Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 7)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

auferens, et malarum voluptatum insidentium incentiva depellens, passione corporis sui, secundum prophetarum dicta, infirmitates humanae imbecillitatis absorbens .

Qua ratione haec explicanda. -- Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit discipulos suos ire trans fretum. Et accedens ad eum quidam Scriba ait, Magister, sequar te quocumque ieris, et reliqua . Multa incurrunt, quae sensum communem movere possunt. Atque non nos intelligentiam fingimus, sed gesta ipsa intelligentiam nobis impertiuntur. Neque enim res intelligentiae, sed rei intelligentia subsecundat. Turbae plures sunt, et ire trans fretum Dominus discipulis praecipit. Non existimo cadere in Salvatoris bonitatem, ut circumcursantes

relinquere voluerit, et secretum quoddam impertiendae salutis eligere. Deinde consequitur Scriba, dicens magistrum se quocumque ierit secuturum: sed nihil a Scriba dictum factumve legitur, quod posset

offendere. Dominus respondit, vulpibus esse foveas, et coeli volucribus nidos quiescendi, filio autem hominis, quo reclinet caput suum, locum esse nullum . Et discipulum postulasse, dari sibi tempus patris sepeliendi: hoc negatum, et pii atque humani officii vetitam religionem . Ergo rerum tantarum, et tam diversarum ratio promenda est: atque ita, ut secundum continentem rerum ordinem, et gravissimas veritatis ipsius causas, interioris significantiae intelligentia explicetur. 702

Fidelium electionis typus. Ecclesiae navis. --Discipulorum nomen non in duodecim tantum Apostolis versari existimandum est. Nam praeter Apostolos, plures fuisse discipulos legimus. Ex omni igitur turba quaedam fieri jubetur electio: eorum

scilicet, qui Dominum per multa saeculi hujus pericula et jactationes essent secuturi. Ecclesia enim instar est navis, et plurimis locis ita nuncupata est: quae diversissimi generis et gentis vectore suscepto, subjecta est omnibus et ventorum flatibus et maris motibus. Atque ita illa et saeculi et immundorum spirituum vexatur incursibus. Propositis enim periculorum omnium motibus, Christi navem, id est, Ecclesiam introimus: scientes nos mari ventoque jactandos. Ut igitur ordo typicae significantiae cohaereret, possetque intelligi fidelium portio conscendentium navem, et infidelium turba residentium; Scribae et discipuli persona subjungitur.

Scriba doctor legis, infideles adumbrat. Vulpes, pseudoprophetae. Volucres coeli, daemones. Caput Christi Deus. Omnes in Ecclesiam invitati. --Et quidem Scriba, qui est unus ex doctoribus legis, an sit secuturus interrogat. Quasi vero lege non hunc esse Christum, quem sequi esset utile, contineretur. Igitur infidelitatis affectum sub diffidentia interrogationis expressit: quia fidei assumptio non interroganda est, sed sequenda. Ut autem eadem interrogatio infidelitatis esset punita judicio; Dominus respondit, vulpes habere foveas, et volucres coeli nidos quibus requiescant, hominis autem filium non habere ubi caput suum reclinet. Vulpes est animal insidiosum, circa domorum se occulens foveas, et domesticis avibus insidians: atque hoc nomine pseudoprophetas nuncupari aliquot locis legimus. Volucres autem coeli saepe numero immundos spiritus

cognominari didicimus. Dei ergo filius paucitatem sequentium contuens, et doctore legis diffidente an sequeretur ipsum, exprobrat pseudoprophetis esse foveas, et immundis spiritibus nidos quiescendi; quod extra navem relicti, id est, extra Ecclesiam positi, effecti sint incolatus pseudoprophetarum, et habitatio daemonum: filium autem hominis, se scilicet cui

caput Deus sit, non reperire in quos collocata Dei cognitione requieseat: invitatis omnibus ut in navem, ita in Ecclesiam; paucis metu maris, id est saeculi, secuturis.

Patri infideli an jus in filium fidelem. --Adest post haec discipulus, non interrogans an sequatur (jam enim sequi oportere se credidit), sed permitti sibi orans sepelire patrem. Accepimus in dominicae orationis exordio, ita primum precandum: Pater noster qui es in coelis . Ergo quia credentis in discipulo populi persona est, admonetur ut meminerit quod pater sibi vivus in coelis est. Sequi autem 703 Dominum jubetur, quia et volebat, ita ut mortui mortuum sepeliant. Sed nullum arbitror officium exspectari a mortuis posse. Quomodo

ergo mortui mortuos humabunt? Primum igitur ostendit, perfectam in se fidem nulla saecularis in alterum officii religione esse devinctam: deinde inter fidelem filium patremque infidelem jus paterni nominis non relinqui. Non igitur obsequium humandi patris negavit: sed addendo, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos, admonuit non admisceri memoriis sanctorum mortuos infideles: mortuos autem etiam eos esse, qui extra Deum vivant. Et idcirco mutua mortuis officia relinquenda, ut mortui sepeliantur a mortuis: quia per Dei fidem vivos vivo oporteat adhaerere.

CAPUT VIII. De discipulis in navi excitantibus Jesum, de duobus daemoniacis in terra Gerasenorum, de paralytico curato et lectum auferente.

Christus quando et quanto periculo dormiat in nobis. -- Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli. Et ecce tempestas magna facta est in mari, et reliqua . Navem discipulis introgressis tempestas oritur, mare commovetur, navigantes turbantur. Ipse vero somno consopitus timentium metu excitatur, oratur ut opem afferat. Et increpitis iis quod modicae essent fidei, vento et mari tranquillitatem imperavit, cum admiratione hominum praeceptis ejus ventum et mare obedisse. Igitur secundum haec ecclesiae, intra quas verbum Dei non vigilaverit, naufragae sunt: non quod Christus in somnum relaxetur, sed quod somno nostro

consopiatur in nobis. Maxime autem illud accidit, ut a Deo praecipue in periculi metu et vexatione speremus. Atque utinam vel spes sera confidat sese periculum posse evadere, Christi intra se virtute vigilante. Perpetuam autem nobis objurgationis suae recordationem reliquit, dicens: Modicae fidei, quid timidi estis ? metum scilicet motuum saecularium,

Discipuli cur jam homines, non discipuli dicantur. --Consequitur deinde hominum admiratio dicentium: Qualis hic homo est, quod venti et mare obediunt ei

? Non discipulorum hic sermo, sed gentium est. Nam cum superius et discipulos tantum navem introisse, et a discipulis tantum excitatum esse dixisset; nunc admiratos esse homines significat, hominibus hominem 704 in ipsa admiratione dicentibus. Qua nominum conversione intelligitur, omnia opera Christi, omnesque ejus virtutes ut Dei esse laudandas: quia piaculi gentilis miserrimique erroris stultitiam demonstrat, quod eum ex humilitate passionis hominem potius nuncupent,

Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines daemonia habentes de monumentis exeuntes, periculosi nimis, et reliqua . Duum hominum occursus, daemonum in duos homines longa possessio, et periculosa transeuntibus via, et transfugiendi in porcos deprecatio, et purgatis hominibus gregis ipsius per praeceps in mare casus, dehinc pastorum in oppidum fuga, populi de civitate progressus, et ne urbem Dominus adiret legatio, et reditus ejus in patriam, et illic paralytici in lecto jacentis oblatio, et pro fidei merito in tempore ipso peccatorum remissio, et murmur Scribarum, et virtutis confessio, et paralytici etiam sub onere lectuli in domum reditus, et hominum

Daemones e gentibus expulsi haereticos obtinent. Christus a Judaeis repudiatus ABIT AD GENTES.--In exordio generis humani in tres fuit humani generis divisio, Noe scilicet filios, ex quibus secundum prophetiam Genesis, Sem in possessionem Dei delectus est. Extra urbem autem, id est, extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in monumentis daemones detinebant: duarum scilicet gentium origines intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes praetereuntibus viam vitae

praesentis infestam. Igitur ut esset in rebus gerendis futuri plena meditatio, venienti Domino duo homines occurrunt: ut occursu eorum, concurrentium ad salutem voluntas indicaretur. Sed in hominibus daemones proclamant, cur sedem invideat, cur ante judicii tempus infestet. Adjacebat etiam eis duobus gentium populis plebs ex Sem genere Sadducaeorum, quorum haeresis ex Judaeis negatae resurrectionis piaculum est. Videntes igitur daemones, non sibi jam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in haereticis deprecantur: quibus occupatis, totus in mare impetu rapido per praeceps grex coactus est: in cupiditatem scilicet saecularem daemonum praecipitantur instinctu, in aquis multis, id est, cum reliquarum gentium 705 infidelitate morituri.

Atque etiam in hoc typica ratio servata est, ut non satis esset dixisse praecipitatos in mare, nisi etiam adderetur, Et mortui sunt in aquis multis. Quorum principes atque pastores rerum talium admiratione turbati ad urbem veniunt, et quae gesta sunt nuntiant . Urbs illa Judaici populi habet speciem, quae Christi operibus auditis, Domino suo obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret; neque enim Evangelia lex recipit: a qua repudiatus, in civitatem suam revertitur . Deo civitas fidelium plebs est. In hanc igitur navi, id est Ecclesia, vectus introiit.

Adam obtinuit veniam. --Jamque in paralytico gentium universitas offertur medenda. Sed et curationis ipsius verba sunt contuenda. Non dicitur paralytico,

Sanus esto; non dicitur, Surge et ambula; sed dicitur, Constans esto fili, remissa sunt tibi peccata tua . In Adam uno peccata universis gentibus remittuntur. Hic itaque Angelis ministrantibus curandus offertur, hic filius nuncupatur, quia primum Dei opus est: huic remittuntur animae peccata, et indulgentia primae transgressionis ex venia est. Non enim paralyticum peccasse aliquid accepimus: cum praesertim alio in loco idem Dominus dixerit, caecitatem a nativitate non ex peccato aut proprio aut paterno fuisse contractam .

Christum esse Deum. -- Veritatis deinde ordo succedit in gestis, quamvis futuri species expleatur in dictis. Movet Scribas remissum ab homine peccatum : hominem enim tantum in Jesu Christo contuebantur. Et remissum est ab eo, quod lex laxare non poterat; fides enim sola justificat. Deinde murmurationem eorum Dominus introspicit, dicitque facile esse filio hominis in terra peccata dimittere . Verum enim nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus: ergo qui remittit Deus est. Quia nemo remittit nisi Deus, Deus in homine manens curationem homini praestabat: et nulla ei agendi et loquendi erat difficultas, cui subest totum posse quod loquitur.

Paralytici curatione quam multa doceantur. -- Porro autem ut ipse esse in corpore positus intelligi posset, qui et animis peccata dimitteret, et resurrectionem corporibus praestaret; ait, Ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittere peccata, ait paralytico, Surge, et tolle lectum tuum . Satis fuerat 706 dixisse, Surge: sed quia omnis erat perficiendi operis ratio explicanda; adjecit, Tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Primum remissionem tribuit peccati, dehinc virtutem resurrectionis ostendit, tum sublatione lectuli infirmitatem ac dolorem corporibus docuit afuturum , postremo reditu in domum propriam iter in paradisum credentibus esse redhibendum, ex quo Adam parens universorum peccati labe dissolutus excesserat.

Venia omnes egent. Non miranda in Christo potestas dimittendi peccata. -- Videntes autem turbae timuerunt . Opus istud admiratio potius consequi, non metus debuit; sed manet etiam nunc ordo mysterii; ut veritati praesentium, futurorum species adjecta sit dictorum et factorum Domini virtutem turbae timent. Magni enim timoris res est, non dimissis a Christo peccatis in mortem resolvi: quia nullus sit in domum aeternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum. Et honorificaverunt Deum, qui tantam dedit potestatem hominibus. Conclusa sunt omnia suo ordine, et cessante jam desperationis timore honor Deo redditur, quod tantam dederit hominibus potestatem: sed soli hoc Christo erat debitum, soli de communione paternae substantiae haec

agere erat familiare. Non ergo hoc venit in admirationem, quod posset ista (quid enim non posse Deus

credetur?); alioquin laus de uno homine, non de pluribus exstitisset: sed delati Deo honoris hinc causa est, quod potestas hominibus ac via data sit per verbum ejus, et peccatorum remissionis, et corporum resurrectionis, et reversionis in coelum.

CAPUT IX. De Matthaeo publicano, de Pharisaeorum et discipulorum Joannis jejunio, de assuto panno rudi, de profluvio mulieris, de filia principis excitata a mortuis, de duobus caecis, de surdo et muto.

Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in teloneo Matthaeum nomine, et ait illi, Sequere me, et reliqua . Matthaeum publicanum sedentem in teloneo sequi se jubet. Et concedens in

domum convivium instruit, et cum eo publicanorum et peccatorum turba discumbit: Pharisaeis discipulos objurgantibus, cur magistro cum publicanis cibus esset. Quibus respondet, Sanis medico opus non esse, sed curatione aegrotos indigere: euntesque jubet discere quid sit, Misericordiam 707 volo quam sacrificium.

Tous les livres