Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 8)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Publicani. Matthaei vocatio. Salus omnibus necessaria, nulli a lege praestatur. --Publicanorum nomen ex vita, est, qui relictis legis operibus, gerere se usu communi et publico maluerunt. Ergo ex domo, id est, ex peccatis corporis, Matthaeum Dominus evocavit, in cujus mentem ingressus recumbit. Hic enim idem Evangelii istius scriptor est, et de peccati sui domo exiens, Dominum ipse

suscepit, interiore ejus habitatione illuminatus, intra quem evangelicis cibis peccatoribus et publicanis convivium divite copia praeparatur. AEmulatio deinde agitat Judaeos, Dominum publicanis et peccatoribus communicare . Quibus ille operta infidelitatis velamine verba legis exprompsit, se quidem aegrotis opem ferre et medicinam egentibus praestare; eis autem, qui se sanos existimarent, necessariam curationem nullam esse. Sed ut intelligerent, neminem suorum sanum esse; admonuit ut discerent quid est, Misericordiam volo, non sacrificium : legem scilicet, sacrificiorum observatione devinctam, opem ferre non posse; sed salutem universis in misericordiae indulgentia reservari. Non enim veni justos vocare, sed peccatores in poenitentiam. Omnibus

venerat; quomodo ergo non se justis venisse dicit? Erant ergo quibus necesse non erat ut veniret?

Sed nemo justus ex lege est. Ostendit ergo inanem justitiae esse jactantiam: quia sacrificiis infirmibus ad salutem, misericordia erat universis in lege positis necessaria. Nam si justitia fuisset ex lege, venia per gratiam necessaria non fuisset.

Christus sponsus. Cibus vitae, quo praesente nemo esurit. -- Tunc accesserunt ad eum Joannis discipuli dicentes, Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant ? Jejunabant Pharisaei et discipuli Joannis, et Apostoli non jejunabant. Sed istis spiritaliter respondet, sponsumque se Joannis discipulis ostendit. Joannes enim repositam in Christo omnem vitae spem spopondit; et recipi a Domino discipuli ejus adhuc eo praedicante non poterant. Usque in eum enim lex et prophetae

sunt; et, nisi lege finita, in fidem evangelicam eorum nemo concederet. Quod vero praesente sponso jejunandi necessitatem discipulis non esse respondet ; praesentiae suae gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se praesente, id est, in conspectu mentis Christum continens, indigebit. Ablato autem se jejunaturos esse dicit: quia omnes non credentes resurrexisse Christum, habituri non essent cibum vitae. In fide enim resurrectionis sacramentum panis coelestis accipitur: et quisquis sine Christo est, in vitae cibi jejunio relinquetur. 708

Hunc cibum non percipit vetus homo. --Ut autem intelligerent, non posse sibi in veteribus positis perfecta haec salutis sacramenta committi, comparationis posuit exemplum. Pannum rudem vestimento

veteri non adsui, quia vetustatis infirmitatem virtus adsumenti rudis dissolvat: et vinum novum veteribus utribus non infundi; ferventis enim musti calor utres veteres abrumpit : infirmas videlicet vetustate peccatorum et animas et corpora, novae gratiae sacramenta non capere. Fiet enim scissura pejor, effusoque vino utres veteres peribunt. Duplex enim talium erit reatus, si praeter vetustatem peccatorum suorum virtutem novae gratiae non sustinebunt: atque ideo et Pharisaeos et discipulos Joannis nova non accepturos esse, nisi novi fierent.

Princeps filiae vitam deprecans, legis typus. -- Haec illo loquente, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens, Domine, filia mea modo defuncta est, veni et pone manum super eam, etc. . Preces principis, fides mulieris, turbae in domo conventus, et caecorum duum clamor, muti et surdi et daemoniaci oblatio, ex superioribus dictis connexae sibi intelligentiae tenent ordinem. Princeps hic, lex esse intelligitur; quae Dominum orat pro plebe, quam ipsa Christo praedicata adventus ejus exspectatione nutriverat, ut vitam mortuae reddat. Nam nullum principem credidisse legimus: ex quo persona principis hujus orantis merito in typum legis aptabitur. Cui quidem Dominus opem spopondit, ad quam praestandam profectus est.

Salutem Judaeis paratam gentes praeripiunt. --Sed prior cum apostolis peccatorum turba salvatur. Et cum primum electionem, quae ex lege destinabatur, vivere oportuisset: anterior tamen in mulieris specie salus publicanis et peccatoribus redditur. Haec itaque ad Domini praetereuntis occursum tactu vestis Domini sanam se de profluvio sanguinis futuram esse confidit: sordibus scilicet polluta corporis sui, et interioris vitii immunditiis dissoluta, fimbriam vestis per fidem festinat attingere, donum videlicet Spiritus sancti, de Christi corpore modo fimbriae exeuntis, cum apostolis conversata contingere; fitque mox sana . Ita alteri salus, dum alii defertur, est reddita. Cujus fidem et constantiam Dominus mox laudavit: quia quod Israeli

Virtus Christi infinita. --Est autem in simplici intelligentia, magna virtutis dominicae admiratio: cum potestas intra corpus manens rebus caducis efficientiam 709 adderet sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet. Non enim divisibilis et comprehensibilis erat Deus, ut corpore clauderetur. Ipse enim dona in Spiritu dividit; caeterum non dividitur in donis. Virtutem autem ejus fides ubicumque consequitur: quia ubique est, et nusquam abest. Et assumptio corporis non naturam Virtutis inclusit, sed ad redemptionem suam, fragilitatem corporis

Virtus assumpsit: quae tam infinita, tam libera est, ut etiam in fimbriis ejus humanae salutis operatio contineretur.

Judaei resurrectionem rident. Pauci ex eis credituri. --Ingreditur deinde Dominus domum principis, synagogam videlicet, cui in canticis legis hymnus luctuum personabat : et irridetur a plurimis. Numquam enim illi Deum in homine crediderunt, quin potius praedicari resurrectionem ex mortuis riserunt. Apprehensam igitur puellam manu, cujus apud se mors erat somnus, retraxit ad vitam . Atque ut rarus hinc esse ex lege credentium electionis numerus intelligi posset, turba omnis expulsa est: quam utique salvari Dominus optasset; sed irridendo dicta

gestaque ejus, resurrectionis non fuit digna consortio. Et exeunte fama in universam terram illam , post electionis salutem donum Christi atque opera praedicantur.

Fides ad salutem praerequisita. --Exeunte igitur Domino, mox caeci duo sequuntur . Sed caeci et egressum et nomen Domini quomodo scire potuerunt? Quin etiam et filium David nuncupant, et salvari se rogant. In caecis duobus ratio totius superioris praefigurationis absolvitur. Ex his enim filia principis esse monstratur, Pharisaei scilicet et discipuli Joannis, qui Dominum jam superius in commune tentaverant. His igitur nescientibus a quo salutem peterent, indicavit lex, et his salvatorem suum in corpore ex David genere monstravit,

et caecis vetere peccato, quia Christum nisi admoniti non videbant, lumen mentis inseruit. Quibus Dominus, ostendens non ex salute fidem, sed per fidem salutem exspectandam (caeci enim quia crediderant viderunt, non quia viderant crediderunt : ex quo intelligendum est fide merendum esse quod petitur, non ex impetratis fidem esse sumendam), si credidissent, visum pollicetur, et credentibus praestat, et silentium imperat : quia apostolorum erat proprium praedicare.

Gentes daemoniaco designantur. --Quin etiam post haec, in muto et surdo 710 et daemoniaco , gentium plebs indiga totius salutis

offertur. Omnibus enim undique malis circumsessa, totius corporis vitiis implicabatur. Et in eo rerum ordo servatus est. Nam daemon prius ejicitur, et tum reliqua corporis officia succedunt. Dei quippe cognitione superstitionum omnium vesania effugata, et visus et auditus et sermo salutis invehitur. Cujus facti admirationem talis turbae est consecuta confessio, Numquam sic apparuit in Israel

: cum, cui per legem nihil afferri opis potuerat, verbi virtute salvari; quodque laudes Dei homo mutus surdusque loqueretur. Salute autem gentibus data, civitates omnes et castella omnia virtute et ingressu Christi illuminantur, et omnem infirmitatem veterni languoris evadunt.

Videns autem turbas, misertus est: quod essent vexatae et jacentes, et reliqua . Verborum virtutes non minus oportet introspicere, quam rerum: quia, ut diximus, paria in dictis atque in factis significationum momenta consistunt. Turbarum Dominus miseretur vexatarum et jacentium, tamquam gregis sine pastore dispersi. Et ait, messem multam, paucos operarios, orandum Dominum messis, ut operarios plures in messem ejiciat . Et discipulis convocatis, dedit potestatem ejiciendorum spirituum immundorum, curandaeque cunctae infirmitatis, omnisque languoris

. Haec igitur licet in praesens gesta sint, quid tamen in futurum

Messis Spiritus sancti munus. Quam abundet. Per precem praestatur Virtus ejus. --Nullus in turbas vexator irruperat, neque casu aliquo motuque perculsae jacebant: quomodo ergo jacentes vexatasque miseratur ? Immundi videlicet spiritus dominante violentia vexatam, et sub legis onere aegrotam plebem Dominus miseratur, quia nullus adhuc his pastor esset, custodiam sancti Spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, sed nondum messus a quoquam. Ejus enim copia haurientium de se multitudinem vincit. Nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largiendum

se tamen semper exuberat. Et quia plures esse utile sit, per quos ministretur; rogari Dominum messis jubet, ut in messem operarios plures ejiciat: ad capessendum scilicet quod praeparabatur donum 711 Spiritus sancti, messorum copiam Deus praestet: per orationem enim ac precem hoc nobis a Deo munus effunditur. Atque ut in messem illam messores numerosos ex his duodecim primum Apostolis diffundendos indicaret; convocatis illis dedit ejiciendorum spirituum potestatem, et omnis infirmitatis medendae. Hujus enim doni virtutibus, poterant et turbator expelli, et infirma curari. Et dignum est praeceptorum singulorum significantiam contueri.

Praecepta Christi apostolicum munus spectantia. --Abstinere se a viis gentium admonentur :

non quod non etiam ad salutem gentium mitterentur, sed ut opere et vita gentilis ignorantiae abstinerent. In civitates Samaritanorum vetiti sunt introire. Numquid non potius Samaritanam ipse curavit ? Sed ut ecclesias haereticorum non adeant admonentur. Nihil enim differt ab ignoratione perversitas. Mittuntur deinde ad oves perditas domus Israel . Atquin in eum luporum ac viperarum linguis et faucibus saevierunt. Sed legislatio obtinere privilegium Evangelii debebat: hoc minus Israel sceleris sui excusationem habiturus, quo plus sedulitatis in admonitione sensisset.

Perfecta in Apostolis Christi imago. --Tota deinde in apostolos potestas virtutis dominicae transfertur:

et qui in Adam in imaginem et similitudinem Dei erant figurati, nunc perfectam Christi imaginem et similitudinem sortiuntur, nihil a Domini sui virtutibus differentes; et qui terrestres antea erant, coelestes modo fiunt. Praedicent regnum coelorum propinquare , imaginem scilicet et similitudinem Dei nunc in consortium veritatis assumi; ut sancti omnes, qui coeli nuncupati sunt, Domino conregnent. Infirmos curent, mortuos suscitent, leprosos emundent, daemones ejiciant ; quidquid malorum Adae corpori satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emundent. Et ut ex toto, secundum Genesis prophetiam , Dei similitudinem consequantur, dare gratis quod gratis acceperunt jubentur:

In apostolico ministerio nil venale. --Aurum, argentum, pecuniam possidere inhibentur in zonis, et peram in via ferre, et duas tunicas et calceamenta, et virgam in manibus assumere: et dignus mercede sua est operarius . Non invidiosus, ut arbitror, thesaurus in zona est: et quid sibi vult auri, argenti, atque aeris in zona inhibita possessio? Zona est ministerii apparatus, et ad efficaciam operis praecinctio. Ergo ne quid in ministerio nostro venale sit admonemur; neque hoc apostolatus 712 nostri opus fiat auri, argenti, aerisque possessio. Nec peram in via, curam scilicet saecularis substantiae relinquendam: quia omnis thesaurus sit perniciosus in terra, corde nostro illic futuro, ubi condatur et thesaurus. Non duas tunicas. Sufficit enim

nobis semel Christus indutus: neve, per pravitatem intelligentiae nostrae, altera deinceps vel haerescos vel legis veste induamur. Non calceamenta. Numquid humanorum pedum infirmitas patiens est nuditatis? Sed in sancta terra, et peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus staturi (Exodi III, 5), admonemur non alium ingressus nostri habere, quam quem a Christo accepimus, apparatum. Neque virgam in manibus, id est, potestatis extraneae non indigi, quaerere jura, habentes virgam de radice Jesse; nam quaecumque alia fuerit, non erit Christi: instructi omni superiore sermone ad conficiendum iter saeculi, gratia, viatico, veste, calceamento, potestate; in his enim operantes, digni mercede nostra reperiemur, id est, per

In quamcumque civitatem introieritis interrogate quis in ea dignus est, et reliqua . Levia forte Dominus dedisse Apostolis praecepta existimabitur: quod se usque ad monita introeundi, habitandi, morandi, exeundique summiserit. Haec quidem intellecta simpliciter sanctorum modestiae congruunt, ut cum digno sit hospitalitas, neve per incuriam aut ignorantiam cohabitatione probrosae familiae polluantur. Sed introeuntes civitatem de digno jubet interrogare, et cum eo habitare usque ad profectionem: domum quoque ab introeuntibus pacifice salutari: quae si digna est, et pacis (etiam pacis) communione sit digna; si indigna, pax invicem revertatur: qui autem non receperint eos, sermonesque

Tous les livres