Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 6)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

spem obtinendi, exemplo humani affectus docemur. Nam cum nos filiis piscem panemve poscentibus, non serpentem simus aut lapidem reddituri; quanto magis nobis optimus ac praestantissimus pater Deus orantibus perfectae fidei munera largietur ; neque sit pro vitae cibo lapidem duritiae

gentilis, aut pro baptismi conservatione serpentem veneni haeretici praestiturus? Consummavit deinde omnia bonitatis exemplo, universos amoris mutui pace conjungens: in eo legis et prophetarum mandata constituens, ut universorum in nos bonitatem optantes, ipsi omnibus boni simus.

Via coeli a paucis trita, et e contra. -- Intrate per angustam portam. Quam lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem! Arduum in coelum iter hominis est, et aditus angustus ac tenuis: caeterum perditionis via lata est. Hanc plures obtinent, illam porro pauci inveniunt. Paucis enim damna rerum praesentium cara sunt: quibus cupiditates et animi vincere et corporis frangere, et exposita totis saeculi viribus illecebrarum omnium lenocinia praeterire, maximum coelestis

spei lucrum est. Illis autem quibus solum bonum est scortari, comessari, ambire, insolescere, fastidire, odisse, diripere, plurimus est frequentatum iter tale comitatus.

Dei servus non verbis, sed factis dignoscitur. --Et quia paucorum esset viam angustam invenire, fraudelentiam eorum qui eam se quaerere mentirentur exponit, dicens: Attendite a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, etc. . Blandimenta verborum et mansuetudinis simulationem admonet fructu operationis expendi oportere: ut non qualem quis se verbis referat, sed qualem se rebus efficiat spectemus; quia in multis vestitu ovium rabies lupina contegitur. Ergo, ut spinae uvas, ut tribuli ficus non generant, et ut iniquae arbores

utilia poma non afferunt : ita ne in istis quidem consistere docet boni operis effectum; et idcirco omnes cognoscendos esse de fructibus. Regnum enim coelorum sola verborum officia non obtinent: neque qui dixerit: Domine, 698 Domine, haeres illius erit . Quid enim meriti est Domino dicere Domine, Domine? Numquid Dominus non erit, nisi fuerit dictus a nobis? Et quae officii sanctitas est nominis nuncupatio; cum coelestis regni iter obedientia potius voluntatis, non Dei nuncupatio repertura sit?

Coelum non mirabilibus sed bonis operibus redditur. -- Multi mihi dicent in illa die, Domine Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus? et reliqua . Etiam nunc pseudoprophetarum fraudulentiam et hypocritarum

simulamenta condemnat, qui gloriam sibi ex verbi virtute praesumunt, in doctrinae prophetia, et daemoniorum fuga, et istiusmodi operum virtutibus: atque hinc sibi regnum coelorum pollicentur. Quasi vero eorum aliquid proprium sit, quae loquuntur aut faciunt, et non omnia virtus Dei invocata perficiat:

cum doctrinae scientiam lectio afferat, daemoniorum fugam Christi nomen exagitet. De nostro igitur est beata illa aeternitas promerenda: praestandumque est aliquid ex proprio, ut bonum velimus, malum omne vitemus, totoque affectu praeceptis coelestibus obtemperemus: ac talibus officiis cogniti Deo simus, agamusque potius quod vult, quam quod potest gloriemur: repudians eos ac repellens, quos a cognitione sua opera iniquitatis averterint.

Tentationum progressus. -- Omnis ergo qui audit verba mea, et facit, similem eum aestimabo viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram, et reliqua . Sensus est superioribus junctus. Objurgans enim pseudoprophetarum jactantiam et hypocritarum figmenta, per comparationis

exemplum perfectae in se fidei hominem exponit, quod is, qui verba sua et audiat et faciat, super petram sit aedificatus, et fundamento stabili firmoque consistat, eumque incidentium tempestatum impetu non posse dissolvi; in petra se ipsum Dominus significans, validum aedificii fundamentum. Cum autem qui ex se in sublime opus excreverit, moveri non possit vel pluviis, vel fluminibus, vel vento; in pluviis, blandarum et sensim illabentium voluptatum illecebras significat, quibus primum fides rimis patentibus immadescit: post quas torrentium procursus, id est, graviorum cupiditatum motus incurrit: atque exinde tota ventorum vis circumflantium desaevit, universus scilicet diabolicae potestatis spiritus infertur. Sed fundamento petrae

homo aedificatus 699 insistet, nec moveri loco suo poterit. Stultus vero haec audita dissimulans, tamquam super arenam opus aedificationis impenderit, infideliter stat, cito pluviis illabentibus subluendus, et fluminibus propellendus, et ventis differendus, secundum naturam super quas aedificatus est arenarum, cum gravi ruinae suae strage solvendus .

Scopus praedictorum. --Atque ita superiorum comparationum exemplo Dominus nos voluit, et

efficere quae jussit, et credere quae spopondit. Consummatis igitur omnibus, turbae mirabantur doctrinam ejus, qua se non Scribarum et Pharisaeorum more docuisset . In verborum enim virtutibus effectus potestatum metiebantur.

CAPUT VII. De leproso quem curavit, de puero tribuni paralytico, de socru Petri, de plurimis et diversis curis.

Sensus allegoricus nil detrahit litterae veritati. Lex jam inutilis. -- Et descendente eo de monte, secutae sunt eum turbae multae. Et ecce leprosus quidam veniens adorabat eum dicens, Domine, si vis, potes me mundare, et reliqua . In exordio sermonis admonuimus, ne quis forte existimaret

aliquid rerum gestarum fidei detrahendum, si res ipsas profectus rerum consequentium continere in se doceremus. Nihil enim veritati detrahit, imitationem veritas consecuta. Toto igitur superiore sermone Dominus fidei praecepta tradiderat, legem excesserat, jam inutilem atque inefficacem excedendo significans. Mandatorum observantiam exegerat, ante promissorum suorum spem fidissimam imperaverat: quod igitur post haec primum gesserit, contuendum est.

Legis infirmitas a Christo suppletur. --Adest leprosus, emundari se rogat, purgatur verbi potestate cum tactu, jubetur silere , sed tamen ostendere se sacerdoti et munus quod Moyses in testimonium fieri praecepit offerre. Curatio igitur

audientis et credentis turbae et cum Domino de monte venientis in leproso ostenditur: quae vitiosa labe corporis contaminata, auditaque regni coelorum praedicatione curari se rogat; cum tactu corporis visitatur, Verbi virtute curatur, et ut salus haec 700 non offerretur potius, quam quaereretur, silentium imperatur, et ostendere se sacerdotibus jubetur: ut praenuntiatus in lege factis et operibus cernatur; et in quo lex infirmabatur, in eo verbi virtus intelligeretur: praemium quoque receptae salutis,

qui purgatus est, Deo offerat; sed ut donum illud non sit ex avibus, sed ut homo ipse a sordibus peccati corporis emundatus, in sacrificium Dei transeat ; quia quod Moyses in lege praeceperit, testimonium sit, non effectus.

Tribunus, princeps gentium crediturarum. -- Post haec autem cum introisset Capharnaum, accessit ad eum quidam tribunus rogans eum, et dicens: Puer meus jacet in domo paralyticus, etc. . Sequitur emundationem leprosi, paralytici pueri curatio. Sed quid istud est, quod non dignum se tribunus pueri dominus profitetur esse, ut Christus domum ejus introeat, puerum videat, et praesens praesenti opem afferat; seque habere milites, jubere quod velit, et in potestate posito parere sibi plurimos, similiter

et Dominum curationem verbo posse praestare? De tribuno posuisse me satis sit, principem esse gentium crediturarum. Quis hic princeps sit cui subjecti sunt plures, qui volet scire, Moysi in Deuteronomio canticum , et Salomonis librum Ecclesiasticum, ubi de dispersione gentium quaedam locuti sunt, legat: nobis tantum de puero tractatus sit.

Gentium salus ex fide. --Succedit deinde in hoc puero post paralysis sanitatem curationi populi de monte descendentis, salus gentium. Jacebat enim puer dissolutus in domo humili, corruptibili, et ingressu ejus, cujus tamen egens erat, Salvatoris indigna. Et tribunus scit puerum verbo posse sanari: quia salus gentium omnis ex fide est, et in praeceptis

Domini vita est universorum. Igitur jacentes in saeculo, et peccatorum morbis dissolutae gentes existimandae sunt: omnibus undique artubus fluidis, et ad consistendi officium ingrediendique corruptis. Quarum salutis sacramentum in tribuni puero expletur, non tamen ingressuro domum Christo. Licet enim in saeculo demoratus sit, vitia tamen saeculi et peccata non adiit.

Tribunus non erat de gentibus --Miratus deinde fidem ait, Non inveni tantam fidem in Israel . Non erat tribunus iste de gentibus: et quomodo in Israel fides talis non est reperta; cum qui crederet esset Israelita? Sed ut similitudinem futuri haec ipsa veritas aemularetur; idcirco verbi ratio subjecta est, tantam fidem, quanta gentium est, in Israel

non reperiendam, et cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum ex ultimis gentibus quieturos . Perfecta quidem est in puero secundum credentis fidem veritas sanitatis: sed praesentium

efficientia etiam futurorum imagini proficere monstratur, quando et tribuno credente, 701 et puero salvato, nec talis in Israel fides reperta est, et regni coelorum consortium cum Abraham gentibus destinatur.

Petri socrus infidelitatis affectio. Petrus fidei et apostolatus princeps. -- Cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem, et reliqua . In socru Petri, vitiosa infidelitatis aestimatur affectio, cui adjacet libertas voluntatis, quae nos quadam sibi conjugii societate conjungit. Ergo ingressu Domini, in Petri domu, id est, in corpore curatur infidelitas peccatorum calore exaestuans, et vitiorum aegra dominatu. Mox deinde sanata, officii famulatu ministrat. Nam primus credidit,

et apostolatus est princeps: et quod in eo ante languebat, Dei verbo invalescens ministerio tamquam publicae salutis operatum est. Recte autem hanc ex socru Petri similitudinem ad affectionem infidelitatis aptari, loco qui de nuru et socru consequitur tractabimus . Nunc autem ideo infidelitatis socrus Petri nuncupabitur, quia usque dum credidit, voluntatis suae servitio detinebatur.

Christus passione sua infirmitates nostras sanavit. -- Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus immundos, etc. . Curationem promiscuam horis vespertinis, concursu eorum quos post passionem docuit recognoscimus: omnium peccata dimittens, omnium infirmitates

Tous les livres