Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 3)
justitiam, beatitudinem tribuit: significans extensam in Dei doctrinam sanctorum aviditatem bonis perfectae in coelo satientatis expleri.
Beati misericordes; quoniam ipsis miserebitur Deus . Misericordibus misericordiae munera praeparat. In tantum enim Deus benevolentiae nostrae in omnes delectatur affectu, ut misericordiam suam sit solis misericordibus praestiturus.
Dei conspectum ferre nequit immundus. -- Beati mundo corde; quoniam Deum ipsi videbunt . Mundis corde conspectum Dei spondet. Nihil enim pollutum et sordidum ad occursum divinae claritatis insistit, et ad conspectum Dei acies obsoletae mentis hebetatur: eos scilicet et visui et occursui Dei esse patentes, quibus per animi nitorem ac vitae puritatem potestas sit contuendi. Non enim nisi spiritu perfecti, et immortalitate immutati, quod solis mundis corde dispositum est, hoc quod
Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur . Pacificorum beatitudo adoptionis est merces, ut filii Dei maneant; parens enim omnium Deus unus est. Neque aliter transire in nuncupationem familiae ejus licebit, nisi oblivione earum rerum assumpta, quibus possemus offendi, fraternae invicem charitatis pace vivamus.
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, et reliqua . Perfecta ad postremum
eos beatitudine muneratur, quibus omnia pro Christo pati pronus affectus est: quia ipse justitia est. His igitur et regnum reservatur, et merces 682 in coelo copiosa promittitur, qui in contemptu saeculi pauperes spiritu, et damnis rerum praesentium jacturisque probrosi, et adversus maledicta hominum coelestis justitiae confessores, ac deinceps gloriosi promissorum Dei martyres, omnem vitae usum testimonio aeternitatis ejus impenderint.
Sal terrae apostoli. -- Vos estis sal terrae. Quod si sal infatuatum fuerit: ad nihilum valet id quod salietur . Sal, ut arbitror, terrae nullum est: quomodo ergo apostolos sal terrae nuncupavit? Sed proprietas est quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium, et ipsius salis natura monstrabit.
Sal est in se uno continens aquae et ignis elementum; et hoc ex duobus est unum. Hic igitur in unum usum humani generis effectus, incorruptionem corporibus quibus fuerit adspersus impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimus est. Apostoli autem sunt rerum coelestium praedicatores, et aeternitatis velut satores: immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo adspersus fuerit, conserentes, atque, ut Joannes superius testis est, sacramento aquae ignisque perfecti.
Merito igitur sal terrae nuncupati sunt, per virtutem doctrinae saliendi modo aeternitati corpora reservantes. Sed natura salis semper eadem est, nec immutari umquam potest. Verum quia conversioni homo subjacet, et solus beatus, qui ( supple, est) usque ad finem in omnibus Dei operibus permanserit; ideo eos, sal terrae nuncupatos, monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, ne infatuati nihil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare corrupta non possint, et projecti de Ecclesiae promptuariis, cum his quos salierint, pedibus incedentium proterantur.
11. Mundi fugant tenebras. -- Vos estis lumen mundi . Natura luminis est, ut lucem quocumque circumferatur emittat, illatumque aedibus
tenebras interimat, luce dominante. Igitur mundus extra cognitionem Dei positus obscurabatur ignorantiae tenebris: cui per apostolos scientiae lumen invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris ministratur.
Civitas caro a Christo assumpta, cives homines. -- Non potest civitas abscondi supra montem aedificata, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, et reliqua . Civitatem carnem quam 683 assumpserat nuncupat: quia ut civitas ex varietate ac multitudine consistit habitantium; ita in eo, per naturam suscepti corporis, quaedam universi generis humani congregatio continetur. Atque ita et ille ex nostra in se congregatione fit civitas, et nos per
consortium carnis suae sumus civitatis habitatio. Abscondi ergo jam non potest: quia in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum et contemplandus et intelligendus omnibus efferatur.
Synagoga, modium occultans lumen. Christus lucerna. --Sed nec lucerna accenditur, recondenda sub modio. Qui enim fructus est, clauso impensam luminis continere? Verum Synagogam digne Dominus modio comparavit: quae susceptos fructus
intra se tantum receptans, certum modum dimensae observantiae continebat; nunc tamen fructu omni, adveniente se, vacua sit, non tamen adhuc potens luminis occulendi. Atque ideo jam lucerna Christi non recondenda sub modio est, neque operimento occultanda Synagogae: sed in ligni passione suspensa, lumen aeternum est in Ecclesia habitantibus praebitura. Pari etiam fulgere apostolos monet lumine ; ut admiratione operis eorum Deo laus impertiatur: non quod ab hominibus oporteat gloriam quaerere, quia omnia in honorem Dei sunt agenda; sed ut, dissimulantibus licet nobis, opus nostrum his inter quos vivimus eluceat.
Lex Christi praenuntia. -- Nolite putare quoniam veni dissolvere legem aut prophetas: non veni
dissolvere, sed adimplere . Virtus et potestas verborum coelestium grandia in se momenta complexa sunt. Lex enim operum posita est, et omnia in fidem eorum, quae in Christo erant revelanda, conclusit: cujus et doctrina et passio grande et profundum est paternae voluntatis arbitrium. Lex autem sub velamento verborum spiritalium nativitatem Domini nostri Jesu Christi, et corporalitatem, et passionem, et resurrectionem locuta est: atque id ita jam ante tempora saecularia in aetatis nostrae tempus esse dispositum, frequens et prophetica et apostolica auctoritas est. Igitur post jejunium dierum quadraginta, satanas tantis suspicionibus anxius, usque ad tentandi erupit audaciam: ingens in Jesu pertimescens coelestis molitionis arcanum. Jesus
enim Domino nostro nomen ex corpore est. Itaque et 684 corporalitas ejus et passio, voluntas Dei et salus saeculi est: et ultra humani sermonis eloquium est, Deum ex Deo, Filium ex Patris substantia atque intra Patris substantiam consistentem, primum in hominem corporatum, dehinc morti hominis conditione subjectum, postremo post triduum in vitam ex morte redeuntem, consociatam Spiritus et substantiae suae aeternitati materiem ad coelum assumpti corporis retulisse.
Qui a Christo impleta. Crux Christi non erusbescenda. --Ne igitur aliud existimaremus in operibus suis esse, quam contineretur in lege; non solvere se legem professus est, sed implere: coelum quidem et terram, maxime, ut arbitramur, elementa esse solvenda: caeterum ne minimum quidem posse esse de mandatis legis infectum; in ipso enim lex et prophetia omnis impletur. Sub passione et jamjam spiritum traditurus, magni hujus in se certus arcani, potus aceto consummata omnia est professus: fidem enim gestorum, omnia tum prophetarum dicta sumebant. Itaque ne minima quidem mandatorum Dei, nisi cum piaculo Dei constituit esse solvenda : futuros minimos, id est, novissimos ac poene nullos denuntians, minima solventes.
Nulla autem his minora possunt esse, quae minima sunt. Minimum autem est omnium, Domini passio et crucis mors: quam si quis tamquam erubescendam non confitebitur, erit minimus; confitenti vero magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur.
Evangelium qui legem excedat. -- Dico autem vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum . Pulcherrimo ingressu opus legis coepit excedere, ut non dissolveret eam, sed profectu potiore praecederet: aditum apostolis in coelum, nisi justitiam Pharisaeorum aequitate anteissent, denuntians non futurum. Propositis igitur his quae in lege praescripta sunt, profectu ea non abolitione transgreditur.
Ira sine causa homicidii rea. --Lex vetuit occidere, reatum homicidii severitate judicii expiatura . Sed male in alterum commotae mentis affectio idem in Evangeliis habet poenae; et ex praecepto fidei non minus rea ira est sine ratione suscepta, quam in operibus legis homicidium. Et qui dixerit fratri suo racha, reus erit concilio . Racha vacuitatis opprobrium est: et qui sancto Spiritu plenum convicio vacuitatis insimulat, fit reus concilio sanctorum; contumeliam Spiritus sancti 685 sanctorum judicium animadversione luiturus: Qui autem fatuum dixerit, reus erit gehennoe ignis. Piaculi magni periculum est, quem salem Deus nuncupaverit, eum contumelia infatuati sensus lacescere:
qui salit), stultae intelligentiae exasperare maledicto. Istiusmodi igitur aeterni ignis erit pabulum. Ita quidquid lex ne in ipsis quidem operibus damnavit, evangeliorum fides pro contumeliosa tantum verborum facilitate condemnat.
Pax cum fratribus paci Dei praemittenda. --Mutua igitur universos charitate devinciens, nullam impacificae orationis fieri precem patitur: sed altario munera offerentes, si recordentur habere se cum fratribus aliquid simultatum, reconciliatos humana pace reverti in divinam pacem jubet, in Dei charitatem de charitate hominum transituros .
Cito ineunda est. --Et quia nullum tempus vacuum affectu placabilitatis esse permittit, cito in
omni vitae nostrae via reconciliari nos adversario benignitate praecepit: ne in reditu gratiae morosi, in mortis tempus non inita pace veniamus, nosque adversarius judici tradat, et judex ministro, et in carcerem mittamur, et non exeamus inde, donec reddamus novissimum quadrantem . In praeceptis dominicae orationis remitti nobis peccata nostra oramus exemplo, et data adversariis conditione veniae, ipsius veniam deprecamur . Haec itaque negabitur nobis, si aliis negetura nobis: nostroque ipsi judicio rei sumus, si in judicii tempus non remissis simultatibus transeamus; adversario tradente nos judici, quia manens in eum simultatis nostrae ira nos arguit. Et quia charitas plurimum peccatorum tegit , et
errorum nostrorum ambitiosa ad Deum patrona est; novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius aliquantorum criminum culpa redimatur. Quid autem a pluribus in hoc capite sensum sit, non putavi esse tractandum. Hoc enim, quod adversario reconciliari benevolentia jubemur, ad corporis et spiritus adversantium sibi concordiam retulerunt; sed nos ordinem doctrinae tenentes, et opus legis evangelicis profectibus excedentes, non putavimus intelligentiae continuationem oportere convelli.
Audistis quia dictum est antiquis, non moechaberis, etc. . Fertur suo cursu ordo praecepti, et praetermissis legis operibus, jam in Evangeliis
et cum fornicationis opere punitur illecebrosa visus transcurrentis affectio. 686
Membra abscidenda, propinqui scandalizantes. Frustra corpus, et non cor, exsecatur. -- Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te, etc. . Fit innocentiae gradus celsior, et profectum fides sumit. Carere enim non solum propriis vitiis, sed et extrinsecus incidentibus admonemur. Non enim ex causis peccantium membrorum, corporis damna praecepta sunt: dextro enim oculo non minus sinister erraret. Certe pes sensu concupiscentiae carens damno inutilis est, in quem poenae causa non incidet. Sed quia diversa invicem membra, corpus tamen omnes unum sumus; abjicere a nobis, vel potius eruere, propinquitates carissimorum