Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 4)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

nominum admonemur, si in illis aliquid tale cernamus, ne in consortium criminis eorum de familiaritate veniamus: rectius utilibus et maxime necessariis, tamquam oculi et pedis membris carentes, quam usque in societatem gehennae, vitiosae propinquitatis teneamur affectu. Esset autem abscisio membrorum utilis, si et cordis esse posset exsectio. Cum enim concupiscentia efficientiae comparetur, damnum corporis otiosum est, relicto voluntatis instinctu.

Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi repudium, etc. . Aequitatem in omnes concilians, manere eam maxime in conjugiorum pace praecepit: legi addens plura, nihil demens. Nec sane profectus argui potest. Nam cum

lex libertatem dandi repudii ex libelli auctoritate tribuisset, nunc marito fides evangelica non solum

voluntatem pacis indixit, verum etiam reatum coactae in adulterium uxoris imposuit, si alii ex discessionis necessitate nubenda sit: nullam aliam causam desinendi a conjugio praescribens, quam quae virum prostitutae uxoris societate pollueret.

Jurandi consuetudo ac necessitas Christianis sublata. -- Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis, etc. . Lex poenam posuerat perjurio, ut fraudulentiam mentientium sacramenti religio contineret; simulque plebs rudis atque insolens frequentem de Deo suo mentionem haberet familiaritate jurandi. Fides vero sacramenti consuetudinem removet, vitae nostrae negotia in veritate constituens, abjecto fallendi 687 affectu, simplicitatem loquendi audiendique praescribens; ut quod erat esset, non

esset vero quod non erat: quia inter est et non, patens esset materia fallendi, et quod ultra est, id omne de malo est . Quod enim est, suum est ut semper sit: quod vero non est, naturae est ut non sit. Ergo in simplicitate viventibus jurandi religione opus non est, cum quibus semper quod est, est: quod non, non: et per haec eorum et opus et sermo omnis in vero est.

Judaeorum superstitio damnatur. -- Neque per coelum jurabis, quia sedes Dei est, et reliqua . Non solum nos reddere Deo sacramenta non patitur, quia omnis Dei veritas dicti factique nostri simplicitate retinenda est: sed superstitionem contumaciae veteris condemnat. His enim elementorum nominibus Judaeis erat religio jurare, et coeli, et terrae, et

Jerusalem, sed et capitis sui, quibus in contumeliam Dei sacramento venerationem deferebant. Quid

enim momenti erat jurare per coelum Dei sedem, jurare per terram scabellum pedum ejus, jurare per Jerusalem urbem brevi ob insolentiam et peccata inhabitantium destruendam: cum praesertim in praeformationem Ecclesiae, id est, corporis Christi, quae magni regis est civitas, esset constituta? Per caput autem jurare cur vellent? Numquid vel capilli unius mutandi facultas esse poterat juranti, cum omnibus colorem natura a Deo profecta suggereret? Atque ita haec sacramentorum pignora plena apud eos piaculi fuisse demonstrat: cum ignorato aut neglecto opifice suo, religionem operibus impertirentur.

Ulciscendi libido coercetur. -- Audistis, quia dictum est, oculum pro oculo, dentem pro dente, et reliqua . Extensam fidei nostrae in aeternum

spem rebus ipsis Dominus vult probari: ut ipsa dissimulandae injuriae tolerantia testis judicii sit futuri. Lex infidelem Israel intra metum metu continebat, et injuriae voluntatem injuriae vicissitudine coercebat. Fides autem nullius tam gravem dolorem esse patitur injuriae, ut ultionem expetat, et illatae sibi quisquam vindex sit contumeliae: 688 quia in judicio Dei, et perpessis injuriam plus est consolationis, et poena severior injuriosis. Atque ita non solum ab iniquitatibus nos abesse Evangelia praecipiunt, verum etiam ulciscendae injuriae exigunt dissimulationem. Nam accepta alapa maxillam alteram jubemur offerre , et mille passus onus vehentes, progredi in spatium passuum duum millium, injuriae augmento profectum ultionis habituri, ipso

virtutum coelestium Domino ad incrementum gloriae et maxillas palmis, et flagris scapulas offerente.

Litium causae amputantur. Munificentia jubetur. Gratiae Dei grutuita sit dispensatio. --Non solum autem judicii humani refugienda esse arbitria praecipit, verum etiam cum damni voluntate vitanda; ut tunicam nobis volenti judicio exuere, remittamus et pallium : et per spem bonorum futurorum saecularem supellectilem contemnentes, inanem gentium cupiditatem et vanitatem infructuosae avaritiae arguamus. Omnibus etiam dari quae poposcerint jubet, et a precibus volentium mutuari os atque animum non referre; ut his, quibus indigent, per nostram munificentiam expleantur, et eorum vel sitim potu, vel famem cibo, vel nuditatem vestitu indulto

arceamus: ac sic bonorum eorum, quibus a Deo indigemus, digni reperiamur; cum obtinendi meritum indulgendi consuetudo conciliet. In officio quoque dispensandae ejus quam accepimus gratiae, pronos

esse oportere demonstrat; ut boni gratuiti sit dispensatio gratuita, et mutuari volentibus non negemus quod mutuamur a Deo, semper sine habendi damno impertiendi ministerio functuri.

Inimicorum dilectio. -- Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum, et reliqua . Conclusit omnia bonitate perfecta. Amari enim lex proximum exigebat, et in inimicum licentiam odii dabat. Diligi vero inimicos fides praecipit, et petulantes humanarum mentium motus, publicae charitatis frangit affectu ; non solum iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem mitigans injuriosi: quia gentium sit amantes amare, et commune sit diligere diligentes. Vocat igitur nos in Dei ut haereditatem, ita et imitationem: bonis et

injustis, Christi sui adventu, in baptismi et Spiritus sacramentis et solem tribuentis et pluviam . Ita nos ad perfectam vitam, per hanc publicae bonitatis concordiam, quia nobis in coelo pater sit perfectus imitandus, instituit.

Jactantia fugienda. -- Attendite, justitiam vestram ne faciatis coram hominibus, etc. . Omnem curam rerum praesentium amovet, et attentos tantum esse in spem futuri jubet, neque sectari vel hominum 689 favorem ostentatione bonitatis, vel jactantiam religionis orationis publicae copia, sed intra conscientiam fidei fructum boni operis continendum: quia humanae laudis consectatio eam tantum, quam ab hominibus expetit, mercedem sit receptura; caeterum promerendi Dei exspectatio, praemium

sit longae patientiae consecutura. Sinistra quoque manus ut ignoret opus dexterae . Sed numquid istud natura corporis sinit? aut intelligentiae sensum manuum ministeria sortiuntur? Verum ut in Dei scientia opera nostra consistant: cum sub nuncupatione membrorum, in his quae geramus, eorum quae nostra sunt atque nobiscum sunt conscientia arceatur

CAPUT V. De oratione et jejunio, de thesauro in coelo, de lucerna corporis, de duobus dominis, de cibo et vestitu, de volatilibus et liliis agri et foeno, de sollicitudine diei, de festuca et trabe in oculo.

ostio jubemur orare, atque in omni loco precem fundere edocemur : et sanctorum oratio inter feras, carceres, flammas, et de profundo maris ac bestiae ventre suscepta est . Ergo non

occulta domus, sed cordis nostri cubiculum ingredi, et clauso mentis nostrae secreto orare ad Deum, non multiloquio, sed conscientia admonemur, quia dictorum verbis opus omne praecellat. De orationis autem sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus vir sanctae memoriae liberavit. Quamquam et Tertullianus hinc volumen aptissimum scripserit: sed consequens error hominis, detraxit scriptis probabilibus auctoritatem.

Jejunantis sit conscientia pura, et bona opera. -- Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes: exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus jejunantes, etc. . Jejuniorum profectum docet extra jactantiam confecti corporis esse oportere, neque de injuriae ostentatione favorem

gentium consectandum; sed omne jejunium in sanctae operationis decore ponendum. Oleum enim fructum misericordiae esse, coelestis et propheticus sermo est. Ergo bonitatis operibus caput nostrum, id est, vitae nostrae sensus ornandus est; quia intelligentia omnis in capite est: sordesque in facie abluendae, ne quid sit horroris ex vitiis, sed magis gratia candoris sit in occursu: atque ita nos 690 in splendorem bonae conscientiae elutos, et in gratiam misericordis operis delibutos, Deo jejunia nostra commendent. Caeterum fugientes in jejuniis hominum conscientiam unctis capitibus, et ridiculi magis erimus, et cogniti.

Ubi cor hic, ibi post hanc vitam erit. -- Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, et reliqua .

Praetermissa igitur humanae gloriae et opulentiae sollicitudine, omnem placendi Deo curam sumi oportere demonstrat: quia humanam laudem vel corporum vitia, vel obtrectatio invidentium corrumpat; et hic thesaurus pecuniae, aut detrimento sit periculosus, aut furto. Caeterum laus coelestis aeterna est, nec subrepentis furto subtrahenda, nec tinea aut rubigine invidiae exedenda: corde nostro sedem thesauri utram sit secutum habituro, et intelligentiae nostrae lumine aut cum pecunia damnosa futuro, aut cum Deo sempiterno.

Corporum claritas aut tenebrae aeternae pro diversa ratione animorum. -- Lucerna corporis tui est oculus tuus . Continens sensus est. De oculi enim luminis officio lumen cordis expressit. Quod si simplex et lucidum manebit; claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae corruptioni carnis infundet. Si autem obscurum peccatis, et voluntate erit nequam; vitiis mentis natura corporis subjacebit. Et si lumen, quod in nobis est, tenebrosum sit; quantas necesse est ipsarum tenebras esse tenebrarum ? quia jam periculose soleat animi generositati terrenae carnis vitiosa origo dominari, longeque magis peccata corporum ingravescere, si etiam cupiditatibus adjuventur animorum: ex eoque fieri praeter naturam suam corpora

nostra tenebrosa, si in illis mentium lumen exstinctum sit; quod si per simplicitatem spiritus retinuerimus, lumine suo necesse est et corpus illuminet.

Deo et saeculo serviri nequit. -- Nemo potest duobus dominis servire, etc. . Duum dominorum infidele servitium est, nec par ejusdem potest esse ad saeculum atque ad Deum cura. In alterum enim necesse est odium sit, in alterum amor: quia idem opus diversae dominorum non conveniat voluntati, nec pauperes spiritu Deo placentes ambitiosae saeculi hujus possint apti esse jactantiae.

Saeculi contemptu coelum unum suspiret animus. -- Ideo dico vobis, ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis; neque corpori vestro, quid vestiatis. Nonne anima vestra pluris est quam esca, et corpus pluris est

Tous les livres