Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 2)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quod in manu Domini sit, arbitrium indicat potestatis, triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, horreis recondentis; paleas vero, id est, inutilium atque infructuosorum hominum inanitatem, igni judicii concremantis.

Hominem assumptione, aquas lavacro sanctificavit.-- Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo ; et reliqua.

Erat in Christo Jesu homo totus; atque ideo in famulatum spiritus corpus assumptum, omne in se sacramentum nostrae salutis explevit. Ad Joannem igitur venit ex muliere natus, constitutus sub lege, et per Verbum caro 676 factus. Ipse quidem lavacri egens non erat, quia de eo dictum est, Peccatum non fecit

; et ubi peccatum non est, remissio quoque ejus est otiosa. Sed assumptum ab eo creationis nostrae fuerat et corpus et nomen: atque ita non ille necessitatem habuit abluendi, sed per illum in aquis ablutionis nostrae erat sanctificanda purgatio. Denique et a Joanne baptizari prohibetur, ut Deus : et ita in se fieri oportere, ut homo edocet . Erat enim per eum omnis implenda justitia, per quem

solum lex poterat impleri. Atque ita et prophetae testimonio lavacro non eget, et exempli sui auctoritate humanae salutis sacramenta consummat, hominem et assumptione sanctificans et lavacro.

Baptismi nostri effectus in Christi baptismo adumbrati.-- Ordo etiam in eo arcani coelestis exprimitur. Nam baptizato eo, reseratis coelorum aditibus, Spiritus sanctus emittitur, et specie columbae visibilis agnoscitur, et istius modi paternae pietatis unctione perfunditur. Vox deinde de coelis ita loquitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te . Filius Dei auditu conspectuque monstratur, plebique infidae et prophetis inobedienti testimonium de Domino suo mittitur et contemplationis et vocis: ac simul ut ex eis quae consummabantur

in Christo cognosceremus, post aquae lavacrum, et de coelestibus portis sanctum in nos Spiritum involare, et coelestis nos gloriae unctione perfundi, et paternae vocis adoptione Dei filios fieri; cum ita dispositi in nos sacramenti imaginem ipsis rerum effectibus veritas praefiguraverit.

CAPUT III. De tentatore diabolo, et de jejunio Jesu quadraginta diebus, de Petro et Andraea piscatoribus.

Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo , et reliqua. Et in desertum traductio, et quadraginta dierum jejunium, et post jejunium fames, et satanae tentatio, et responsio Domini, magni coelestisque consilii effectibus plena 677 sunt. Nam quod in desertum ductus est, significatur libertas Spiritus sancti, hominem suum jam diabolo offerentis, et permittentis tentandi et assumendi occasionem, quam non nisi datam tentator habuisset. Erat igitur in diabolo de metu suspicio, non de suspicione cognitio: movebatur enim quadraginta dierum jejunio. Sciebat

totidem diebus aquas abyssi effusas , exploratam repromissionis terram, Moysi legem a Deo scriptam, annorum quoque, quibus plebs in eremo vita angelorum habituque mansit, hunc numerum fuisse expletum. Igitur istius temporis metu, in tentando eo, quem hominem contuebatur, sumpsit temeritatem. Adam enim pellexerat, et in mortem fallendo traduxerat. Sed ita dignum nequitia ejus et scelere erat, ut in eo, cujus morte et calamitatibus gloriabatur homine vinceretur; et qui Dei beneficia homini invidisset, ante tentationem Deum in homine intelligere non posset. Tentatur igitur statim post baptismum Dominus, tentatione sua indicans in sanctificatis nobis maxime diaboli tentamenta grassari: quia victoria ei est magis exoptata de

Fames Christi qualis.-- Non cibum etiam hominum esuriit, sed salutem: nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus esuriit , Moyse et Elia in eodem jejunii tempore non esurientibus. Igitur cum esuriit Dominus, non inediae subrepsit operatio: sed virtus illa, quadraginta

dierum non mota jejunio, naturae suae hominem dereliquit. Non enim erat a Deo diabolus, sed a carne vincendus: quam utique tentare ausus non fuisset, nisi in ea per esuritionis infirmitatem quae sunt hominis recognovisset. Quam utique in eo sentiens ita orsus est: Si filius Dei es . Anceps sermo est, si filius Dei es. Licet esurientem videret, quadraginta tamen dierum in eo jejunium pertimescebat. Qua rerum ratione indicat, post quadraginta dierum conversationem, quibus post passionem in saeculo erat commoraturus, esuritionem se humanae salutis habiturum. Quo in tempore, exspectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat reportavit.

patientiam tentet frangere. Christus Deus et homo. --Contuendum itaque nunc illud est, quibus tandem interrogationibus usus sit. Ait: Si 678 filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Fallax diabolus, et ad traducendum artifex callidissimus, posse omnia Christum sciebat, et esuritionem in homine ex ipso jejunii tempore sentiebat, ignarus quidnam esuriretur. Eam ergo in tentando conditionem operis proposuit, per quam et in Deo, ex demutatione lapidum in panes, virtutem potestatis agnosceret; et in homine, oblectamento cibi, patientiam esuritionis illuderet. Sed Dominus non panem potius, quam salutem hominum esuriens, ait: Non in pane solo vivit homo : quia ipse non solum homo, sed et Deus, licet usque in tentationis diem

cibo hominis abstineret, Dei tamen Spiritu alebatur: ostendens non in pane hoc solitario, sed in Verbo Dei alimoniam aeternitatis esse sperandam.

Diabolus silet quae contra se: jactantia cavenda. --Sequens etiam interrogatio talis est, cum eum in summum templi sustulisset: Si filius Dei es, mitte te deorsum, et reliqua . Laborat tentatione Dominum de excelsis ad inferiora deducere: et positum in templi summo, id est, super leges et prophetas eminentem, in humilibus continere. Sciebat

quidem et ministeria angelorum prompta esse Dei filio, neque in lapidem posse offensionis incidere : quippe super aspidem et basiliscum ambulaturum, et calcaturum leonem et draconem. De his enim quae in se dicta sunt tacuit; sed superiora memorando, vult quoquo modo obedientiam elicere tentato; relaturus hinc gloriam, si sibi Dominus majestatis, licet per confidentiam, paruisset. Sed nulla diabolo contigit tantae fraudis occasio, idipsum Domino tempore posteriore testante, cum dicit: Venit princeps hujus saeculi, et non invenit in me quidquam . Digna igitur hanc ejus petulantiam Domini est secuta responsio: Non tentabis Deum et Dominum tuum . Diaboli conatus et tentamenta

contundens, et Deum se protestatur et Dominum: docens a fidelibus abesse oportere jactantiam, quia cum omnia possibilia Deo sint, nihil tamen in tentationem ejus audendum sit.

Tentationum Christi idem ordo, qui Adae. Honor saeculi, opus diaboli. --Sed jam tertio tota diabolicae potestatis commovetur ambitio. Constituto igitur Domino in monte excelso, universa orbis terrarum regna, eorumque gloriam obtulit, si modo adoraretur ipse . Jam gemina responsione opinionem suspicionis excesserat. Cibo Adam pellexerat, et de paradisi gloria in peccati locum, id est, in regionem vetitae arboris deduxerat: tertio divini nominis ambitione corruperat, diis futurum similem pollicendo. Igitur adversus Dominum tota

jam saeculi potestate pugnatur, et Creatori suo possessio hujus universitatis offertur: ut tenens ordinem fraudis antiquae, quem neque 679 cibo pellexerat, nec loco moverat, nunc vel ambitione corrumperet, Sed responsio Domini dignum de superioribus gradum fecit. Ait enim: Vade satana. Scriptum est enim, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies . Temeritatis tantae congruum exitum tulit, cum et criminum suorum in satana nomen audivit, et Dominum Deum suum adorandum

in homine cognovit. Praebuit etiam hujus responsionis effectu magnum nobis Dominus exemplum: ut contempta humanae potestatis gloria, et saeculi ambitione postposita, solum meminissemus Deum et Dominum adorandum; quia omnis saeculi honor diaboli sit negotium. Post hanc ergo diaboli fugam, Angeli Christo ministrant ; ostendentes, a nobis victo calcatoque diaboli capite, et Angelorum ministeria, et Virtutum in nos coelestium officia non defutura.

Apostolorum priorum vocatio quid designet. -- Cum audisset autem Jesus, quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam . Transitus in Capharnaum, et prophetia Esaiae, rei gestae ordo est. In piscatorum vero electione, ex hominum

arte futuri eorum officii opus proditur; ut piscibus e mari, ita hominibus deinceps e saeculo in locum superiorem, id est, in lumen coelestis habitaculi protrahendis. Quibus et artem et patrias et domos relinquentibus, docemur Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine, et paternae domus consuetudine non teneri. In quatuor vero primum Apostolis eligendis, praeter rerum, fidem, quia et ita gestum est, futurorum Evangelistarum numerus praefiguratur. Galilaeam igitur circuit, et in synagogis praedicat regni Evangelium: et omnium aegritudinum infirmitates medendo, factis ipse se profert: ut quem in prophetarum voluminibus legere erant soliti, praesentem operibus contuerentur.

CAPUT IV. De beatitudine et praeceptis, de reconciliatione fratrum, de adulterio, de oculo et manu eruenda, de juramentis et eleemosyna.

Christus in monte, quid. --Congregatis igitur pluribus turbis, montem conscendit, et docet : in paternae scilicet majestatis positus celsitudine, coelestis vitae praecepta constituit. Non enim aeternitatis instituta, nisi in aeternitate positus, tradidisset. Denique ita scriptum est: Aperuit os suum, et docebat eos . Locutum eum fuisse, promptius erat dicere. Sed quia in gloria paternae majestatis institerat, et aeternitatem 680 docebat, idcirco ad motum Spiritus eloquentis obedisse ostenditur humani oris officium.

Humilitatis causae et praemium. -- Beati pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum . Exemplo Dominus docuerat humanae ambitionis

gloriam relinquendam, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies . Et cum se per prophetas populum humilem et ad verba sua trementem praemonuisset esse electurum ; in spiritus humilitate perfectae beatitudinis posuit exordium. Igitur humilia spirantes, id est, esse se homines recordantes, in coelestis regni possessione constituti, conscii sibi ex sordentibus ac tenuissimis se principiis coalitos in hanc formam perfecti corporis procreari, et in hunc sentiendi, contuendi, judicandi, agendi sensum, Deo profectum ministrante, procedere: nihil cuiquam suum esse, nihil proprium, sed cunctis dono parentis unius eadem et veniendi in vitam tribui primordia, et utendi ea substantiam ministrari: ac nos optimi

illius, qui nobis sit ista largitus, exemplo, perfunctae in nos bonitatis ejus esse aemulos oportere; ut boni omnibus simus, communia omnia omnibus existimemus; nulla nos nec saecularis fastus insolentia, nec opum cupiditas, nec inanis gloriae ambitio corrumpat: sed subjecti Deo simus, et de communione vivendi in omnes communis vitae charitate teneamur, magnum etiam in eo, quod nati sumus, divinae bonitatis futurum profectum existimantes, cujus praemium atque honor praesentis vitae operibus sit merendus: atque ita per hanc spiritus humilitatem qua de Deo nobis meminerimus et indulta omnia, et deinceps potiora speranda, coelorum regnum erit nostrum.

Beati mites; quoniam ipsi haereditabunt terram. . Mitibus terrae haereditatem pollicetur, id est, ejus corporis, quod ipse Dominus assumpsit habitaculum . Quia per mansuetudinem mentis nostrae habitaverit Christus in nobis, nos quoque 681 gloria clarificati ejus corporis vestiemur.

Cujus luctus erit consolatio. -- Beati lugentes; quoniam ipsi consolabuntur . Lugentibus aeternae consolationis solatia repromittit. Non orbitates aut contumelias aut damna moerentibus, sed peccata vetera flentibus, et criminum quibus obsordescimus conscientia aerumnosis, haec sedula in coelo consolatio praeparatur.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur . Sitientibus et esurientibus

Tous les livres