. Hoc ita ( supple, factum est), quia ex gentili femina Joras Ochoziam genuit, ex Achab scilicet domo: dictumque erat per prophetam, non nisi quarta generatione in throno regni

Israel quemquam de domo Achab esse sessurum. Purgata igitur Achab familia gentili, tribusque praeteritis, jam regalis in quarto generationum consequentium origo numeratur. Quod vero usque ad Mariam generationes quatuordecim esse scribuntur, cum in numero tredecim reperiantur; nullus error esse poterit scientibus non eam solum esse Domino nostro Jesu Christo originem, quae coepit ex Maria; sed in procreatione corporea, nativitatis aeternae significantiam comprehendi.

In eos qui nolunt Mariam virginem permansisse.-- Generationis autem ratio simplex est. Nam conceptum ex Spiritu sancto, natum ex Maria virgine, omnium opus prophetarum est. Sed plures irreligiosi, et a spiritali doctrina 671 admodum alieni,

occasionem ex eo occupant turpiter de Maria opinandi, quod dictum sit, Priusquam convenirent, inventa est in utero habens : et illud, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam : et illud, Non cognovit eam donec peperit

; non recordantes desponsatam fuisse, et dictum hoc Joseph volenti eam abjicere; quia justus ipse nollet in eam lege decerni. Igitur ne qua de partu ejus ambiguitas existeret, ipse concepti ex Spiritu sancto Christi testis assumitur: dehinc quia desponsata esset, in conjugem recipitur. Cognoscitur itaque post partum id est, transit in conjugis nomen. Cognoscitur enim, non admiscetur. Denique cum transire Joseph ad Aegyptum admonetur, ita dicitur: Accipe puerum et matrem ejus; et, Revertere cum puero et matre ejus ; et rursum in Luca : Et erat Joseph et mater ejus. Et quotienscumque de utroque fit sermo, mater potius Christi, quia id erat; non uxor Joseph est nuncupata, quia non erat. Sed haec quoque ab angelo ratio servata est: ut cum desponsatam cum justo Joseph significabat, conjugem nuncuparet. Nam ita ait: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Ergo et conjugis nomen sponsa suscepit, et post partum in conjugem recognita tantum Jesu mater ostenditur: ut quemadmodum justo Joseph deputaretur ejusdem Mariae in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matre virginitas.

pravissimi hinc praesumunt opinionis suae auctoritatem, quod plures Dominum nostrum fratres habuisse sit traditum. Qui sit Mariae filii fuissent, et non potius Joseph ex priore conjugio suscepti; numquam in tempore passionis Joanni apostolo transcripta esset in matrem, Domino ad utrumque dicente: Mulier, ecce filius tuus ; et Joanni: 672 Ecce mater tuas nisi quod ad desolatae solatium, charitatem filii in discipulo relinquebat.

Magorum fides et munera quid indicent.-- Stellae autem ortus primum a Magis intellectus, indicat mox gentes in Christum credituras, et homines professionis longe a scientia divinae cognitionis aversae, lumen quod statim in ortu ejus exstitit cognituros.

Denique oblatio munerum intelligentiam in eo totius qualitatis expressit: in auro regem, in thure Deum, in myrrha hominem confitendo. Atque ita per venerationem eorum, sacramenti omnis est consummata cognitio: in homine mortis, in Deo resurrectionis, in rege judicii. Quod vero repetere iter, atque ad Herodem in Judaeam redire prohibentur : nihil a Judaea petere scientiae agnitionisque permittimur, sed in Christo salutem omnem et spem locantes, admonemur prioris vitae itinere abstinere.

Quid fuga Christi in Aegyptum. Innocentes, martyres.-- Parante autem Herode parvuli necem, Joseph per Angelum monetur, ut eum in Aegyptum transferat : Aegyptum idolis plenam, et

omnigenum deum monstra venerantem. Jam post Judaeorum insectationem, et in exstinguendo eo profanae plebis assensum, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas transit: et Judaeam relinquens, ignoranti eum saeculo colendus infertur, Bethlehem, id est, Judaea, martyrum sanguine redundante. Herodis vero furor et infantium interfectio, populi Judaici in Christianos saevientis est forma: existimantis se beatorum Martyrum caede posse in omnium fide et professione Christi nomen exstinguere.

Ecclesia dolet Judaeorum perditionem.-- Sed gloriosus per prophetam neci eorum honor redditur, dicentem, Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos: et noluit consolari,

. Rachel Jacob uxor fuit diu sterilis; sed nullum ex his quos genuit amisit. Verum haec in Genesi Ecclesiae typum praetulit. Non igitur illius vox et ploratus auditur, quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed hujus Ecclesiae diu sterilis, nunc vero fecundae. Hujus ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur; sed quia ab his perimebantur, quos primum genitos filios retinere voluisset. Denique consolari se noluit quae dolebat. Non enim non erant ii, qui mortui putabantur; in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae.

673 CAPUT II. De Jesu regresso ex Aegypto, et de praedicatione Joannis et baptismo ipsius, et de Domino baptizato.

Joseph apostolorum typus.-- Post quae, mortuo Herode, Joseph per Angelum monetur, ut in Judaeam cum puero et matre ipsius redeat . Et revertens cum Archelaum Herodis filium regnare audisset, timuit eo venire : et per angelum monetur, ut in Galilaeam transeat, et in regionis ejus civitate Nazareth inhabitet. Reverti ergo ad Judaeam monetur: et reversus timet. Et rursum visu admonitus, transire ad regionem gentium jubetur. Sed aut timere eum qui admonitus sit non oportuit,

aut per angelum deferri admonitio mox mutanda non debuit. Verum typica ratio servata est. Joseph enim apostolorum habet speciem, quibus Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo, id est, populo ejus in passione Domini deperdito, Judaeis praedicare sunt jussi; missi enim erant ad oves perditas domus Israel: sed manente haereditariae infidelitatis dominatu metuunt et recedunt. Admoniti per visum, sancti scilicet Spiritus donum in gentibus contemplantes, ad eas transferunt Christum, Judaeae missum, sed vitam et salutem gentium nuncupatum.

Joannis locus, praedicatio, vestitus, cibus.-- In diebus illis venit Joannes praedicans in deserto Judaeae, dicens, Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum

coelorum, etc. . In Joanne locus, praedicatio, vestitus, cibus est contuendus: atque ita, ut meminerimus gestorum veritatem non idcirco corrumpi, si gerendis rebus interioris intelligentiae ratio subjecta sit. Fuerant enim praedicanti et locus opportunior, et vestitus utilior, et cibus aptior: sed subest gestis rebus exemplum, et in eo operatio ipsa meditatio est. Nam et ad desertam Judaeam venit, desertam Dei frequentatione, non populi; et vacuam sancti Spiritus habitatione, non hominum; ut praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat missa, solitudinem protestaretur. Poenitentiam quoque regno coelorum propinquante pronuntiat, per quam est

reditus ab errore, et recursus a crimine, 674 et post vitiorum pudorem professio desinendi: ut deserta Judaea meminisset eum se suscepturam, in quo coelorum est regnum; non vacuam deinceps futuram, si se a veteribus vitiis poenitentiae confessione purgasset. Pilis etiam camelorum vestis adtexta, peregrinum propheticae istius praedicationis habitum designat: cum exuviis immundarum pecudum, quibus pares existimamur, Christi praedicator induitur; fitque sanctificatum habitu prophetali, quidquid in nobis vel inutile fuerat ante, vel sordidum. Zonae autem praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus: ut ad omne ministerium Christi voluntate simus accincti. In esum etiam eliguntur locustae, fugaces hominum, et ad omnem adventus

nostri sensum evolantes: nos scilicet, qui ab omni sermone et congressu prophetarum ipsis quibusdam corporum saltibus efferebamur. Voluntate vagi, operibus inutiles, verbis queruli, fide peregrini, nunc sumus sanctorum alimonia et satietas prophetarum electi simul cum melle silvestri: dulcissimum ex nobis cibum, non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praebituri.

Filios Abrahae vel diaboli facit fides aut infidelitas.-- Tali igitur Joannes habitu praedicans, venientes Pharisaeos et Sadducaeos ad baptismum, progenies nuncupat viperarum: fructum ut dignum poenitentiae faciant monet, neve Abraham patrem habere se glorientur, quia ex lapidibus Deus potens est Abrahae filios excitare . Non

enim successio carnis quaeritur, sed fidei haereditas. Dignitas igitur originis in operum consistit exemplis: et prosapiae gloria fidei imitatione retinetur. Diabolus infidelis, Abraham fidelis. Nam ille in hominis transgressione fuit perfidus, hic vero justificatus ex fide est. Igitur uniuscujusque mores atque vita propinquitatem cognationis acquirit: ut qui fideles sunt, Abrahae propago per fidem sint; qui autem infideles

sunt, in diaboli progeniem infidelitate mutentur: quando et Pharisaei viperarum natio nuncupantur, et gloriatio 675 sanctificati parentis eis inhibetur, et ex saxis ac rupibus Abrahae filii excitantur, et ut operantes dignos fructus poenitentiae sint admonentur: ut qui diabolum patrem habere coeperant, cum eis, qui de lapidibus excitarentur, rursum Abrahae filii per fidem fiant.

Christus noster servator et judex.-- Securis vero radicibus arborum apposita testatur jus praesentis in Christo potestatis, infructuosarum arborum caede et concrematione significans inutilis perfidiae excidium conflagrationi judicii praeparari. Et quia Legis opus esset jam inefficax ad salutem, et Joannes baptizandis in poenitentiam

nuntius exstitisset (prophetarum enim officium erat a peccatis revocare, Christi vero proprium, salvare credentes); se quidem baptizare in poenitentiam dicit, sed fortiorem esse venturum, cujus ferendorum calceamentorum sit indignus officio : apostolis circumferendae praedicationis gloriam derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum nuntiare . Salutis igitur nostrae et judicii tempus designat in Domino, dicens, Ille baptizabit vos in Spiritu sancto et igni: quia baptizatis in Spiritu sancto, reliquum sit consummari igne judicii. Habens ventilabrum in manu, et purgabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili . Ventilabri opus est, ab infructuosis fructuosa discernere.

Tous les livres