Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 11)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Joannis gloria. -- Sed quid existis videre? Prophetam? Dico vobis, etiam plus quam prophetam, etc. . Gloriam omnem Joannis Dominus ostendit, dicens esse eum ultra prophetam: quia soli ipsi licuerit et prophetare Christum, et videre. Et quomodo Christum ignorare creditur, qui

et quo ex natis mulierum nullus major propheta surrexerit; nisi quod qui minor eo est, id est, qui interrogatur, cui non creditur, cui testimonium nec opera sua praestant, hic in regno coelorum major est?

Regnum coelorum qui rapiant gentes judaeis. -- A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud . Ut rerum natura exigit, vim potior affert; minorque erit, cui vis afferatur. Quid ergo est quod diripiens est, quodque vim patitur, contuendum est. Infidelitatem discipulorum Joannis Dominus adverterat, turbae etiam opinionem de ejus nuntio intellexerat, in crucis scandalo ingens fidei periculum sentiebat. Ire potius apostolos ad oves

Israel perditas jusserat: ipsos constitui oportebat in regno, et in Abrahae et Isaac et Jacob familia atque agnatione retineri. Sed omnis haec praedicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat. Ex his enim jam credentes, ex his jam apostoli, ex his ( puta Matthaeus) jam regnum coelorum. Caeterum Joanni a plebe non creditur, auctoritatem Christi opera non merentur, crux futura erat scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur, jam praedicatio omnis includitur, jam Eliae spiritus in Joannis voce praemittitur. Aliis Christus praedicatur, et ab aliis agnoscitur: aliis nascitur, et ab aliis diligitur. Sui eum respuunt, alieni suscipiunt: proprii insectantur, complectuntur inimici. Haereditatem adoptio expetit, familia rejicit. Testamentum filii repudiant,

servi recognoscunt. Itaque vim regnum coelorum patitur, inferentesque diripiunt: quia gloria Israel a patribus debita, a prophetis 724 nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.

Judaei a Lege et Evangelio abdicati exciderunt. -- Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, et clamantibus ad invicem, et reliqua . Totus hic sermo infidelitatis opprobrium est, et de affectu superioris querimoniae descendit; quia insolens plebs per diversa praedicationum genera edocta non fuerit: in

pueris scilicet prophetas significans, qui in medio synagogae, tamquam in publico fori conventu, populum coarguant, quod cantantibus sibi officio corporis non obsecundaverint, id est, quod dictis suis non paruerint. Ad cantantium enim modum saltantium motus aptatur. In simplicitate autem sensus, ut pueri, praedicaverunt, et ad confessionem psallendi Deo provocaverunt, ut cantico Moysi tenetur, ut Esaiae, ut David, ut caeterorum prophetarum: rursumque eos in poenitentiam peccatorum, et ad dolorem ac luctum veterum delictorum nec Joannis praedicatio inflexerit: quibus et lex gravis visa sit potus cibique praescriptis et difficilis et molesta, peccatum in se, quod daemonium nuncupat, habens : quia per observantiae difficultatem

necesse sibi esset in lege peccare: rursumque in Christo Evangelii praedicatio vitae libertate non placeat, per quam difficultates legis et onera laxata sint, et jam publicani peccatoresque crediderint : atque ita tot et tantis admonitionum generibus frustra habitis, nec per gratiam justificentur, et a lege sint abdicati.

Juste reprobati sunt. Christus Sapientia ipsa, non solum Sapientiae opus. -- Et justificata est Sapientia a filiis suis: ab his scilicet, qui vim facientes regno coelorum, ipsum illud fidei justificatione diripiunt: confitentes justum Sapientiae opus esse, quia munus suum ad fideles et obsequentes a contumacibus infidelibusque transtulerit. Est autem non otiosum hoc in loco virtutem dicti contueri. Et justificata est Sapienta

de se utique locutus est. Est enim ipse Sapientia, non ex efficientiis, sed ex natura: rei enim omnis habet potestatem. Caeterum negotium omne potestatis effectus est: et non idem est opus virtutis et virtus, et efficiens discernitur ab effecto. Plures enim eludere dictum apostolicum, quo ait Christum Dei sapientiam et Dei virtutem , his modis solent: quod in eo ex virgine creando efficax Dei sapientia et virtus exstiterit, et in nativitate ejus divinae prudentiae et potestatis opus intelligatur; sitque in eo efficientia potius, quam 725 natura sapientiae.

Quorum ne quid tale intelligi posset, ipsum se Sapientiam nuncupavit; eam in se, non quae ejus sunt ostendens. Est enim Sapientiae opus, fides, spes, charitas, pudicitia, jejunium, continentia, humilitas, humanitas: sed haec naturae opera sunt, non ipsa natura; et non in his quae fiunt, consistit res ipsa quae faciat. Cur Apostolus Dei virtutem et Dei sapientiam dixerit, quia ex ea Sapientia quae erat, creata sapientia est?

Judaeorum incredulitas quam rea. -- Vae tibi Corozain et Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, et reliqua . Inobedientiae maledictum cum obedientiae benedictione decernitur. Primis enim Judaeis oportuit praedicari; sed privilegio praedicationis infidelitatis

cumulatur invidia, cum credentium arguantur exemplo, quibus nulla factorum admiratione proposita, salus omnis ex fide sit. Dominum enim in Bethsaida et Capharnaum muti laudant, caeci vident, surdi audiunt, claudi circumcurrunt, mortui sentiunt; et nullum fidei voluntate rerum tantarum admiratio commovebat, cum sola gestorum auditio vocare ad metum, atque ad fidem rapere debuisset. Sed non solum Tyri et Sidonis, sed ipsa Sodomorum et Gomorrhaeorum facient levia peccata: quia forte illis credendi fuisset affectus, si talium virtutum contemplatio contigisset.

Christi de fide gentium gaudium. -- In illo tempore respondens Jesus dixit, Confiteor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus,

et revelasti ea parvulis, et reliqua . Digne superioribus dictis confessio talis adjungitur. Nam tametsi optabilis fuerit salus Israel, tamen non extra gaudium Domini erat praedicata olim fides gentium. Coelestium enim verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur, et parvulis revelantur: parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitiae suae praesumptione, non prudentiae causis. Factique hujus aequitatem Dominus paternae voluntatis judicio confirmat : ut qui dedignantur parvuli in Deo fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant.

Pater et Filius unius substantiae. --Ac ne quid in illo minus, quam quod in Deo est, existimaretur; omnia sibi a Patre ait tradita esse, solique se Patri cognitum, Patremque soli sibi notum, vel cui ipse

revelare voluisset : revelaturus ei, a quo ut revelare velit oretur. Qua revelatione eamdem

utriusque in mutua cognitione esse substantiam docet, 726 cum qui Filium cognosceret, Patrem quoque cogniturus esset in Filio: quia omnia ei a Patre sint tradita. Tradita autem non alia sunt, quam quae in Filio soli nota sunt Patri. Nota vero Filio soli esse, quae Patris sunt. Atque ita in hoc mutuae cognitionis secreto intelligitur, non aliud in Filio, quam quod in Patre ignorabile sit, exstitisse.

Jugum Christi unde suave. --Legis deinde difficultatibus laborantes, et peccatis saeculi oneratos ad se advocat : dempturumque se laborem onusque promittit, si modo ejus jugum tollant, mandatorum scilicet suorum praecepta suscipiant, eumque sacramento crucis adeant: quia corde humilis

et mitis sit, et in his animabus suis requiem inveniant : jugi suavis et levis oneris blandimenta proponens, ut credentibus ejus boni scientiam praestet, quod solus ipse novit in Patre. Et quid jugo ipsius suavius, quid onere levius, probabilem fieri, scelere abstinere, bonum velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi, praesentibus non capi, nolle inferre alteri, quod ipsi sibi perpeti sit molestum.

CAPUT XII. Discipuli spicas vellunt. Manus aridae hominem sabbato curavit Jesus. Caecum et daemoniacum curavit. De blasphemia Spiritus, de fructu arboris bonae et malae, de omni verbo otioso, de Ninivitis et regina Austri, de septem spiritibus et octavo, de matre Jesu et fratribus.

Christi gesta aliud portendunt. -- In illo tempore abiit Jesus per segetes sabbatis: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare . Et egressus in segetem, et dies sabbati, et discipulorum esuritio, et spicarum praecerptio, et Pharisaeorum insimulatio, et Domini responsio habent, ut caetera, subjacentem interioris causae intelligentiam. Omnes enim, ut diximus, factorum veritates, in ipsis illis gestorum effectibus sui similem atque ex se intelligendam futurae veritatis imaginem consequuntur.

Gentium fides et Judaeorum infidelitas praemonstrantur. --Ac principio contuendum, sermonem

hunc ita coeptum esse: In illo tempore abiit Jesus per segetes, id est, in eo tempore quo patri Deo gratiam

de data gentibus salute confessus est: ut idem sensus et superiora et consequentia contineret. Ergo per reliqua curramus. Ager mundus est, sabbatum otium est, seges crediturorum profectus in messem est. Ergo sabbato in agrum profectus, in legis otio Domini progressus in hunc mundum est, segetem eam, id est, sationem humani generis invisens. Et quia esuritio fames est salutis humanae; 727 spicas praecerpere ac vellere, scilicet sanctorum se salute satiare discipuli festinant. Neque enim homini congruit cibus spicae, neque praecerptarum esus est utilis aristarum: sed futuri fidem facti species exsequitur, et virtus interjecta verborum sacramentum et esuritionis et satietatis absolvit.

illicita agere discipulos coarguunt : quos Dominus facti ejus, in quo sub rerum argumento prophetiae ratio continetur, admonuit David una cum his qui secum aderant esurientem panibus illicitis expletum fuisse . Neque enim si non licebat fieri, David creditus fuisset fecisse sine crimine. Verum sine criminis piaculo factis prophetat in lege; ut ipse cum caeteris, panibus propositionis expletus sit: ita ostendens Christum cum apostolis gentium salute satiandum, quod Judaeis illicitum videretur.

Alterius quoque eos admonet prophetiae, ut consummari in se omnia, quae anterius sunt dicta, cognoscerent in lege; sabbatum in templo sacerdotes violare sine crimine ; templum se ipsum

scilicet indicans, in quo per apostolicam doctrinam, populo legis infideliter otiante, salus gentibus datur: quia major ipse sit sabbato, et absque violatae legis culpa, evangelica fides operetur in Christo.

Lege cessante Dei bonitate salvamur. --Atque ut ostenderet omnem rerum efficientiam hanc speciem futuri operis continere, adjecit: Si enim sciretis quid est, Misericordiam volo, non sacrificium; numquam condemnassetis innocentes . Opus salutis nostrae non in sacrificio, sed in misericordia est: et lege cessante, in Dei bonitate salvamur. Cujus rei donum si intellexissent, numquam condemnassent innocentes, id est, apostolos: quos insimulaturi erant transgressae legis invidia, cum sacrificiorum vetustate cessante universis per eos misericordiae novitas subveniret;

neque existimassent sabbati praescripto Dominum sabbati contineri. Haec in campo dicta gestaque sunt.

Tous les livres