Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 26)
Judas corpus Christi non sumpsit. --Post quae Judas proditor indicatur, sine quo pascha accepto calice et fracto pane conficitur: dignus enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat. Nam discessisse statim hinc intelligitur, quod cum turbis reversus ostenditur. Neque sane bibere cum Domino
poterat, qui non erat bibiturus in regno: cum universos, tunc bibentes ex vitis istius fructu, bibituros secum postea polliceretur . Hymnoque dicto, in montem reversi sunt . Consummatis scilicet universis divinorum mysteriorum virtutibus, gaudio et exsultatione communi in coelestem gloriam efferuntur.
Petri in Christum affectus. --Futurae quoque eos infirmitatis admonuit, et nocte eadem omnes metu atque infidelitate turbandos . Cujus rei fides etiam auctoritate prophetiae veteris continebatur, percusso pastore oves esse spargendas : se tamen resurgentem in Galilaeam praecessurum esse, ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur . Sed Petrus pro fidei suae calore respondit, caeteris licet scandalizantibus
( passive ), numquam se scandalizaturum. In tantum enim et affectu et charitate Christi efferebatur , ut et imbecillitatem 800 carnis suae, et fidem verborum Domini non contueretur: quasi vero dicta ejus efficienda non essent. Cui ait: Priusquam gallus cantet, ter me negabis . Sed tam
ille, quam caeteri ne mortis quidem metu decessuros se de confessione nominis sui pollicentur: ad omnem enim se ministerii constantiam, intrepida fidei voluntate firmaverant.
CAPUT XXXI. Cum venit Jesus in agrum qui dicitur Gethsemani, et dicit discipulis suis, Sedete donec eam illuc orare, et de tristi anima sua usque ad mortem, de calice si possibile est transire a se, de spiritu prompto et carne infirma; et rursum, Pater, non potest hic calix transire nisi illum bibam? fiat voluntas tua.
Tunc venit cum illis Jesus in agrum, qui dicitur Gethsemani, et dicit discipulis suis, Sedete hic donec eam illuc orare, et reliqua . Fidem discipulorum, et constantiam devotae sibi voluntatis
acceperat: sed et turbandos et diffisuros sciebat. Quos considere in loco jubet, dum progrederetur orare. Et assumpsit Petrum, Jacobum et Joannem Zebedaei filios. Quibus assumptis, tristis esse moestusque coepit: et ait tristem animam suam usque ad mortem esse .
Divinitati Christi tristitiam, metum, etc., tribuentium opinio confutatur. --Aliquorum ea opinio est, quod cadere propter se moestitudo in Deum potuerit, eumque futurae passionis metus fregerit: quia dixerit, Tristis est anima mea usque ad mortem ; et illud, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste ; et rursum, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ; et ad postremum bis idipsum, Pater, si non potest hic calix transire,
nisi illum bibam, fiat voluntas tua . Volunt enim ex infirmitate corporis aerumnam Spiritui adhaerere: ac si virtutem illam incorruptae substantiae, imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit, et aeternitas naturam fragilitatis acceperit. Quae si ad metum tristis est, si ad dolorem infirma, si ad mortem trepida; jam et corruptioni subdita erit, et incidet in eam totius infirmitatis affectio. Erit ergo quod non erat, de angore moesta, de timore sollicita, de dolore perterrita: ac sic aeternitas demutata in metum, si potest esse quod non erat, potuit perinde hoc 801 quod in ea est aliquando non esse. Deus autem sine mensura temporum semper est: et qualis est, talis aeternus est. Aeternitas autem in infinito manens, ut in his quae fuerant, ita in illis quae consequentur
extenditur: semper integra, incorrupta, perfecta, praeter quam nihil, quod esse possit, extrinsecus sit relictum. Non ipsa in aliquo, sed intra eam cuncta: potens ita largiri nobis ipsa quod suum est, ut sibi nihil de eo quod sit largita decedat.
omnis hic sensus est, ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse qui asserunt non de aeternitate esse prolatum neque de infinitate paternae substantiae exstitisse, sed ex nullo per eum qui omnia creavit effectum: ut assumptus ex nihilo sit, et coeptus ex opere, et confirmatus ex tempore. Et ideo in eo doloris anxietas, ideo Spiritus passio cum corporis passione, ideo metus mortis: ut qui mortem timere potuit, et mori possit; qui vero mori potuit, licet in futurum erit , non tamen per eum qui se genuit ex praeterito sit aeternus. Qui si per fidem vitaeque probitatem capaces Evangeliorum esse potuissent, scirent Verbum in principio Deum, et hoc a principio apud Deum, et natum esse ex eo qui erat, et hoc in eo esse qui natus est,
quod is ipse est penes quem erat ante quam nasceretur: eamdem scilicet aeternitatem esse et gignentis et geniti. Mori igitur nihil in Deo potuit, neque ex se metus Deo ullus est. In Christo enim Deus erat mundum reconcilians sibi .
Tristitia Christi non de se, sed de discipulis orta est. --Sed introspiciendus omnis hic sermo est, ut quia moestum fuisse Dominum legimus, causas moestitudinis reperiamus. Admonuerat superius, omnes scandalizaturos. Petrus de se confidens responderat, etiamsi caeteri perturbarentur, se non commovendum: quem Dominus etiam ter negaturum esse respondit. Sed et ille et caeteri omnes discipuli, ne si in ipsa quidem morte positi sint, pollicentur sese negaturos. Et procedens, jussit discipulos suos consedere
dum oraret. Assumptisque Petro et Jacobo et Joanne coepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumit, et omnis metus illis esse coepit assumptis: atque ita non de se orta est, sed de his quos assumpserat, moestitudo. Et quidem recordandum est, non alios hic assumptos fuisse, quam ipsos illos, quibus venturus in regno suo filius hominis ostensus est, tum cum assistentibus in monte Moyse et Elia, toto aeternae gloriae suae honore circumdatus est . Sed 802 quae tunc assumendorum eorum, eadem et nunc fuit causa.
Tristitia Christi usque, non ob mortem. Blasphemiam in Spiritum Christus timet suis. -- Denique ait, Tristis est anima mea usque ad mortem. Numquid ait, Tristis est anima mea propter mortem ? Certe non ita. Nam si de morte erat metus, ad eam utique referri per quam erat debuit. Sed aliud est usque in id, aliud ob id metuere. Et causam non facit quidquid in fine est, quia usque in id quod ab altero coeptum sit differatur. Superius igitur dixerat, Scandalum patiemini in me in ista nocte . Sciebat exterrendos, fugandos, negaturos: sed quia Spiritus blasphemia nec hic nec in aeternum remittitur, metuebat ne se Deum abnegarent, quem caesum et consputum et crucifixum essent contemplaturi. Quae ratio servata in Petro est, qui cum negaturus esset, ita negavit: Non novi hominem
filium hominis remittetur. Tristis ergo est usque ad mortem. Non itaque mors, sed tempus mortis in metu est: quia post eam resurrectionis virtute fides esset firmanda credentium.
Sequitur illud: Sustinete et vigilate mecum. Et progressus procidit in faciem suam orans . Manere secum pervigiles admonet. Sciebat enim ingravante diabolo fidem eorum consopiendam: et parem secum vigilantiam imperat, quibus eadem passio immineat.
Transitum calicis non sibi, sed suis deprecatur. --Deinde orat: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Transire a se calicem rogat. Numquid ait, Transeat me calix iste? haec enim futura erat pro se
timentis oratio. Sed aliud est, ut se transeat, aliud ut a se transeat deprecari. In eo enim quod se transit, ipse ille a molestia transeuntis excipitur: qui autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Numquid possibile erat non pati Christum? Atquin jam a constitutione mundi sacramentum hoc in eo erat nostrae salutis ostensum. Numquid pati ipse nolebat? Atquin superius fundendum in remissionem peccatorum corporis sui sanguinem consecraverat . Quomodo ergo ait, Pater, si possibile est? et quomodo, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis? Totus igitur super his qui passuri erant metus
est: atque ideo, quia non est possibile se non pati pro his rogat qui passuri post se erant, dicens, Transeat calix a me, id est, quomodo a me bibitur, ita ab his bibatur, sine spei diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis.
Patiendi virtutem eis flagitat. --Ideo autem si possibile est; quia et carni et sanguini horum gravis terror est, et difficile est eorum acerbitate corpora humana non vinci. 803 Quod autem ait, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis: vellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, sed cohaereditatis suae gloriam sine passionis difficultate mereantur. Non ergo ut non patiantur rogat, dicens, Non ut ego volo: sed ut, ait, quod Pater vult, bibendi calicis in eos ex se transeat firmitudo: quia ex voluntate ejus
non tam per Christum vinci diabolum, quam etiam per ejus discipulos oportebat.
Metus Christi causa, infirmitas nostra. --Post quae ad discipulos redit, et dormientes deprehendit: et Petrum coarguit cur secum una saltem hora non vigilet . Petrum ideo ex tribus, quia prae caeteris non se scandalizaturum fuerat gloriatus. Superioris autem metus sui indicat causas, dicens, Orate ne intretis in tentationem . Hoc erat igitur quod volebat; et ideo in oratione tradiderat, Non inducas nos in tentationem, ne quid in nos infirmitati carnis liceret . Cur autem ne in tentationem venirent orare eos admonuisset, ostendit dicens, Spiritus quidem promptus, caro autem infirma, non utique de se: ad eos enim hic sermo
conversus est. Aut quomodo nunc de se spiritus promptus, si superius tristis est anima usque ad mortem? Sed vigilari praecipit et orari, ne in tentationem incidant, ne infirmitati corporis succumbant: et idcirco si possibile est ut a se transeat calix orat, quia bibendi ejus caro omnis infirma sit.
Passio Christi virtutem nobis contulit patiendi. --Rursum vero discedens oravit, dicens, Pater, non potest transire calix iste nisi illum bibam? fiat voluntas tua . Passuris discipulis per fidei justificationem, omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit: crucique secum universa ea quibus infirmabamur affixit. Ideo peccata nostra portat, et pro nobis dolet: quia fidei in nobis calore fervente, cum adversum diabolum passionis bello sit decertandum, omnes imbecillitatum nostrarum dolores cum corpore ejus et passione moriuntur. Et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat:
Discipulorum somnus et variae Christi allocutiones quid significent. --Verum quod iterum reversus reperit dormientes; ostendit absentiae suae tempore plures quodam fidei somno detinendos. Sed rursum oravit, idem repetens: reversusque, qui vigilare jusserat, qui consopitos objurgaverat, ait, Dormite jam et requiescite . Post orationem frequentem, post discursus recursusque multiplices, metum demit, securitatem reddit, in requiem adhortatur, voluntatem Patris jam de nobis securus exspectat, dicens, Fiat voluntas tua: quia transiturum in nos calicem bibens, infirmitatem corporis nostri, et timoris sollicitudinem, et ipsum dolorem mortis
absorberet. Quod autem ad eos revertens, dormientesque 804 reperiens, primum reversus objurgat, secundo silet, tertio quiescere jubet: ratio ista est, quod primum post resurrectionem dispersos eos et diffidentes ac trepidos reprehendet: secundo misso Spiritu paracleto, gravatis ad contuendam Evangelii libertatem oculis, visitabit. Nam aliquandiu legis amore detenti, quodam fidei somno occupati sunt. Tertio vero, id est claritatis suae reditu, securitati eos quietique restituet.
CAPUT XXXII. De Juda, qui erat unus de duodecim discipulis, veniente ad Jesum cum plurima turba ut eum traderet; de gladio quem jussit Petro convertere in locum suum.
In Christum nulla potestas nisi quam dederit. -- Et adhuc eo loquente ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo plurima turba . In his omnibus passionis est ordo. Sed in osculo Judae haec fuit ratio: ut doceremur inimicos omnes, eosque quos sciremus desaevituros in nos esse, diligere. Osculum enim ejus Dominus non respuit. Quod autem ait Judae, fac quod facis traditionis suae potestatem sub verbi hujus conditione permittit. Nam qui juris sui habebat adversum traditores advocare duodecim millia legionum angelorum, longe facilius unius hominis et consiliis et artibus potuisset occurrere . Denique Pilato ait: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset