Homiliae in Evangelia (page 2)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 4 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

2. Sed si ipsum ordinem tentationis ejus aspicimus, pensemus quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus hostis contra primum hominem parentem nostrum in tribus se tentationibus erexit, quia hunc videlicet gula, vana gloria et avaritia tentavit; sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit cum cibum ligni vetitum ostendit, atque ad comedendum suasit. Ex vana autem gloria tentavit cum diceret: Eritis sicut dii (Genes. III, 5). Et ex provectu avaritiae tentavit cum diceret: Scientes bonum et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris rapina pertineret, nequaquam Paulus de unigenito Dei Filio diceret: Non rapinam arbitratus est se esse aqualem Deo (Philip. II, 6). In hoc autem diabolus parentem nostrum ad superbiam traxit, quod eum ad avaritiam sublimitatis excitavit. 3. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam quippe tentat cum dicit: Dic ut lapides isti panes fiant. Per vanam gloriam tentat cum dicit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Per sublimitatis avaritiam tentat cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Sed eisdem modis a secundo homine vincitur, quibus primum hominem se vicisse gloriabatur, ut a nostris cordibus ipso aditu captus exeat, quo nos aditu intromissus tenebat. Sed est aliud, fratres charissimi, quod in hac tentatione dominica considerare debemus, quia tentatus a diabolo Dominus sacri eloquii praecepta respondit, et qui eo verbo quod erat tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae 1494 non ostendit, sola divinae Scripturae praecepta dedit, quatenus suae nobis patientiae praeberet exemplum, ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam. Pensate quanta est patientia Dei, et quanta impatientia nostra. Nos si injuriis, aut aliqua laesione provocamur, furore permoti, aut quantum possumus nosmetipsos ulciscimur, aut quod non possumus facere minamur. Ecce adversitatem diaboli Dominus pertulit, et nihil ei nisi mansuetudinis verba respondit. Portat quem punire poterat, ut hoc in laudem ejus altius cresceret, si hostem suum non exstinguendo, sed interim patiendo superaret. 4. Notandum vero quod subditur, quia, recedente diabolo, angeli ministrabant ei. Ex qua re quid aliud quam unius personae utraque natura ostenditur? Quia et homo est quem diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab angelis ministratur. Cognoscamus igitur in eo naturam nostram, quia nisi hunc diabolus hominem cerneret, non tentaret. Veneremur in illo divinitatem suam, quia nisi super omnia Deus existeret, ei nullo modo angeli ministrarent. 5. Sed quia his diebus lectio congruit, nam quadraginta dierum abstinentiam nostri Redemptoris audivimus, qui Quadragesimae tempus inchoamus, discutiendum nobis est cur haec ipsa abstinentia per quadraginta dierum numerum custoditur. Moyses enim ut legem acciperet secundo diebus quadraginta jejunavit (Exod. XXXIV, 28). Elias in deserto quadraginta diebus abstinuit (III Reg. XIX, 8). Ipse auctor hominum ad homines veniens, in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit (Matth. IV, 2). Nos quoque in quantum possumus, annuo Quadragesimae tempore carnem nostram per abstinentiam affligere conemur. Cur ergo in abstinentia quadragenarius numerus custoditur, nisi quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur? Denarius etenim quater ductus in quadragenarium surgit, quia tunc Decalogi mandata perficimus cum profecto quatuor libros sancti Evangelii custodimus. Ex qua re sentiri et aliud potest. In hoc enim mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, et per voluptates ejusdem corporis praeceptis dominicis contraimus. Praecepta autem Dominica per Decalogum sunt accepta. Quia ergo per carnis desideria, Decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus. Quamvis de hoc Quadragesimae tempore est adhuc aliud quod possit intelligi. A praesenti etenim die usque ad Paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum videlicet dies quadraginta duo fiunt. Ex quibus dum sex dies Dominici ab abstinentia subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex dies 1495 remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus, ut qui nobismetipsis per acceptum annum viximus, auctori nostro nos in ejus decimis per abstinentiam mortificemus. Unde, fratres charissimi, sicut offerre in lege jubemini decimas rerum (Levit. XXVII, 30, seq.), ita ei offerre contendite et decimas dierum. Unusquisque in quantum virtus suppetit, carnem maceret, ejusque desideria affligat, concupiscentias turpes interficiat, ut juxta Pauli vocem, hostia viva fiat (Rom. XII, 1). Hostia quippe et immolatur et viva est, quando et ab hac vita homo non deficit, et tamen se a carnalibus desideriis occidit. Caro nos laeta traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam. Auctor etenim mortis nostrae per fructum ligni vetiti vitae praecepta transgressus est. Qui ergo a paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad haec in quantum possumus, per abstinentiam resurgamus.

2. Bene autem dicitur quia misit eos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Praedicatores enim suos Dominus sequitur, quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit, quando verba exhortationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur. Hinc namque eisdem praedicatoribus Isaias dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri (Isai. XL, 3). Hinc illis Psalmista ait: Iter facite ei qui ascendit super occasum (Psal. LXVII, 5). Super occasum namque Dominus ascendit, quia unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit. Super occasum videlicet ascendit, quia mortem quam pertulit resurgendo calcavit. Ei ergo qui ascendit super occasum iter facimus cum nos ejus gloriam vestris mentibus praedicamus, ut eas et ipse post veniens per amoris sui praesentiam illustret. 3. Missis autem praedicatoribus, quid dicat audiamus: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ad messem multam operarii pauci sunt, quod sine gravi moerore loqui non possumus, quia etsi sunt qui bona audiant, desunt qui dicant. Ecce mundus sacerdotibus plenus est, 1497 sed tamen in messe Dei rarus valde invenitur operator, quia officium quidem sacerdotale suscepimus, sed opus officii non implemus. Sed pensate, fratres charissimi, pensate quod dicitur: Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Vos pro nobis petite, ut digna vobis operari valeamus, ne ab exhortatione lingua torpeat, ne postquam praedicationis locum suscepimus apud justum judicem nostra nos taciturnitas addicat. Saepe enim pro sua nequitia praedicantium lingua restringitur: saepe vero ex subjectorum culpa agitur ut eis qui praesunt, praedicationis sermo subtrahatur. Ex sua quippe nequitia praedicantium lingua restringitur, sicut Psalmista ait: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX, 16.) Et rursum ex vitio subjectorum, vox praedicantium prohibetur sicut ad Ezechielem Dominus dicit: Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est (Ezech. III, 26). Ac si aperte dicat: Idcirco tibi praedicationis sermo tollitur, quia dum me in suis actibus plebs exasperat, non est digna cui exhortatio veritatis fiat. Ex cujus ergo vitio praedicatori sermo subtrahatur, non facile cognoscitur. Quia vero Pastoris taciturnitas aliquando sibi, semper autem subjectis noceat, certissime scitur. 4. Sed utinam si ad praedicationis virtutem non sufficimus, loci nostri officium in innocentia vitae teneamus. Nam subditur: Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Multi autem cum regiminis jura suscipiunt, ad lacerandos subditos inardescunt, terrorem potestatis exhibent, et quibus prodesse debuerant, nocent. Et quia charitatis viscera non habent, domini videri appetunt, patres se esse minime recognoscunt, humilitatis locum in elationem dominationis immutant, et si quando extrinsecus blandiuntur, intrinsecus saeviunt. De quibus alias Veritas dicit: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Contra quae, omnia considerandum nobis est quia sicut agni 1498 inter lupos mittimur, ut, sensum servantes innocentiae, morsum malitiae non habeamus. Qui enim locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare, ut ex ipsa sua mansuetudine iram saevientium mitiget, et peccatorum vulnera in aliis ipse afflictionibus vulneratus sanet. Quem et si quando zelus rectitudinis exigit ut erga subjectos saeviat, furor ipse de amore sit, non de crudelitate, quatenus et jura disciplinae foris exhibeat, et intus paterna pietate diligat, quos foris quasi insequendo castigat. Quod tunc bene Rector exhibet, cum seipsum diligere per amorem privatum nescit, cum nulla quae mundi sunt appetit, cum terrenae cupiditatis oneribus nequaquam mentis colla supponit. 5. Unde et subditur: Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. Praedicatori etenim tanta debet in Deo esse fiducia, ut praesentis vitae sumptus quamvis non provideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat, ne dum mens ejus occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna. Cui etiam per viam neminem salutare conceditur, ut sub quanta festinatione iter praedicationis pergere debeat ostendatur. Quae si quis verba etiam per allegoriam velit intelligi, in sacculo pecunia clausa est; pecunia vero clausa est sapientia occulta. Qui igitur sapientiae verbum habet, sed hoc erogare proximo negligit, quasi pecuniam in sacculo ligatam tenet. Unde scriptum est: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque? (Eccli. XLI, 17.) Quid vero per peram, nisi onera saeculi; et quid hoc loco per calceamenta, nisi mortuorum operum exempla signantur? Qui ergo officium praedicationis suscipit, dignum non est ut onus saecularium negotiorum portet, ne dum hoc ejus colla deprimit, ad praedicanda coelestia non assurgat. Nec debet stultorum operum exempla conspicere, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat munire. Sunt etenim multi qui pravitatem suam ex alienis pravitatibus tuentur. Quia enim alios talia fecisse considerant, se haec facere licenter putant. Hi quid aliud faciunt, nisi pedes suos ex mortuorum animalium munire pellibus conantur? Omnis vero qui salutat in via, ex occasione salutat itineris, non ex studio optandae ejusdem salutis. Qui igitur non amore aeternae patriae, sed praemiorum ambitu salutem audientibus praedicat, quasi in itinere salutat, quia ex occasione, et non ex intentione, salutem audientibus exoptat. 6. Sequitur: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibic fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.

Pax quae ab ore praedicatoris offertur, aut requiescit in domo, si in ea filius pacis fuerit, aut ad eumdem praedicatorem revertitur; quia aut erit quisque praedestinatus ad vitam, et coeleste verbum sequitur quod audit; aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non erit, quia ad eum pax revertitur, quoniam ei a Domino pro abore sui operis merces recompensatur. 7. Ecce autem qui peram et sacculum portare prohibuit sumptus et alimenta ex eadem praedicatione 1499 concedit. Nam subditur: In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Si pax nostra recipitur, dignum est ut in eadem domo maneamus edentes et bibentes quae apud illos sunt, ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus praemia patriae coelestis offerimus. Unde etiam Paulus haec ipsa pro minimo suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? (I Cor. IX, 11.) Et notandum quod subditur: Dignus est operarius mercede sua, quia jam de mercede sunt operis ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae mercedes debentur, una in via, altera in patria; una quae nos in labore sustentat, alia quae nos in resurrectione remunerat. Merces itaque quae in praesenti accipitur: hoc in nobis debet agere, ut ad sequentem mercedem robustius tendatur. Vetus ergo quisque praedicator non ideo praedicare debet, ut in hoc tempore mercedem recipiat, sed ideo mercedem recipere, ut praedicare subsistat. Quisquis namque ideo praedicat ut hic vel laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna procul dubio mercede se privat. Quisquis vero vel ea quae dicit, ideo placere hominibus appetit, ut, dum placet quod dicitur, per eadem dicta non ipse, sed Dominus ametur, vel idcirco terrena stipendia in praedicatione consequitur, ne a praedicationis voce per indigentiam lassetur, huic procul dubio ad recipiendam mercedem nil obstat in patria, quia sumptus sumpsit in via. 8. Sed quid nos (quod tamen sine dolore dicere non possum) quid nos, o Pastores, agimus, qui et mercedem consequimur, et tamen operarii nequaquam sumus? Fructus quippe sanctae Ecclesiae in stipendio quotidiano percipimus, sed tamen pro aeterna Ecclesia minime in praedicatione laboramus. Pensemus cujus damnationis sit sine labore hic percipere mercedem laboris. Ecce ex oblatione fidelium vivimus, sed quid pro animabus fidelium laboramus? Illa in stipendium nostrum sumimus quae pro redimendis peccatis suis fideles obtulerunt, nec tamen contra peccata eadem vel orationis studio, vel praedicationis, ut dignum est, insudamus. Vix pro culpa sua quempiam aperta voce reprehendimus. Et adhuc (quod est gravius) aliquando si persona in hoc mundo potens sit, ejus forsitan errata laudantur, ne, si adversetur, per iracundiam munus subtrahat quod impendebat. Sed debemus sine cessatione meminisse quod de quibusdam scriptum est: Peccata Populi mei comedent (Osee IV, 8). Cur autem peccata populi comedere dicuntur, nisi quia peccata delinquentium fovent, ne temporalia stipendia amittant? Sed et nos qui ex oblationibus fidelium vivimus, quas illi pro peccatis suis obtulerunt, si comedimus et tacemus, eorum procul dubio peccata manducamus. Pensemus ergo cujus sit apud Deum criminis peccatorum pretium manducare, et nihil contra peccata praedicando agere. Audiamus quid beati Job voce dicitur: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent, si fructus ejus comedi absque pecunia (Job. XXXI, 38, 39). 1500 Terra enim contra possessorem suum clamat quando contra pastorem suum juste Ecclesia murmurat. Cujus etiam sulci deflent, si corda audientium, quae a praecedentibus sunt patribus praedicationis voce et vigore invectionis exarata, vident aliquid quod lugeant de vita pastoris. Cujus videlicet terrae fructus possessor bonus sine pecunia non manducat, quia discretus pastor praerogat talentum verbi, ne ad damnationem suam de Ecclesia stipendium sumat alimenti. Tunc enim de terra nostra cum pecunia fructus comedimus, quando sumentes ecclesiastica subsidia in praedicatione laboramus. Praecones namque venturi judicis sumus. Quis ergo venturum judicem nuntiet, si praeco tacet? 9. Proinde considerandum nobis est ut, in quantum valet quisque, in quantum sufficit, et terrorem venturi judicii, et dulcedinem regni, susceptae Ecclesiae insinuare contendat. Et qui una eademque exhortationis voce non sufficit simul cunctos admonere, debet singulos, in quantum valet, instruere, privatis locutionibus aedificare, exhortatione simplici fructum in filiorum suorum cordibus quaerere. Debemus namque pensare continuo quod sanctis apostolis dicitur, et per apostolos nobis: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13). Si ergo sal sumus, condire mentes fidelium debemus. Vos igitur, qui pastores estis, pensate quia Dei animalia pascitis. De quibus profecto animalibus Deo per Psalmistam dicitur: Animalia tua habitabunt in ea (Psal. LXVII, 11). Et saepe videmus quod petra salis brutis animalibus ponitur, ut eamdem salis petram lambere debeant, et meliorari. Quasi ergo inter bruta animalia petra salis debet esse sacerdos in populis. Curare namque sacerdotem necesse est, quae singulis dicat, unumquemque qualiter admoneat, ut quisquis sacerdoti jungitur, quasi ex salis tactu, aeternae vitae sapore condiatur. Sal etenim terrae non sumus, si corda audientium non condimus. Quod profecto condimentum ille veraciter proximo impendit qui praedicationis verbum non subtrahit. 10. Sed tunc vere aliis recta praedicamus, si dicta rebus ostendimus, si nosipsi divino amore compungimur, et humanae vitae, quae sine culpa transire nequaquam potest, quotidianas lacrymis maculas lavamus. Tunc autem de nobis vere compungimur, si studiose patrum praecedentium facta pensamus, ut ex conspecta illorum gloria, in nostris nobis oculis nostra vita sordescat.

Tunc vere compungimur, cum praecepta Domini studiose perscrutamur, et per haec proficere ipsi contendimus, per quae jam profecisse novimus quos veneramur. Hinc est enim quod de Moyse scriptum est: Posuit et labrum aeneum in quo lavarentur Aaron et filii ejus, cum ingrederentur in sancta sanctorum, quod fecit de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi (Exod. XXXVIII, 8). Labrum quippe aeneum Moyses ponit, in quo sacerdotes lavari debeant et sancta sanctorum ingredi, quia lex Dei prius nos lavari per compunctionem praecipit, ut nostra immunditia ad penetrandam secretorum Dei munditiam non sit indigna. Quod bene labrum de speculis mulierum perhibet factum quae ad tabernaculi ostium indesinenter excubabant. 1501 Specula quippe mulierum sunt praecepta Dei, in quibus se sanctae animae semper aspiciunt, et si quae in eis sunt foeditatis maculae, deprehendunt. Cogitationum vitia corrigunt, et quasi renitentes vultus velut ex reddita imagine componunt, quia dum praeceptis dominicis solerter intendunt, in eis procul dubio vel quid in se coelesti viro placeat, vel quid displiceat agnoscunt. Quae quandiu in hac vita sunt, aeternum tabernaculum ingredi nequaquam possunt. Sed tamen ad ostium tabernaculi mulieres excubant, quia sanctae animae etiam cum infirmitate adhuc carnis gravantur, amore tamen continuo ingressum aeterni introitus observant. Moyses ergo labrum sacerdotibus de speculis mulierum fecit, quia lex Dei lavacrum compunctionis peccatorum nostrorum maculis exhibet, dum ea per quae sanctae animae superno sponso placuerunt intuenda nobis coelestia praecepta praebet. Quibus si diligenter intendimus, internae nostrae imaginis maculas videmus. Videntes autem maculas. in poenitentiae dolore compungimur; compuncti vero, quasi in labro de speculis mulierum lavamur. 11. Est autem valde necessarium ut cum de nobis in compunctione afficimur, etiam commissorum nobis vitam zelemus. Sic ergo nos amaritudo compunctionis afficiat, ut tamen a proximorum custodia non avertat. Quid enim prodest, si, amantes nosmetipsos, relinquamus proximos? Vel quid rursum prodest, si, amantes vel zelantes proximos, relinquamus nosmetipsos? In ornamento quippe tabernaculi bis tinctus coccus offerri praecipitur (Exod. XXV, 4), ut ante Dei oculos charitas nostra Dei et proximi amore coloretur. Ille autem vere se diligit, qui pure diligit auctorem. Tunc ergo coccus bis tingitur, quando erga se et proximum ex amore veritatis animus inflammatur. 12. Sed inter haec sciendum nobis est ut sic exerceatur zelus rectitudinis contra prava acta proximorum quatenus in fervore districtionis nullo modo relinquatur virtus mansuetudinis. Ira etenim sacerdotis nequaquam debet esse praeceps et perturbata, sed magis ex consilii gravitate mitiganda. Et portare ergo debemus quos corrigimus, et corrigere quos portamus, ne si ex utroque unum defuerit, vel in fervore, vel in mansuetudine actio sacerdotalis non sit. Hinc namque est quod in templi ministerio in basibus templi sculptorio opere leones et boves et cherubim expressa sunt. Cherubim quippe est plenitudo scientiae. Sed quid est quod in basibus nec leones sine bobus, nec boves sinc leonibus fiunt? Quid enim aliud, designant bases in templo, nisi sacerdotes in Ecclesia? Qui dum sollicitudinem regiminis tolerant, quasi more basium superimpositum onus portant. In basibus ergo cherubim exprimuntur, quia decet nimirum ut sacerdotum pectora plenitudine scientiae sint referta. Per leones autem terror severitatis, per boves vero patientia mansuetudinis figuratur. Itaque in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus exprimuntur, quia semper in sacerdotali pectore cum terrore severitatis custodiri debet virtus mansuetudinis, ut et iram mansuetudo condiat, 1502, et eamdem mansuetudinem, ne fortasse dissoluta sit, zelus districtionis accendat. 13. Sed ista cur loquimur, cum adhuc plerosque gravari factis atrocioribus videamus? Vobis enim sacerdotibus lugens loquor, quia nonnullos vestrum cum praemiis facere ordinationes agnovimus spiritalem gratiam vendere, et de alienis iniquitatibus cum peccati damno temporalia lucra cumulare. Cur ergo ad memoriam vestram non redit quod vox Dominica praecipiens dicit: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Cur non ante mentis oculos revocatis quod templum Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit, et nummulariorum effudit aes? (Joan. II, 1, 2.) Qui namque sunt in templo Dei hodie qui columbas vendunt, nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus accipiunt? Per quam videlicet impositionem Spiritus sanctus coelitus datur. Columba ergo venditur, quia manus impositio, per quam Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. Sed Redemptor noster cathedras vendentium columbas evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium destruit. Hinc est enim quod sacri canones simoniacam haeresim damnant, et eos privari sacerdotio praecipiunt, qui de largiendis ordinibus pretium quaerunt. Cathedra ergo vendentium columbas evertitur quando hi qui spiritalem gratiam venundant, vel ante humanos, vel ante Dei oculos, sacerdotio privantur. Et quidem multa sunt alia praepositorum mala quae humanos modo oculos latent. Et plerumque se pastores sanctos hominibus exhibent, atque in occultis suis videri turpes ante interni arbitri oculos non crubescunt. Veniet, veniet profecto ille dies, nec longe est, in quo pastorum pastor appareat, et uniuscujusque facta in publicum deducat, et qui modo subditorum culpas per praepositos ulciscitur, tunc praepositorum mala per semetipsum saeviens damnat. Unde et ingressus in templum, per semetipsum quasi flagellum de funiculis fecit, et de domo Dei pravos negotiatores ejiciens, cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II, 1, 2), quia subditorum quidem culpas per pastores percutit, sed pastorum vitia per semetipsum ferit. Ecce modo hominibus negari potest quod latenter agitur. Ille certe judex venturus est, cui tacendo quisque se non potest celare, quem negando non potest fallere. 14.

6. Sed nemo sibi eamdem abstinentiam solam credat posse sufficere, cum per prophetam Dominus dicat: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? subjiciens: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 6, 7). Illud ergo jejunium Deus approbat, quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat, quod cum proximi dilectione agitur, quod ex pietate conditur. Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire, ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur. Hinc etenim per prophetam Dominus dicit: Cum jejunaretis et plangeretis, nunquid jejunium jejunastis mihi? Et cum comeditis et bibitis, nunquid non vobis conteditis, et vobismetipsis bibitis? (Zach. VII, 5, 6.) Sibi enim comedit et bibit qui alimenta corporis, quae sunt communia dona conditoris, sine indigentibus percipit. Et sibi quisque jejunat, si ea quae sibi ad tempus subtrahit non pauperibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Hinc per Joelem dicitur: Sanctificate jejunium (Joel. I, 14; II, 15). Jejunium quippe sanctificare est, adjunctis bonis aliis, dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Cesset ira, sopiantur jurgia. Incassum enim caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refrenatur, cum per prophetam Dominus dicat: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie, et omnes debitores vestros repetitis (Isa. LVIII, 3). Neque enim qui a debitore suo hoc quod dedit repetit aliquid injustum facit, sed dignum est ut quisquis se in poenitentia macerat etiam hoc quod sibi juste competit interdicat. Sic sic nobis afflictis et poenitentibus a Deo dimittitur quod injuste egimus, si pro amore illius et hoc quod nobis juste competit relaxemus. HOMILIA XVII. Habita ad episcopos in fontes Lateranensium.

LECTIO EVANG. SEC. LUC. X, 1-9.

In illo tempore, designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt. Dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcunque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis; et curate infirmos qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 1496 1. Dominus et Salvator noster, fratres charissimi, aliquando nos sermonibus, aliquando vero operibus admonet. Ipsa etenim facta ejus praecepta sunt, quia dum aliquid tacitus facit, quid agere debeamus innotescit. Ecce enim binos in praedicationem discipulos mittit, quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor, et proximi, et minus quam inter duos charitas haberi non potest. Nemo enim proprie ad semetipsum habere charitatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit, ut charitas esse possit. Binos ad praedicandum discipulos Dominus mittit, quatenus hoc nobis tacitus innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet.

Est et aliud, fratres charissimi, quod me de vita Pastorum vehementer affligit; sed ne cui hoc injuriosum videatur fortasse quod assero, me quoque pariter accuso, quamvis, barbarici temporis necessitate compulsus, valde in his jaceo invitus. Ad exteriora enim negotia delapsi sumus, et aliud ex honore suscepimus, atque aliud officio actionis exhibemus. Ministerium praedicationis relinquimus, et ad poenam nostram, ut video, episcopi vocamur, qui honoris nomen, non virtutem tenemus. Relinquunt namque Deum hi qui nobis commissi sunt, et tacemus. In pravis actibus jacent, et correptionis manum non tendimus. Quotidie per multas nequitias pereunt, et eos ad infernum tendere negligenter videmus. Sed quando nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim saecularibus intenti, tanto insensibiliores 1503 intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt studiosiores videmur. Usu quippe curae terrenae a coelesti desiderio obdurescit animus; et dum ipso suo usu durus efficitur per actionem saeculi, ad ea emolliri non valet quae pertinent ad charitatem Dei. Unde bene sancta Ecclesia de membris suis infirmantibus dicit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi (Cant. I, 5). Vineae quippe nostrae actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam minime custodimus, quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostrae negligimus. Nullum puto, fratres charissimi, ab aliis majus praejudicium quam a sacerdotibus tolerat Deus, quando eos quos ad aliorum correctionem posuit dare de se exempla pravitatis cernit, quando ipsi peccamus, qui compescere peccata debuimus. Plerumque, quod est gravius, sacerdotes qui propria dare debuerant etiam aliena diripiunt. Plerumque, si quos humiliter, si quos continenter vivere conspiciunt, irrident. Considerate ergo quid de gregibus agatur, quando pastores lupi fiunt. Hi enim custodiam gregis suscipiunt, qui insidiari gregi dominico non metuunt, contra quos Dei greges custodiri debuerant. Nulla animarum lucra quaerimus, ad nostra quotidie studia vacamus, terrena concupiscimus, humanam gloriam intenta mente captamus. Et quia eo ipso quo caeteris praelati sumus, ad agenda quaelibet majorem licentiam habemus, susceptae benedictionis ministerium vertimus ad ambitionis argumentum; Dei causam relinquimus, ad terrena negotia vacamus; locum sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis profecto quod scriptum est: Et erit sicut populus, sic sacerdos (Osee IV, 9). Sacerdos enim non distat a populo, quando nullo merito suae vulgi transcendit actionem. 15. Imploremus Jeremiae lacrymas; consideret mortem nostram, et deplorans dicat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? (Thren. IV, 1.) Aurum quippe obscuratum est, quia sacerdotum vita quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba. Color optimus est mutatus, quia ille sanctitatis habitus per terrena et abjecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides vero sanctuarii intrinsecus habebantur, nec sumebantur in summi sacerdotis corpore, nisi cum, sancta sanctorum ingrediens, in secreto sui conditoris apparebat. Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus lapides sanctuarii qui apparere semper debemus in secreto Dei; quos nunquam necesse est foris conspici, id est nunquam in extraneis actionibus videri. Sed dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum, quia hi qui per vitam et orationem intus semper esse debuerant per vitam reprobam foris vacant. Ecce jam pene nulla est saeculi actio quam non sacerdotes administrent. Dum ergo, in sancto habitu constituti, exteriora sunt quae exhibent, quasi sanctuarii lapides foris jacent. Quia enim Graeca voce platea a latitudine vocatur, sanctuarii lapides a plateis sunt 1504 cum religiosi quique lata mundi itinera sectantur. Nec solum in plateis, sed et in capite platearum dispersi sunt, quia et per desiderium hujus mundi opera peragunt, et tamen de religioso habitu culmen honoris quaerunt. In capite ergo platearum dispersi sunt, quia et jacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis. 16. Quanto autem mundus gladio feriatur aspicitis, quibus quotidie percussionibus intereat populus videtis. Cujus hoc nisi nostro praecipue peccato agitur? Ecce depopulatae urbes, eversa castra, Ecclesiae ac monasteria destructa, in solitudinem agri redacta sunt. Sed nos pereunti populo auctores mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro etenim peccato populi turba prostrata est, quia, nostra faciente negligentia, ad vitam erudita non est. Quid autem animas hominum nisi cibum Domini dixerimus, quae ad hoc sunt conditae, ut in ejus corpore trajiciantur, id est ut in aeternae Ecclesiae augmentum tendant? Sed hujus cibi condimentum nos esse debuimus. Sicut enim paulo superius praefati sumus, missis praedicatoribus dicitur: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13). Si igitur cibus Dei est populus, condimentum cibi sacerdotes esse debuerunt. Sed quia dum nos ab orationis et eruditionis sanctae usu cessamus, sal infatuatum est, condire non valet cibos Dei, atque idcirco ab auctore non sumitur, quia exigente fatuitate nostra, minime conditur. Pensemus ergo qui unquam per linguam nostram conversi, qui de perverso suo opere nostra increpatione correpti, poenitentiam egerunt, quis luxuriam ex nostra eruditione deseruit, quis avaritiam, quis superbiam declinavit? Pensemus quod lucrum Deo fecimus nos, qui, accepto talento, ab eo ad negotium missi sumus. Etenim dicit: Negotiamini dum venio (Luc. XIX, 13). Ecce jam venit, ecce de nostro negotio lucrum requirit. Quale ei animarum lucrum de nostra negotiatione monstrabimus? Quot ejus conspectui animarum manipulos de praedicationis nostrae segete illaturi sumus? 17. Ponamus ante oculos nostros illum tantae districtionis diem, quo judex veniet, et rationem cum servis suis, quibus talenta credidit ponet (Ibid.). Ecce in majestate terribili, inter angelorum atque archangelorum choros videbitur. In illo tanto examine electorum omnium et reproborum multitudo deducetur, et unusquisque quid sit operatus ostendetur. Ibi Petrus cum Judaea conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dixerim, mundum ducens. Ibi Andreas post se Achaiam, ibi Joannes Asiam, Thomas Indiam, in conspectum sui regis conversam ducet. Ibi omnes dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subditum gregem trahunt. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni pastoris oculos venerint, nos miseri quid dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium vacui redimus, qui pastorum nomen habuimus et oves quas 1505 ex nutrimento nostro debeamus ostendere non habemus? Hic pastores vocati sumus, et ibi gregem non ducimus. 18. Sed nunquid si nos negligimus, omnipotens Deus deserit oves suas? Nullo modo; nam ipse eas, sicut per prophetam pollicitus est, per semetipsum pascit (Ezech. XXXIV), omnesque quos praeordinavit ad vitam, flagellorum stimulis, compunctionis spiritu erudit. Et per nos quidem fideles ad sanctum baptisma veniunt, nostris precibus benedicuntur, et per impositionem nostrarum manuum a Deo Spiritum sanctum percipiunt, atque ipsi ad regnum coelorum pertingunt, et ecce nos per negligentiam nostram deorsum tendimus. Ingrediuntur electi, sacerdotum manibus expiati, coelestem patriam; et sacerdotes ipsi per vitam reprobam ad inferni supplicia festinant. Cui ergo rei, cui similes dixerim sacerdotes malos, nisi aquae baptismatis, quae peccata baptizatorum diluens, illos ad regnum coeleste mittit, et ipsa postea in cloacas descendit? Timeamus haec, fratres, conveniat actioni nostrae ipsum ministerium nostrum. De peccatorum nostrorum relaxatione quotidie cogitemus, ne nostra vita peccato obligata remaneat, per quam omnipotens Deus quotidie alios solvit. Consideremus sine cessatione quid sumus, pensemus negotium nostrum, pensemus pondus quod suscepimus. Faciamus quotidie nobiscum rationes, quas cum nostro judice habemus. Et sic debemus agere curam nostri, ut non negligamus curam proximi, ut quisquis ad nos jungitur ex linguae nostrae sale condiatur. Cum vacantem quempiam et lubricum videmus, admonendus est ut conjugio frenare studeat iniquitatem suam, quatenus per hoc quod licet discat superare quod non licet. Cum conjugatum videmus, admonendus est ut sic exerceat curam saeculi, ne postponat amorem Dei; sic placeat voluntati conjugis, ut non displiceat conditori. Cum clericum videmus, admonendus est quatenus sic vivat, ut exemplum vitae saecularibus praebeat, ne si quid in illo juste reprehenditur, ex ejus vitio ipsa religionis nostrae aestimatio gravetur. Cum monachum videmus, admonendus est ut reverentiam habitus sui in actu, in locutione, in cogitatione sua semper circumspiciat, ut ea quae mundi sunt perfecte deserat, et quod ostendit humanis oculis habitu, hoc ante Dei oculos moribus praetendat. Iste itaque jam sanctus est, admoneatur ut crescat; ille vero adhuc iniquus est, admoneatur ut se corrigat, quatenus quisquis se ad sacerdotem junxerit, sale sermonis illius conditus recedat. Haec, fratres, vobiscum sollicite cogitate, haec et proximis vestris impendite; omnipotenti Deo fructum vos reddere de negotio quod accepistis parate. Sed ista quae dicimus melius apud vos orando quam loquendo obtinebimus. OREMUS.

Deus, qui nos pastores in populos vocare voluisti, praesta, quaesumus, ut hoc quod humano ore dicimur, in tuis oculis esse valeamus. Per Dominum nostrum, etc.

HOMILIA XVIII. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica in Passione.

LECTIO. EVANG. SEC. JOAN. VIII, 45-69.

In illo tempore, dicebat Jesus turbis Judaeorum, et principibus sacerdotum: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare non creditis mihi? Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Responderunt igitur Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum; et vos inhonorastis me. Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum. Nunquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum, et sermonem ejus servo. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est. Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum. Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. 1506 1. Pensate, fratres charissimi, mansuetudinem Dei. Relaxare peccata venerat, et dicebat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores justificare. Sed terribile est valde quod subditur: Qui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Si enim ipse verba Dei audit qui ex Deo est, et audire verba ejus non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Coelestem patriam desiderare Veritas jubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque que vestrum si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit agnoscit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur. Et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur, sed post lacrymarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, qui haec exercere opere contemnunt. Vitam ergo vestram, fratres charissimi, ante mentis oculos revocate, et alta consideratione pertimescite hoc quod ex ore Veritatis sonat: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Sed hoc quod de reprobis Veritas loquitur, ipsi hoc de semtipsis reprobi suis operibus ostendunt. Nam sequitur: Responderunt igitur Judaei, et dixerunt ei: Nonne 1507 bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?

2. Accepta autem tanta contumelia, quid Dominus respondeat audiamus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Quia enim Samaritanus interpretatur custos, et ipse veraciter custos est de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1); et cui per Isaiam dicitur: Custos quid de nocte? custos quid de nocte? (Isai. XXI, 11.) respondere noluit Dominus: Samaritanus non sum; sed, Ego daemonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, aliud tacendo consensit. Custos namque humani generis venerat; et si Samaritanum se non esse diceret, esse se custodem negaret. Sed tacuit quod recognovit, et patienter repulit quod dictum fallaciter audivit, dicens: Ego daemonium non habeo. In quibus verbis quid aliud nisi superbia nostra confunditur? quae si exagitata vel leviter fuerit, atrociores injurias reddit, quam acceperat: facit mala quae potest, minatur et quae facere non potest. Ecce injuriam suscipiens Dominus non irascitur, non contumeliosa verba respondet. Qui si eisdem ista dicentibus respondere voluisset: Daemonium vos habetis, verum profecto diceret, quia nisi impleti essent daemonio, tam perversa de Deo loqui non possent. Sed accepta injuria etiam quod verum erat dicere Veritas noluit, ne non dixisse veritatem, sed provocatus contumeliam reddidisse videretur. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam 1508 vera mala taceamus, ne ministerium justae correptionis in arma vertamus furoris? Sed quia quisquis Dei zelo utitur a pravis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait: Sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos admonet, cum subjungit: Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Scimus certe quod scriptum est, quia Pater omne judicium dedit Filio, et tamen ecce idem Filius injurias accipiens gloriam suam non quaerit. Illatas contumelias Patris judicio reservat, ut nobis profecto insinuet quantum nos esse patientes debemus, dum se adhuc ulcisci non vult et ipse qui judicat. Cum vero malorum perversitas crescit non solum praedicatio frangi non debet, sed etiam augeri. Quod suo Dominus exemplo nos admonet, qui postquam habere daemonium dictus est praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens: Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Sed sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio pejores fiunt. Nam accepta praedicatione iterum dicunt: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant non videbant, dum solam mortem carnis aspicerent, in Veritatis sermone caligabant, dicentes: Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum? Unde et ipsi Veritati eumdem Abraham et prophetas quasi venerantes praeferunt. Sed aperta nobis ratione ostenditur quia qui Deum nesciunt Dei quoque famulos falso venerantur. 3. Et notandum quod vidit eos Dominus aperta sibi impugnatione resistere, et tamen eis se iterata non desinit voce praedicare, dicens: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est (Genes. XVIII, 1, seq.). Tunc quippe diem Domini Abraham vidit, cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio suscepit; quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uni locutus est, quia etsi in personis numerus Trinitatis est, in natura unitas divinitatis est. Sed carnales mentes audientium oculos a carne non sublevant, dum in eo solam carnis aetatem pensant, dicentes: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Quos benigne Redemptor noster a carnis suae intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit, dicens: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Ante enim praeteriti temporis est, Sum praesentis. Et quia praeteritum et futurum tempus Divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait: Ante Abraham ego fui, sed Ante Abraham ego sum. Unde et ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum. Et, Dices aliis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Ante ergo et post Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum vitae. Veritas vero semper esse habet, quia ei quidquam nec priori tempore incipitur, 1509 nec subsequenti terminatur. Sed sustinere ista aternitatis verba mentes infidelium non valentes, ad lapides currunt, et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant 4. Quid autem contra furorem lapidantium Dominus fecerit ostenditur cum protinus subinfertur: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Mirum valde est, fratres charissimi, cur persecutores suos Dominus se abscondendo declinaverit, qui si divinitatis suae potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poena subitae mortis obrueret. Sed quia pati venerat, exercere judicium nolebat. Certe sub ipso passionis tempore et quantum poterat ostendit, et tamen hoc ad quod venerat pertulit. Nam cum persecutoribus suis se quaerentibus diceret: Ego sum (Joan. XVIII, 6), sola hac voce eorum superbiam perculit, et omnes in terram stravit. Qui ergo et hoc in loco potuit manus lapidantium non se abscondendo evadere, cur abscondit se, nisi quod homo inter homines factus Redemptor noster, alia nobis verbo loquitur, alia exemplo? Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut, etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus? Unde et per Paulum dicitur: Date locum irae (Rom XII, 19). Quanta humilitate iram proximi fugere debeat, perpendat homo, si furores irascentium abscondendo se declinavit Deus. Nemo ergo se contra acceptas contumelias erigat, nemo conviciis convicium reddat. Imitatione etenim Dei, gloriosius est injuriam tacendo fugere, quam respondendo superare. 5. Sed contra hoc superbia dicit in corde: Turpe est ut, accepta injuria, taceas. Quisquis conspicit quia contumeliam accipis et taces, non putat quia patientiam exhibes, sed crimina agnoscis. Sed unde vox ista in corde nostro contra patientiam nascitur, nisi quia in imis cogitationem fiximus. et dum in terra gloriam quaerimus, placere ei qui nos de coelo conspicit non curamus? Accepta ergo contumelia, meditemur in opere vocem Dei: Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Hoc autem quod de Domino scriptum est, Abscondit se, intelligi et aliter potest. Multa quippe Judaeis praedicaverat, sed praedicationis ejus verba deridebant. Deteriores quoque ex praedicatione facti sunt, qui usque ad jaciendos lapides pervenerunt. Et quid abscondendo se Dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas absconditur, qui ejus verba sequi contemnunt? Eam quippe quam non invenit humilem veritas fugit mentem. Et quam multi sunt hodie qui Judaeorum duritiam detestantur, quia praedicationem Domini audire noluerunt, et tamen quales illos arguunt fuisse ad fidem, tales ipsi sunt ad operationem. Praecepta Domini audiunt, miracula cognoscunt, sed converti a suis pravitatibus renuunt. Ecce vocat, et redire nolumus. Ecce sustinet, et ejus patientiam dissimulamus. Dum ergo tempus est, fratres, pravitatem suam unusquisque deserat, Dei patientiam pertimescat, ne quem nunc tranquillum despicit, iratum postmodum nequaquam evadere possit. HOMILIA XIX. Habita ad populum in basilica beati Laurentii martyris, Dominica in Septuagesima.

LECTIO EVANG. SEC. MATTH. XX, 1-16.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipse singulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patrem familias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? At ille, respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 1510 1. In explanatione sua multa ad loquendum sancti Evangelii lectio postulat, quam volo, si possum, sub brevitate perstringere, ne vos et extensa processio, et prolixa expositio videatur onerare. Regnum coelorum homini patrifamilias simile dicitur, qui ad excolendam vineam suam operarios conducit. Quis vero patrisfamilias similitudinem rectius tenet quam conditor noster, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subjectos dominus in domo? Qui habet vineam, universalem scilicet Ecclesiam, quae, ab Abel justo usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Hic itaque paterfamilias ad excolendam vineam suam mane, hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios conducit, quia a mundi hujus initio usque in finem ad erudiendam plebem fidelium praedicatores congregare non destitit. Mane etenim mundi fuit ab Adam usque ad Noe, hora vero tertia a Noe usque ad Abraham, sexta quoque ab Abraham usque ad Moysen, nona autem a Moyse usque ad adventum Domini, undecima vero ab adventu Domini usque ad finem mundi. In qua praedicatores sancti apostoli missi sunt, qui mercedem plenam et tarde venientes acceperunt. Ad erudiendam ergo Dominus plebem suam, quasi ad excolendam vineam suam, nullo tempore destitit operarios mittere, quia et prius per patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, ad extremum vero per apostolos, 1511 dum plebis suae mores excoluit, quasi per operarios in vineae cultura laboravit. Quamvis, in quolibet modulo vel mensura, quisquis cum fide recta bonae actionis exstitit hujus vineae operarius fuit. Operator ergo mane, hora tertia, sexta et nona, antiquus ille Hebraicus populus designatur, qui in electis suis ab ipso mundi exordio, dum recta fide Deum studuit colere, quasi non destitit in vineae cultura laborare. Ad undecimam vero gentiles vocantur, quibus et dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Qui enim, transacto tam longo mundi tempore, pro vita sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant. Sed pensate, fratres, quid inquisiti respondeant: Dicunt enim: Quia nemo nos conduxit. Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta venerat. Et quid est dicere: Ad laborem nos nemo conduxit, nisi, vitae nobis vias nullus praedicavit? Quid ergo nos, a bono opere cessantes, in excusatione nostra dicturi sumus, qui pene a matris utero ad fidem venimus, qui verba vitae ab ipsis cunabulis audivimus, qui ab uberibus sanctae Ecclesiae potum supernae praedicationis sumpsimus cum lacte carnis?

2. Possumus vero et easdem diversitates horarum, etiam ad unumquemque hominem per aetatum momenta distinguere. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. Hora autem tertia adolescentia intelligi potest, quia quasi jam sol in altum. proficit, dum calor aetatis crescit. Sexta vero juventus est, quia velut in centro sol figitur, 1512 dum in ea plenitudo roboris solidatur. Nona autem senectus intelligitur, in qua sol velut ab alto axe descendit, quia ea aetas a calore juventutis deficit. Undecima vero hora ea est aetas quae decrepita vel veterana dicitur. Unde Graeci valde seniores, non γέροντας sed πρεσβυτέρονς appellant, ut plus quam senes esse insinuent quos provectiores vocant. Quia ergo ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia, alius in juventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate perducitur, quasi diversis horis operarii ad vineam vocantur. Mores ergo vestros, fratres charissimi, aspicite, et si jam Dei operarii estis videte. Penset unusquisque quid agat, et consideret si in Domini vinea laboret. Qui enim in hac vita ea quae sua sunt quaerit adhuc ad Dominicam vineam non venit. Illi namque Domino laborant, qui non sua, sed lucra dominica cogitant, qui zelo charitatis, studio pietatis inserviunt, animabus lucrandis in vigilant, perducere et alios secum ad vitam festinant. Nam qui sibi vivit, qui carnis suae voluptatibus pascitur, recte otiosus redarguitur, quia fructum divini operis non sectatur. 3. Qui vero et usque ad aetatem ultimam Deo vivere neglexerit, quasi usque ad undecimam otiosus stetit. Unde recte usque ad undecimam torpentibus dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Ac si aperte dicatur: Et si Deo vivere in pueritia et juventute noluistis, saltem in ultima aetate resipiscite, et ad vitae vias cum jam laboraturi multum non estis, vel sero venite. Et tales ergo paterfamilias vocat, et plerumque ante remunerantur, quia prius ad regnum de corpore exeunt quam hi qui jam a pueritia vocati esse videbantur. An non ad undecimam horam venit latro, qui etsi non habuit per aetatem, habuit tamen sero per poenam, qui Deum in cruce confessus est, et pene cum voce sententiae spiritum exhalavit vitae? A novissimo autem reddere denarium paterfamilias coepit, quia ad paradisi requiem prius latronem quam Petrum perduxit. Quanti patres ante legem, quanti sub lege fuerunt, et tamen hi qui in Domini adventu vocati sunt ad coelorum regnum sine aliqua tarditate pervenerunt. Eumdem ergo denarium accipiunt qui laboraverunt ad undecimam quem exspectaverunt toto desiderio qui laboraverunt ad primam, quia aequalem vitae aeternae retributionem sortiti sunt cum his qui a mundi initio vocati fuerant, hi qui in mundi fine ad Dominum venerunt. Unde et hi qui in labore praecesserant, murmurantes dicunt: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus? Pondus enim diei et aestus portaverunt hi quos a mundi initio, quia diu hic contigit vivere, necesse fuit etiam longiora carnis tentamenta tolerare. Unicuique enim pondus diei et aestus ferre est per longioris vitae tempora carnis suae calore fatigari. 4. Sed quaeri potest quomodo murmurasse dicti sunt, qui saltem sero ad regnum vocantur? Coelorum etenim regnum nullus murmurans accipit, nullus qui accipit murmurare potest. Sed 1513 quia antiqui patres usque ad adventum Domini, quantumlibet juste vixerint, ducti ad regnum non sunt, nisi ille descenderet qui paradisi claustra hominibus interpositione suae mortis aperiret, eorum hoc ipsum murmurasse est quod et recte pro percipiendo regno vixerunt, et tamen diu ad percipiendum regnum dilati sunt. Quos enim post peractam justitiam inferni loca quamvis tranquilla susceperunt, eis profecto et laborasse fuit in vinea, et murmurasse. Quasi ergo post murmurationem denarium accipiunt, qui post longa inferni tempore ad gaudia regni pervenerunt. Nos autem qui ad undecimam venimus, post laborem non murmuramus, et denarium accipimus, quia post Mediatoris adventum, in hoc mundo venientes, ad regnum ducimur mox ut de corpore eximus, et illud sine mora percipimus, quod antiqui patres cum magna percipere dilatione meruerunt. Unde et idem paterfamilias dicit: Volo et huic novissimo dare sicut et tibi. Et quia ipsa regni perceptio ejus est bonitas voluntatis, recte subjungit: Aut non licet mihi quod volo facere? Stulta enim quaestio est hominis contra benignitatem Dei. Non querendum quippe esset si non dat quod non debet, sed si non daret quod deberet. Unde apte subditur: An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Nemo autem se de opere, nemo de tempore extollat, cum hac expleta sententia subsequenter Veritas clamet: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Ecce enim etsi jam scimus quae vel quanta bona egimus, adhuc supernus judex qua subtilitate haec examinet ignoramus. Et quidem gaudendum cuique summopere est in regno Dei esse vel ultimum. 5. Sed post haec terribile est valde quod sequitur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, quia et ad fidem plures veniunt, et ad coeleste regnum pauci perducuntur. Ecce enim ad hodiernam festivitatem quam multi convenimus, Ecclesiae parietes implemus, sed tamen quis sciat quam pauci sunt qui in illo electorum Dei grege numerentur? Ecce enim vox omnium Christum clamat, sed vita omnium non clamat. Plerique Deum vocibus sequuntur, moribus fugiunt. Hinc etenim Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20, 26). Hinc per Psalmistam Dominus dicit: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Vocante enim Domino, super numerum multiplicantur fideles, quia nonnunquam etiam hi ad fidem veniunt, qui ad electorum numerum non pertingunt. Hic enim fidelibus per confessionem admisti sunt, sed propter vitam reprobam illic numerari in sorte fidelium non merentur. Hoc ovile sanctae Ecclesiae haedos cum agnis recipit; sed, attestante Evangelio, cum judex venerit, bonos a malis separat, sicut pastor segregat oves ab haedis (Matth. XXV, 32). Neque etenim possunt qui hic carnis suae voluptatibus serviunt, illic in ovium grege numerari. Illic eos a sorte humilium judex separat, qui se hic in superbiae cornibus exaltant. Regnum coelorum percipere nequeunt 1514 qui hic et in coelesti fide positi toto desiderio terram quaerunt. 6. Et multos tales intra Ecclesiam, fratres charissimi, cernitis, sed eos nec imitari. nec desperare debetis. Quid enim sit hodie aspicimus, sed quid cras futurus sit unusquisque nescimus. Plerumque et qui post nos venire cernitur per agilitatem nos boni operis antecedit, et vix eum cras sequimur quem hodie praeire videbamur. Certe cum Stephanus pro fide moreretur, Saulus lapidantium vestimenta servabat. Omnium ergo lapidantium manibus ipse lapidavit, qui ad lapidandum omnes exertos reddidit, et tamen eumdem ipsum in sancta Ecclesia laboribus antecessit quem persequendo martyrem fecit. Duo ergo sunt quae sollicite pensare debemus. Quia enim multi vocati, sed pauci electi sunt, primum est ut de se quisque minime praesumat, quia etsi jam ad fidem vocatus est, utrum perenni regno dignus sit nescit. Secundum vero est ut unusquisque proximum, quem fortasse jacere in vitiis conspicit, desperare non audeat, quia divinae misericordiae divitias ignorat. 7. Rem, fratres, quae nuper contigit refero, ut si vos peccatores ex corde esse conspicitis, omnipotentis Dei misericordiam amplius ametis. Praesenti anno in monasterio meo, quod juxta beatorum martyrum Joannis et Pauli Ecclesiam situm est, frater quidam ad conversionem venit, devote susceptus est, sed ipse devotius est conversatus (Dialog. lib. IV, cap. 38). Hunc ad monasterium frater suus corpore, non corde secutus est. Nam valde conversionis vitam et habitum detestans, in monasterio ut hospes habitabat, et, monachorum vitam moribus fugiens, recedere a monasterii habitatione non poterat, quia vel quid ageret vel unde viveret non habebat. Erat ejus pravitas cunctis onerosa, sed hunc omnes aequanimiter pro fratris ejus amore tolerabant. Nam, superbus et lubricus, si qua post hoc saeculum sequeretur vita nesciebat, irridebat vero si quis illi hanc praedicare voluisset. Itaque cum habitu saeculari vivebat in monasterio, verbis levis, motibus instabilis, mente tumidus, veste compositus, actione dissipatus. Mense autem Julio nuper elapso, hujus quam nostis pestilentiae clade percussus est, qui, ad extremum veniens, urgeri coepit ut animam redderet. Et ultima jam corporis parte praemortua, vitalis virtus in solo pectore et lingua remanserat. Fratres aderant, ejusque exitum, in quantum Deo largiente poterant, oratione tuebantur. At ille subito ad devorandum se draconem venire conspiciens, magnis vocibus coepit clamare, dicens: Ecce draconi ad devorandum datus sum, qui propter vestram praesentiam devorare me non potest. 1515 Quid mihi moras facitis? Date locum ut ei devorare me liceat. Cumque hunc fratres ut signum sibi crucis imprimeret admonerent, respondebat virtute qua poterat, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia a dracone premor. Spumae oris ejus faciem meam liniunt, guttur meum ejus ore suffocatur. Ecce ab eo brachia mea comprimuntur, qui jam et caput meum in suo ore absorbuit. Cumque hoc ille pallens et tremens et moriens diceret, coeperunt fratres vehementius orationibus insistere, et oppressum draconis praesentia suis precibus adjuvare. Tunc repente liberatus, magnis coepit vocibus clamare, dicens: Deo gratias; ecce discessit, ecce exiit, ante orationes vestras fugit draco qui me acceperat. Mox autem serviturum se Deo, et esse monachum devovit, atque a tempore illo nuncusque febribus premitur, doloribus fatigatur. Morti quidem subtractus est, sed adhuc plenius vitae restitutus non est. Quia enim longis et diuturnis iniquitatibus pressus est, longo languore fatigatur, et durum cor ignis purgationis durior concremat, quia divina dispensatione agitur ut prolixiora vitia aegritudo prolixior exurat. Quis illum unquam servari ad conversionem crederet? Quis tantam Dei misericordiam considerare sufficiat? Ecce juvenis pravus draconem vidit in morte cui servivit in vita, nec vidit ut vitam funditus perderet, sed ut cui servierat sciret, sciendo resisteret, ipsumque resistendo superaret, et eum a quo prius non videns tenebatur vidit postea ne teneretur. Quae ergo lingua narrare viscera divinae misericordiae sufficiat? Quis spiritus tantae pietatis divitias non obstupescat? Has divinae pietatis divitias consideravit Psalmista, cum diceret: Adjutor meus, tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es, Deus meus misericordia mea (Psal. LVIII, 18). Ecce perpendens in quibus laboribus humana sit vita constituta, Deum appellavit adjutorem; et quia a tribulatione praesenti in requiem aeternam nos suscipit, appellat etiam susceptorem. Sed considerans quod mala nostra aspicit et portat, culpas nostras tolerat, et tamen nos per poenitentiam ad praemia reservat, noluit Deum misericordem dicere, sed hunc ipsam misericordiam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea (Ibid.). Revocemus ergo ante oculos mala quae fecimus, pensemus ex quanta Dei benignitate toleramur, consideremus quae sunt pietatis ejus viscera, ut non solum culpas indulgeat, sed coeleste regnum poenitentibus etiam post culpas promittat. Atque ex omnibus medullis cordis dicamus singuli, dicamus omens: Deus meus misericordia mea, qui vivis et regnas trinus in unitate, et unus in trinitate, per infinita saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XX. Habita ad populum in basilica sancti Joannis Baptistae, Sabbato Quatuor temporum ante Natalem Christi.

2. Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet quia Joannes non solum baptismum poenitentiae praedicavit, verum etiam 1517 quibusdam dedit, sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio etenim peccatorum in solo nobis baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur: Praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt; ut quia ejus sermo praecurrebat praesentiam Redemptoris, ipsum quoque ejus baptisma praecedendo fieret umbra veritatis. Sequitur: 3. Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3). Idem vero Joannes Baptista requisitus quis esset, respondit, dicens: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I, 23). Qui, sicut ante per nos dictum est, ideo vox a propheta vocatus est, quia verbum praeibat. Quid autem clamaret aperitur cum subditur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat? ut haec vis gratiae penetret, ut lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quid hoc loco vallium nomine nisi humiles, quid montium et collium nisi superbi homines designantur? In adventu ergo Redemptoris valles impletae, montes vero 1518 et colles humiliati sunt, quia juxta ejus vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11; XVIII, 14). Vallis etenim impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit, quia nimirum in fide Mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit. Omnis enim vallis implebitur, quia corda humilium sacrae doctrinae eloquio virtutum gratia replebuntur, juxta hoc quod scriptum est: Qui emittit fontes in convallibus (Psal. CIII, 10). Et unde rursum dicitur: Et convalles abundabunt frumento (Psal. LXIV, 14). A montibus namque aqua dilabitur; quia superbas mentes veritatis doctrina deserit. Sed fontes in convallibus surgunt, quia mentes humilium verbum praedicationis accipiunt. Jam videmus, jam convalles frumento abundare conspicimus, quia illorum ora pabulo veritatis impleta sunt qui mites ac simplices huic mundo despicabiles esse videbantur. 4. Ipsum quoque Joannem Baptistam, quia mira sanctitate praeditum populus viderat, illum hunc esse singulariter celsum ac solidum montem credebat, de quo scriptum est: In novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium (Mich. IV, 1). Nam hunc esse Christum putabat, sicut per Evangelium dicitur: Aestimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, quem et requirebant dicentes: Nunquid Christus es tu (Luc. III, 15)? Sed nisi idem Joannes apud se vallis esset, repletus gratiae spiritu non fuisset. Qui ut hoc quod erat ostenderet, dixit: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus (Marc. I, 7). Et rursum ait: Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc autem gaudium meum impletum est. Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 29, 30). Ecce cum pro mira operatione virtutum talis esset, ut Christus esse crederetur, non solum Christum non esse se respondit, sed etiam corrigiam calceamenti ejus solvere, id est incarnationis ejus mysterium perscrutari non se dignum esse perhibuit. Ejus esse sponsam Ecclesiam credebant, qui hunc quia Christus esset existimabant. Sed ait: Qui habet sponsam sponsus est (Ibid.). Ac si diceret: Ego sponsus non sum, sed amicus sponsi sum. Nec propter vocem suam, sed in voce sponsi se gaudere perhibebat, quia non ideo laetabatur in corde, quoniam a populis humiliter audiebatur loquens, sed quia ipse veritatis vocem audiebat intus ut loqueretur foris. Quod bene gaudium impletum dicit, quia quisquis de sua voce gaudet, plenum gaudium non habet. A quo et subditur: Illum oportet crescere, me autem minui (Ibid.). 5. Qua in re quaerendum est in quo crevit Christus, in quo imminutus est Joannes, nisi quod populus Joannis, abstinentiam videns, remotum hunc ab hominibus esse conspiciens, eum esse Christum putabat; Christum vero cum publicanis comedentem, inter peccatores ambulantem intuens, eum non Christum, sed esse prophetam credebat. Sed dum per accessum temporis et Christus qui propheta esse putabatur Christus est agnitus, 1519 et Joannes qui Christus esse credebatur propheta esse innotuit, impletum est quod de Christo suus praecursor praedixit: Illum oportet crescere, me autem minui (Ibid.). In aestimatione quippe populi et Christus crevit, quia agnitus est quod erat; et Joannes decrevit, quia cessavit dici quod non erat. Igitur quoniam et idem Joannes ideo in sanctitate perstitit, quia in cordis humilitate perduravit; et multi idcirco ceciderunt, quia apud semetipsos elata cogitatione tumuerunt, dicatur recte: Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, quia donum humiles accipiunt, quod a se corda superbientium repellunt. 6. Sequitur: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Prava directa fiunt cum malorum corda per injustitiam detorta ad justitiae regulam diriguntur (Isai. XL, 4). Et aspera in vias planas immutantur cum immites atque iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit.

Sed cum mens iracunda per acceptam mansuetudinis gratiam, correptionis vel exhortationis verbum recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius prae asperitate itineris pergere, id est praedicationis gressum ponere non valebat. 7. Sequitur: Et videbit omnis caro salutare Dei. Quia omnis caro accipitur omnis homo, salutare Dei, videlicet Christum, in hac vita omnis homo videre non potuit. Ubi ergo in hac sententia propheta prophetiae oculum nisi ad extremi judicii diem tendit? Ubi cum apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus apostolis, in sede majestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et electi et reprobi pariter videbunt, ut et justi de munere retributionis sine fine gaudeant, et injusti in ultione supplicii in perpetuum gemant. Nam quia ad hoc ista sententia intendit, quod in extremo examine ab omni carne videbitur, recte subjungitur: Dicebat autem ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab eo: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Ventura enim ira est animadversio ultionis extremae, quam tunc fugere peccator non valet, qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit. Et notandum quod malae soboles, malorum parentum actiones imitantes, genimina viperarum vocantur, quia per hoc quod bonis invident, eosque persequuntur, quod quibusdam mala retribuunt, quod laesiones proximis exquirunt, quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium vias sequuntur, quasi venenati filii de venenatis parentibus nati sunt. 8. Sed quia jam peccavimus, quia usu malae consuetudinis involuti sumus, dicat quid nobis faciendum sit, ut fugere a ventura ira valeamus. Sequitur: Facite ergo fructus dignos poenitentiae. In quibus verbis notandum est quod amicus sponsi non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Aliud namque est poenitentiae fructum facere, aliud dignum poenitentiae fructum facere. Ut enim secundum dignos poenitentiae fructus loquamur, sciendum est quia quisquis illicita nulla commisit, huic jure conceditur 1520 ut licitis utatur; sicque pietatis opera faciat, ut tamen, si noluerit, ea quae mundi sunt non relinquat. At si quis in fornicationis culpam, vel fortasse, quod est gravius, in adulterium lapsus est, tanto a se licita debet abscindere quanto se meminit et illicita perpetrasse. Neque enim par fructus boni operis esse debet ejus qui minus et ejus qui amplius deliquit, aut ejus qui in nullis et ejus qui in quibusdam facinoribus cecidit, et ejus qui in multis est lapsus. Per hoc ergo quod dicitur: Facite dignos fructus poenitentiae, uniuscujusque conscientia convenitur, ut tanto majora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. 9. Sed Judaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant, quia de Abrahae stirpe descenderant. Quibus recte dicitur: Et ne coeperitis dicere, Patrem habemus Abraham; dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quid enim lapides nisi corda gentilium fuerunt, ad intellectum Dei omnipotentis insensibilia? sicut etiam quibusdam ex Judaeis dicitur: Auferam cor lapideum de carne vestra (Ezech. XI, 19). Nec immerito lapidum nomine gentes significatae sunt, quia lapides coluerunt. Unde scriptum est: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 8). De quibus nimirum lapidibus filii Abrahae suscitati sunt, quia dum dura corda gentilium in Abrahae semine, id est in Christo crediderunt, ejus filii facti sunt, cujus semini sunt uniti. Unde et eisdem gentibus per egregium praedicatorem dicitur: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29). Si igitur nos per fidem Christi, Abrahae jam semen existimus, Judaei propter perfidiam Abrahae filii esse desierunt. Quia vero in illo tremendi examinis die parentes boni malis filiis prodesse non possint testatur propheta qui dicit: Noe, Daniel et Job si fuerint in medio eorum, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Ezech. XIV, 14). Et rursum, quia boni filii nihil malis parentibus prosint, sed ad reatum potius malorum parentum proficiat bonitas filiorum, ipsa per se Veritas non credentibus Judaeis dicit: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Luc. XI, 19). 10. Sequitur: Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Arbor hujus mundi est universum genus humanum. Securis vero est Redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate. Quae videlicet securis jam ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam exspectat, videtur tamen quid factura est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur, quia unusquisque perversus paratam citius gehennae concremationem invenit, qui hic fructum boni operis facere contemnit. Et notandum quod securim non juxta ramos positam, sed ad radicem dicit. Cum enim malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris absciduntur? Cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor 1521 a radice abscisa est, ne jam remaneat unde prava iterum soboles succrescat. In quibus Joannis Baptistae verbis constat quod audientium corda turbata sunt, cum protinus subinfertur: Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? Perculsae enim terrore fuerant quae consilium quaerebant. 11. Sequitur: Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas similiter faciat. Per hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet ut non solum exteriora quaeque et minus necessaria, sed ipsa valde nobis necessaria dividere cum proximis debeamus, scilicet vel escam qua carnaliter vivimus, vel tunicam qua vestimur.

Quia enim in lege scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 39, ex Lev. XIX, 18), minus proximum amare convincitur qui non cum eo in necessitate illius etiam ea quae sibi sunt necessaria partitur. Idcirco ergo de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum, quia hoc de una dici non potuit, quoniam si una dividatur, nemo vestitur. In dimidia quippe tunica et nudus remanet qui accipit, et nudus qui dedit. Inter haec autem sciendum est quantum misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae caeteris praecipiuntur. Hinc etiam per semetipsam Veritas dicit: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Hinc rursus ait: Date, et dabitur vobis (Ibid., VI, 38). Hinc scriptum est: Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33). Hinc iterum dicitur: Conclude eleemosynam in sinu pauperis et haec pro te exorabit (Ibid., XXIX, 15). Hinc bonus pater innocentem filium admonet, dicens: Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum fuerit, etiam exiguum libenter stude impartiri (Tob. IV, 9). 12. Ut autem quanta esset virtus in continentia et susceptione indigentium Redemptor noster ostenderet, dicit: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41). In quibus verbis notandum est quia non ait: mercedem de propheta, vel mercedem de justo; sed: mercedem prophetae, atque mercedem justi accipiet. Aliud est enim merces de propheta, aliud merces prophetae, atque aliud merces de justo, aliud merces justi. Quid est enim dicere, Mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat, quamvis ipse prophetiam non habeat, apud omnipotentem tamen Dominum prophetiae praemia habebit? Iste enim fortasse justus est, et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro justitia fiduciam majorem habet. Hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, et fortasse adhuc pro justitia loqui libere non praesumit, justitiae illius libertatem sibi participem facit, ut cum eo pariter justitiae praemia recipiat, quem sustentando adjuvit, quatenus eamdem justitiam libere loqui potuisset. Ille prophetiae spiritu plenus est, sed tamen corporeo eget alimento. Et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui ergo alimentum prophetae propter hoc quod propheta est, tribuit, prophetiae illius vires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophetae 1522 recipiet, quia etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante Dei oculos exhibuit, quod adjuvit. Hinc est quod de quibusdam peregrinantibus fratribus Caio per Joannem dicitur: Pro nomine enim Christi profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis (III Joan., 7, 8). Qui enim spiritalia dona habentibus temporalia subsidia tribuit, in ipsis donis spiritalibus cooperator existit. Nam cum pauci sint qui spiritalia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, quo eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatiantur. Unde cum per Isaiae vocem derelictae Dominus gentilitati, id est sanctae Ecclesiae, spiritalium virtutum merita, tanquam deserto arbusta, promitteret, ulmum quoque pariter promisit, dicens: Ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum; dabo in solitudine cedrum et spinam, myrtum et lignum olivae; ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul, ut videant et sciant, et recogitent et intelligant pariter (Isai. XLI, 18, 20). 13. Desertum quippe Dominus in stagna aquarum posuit, et terram inviam in rivos aquarum, quia gentilitati, quae prius per ariditatem mentis nullos bonorum operum fructus ferebat, fluenta sanctae praedicationis dedit, et ipsa, ad quam prius pro asperitate suae siccitatis via praedicatoribus non patebat, doctrinae postmodum rivos emanavit. Cui adhuc ex magno munere promittitur: Dabo in solitudine cedrum et spinam (Ibid., 19). Cedrum, quia magni odoris est, atque imputribilis naturae, jure accipimus in promissione. De spina vero, cum peccanti homini dictum sit: Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi (Genes. III, 18), quid mirum si sanctae Ecclesiae illud promittitur quod peccanti homini pro poena multiplicatur? Sed cedri signantur nomine hi qui virtutes et signa exhibent in sua operatione, qui dicere cum Paulo valent: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Quorum corda ita in aeterno amore solidata sunt, ut eadem jam terreni amoris putredo nulla corrumpat. Per spinam vero signati sunt doctrinae spiritalis viri, qui dum de peccatis ac virtutibus disserunt, et modo aeterna supplicia minantur, modo coelestis regni gaudia promittunt, corda audientium pungunt. Sicque mentem dolore compunctionis perforant, ut ab eorum oculis, quasi quidam sanguis animae, lacrymae decurrant. Myrtus vero temperativae virtutis est, ita ut dissoluta membra temperando restringat. Quid itaque per myrtum nisi hi signati sunt qui afflictionibus proximorum compati sciunt, eorumque tribulationem per compassionem temperant? juxta hoc quod scriptum est: Gratias autem Deo, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt (II Cor. I, 4). Qui dum afflictis proximis verbum vel opem consolationis ferunt, eos procul dubio ad statum rectitudinis restringunt, ne immoderata tribulatione in desperationem solvantur. Quos autem per olivam, nisi misericordes accipimus? quia et Graece ἔλεος misericordia vocatur, et quasi olivae liquor ante omnipotentis Dei oculos misericordiae fructus lucet. 1523 Cui adhuc in promissione subjungitur: Ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul (Isai. XLI, 19).

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. III, 1-11.

Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Et videbit omnis caro salutare Dei. Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae; et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Et interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas similiter faciat. 1516 1. Redemptoris nostri praecursor quo tempore praedicationis verbum acceperit, memorato Romanae reipublicae principe, et Judaeae regibus, designatur, cum dicitur: Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filiunt in deserto. Quia enim illum praedicare veniebat, qui et ex Judaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat, per regem gentium et principes Judaeorum praedicationis ejus tempora designantur. Quia autem Gentilitas colligenda erat, et Judaea pro culpa perfidiae dispergenda, ipsa quoque descriptio terreni principatus ostendit, quoniam et in Romana republica unus praefuisse describitur, et in Judaeae regno per quartam partem plurimi principabantur. Voce etenim Redemptoris nostri dicitur: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur (Luc. XI, 17). Liquet ergo quod ad finem regni Judaea pervenerat, quae tot regibus divisa subjacebat. Apte quoque non solum quibus regibus, sed etiam quibus sacerdotibus actum sit demonstratur; quia illum Joannes Baptista praedicaret qui simul rex et sacerdos existeret, Lucas evangelista praedicationis ejus tempora per regnum et sacerdotium designavit.

Qui per abietem, quae valde crescendo ad aeris alta sustollitur, nisi hi designati sunt qui, intra sanctam Ecclesiam adhuc in terrenis corporibus positi jam coelestia contemplantur? Et quamvis nascendo de terra exierunt, contemplando tamen jam juxta aethera verticem mentis extollunt. Et quid per ulmum nisi saecularium mentes expressae sunt? Quae dum terrenis adhuc curis inserviunt, nullum virtutum spiritalium fructum ferunt. Sed etsi fructum proprium ulmus non habet, portare tamen vitem cum fructu solet, quia et saeculares viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis spiritalium virtutum dona non habeant, dum tamen sanctos viros donis spiritalibus plenos sua largitate sustentant, quid aliud quam vitem cum botris portant? Buxus autem quos alios designat, quae in altum non proficit, et quamvis fructum non habeat, viriditatem tamen habet, nisi eos qui intra sanctam Ecclesiam adhuc ex aetatis infirmitate bona opera ferre non valent, sed tamen parentum fidelium credulitatem sequentes, fidem perpetuae viriditatis tenent? Post quae omnia apte subjungitur: Ut videant et sciant, et recogitent et intelligant pariter. Ad hoc enim cedrus in Ecclesia ponitur, ut quisquis a proximo odorem virtutum spiritalium trahit, ipse quoque in aeternae vitae dilectione non torpeat, sed ad bonorum coelestium desideria ignescat. Ad hoc spina ponitur, ut qui praedicationis ejus verbo compunctus fuerit, ipse quoque exemplo illius discat corda sequentium praedicationis verbo compungere. Ad hoc myrtus ponitur, ut qui in ardore tribulationis ab ore vel opere promixi compatientis, temperamentum consolationis acceperit, ipse etiam discat quemadmodum afflictis proximis suae consolationis temperamentum proferat. Ad hoc oliva ponitur, ut qui alienae misericordiae opera cognoscit discat quemadmodum debeat indigenti proximo et ipse misereri. Ad hoc abies ponitur, ut quisquis vim contemplationis ejus agnoverit, ipse quoque ad contemplanda aeterna praemia succendatur. Ad hoc ulmus ponitur, ut quisquis intuitus fuerit eum qui habere virtutum fructum spiritalium non valet, sed tamen eos qui spiritalibus donis pleni sunt sustentat, ipse quoque sanctorum vitae quanta valet largitate inserviat, et coelestium bonorum botros quos gignendo non valet sustentando ferat. Ad hoc buxus ponitur, ut qui habere multos adhuc in infirmitate positos verae fidei viriditatem considerat, etiam esse ipse infidelis erubescat. Bene ergo descriptis prius arboribus dicitur: Ut videant et sciant, et recogitent et intelligant. Ubi et apte subjungitur Pariter, quia cum intra sanctam Ecclesiam diversi hominum mores diversi sunt ordines, necesse est ut omnes simul discant, dum in ea spiritales viri diversae qualitatis, aetatis et ordinis, ad imitandum simul videntur. Sed ecce nos, dum monstrare ulmum quaerimus, per multa arbusta longius evagati sumus. Ad hoc itaque propter quod prophetae testimonium protulimus revertamur. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, quia etsi fructum ulmus non habet, vitem tamen cum fructibus 1524 portans, haec ipsa sua efficit, quae bene sustentat aliena. 14. Quia vero ad magna nos opera Joannes admonet, dicens: Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8; Luc. III, 8). Et rursus: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 11); jam patenter datur intelligi quid est quod Veritas dicit: A diebus Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Quae supernae verba sententiae nobis sunt magnopere perscrutanda. Nam quaerendum est quomodo vim perpeti regnum coelorum possit. Quis enim coelo violentiam irrogat? et rursum quaerendum est si pati vim regnum coelorum potest, cur eamdem vim a diebus Joannis Baptistae, et non etiam ante pertulerit? Sed cum lex dicat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur, cunctis legentibus liquet quia peccatores quosque poena suae severitatis perculit, non autem per poenitentiam ad vitam reduxit. Cum vero Joannes Baptista Redemptoris gratiam praecurrens, poenitentiam praedicat, ut peccator qui ex culpa mortuus est per conversionem vivat, profecto a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur. Quid est autem regnum coelorum, nisi locus justorum? Solis enim justis coelestis patriae praemia debentur, ut humiles, casti, mites, atque misericordes ad gaudia superna perveniant. Cum vero quis vel superbia tumidus, vel carnis facinore pollutus, vel iracundia accensus, vel crudelitate impius, post culpas ad poenitentiam redit, et vitam aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. A diebus ergo Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, 1525 et violenti rapiunt illud, quia qui poenitentiam peccatoribus indixit, quid aliud quam regno coelorum fieri violentiam docuit? 15. Recogitemus ergo, fratres charissimi, mala quae fecimus, et nosmetipsos assiduis lamentis atteramus. Haereditatem justorum, quam non tenuimus per vitam, rapiamus per poenitentiam. Vult a nobis omnipotens Deus talem violentiam perpeti. Nam regnum coelorum rapi vult nostris fletibus, quod nostris meritis non debetur. A spei ergo certitudine nulla nos malorum nostrorum qualitas, nulla quantitas frangat. Praestat magnam veniae fiduciam latro ille venerabilis, qui non inde venerabilis, unde latro; nam latro ex crudelitate, venerabilis ex confessione. Cogitate ergo, cogitate quam sint incomprehensibilia in omnipotenti Deo misericordiae viscera. Latro iste, cruentis manibus abstractus a fauce itineris, suspensus est in patibulo crucis; ibi confessus, ibi sanatus est, ibi audire meruit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quid est hoc? Quis tantam bonitatem Dei dicere, quis aestimare sufficiat? De ipsa poena criminis pervenit ad praemia virtutis. Idcirco autem omnipotens Deus electos suos in quibusdam lapsibus cadere permisit, ut aliis in culpa jacentibus, si toto ad eum corde consurgant, spem veniae reddat, et eis per lamenta poenitentiae viam pietatis aperiat. Exerceamus ergo nosmetipsos in lamentis, exstinguamus fletibus et dignis poenitentiae fructibus culpas quas fecimus; ad indulgentiam nobis tempora indulta non pereant, quia qui multos a suis iniquitatibus jam sanatos aspicimus, quid aliud quam supernae misericordiae pignus tenemus? LIBER SECUNDUS. HOMILIA XXI. Habita ad populum in basilica beatae Mariae virginis, die sancto Paschae.

LECTIO. S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 1-7.

In illo tempore, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum. Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum, orto jam sole. Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes, viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. Qui dixit illis: Nolite expavescere. Jesum quaeritis Nazarenum crucifixum, surrexit, non est hic. Ecce locus ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. 1526 1. Multis vobis lectionibus, fratres charissimi, per dictatum loqui consuevi; sed quia, lassescente stomacho, ea quae dictavero legere ipse non possum, quosdam vestrum minus libenter audientes intueor. Unde nunc a memetipso exigere contra morem volo ut inter sacra missarum solemnia lectionem sancti Evangelii non dictando, sed colloquendo edisseram. Sicque excipiatur ut loquimur, quia collocutionis vox corda torpentia plus quam sermo lectionis excitat, et quasi quadam manu sollicitudinis ut evigilent pulsat. Et quidem ad hoc opus me sufficere posse non video; sed tamen vires quas imperitia denegat charitas ministrat. Scio namque qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Bonum ergo opus nobis in voluntate sit, nam ex divino adjutorio erit in perfectione. Dat loquendi ausum ipsa etiam resurrectionis Dominicae tanta solemnitas, quia et indignum valde est ut eo die laudes debitas taceat lingua carnis, quo videlicet die caro resurrexit auctoris.

2. Audistis, fratres charissimi, quod sanctae mulieres quae Dominum fuerant secutae cum aromatibus ad monumentum venerunt, et ei, quem viventem dilexerant, etiam mortuo, studio humanitatis obsequuntur. Sed res gesta aliquid in sancta Ecclesia signat gerendum. Sic quippe necesse est ut audiamus quae facta sunt, quatenus cogitemus etiam quae nobis sint ex eorum imitatione facienda. Et nos ergo in eum qui est mortuus credentes, si, odore virtutum referti, cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Illae autem mulieres angelos vident, quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutum odoribus ad Dominum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum vero nobis est quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur. Quid namque per sinistram nisi vita praesens, quid vero per dextram nisi perpetua vita designatur? Unde in Canticis canticorum scriptum est: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Quia ergo Redemptor noster jam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus qui nuntiare perennem ejus vitam venerat in dextera sedebat. Qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit. Candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis. Nostrae dicamus, an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus et nostrae. Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit; et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem Dominicam ad superna reducimur, coelestis patriae damna reparantur. 3. Sed quid advenientes feminas affatur audiamus: 1527 Nolite expavescere. Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui, carnalibus desideriis pressi, ad eorum se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis, quae vestros concives videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens, ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matth. XXVIII, 3). In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus et terribilis peccatoribus, et blandus est justis, recte testis resurrectionis ejus angelus et in fulgure vultus, et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios. Unde recte quoque populum per deserta gradientem columna ignis in nocte et columna nubis praeibat in die (Exod. XIII, 21, 22). In igne enim terror est, in nube autem visionis lene blandimentum; dies vero vita justi, et nox accipitur vita peccatoris. Unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). In die ergo per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit injustis. Istos in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, illos vero per justitiae districtionem terret. 4. Sed jam quid angelus subjungat audiamus: Jesum quaeritis Nazarenum. Jesus Latino eloquio salutaris, id est salvator interpretatur. At vero multi tunc Jesus dici poterant, non tamen substantialiter, sed nuncupative. Ideo et locus subjungitur, ut de quo Jesu dictum sit manifestetur: Nazarenum. Et causam protinus subdidit: Crucifixum. Atque addidit: Surrexit, non est hic. Non est hic dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerit per praesentiam majestatis. Sed ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia praecedet vos in Galilaeam. Quaerendum nobis est cur, nominatis discipulis, Petrus designatur ex nomine. Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est (Dist. 50, c. 53) cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat ancillae vocem pertimescere et seipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum esse pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat Pastor Ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret. 5. Bene autem de Redemptore nostro dicitur: Praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem 1528 transmigraverat. Et prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur in transmigratione mentis videtur. Haec, fratres charissimi, pro tanta diei solemnitate, de lectionis evangelicae expositione transcurrimus, sed libet ut de hac eadem solemnitate aliquid subtilius loquamur. 6. Duae etenim vitae erant, quarum unam novimus, alteram nesciebamus. Una quippe mortalis est, altera immortalis, una corruptionis, altera incorruptionis; una mortis, altera resurrectionis. Sed venit Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, suscepit unam, et ostendit alteram. Unam pertulit moriendo, et ostendit alteram resurgendo. Si ergo nobis mortalem vitam scientibus resurrectionem promitteret carnis, et tamen hanc visibiliter non exhiberet, quis ejus promissionibus crederet? Factus itaque homo apparuit in carne, mori dignatus est ex voluntate, resurrexit ex potestate, et ostendit exemplo quod nobis promisit in praemio. Sed fortasse aliquis dicat: Jure ille surrexit qui, cum Deus esset, teneri a morte non potuit. Ad instruendam ergo ignorantiam nostram, ad roborandam infirmitatem nostram, suae resurrectionis exemplum nobis sufficere noluit. Solus in illo tempore mortuus est, et tamen solus minime resurrexit. Nam scriptum est: Multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt (Matth. XXVII, 52). Ablata ergo sunt omnia argumenta perfidiae. Ne quis enim dicat: Sperare de se non debet homo quod in carne sua exhibuit Deus homo, ecce cum Deo homines resurrexisse cognoscimus, et quos puros homines fuisse non dubitamus. Si ergo membra nostri Redemptoris sumus, praesumamus in nobis quod gestum constat in capite. Si multum nos abjicimus, sperare in nobis debemus nos membra ultima quod de membris ejus superioribus audivimus. 7. Ecce vero ad memoriam redit quod crucifixo Dei Filio Judaei insultantes dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei (Ibid. 42). Qui si de cruce tunc descenderet, nimirum insultantibus cedens, virtutem nobis patientiae non demonstraret. Sed exspectavit paululum, toleravit opprobria, irrisiones sustinuit, servavit patientiam, distulit admirationem; et qui de cruce descendere noluit, 1529 de sepulcro surrexit. Plus igitur fuit de sepulcro surgere quam de cruce descendere. Plus fuit mortem resurgendo destruere quam vitam descendendo servare. Sed cum Judaei hunc ad insultationes suas de cruce descendere minime cernerent, cum morientem viderent, eum se vicisse crediderunt, nomen illius se quasi exstinxisse gavisi sunt. Sed ecce de morte nomen ejus per mundum crevit, ex qua hoc infidelis turba exstinxisse se credidit; et quem gaudebat occisum, dolet mortuum, quia hunc ad suam gloriam cognoscit pervenisse per poenam. Quod bene in libro Judicum Samson illius facta significant (Judic. XVI, 1, 2, 3), qui cum Gazam civitatem Philisthinorum fuisset ingressus, Philisthaei, ingressum ejus protinus cognoscentes, civitatem repente obsidionibus circumdederunt, custodes deputaverunt, et Samson fortissimum se jam comprehendisse gavisi sunt. Sed quid Samson fecit agnovimus. Media nocte portas civitatis abstulit, et montis verticem ascendit. Quem, fratres charissimi, hoc in facto, quem nisi Redemptorem nostrum Samson ille significat? Quid Gaza civitas nisi infernum designat? Quid per Philisthaeos nisi Judaeorum perfidia demonstratur? Qui cum mortuum Dominum viderent, ejusque corpus in sepulcro jam positum, custodes illico deputaverunt, et eum qui auctor vitae claruerat, in inferni claustris retentum, quasi Samsonem in Gaza se deprehendisse laetati sunt. Samson vero modia nocte non solum exiit, sed etiam portas tulit, quia videlicet Redemptor noster ante lucem resurgens, non solum liber de inferno exiit, sed et ipsa etiam inferni claustra destruxit. Portas tulit, et montis verticem subiit, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo coelorum regna penetravit. Hanc ergo resurrectionis ejus gloriam, fratres charissimi, quae et prius demonstrabatur ex signo, et post patuit ex facto, tota mente diligamus, pro ejus amore moriamur. Ecce in resurrectione auctoris nostri ministros ejus angelos concives nostros agnovimus. Ad horum ergo civium illam frequentem solemnitatem festinemus. His, cum necdum visione possumus, desiderio et mente jungamur. Transmigremus a vitiis ad virtutes, ut in Galilaea Redemptorem nostrum videre mereamur. Adjuvet omnipotens Deus ad vitam desiderium nostrum, qui pro nobis in mortem dedit unicum Filium suum, Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spriritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXII. Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae appellatur Constantiniana, Sabbato post Pascha.

2. Lectio sancti Evangelii quam modo, fratres, audistis valde in superficie historica est aperta, sed ejus nobis sunt mysteria sub brevitate requirenda. Maria Magdalene, cum adhuc tenebrae essent, venit ad monumentum. Juxta historiam notatur hora, juxta intellectum vero mysticum requirentis signatur intelligentia. Maria etenim auctorem omnium, quem carne viderat mortuum, quaerebat in monumento; et quia hunc minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae cum venit ad monumentum. Cucurrit citius, discipulisque nuntiavit. Sed illi prae caeteris cucurrerunt, qui prae caeteris amaverunt, videlicet Petrus et Joannes. Currebant autem duo simul, sed Joannes praecucurrit citius Petro, et venit prior ad monumentum, sed ingredi non praesumpsit. Venit vero posterior Petrus, Et intravit. Quid, fratres, quid cursus iste significat? Nunquid haec tam subtilis evangelistae descriptio a mysteriis vacare credenda est? Minime. Neque enim se Joannes et praeisse et non intrasse diceret, si in ipsa sua trepidatione mysterium defuisse credidisset. Quid ergo 1531 per Joannem nisi Synagoga, quid per Petrum nisi Ecclesia designatur? Nec mirum esse videatur quod per juniorem Synagoga, per seniorem vero Ecclesia signati perhibetur, quia etsi ad Dei cultum prior est Synagoga quam Ecclesia gentium, ad usum tamen saeculi prior est multitudo gentium quam Synagoga, Paulo attestante, qui ait: Quia non prius quod spiritale est, sed quod animale (I Cor. XV, 46). Per seniorem ergo Petrum significatur Ecclesia gentium, per juniorem vero Joannem Synagoga Judaeorum. Cucurrerunt ambo simul, quia, ab ortus sui tempore usque ad occasum, pari et communi via, etsi non pari et communi sensu, gentilitas cum Synagoga cucurrit. 3. Venit Synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit, quia legis quidem mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione Dominica audivit, sed credere in mortuum noluit. Vidit enim Joannes posita linteamina, non tamen introivit, quia videlicet Synagoga et Scripturae sacrae sacramenta cognovit, et tamen ad fidem passionis dominicae credendo intrare distulit. Quem diu longeque prophetavit, praesentem vidit, et renuit; hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ante monumentum vacua stetit: Venit autem Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, quia secuta posterior Ecclesia gentium, mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. Vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Quid esse, fratres, credimus, quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non invenitur in monumento, nisi quia, Paulo attestante (I Cor. XI, 3), caput Christi Deus, 1532 et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disjuncta sunt, ejusque potentia creaturae transcendit naturam? Et notandum quod non solum separatim, sed etiam involutum inveniri dicitur in unum locum. Linteum quippe quod involvitur, ejus nec initium nec finis aspicitur. Recte ergo sudarium capitis involutum inventum est, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse, nec desinit; nec per initium nascitur, nec termino coangustatur. 4. Bene autem additur: In unum locum, quia in scissura mentium Deus non est. Deus quippe in unitate est, et illi ejus habere gratiam merentur, qui se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. Sed quia solet per sudarium laborantium sudor detergi, potest etiam sudarii nomine exprimi labor Dei, qui in se quidem semper quietus atque incommutabilis permanet, sed tamen laborare se denuntiat cum duras hominum pravitates portat. Unde et per prophetam dicit: Laboravi sustinens (Jerem. VI, 11). Deus autem apparuit in carne, laboravit ex nostra infirmitate. Quem laborem passionis ejus dum increduli viderunt, eum venerari noluerunt. Quem enim videbant carne mortalem, dedignati sunt credere immortalem esse divinitate. Unde etiam Jeremias ait: Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum, dabis eis scutum cordis laborem tuum (Thren. III, 64, 65). Ne enim praedicationis spicula eorum corda penetrarent, dum passionis ejus laborem dedignati sunt, quasi eumdem laborem illius pro scuto tenuerunt, ut eo ad se transire ejus verba non permitterent, quo eum laborare usque ad mortem viderunt. Quid autem nos nisi nostri capitis, id est Dei membra sumus? Per linteamina itaque corporis, laborum ligamenta signantur, quae nunc electos omnes, id est ejus membra constringunt. Sudarium ergo quod super caput ejus fuerat seorsum invenitur, quia ipsa Redemptoris nostri passio longe a nostra passione disjuncta est, quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos cum culpa toleramus. Ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti. 5. Sequitur: Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prior ad monumentum. Postquam intravit Petrus, ingressus est et Joannes. Posterior intravit qui prior venerat. Notandum, fratres, est quod in fine mundi ad Redemptoris fidem etiam Judaea colligetur, Paulo attestante, qui ait: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25, 26). Et vidit et credidit. Quid, fratres, quid aestimandus est credidisse? Nunquid quia Dominus resurrexerat, quem quaerebat? Non utique, quia adhuc tenebrae erant ad monumentum, et subjuncta quoque verba contradicunt cum dicitur: Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Quid ergo vidit, et quid credidit? Vidit linteamina posita, et credidit quod mulier dixerat, de monumento Dominum fuisse sublatum. Qua in re divinae dispensationis magnitudo pensanda est, quod discipulorum corda et accenduntur ut quaerant, et differuntur ne inveniant, quatenus infirmitas animi ipso suo moerore cruciata, et purgatior ad inveniendum fiat, et tanto validius teneat cum invenerit, 1533 quanto tardius invenerit quod quaerebat. 6.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 1--9.

In illo tempore, una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum, et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem diligebat Jesus, et dixit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul; et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum. Et vidit linteamina posita, et sudarium quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prior ad monumentum, et vidit, et credidit. Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. 1530 1. Fractus longa molestia stomachus diu me charitati vestrae de lectionis evangelicae expositione loqui prohibuit. Vox namque ipsa a clamoris virtute succumbit; et quia a multis audiri non valeo, loqui, fateor, inter multos erubesco. Sed hanc in me verecundiam et ipse reprehendo. Quid enim? Nunquid si multis prodesse nequeo, nec paucis curabo? Et si ex messe portare manipulos multos non possum, nunquidnam debeo ad aream vacuus redire? Quamvis enim quantos debeo ferre non valeo, certe vel paucos, certe vel duos, certe vel unum feram. Habet namque ipsa infirmitatis intentio mercedis suae certitudinem, quia supernus arbiter noster, etsi pondus considerat in retributione, tamen vires pensat in pondere.

Haec sub brevitate, fratres charissimi, de evangelica lectione transcurrimus; nunc restat ut de ipsa tantae solemnitatis nobilitate aliquid loquamur. Hanc enim recte nobilitatem solemnitatis dicam, quia solemnitates caeteras antecedit. Sicut enim in sacro eloquio sancta sanctorum, vel Cantica canticorum, pro sui magnitudine dicuntur, ita haec festivitas recte dici potest solemnitas solemnitatum. Ex hac quippe solemnitate exemplum nobis resurrectionis datum est, spes coelestis patriae aperta, et facta superni regni jam praesumptibilis gloria. Per hanc electi, qui quamvis in tranquillitatis sinu, tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus implevit: Si exaltatus fuero, inquit, a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Omnia etenim traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit. Omnia abstulit, utique electa. Neque etenim infideles quosque, et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparavit; sed illos ex inferni claustris rapuit, quos suos in fide et actibus recognovit. Unde recte etiam per Osee dicit: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14). Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo etenim quod mordemus, partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit, et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo: Ero mors tua, o mors. Ac si aperte dicat: Quia in electis meis te funditus perimo, ero mors tua; ero morsus tuus, inferne, quia sublatis eis, te ex parte transfigo. Quae est ergo ista solemnitas quae inferni claustra destruxit, et januas nobis regni coelestis aperuit? Inquiratur subtilius nomen ejus. Requiratur egregius praedicator. 7. Videamus quid de ejus aestimatione denuntiet. Ait enim: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Si ergo pascha Christus, pensandum nobis est quid de pascha lex loquitur, ut indagemus subtilius an de Christo dicta videantur. Moyses quippe ait: Sument de sanguine agni, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum; et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni. Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis, nec remanebit ex eo quidquam usque mane. Si quid residuum fuerit, igne comburetis (Exod. XII, 7, seq.). Ubi et additur: Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus vestris, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes (Ibid., 11). Quae videlicet cuncta magnam nobis aedificationem pariunt, si fuerint mystica interpretatione discussa. Quis namque sit sanguis agni (De consecr. dist. 2, cap. 73), non jam audiendo, sed bibendo didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. In utroque etenim poste sanguis agni est positus, quando sacramentum passionis illius cum ore ad Redemptionem sumitur, 1534 ad imitationem quoque intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris sui sanguinem accipit ut imitari passionem illius necdum velit, in uno poste sanguinem posuit, qui etiam insuper liminaribus domorum ponendus est. Quid enim spiritaliter domos nisi mentes nostras accipimus, in quibus per cogitationem inhabitamus? Cujus domus superliminare est ipsa intentio, quae praeeminet actioni. Qui ergo intentionem cogitationis suae ad imitationem dominicae passionis dirigit, in superliminari domus agni sanguinem ponit. Vel certe domus nostrae ipsa sunt corpora, in quibus, quousque vivimus, habitamus. Et in superliminari domus agni sanguinem ponimus, quia crucem passionis illius in fronte portamus. De quo adhuc agno subditur: Et edent carnes nocte illa assas igni (Exod. XII, 8). In nocte quippe agnum comedimus, quia in sacramento modo dominicum corpus accipimus, quando adhuc adinvicem nostras conscientias non videmus. Quae tamen carnes igni assandae sunt, quia nimirum dissolvit ignis carnes, quas aqua coxerit; quas vero ignis sine aqua excoquit, roborat. Carnes itaque Agni nostri ignis excoxit, quia eum ipsa vis passionis illius ad resurrectionem valentiorem reddidit, atque ad incorruptionem roboravit. Qui enim ex morte convaluit, videlicet carnes illius ab igne duruerunt. Unde etiam per Psalmistam dicit: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Quid namque est testa ante ignem, nisi molle lutum? Sed ei ex igne agitur ut solidetur. Virtus ergo humanitatis ejus velut testa exaruit, quia ab igne passionis ad virtutem incorruptionis crevit. 8. Sed sola Redemptoris nostri percepta sacramenta ad veram solemnitatem mentis non sufficiunt, nisi eis quoque et bona opera jungantur. Quid enim prodest corpus et sanguinem illius ore percipere, et ei perversis moribus contraire? Unde bene adhuc ad comedendum subditur: Et azymos panes cum lactucis agrestibus (Exod. XII, 8). Panes quippe sine fermento comedit, qui recta opera sine corruptione vanae gloriae exercet, qui mandata misericordiae sine admistione peccati exhibet, ne perverse diripiat quod quasi recte dispensat. Hoc quoque peccati fermentum bonae suae actioni miscuerant, quibus prophetae voce per increpationem Dominus dicebat: Venite ad Bethel, et impie agite (Amos IV, 4). Atque post pauca: Et sacrificate de fermentato laudem (Ibid., 5). De fermentato namque laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Lactucae vero agrestes valde amarae sunt. Carnes ergo Agni cum lactucis agrestibus sunt edendae, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae humorem vitae. Ubi et subditur: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua (Exod. XII, 9). Ecce jam nos ipsa verba historiae ab intellectu historico repellunt. Nunquid, fratres charissimi, Israeliticus ille populus in Aegypto constitutus comedere agnum crudum consueverat, ut ei lex dicat: Non comedetis ex eo crudum quid? Ubi et additur: Nec coctum aqua. Sed quid aqua, nisi humanam scientiam designat, juxta hoc quod per Salomonem sub haereticorum voce dicitur: Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). Quid crudae Agni carnes 1535 nisi inconsideratam ac sine reverentia cogitationis relictam illius humanitatem significant? Omne enim quod subtiliter cogitamus quasi mente coquimus. Sed agni caro nec cruda edenda est, nec aqua cocta, quia Redemptor noster nec purus homo aestimandus est, neque per humanam sapientiam qualiter incarnari Deus potuit cogitandus. Omnis enim qui Redemptorem nostrum purum hominem credit, quid iste aliud quam agni carnes crudas comedit, quas videlicet coquere per divinitatis ejus intelligentiam noluit? Omnis vero qui incarnationis ejus mysteria juxta humanam sapientiam discutere conatur, carnes agni aqua vult coquere, id est dispensationis ejus mysterium per dissolutam vult scientiam penetrare. Qui ergo Paschalis gaudii solemnitatem celebrare desiderat, agnum nec aqua coquat, nec crudum comedat, ut neque per humanam sapientiam profunditatem illius incarnationis penetrare appetat, neque in eum tanquam in hominem purum credat; sed assas igni carnes comedat, ut dispensari omnia per sancti Spiritus potentiam sciat. De quo adhuc recte subjungitur: Caput cum pedibus et intestinis vorabitis (Exod. XII, 9), quia Redemptor noster est α et ω, Deus videlicet ante saecula, et homo in fine saeculorum. Et sicut jam praediximus, fratres, Paulo attestante didicimus quod caput Christi Deus est (I Cor. XI, 3). Caput ergo agni vorare, est divinitatem illius fide percipere. Pedes vero agni vorare, est vestigia humanitatis ejus amando et imitando perquirere. Quid vero sunt intestina, nisi verborum illius occulta et mystica mandata? Quae tunc voramus, cum verba vitae cum aviditate sumimus. In quo devorationis verbo quid aliud quam pigritiae nostrae torpor reprehenditur? Qui ejus verba ac mysteria et per nosmetipsos non requirimus, et dicta ab aliis audimus inviti. Non remanebit ex eo quidquam usque mane (Exod. XII, 10), quia ejus dicta magna sunt sollicitudine discutienda, quatenus priusquam dies resurrectionis appareat, in hac praesentis vitae nocte omnia illius mandata intelligendo et operando penetrentur. Sed quia valde difficile est ut omne sacrum eloquium possit intelligi, et omne ejus mysterium penetrari, recte subjungitur: Si quid autem remanserit, igne comburetis (Ibid.). Quod ex agno remanet igne comburimus quando hoc quod de mysterio incarnationis ejus intelligere et penetrare non possumus potestati sancti Spiritus humiliter reservamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradit cum sancto Spiritui reservat. 9. Quia igitur qualiter edendum sit pascha cognovimus, nunc a qualibus edi debeat agnoscamus. Sequitur: Sic autem comedetis illum. Renes vestros accingetis (Ibid., 11). Quid in renibus nisi delectatio carnis accipitur? Unde et Psalmista postulat, dicens: Ure renes meos (Psal. XXV, 2). Si enim voluptatem libidinis in renibus esse nesciret, eos uri minime petisset. Unde quia potestas diaboli in humano genere maxime per luxuriam praevaluit, de illo voce dominica dicitur: Potestas ejus in lumbis ejus (Job. XL, 11). Qui ergo pascha comedit, habere renes accinctos debet, ut qui solemnitatem resurrectionis atque incorruptionis agit, 1536 corruptioni jam per vitia nulli subjaceat, voluptates edomet, carnem a luxuria restringat. Neque enim cognovit quae sit solemnitas incorruptionis, qui adhuc per incontinentiam corruptioni subjacet. Haec quibusdam dura sunt, sed angusta porta est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13). Et habemus jam multa exempla continentium. Unde et bene adhuc subditur: Calceamenta habebitis in pedibus (Exod. XII, 11). Quid sunt enim pedes nostri, nisi opera? Quid vero calceamenta, nisi pelles mortuorum animalium? Calceamenta autem pedes muniunt. Quae vero sunt mortua animalia, ex quorum pellibus nostri muniuntur pedes, nisi antiqui patres, qui nos ad aeternam patriam praecesserunt? Quorum dum exempla conspicimus, nostri operis pedes munimus. Calceamenta ergo in pedibus habere est mortuorum vitam conspicere, et nostra vestigia a peccati vulnere custodire. Tenentes baculos in manibus (Ibid.). Quid lex per baculum nisi pastoralem custodiam designat? Et notandum quod prius praecipimur renes accingere, postmodum baculos 1537 tenere, quia illi debent curam pastoralem suscipere, qui jam in suo corpore sciunt fluxa luxuriae edomare, ut cum aliis fortia praedicant, ipsi desideriis mollibus enerviter non succumbant. Bene autem subditur: Et comedetis festinantes (Ibid.). Notate, charissimi fratres, notate quod dicitur, festinantes. Mandata Dei, mysteria Redemptoris, coelestis patriae gaudia, cum festinatione cognoscite, et praecepta vitae cum festinatione implere curate. Quia enim adhuc hodie licet bene agere scimus, utrum cras liceat ignoramus. Festinantes ergo pascha comedite, id est ad solemnitatem patriae coelestis anhelate. Nemo in hujus vitae itinere torpeat, ne in patria locum perdat. Nemo moras ad appetenda studia innectat, sed coepta perficiat, ne minime liceat implere quod inchoat. Si ad amorem Dei pigri non sumus, adjuvat ipse quem amamus, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXIII. Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in crastino Paschae.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XXIV, 13-35.

In illo tempore, duo ex discipulis Jesu ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta a Jerusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis adinvicem ambulantes, et estis tristes? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. Et ipse dixit ad illos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, et intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello, quo ibant. Et ipse finxit se longius ire. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem, et benedixit ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ab oculis eorum. Et dixerunt adinvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas? Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. 1538 1. In quotidiana vobis solemnitate laborantibus pauca loquenda sunt; et fortasse haec utilius proderunt, quia saepe et alimenta quae minus sufficiunt avidius sumuntur. Lectionis ergo evangelicae summatim sensum statui non per singula verba discutere, ne dilectionem vestram valeat sermo prolixior expositionis onerare. Ecce audistis, fratres charissimi, quia duobus discipulis ambulantibus in via, non quidem credentibus, sed tamen de se loquentibus Dominus apparuit, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant, eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit. Verba quidem contulit, duritiam intellectus increpavit; sacrae Scripturae mysteria quae de seipso erant aperuit, et tamen quia adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, se ire longius finxit. Fingere namque componere dicimus; unde et compositores luti figulos vocamus. Nihil ergo simplex Veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore qualis apud illos erat in mente. Probandi autem erant, si hi qui eum etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed quia esse extranei a charitate non poterant hi cum quibus Veritas gradiebatur, eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus, vocant, cum illic scriptum sit Et coegerunt eum? Ex quo nimirum exemplo colligitur quia peregrini ad hospitium non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. Mensam ponunt, cibos offerunt, et Deum quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverant, in panis fractione cognoscunt.

2. Audiendo ergo praecepta Dei illuminati non sunt, 1539 faciendo illuminati sunt, quia scriptum est: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II, 13). Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae jam intelligere potuit opere implere. Ecce Dominus non est cognitus dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur. Hospitalitatem ergo, fratres charissimi, diligite, charitatis opera amate. Hinc enim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis (Hebr. XIII, 1). Hinc Petrus ait: Hospitales invicem sine murmuratione (I Petr. IV, 9). Hinc ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 35). Opinata res est valde, et seniorum nostrorum nobis relatione tradita. Quidam paterfamilias cum tota domo sua magno hospitalitatis studio serviebat; cumque quotidie ad mensam suam peregrinos susciperet, quodam die peregrinus quidam inter alios venit, ad mensam ductus est. Dumque paterfamilias ex humilitatis consuetudine aquam vellet in ejus manibus fundere, conversus urceum accepit, sed repente eum in cujus manibus aquam fundere voluerat non invenit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem nocte ei Dominus per visionem dixit: Caeteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. Ecce in judicium veniens, dicet: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Ecce ante judicium cum per membra sua suscipitur, susceptores suos etiam per semetipsum requirit; et tamen nos ad hospitalitatis gratiam pigri sumus. Pensate, fratres, quanta hospitalitatis virtus sit. Ad mensas vestras Christum suscipite, ut vos ab eo suscipi ad convivia aeterna valeatis. Praebete modo peregrino Christo hospitium, ut vos in judicio non quasi peregrinos nesciat, sed ut proprios recipiat ad regnum, ipso adjuvante qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXIV. Habita ad populum in basilica beati Laurentii martyris, foris muros Urbis, Feria quarta Paschae.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XXI, 1-14.

In illo tempore, manifestavit se iterum Jesus discipulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic. Erant simul Simon Petrus, et Thomas qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil prendiderunt. Mane autem facto, stetit Jesus in littore, non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Et dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo, et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. Simon ergo Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis) trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes quia Dominus est. Et venit Jesus, et accepit panem, et dedit eis, et piscem similiter. Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. 1540 1. Lectio sancti Evangelii quae modo in auribus vestris lecta est, fratres mei, quaestione animum pulsat, sed pulsatione sua vim discretionis indicat. Quaeri etenim potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem rediit; et cum Veritas dicat: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62), cur repetiit quod dereliquit? Sed si virtus discretionis inspicitur, citius videtur quia nimirum negotium quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit. Nam piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonearium scimus; et post conversionem suam ad piscationem Petrus rediit, Matthaeus vero ad telonei negotium non resedit (De poenit., dist. 5, cap. 7), quia aliud est victum per piscationem quaerere, aliud autem telonei lucris pecunias augere. Sunt enim pleraque negotia, quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat.

2. Quaeri etiam potest cur, discipulis in mari laborantibus, post resurrectionem suam Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit (Matth., XIV, 25). Cujus rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi praesens saeculum signat, quod se causarum tumultibus et undis vitae corruptibilis illidit? Quid per soliditatem littoris 1541 nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur? Quia ergo discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant. Quia autem Redemptor noster jam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat. Ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur, dicens: Jam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. Hinc est quod alio in loco post resurrectionem suam eisdem discipulis dicit: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum (Luc. XXIV, 44). Neque enim cum ipsis non erat quibus praesens corporaliter apparebat, sed tamen jam se esse cum ipsis denegat, a quorum mortali corpore carnis immortalitate distabat. Quod illic cum ipsis positus, fatetur non se esse cum ipsis, hoc quoque hic situ corporis indicat, cum, adhuc eis navigantibus, esse se jam in littore demonstrat. 3. Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro veniente fieret admirationis magna sublimitas. Qui protinus dixit: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur, quia Dominus jussit ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionem videlicet, et post resurrectionem. Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum jubet, sed utrum in dexteram, an in sinistram mitti debuisset, non jubet; post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti 1542 rete in dexteram jubet. In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextera, et malos sinistra figurari? Illa ergo piscatio, in qua specialiter in quam partem mitti rete debeat non jubetur, praesentem Ecclesiam designat, quae bonos simul ac malos colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat. Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta, in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis ejus gloriam sola electorum Ecclesia pertingit, quae de sinistro opere nihil habebit. In illa piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. In ista vero piscatione et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia, in continua auctoris sui pace requiescens, nullis jam dissensionibus dilaniatur. 4. Captis autem tam magnis piscibus, Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. Jam credo quod vestra charitas advertat quid est quod Petrus rete ad terram trahit. Ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Joannis amas me? Pasce oves meas (Joan. XXI, 15, 16). Quod ergo postmodum aperitur in voce, hoc nunc signatur in opere. Quia ergo praedicator Ecclesiae nos a mundi hujus fluctibus separat, nimirum necesse est ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, quia sanctae praedicationis voce stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc Epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Quoties per eum ad amorem quietis aeternae convertimur, quoties a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud quam missi intra rete fidei pisces ad littus trahimur? Sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaqinta tribus. A magno mysterio numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque enim quantitatis summam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse judicasset. Scitis namque quod in Veteri Testamento omnis operatio per Decalogi mandata praecipitur, in Novo autem ejusdem operationis virtus per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur. Quem propheta denuntians, dicit: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2). Sed ille in hoc Spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem et Filium et eumdem Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia ergo septem quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per Vetus praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus ergo per trigonum decem et septem, et veniunt ad quinquaginta unum. Qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia in Testamento Veteri legimus quod annus quinquagesimus jubilaeus vocari jussus est (Lev. XXV, 11), in quo videlicet cunctus populus ab omni operatione 1543 quiesceret. Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest; ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, ut fiant centum quinquaginta tres. Quia ergo omnis nostra operatio in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, decem et septem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. Et vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria quasi centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem ergo Domini missum rete dignum fuit ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives supernae patriae designarent. 5. Inter haec vero et hesterna sancti Evangelii lectio et hodierna nos admonet, ut vigilanter debeamus inspicere cur Dominus et Redemptor noster post resurrectionem suam piscem assum legitur comedisse. Non enim vacat a mysterio quod iteratur in facto. In hac etenim lectione panem et assum piscem, in illa vero quae hesterno die lecta est (Luc. XXIV, 13, seq.) cum asso pisce etiam favum mellis comedit. Quid autem signare piscem assum credimus, nisi ipsum Mediatorem Dei et hominum passum? Ipse enim latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit, laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurare voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae? Favus quippe mel in cera est, mel vero in cera est divinitas in humanitate. Quod ab hac quoque lectione non discrepat, nam piscem comedit et panem. Qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 41, 52). Assum ergo piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et refectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Quod si vigilanter inspicimus, nobis quoque qualiter ad imitandum congruat videmus. Sic enim sua Redemptor indicat, ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. Ecce in cibo suo Dominus noster pisci asso conjungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Domino sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur. 6. Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur; Petrus namque et Thomas, Nathanael, filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo, in eo fuisse memorantur. Cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quod eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt futuros secum in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur, et saepe septenario numero perfectio designatur. 1544 Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi hujus amor non ligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. De hoc extremo convivio alias per Joannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt (Apoc. XIX, 9). Idcirco enim non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo, finito praesentis vitae tempore, ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad coenam vocantur. Quae videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur, cui septem discipuli adesse memorantur, quia illos, ut diximus, tunc interna refectio reparat, qui pleni nunc septiformi gratia in amore Spiritus anbelant. Haec ergo vobiscum, fratres, agite, hujus spiritus repleri praesentia desiderate. Quid vos sequi in futurum possit ex praesenti perpendite. Pensate si hoc spiritu pleni estis, nostis si ad illud convivium pervenire valeatis. Quisquis namque ille est quem nunc spiritus iste non reparat, profecto ab illa aeterni convivii refectione jejunat. Mementote quid de eodem spiritu Paulus dicat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quasi quidam titulus divinae possessionis est iste spiritus amoris. Nunquidnam spiritum Christi 1545 habet is cujus mentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensate quis sit spiritus Christi. Profecto ille qui facit amicos et inimicos diligi, terrena despici, pro coelestibus aestuari, carnem propter vitia conteri, mentem a concupiscentiis frenari. Si ergo vultis cognoscere jus possessionis Dei, personam perpendite possessoris vestri. Ecce enim quod diximus, voce veridica Paulus clamat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, IX). Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur de divinae claritatis specie postmodum non laetatur. Sed nos tamen ad haec quae dicta sunt infirmamur, necdum culmen perfectionis attingimus, in via Dei quotidie sancti desiderii gressus ponamus. Consolatur nos Veritas quae per Psalmistam dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16). Non omnino erit nobis noxia nostra imperfectio, si, in Dei itinere constituti, et ad transacta non respicimus, et ad ea quae restant transire festinamus. Nam qui imperfectorum desideria dignanter inflammat, haec quandoque ad perfectionem roborat, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXV. Habita ad populum in basilica sancti Joannis, quae appellatur Constantiniana, Feria quinta Paschae.

2. Sed Maria, cum fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum. Certe jam monumentum vacuum viderat, jam sublatum Dominum nuntiaverat; quid est quod se iterum inclinat, iterum videre desiderat? Sed amanti semel aspexisse non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Quaesivit ergo prius, et minime invenit; perseveravit ut quaereret, unde et contigit ut inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia caperent quod invenissent. Hinc est enim quod de eodem sponso Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Iu lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea (Cant. III, 1). Quae defectum quoque inventionis ingeminat, dicens: Quaesivi illum, et non inveni (Ibid.). Sed quia diu inventio se non elongat, si inquisitio non desistat, adjungit: Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea, vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Ibid., 3, 4). Dilectum namque in lectulo quaerimus, quando in praesentis vitae aliquantula requie Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quaerimus, quia etsi jam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculus caligat. Sed qui dilectum suum non invenit, restat ut surgat, et civitatem circumeat, id est sanctam electorum Ecclesiam mente et inquisitione percurrat; per vicos eum et plateas quaerat, id est per angusta et lata gradientes aspiciat, ut si qua in eis valeat invenire ejus vestigia exquirat, quia sunt nonnulli, etiam vitae saecularis, qui imitandum aliquid habeant de actione virtutis. Quaerentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem, quia sancti patres, qui Ecclesiae statum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo vel verbo, vel scripto nos doceant. Quos cum paululum pertransimus, invenimus quem diligimus, quia Redemptor noster etsi humilitate homo inter homines, divinitate tamen super homines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur, quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est esse supra homines consideramus. Prius ergo non inveniendus quaeritur, ut post inventus strictius teneatur. Sancta enim desideria, ut praediximus, dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. Hoc amore arsit, quisquis ad veritatem pertingere potuit. Hinc namque David ait: Sitivit anima mea 1547 ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Hinc nos admonet, dicens: Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Hinc propheta ait: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te (Isai. XXVI, 9). Hinc iterum Ecclesia in Canticis canticorum dicit: Vulnerata charitate ego sum (Cant. IV, 9). Justum quippe est ut ex visione medici pertingat ad salutem, quae per aestum ejus desiderii vulnus amoris portat in pectore. Hinc rursus ait: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est (Ibid., V, 6). Mens namque hominis conditoris sui speciem non quaerentis male dura est, quia in semetipsa remanet frigida. At si ardere jam ex desiderio coeperit ad sequendum quem diligit, liquefacta per ignem amoris currit. Fit desiderio anxia, vilescunt in saeculo cuncta quae placebant, nihil est quod extra conditorem libeat, et quae prius delectabant animum, fiunt postmodum vehementer onerosa. Nihil ejus moestitiam consolatur, quousque adhuc qui desideratur non aspicitur. Moeret mens, lux ipsa fastidio est; talique igne in mente decoquitur rubigo culpae, et succensus animus quasi auri more, quia per usum speciem perdidit, per incendium clarescit. 3. Ista itaque quae sic amat, quae se ad monumentum quod perspexerat iterum inclinat, videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. Sequitur: Vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod in loco dominici corporis duo angeli videntur, unus ad caput, atque alius ad pedes sedens, nisi quia Latina lingua angelus nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum? Quasi ad caput sedet angelus, cum per apostolum Joannem praedicatur quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et quasi ad pedes sedet angelus, cum dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Possumus etiam per duos angelos duo Testamenta cognoscere, unum prius, et aliud sequens. Qui videlicet angeli per locum dominici corporis sibimet suut conjuncti, quia nimirum utraque Testamenta, dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse Dominum nuntiant, quasi Testamentum prius ad caput, et Testamentum posterius ad pedes sedet. Unde et duo cherubim quae propitiatorium tegunt sese invicem aspiciunt versis vultibus in propitiatorium (Exod. XXV, 20). Cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur. Et quid per duo cherubim nisi utraque Testamenta signantur? Quid vero per propitiatorium nisi incarnatus Dominus figuratur? De quo Joannes ait: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 2). Et dum Testamentum Vetus hoc faciendum denuntiat quod Testamentum Novum de Domino factum clamat, quasi utraque cherubim se invicem aspiciunt, dum vultus in propitiatorium vertunt, quia dum inter se positum incarnatum Dominum vident, a suo aspectu non discrepant, quae dispensationis ejus mysterium concorditer narrant. 4. Requirunt Mariam angeli, dicentes: Mulier, 1548 quid ploras? Et dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Ipsa namque sacra eloquia, quae in nobis lacrymas amoris excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis Redemptoris nostri speciem promittunt. Sed notandum juxta historiam est quod mulier non ait: Tulerunt corpus Domini mei: sed, Tulerunt Dominum meum.

Usus namque sacri eloquii est ut aliquando ex parte totum, aliquando vero ex toto partem significet. Ex parte etenim totum signat, sicut de Jacob filiis scriptum est: Quia descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta (Genes. XLVI, 27). Neque enim in Aegyptum animae sine corporibus descenderunt; sed per solam animam totus homo significatur, quia ex parte totum exprimitur. Et solum dominicum corpus in monumento jacuerat, et Maria non corpus Domini, sed sublatum Dominum quaerebat, videlicet ex toto designans partem. Haec cum dixisset, conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, et nesciebat quia Jesus esset. Notandum quod Maria, quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa est ut videret Jesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi tergum in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non agnoscebat, eumque illi et amor ostendebat, et dubietas abscondebat. Cujus adhuc ignorantia exprimitur cum subinfertur: Et nesciebat quia Jesus esset. Qui dixit ei: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret in amore ejus ardentius aestuaret. Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Forsitan nec errando haec mulier erravit, quae Jesum hortulanum credidit. An non ei spiritaliter hortulanus erat, qui in ejus pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantabat? 5. Sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait: Domine, si tu sustulisti eum? Quasi enim jam dixisset ex cujus desiderio plangeret, eum dicit quem non dixerat. Sed vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium ignorare credat. Recte et haec mulier quem quaerit non dicit, et tamen dicit: Si tu sustulisti eum, quia alteri non putat incognitum, quem sic ipsa continuo plangit desiderio. Dicit ei Jesus: Maria. Postquam eam communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine. Ac si ei aperte dicat: Recognosce eum, a quo recognosceris. Perfecto quoque viro dicitur: Novi te ex nomine (Exod. XXXIII, 12), quia homo commune omnium nostrum vocabulum est, Moyses vero proprium, cui recte dicitur quia ex nomine scitur, ac si ei aperte Dominus dicat: Non te generaliter ut caeteros, sed specialiter scio. Maria ergo quia vocatur ex nomine, recognoscit auctorem, atque eum protinus rabboni, id est magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius ut quaereret docebat. Jam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecit, sed ex eo 1549 innuitur quod audivit. Cui dicitur: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. In his namque verbis ostenditur quod Maria amplecti voluit ejus vestigia, quem recognovit. Sed ei magister dicit: Noli me tangere. Non quia post resurrectionem Dominus tactum renuit feminarum, cum de duabus ad sepulcrum ejus venientibus scriptum sit: Accesserunt, et tenuerunt pedes ejus (Matth. XXVIII, 9). 6. Sed cur tangi non debeat ratio quoque additur cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde etenim nostro tunc Jesus ad Patrem ascendit, cum aequalis creditur Patri. Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in ejus pectore ad Patrem Dominus non ascendit. Ille ergo Jesum veraciter tangit, qui Patri Filium coaeternum credit. In corde etenim Pauli jam ad Patrem Jesus ascenderat, cum idem Paulus dicebat: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Unde Joannes quoque Redemptorem nostrum manu fidei tetigit, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 2). Tangit ergo Dominum, qui eum Patri aeternitate substantiae aequalem credit. Sed fortasse aliquis tacita quaestione pulsatur quomodo Filius Patri esse aequalis possit. Qua in re humana natura quod admirando comprehendere non valet, restat ut hoc sibi esse credibile ex admiratione alia sciat. Habet namque quod ad haec sibi sub brevitate respondeat. Constat enim quia ipse creavit matrem in cujus virgineo utero ex humanitate crearetur. Quid ergo mirum si aequalis est Patri, qui prior est matre? Paulo quoque attestante didicimus, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Qui ergo Filium minorem putat, Patri specialiter derogat, cujus sapientiam ei esse inaequalem fatetur. Quis etenim homo potens aequanimiter ferret, si quis ei diceret: Magnus quidem es, sed tamen sapientia tua te minor est? Ipse quoque Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et rursus ait: Pater major me est (Ibid., XIV, 28). De quo etiam scriptum est, quia subditus erat parentibus suis (Luc. II, 51). Quid ergo mirum si ex humanitate sua minorem se Patre asserit in coelo, ex qua subjectus erat etiam parentibus in terra? Ex qua humanitate nunc Mariae dicitur: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Cum meum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? Sed distincte loquens indicat quia eumdem Patrem et Deum dissimiliter habeat ipse quam nos. Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam: Et Patrem vestrum, per gratiam. Ad Deum meum, quia descendi; ad Deum vestrum, quia ascendetis. Quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati, Deus est vobis. Distincte ergo mihi Pater et Deus est, quia quem ante saecula Deum genuit, hominem in fine saeculorum mecum creavit. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit. Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem (Genes. III, 7), a sepulcro mulier viris annuntiat vitam; et dicta sui vivificatoris narrat, 1550 quae mortiferi serpentis verba narraverat.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 11-18:

In illo tempore, Maria stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum; et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis, Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. 1544 1. Maria Magdalene, quae fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem, lavit lacrymis maculas criminis: et vox Veritatis impletur, qua dicitur: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47). Quae enim prius frigida peccando remanserat, postmodum amando fortiter ardebat. Nam postquam venit ad monumentum, ibique corpus dominicum non invenit, sublatum credidit, atque discipulis nuntiavit. Qui venientes 1545 viderunt, atque ita esse ut mulier dixerat crediderunt. Et de eis protinus scriptum est: Abierunt ergo discipuli ad semetipsos. Ac deinde subjungitur: Maria autem stabat ad monumentum foris plorans (Joan. XX, 10). Qua in re pensandum est hujus mulieris mentem quanta vis amoris accenderat, quae a monumento Domini, etiam discipulis recedentibus, non recedebat. Exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa, 1546 ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio. Unde contigit ut eum sola tunc videret, quae remansit ut quaereret, quia nimirum virtus boni operis perseverantia est, et voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22; XXIV, 13). Et praecepto legis cauda hostiae in sacrificio jubetur offerri (Levit. III, 9). In cauda quippe finis est corporis; et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis. Hinc Joseph inter reliquos fratres talarem tunicam habuisse describitur (Genes. XXXVII, 3). Tunica quippe usque ad talum est opus bonum usque ad consummationem.

Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae. 7. Haec de expositione lectionis evangelicae succincte transcurrimus; nunc, opitulante eodem de quo loquimur Domino, et resurrectionis ejus gloriam, et pietatis viscera consideremus. Citius enim a morte voluit resurgere, ne nostra diu anima in infidelitatis morte remaneret. Unde bene quoque per Psalmistam dicitur: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput (Psal. CIX, 7). In humano quippe genere ab ipso mundi initio torrens mortis effluxerat: sed de hoc torrente Dominus in via bibit, quia mortem in transitu gustavit. Atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, resurgendo super angelos elevavit; et inde antiquum hostem in aeternum perculit, unde saevire contra se manus persequentium temporaliter permisit. Quod aperte Dominus beato Job indicat, dicens: Nunquid capies Leviathan hamo (Job. XL, 19, 20)? 8. Per Leviathan quippe, quod additamentum eorum dicitur, cetus ille devorator humani generis designatur. Qui, dum se divinitatem homini addere spopondit, immortalitatem sustulit. Qui praevaricationis quoque culpam, quam primo homini propinavit, dum se sequentibus pessima persuasione multiplicat, poenas eis sine cessatione coacervat. In hamo autem esca ostenditur, aculeus occultatur. Hunc ergo Pater omnipotens hamo coepit, quia ad mortem illius unigenitum Filium incarnatum misit, in quo et caro passibilis videri posset, et divinitas impassibilis videri non posset. Cumque in eo serpens iste per manus persequentium escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Prius vero eum in miraculis Deum cognoverat, sed de cognitione sua ad dubitationem cecidit, quando hunc passibilem vidit. Quasi hamus ergo fauces glutientis tenuit, dum in illo esca carnis patuit, quam devorator appeteret; et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hamo ejus incarnationis captus est, quia dum in illo appetit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas, quae ad se devoratorem duceret; ibi divinitas, quae perforaret; ibi aperta infirmitas, quae provocaret; ibi occulta virtus, quae raptoris faucem transfigeret. In hamo igitur captus est, quia inde interut unde momordit. Et quos jure tenebat mortales perdidit, quia eum in quo jus non habuit morte appetere immortalem praesumpsit. 9. Hinc est etiam quod haec ipsa de qua loquimur Maria vivit, quia ille pro humano genere qui morti nihil debebat occubuit. Hinc est quod nos quotidie ad vitam post culpas revertimur, quia ad poenam nostram conditor sine culpa descendit. Ecce jam antiquus hostis ea quae de humano genere coeperat spotia amisit, supplantationis suae victoriam perdidit. Quotidie peccatores ad vitam redeunt, quotidie de ejus faucibus Redemptoris manu rapiuntur. Unde bene quoque ad beatum Job voce dominica iterum dicitur: Aut armilla perforabis maxillam ejus (Job. XL, 21)? Armilla ubi ponitur, ambiendo constringit. 1551 Quid ergo per armillam, nisi circumplectens nos divina misericordia designatur? Quae Leviathan istius maxillam perforat, dum nobis post perpetrata quae prohibuit, adhuc poenitentiae remedium ostendit. Armilla Dominus maxillam Leviathan perforat, quia ipse ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam quos jam coepit amittat. Et quasi ab ore illius cadunt, qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus, maxillam ejus evaderet, si perforata non esset? An non in ore Petrum tenuit, cum negavit (Matth. XXVI, 76, seq.)? An non in ore David tenuit, cum in tantam se luxuriae voraginem mersit (II Reg. XII, 4)? Sed dum ad vitam uterque per poenitentiam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramen amisit. Per foramen ergo maxillae ab ejus ore subtracti sunt, qui post perpetrationem tantae nequitiae poenitendo redierunt. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut illicita nulla committat? Sed hinc cognoscimus, quantum Redemptori humani generis debitores sumus, qui non solum nos in ore Leviathan ire prohibuit, sed ab ore etiam ejus redire concessit. Qui spem peccatori non abstulit, quia maxillam ejus, ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat, qui incautus prius cavere noluit ne morderetur. Ubique ergo nobis occurrit superna medicina, quia et dedit homini praecepta, ne peccet, et tamen peccanti dedit remedia, ne desperet. Unde cavendum summopere est ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur; et tamen si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla ejus invenit, per quod evadat. 10. Adest testis divinae misericordiae, haec ipsa de qua loquimur Maria, de qua Pharisaeus dum pietatis fontem vellet obstruere, dicebat: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est (Luc. VII, 39). Sed lavit lacrymis maculas cordis et corporis, et Redemptoris sui vestigia tetigit, quae sua itinera prava dereliquit. Sedebat ad pedes Jesu, verbumque de ore illius audiebat. Viventi adhaeserat, mortuum quaerebat. Viventem reperit, quem mortuum quaesivit. Tantumque apud eum locum gratiae invenit, ut hunc ipsis quoque apostolis, ejus videlicet nuntiis, ipsa nuntiaret. Quid itaque, fratres, quid in hac re debemus aspicere, nisi immensam misericordiam conditoris nostri, qui nobis velut in signo ad exemplum poenitentiae posuit eos quos per poenitentiam vivere post lapsum fecit? Perpendo enim Petrum, considero latronem, aspicio Zacchaeum, intueor Mariam et nihil in his aliud video, nisi ante oculos nostros posita spei et poenitentiae exempla. Fortasse enim in fide lapsus est aliquis; aspiciat Petrum, qui amare flevit, quod timide negaverat (Matth. XXVI, 75). Alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit; aspiciat latronem, qui et in ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit (Luc. XXIII, 43). Alius avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit; aspiciat Zacchaeum, qui si quid alicui abstulit, quadruplum reddidit (Luc. XIX, 8). Alius libidinis igne succensus, 1552 carnis munditiam perdidit; aspiciat Mariam, quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit. Ecce omnipotens Deus ubique oculis nostris quos imitari debeamus objicit, ubique exempla suae misericordiae opponit. Mala ergo jam displiceant, vel experta. Libenter obliviscitur omnipotens Deus quod nocentes fuimus, paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare. Inquinati post aquas salutis, renascamur ex lacrymis. 1553 Itaque juxta primi Pastoris vocem, sicut modo geniti infantes lac concupiscite (I Petr. II, 2). Redite, parvuli filii, ad sinum matris vestrae aeternae sapientiae; sugite larga ubera pietatis Dei; transacta plangite, imminentia vitate. Redemptor noster momentaneos fletus nostros aeterno consolabitur gaudio, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXVI. Habita ad populum in basilica beati Joannis, quae dicitur Constantiniana, in octavis Paschae.

2. Dixit eis: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Id est, sicut misit me Pater Deus Deum, et ego mitto vos homo homines. Pater Filium misit, 1554 qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. Quem videlicet in mundum venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed, sicut ipse missus est, ad passiones in mundum mittit. Quia ergo et Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli a Domino amantur, qui tamen ad passionem mittuntur in mundum. Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est, ea vos charitate diligo cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit. Quamvis mitti etiam juxta naturam divinitatis possit intelligi. Eo enim ipso a Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur. Nam sanctum quoque Spiritum, qui cum sit coaequalis Patri et Filio, non tamen incarnatus est, idem se Filius mittere perhibet, dicens: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26). Si enim mitti solummodo incarnari deberet intelligi, sanctus procul dubio Spiritus nullo modo diceretur mitti, qui nequaquam incarnatus est. Sed ejus missio ipsa processio est qua de Patre procedit et Filio. Sicut itaque Spiritus mitti dicitur quia procedit, ita et Filius non incongrue mitti dicitur quia generatur. 3. Haec autem cum dixisset, insufflavit, et dixit eis. Accipite Spiritum sanctum. Quaerendum nobis est quid est quod Spiritum sanctum Dominus noster et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens? Neque enim alio in loco datus Spiritus sanctus aperte monstratur (Act. II, 1 seq.), nisi nunc cum per insufflationem percipitur, et postmodum cum, de coelo veniens, in linguis variis demonstratur. Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de coelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei, et dilectio proximi? In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus; e coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est charitas, et duo praecepta, ita unus Spiritus, et duo data. Prius a consistente Domino in terra, postmodum e coelo, quia in proximi amore discitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei. Unde et idem Joannes dicit: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. IV. 20)? Et ante quidem discipulorum mentibus idem Spiritus sanctus inerat ad fidem, sed tamen manifesta datione non nisi post resurrectionem datus est. Unde et scriptum est: Nondum erat spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39). Unde etiam per Moysen dicitur: Suxerunt mel de petra, et oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13). Neque enim quidquam tale juxta historiam legitur, si tota Testamenti Veteris series recenseatur. Nusquam de petra mel, nusquam oleum ille populus suxit. Sed quia juxta Pauli vocem: Petra erat Christus (I Cor. X, 4), mel de petra suxerunt, qui ejusdem Redemptoris nostri facta et miracula viderunt. Oleum vero de firma petra suxerunt, quia effusione sancti Spiritus post resurrectionem ejus ungi meruerunt. Quasi ergo infirma petra mel dedit, quando adhuc mortalis Dominus miraculorum suorum dulcedinem 1555 discipulis ostendit. Sed firma petra oleum fudit, quia, post resurrectionem suam factus jam impassibilis, per afflationem spiritus donum sanctae unctionis emanavit. 4. De hoc oleo per prophetam dicitur: Computrescet jugum a facie olei (Isai. X, 27). Sub jugo quippe tenebamur daemoniacae dominationis, sed uncti sumus oleo Spiritus sancti. Et quia nos gratia libertatis unxit, dominationis daemoniacae jugum putruit, Paulo attestante, qui ait: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Sciendum vero est quod hi qui prius Spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter viverent, et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent. Unde et in hac ipsa datione Spiritus dicitur: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Libet intueri illi discipuli, ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienae obligationis potestatem relaxationis accipiunt; principatumque superni judicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. Ecce qui districtum Dei judicium metuunt animarum judices fiunt; et alios damnant, vel liberant, qui semetipsos damnari metuebant. 5. Horum profecto nunc in Ecclesia episcopi locum tenent. Ligandi atque solvendi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vitae suae judex vitae fiat alienae. Et plerumque contingit (11, q. 3, c. 88) ut hic judicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat. Ac saepe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequitur. Unde fit, ut ipsa hac ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus, et non pro subjectorum moribus exercet (Ibid., c. 60). Saepe fit, ut erga quemlibet proximum odio vel gratia moveatur Pastor: judicare autem de subditis digne nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia vel gratiam sequuntur (Ibid., c. 61). Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur; et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat. Et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur. 6. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX, 19-31.

In illo tempore cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum; et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt, ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. 1552 1. Prima lectionis hujus evangelicae quaestio animum pulsat, quomodo post resurrectionem corpus dominicum verum fuit, quod clausis januis ad discipulos ingredi potuit. Sed sciendum nobis est quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis; nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Sed haec ipsa nostri Redemptoris opera, quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia ejus operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant facta mirabiliora. Illud enim corpus Domini intravit ad discipulos januis clausis, quod videlicet ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit utero Virginis. Quid ergo mirum si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero Virginis exivit? Sed quia ad illud corpus quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus 1553 manus et latus; palpandam carnem praebuit, quam clausis januis introduxit. Qua in re duo mira, et juxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem suam corpus suum et incorruptibile et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem, et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, et praebendo palpabile firmaret ad fidem. Et incorruptibilem se ergo, et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et ejusdem naturae, et alterius gloriae.

Videndum est quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim (Ibid., c. 62) vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet demonstrat quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: Lazare, veni foras (Joan. XI, 43); et postmodum is qui vivens egressus fuerat 1556 a discipulis est solutus, sicut scriptum est: Cumque egressus esset qui fuerat ligatus institis, tunc dixit discipulis: Solvite eum, et sinite abire (Joan. XI, 45). Ecce illum discipuli jam viventem solvunt, quem magister resuscitaverat mor tuum. Si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere quos auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare. Quae nimirum vivificatio ante operationem rectitudinis in ipsa jam cognoscitur confessione peccati. Unde et huic ipsi mortuo Lazaro nequaquam dicitur Revivisce, sed Veni foras. Omnis quippe peccator dum culpam suam intra conscientiam abscondit, introrsum latet, in suis penetralibus occultatur. Sed mortuus venit foras, cum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur Veni foras. Ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur: Cur reatum tuum intra conscientiam abscondis? Foras jam per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator. Venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere, quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit. Haec de solutionis ordine breviter dixerim, ut sub magno moderamine pastores Ecclesiae vel solvere studeant, vel ligare. Sed utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste; nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa quae non erat fiat. Sed quia haec breviter per excessum diximus, ad expositionis ordinem redeamus. 7. Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Iste unus discipulus defuit, reversus quod gestum est audivit, audita credere renuit. Venit iterum Dominus, et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et, ostensa suorum cicatrice vulnerum, infidelitatis illius vulnus sanavit. Quid, fratres charissimi, quid inter haec animadvertitis? Nunquid casu gestum creditis, ut electus ille discipulus tunc deesset, post autem veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet? Non hoc casu, sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia ut discipulus ille dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens, omni dubitatione postposita, in fide solidatur. Sic quippe (27, q. 2, c. 45) discipulum Dominus post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, 1557 qui tamen ad ejus nuptias non pervenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans, testis verae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae virginitatis. 8. Palpavit autem, et exclamavit: Dominus meus, et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Cum Paulus apostolus dicat: Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae etenim apparent jam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem ergo vidit, et Deum confessus est, dicens: Dominus meus, et Deus meus. Videndo ergo credidit, qui considerando verum hominem, hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit 9. Laetificat valde quod sequitur: Beati qui non viderunt, et crediderunt. In qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non vidimus mente retinemus. Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur. Ille etenim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 26). Hinc ad beatum Job de antiquo hoste generis humani Dominus dicit: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job. XL, 18). Quis etenim per fluvium designatus, nisi humani generis fluxus? Quod videlicet genus ab ortu ad finem defluit, et, quasi aquae more, usque ad competentem terminum ex carnis liquore percurrit, Quid per Jordanem, nisi baptizatorum forma signatur? Quia enim in Jordane flumine ipse auctor redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo exprimitur, qui intra sacramentum baptismatis tenentur. Antiquus ergo hostis generis humani fluvium absorbuit, quia a mundi origine usque ad Redemptoris adventum, vix paucis electis evadentibus, in ventrem suae malitiae genus humanum traxit. De quo recte dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur (Ibid.), quia pro magno non habet cum infideles rapit. Sed grave est valde quod subditur: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Ibid.), quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat, in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. 10. Hoc ergo, fratres charissimi, tota intentione pertimescite, hoc apud vos sollicita mente cogitate. Ecce Paschalia solemnia agimus; sed ita vivendum est nobis, ut pervenire ad aeterna festa mereamur. Transeunt cuncta quae temporaliter festiva celebrantur. Curate, qui his solemnitatibus interestis, ne ab aeterna solemnitate separemini. Quid prodest interesse esse festis hominum, si deesse contingat 1558 festis angelorum? Umbra venturae solemnitatis est solemnitas praesens. Idcirco hanc annue agimus, ut ad illam quae non est annua, sed continua, perducamur. Cum haec statuto tempore geritur, ad illius desiderium memoria nostra refricatur. Frequentatione ergo gaudii temporalis ad aeterna gaudia mens incalescat et ferveat, ut ex veritate laetitiae perfruatur in patria quod de umbra gaudii meditatur in via. Vitam ergo vestram, fratres, moresque componite. Is qui mitis resurrexit ex morte, quam districtus in judicio veniat praevidete. Certe in die tremendi examinis suis, cum angelis, cum archangelis, cum thronis, cum dominationibus, cum principatibus et potestatibus apparebit, coelis ac terris ardentibus, cunctis videlicet elementis in sui obsequii terrore commotis. Hunc ergo tanti pavoris judicem ante oculos ponite; hunc venturum timete, ut hunc, cum venerit, non timidi, sed securi videatis. Timendus ergo est, ne timeatur. Terror ejus nos ad usum bonae operationis exerceat, metus illius vitam nostram a pravitate compescat. Mihi, fratres, credite, quia tanto tunc erimus securi de ejus praesentia, quanto nunc esse satagimus suspecti de culpa. 11. Certe si aliquis vestrum cum suo adversario causam dicturus in meo judicio die crastino esset exhibendus, totam fortasse noctem insomnem duceret, quid sibi dici posset, quid objectionibus responderet, secum sollicita et aestuante mente versaret, ne me inveniret asperum vehementer metueret, ne apud me appareret noxius formidaret. Et quis ego? aut quid ego? nimirum non longe post futurus post hominem vermis, atque post vermem pulvis. Si ergo tanta cura pertimescitur judicium pulveris, qua intentione cogitandum est, qua formidine praevidendum tantae judicium majestatis? 12. Sed quia sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et hanc tunc rectius docemus, si etiam cordium vestrorum quaestionibus occultis occurrimus: pauca nobis de ipsa resurrectionis fide loquenda sunt. Multi etenim de resurrectione dubitant, sicut et nos aliquando fuimus, qui dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt, sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur? quando agitur ut cinis animetur? Quibus breviter respondemus quia longe minus est Deo reparare quod fuit quam creasse quod non fuit. 1559 Aut quid mirum si hominem ex pulvere reficit, qui simul omnia ex nihilo creavit? Mirabilius namque est coelum et terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Sed cinis attenditur, et in carnem redire posse desperatur, et divinae operationis virtus comprehendi quasi ex ratione quaeritur. Qui scilicet haec idcirco in suis cogitationibus dicunt, quia eis quotidiana Dei miracula ex assiduitate viluerunt. Nam ecce in uno grano parvissimi seminis latet tota quae nascitura est arboris moles. Constituamus namque ante oculos cujuslibet arboris miram magnitudinem; cogitemus unde oriendo coepit, quae ad tantam molem crescendo pervenit. Invenimus procul dubio ejus originem, parvissimum semen. Consideremus nunc ubi in illo parvo grano seminis latet fortitudo ligni, asperitas corticis, saporis odorisque magnitudo, ubertas fructuum, viriditas foliorum. Contrectatum namque seminis granum non est validum; unde ergo processit ligni duritia? non est asperum, unde asperitas corticis erupit? non est saporum, unde sapor in fructibus? olfactum nil redolet, unde odor in fructibus fragrat? nil in se viride ostendit, unde foliorum viriditas exivit? Cuncta ergo in semine simul latent, quae tamen non simul ex semine prodeunt. Ex semine quippe producitur radix, ex radice prodit virgultum, ex virgulto oritur fructus, in fructu etiam producitur semen. Addamus ergo quia et semen latet in semine. Quid igitur mirum, si ossa, nervos, carnem, capillosque reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia, in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earum rerum ei quaestiones inferendae sunt, quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt, ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit. Illa ergo vobiscum, fratres charissimi, promissa cogitate quae permanent; quae vero cum tempore transeunt, velut jam dimissa despicite. Ad hujus resurrectionis gloriam quam in se Veritas ostendit tota intentione festinate. Terrena desideria quae ab auctore separant fugite, quia tanto altius ad conspectum Dei omnipotentis pertingitis, quanto Mediatorem Dei et hominum singularius amatis. Qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXVII. Habita ad populum in basilica sancti Pancratii martyris, die natalis ejus

Tous les livres