Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 27)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

. Dat igitur in se potestatem dicendo: Fac quod facis : scilicet quia voluntatis crimen pro facti pensatur invidia, re perageret quod voluntate jam faceret.

ex his, qui erant cum eo gladium exserens, servo principis sacerdotum aurem abscidit: eique Dominus ait: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui gladio utuntur, gladio peribunt . Ergo hic ipse jam judicatus est, quia gladio utens gladio interibit? Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse per gladium. Nam plures aut febris aut alius accedens casus absumit, qui gladio aut judicii officio aut resistendi latronibus necessitate sint usi. Igitur ab apostolo servo principis sacerdotum auricula desecatur: populo videlicet sacerdotio servienti, per Christi discipulum inobediens auditus exciditur, et ad capacitatem veritatis hoc quod erat inaudiens amputatur. 805 Turba autem omnis adversus Dominum gladiis armata processerat. Recondi gladium praecepit: quia eos non humano, sed oris sui gladio esset perempturus. Caeterum si secundum sententiam ejus omnis gladio utens, gladio perimeretur; recte ad necem eorum gladius exserebatur, qui eodem utebantur ad facinus.

Sacerdotis confessio. Vestis discissio. -- Reliqua vero gestorum ordinem habent. Falsi testes conquisiti: sacerdos ejus ipsius, in qua gloriabatur, legis ignarus, etiam sacramento an ipse Christus esset fidem quaerens: quasi occulte de eo lex prophetaeque loquerentur. Quin etiam is ipse Christum est confessus invitus, Domino dicente: Tu dixisti. Cujus majestate audita vestem sibi discidit, ipsum videlicet quo contegebatur velamentum legis abrumpens. In palmis vero atque sputis, ad consummandam hominis humilitatem, universa in eum contumeliarum genera exercebantur .

Petri negatio. --Diligenter autem contuendum est, qua conditione Petrus negaverit: quanquam de hoc superius tractatum est. Nam primo ait, non se intelligere quid diceret: sequenti, non se ei adhaesisse: tertio vero, se hominem non nosse. Et vere prope jam sine piaculo hominem negabat, quem Dei filium primus agnoverat: tamen quia ex infirmitate

carnis vel ambiguus extitisset, amarissime flevit, recolens trepidationis istius culpam se nec admonitum potuisse vitare .

Judae poenitentia ementium arguit infidelitatem. --Traditur deinde Pilato gentium judici. Non enim judicari reus poterat ex lege, ipse sine dolo atque peccato. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quoniam damnatus est, et caetera . Judas agens poenitentiam, pretium sanguinis Christi reddidit sacerdotibus: ut licet ipse venditi sanguinis justi auctor esset, tamen ementium infidelitatem ipsa professio vendentis argueret. Qui responderunt, quid ad nos? Tu videris . Professio audax atque caeca est. Emisse se justi sanguinem audiunt, et extra judicii reatum futuros esse se credunt: cum tamen dicendo: Tu videris, facinus ipsum in vendente constituant, contra autem vendentis testimonio scelus ementium confirmetur. Secedens itaque suspendit se damnato Christo . Ita mortis Judae tempus est comparatum ut sub passione Domini

commotis infernis supernisque omnibus et revulsis, et in oblivionem officii sui universorum elementorum

procuratione stupefacta, nec inter mortuos visitaretur, nec inter vivos post resurrectionem haberet poenitentiae facultatem.

Emptio agri figuli de pretio Christi plena mysteriis. --De argenteis vero redditis , quia pretium 806 sanguinis esset, neque in corbanan, id est, in oblationum pecunia admisceri liceret, consilio inito emitur ager figuli, et in sepulturam peregrinorum deputatur. Magnum in hoc prophetiae sacramentum et in factis iniquitatis miraculi plena meditatio. Figuli opus est de luto vasa formare: cujus in manu sit, ex luto eodem vas aut idipsum aut pulchrius reformare. Agrum autem saeculum nuncupari, ipsis Domini nostri verbis continetur . Christi ergo pretio saeculum emitur, id est, universitas ejus acquiritur, et in sepulturam peregrinorum atque inopum deputatur. Nihil hinc pertinet ad Israel, et totus hic saeculi empti usus alienis est: his videlicet, qui in pretio Christi sanguinis sepelientur, quo universa sunt empta. Omnia enim a Patre

accepit, quae in coelis et quae in terra sunt : et ideo hic ager figuli est, quia Dei omnia sunt, cujus in manu sit, nos ut velit tamquam figulus reformare. In hoc igitur agro Christo commortui et consepulti, hujus peregrinationis nostrae aeternam requiem sortiemur. In cujus rei fidem Jeremiae prophetia subditur, ut in facti istius opere tanto ante divinae vocis auctoritas ostenderetur .

Cur sacerdoti: Tu dixisti, Pilato: Tu dicis, responsum est. --Interroganti autem Pilato, an ipse esset rex Judaeorum, respondit: Tu dicis. Sed quam diversus sermo est, qui fuerat ad sacerdotem? Illi enim quaerenti, an ipse Christus esset, dixerat: Tu dixisti . Hoc ideo, quia lex omnis venturum Christum praedicaverat, respondetur tamquam de praeteritis sacerdoti, quia semper venturum Christum ex lege ipse dixisset. Huic vero legis ignaro, interroganti an ipse esset rex Judaeorum, dicitur: Tu dicis: quia per fidem praesentis confessionis salus gentium est, et quod hoc de se ille qui antea ignorabat loquatur, quod hi negent qui antea loquebantur.

CAPUT XXXIII. De Pilato: cum sederet pro tribunali, misit ad illum uxor sua, dicens: Nihil tibi sit et justo isti. De transeuntibus juxta crucem qui movebant capita sua, et dicebant: Hic est qui destruebat templum, et in triduum illud reaedificabat.

Pilati uxor, gentium plebs. Lotio manuum Pilati. -- Sedente autem Pilato pro tribunali, misit ad illum uxor sua, dicens: Nihil tibi sit et justo isti . Species in ea gentium plebis est: quae jam fidelis eum, cum quo conversabatur, incredulum populum ad Christi fidem 807 advocat. Quae quia ipsa multum sit passa pro Christo, in eamdem gloriam futurae spei illum cum quo conversabatur invitat. Denique Pilatus et manus lavit, et populo Judaico innocentem se a Domini sanguine esse testatus est (v.

24): quia Judaeis suscipientibus in se ac filios suos fusi dominici sanguinis crimen, quotidie in confessionem fidei ablutus gentium populus demigrat .

Barabbas quid. -- Offerenti vero Pilato, ut, secundum solemnis diei privilegium, quo unum ex reis, poscentibus dimitti oportebat, Jesum absolveret : Barabban potius hortantibus sacerdotibus populus elegit . Interpretatio autem nominis Barabbae est patris filius. Jam itaque arcanum futurae infidelitatis ostenditur, Christo patris filium praeferendo, antichristum scilicet hominem peccati et diaboli filium: potiusque adhortantibus principibus suis eligunt damnationi reservatum, quam salutis auctorem.

Chlamys coccinea et purpurea. Corona spinea. Calamus in manu. In capite. --Caeso deinde Domino imponitur chlamys coccinea, et vestis purpurea, et corona spinea, et arundo dexterae, et genu posito adoratus illuditur. Susceptis videlicet omnibus corporis nostri infirmitatibus, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum, sanguine in cocci colore perfunditur: pretiosoque prophetarum ac patriarcharum, in purpura, honore vestitur. Spinis

quoque, id est, compungentium quondam peccatis gentium coronatur: ut ex rebus perniciosis atque inutilibus, quae capiti ejus, id est, Deo circumdata moliuntur, gloria quaereretur peccatorum. Est enim aculeus in spinis, ex quibus Christo victoriae corona contexitur. In calamo vero earumdem gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur. Quin etiam capiti ejus illiditur. Capiti, ut opinor, de ictu calami non grandis injuria est: sed typica in eo ratio servatur, ut infirmitas gentilium corporum manu Christi antea comprehensa, etiam in Deum patrem, quod caput ejus est, acquiescat. In his autem omnibus Christus dum illuditur adoratur .

Procedentes autem, homini quidam Cyrenensi lignum passionis imponunt. Indignus enim Judaeus erat Christi crucem ferre: quia fidei gentium erat relictum, et crucem accipere et compati. Locus deinde crucis talis est, ut positus in medio terrae, et tamquam

in vertice hujus universitatis insistens, ad capessendam Dei cognitionem universis gentibus esset aequalis. Oblatum quoque vinum felli admixtum bibere recusavit: non enim aeternae gloriae incorruptioni peccatorum amaritudo miscetur. Vestis 808 vero ejus sorte potius divisa quam scissa, mansuram incorruptionem corporis indicabat .

Latronum situs quid repraesentet. --Atque ita in ligno vitae, cunctorum salus et vita suspenditur: cui duo latrones, laevae ac dexterae affiguntur, ( et ideo cum eo, ut intelligi posset mors hominum a morte Unigeniti discrepare: ille enim reddidit spiritum sponte cum voluit, istis crura sunt comminuta (Lucae XXIII, 33) omnem humani generis universitatem vocari ad sacramentum passionis Domini ostendentes. Sed quia per diversitatem fidelium atque infidelium fit omnium secundum dexteram sinistramque divisio: unus ex duobus ad dexteram situs, fidei justificatione salvatur . Additur etiam illud opprobrium, quo se ipse Israel infidelitatis

argueret, cum dicitur: Hic est qui destruebat templum Dei, et in triduum illud reaedificabat, et reliqua . Non erat difficile de cruce descendere: sed sacramentum erat paternae voluntatis explendum. Sed majora opera in cruce positus agebat, totius commotione naturae: hoc igitur maximum omnium, et veluti difficillimum ponitur? Quid ergo veniae erit, cum post triduum reaedificatum Dei templum in corporis resurrectione cernetur? Quod autem latrones ambo conditionem ei passionis exprobrant ; universis etiam fidelibus scandalum crucis futurum esse significat.

Triduum mortis Christi. Derelictio Christi a Deo. Aceti potati mysterium. --Nox autem ex die, divisio temporum est. Ita enim tertius dierum trium totidemque noctium numerus expletur: et occultum divinae operationis mysterium totius creationis stupore sentitur. Clamor vero ad Deum, corporis vox est, recedentis a se Verbi Dei contestata dissidium. Denique cur relinquatur exclamat, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti

? Sed relinquitur; quia erat homo etiam morte peragendus. Quin etiam hoc, quod per calamum datum in spongia acetum cum potasset, proclamans spiritum reddidit, diligenter est contuendum . Vinum et honor est immortalitatis et virtus, quod per vitium aut incuriae aut 809 vasis inacescit. Hoc igitur cum in Adam coacuisset, ipse accepit et potavit ex gentibus. In calamo enim ex spongia ut potaret offertur, id est, ex corporibus gentium vitia corruptae aeternitatis accepit; et in se atque immortalitatis communionem ea quae in nobis erant vitia transfudit. Denique in Joanne, post quam perpotaverat, dixit: Consummatum est : quia omne vitium humanae corruptionis hausisset. Et quia nihil agendum esset extrinsecus, spiritum cum clamore et voce magna emisit : dolens non omnium se peccata portare.

Quae Christi mortem consecuta sunt. -- Et deinceps velum templi scinditur: quia exinde populus est divisus in partes, et veli honor cum custodia Angeli protegentis aufertur. Movetur terra: capax enim hujus mortui esse non poterat. Petrae scissae sunt: omnia enim tum valida et fortia penetrans Dei verbum et potestas aeternae virtutis irruperat. Et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra reserata. Et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras, et infernorum obscura collustrans, in sanctorum ad praesens conspicatorum resurrectione mortis ipsius spolia detrahebat. Ut autem infidelitatis facinus Israeli accumularetur; centurio et custodes hanc totius naturae perturbationem contuentes, Dei filium confitentur .

Sepultura Christi. --Quod autem a Joseph rogato Pilato ut corpus redderet, et sindone involvitur, et in monumento novo in petra excisa reponitur et saxum monumenti ostio advolvitur :

quamquam sit ordo gestorum, et sepeliri eum esset necesse, qui resurrecturus esset ex mortuis; tamen non sine rerum aliquarum momento expressa sunt singula. Joseph apostolorum habet speciem: et idcirco quamquam in duodecim apostolorum numero non fuerit, discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit. Et quidem in hoc eodem linteo reperimus de coelo ad Petrum universorum 810 animantium genera summissa . Ex quo forte non superflue intelligitur, sub lintei hujus nomine consepeliri Christo ecclesiam: quia tum in eo, ut in confusione ecclesiae, mundorum atque immundorum animalium fuerit congesta diversitas.

Domini igitur corpus tamquam per apostolorum doctrinam infertur in vacuam et in novam requiem lapidis excisi: scilicet in pectus duritiae gentilis quodam doctrinae opere excisum Christus infertur, rude scilicet ac novum, et nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia nihil praeter eum oporteat in pectora nostra penetrare, lapis ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinae cognitionis auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur. Metus deinde furandi corporis et sepulcri custodia atque obsignatio, stultitiae atque infidelitatis testimonium est: quod signare sepulcrum ejus voluerint, cujus praecepto conspexissent de sepulcro mortuum suscitatum.

Resurrectio die Dominica. Angelus ejus index primus cur. Cur primum mulierculae ejus consciae. --Motus vero terrae tempore matutino , diei dominici resurrectionis est virtus: cum contuso mortis aculeo, et illuminatis illius tenebris, resurgente Virtutum coelestium Domino, infernorum

trepidatio commovetur. Angelus autem Domini de coelo descendens, et lapidem revolvens, et sepulcro adsidens, misericordiae Dei patris insigne est, resurgenti filio ab inferis Virtutum coelestium ministeria mittentis. Atque ideo prior ipse resurrectionis est index, ut quodam famulatu paternae voluntatis resurrectio nuntiaretur. Sed confestim Dominus mulierculis per angelum adhortatis occurrit, et consalutat : ut nuntiaturae exspectantibus discipulis resurrectionem, non angeli potius quam Christi ore loquerentur. Quod vero primum mulierculae Dominum vident, salutantur, genibus advolvuntur, nuntiare apostolis jubentur; ordo in contrarium causae principalis est redditus: ut quia a sexu isto coepta mors esset, ipsi primum resurrectionis gloria et visus et fructus et nuntius redderetur. Emitur vero a custodibus, qui omnia haec viderant 811 argento resurrectionis Christi silentium, et mendacium furti honore scilicet saeculi et cupiditate, quia in pecunia honor ejus est, Christi gloria denegatur .

Principes vero sacerdotum, qui debuerant converti ad poenitentiam, et Jesum quaerere resurgentem, perseverant in malitia: et pecuniam, quae ad usus templi data fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos Judaei dederant proditori. Omnes igitur, qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt Scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.

Tous les livres