Homiliae in Evangelia (page 3)

Grégoire le Grand · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 4 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

2. Qua in re, fratres charissimi, solerter intuendum est quod antiquus hostis, dum mentem nostram ad rerum temporalium delectationem trahit, infirmiorem contra nos proximum excitat, qui ea ipsa quae diligimus auferre moliatur. Nec curat antiquus hostis, haec faciens, ut terrena tollat, sed ut charitatem in nobis feriat. Nam in odium repente exardescimus; et dum foris invicti esse cupimus, intus graviter ferimur; dum parva foris defendimus, intus amittimus maxima, quia dum rem diligimus temporalem, veram amittimus dilectionem. Omnis quippe qui nostra tollit, inimicus est. Sed si odio habere coeperimus inimicum intus est quod perdimus. Cum ergo aliquid exterius a proximo patimur, contra occultum raptorem interius 1561 vigilemus, qui nunquam melius vincitur, nisi cum raptor exterior amatur. Una quippe et summa est probatio charitatis, si et ipse diligitur qui adversatur. Hinc est quod ipsa Veritas et crucis patibulum sustinet, et tamen ipsis suis persecutoribus affectum dilectionis impendit, dicens: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quid ergo mirum si inimicos diligant discipuli dum vivunt, quando et tunc inimicos diligit magister cum occiditur? Cujus dilectionis summam exprimit, cum subjungitur: Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Mori etiam pro inimicis Dominus venerat, et tamen positurum se animam pro amicis dicebat, ut profecto nobis ostenderet quia dum diligendo lucrum facere de inimicis possumus, etiam ipsi amici sunt qui persequuntur. 3. Sed ecce nos usque ad mortem nemo persequitur. Unde ergo probare possumus an diligamus inimicos? Sed est quod in pace sanctae Ecclesiae fieri debeat, unde clarescat si persecutionis tempore mori pro dilectione valeamus. Certe idem Joannes dicit: Qui habuerit substantiam mundi hujus, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo (I Joan. III, 17)? Hinc etiam Joannes Baptista ait: Qui habet duas tunicas, det non habenti (Luc. III, 11). Qui ergo tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, quando in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo charitatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate, quatenus omnipotenti Deo primum discat sua impendere, postmodum semetipsum. 4. Sequitur: Vos amici mei estis. O quanta est misericordia conditoris nostri. Servi digni non sumus, et amici vocamur. Quanta est dignitas hominum esse amicos Dei? Sed audistis gloriam dignitatis, audite et laborem certaminis. Si feceritis quae ego praecipio vobis. Amici mei estis, si ea quae praecipio vobis facitis. Ac si aperte dicat: Gaudetis de culmine, pensate quibus laboribus pervenitur ad culmen. Certe dum filii Zebedaei, interveniente matre, quaererent ut unus a dextris Dei et alius a sinistris sedere debuissent, audierunt: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22)? 1562 Jam locum celsitudinis quaerebant, ad viam illos Veritas revocat, per quam ad celsitudinem venirent. Ac si dicatur: Jam vos locus delectat celsitudinis, sed prius via exerceat laboris. Per calicem pertingitur ad majestatem. Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet. Sic sic per amarum poculum confectionis pervenitur ad gaudium salutis. Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quae sunt omnia quae audivit a Patre suo, quae nota fieri veluit servis suis, ut eos efficeret amicos suos, nisi gaudia internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit? Dum enim audita supercoelestia amamus, amata jam novimus, quia amor ipse notitia est. Omnia ergo eis nota fecerat, qui, a terrenis desideriis immutati, amoris summi facibus ardebant. Istos vero amicos Dei aspexerat Propheta, cum dicebat; Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Amicus enim quasi animi custos vocatur. Quia ergo Psalmista prospexit electos Dei a mundi hujus amore separatos custodire in mandatis coelestibus voluntatem Dei, miratus est amicos Dei, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Et tanquam si ab eo protinus causas honoris tanti nobis insinuari quaereremus, illico adjunxit: Nimis confortatus est principatus eorum (Ibid.). Ecce electi Dei carnem domant, spiritum roborant, daemonibus imperant, virtutibus coruscant, praesentia despiciunt, aeternam patriam cum voce moribus praedicant; eam etiam moriendo diligunt, atque ad illam per tormenta pertingunt. Occidi possunt, et flecti nequeunt. Nimis ergo confortatus est principatus eorum. In ista ipsa passione, qua ceciderunt in morte carnis, videte quantum fuerit culmen mentis. Unde hoc, nisi quia confortatus est principatus eorum. Sed sic magni forsitan pauci sunt? Subjunxit: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Ibid., 18). Totum mundum, fratres, aspicite: martyribus plenus est. Jam pene tot qui videamus non sumus quot veritatis testes habemus. Deo ergo numerabiles nobis super arenam multiplicati sunt, quia quanti sint, a nobis comprehendi non possunt. 5. Sed quisquis ad hanc pervenit dignitatem, ut amicus vocetur Dei, sese in se conspiciat, dona autem quae percipit, super se. Nihil suis meritis tribuat, ne ad inimicitias erumpat. Unde et subditur: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis. Posui ad gratiam, plantavi ut eatis volendo, fructum afferatis operando. Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere, jam mente ire est. Qualem vero fructum afferre debeant subditur: Et fructus vester maneat. Omne quod secundum praesens saeculum laboramus vix usque ad mortem sufficit. Mors namque interveniens fructum nostri laboris abscidit. Quod vero pro aeterna vita agitur etiam 1563 post mortem servatur; et tunc apparere incipit, cum laborum carnalium fructus coeperit non videri.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XV, 12-16.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dicum vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 1560 1. Cum cuncta sacra eloquia dominicis plena sint praeceptis, quid est quod de dilectione, quasi de singulari mandato, Dominus dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, nisi quia omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt, quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur? Ut enim multi arboris rami ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur. Nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manet in radice charitatis. Praecepta ergo dominica et multa sunt, et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis. Qualiter autem ista dilectio tenenda sit, ipse insinuat, qui in plerisque Scripturae suae sententiis et amicos jubet diligi in se, et inimicos diligi propter se. Ille enim veraciter charitatem habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. Nam sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis, quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae, aliud quod praeceptis dominicis ex charitate debetur obedientiae. Hi nimirum et proximum diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritaliter, sed carnaliter impendunt. Proinde cum Dominus diceret: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, protinus addidit: Sicut dilexi vos. Ac si aperte dicat: Ad hoc amate ad quod amavi vos.

Ibi ergo illa retributio inchoat, ubi ista terminatur. Quisquis ergo jam aeterna cognovit, apud ejus animum temporales fructus vilescant. Tales fructus operemur qui maneant; tales fructus operemur qui, cum mors cuncta interimat, ipsi exordium a morte sumant. Nam quod a morte incipiat fructus Dei, testatur Propheta, qui dicit: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3). Omnis qui dormit in morte perdit haereditatem; sed cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini, quia electi Dei postquam pervenerint ad mortem, tunc invenient haereditatem. 6. Sequitur: Ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Ecce hic dicit: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Rursum alibi per eumdem Evangelistam dicit: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo (Joan. XVI, 23, 24). Si omne quod petimus in nomine Filii dat nobis Pater, quid ergo est quod Paulus ter Dominum rogavit, et exaudiri non meruit, sed dictum est illi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9)? Nunquid ille tam egregius praedicator in Filii nomine non petiit? Quare autem non accepit quod petiit? Quomodo ergo verum est quia quidquid petierimus Patrem in nomine Filii, dat nobis Pater, si auferri a se angelum Satanae petiit Apostolus in nomine Filii, et tamen quod petiit non accepit? Sed quia nomen Filii Jesus est, Jesus autem salvator, vel etiam salutaris dicitur, ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit quod ad veram salutem pertinet. Nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Jesu petitur Pater. Unde et eisdem apostolis adhuc infirmantibus Dominus dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine mea (Joan. XVI, 23). Ac si aperte diceretur: Non petistis in nomine Salvatoris quia nescitis quaerere aeternam salutem. Hinc est quod et Paulus non exauditur quia si liberaretur a tentatione, ei non proderat ad salutem (II. Cor. XII, 9). 7. Ecce videmus, fratres charissimi, quam multi ad solemnitatem martyris convenistis, genua flectitis, pectus tunditis, voces orationis ac confessionis emittitis, faciem lacrymis rigatis. Sed pensate, quaeso, petitiones vestras; videte si in nomine Jesu petitis, id est si gaudia salutis aeternae postulatis. In domo enim Jesu Jesum non quaeritis, si in aeternitatis templo importune pro temporalibus oratis. Ecce alius in oratione quaerit uxorem, alius petit villam, alius postulat vestem, alius dari sibi deprecatur alimentum. Et quidem cum haec desunt, ab omnipotenti Deo petenda sunt. Sed meminisse continuo debemus quod ex mandato ejusdem nostri Redemptoris accepimus, Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Et haec itaque a Jesu petere non est errare, si tamen non nimie petantur. Sed adhuc, 1564 quod est gravius, alius postulat mortem inimici, eumque quem gladio non potest persequi, persequitur oratione. Et vivit adhuc qui maledicitur, et tamen is qui maledicit jam de morte illius reus tenetur. Jubet autem Deus ut diligatur inimicus (Matth. V, 44), et tamen rogatur Deus ut occidat inimicum. Quisquis itaque sic orat, in ipsis suis precibus contra conditorem pugnat. Unde et sub Judae specie dicitur: Fiat oratio ejus in peccatum (Psal. CVIII, 7). Oratio quippe in peccatum est illa petere quae prohibet ipse qui petitur. 8. Hinc Veritas dicit: Cum statis ad orandum, remittite si quid habetis in cordibus vestris (Marc. XI, 25). Quam virtutem remissionis apertius ostendimus, si unum testimonium Testamenti Veteris proferamus. Certe cum Judaea conditoris sui justitiam culpis exigentibus offendisset, prophetam suum ab oratione Dominus prohibens, dicit: Non assumas laudem et orationem pro eis (Jerem. VII, 16). Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum (Ibid., XV, 1). Quid est quod intermissis relictisque tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, quorum mira obtinendi virtus ostenditur, dum nec ipsi posse intercedere dicuntur? Ac si aperte Dominus dicat: Nec illos audio quos propter magnum petitionis suae meritum minime contemno. Quid ergo est quod Moyses et Samuel caeteris patribus in postulatione praeferuntur, nisi quod hi duo tantummodo in cuncta Testamenti Veteris serie etiam pro inimicis suis leguntur exorasse? Unus a populo lapidibus impetitur (Exod. XVII, 4), et tamen pro lapidatore suo Dominum deprecatur; alter ex principatu dejicitur, et tamen petitus ut exoraret, fatetur dicens: Absit a me hoc peccatum in Domino, quo minus cessem orare pro vobis (I Reg. XII, 23). Si Moyses et Samuel steterint coram me, non est anima mea ad populum istum (Jerem. XV, 1). Ac si aperte dicat; Nec illos modo pro amicis audio, quos magnae virtutis merito orare etiam pro inimicis scio. Virtus ergo verae orationis est celsitudo charitatis. Et tunc quisque quod recte petit, adipiscitur, cum ejus animus in petitione nec inimici odio fuscatur. Sed plerumque reluctantem animum vincimus, si etiam pro inimicis oramus. Effundit os pro adversariis precem, sed utinam cor teneat amorem. Nam saepe et orationem pro inimicis nostris impendimus, 1565 sed hanc ex praeceptione potius fundimus quam ex charitate. Nam et vitam inimicorum petimus, et tamen ne exaudiamur timemus. Sed quia internus judex mentem potius quam verba considerat, pro inimico nil postulat, qui pro eo ex charitate non orat. 9. Sed ecce in nos graviter inimicus deliquit, damna intulit, juvantes laesit, amantes persecutus est. Retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta non essent. Advocatus etenim noster precem nobis in causa nostra composuit; et ipse ejusdem causae judex est, qui advocatus. Preci autem quam composuit conditionem inseruit, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quia ergo ipse judex venit, qui advocatus exstitit, ipse precem exaudit qui fecit. Aut ergo non facientes dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus; aut fortasse conditionem hanc in oratione intermittimus, et advocatus noster precem quam composuit non recognoscit, atque apud se protinus dicit: Scio quid monui, non est ipsa oratio quam feci. Quid ergo nobis agendum est, fratres, nisi ut verae charitatis affectum impendamus fratribus? Nulla in corde malitia maneat. Consideret omnipotens Deus erga proximum charitatem nostram, ut nostris impendat iniquitatibus pietatem suam. Mementote quod monemur: Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37). Ecce debetur nobis, et debemus. Dimittamus ergo quod debetur nobis, ut dimittatur quod debetur a nobis. Sed ad haec mens renititur, et vult implere quod audit, et tamen reluctatur. Ad martyris tumbam consistimus, qui ad coeleste regnum ex qua morte pervenerit scimus. Nos si pro Christo corpus non ponimus, saltem animum vincamus. Placatur Deus isto sacrificio, approbat in judicio pietatis suae victoriam pacis nostrae. Certamen enim nostri cordis aspicit; et qui post vincentes remunerat, nunc decertantes juvat, per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXVIII. Habita ad populum in basilica sanctorum Nerei et Achillei, die natalis eorum.

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. IV, 46-53.

In illo tempore, erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Jesus veniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixerat ei Jesus: Filius tuus vivit. Et credidit ipse, et domus ejus tota. 1566 1. Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audistis, expositione non indiget. Sed ne hanc taciti praeterisse videamur, exhortando potius quam exponendo in ea aliquid loquamur. Hoc autem nobis solummodo de expositione video esse requirendum, cur is qui ad salutem filio petendam venerat audivit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis? Qui enim salutem filio quaerebat, procul dubio credebat. Neque enim ab eo quaereret salutem quem non crederet salvatorem. Quare ergo dicitur: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, qui ante credidit quam signum videret? Sed mementote quid petiit, et aperte cognoscetis quia in fide dubitavit. Poposcit namque ut descenderet, et sanaret filium ejus. Corporalem ergo praesentiam Domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. Minus itaque in illum credidit, quem non putavit posse salutem dare, nisi praesens esset et corpore. Si enim perfecte credidisset, procul dubio sciret quia non esset locus ubi non esset Deus. Ex magna ergo parte diffisus est, quia honorem non dedit majestati, sed praesentiae corporali. Salutem itaque filio petiit, et tamen in fide dubitavit, quia eum ad quem venerat, et potentem ad curandum credidit, et tamen morienti filio esse absentem putavit. Sed Dominus, qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur indicat, solo jussu salutem reddidit qui voluntate omnia creavit.

2. Qua in re hoc est nobis solerter intuendum, quod, sicut evangelista alio testante didicimus, centurio ad Dominum venit dicens: Domine, puer meus jacet paralyticus in domo mea, et male torquetur. Cui a Jesu protinus respondetur: Ego veniam et curabo eum (Matth. VIII, 6, 7). Quid est quod regulus rogat ut ad ejus filium veniat, et tamen ire corporaliter recusat; ad servum vero centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid est hoc, nisi quod superbia nostra retunditur, 1567 qui in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur? Cumque pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime providemus, dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt, negligimus pensare quod sunt. Redemptor vero noster ut ostenderet quia quae alta sunt hominum despicienda sunt, et quae despecta sunt hominum sanctis despicienda non sunt, ad filium reguli ire noluit, ad servum centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo superbia nostra, quae nescit pensare homines propter homines. Sola, ut diximus, quae circumstant hominibus pensat, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli, et tamen venire paratus est ad salutem servi. Certe si nos cujuspiam servus rogaret ut ad eum ire deberemus, protinus nobis nostra superbia in cogitatione tacita responderet, dicens: Non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de coelo venit qui servo in terra occurrere non despicit; et tamen humiliari in terra contemnimus, qui de terra sumus. Quid vero apud Deum vilius, quid despectius esse potest, quam servare honorem apud homines, et interni testis oculos non timere? Unde et in sacro Evangelio ad Pharisaeos Dominus ait: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est abominabile est apud Deum (Luc. XVI, 15). Notate, fratres, notate quod dicitur. Si enim quod hominibus altum est abominabile est apud Deum, cordis nostri cogitatio tanto apud Deum in imo est, quanto hominibus in alto, et humilitas cordis nostri tanto apud Deum in alto est, quanto hominibus in imo. 3. Despiciamus ergo si quid boni gerimus, nulla nos nostra inflet operatio, non rerum abundantia, non gloria extollat. Si quibuslibet ex bonis affluentibus intus intumescimus, Deo despecti sumus. Quo contra de humilibus Psalmista dicit: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6). Quia parvulos humiles appellat, 1568 postquam sententiam protulit, consilium subjungit; nam quasi quaereremus quid ipse ad haec faceret, adjunxit: Humiliatus sum, et liberavit me (Ibid.). Haec ergo cogitate, fratres, haec tota intentione pensate. Nolite in proximis vestris mundi hujus bona venerari. Hoc propter Deum honorate in hominibus, quibus tamen commissi non estis, quod facti sunt ad imaginem Dei. Quod tunc proximis vere servatis, si apud vosmetipsos prius in corde non intumescitis. Nam qui se adhuc pro rebus transitoriis extollit, nescit in proximo venerari quod maneat. Nolite ergo in vobismetipsis pensare quod habetis, sed quid estis. Ecce mundus qui diligitur fugit. Sancti isti, ad quorum tumbam consistimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Erat vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna pace; et tamen cum in seipso floreret, jam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce jam mundus in seipso aruit, et adhuc in cordibus nostris floret. Ubique mors, 1569 ubique luctus, ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus replemur; et tamen caeca mente carnalis concupiscentiae ipsas ejus amaritudines amamus, fugientem sequimur, labenti inhaeremus. Et quia labentem retinere non possumus, cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. Aliquando nos mundus delectatione sibi tenuit; nunc tantis plagis plenus est, ut ipse nos jam mundus mittat ad Deum. Pensate ergo quia nulla sunt quae temporaliter currunt. Finis temporalium ostendit quam nihil sit quod transire potuit. Casus rerum indicat quia res transiens et tunc prope nihil fuit cum stare videretur. Haec ergo, fratres charissimi, sollicita consideratione pensate, in aeternitatis amore cor figite; ut dum terrena culmina adipisci contemnitis, perveniatis ad gloriam, quem per fidem tenetis, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat Deus cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXIX. Habita ad populum in basilica beati Petri apostoli, in Ascensione Domini.

LECTIO S. EVANG. SEC. MARC. XVI, 14-20.

2. Nunquid, fratres mei, sanctum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum, ut de eo discipulis dicatur: Praedicate omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine signatur homo. Sunt namque lapides, sed nec vivunt, nec sentiunt. Sunt herbae et arbusta; vivunt quidem, sed non sentiunt. Vivunt dico, non per animam, sed per viriditatem, quia et Paulus dicit: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, 1570 nisi prius moriatur (I Cor. XV, 36). Vivit ergo quod moritur, ut vivificetur. Lapides itaque sunt, sed non vivunt. Arbusta autem sunt, et vivunt, sed non sentiunt. Bruta vero animalia sunt, vivunt, sentiunt, sed non discernunt. Angeli etenim sunt, vivunt, sentiunt, et discernunt. Omnis autem creaturae aliquid habet homo. Habet namque commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Si ergo commune habet aliquid cum omni creatura homo, juxta aliquid omnis creatura est homo. Omni ergo creaturae praedicatur Evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille videlicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest etiam omnis creaturae nomine, omnis natio gentium designari. Ante etenim dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X, 5). Nunc autem dicitur, Praedicate omni creaturae, ut scilicet prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset. Sed cum discipulos ad praedicandum Veritas mittit, quid aliud in mundo facit, nisi grana seminis spargit? Et pauca grana mittit in semine, ut multarum messium fruges recipiat ex nostra fide. Neque enim in universo mundo tanta fidelium messis exsurgeret, si de manu Domini super rationalem terram illa electa grana praedicantium non venisset. Sequitur: 3. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero. Verum dicit, si fidem operibus tenet. Vera etenim fides est, quae in hoc quod verbis dicit, moribus non contradicit. Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Quod cum ita sit, fidei nostrae veritatem in vitae nostrae consideratione debemus agnoscere. Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus implemus. In die quippe baptismatis omnibus nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat; et si servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus jam quia fidelis est, gaudeat. Sed ecce quod promisit minime servavit, si ad exercenda prava opera, ad concupiscendas mundi pompas, dilapsus est; videamus si jam scit plangere quod erravit. Apud misericordem namque judicem nec ille fallax habebitur, qui ad veritatem revertitur, etiam postquam mentitur, quia omnipotens Deus dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc quod erravimus abscondit (32, q. 1, c. 10). Sequitur: 4. Signa autem eos qui credituri sunt haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur notis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus 1571 imponent, et bene habebunt. Nunquidnam, fratres mei, quia ista signa non facitis, minime creditis? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt. Ut enim fides cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam infundimus, quousque ea in terra jam convaluisse videamus; et si semel radicem fixerint, in rigando cessamus. Hinc est enim quod Paulus dicit: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Habemus de his signis atque virtutibus quae adhuc subtilius considerare debeamus. Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus (De consecrat. dist. 4, c. 67) cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt? Et fideles quique qui jam vitae veteris saecularia verba derelinquunt, sancta autem mysteria insonant, conditoris sui laudes et potentiam, quantum praevalent, narrant, quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? qui dum bonis suis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant qui in propria actione titubant; quid aliud faciunt, nisi super aegros manus imponunt, ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto majora sunt, quanto spiritalia; tanto majora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur: haec itaque signa, fratres charissimi, auctore Deo si vultis vos facitis. Ex illis enim exterioribus signis obtineri vita ab haec operantibus non valet. Nam corporalia illa miracula ostendunt aliquando sanctitatem, non autem faciunt; haec vero spiritalia, quae aguntur in mente, virtutem vitae non ostendunt, sed faciunt. Illa habere et mali possunt, istis autem perfrui nisi boni non possunt. Unde de quibusdam Veritas dicit: Multi mihi dicent in die illa: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia non novi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23; Psal. VI, 9).

In illo tempore, recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus, et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. Et dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur. In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt. Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. 1568 1. Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur? Minus enim mihi Maria Magdalene praestitit, quae citius credidit quam Thomas qui diu dubitavit. Ille etenim dubitando vulnerum cicatrices tetigit, et de nostro pectore dubietatis vulnus amputavit. Ad insinuandam quoque veritatem dominicae resurrectionis notandum nobis est quid Lucas referat, dicens: Convescens praecepit eis a Jerosolymis ne discederent (Act. I, 4). Et post pauca: Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Ibid., 9). Notate verba, signate mysteria. Convescens elevatus est. Comedit, et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis veritas patesceret carnis. Marcus vero priusquam 1569 coelum Dominus ascendat, eum de cordis atque infidelitatis duritia increpasse discipulos memorat. Qua in re quid considerandum est, nisi quod idcirco Dominus tunc discipulos increpavit, cum eos corporaliter reliquit, ut verba quae recedens diceret in corde audientium arctius impressa remanerent? Increpata igitur eorum duritia, quid admonendo dicat, audiamus: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.

Nolite ergo, fratres charissimi, amare signa quae possunt cum reprobis haberi communia; sed haec quae modo diximus charitatis atque pietatis miracula amate, quae tanto securiora sunt, quanto et occulta, et de quibus apud Dominum eo major sit retributio, quo apud homines minor est gloria. Sequitur: 5. Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei. In Veteri Testamento cognovimus quod Elias sit raptus in coelum. Sed aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Coelum quippe aereum terrae est proximum; unde et aves coeli dicimus, quia eas volitare in aere videmus. In coelum itaque aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terrae 1572 regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Ille etenim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte demonstraretur quia homo purus adjutorio indigebat alieno. Per angelos quippe facta illa et ostensa sunt adjumenta, quia nec in coelum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illo etenim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat et coelum. 6. Sicut autem Joseph a fratribus venditus venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus, atque ad coelum aereum Elias sublevatus, Ascensionem dominicam designavit. Ascensionis ergo suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse qui veraciter coelos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in eorum quoque utrorumque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur. Nam Enoch translatus (Genes. V, 24), Elias vero ad coelum subvectus esse memoratur (IV Reg. II, 11), ut veniret postmodum qui nec translatus, nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret. Qui nobis in se credentibus quia carnis quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret, in ipsa quoque eorum translatione qui Ascensionem dominicam ut videlicet famuli designaverunt, et in seipso qui ad coelum ascendit, Dominus ostendit. Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit; Elias vero neque uxorem; neque filios legitur habuisse. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit munditia sanctitatis, quod et per translatos famulos et per ascendentis Domini personam patenter ostenditur. Translatus namque est Enoch et per coitum genitus, et per coitum generans. Raptus est Elias per coitum genitus, sed non jam per coitum generans. Assumptus vero est Dominus neque per coitum generans, neque per coitum generatus. 7. Considerandum vero nobis est quid est quod Marcus ait: Sedet a dextris Dei; et Stephanus dicit: Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei (Act. VII, 55). Quid est quod hunc Marcus sedentem, Stephanus vero stantem se videre testatur? Sed scitis, fratres, quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis vel adjuvantis. Quia ergo Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium venit, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post Ascensionis suae gloriam judex in fine videbitur. Stephanus vero in labore certaminis positus stantem vidit, quem adjutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit. 1573 8. Sequitur: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum, nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt? Sed quia, auctore Deo, breviter lectionem Evangelicam exponendo transcurrimus, restat ut aliquid de ipsa tantae solemnitatis consideratione dicamus. 9. Hoc autem nobis primum quaerendum est, quidnam sit quod nato Domino apparuerunt angeli, et tamen non leguntur in albis vestibus apparuisse, ascendente autem Domino, missi angeli in albis leguntur vestibus apparuisse. Sic etenim scriptum est: Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri steterunt juxta illos in vestibus albis (Act. I, 9). In albis autem vestibus gaudium et solemnitas mentis ostenditur. Quid est ergo quod nato Domino, non in albis vestibus, ascendente autem Domino, in albis vestibus angeli apparent, nisi quod tunc magna solemnitas angelis facta est, cum coelum Deus homo penetravit? Quia nascente Domino videbatur divinitas humiliata; ascendente vero Domino, est humanitas exaltata. Albae etenim vestes exaltationi magis congruunt quam humiliationi. In assumptione ergo ejus angeli in albis vestibus videri debuerunt, quia qui in nativitate sua apparuit Deus humilis, in Ascensione sua ostensus est homo sublimis. 10. Sed hoc nobis magnopere, fratres charissimi, in hac solemnitate pensandum est, quia deletum est hodierna die chirographum damnationis nostrae, mutata est sententia corruptionis nostrae. Illa enim natura cui dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes, III, 19), hodie in coelum ivit. Pro hac ipsa namque carnis nostrae sublevatione per figuram beatus Job Dominum avem vocat. Quia enim Ascensionis ejus mysterium Judaeam non intelligere conspexit, de infidelitate ejus sententiam protulit, dicens: Semitam ignoravit avis (Job. XXVIII, 7). Avis enim recte appellatus est Dominus, quia corpus carneum ad aethera libravit. Cujus avis semitam ignoravit quisquis eum ad coelum ascendisse non credidit. De hac solemnitate per Psalmistam dicitur: Elevata est magnificentia tua super coelos (Psal. VIII, 2). De hac rursus ait: Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae (Psal. XLVI, 6). De hac iterum dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19). Ascendens quippe in altum captivam duxit captivitatem, quia corruptionem nostram virtute suae incorruptionis absorbuit. Dedit vero dona hominibus, quia, misso desuper Spiritu, alii sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii gratiam virtutum, alii gratiam curationum, alii genera linguarum, alii interpretationem tribuit sermonum (I Cor. XII, 8). Dedit ergo dona hominibus. De hac Ascensionis ejus gloria etiam Habacuc ait: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo (Habac. III, 11, sec. LXX). Quis enim solis nomine nisi Dominus, et quae lunae nomine nisi Ecclesia designatur? Quousque enim Dominus ascendit ad coelos, sancta ejus Ecclesia adversa mundi omnimodo formidavit; at postquam ejus Ascensione roborata 1574 est, aperte praedicavit quod occulte credidit. Elevatus est ergo sol, et luna stetit in ordine suo, quia cum Dominus coelum petiit, sancta ejus Ecclesia in auctoritate praedicationis excrevit. Hinc ejusdem Ecclesiae voce per Salomonem dicitur: Ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles (Cant. II, 8). Consideravit namque tantorum operum culmina, et ait: Ecce iste venit saliens in montibus. Veniendo quippe ad redemptionem nostram, quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit. Vultis, fratres charissimi, ipsos ejus saltus agnoscere? De coelo venit in uterum, de utero venit in praesepe, de praesepe venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Ecce, ut nos post se currere faceret, quosdam pro nobis saltus manifestata per carnem veritas dedit, quia exsultavit ut gigas ad currendam viam suam (Psal. XVIII, 6), ut nos ei diceremus ex corde: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3). 11. Unde, fratres charissimi, oportet ut illuc sequamur corde, ubi eum corpore ascendisse credimus. Desideria terrena fugiamus, nihil nos jam delectet 1575 in infimis, qui patrem habemus in coelis. Et hoc nobis est magnopere perpendendum, quia is qui placidus ascendit terribilis redibit; et quidquid nobis cum mansuetudine praecepit, hoc a nobis cum districtione exiget. Nemo ergo indulta poenitentiae tempora parvipendat, nemo curam sui, dum valet, agere negligat, quia Redemptor noster tanto tunc in judicium districtior veniet, quanto nobis ante judicium magnam patientiam praerogavit. Haec itaque vobiscum, fratres, agite, haec in mente sedula cogitatione versate. Quamvis adhuc rerum perturbationibus animus fluctuet, jam tamen spei vestrae anchoram in aeternam patriam figite, intentionem mentis in vera luce solidate. Ecce ad coelum ascendisse Dominum audivimus. Hoc ergo servemus in meditatione quod credimus. Et si adhuc hic tenemur infirmitate corporis, sequamur tamen eum passibus amoris. Non autem deserit desiderium nostrum ipse qui dedit, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXX. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, die sancto Pentecostes.

3. Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Nostis plurimi, fratres mei, quod Graeca locutione paraclitus Latina advocatus dicitur, vel consolator. Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud justitiam Patris intervenit. Qui unius substantiae cum Patre et Filio, exorare pro delinquentibus perhibetur, quia eos quos repleverit, exorantes facit. Unde et Paulus dicit: Ipse enim Spiritus postulat pro nobis, gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Minor vero est qui postulat quam qui postulatur; quomodo ergo Spiritus postulare dicitur qui minor non est? Sed ipse Spiritus postulat, quia ad postulandum eos quos repleverit inflammat. Consolator autem idem Spiritus vocatur, quia de peccati perpetratione moerentibus, dum spem veniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem levat. De quo recte promittitur: Ipse vos docebit omnia. Quia nisi idem Spiritus cordi adsit audientis, 1577 otiosus est sermo doctoris. Nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Ecce unam loquentis vocem omnes pariter auditis, nec tamen pariter sensum auditae vocis percipitis. Cum ergo vox dispar non sit, cur in cordibus vestris dispar est vocis intelligentia, nisi quia per hoc quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet? De hac unctione Spiritus rursus per Joannem dicitur: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27). Per vocem ergo non instruitur, quando mens per Spiritum non ungitur. Sed cur ista de doctrina hominum loquimur, quando et ipse conditor non ad eruditionem hominis loquitur, si eidem homini per unctionem Spiritus non loquatur? Certe Cain, priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: Peccasti quiesce (Genes. IV, 7, juxta LXX). Sed quia, culpis suis exigentibus, voce est admonitus, non unctione Spiritus, audire verba Dei potuit, sed servare contempsit. Requirendum vero nobis est cur de eodem Spiritu dicatur: Suggeret vobis omnia, cum suggerere soleat esse minoris. Sed quia suggerere aliquando dicimus subministrare, invisibilis Spiritus suggerere dicitur, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hic relinquo, illic do. Sequentibus relinquo, pervenientibus do. 4. Ecce, fratres charissimi, verba sacrae lectionis sub brevitate discussimus, nunc in contemplationem tantae festivitatis animum transferamus. Sed quia cum lectione evangelica vobis est etiam Actuum apostolorum lectio recitata (Act. II), ex ea ergo aliquid in usum nostrae contemplationis trahamus. Audistis etenim quia Spiritus sanctus super discipulos in igneis linguis apparuit, omniumque linguarum scientiam dedit. Quid scilicet hoc miraculo designans, nisi quod sancta Ecclesia, eodem Spiritu repleta, omnium gentium erat voce locutura? Qui vero contra Deum turrim aedificare conati sunt communionem unius linguae perdiderunt (Genes. XI, 8), in his autem qui Deum humiliter metuebant linguae omnes unitae sunt. Hic ergo humilitas virtutem meruit, illic superbia confusionem. 5. Sed quaerendum nobis est cur sanctus Spiritus, Patri et Filio coaeternus, in igne apparuit, cur in igne simul et linguis, cur aliquando in columba, aliquando vero in igne monstratur, cur super unigenitum Filium apparuit in columbae specie, et super discipulos in igne (Act. II, 2 seq.); ita ut neque super Dominum veniret in igne, neque super discipulos monstraretur in columba. Per quatuor itaque haec quae proposuimus solvendo redeamus. Patri namque et Filio coaeternus Spiritus in igne monstratur, quia incorporeus, ineffabilis, atque invisibilis ignis est Deus, attestante Paulo: Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29). Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. De hoc igne Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Terra enim vocata sunt corda terrena, quae, dum semper infimas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram mittit cum afflatu sancti Spiritus corda carnalium incendit. Et terra ardet cum cor carnale in suis pravis voluptatibus frigidum, 1578 relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei. Bene ergo in igne apparuit Spiritus, quia ab omni corde quod replet torporem frigoris excutit, et hoc in desiderium suae aeternitatis accendit. In igneis autem linguis monstratus est, quia idem Spiritus coaeternus est Filio, et habet cognationem maximam lingua cum verbo. Verbum quippe Patris est Filius. Et quia una est Spiritus et Verbi substantia, idem Spiritus monstrari debuit in lingua. Vel certe quia per linguam procedit verbum, in linguis apparuit Spiritus, quia quisquis sancto Spiritu tangitur, Dei Verbum, id est unigenitum Filium confitetur; et negare Dei Verbum non valet, quia jam sancti Spiritus linguam habet. Vel certe in linguis igneis apparuit Spiritus, quia omnes quos repleverit ardentes pariter et loquentes facit. Linguas igneas doctores habent, quia, dum Deum amandum praedicant, corda audientium inflammant. Nam et otiosus est sermo docentis, si praebere non valet incendium amoris. Hoc doctrinae incendium ab ipso Veritatis ore conceperant, qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis cum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ex audito quippe sermone inardescit animus, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena. Amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat; sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur. Audire ei libet praecepta coelestia; et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur; et quae torpebat prius per desideria, ardet postmodum per verba. Unde bene per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2).

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XIV, 23-31.

In illo tempore, dicebat Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. 1574 1. Libet, fratres charissimi, evangelicae verba lectionis sub brevitate transcurrere, ut post diutius liceat in contemplatione tantae solemnitatis immorari. Hodie namque Spiritus sanctus repentino sonitu super discipulos venit (Act. II, 2, seq.), mentesque carnalium in sui amorem permutavit, et foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia, quia dum Deum in ignis visione suscipiunt, per amorem suaviter arserunt. Ipse namque Spiritus sanctus amor est. Unde et Joannes dicit: Deus charitas est (I Joan. IV, 8, 16). Qui ergo mente integra Deum desiderat, profecto jam habet quem amat. Neque enim quisquam posset Deum diligere, si 1575 eum quem diligit non haberet. Sed ecce, si unusquisque vestrum requiratur an diligat Deum, tota fiducia et secura mente respondet, Diligo. In ipso autem lectionis exordio audistis quid Veritas dicat: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Hinc in Epistola sua idem Joannes dicit: Qui dicit, Dilige Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (Ibid., 20). Vere etenim Deum diligimus, si ad mandata ejus nos a nostris voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria diffluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit.

1576 2. Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Pensate, fratres charissimi, quanta sit ista solemnitas, habere in cordis hospitio adventum Dei. Certe si domum vestram quisquam dives ac praepotens amicus intraret, omni festinantia domus tota mundaretur, ne quid fortasse esset quod oculos amici intrantis offenderet. Tergat ergo sordes pravi operis, qui Deo praeparat domum mentis. Sed videte quid Veritas dicat: Veniemus, et mansionem apud eum faciemus. In quorumdam etenim corda venit, et mansionem non facit, quia per compunctionem quidem Dei respectum percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant obliviscuntur; sicque ad perpetranda peccata redeunt, ac si haec minime planxissent. Qui ergo Deum vere diligit, qui ejus mandata custodit, in ejus corde Dominus et venit et mansionem facit, quia sic eum divinitatis amor penetrat, ut ab hoc amore tentationis tempore non recedat. Ille ergo vere amat, cujus videlicet mentem delectatio prava ex consensu non superat. Nam tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Unde et adhuc subditur: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ad vosmetipsos ergo, fratres charissimi, introrsus redite; si Deum vere amatis, exquirite; nec tamen sibi aliquis credat, quidquid sibi animus sine operis attestatione responderit. De dilectione conditoris, lingua, meus, et vita requiratur. Nunquam est Dei amor otiosus. Operatur etenim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est.

Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me Patris. Scitis, fratres charissimi, quia ipse qui loquitur unigenitus Filius Verbum Patris est, et ideo sermo quem loquitur Filius non est Filii, sed Patris, quia ipse Filius Verbum est Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Quando non maneret apud eos, qui ascensurus coelum promittit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)? Sed Verbum incarnatum et manet et recedit: recedit corpore, manet divinitate. Apud eos ergo tunc se mansisse perhibet, quia qui invisibili semper potestate praesens erat, corporali jam visione recedebat.

Sinistra quippe reprobi, qui et ad sinistram ponendi sunt; dextera autem Dei appellantur electi. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt, sed ad haec amores intimi facibus inardescunt. Sermo ad aurem ducitur, et mens eorum sibimet irata ex internae dulcedinis flamma concrematur. In columba vero Spiritus sanctus et in igne monstratus est, quia omnes quos repleverit, simplices et ardentes facit, simplices puritate, ardentes aemulatione. Neque enim placere Deo potest aut simplicitas sine zelo, aut zelus sine simplicitate. Hinc ipsa Veritas dicit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Qua in re notandum est quod discipulos suos nec de columba sine serpente, nec de serpente sine columba voluit Dominus admonere, quatenus et columbae simplicitatem astutia serpentis accenderet, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc Paulus ait: Nolite pueri effici sensibus (I Cor. XIV, 20). Ecce prudentiam serpentis audivimus, nunc de simplicitate columbae moneamur: Sed malitia parvuli estote (Ibid.). Hinc de beato Job dicitur: Erat vir simplex et rectus (Job I, 1). Quae est autem rectitudo sine simplicitate, aut quae simplicitas sine rectitudine? Quia ergo et rectitudinem docet iste Spiritus et simplicitatem, et in igne monstrari debuit et in columba, quatenus omne cor quod ejus gratia tangitur, et mansuetudinis lenitate tranquillum, et zelo justitiae accensum fiat. 6. Ad extremum vero quaerendum est cur in ipso Redemptore nostro 1579 Mediatore Dei et hominum per columbam apparuit, in discipulis vero per ignem? Certe unigenitus Dei Filius judex est generis humani. Sed quis ejus justitiam ferret, si priusquam nos per mansuetudinem colligeret culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus, mitem se hominibus praebuit. Noluit peccatores ferire, sed colligere. Prius voluit mansuete corripere, ut haberet quos postmodum in judicio salvaret. In columba ergo super eum apparere debuit Spiritus, qui non veniebat ut peccata jam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret. At contra super discipulos in igne debuit Spiritus sanctus demonstrari, ut hi qui erant simpliciter homines, atque ideo peccatores, eos contra semetipsos spiritalis servos accenderet, et peccata, quibus Deus per mansuetudinem parceret, ipsi in se per poenitentiam punirent. Nec ipsi quippe esse poterant sine peccato qui adhaerebant coelesti magisterio, Joanne attestante, qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In igne ergo venit in hominibus, in columba vero apparuit in Domino, quia peccata nostra, quae pie Dominus per mansuetudinem tolerat, nos per zelum rectitudinis debemus caute conspicere, et ardore semper poenitentiae cremare. Igitur per columbam Spiritus in Redemptore monstratus est, per ignem vero in hominibus, quia quanto nobis nostri judicis facta est severitas temperata, tanto erga se debet fieri nostra infirmitas accensa. Quatuor itaque propositionum expleta ratione, ad dona ejusdem Spiritus contemplanda transeamus. 7. De isto quippe Spiritu scriptum est: Spiritus ejus ornavit coelos (Job. XXVI, 13). Ornamenta enim coelorum sunt virtutes praedicantium. Quae videlicet ornamenta Paulus enumerat, dicens: Alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8, seq.). Quot ergo sunt bona praedicantium, tot sunt ornamenta coelorum. Hinc rursus scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Verbum enim Domini, Filius est Patris. Sed eosdem coelos, videlicet sanctos apostolos, ut tota simul sancta Trinitas ostendatur operata, repente de sancti Spiritus divinitate adjungitur: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ibid.). Coelorum ergo virtus de spiritu sumpta est, quia mundi hujus potestatibus contraire non praesumerent, nisi eos sancti Spiritus fortitudo solidasset. Quales namque doctores sanctae Ecclesiae ante adventum hujus Spiritus fuerint scimus, et post adventum illius cujus fortitudinis facti sint conspicimus. 8. Certe iste ipse pastor Ecclesiae, ad cujus sacratissimum corpus sedemus, quantae debilitatis, quantaeque formidinis ante adventum Spiritus fuerit, ancilla ostiaria requisita dicat. Una enim mulieris voce perculsus, dum mori timuit, vitam negavit (Joan. XVIII, 17). Et tunc Petrus negavit in terra, 1580 cum latro confiteretur in cruce (Luc. XXIII, 41, 42). Sed vir iste tantae formidinis qualis post adventum Spiritus existat audiamus. Fit conventus magistratus atque seniorum, caesis denuntiatur apostolis ne in nomine Jesu loqui debeant: Petrus magna auctoritate respondit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Et rursus: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui (Ibid., IV, 9, 10). Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumelias pati (Ibid., V, 41). Ecce gaudet Petrus in verberibus, qui ante in verbis timebat. Et qui prius ancillae voce requisitus timuit, post adventum sancti Spiritus vires principum caesus premit. Libet oculos fidei in virtutem opificis hujus attollere, atque sparsim Patres testamenti novi ac veteris considerare. Ecce, apertis eisdem oculis fidei, David, Amos, Danielem, Petrum, Paulum, Matthaeum intueor, et sanctus iste Spiritus qualis sit artifex considerare volo, sed in ipsa mea consideratione deficio. Implet namque citharoedum puerum, et psalmistam facit (I Reg. XVI, 18). Implet pastorem armentarium sycomoros vellicantem, et prophetam facit (Amos. VII, 14). Implet abstinentem puerum, et judicem senum facit (Dan. XIII, 46, seq.). Implet piscatorem, et praedicatorem facit (Matth. IV, 19). Implet persecutorem, et doctorem gentium facit (Act. IX, 1, seq.). Implet publicanum, et evangelistam facit (Luc. V, 27, 28). O qualis est artifex iste Spiritus! Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit. Mox ut tetigerit mentem, docet, solumque tetigisse docuisse est. Nam humanum animum subito ut illustrat immutat; abnegat hunc repente quod erat, exhibet repente quod non erat. 9. Pensemus sanctos praedicatores nostros quales hodierna die reperit, quales fecit. Certe qui in uno conclavi pro Judaeorum metu residebant, nativitatis suae singuli linguam noverant, et tamen nec ea ipsa lingua quam noverant aperte Christum loqui praesumebant. Venit Spiritus, et in ore eos per diversitatem linguarum docuit, in mente autem ex auctoritate roboravit (Act. II, 2, seq.). Coeperunt et in aliena Christum eloqui, qui de illo prius et in sua lingua loqui metuebant. Inflammatum etenim cor despexit tormenta corporis, quae ante metuebat; vicit vim carnalis formidinis prae amore conditoris. Et qui prius suis adversariis succumbebant formidine, eis jam praeerant auctoritate. Qui ergo in tantae eos celsitudinis culmen erexit, quid aliud dixerim, nisi quod mentes terrenorum hominum coelos fecit? Pensate, fratres charissimi, post incarnationem unigeniti Filii Dei qualis sit hodierna solemnitas de adventu Spiritus sancti. Sicut enim illa, ita quoque et haec est honorabilis. In illa quippe Deus in se permanens suscepit hominem, in ista vero homines venientem desuper susceperunt Deum. In illa Deus naturaliter factus est homo, in ista homines facti sunt per adoptionem dii. Si ergo remanere carnales in morte nolumus, hunc, fratres charissimi, vivificantem Spiritum amemus. 1581 10. Sed quia caro spiritum nescit, dicat fortasse carnali cogitatione apud se aliquis: Quomodo diligere valeo quem ignoro? Hoc et nos concedimus, quia mens, visibilibus intenta, videre nescit invisibilem. Nulla enim nisi visibilia cogitat, eaque et cum non agit, eorum imagines introrsus trahit; dumque in imaginibus corporeis jacet, surgere ad incorporea non valet. Unde fit ut tanto deterius Creatorem nesciat, quanto in cogitatione sua familiarius corpoream creaturam portat. Sed cum Deum videre non possumus, habemus aliquid quod agamus, unde iter fiat quo ad eum nostrae intelligentiae oculus veniat. Certe quem in se videre nullo modo valemus, hunc in servis suis videre jam possumus. Quos dum mira conspicimus agere, certum nobis fit in eorum mentibus Deum habitare. In re autem incorporea a rebus corporalibus usum trahamus. Nemo etenim nostrum orientem clare solem, in sphaeram illius intendendo, valet conspicere, quia tensi in ejus radiis oculi reverberantur; sed sole illustratos montes aspicimus, et quia jam sol ortus est videmus. Quia ergo solem justitiae in seipso videre non possumus, illustratos montes claritate illius videamus, sanctos videlicet apostolos, qui virtutibus emicant, miraculis coruscant, quos nati solis claritas perfudit, et cum in seipso sit invisibilis, per eos nobis quasi per illustratos montes se visibilem praebuit. Virtus enim divinitatis in se quasi sol in coelo est; virtus divinitatis in hominibus, sol in terra. Solem ergo justitiae intueamur in terra, quem videre non possumus in coelo, ut dum inoffenso pede operis per hunc in terra gradimur, ad intuendum illum quandoque oculos in coelum levemus. Sed inoffenso pede iter nostrum in terra agitur, si Deus ac proximus integra mente diligatur. Nec enim Deus vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo. Hinc est quod sicut in alio sermone jam diximus (Supra, homil. 26, num. 3), idem Spiritus secundo legitur discipulis datus, prius a Domino in terra degente, postmodum a Domino coelo praesidente. In terra quippe datur ut diligatur proximus, e coelo vero ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmodum e coelo, nisi quod patenter datur intelligi quia, juxta Joannis vocem, Qui fratrem suum non diligit quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? (I Joan. IV, 20.) Diligamus ergo proximum, fratres, amemus eum qui juxta nos est, ut pervenire valeamus ad amorem illius qui super nos est. Meditetur mens in proximo quod exhibeat Deo; ut perfecte mereatur in Deo gaudere cum proximo. Tunc ad illam supernae frequentiae laetitiam perveniemus, de qua nunc sancti Spiritus pignus accepimus. Ad istum finem toto amore tendamus, in quo sine fine laetabimur. Ibi supernorum civium societas sancta; ibi solemnitas certa; ibi requies secura; ibi pax vera, quae nobis jam non relinquitur, sed datur per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXI. Habita ad populum in basilica sancti Laurentii martyris, Sabbato Quatuor temporum Septembris.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIII, 6-13.

In illo tempore, dicebat Jesus turbis similitudinem hanc: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris. Et si quidem fecerit fructum; sin autem, in futurum succides eam. Erat autem docens in synagoga eorum Sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum videret Jesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus; et confestim erecta est, et glorificabat Deum, etc. 1582 1. Dominus et Redemptor noster per Evangelium suum aliquando verbis, aliquando rebus loquitur; aliquando aliud verbis, atque aliud rebus; aliquando autem hoc verbis quod rebus. Duas etenim res ex Evangelio, fratres, audistis, ficulneam infructuosam, et mulierem curvam, et utrique rei est pietas impensa. Illud autem dixit per similitudinem, istud egit per exhibitionem. Sed hoc significat ficulnea infructuosa quod mulier inclinata, et hoc ficulnea reservata quod mulier erecta. Dominus vineae tertio venit ad ficulneam, et fructum minime invenit, et mulier quae erecta est decem et octo annis fuerat curva. Hoc autem decem et octo annorum numero signatur, quod tertio dominus vineae ad ficulneam infructuosam venisse perhibetur. Quia ergo praemittendo summatim tota perstrinximus, jam per lectionis ordinem singula disseramus.

2. Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua; et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Quid arbor fici, nisi humanam naturam designat? Quid mulier inclinata nisi eamdem naturam significando denuntiat? Quae et bene plantata est sicut ficus, et bene ta sicut mulier; sed in culpam propria sponte lapsa, neque fructum servat operationis, neque statum rectitudinis. Ad peccatum quippe ex voluntate corruens, quia fructum obedientiae ferre noluit, statum rectitudinis amisit. Quae ad Dei similitudinem condita, dum in sua dignitate non perstitit, quod plantata vel creata fuerat, servare contempsit. Tertio dominus vineae ad ficulneam venit, quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, exspectando, admonendo, visitando, requisivit. 3. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio fructum quaerens in ficulnea hac, 1583 et non invenio. Venit ante legem, quia per naturalem intellectum quid unusquisque exemplo sui qualiter erga proximum agere debuisset innotuit. Venit in lege, quia praecipiendo docuit. Venit post legem per gratiam, quia pietatis suae praesentiam exhibendo monstravit. Sed tamen in tribus annis fructum se non invenisse conqueritur, quia quorumdam pravorum mentes nec inspirata lex naturalis corrigit, nec praecepta erudiunt, nec incarnationis ejus miracula convertunt. Quid vero per cultorem vineae, nisi praepositorum ordo exprimitur? Qui dum praesunt Ecclesiae, nimirum dominicae vineae curam gerunt. Hujus enim vineae primus cultor Petrus apostolus exstitit. Hunc nos indigni sequimur, in quantum pro eruditione vestra, docendo, deprecando, increpando, laboramus. 4. Sed cum magno jam timore audiendum est quod cultori vineae de infructuosa arbore dicitur: Succide illam; ut quid etiam terram occupat? Unusquisque juxta modum suum, in quantum locum vitae praesentis tenet, si fructum bonae operationis non exhibet, velut infructuosa arbor terram occupat, quia in eo loco in quo ipse est, et aliis operandi occasionem negat. Sed in hoc saeculo potens quilibet, si fructum non habet operationis bonae, etiam impedimentum praestat caeteris, quia quicunque sub ipso sunt, exemplo pravitatis illius, quasi umbra perversitatis ejus premuntur. Stat desuper arbor infructuosa, et subtus terra sterilis jacet. Infructuosae arboris desuper umbra densatur, et solis radius ad terram descendere nequaquam permittitur, quia dum subjecti quilibet patroni perversi perversa exempla conspiciunt, ipsi quoque, infructuosi remanentes, veritatis lumine privantur. Et, pressi umbra, calorem solis non accipiunt, quia 1584 inde remanent a Deo frigidi, unde in hoc saeculo male proteguntur. Sed de hoc perverso quolibet et potente pene jam requisitio Deo non est. Postquam enim se perdidit, quaerendum solummodo est cur et alios premat. Unde bene ejusdem vineae dominus dicit: Ut quid etiam terram occupat? Terram quippe occupat qui mentes alienas gravat, terram occupat qui locum quem tenet in bonis operibus non exercet. 5. Sed tamen nostrum est pro talibus deprecari. Nam cultor vineae quid dicat audiamus: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam. Quid est circa ficulneam fodere, nisi infructuosas mentes increpare? Omnis quippe fossa in imo est. Et nimirum increpatio dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Quoties ergo aliquem de peccato suo corripimus, quasi ex culturae debito circa infructuosam arborem fodimus. Post fossionem vero quid dicatur audiamus. Et mittam cophinum stercoris. Quid est cophinus stercoris, nisi memoria peccatorum? Peccata etenim carnis stercora vocantur. Unde et per prophetam dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). Jumenta quippe in stercore suo computrescere est carnales quosque in fetore luxuriae vitam finire. Nos itaque quoties carnalem mentem de suis peccatis increpamus, quoties ad ejus memoriam vitia anteacta reducimus, quasi infructuosae arbori cophinum stercoris versamus, ut malorum quae egit memoriam recolat, et ad compunctionis gratiam quasi de fetore pinguescat. Mittitur ergo cophinus stercoris ad radicem arboris quando pravitatis suae conscientia tangitur memoria cogitationis. Cumque se per poenitentiam ad lamenta mens excitat, et ad bonae operationis gratiam reformat, quasi per tactum stereodris redit ad fecunditatem operis radix cordis: plangit quod fecisse se meminit, displicet sibi qualem fuisse se recolit: intentionem contra se dirigit, atque ad meliora animum accendit. Ex fetore ergo ad fructum reviviscit arbor, quia de consideratione peccati ad bona se opera resuscitat animus. Et sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad poenitentiam redire centemnunt, et, infructuosi Deo, in hoc saeculo virides stant. Sed audiamus quid ficulneae cultor adjungat: Si quidem fecerit fructum: sin autem, in futuro succides eam. Quia profecto qui hic non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadet unde jam resurgere per poenitentiam non valet; et in futuro succidetur, quamvis hic sine fructu viridis stare videatur. 6. Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo. Paulo ante jam diximus, quia hoc erat trinus adventus domini ad infructuosam ficulneam, quod decem et octo annorum numerus ad curvam mulierem signat. Sexto enim die homo factus est (Genes. I, 27), atque eodem sexto die opera Domini cuncta perfecta sunt. Senarius autem numerus in trigonum ductus decem et octo facit. Quia ergo homo, qui sexta die factus est, perfecta opera habere noluit, sed ante legem, sub lege, atque in exordio inchoantis gratiae infirmus exstitit, decem et octo annis curva mulier fuit. Et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. Omnis peccator terrena cogitans, coelestia non requirens, 1585 sursum respicere non valet, quia dum desideria inferiora sequitur, a mentis suae rectitudine curvatur, et haec semper videt, quod sine cessatione cogitat. Ad corda vestra, fratres charissimi, redite, quid horis omnibus in cogitationibus vestris volvatis semper aspicite. Alius de honoribus, alius de pecuniis, alius de praediorum ambitu cogitat. Haec cuncta in imo sunt, et quando mens talibus implicatur, a status sui rectitudine flectitur. Et quia ad coeleste desiderium non assurgit, quasi mulier inclinata sursum respicere nequaquam potest. 7. Sequitur: Hanc cum vidisset Jesus, vocavit ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manum, et confestim erecta est. Vocavit et erexit, quia illuminavit et adjuvit. Vocat, sed non erigit, quando quidem per ejus gratiam illuminamur, sed, exigentibus nostris meritis, adjuvari non possumus. Plerumque enim videmus quae agenda sunt, sed hoc opere non implemus. Nitimur, et infirmamur. Mentis judicium rectitudinem conspicit, sed ad hanc operis fortitudo succumbit, quia nimirum jam de poena peccati est ut ex dono quidem possit bonum conspici, sed tamen ab eo quod aspicitur contingat per meritum repelli. Usitata etenim culpa obligat mentem, ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur, et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi et cum noluerit coacta cadit. Bene de hac nostra incurvatione ex typo humani generis per Psalmistam dicitur: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque (Psal. XXXVII, 7). Contemplatus namque quod ad supernam lucem intuendam homo, conditus fuerat, sed peccatis exigentibus foras missus, mentis suae tenebras portat, superna non appetit, infimis intendit, coelestia nequaquam desiderat, terrena semper in animo versat, et hoc quod de suo genere doluit, in seipso exclamavit, dicens: Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque. Contemplationem namque coelestium perdens, si sola carnis necessaria homo cogitaret, incurvatus et humiliatus esset, sed tamen usquequaque non esset. Quem ergo a supernis cogitationibus non solum necessitas dejicit, sed etiam voluptas illicita sternit, non solum incurvatus, sed usquequaque incurvatus est. Hinc alius propheta de immundis spiritibus dicit: Qui dixerunt animae tuae, Incurvare ut transeamus (Isai. LI, 23). Recta quippe stat anima cum superna desiderat, et nequaquam flectitur ad ima. Sed maligni spiritus cum hanc in sua rectitudine stare conspiciunt, per eam transire non possunt. Transire namque eorum est immunda illi desideria spargere. Dicunt ergo Incurvare ut transeamus, quia si ipsa se ad ima appetenda non dejicit, contra hanc illorum perversitas nullatenus convalescit; et transire per eam nequeunt, quam contra se rigidam in superna intentione pertimescunt. 8. Nos ergo, fratres charissimi, non viam malignis in nobis spiritibus damus, cum terrena concupiscimus, cum ad temporalia appetenda curvamur. Pudeat ergo terrena concupiscere, et dorsa mentium ascendentibus adversariis praebere. Terram semper intuetur qui curvus est, et quo praemio sit redemptus non meminit qui ima quaerit. Hinc etiam per Moysen dicitur, ut qui gibbo premitur, nequaquam ad sacerdotium provehatur (Levit. XXI, 20). Et quotquot Christi sanguine redempti sumus, membra ejusdem summi sacerdotis 1586 efficimur. Unde et nobis per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Sed qui gibbum tolerat, ima semper intuetur. A sacerdotio ergo repellitur, quia quisquis solis terrenis intentus est, ipse sibi testis est quod membrum summi sacerdotis non est. Hinc rursus pisces qui pennulas non habent, ab esu fidelis populi prohibentur (Levit. XI, 10). Pisces quippe qui pennulas squamarum habent, dare etiam saltus super aquas solent. Quid ergo pennatis piscibus nisi electae animae figurantur? Quae profecto solae in coelestis Ecclesiae corpus transeunt, quae, modo virtutum pennulis fultae, saltus dare per coeleste desiderium sciunt, ut superna per contemplationem appetant, quamvis in seipsis iterum ex mortali carne relabantur. Si ergo jam bona coelestis patriae 1587 agnovimus, displiceat nobis, fratres charissimi, quod curvi sumus. Ponatur ante oculos mulier curva, et arbor infructuosa. Reminiscamur malorum quae fecimus, mittamus ad radicem cordis cophinum stercoris, ut tunc in retributionis fructu pinguescat quod nobis hic per poenitentiam fetebat. Et si virtutum summa operari non possumus, ipse Deus nostro gaudet lamento. Ex ipsa enim justitiae inhoatione ei placebimus, qui injusta quae fecimus punimus. Nec mora erit in fletibus, quia tergent citius transeuntes lacrymas mansura gaudia. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXII. Habita ad populum in basilica sanctorum Processi et Martiniani, die natalis eorum.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. IX, 23-27.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. 1586 1. Quia Dominus ac Redemptor noster novus homo venit in mundum, nova praecepta dedit mundo. Vitae etenim nostrae veteri in vitiis enutritae contrarietatem opposuit novitatis suae. Quid enim vetus, quid carnalis homo noverat, nisi sua retinere, aliena rapere, si posset; concupiscere, si non posset? Sed coelestis medicus singulis quibusque vitiis obviantia adhibet medicamenta. Nam sicut arte medicinae calida frigidis, frigida calidis curantur, ita Dominus noster contraria opposuit praedicamenta peccatis, ut lubricis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humilitatem. Certe cum se sequentibus nova mandata proponeret, dixit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Ac si aperte dicat: Qui per vitam veterem aliena concupiscitis, per novae conversationis studium et vestra largimini. Quid vero in hac lectione dicat, audiamus: Qui vult post me venire, abneget semetipsum. Ibi dicitur ut abnegemus nostra, hic dicitur ut abnegemus nos. Et fortasse laboriosum non est homini relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere semetipsum. Minus quippe est abnegare quod habet, valde autem multum est abnegare quod est.

1587 2. Ad se autem nobis venientibus Dominus praecepit ut renuntiemus nostris, quia quicunque ad fidei agonem venimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Nihil autem maligni spiritus in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudis luctari debemus. Nam si vestitus quisquam cum nudo luctatur, citius ad terram dejicitur, quia habet unde teneatur. Quid enim sunt terrena omnia, nisi quaedam corporis indumenta? Qui ergo contra diabolum ad certamen properat, vestimenta abjiciat, ne succumbat. Nihil in hoc mundo amando possideat, nullas rerum labentium delectationes requirat, ne unde ad votum tegitur, ad casum inde teneatur. Nec tamen sufficit nostra relinquere, nisi relinquamus et nos. Quid est quod dicimus, Relinquamus et nos? Si enim nosmetipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? Vel quis est qui vadit, si se deseruit? Sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi; aliud quod fecimus, aliud quod facti sumus. Relinquamus nosmetipsos quales peccando nos fecimus, et maneamus nosmetipsi quales per gratiam facti sumus. Ecce etenim qui superbus fuit, si conversus ad Christum humilis factus est, semetipsum relinquit. Si luxuriosus quisque ad continentiam vitam mutavit, abnegavit utique quod fuit. 1588 Si avarus quisque ambire jam desiit, et largiri didicit propria qui prius aliena rapiebat, procul dubio semetipsum reliquit. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Hinc enim scriptum est: Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7). Conversi namque impii non erunt, non quia non erunt omnino in essentia, sed scilicet non erunt in impietatis culpa. Tunc ergo nosmetipsos relinquimus, tunc nos ipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego (Gal. II, 20). Exstinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator. Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus (Ibid.). Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso exstinctus sum, quia carnaliter non vivo; sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sic olerum plantae transponuntur ut proficiant, atque, ut ita dixerim, eradicantur ut crescant. Sic rerum semina in terrae admistione deficiunt, ut in reparatione sui generis uberius assurgant. Unde enim videntur perdidisse quod erant, inde accipiunt hoc apparere quod non erant.

3. Sed qui jam se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt in quibus crescat. Nam cum dictum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, protinus additur: Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerat, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor IX, 27). Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, audiamus nunc in compassione proximi crucem mentis. Ait enim: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Perfectus quippe praedicator, ut exemplum daret abstinentiae, crucem portabat in corpore. Et quia in se trahebat damna infirmitatis alienae, crucem portabat in corde. 3. Sed quia ipsis virtutibus quaedam vitia juxta sunt, dicendum nobis est quod vitium abstinentiam carnis et quod obsideat compassionem mentis. E vicino namque abstinentiam carnis nonnunquam vana gloria obsidet, quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur; et tanto se celerius foras fundit, quanto ad humanos oculos per ostensum pallorem exit. Et plerumque fit ut hoc quod causa Dei agi creditur pro solis humanis favoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui, inventus in itinere (Matth. XXVII, 32), crucem dominicam in angaria 1589 portat. Aliena quippe onera in angaria portantur, quando per vanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abstinentes et arrogantes? Qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae interius non requirunt. Crucem ergo Domini in angaria Simon portat, quia cum ad opus bonum ex bona voluntate non ducitur, rem justi sine fructu peccator operatur. Unde idem Simon crucem portat, sed non moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo vivunt. Compassionem vero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnunquam usque ad condescendendum vitiis pertrahat, cum ad culpas quisque non debeat compassionem exercere, sed zelum. Compassio quippe homini, et rectitudo vitiis debetur, ut in uno eodemque homine et diligamus bonum quod factus est, et persequamur mala quae fecit, ne dum culpas incaute remittimus, non jam per charitatem compati, sed per negligentiam concidisse videamur. 4. Sequitur: Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat quod frumentum cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde virescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis; Redemptor noster ipsa ejus tempora distinguit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur: Quid enim prodest homini, si lucretur totum mundum, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore quia licet vivere, libet etiam ambire. Quae profecto avaritia bene compescitur, si ipse status ambientis sollicite consideretur. Nam cur instet ad colligendum, quando stare non potest ipse qui colligit? Cursum ergo suum quisque consideret, et agnoscet sibi posse sufficere parva quae habet. Sed fortasse metuit ne in hujus vitae itinere sumptus desit. Longa nostra desideria increpat via brevis, incassum multa portantur cum juxta est quod pergitur. Plerumque autem et avaritiam vincimus, sed adhuc obstat quod vias rectitudinis minori tenemus custodia perfectionis. Nam saepe labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente nondum exprimere valeamus in voce; et tanto Dei faciem ad justitiae defensionem negligimus, quanto humanas facies contra justitiam veremur. Sed huic quoque vulneri congruum subjungitur medicamentum cum Dominus dicit: Qui me erubuerit et meos sermones, 1590 hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. 5. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos jam Dominum et sermones ejus non erubescimus: quia aperta eum voce profitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Nam si nomen Christi in tanta hodie gloria non esset, tot professores Christi sancta Ecclesia non haberet. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet, si non jam nomen ejus erubescit, si plena virtute mentis humanum pudorem subdidit. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi. Pacis autem tempore quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare; si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit. Et plerumque ipse homo qui irascitur discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire ad satisfaciendum prior erubescit. Pensemus facta Veritatis, ut videamus quo jacent nostrae pravitatis actiones. Si enim membra summi capitis sumus, imitari eum cui connectimur debemus. Quid namque ad nostrae eruditionis exemplum Paulus egregius praedicator dicit? Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 20). Ecce inter nos et Deum discordiam peccando fecimus, et tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut nos ipsi qui peccavimus ad pacem Dei rogati veniamus. Erubescat ergo humana superbia, confundatur quisque si non satisfaciat prior proximo, quando post culpam nostram ut ei reconciliari debeamus et ipse qui offensus est, legatis intervenientibus, obsecrat Deus. 6. Sequitur: Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Regnum Dei, fratres charissimi, non semper in sacro eloquio venturum regnum dicitur, sed nonnunquam praesens Ecclesia vocatur. Unde scriptum est: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). In illo quippe regno scandala non erunt, ubi profecto reprobi non admittuntur. Quo videlicet exemplo colligitur quod hoc loco regnum Dei praesens Ecclesia vocatur. Et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito 1591 promissionem veniret? Quod si subtiliter attendamus, quanta dispensatione pietatis agatur agnoscimus. Discipulis enim rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari. Sic Israelitico populo ex Aegypti terra liberando repromissionis terra promittitur, et cum vocandus esset ad dona coelestia, terrenis promissionibus suadetur. Cur hoc? Ut dum esset aliquid quod de vicino perciperet, illud jam fidelius crederet quod de longinquo audire potuisset? Carnalis etenim populus si parva non acciperet, magna non crederet. Omnipotens ergo Deus largiendo terrena, suadet ad coelestia, ut percipiens quod videret, sperare disceret quod minime videbat; et tanto solidior de invisibilibus fieret, quanto eum ad spei certitudinem visibilia promissa fulcirent. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant (Psal. CIV, 44, 45). Sic ergo hoc loco rudibus discipulis Veritas loquens, videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelius in coelo praesumatur. Ex ipso itaque regno quod jam videmus in mundo esse sublimatum speremus regnum quod in coelo credimus percipiendum. Nam sunt nonnulli qui Christianitatis nomine censentur, sed Christianitatis non habent fidem. Sola esse visibilia aestimant, invisibilia non appetunt, quia nec esse suspicantur. Ad sanctorum martyrum corpora consistimus, fratres mei. Nunquid isti carnem suam in mortem darent, nisi eis certissime constitisset esse vitam pro qua mori debuissent? Et ecce qui ita crediderunt, miraculis coruscant. Ad exstincta namque eorum corpora viventes aegri veniunt et sanantur, perjuri veniunt et a daemonio vexantur, daemoniaci veniunt et liberantur. Quomodo ergo vivunt illic ubi vivunt, si in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt? 7. Rem, fratres, dico brevem verbo, sed non parvam merito, quam religiosis quibusdam senioribus narrantibus agnovi. Gothorum tempore matrona quaedam fuit valde religiosa, quae ad horum martyrum ecclesiam crebro veniebat. Quadam die dum ex more ad orandum venisset, egrediens, duos stantes sub peregrino habitu monachos invenit, peregrinos credidit, dari eis aliquid eleemosynae praecepit. Sed priusquam ejus erogator eis ad largiendam eleemosynam propinquasset, astiterunt illi vicinius, et dixerunt: Tu nos modo visitas, nos te in die judicii requiremus, et quidquid possumus, praestabimus tibi. Quo dicto, ab oculis ejus ablati sunt. Territa illa ad orandum rediit, seseque in lacrymis prolixius effudit. Et facta est post hoc tanto instantior in prece, quanto certior de promissione. Si autem, juxta Pauli vocem, Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), nequaquam jam dicimus ut venturam vitam credatis, quia ecce ipsi qui in illa vivunt, humanis obtutibus visibiliter praesentantur. Quod enim videri potest, melius dicitur sciri, quam credi. Venturam ergo vitam nos Dominus 1592 magis voluit scire, quam credere, qui eos quos invisibiliter recipit, apud se vivere nobis etiam visibiliter ostendit. 8. Hos ergo, fratres charissimi, in causa vestri examinis, quam cum districto judice habetis, patronos facite, hos in die tanti terroris illius defensores adhibete. Certe si apud quemdam magnum judicem causa quaelibet vestra esset die crastino ventilanda, totus hodiernus dies in cogitatione duceretur, patronum vestra fraternitas quaereret, magnis precibus ageret ut apud tantum judicem sibi defensor veniret. Ecce districtus judex Jesus venturus est, tanti illius angelorum archangelorumque concilii terror adhibetur. In illo conventu causa nostra discutitur, et tamen nos patronos modo non quaerimus, quos tunc defensores 1593 habeamus. Adsunt defensores nostri sancti martyres, rogari volunt, atque, ut ita dixerim, quaerunt, ut quaerantur. Hos ergo adjutores vestrae orationis quaerite, hos protectores vestri reatus invenite, quia ne punire peccatores debeat, rogari vult et ipse qui judicat. Unde et tam longo tempore comminatur iram, et tamen misericorditer exspectat. Sic autem nos et misericordia ejus refoveat, ut nullo modo negligentes reddat. Sic peccata nostra perturbent, ut mens in desperationem non prorant, quia etsi praesumentes metuimus, et metuentes speramus, aeternum regnum citius adepturi sumus, per eum qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXIII. Habita ad populum in basilica sancti Clementis, feria sexta Quatuor temporum Septembris.

2. Attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes Jesu, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Liquet, fratres, quod illicitis actibus prius mulier intenta unguentum sibi pro odore suae carnis adhibuit. Quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc jam Deo laudabiliter offerebat. Oculis terrena concupierat, sed hos jam per poenitentiam conterens flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat, sed jam capillis lacrymas tergebat. Ore superba dixerat, sed pedes Domini osculans, hoc in Redemptoris sui vestigia figebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum criminum, ut totum serviret Deo in poenitentia, quidquid ex se Deum contempserat in culpa. 3. Sed hoc Pharisaeus intuens despicit, et non solum venientem peccatricem mulierem, sed etiam suscipientem Dominum reprehendit, dicens intra se: Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Ecce Pharisaeus veraciter apud se superbus, et fallaciter justus, aegram reprehendit de aegritudine, medicum de subventione, qui ipse quoque de elationis vulnere aegrotabat, et ignorabat. Inter duos autem aegros medicus aderat; sed unus aeger in febre integrum sensum tenebat, alter vero in febre carnis et sensum perdiderat mentis. Illa quippe flebat quod fecerat; Pharisaeus autem de falsa justitia elatus, vim suae invaletudinis exaggerabat. In aegritudine ergo et sensum perdiderat, qui hoc ipsum quoque, quod a salute longe esset, ignorabat. Sed inter haec nos gemitus cogit quosdam nostri ordinis viros intueri, qui, sacerdotali officio praediti, si quid fortasse juste exterius vel tenuiter egerint, protinus subjectos despiciunt, et peccatores quosque in plebe positos dedignantur, eisque compati culpam suam confitentibus nolunt, ac, velut Pharisaei more a peccatrice muliere tangi despiciunt. Quae profecto mulier si ad Pharisaei pedes venisset, nimirum calcibus repulsa discederet. Inquinari enim se alieno peccato crederet. Sed quia hunc vera justitia non replebat, de alieno vulnere aegrotabat. Unde semper necesse est ut cum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in illorum calamitate defleamus, quia fortasse in similibus aut lapsi sumus, aut labi possumus, si lapsi non sumus. Et si censura magisterii debet semper virtute disciplinae vitia persequi, oportet tamen ut sollicite discernamus quia districtionem debemus vitiis, compassionem naturae. Si enim feriendus est 1595 peccator, nutriendus est proximus. Cum vero jam per poenitentiam percutit ipse quod fecit, jam noster proximus peccator non est, quia cum Dei se justitia contra se dirigit, et hoc in se punit, quod justitia divina reprehendit. 4. Sed jam iste superbus et arrogans qua sententia convincatur audiamus. De duobus quippe ei debitoribus paradigma opponitur, quorum unus minus, et alius amplius debet; utrorumque debito dimisso, quis amplius largitorem debiti diligat, interrogatur. Quibus verbis protinus ille respondit: Ille plus diligit cui plus dimittitur. Qua in re notandum est quia dum sua sententia Pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur. Enumerantur ei bona peccatricis, enumerantur mala falsi justi, cum dicitur: Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Post enumerationem vero subinfertur sententia: Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quid, fratres mei, esse dilectionem credimus, nisi ignem? et quid culpam, nisi rubiginem? Unde nunc dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ac si aperte diceretur: Incendit plene peccati rubiginem, quia ardet valide per amoris ignem. Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno charitatis igne concrematur. Ecce ea quae ad medicum venerat aegra sanata est, sed de salute ejus adhuc alii aegrotant. Nam simul discumbentes conquesti sunt, intra se dicentes: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Sed coelestis medicus aegros non despicit, quos etiam de medicamento fieri deteriores videt. Eam autem quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat, dicens: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Fides etenim salvam fecit, quia hoc quod petiit posse se accipere non dubitavit. Sed ipsam quoque spei certitudinem jam ab illo acceperat, a quo per spem etiam salutem quaerebat. In pace autem ire praecipitur, ut a veritatis itinere in viam scandali ulterius non derivetur. Unde et per Zachariam dicitur: Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Luc. I, 79). Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus, quando per illud actionum iter pergimus, in quo ab auctoris nostri gratia non discordamus. 5. Haec, fratres charissimi, historica expositione transcurrimus; nunc vero, si placet, ea quae dicta sunt mystico intellectu disseramus. Quem namque Pharisaeus de falsa justitia praesumens nisi Judaicum populum, quem peccatrix mulier, sed ad vestigia Domini veniens et plorans, nisi conversam gentilitatem designat? Quae cum alabastro venit, unguentum fudit, retro secus pedes Domini stetit, lacrymis pedes rigavit, capillis tersit, eosdemque quos infundebat et tergebat, pedes osculari non desiit. Nos ergo, nos illa mulier expressit, si toto corde ad Dominum post peccata redeamus, si ejus poenitentiae luctus imitemur. Quid namque unguento, 1596 nisi bonae odor opinionis exprimitur? Unde et Paulus dicit: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Si igitur recta opera agimus, quibus opinionis bonae odore Ecclesiam respergamus, quid in Domini corpore nisi unguentum fundimus? Sed secus pedes Jesu mulier stetit. Contra pedes enim Domini stetimus cum, in peccatis positi, ejus itineribus retinebamur.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. VII, 36-50.

In illo tempore, rogabat Jesum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo. Et ingressus domum Pharisaei, discubuit. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Jesus accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic, si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum, quia peccatrix est. Et respondens Jesus, dixit ad illum; Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? Respondens Simon, dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata tua. Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. 1592 1. Cogitanti mihi de Mariae poenitentia, flere magis libet quam aliquid dicere. Cujus enim vel saxeum pectus illae hujus peccatricis lacrymae ad exemplum poenitendi non emolliant? Consideravit namque quid fecit, et noluit moderari quid faceret. Super convivantes ingressa est, non jussa venit, inter epulas lacrymas obtulit. Discite quo dolore ardet, quae flere et inter epulas non erubescit. Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem, 1593 Joannes Mariam nominat, illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia ejecta fuisse testatur. Et quid per septem daemonia, nisi universa vitia designantur? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit, lavanda ad fontem misericordiae cucurrit, 1594 convivantes non erubuit. Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris. Quid ergo miramur, fratres, Mariam venientem, an Dominum suscipientem? Suscipientem dicam, an trahentem? dicam melius, trahentem et suscipientem, quia nimirum ipse eam per misericordiam traxit intus, qui per mansuetudinem suscepit foris. Sed jam textum sancti Evangelii percurrentes, ipsum quoque ordinem quo venerit sananda, videamus.

Sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, jam retro secus pedes stamus, quia ejus vestigia sequimur quem impugnabamus. Lacrymis mulier pedes ejus rigat. Quod nos quoque veraciter agimus, si quibuslibet ultimis membris Domini per compassionis affectum inclinamur, si sanctis ejus in tribulatione compatimur, si eorum tristitiam nostram putamus. Capillis mulier pedes quos rigaverat tersit. Capilli quippe superfluunt corpori. Et quid abundans terrena substantia, nisi capillorum speciem tenet? Quae dum ad usum necessitatis superfluit, etiam abscissa non sentit. Capillis ergo pedes Domini tergimus, quando sanctis ejus, quibus ex charitate compatimur, etiam ex his quae nobis superfluunt, miseremur, quatenus sic mens per compassionem doleat, ut etiam larga manus affectum doloris ostendat. Rigat namque lacrymis Redemptoris pedes, sed capillis suis non tergit, qui utcunque proximorum dolori compatitur, sed tamen eis ex his quae sibi superfluunt non miseretur. Plorat et non tergit, qui verba quidem doloris tribuit, sed non ministrando quae desunt vim doloris minime abscidit. Osculatur mulier pedes quos tergit. Quod nos quoque plene agimus, si studiose diligimus quos ex largitate continemus, ne gravis nobis sit necessitas proximi, ne ipsa nobis ejus indigentia quae sustentatur fiat onerosa, et cum manus necessaria tribuit, animus a dilectione torpescat 6. Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis ejus intelligi, quo divinitas terram tetigit, quia carnem sumpsit. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Osculamur ergo Redemptoris pedes, cum mysterium incarnationis ejus ex toto corde diligimus. Unguento pedes ungimus, cum ipsam humanitatis ejus potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc Pharisaeus videt et invidet, quia cum Judaicus populus gentilitatem Deum praedicare conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sed Redemptor noster facta ejusdem mulieris quasi bona gentilitatis enumerat, ut in quo malo Judaicus populus jaceat agnoscat. Nam sic Pharisaeus retunditur, ut per eum, sicut, diximus, perfidus ille populus ostendatur. Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti, haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos, quia videlicet infidelis ille populus nec ea quae extra se erant unquam pro Domino tribuit; conversa autem gentilitas pro eo non solum rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Osculum quippe dilectionis est signum. Et infidelis ille populus Deo osculum non dedit, quia ex charitate eum amare noluit, cui ex timore servivit. Vocata autem gentilitas Redemptoris sui vestigia osculari non cessat, 1597 quia in ejus amore continuo suspirat. Unde et sponsae voce de eodem Redemptore suo in Canticis canticorum dicitur: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 7). Osculum recte conditoris sui desiderat, quae se ei obsequi per amorem parat. Oleo caput meum non unxisti. Si pedes Domini mysterium incarnationis ejus accipimus, congrue per caput illius ipsa divinitas designatur. Unde et per Paulum dicitur: Caput Christi, Deus (I Cor. XI, 3). In Deo quippe, et non in se quasi in homine, credere Judaicus populus fatebatur. Sed Pharisaeo dicitur, Oleo caput meum non unxisti, quia ipsam quoque divinitatis ejus potentiam, in qua se Judaicus populus credere spopondit, digna laude praedicare neglexit. Haec autem unguento unxit pedes meos, quia dum incarnationis ejus mysterium gentilitas credidit, summa laude etiam ejus ima praedicavit. Sed jam Redemptor noster enumerata bona concludit, cum per sententiam subdit: Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Ac si aperte dicat: Et si durum est valde quod coquitur, abundat tamen amoris ignis quo etiam dura consumantur. 7. Libet inter haec considerationem tantae pietatis intueri. Peccatricis mulieris opera, sed poenitentis, qua aestimatione Veritas apud se servat, quae ejus adversario sub tanta distributione enumerat. Ad Pharisaei prandium Dominus discumbebat, sed apud poenitentem mulierem mentis epulis delectabatur. Apud Pharisaeum Veritas pascebatur foris, apud peccatricem mulierem, sed tamen conversam, pascebatur intus. Unde et ei sancta Ecclesia, quem sub specie hinnuli cervorum quaerit, in Canticis canticorum dicit: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie (Cant. I, 6). Cervorum quippe hinnulus Dominus appellatur, juxta assumptam carnem antiquorum filius patrum. Ferventior vero in meridie aestus ardescit, et umbrosum locum hinnulus quaerit, quem aestus igne non afficit. In illis ergo cordibus Dominus requiescit, quae amor praesentis saeculi non incendit, quae carnis desideria non exurunt, quae incensa suis anxietatibus in hujus mundi concupiscentiis non arescunt. Unde et Mariae dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Umbrosa ergo loca in meridie ad pascendum hinnulus quaerit, quia talibus mentibus Dominus pascitur, quae per respectum gratiae temperatae corporalibus desideriis non uruntur. Plus ergo poenitens mulier pascebat intus quam Pharisaeus Dominum pascebat foris, quia ab aestu carnalium quasi hinnulus Redemptor noster ad illius mentem fugerat, quam post vitiorum ignem poenitentiae umbra temperabat. 8. Pensemus quantae pietatis peccatricem mulierem non solum ad se admittere, sed ei etiam ad tangendum pedes praebere. Consideremus gratiam misericordis Dei, et damnemus multitudinem reatus nostri. Ecce peccatores videt et sustinet, resistentes tolerat, et tamen quotidie per Evangelium clementer vocat. Confessionem nostram ex puro corde desiderat, et cuncta quae delinquimus relaxavit. Temperavit nobis districtionem legis misericordia Redemptoris. In illa quippe scriptum est: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur. 1598 Si quis haec vel illa fecerit, lapidibus obruatur (Exod. XIX, 12; Lev. XX, seq.). Apparuit conditor et Redemptor noster in carne, confessioni peccatorum non poenam, sed vitam promittit; mulierem sua vulnera confitentem suscipit, et sanam dimittit. Inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis, quia quos juste illa damnat, ipse misericorditer liberat. Unde bene quoque in lege scriptum est quia manus Moysi erant graves; sumentes ergo lapidem, posuerunt subter, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus (Exod. XVII, 12). Moyses quippe sedit in lapide, cum lex requievit in Ecclesia. Sed haec eadem lex manus graves habuit, quia peccantes quosque non misericorditer pertulit, sed severa districtione percussit. Aaron vero mons fortitudinis, Hur autem ignis interpretatur. Quem itaque mons iste fortitudinis signat, nisi Redemptorem nostrum, de quo per prophetam dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isai. II, 2)? Aut quis per ignem, nisi Spiritus sanctus figuratur, de quo idem Redemptor dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49)? Aaron ergo et Hur graves manus Moysi sustinent, atque sustentando leviores reddunt, quia Mediator Dei et hominum cum igne sancti Spiritus veniens mandata legis gravia, quae dum carnaliter tenerentur portari non poterant, tolerabilia nobis per spiritalem intelligentiam ostendit. Quasi enim manus Moysi leves reddidit, quia pondus mandatorum legis ad virtutem confessionis retorsit. Hanc nobis sequentibus misericordiae promissionem innuit, cum per prophetam dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vival (Ezech. XXXIII, 11). Hinc iterum sub Judaeae specie unicuique peccatrici animae dicitur: Si dereliquerit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alterum, nunquid revertetur ad eam ultra? nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, verumtamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Ecce paradigma turpis mulieris dedit. Ostendit quod post turpitudinem recipi non possit. Sed hoc ipsum paradigma quod protulit per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem 1599 recipi nequaquam posse, et tamen ipse fornicantem animam ut recipiat exspectat. Pensate, fratres, pondus tantae pietatis. Dicit quod fieri non potest, et demonstrat quia hoc ipse facere etiam contra morem potest. Ecce vocat, et quos inquinatos denuntiat, hos etiam amplecti quaerit, a quibus desertum esse se queritur. Nemo ergo tantae misericordiae tempus perdat, nemo oblata remedia divinae pietatis abjiciat. Ecce superna benignitas aversos nos revocat, et nobis revertentibus suae clementiae sinum parat. Unusquisque ergo penset quo debito constringitur, quando illum Deus exspectat, nec contemptus exasperatur. Qui ergo permanere noluit redeat, qui stare contempsit saltem post lapsum surgat. Quanto nos amore conditor noster exspectat insinuat cum per prophetam dicit: Attendi, et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur; non est qui recogitet in corde suo et dicat, Quid feci? (Jerem. VIII, 6.) Certe nunquam cogitare mala debuimus. Sed quia cogitare recta noluimus, ecce adhuc sustinet, ut recogitemus. Videte tantae pietatis sinum, considerate apertum vobis misericordiae gremium; quos male cogitantes perdidit, bene recogitantes quaerit. Ad vos ergo, fratres charissimi, ad vos oculos mentis reducite, et poenitentem peccatricem mulierem in exemplum vobis imitationis anteferte; quaeque vos in adolescentia, quaeque in juventute deliquisse meministis, deflete; morum operumque maculas lacrymis tergite. Amemus jam Redemptoris nostri vestigia, quae peccando contempsimus. Ecce, ut diximus, ad recipiendos nos supernae pietatis sinus aperitur, nec maculosa in nobis vita contemnitur. Per hoc quod inquinationem nostram perhorrescimus, internae jam munditiae concordamus. Revertentes nos Dominus clementer amplectitur, quia peccatorum vita ei esse indigna jam non potest, quae fletibus lavatur in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXIV. Habita ad populum in basilica beatorum Joannis et Pauli, Dominica tertia post Pentecosten.

2. Audistis in lectione evangelica, fratres mei, quia peccatores et publicani accesserunt ad redemptorem nostrum; et non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum recepti sunt. Quod videntes Pharisaei, dedignati sunt. Ex qua re colligite quia vera justitia compassionem habet (Dist. 45, c. 15), falsa justitia dedignationem, quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur typho superbiae, aliud quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed non dedignantes; desperant, sed non desperantes; persecutionem commovent, sed amantes, quia etsi foris increpationes per disciplinam exaggerant, intus tamen dulcedinem per charitatem servant. Praeponunt sibi in animo ipsos plerumque quos corrigunt, meliores existimant eos quoque quos judicant. Quod videlicet agentes, et per disciplinam subditos, 1601 et per humilitatem custodiunt semetipsos. At contra hi qui de falsa justitia superbire solent (Ibid.), caeteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt; et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt. De quorum profecto numero Pharisaei exstiterant, qui, dijudicantes Dominum quod peccatores susciperet, arenti corde ipsum fontem misericordiae reprehendebant 3. Sed quia aegri erant ita ut aegros se esse nescirent, quatenus quod erant agnoscerent, coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit. Ait namque: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat? Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem Veritas dedit, quam et in seipso homo recognosceret, et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius perfectus est numerus, ipse centum oves habuit cum angelorum substanttam et hominum creavit. Sed una ovis tunc periit quando peccando homo pascua vitae dereliquit. Dimisit autem nonaginta novem oves in deserto, quia illos summos angelorum choros reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum? Tunc autem coelum homo deseruit cum peccavit. In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat, quia rationalis creaturae numerus, angelorum videlicet et hominum, quae ad videndum Deum 1602 condita fuerat, pereunte homine erat imminutus, et ut perfecta summa ovium integraretur in coelo, homo perditus quaerebatur in terra. Nam quod hic evangelista dicit in deserto, alius dicit in montibus, ut significet in excelsis (Matth. XVIII, 12), quia nimirum oves quae non perierant in sublimibus stabant. Et cum invenerit ovem, imponit in humeros suos gaudens. Ovem in humeris suis imposuit, quia humanam naturam suscipiens peccata nostra ipse portavit. Et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Inventa ove ad domum redit, quia Pastor noster, reparato homine, ad regnum coeleste rediit. Ibi amicos et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros qui amici ejus sunt, quia voluntatem ejus continue in sua stabilitate custodiunt. Vicini quoque ejus sunt, quia claritate visionis illius sua assiduitate perfruuntur. Et notandum quod non dicit Congratulamini inventae ovi, sed Mihi, quia videlicet ejus gaudium est vita nostra, et cum nos ad coelum reducimur, solemnitatem laetitiae ejus implemus 4. Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Considerandum nobis est, fratres mei, cur Dominus plus de conversis peccatoribus quam de stantibus justis in coelo gaudium esse fateatur, nisi hoc quod ipsi per quotidianum visionis experimentum novimus, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via justitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse nulla illicita meminerunt. Et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia valde sibi securi sunt quod nulla commiserint mala graviora. At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, inardescunt in amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent, cuncta difficilia sancti certaminis appetunt, omnia mundi derelinquunt, honores fugiunt, acceptis contumeliis laetantur, flagrant desiderio, ad coelestem patriam anhelant; et quia se errasse a Deo considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant. Majus ergo de peccatore converso quam de stante justo gaudium fit in coelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit, qui, post fugam reversus, hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter gessit. Sic agricola illam amplius terram amat quae post spinas uberes fruges profert, quam eam quae nunquam spinas habuit et nunquam fertilem messem producit. 5. Sed inter haec sciendum est quia sunt plerique justi, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exerunt, ac si peccatis omnibus coangustentur. Cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, licere sibi nolunt omne quodlibet, bona sibi amputant etiam concessa, contemnunt visibilia, invisibilibus accenduntur, 1603 lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant; et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi cogitationum peccata deplorant. Quid itaque istos dixerim, nisi et justos et poenitentes, qui se et in poenitentia de peccato cogitationis humiliant, et recti semper in opere perseverant? Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit justus, si facit in coelo gaudium quando hoc quod male gessit et per poenitentiam damnat injustus. 6.

Sequitur: Aut quae mulier habens drachmas decem, et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat drachmam quam perdiderat? Qui signatur per pastorem, ipse et per mulierem. Ipse etenim Deus, ipse et Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo, qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam, quia Dei sapientia apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est: lumen vero in testa, est divinitas in carne. De qua videlicet testa sui corporis dicit ipsa Sapientia: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Quia enim testa in igne solidatur, ejus virtus sicut testa exaruit, quia assumptam carnem ad resurrectionis gloriam ex passionis tribulatione roboravit. Accensa autem lucerna evertit domum, quia mox ut ejus divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit. Domus namque evertitur cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur. Qui eversionis sermo non discrepat ab eo quod in aliis codicibus legitur, emundat, quia nimirum prava mens si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emundatur. Eversa ergo domo invenitur drachma, quia dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris. Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas suas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Quae amicae vel vicinae nisi illae potestates coelestes sunt, jam superius dictae? Quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant. Sed inter haec nequaquam relinquere negligenter debemus cur ista mulier, per quam Dei sapientia figuratur, decem drachmas habuisse perhibetur, ex quibus unam perdidit, quam cum quaereret invenit. Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. Decem vero drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum. Sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus, qui a conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit. 7. Novem vero angelorum ordines diximus, quia videlicet esse, testante sacro eloquio, scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim, atque seraphim. Esse namque angelos et archangelos pene omnes sacri eloquii paginae testantur. Cherubim vero atque seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina 1604 Paulus apostolus ad Ephesios enumerat, dicens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem (Eph. I, 21). Qui rursus ad Colossenses scribens, ait: Sive throni, sive potestates, sive principatus, sive dominationes (Coloss. I, 16). Dominationes vero et principatus ac potestates jam ad Ephesios loquens descripserat; sed ea quoque Colossensibus dicturus, praemisit thronos, de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis locutus. Dum ergo illis quatuor quae ad Ephesios dixit, id est principatibus, potestatibus, virtutibus atque dominationibus, conjunguntur throni, quinque sunt ordines qui specialiter exprimuntur. Quibus dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim, adjuncta sunt, procul dubio novem esse angelorum ordines inveniuntur. Unde et ipsi angelo, qui primus est conditus, per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12). Ubi notandum quod non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quo in eo subtilior est natura, eo in illo imago Dei similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolythus, onyx, et beryllus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus (Ibid., 13). Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. 8. Sed cur istos persistentium angelorum choros enumerando perstrinximus, si non eorum quoque ministeria subtiliter exprimamus? Graeca etenim lingua angeli nuntii, archangeli vero summi nuntii, vocantur. Sciendum quoque quod angelorum vocabulum, nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur; unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Ac si patenter dicat: Qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit, angelos facit. Hi autem qui minima nuntiant, angeli, qui vero summa annuntiant, archangeli, vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus, mittitur (Luc. I, 26). Ad hoc quippe ministerium summum angelum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat. Qui idcirco etiam privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Neque enim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perficit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum personae sine nominibus sciri non possint; sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. 9. Michael namque, quis ut Deus; Gabriel autem, fortitudo Dei; Raphael vero dicitur medicina Dei. Et quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine 1605 detur intelligi quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus.

Unde et ille antiquus hostis, qui Deo esse per superbiam similis concupivit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13), dum in fine mundi in sua virtute relinquetur extremo supplicio perimendus, cum Michaele archangelo praeliaturus esse perhibetur, sicut per Joannem dicitur: Factum est praelium cum Michaele archangelo (Apoc. XII, 7), ut qui se ad Dei similitudinem superbus extulerat, per Michaelem peremptus discat, quia ad Dei similitudinem per superbiam nullus exsurgat. Ad Mariam quoque Gabriel mittitur (Lucae I, 26), qui Dei fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. De quo per Psalmistam dicitur: Tollite portas principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 9, 10). Et rursum: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae (Ibid.). Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus, et potens in praelio, contra potestates aereas ad bella veniebat. Raphael quoque interpretatur, ut diximus, medicina Dei, quia videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit (Tom. XI, 13, seq.), caecitatis ejus tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur, dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur. Sed quia angelorum nomina interpretando perstrinximus, nunc superest ut ipsa officiorum vocabula breviter exsequamur. 10. Virtutes etenim vocantur illi nimirum spiritus, per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates etiam vocantur hi qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant quantum volunt. Principatus etiam vocantur qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt, qui subjectis aliis dum quaeque sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur. Dominationes autem vocantur qui etiam potestates principatum dissimilitudine alta transcendunt. Nam principari est inter reliquos priorem existere, dominari vero est etiam subjectos quosque possidere. Ea ergo angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo quod eis caetera ad obediendum subjecta sunt, dominationes vocantur. Throni quoque illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicium semper Deus omnipotens praesidet. Quia enim thronos Latino eloquio sedes dicimus, throni Dei dicti sunt hi qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam dicitur: Sedes super thronum, qui judicas aequitatem (Psal. IX, 5). Cherubim quoque plenitudo scientiae dicitur. Et sublimiora illa agmina idcirco cherubim vocata sunt, quia tanto perfectiori scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur; ut, secundum creaturae modum, eo plene omnia sciant, quo visione conditoris sui per meritum dignitatis appropinquant. 1606 Seraphim etiam vocantur illa spirituum sanctorum agmina quae ex singulari propinquitate conditoris sui incomparabili ardent amore. Seraphim namque ardentes vel incendentes vocantur. Quae, quia ita Deo conjuncta sunt ut inter haec et Deum nulli alii spiritus intersint, tanto magis ardent, quanto hunc vicinius vident. Quorum profecto flamma amor est, quia quo subtilius claritatem divinitatis ejus aspiciunt, eo validius in ejus amore flammescunt. 11. Sed quid prodest nos de angelicis spiritibus ista perstringere, si non studeamus haec etiam ad nostros profectus congrua consideratione derivare? Quia enim superna illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum credimus humanum genus ascendere, quantos illic contigit electos angelos remansisse, sicut scriptum est: Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei (Deut. XXXII, 8), debemus et nos aliquid ex illis distinctionibus supernorum civium ad usum nostrae conversationis trahere, nosque ipsos ad incrementa virtutum bonis studiis inflammare. Quia enim tanta illuc ascensura creditur multitudo hominum, quanta multitudo remansit angelorum, superest ut ipsi quoque homines qui ad coelestem patriam redeunt ex eis agminibus aliquid illuc revertentes imitentur. Distincte namque conversationes hominum singulorum agminum ordinibus congruunt, et in eorum sortem per conversationis similitudinem deputantur. Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie annuntiare fratribus non desistunt. Isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui, divinae largitatis munere refecti, secretorum coelestium summa et capere praevalent, et nuntiare. Quo ergo isti nisi inter archangelorum numerum deputantur? Et sunt alii qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo ergo isti nisi ad supernarum virtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis, et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum nisi inter potestatum coelestium numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita transcendunt; cumque et bonis meliores sunt, electis quoque fratribus principantur. Quo ergo isti sortem suam nisi inter principatuum numeros acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipso jure munditiae dii inter homines vocentur; unde et ad Moysen dicitur: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Quo ergo isti nisi inter numeros dominationum currunt? Et sunt nonnulli qui, dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dumque se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiunt, ut judicare recte et alios possint.

Quorum profecto mentibus dum divina contemplatio 1607 praesto est, in his velut in throno suo Dominus praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Quid ergo isti nisi throni sui conditoris sunt? vel quo nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur? Per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi judicantur. Et sunt nonnulli qui tanta Dei ac proximi dilectione pleni sunt, ut cherubim jure nominentur. Quia enim, ut praefati sumus, cherubim plenitudo scientiae dicitur, et Paulo dicente didicimus quia plenitudo legis est charitas (Rom. XIII, 10), omnes qui Dei et proximi charitate caeteris amplius pleni sunt meritorum suorum sortem inter cherubim numeros perceperunt. Et sunt nonnulli qui, supernae contemplationis facibus accensi, in solo conditoris sui desiderio anhelant, nihil jam in hoc mundo cupiunt, solo aeternitatis amore pascuntur, terrena quaeque abjiciunt, cuncta temporalia mente transcendunt, amant et ardent, atque in ipso suo ardore requiescunt, amando ardent, loquendo et alios accendunt, et quos verbo tangunt, ardere protinus in Dei amore faciunt. Quid ergo istos nisi seraphim dixerim, quorum cor in igne conversum lucet et urit, quia et mentium oculos ad superna illuminant, et compungendo in fletibus vitiorum rubiginem purgant. Qui ergo ita ad amorem sui conditoris inflammati sunt quo nisi inter seraphim numerum sortem suae vocationis acceperunt? 12. Sed haec, fratres charissimi, me loquente, introrsus vos ad vosmetipsos reducite, secretorum vestrorum merita cogitationesque discutite. Videte si quid jam boni vobiscum intus agitis, videte si in numero horum agminum, quae breviter tangendo perstrinximus, sortem vestrae vocationis invenitis. Vae autem animae quae in se de his bonis quae enumeravimus minime aliquid recognoscit, eique adhuc vae deterius imminet, si et privatam se donis intelligit, et nequaquam gemit. Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. Pensemus ergo accepta electorum munera, et virtute qua possumus ad amorem tantae sortis anhelemus. Qui in se donorum gratiam minime recognoscit gemat. Qui vero in se minora cognoscit, aliis majora non invideat, quia et supernae illae distinctiones beatorum spirituum ita sunt conditae, ut aliae aliis sint praelatae. Fertur vero Dionysius Areopagita, antiquus videlicet et venerabilis Pater, dicere (De Coel. Hierarch. cap. 7, 9, 13) quod ex minoribus angelorum agminibus foras ad explendum ministerium vel visibiliter vel invisibiliter mittuntur, scilicet quia ad humana solatia ut angeli aut archangeli veniunt. Nam superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent usum exterioris ministerii nequaquam habent. Cui rei illud videtur esse contrarium quod Isaias dicit: Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum (Isai. VI, 6, 7). Sed 1608 in hac prophetae sententia vult intelligi quia ii spiritus qui mittuntur eorum vocabulum percipiunt quorum officium gerunt. Qui enim, ut peccata locutionis incendat, de altari angelus carbonem portat, seraphim vocatur, quod incendium dicitur. Huic autem sensui et illud creditur non inconvenienter opitulari, quod per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). Aliud namque est ministrare, aliud assistere, quia hi administrant Deo, qui et ad nos nuntiando exeunt; assistunt vero qui sic contemplatione intima perfruuntur, ut ad explenda foras opera minime mittantur. 13. Sed quia in quibusdam Scripturae locis quaedam per cherubim, quaedam vero per seraphim agi didicimus, utrum per se haec faciant, an per subjecta agmina agantur, quae, sicut dicitur, in eo quod a majoribus veniunt majorum vocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus quod apertis testimoniis non approbamus. Hoc tamen certissime scimus, quia ad explendum de supernis ministerium alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet propheta testante, qui ait: Ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur; et ecce alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, et loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Zach. II, 3, 4). Dum enim angelus ad angelum dicit Curre et loquere, dubium non est quia alius alium mittit. Minora vero sunt quae mittuntur, majora quae mittunt. Sed hoc quoque de ipsis agminibus quae mittuntur certum tenemus, quia et cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur, et assistunt, quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi, et ante ipsum sunt, quia quolibet missi veniant, intra ipsum currunt. 14. Sciendum quoque est quia plerumque ipsi beatorum spiritum ordines vicinorum sibi ordinum vocabula sortiuntur. Thronos etenim, scilicet sedes Dei, specialem beatorum spirituum ordinem diximus, et tamen per Psalmistam dicitur: Qui sedes super cherubim, appare (Psal. LXXIX, III), quia videlicet, dum in ipsis distinctionibus agminum cherubim thronis junguntur, sedere etiam super cherubim Dominus ex vicini agminis aequalitate perhibetur. Sic quippe in illa summa civitate specialia quaedam singulorum sunt, ut tamen sint communia omnium; et quod in se ex parte quisque habet, hoc in alio ordine totum possidet. Sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscujusque rei nomine debeat, qui hanc in munere plenius accepit. Seraphim namque incendium diximus, et tamen amore conditoris simul omnes ardent.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XV, 1-10.

In illo tempore, erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam, dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat illam? Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens; et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Aut quae mulier habens drachmas decem, et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et evertit domum, et quaerit diligenter donec inveniat eam? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas suas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. 1600 1. Aestivum tempus quod corpori meo valde contrarium est, loqui me de expositione Evangelii longa mora interveniente prohibuit. Sed nunquid quia lingua tacuit, ardere charitas cessavit? Hoc etenim dico, quod apud se vestrum unusquisque recognoscit. Plerumque charitas quibusdam occupationibus praepedita, et in tegra flagrat in corde, et tamen non monstratur in opere, quia et sol cum nube tegitur, non videtur in terra, et tamen ardet in coelo. Sic sic esse occupata charitas solet, et intus vim sui ardoris exerit, et foris flammas operis non ostendit. Sed quia nunc ad loquendum tempus rediit, vestra me studia accendunt, ut mihi tanto amplius loqui libeat, quanto hoc vestrae mentes desiderabilius exspectant.

Cherubim vero plenitudinem scientiae, et tamen quis ibi aliquid nesciat ubi ipsum omnes simul fontem scientiae Deum vident? Throni quoque illa agmina quibus conditor praesidet vocantur, sed beatus esse quis potest, nisi Creator suus ejus menti praesideat? Quae ergo ex parte ab omnibus habentur, eis in privato nomine data sunt qui haec in munere 1609 plenius acceperunt, Nam et si qua illic sic alii habent, ut haberi ab aliis nequaquam possint, sicut speciali nomine dominationes et principatus vocantur, cuncta ibi singulorum sunt, quia per charitatem spiritus ab alio in aliis habentur. 15. Sed ecce dum coelestium civium secreta rimamur, ab expositionis nostrae ordinae longe digressi sumus. Suspiremus ergo ad eos de quibus loquimur, sed redeamus ad nos. Meminisse etenim debemus quia caro sumus. Taceamus interim de secretis coeli, sed ante conditoris oculos manu poenitentiae tergamus maculas pulveris nostri. Ecce ipsa divina misericordia pollicetur, dicens: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente; et tamen per prophetam Dominus dicit: Quia quacunque die justus peccaverit, omnes justitiae ejus in oblivione erunt coram me (Ezech. XXXIII, 13). Pensemus, si possumus, dispensationem supernae pietatis. Stantibus, si ceciderint, minatur poenam; lapsis vero, ut surgere appetant, promittit misecricordiam. Illos terret, ne praesumant in bonis; istos refovet, ne desperent in malis. Justus es, iram pertimesce, ne corruas; peccatos es, praesume de misericordia, ut surgas. Ecce autem jam lapsi sumus, stare nequaquam valuimus, in pravis nostris desideriis jacemus. Sed qui nos concidit rectos, adhuc exspectat, et provocat ut surgamus. Sinum suae pietatis aperit, nosque ad se recipere per poenitentiam quaerit (De poenit., dist. 3, cap. Poenitentiam). Sed poenitentiam agere digne non possumus, nisi modum quoque ejusdem poenitentiae cognoscamus. Poenitentiam quippe agere est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere, aut dissimulat, aut ignorat. Quid enim prodest si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelat? Aut quid prodest, si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidiae facibus tabescat? Sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat ploranda minime committat, et qui plangit vitia perpetrare vitia timeat. 16. Nam cogitandum summopere est ut qui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita sibimetipsi abscindere debeat etiam concessa, et se reprehendat in minimis qui se meminit in maximis deliquisse. Nimia sunt quae loquor, si haec ex sacri eloquii testimoniis non affirmo. Lex certe Veteris Testamenti alienam uxorem concupisci prohibet (Exod. XX, 17), a rege vero fortia juberi militibus, vel desiderari aquam, non poenaliter vetat. Et cuncti novimus quod David, concupiscentiae mucrone transfixus, alienam conjugem et concupivit et abstulit (II Reg. XI, 4). Cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit per poenitentiae lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sederet, aquam bibere de Bethlehemitica cisterna ex desiderio voluit (II Reg. XXIII, 14, seq.). Cujus electi milites, inter catervas adversantium medias erumpentes, aquam quam rex desideraverat illaesi detulerunt. Sed vir flagellis eruditus semetipsum protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit, sicut illic 1610 scriptum est: Libavit eam Domino (II Reg. XXIII, 17; I Par. XI, 18). In sacrificium quippe Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiae mactavit per poenitentiam reprehensionis suae. Qui ergo quondam concupiscere alienam conjugem nequaquam timuit, post etiam quia aquam concupisset expavit. Quia enim se illicita perpetrasse meminerat, contra semetipsum jam rigidus, etiam a licitis abstinebat. Sic sic agimus poenitentiam, si ea quae commisimus perfecte deploramus. Pensemus supernas divitias conditoris nostri. Peccare nos vidit, et pertulit. 17. Qui nos ante culpam peccare prohibuit, etiam post culpam exspectare ad veniam non desistit. Ecce ipse nos, quem despeximus, vocat. Aversi ab illo sumus, et tamen non avertitur. Unde bene per Isaiam dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis (Isai XXX, 20, 21). Quasi in faciem homo monitus est quando, ad justitiam conditus, praecepta rectitudinis accepit. Sed cum haec eadem praecepta contempsit, quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet, quia jam et a nobis contemptus est, et tamen nos adhuc vocare non cessat. Quasi dorsum ei in faciem dedimus cujus verba despicimus, cujus praecepta calcamus; sed stans post tergum nos aversos revocat, qui et videt quod despicitur, et tamen per praecepta clamat, per patientiam exspectat. Pensate ergo, fratres charissimi, si cuilibet vestrum loquenti famulus suus subito superbiret, terga in faciem mitteret, nunquid non contemptus dominus ejus superbiam feriret, vulnera districtae animadversionis infligeret? Ecce nos peccando auctori nostro terga in faciem dedimus, et tamen sustinemur. Superbe aversos benigne revocat, et qui ferire nos aversantes potuit, ut revertamur munera promittit. Tanta ergo conditoris nostri misericordia duritiam nostri reatus emolliat, et homo qui malum quod fecit experiri percussus poterat, saltem exspectatus erubescat. 18. Rem, fratres, breviter refero, quam viro venerabili Maximiano tunc patre monasterii mei atque presbytero, nunc autem Syracusano episcopo narrante, cognovi. Hanc itaque si solerter auditis, charitati vestrae non breviter suffragari credo. Nostris modo temporibus Victorinus quidam exstitit, qui alio quoque nomine Aemilianus appellatus est, non inops substantiae juxta mediocritatem vitae; sed quia plerumque regnat in rerum opulentia carnis culpa, in quodam facinore lapsus est, quod debuisset valde pertimescere, ac de suae mortis immanitate cogitare. Reatus ergo sui consideratione compunctus, erexit se contra se, mundi hujus omnia dereliquit, monasterium petiit. In quo nimirum monasterio tantae humilitatis tantaeque sibi districtionis exstitit, ut cuncti fratres, qui illic ad amorem divinitatis excreverant, suam cogerentur vitam despicere, dum illius poenitentiam viderent. Studit namque toto mentis adnisu cruciare carnem, voluntates proprias frangere, furtivas orationes quaerere, 1611 quotidianis se lacrymis lavare, despectum sui appetere, oblatam a fratribus venerationem timere. Hic itaque nocturnas fratrum vigilias praevenire consueverat; et quia mons in quo monasterium situm est ex uno latere in secretiore parte prominebat, illuc consuetudinem fecerat ante vigilias egredi, ut se quotidie in fletu poenitentiae quanto secretius, tanto liberius mactaret. Contemplabatur namque districtionem venturi judicis sui, et, jam eidem judici concordans, puniebat in lacrymis reatum facinoris sui. Quadam vero nocte abbas monasterii vigilans hunc latenter egredientem intuitus lento foras pede secutus est. Quem cum in secreto montis latere cerneret in oratione prostratum, exspectare voluit quando surgeret, ut ipsam quoque longanimitatem orationis ejus exploraret, cum subito coelitus lux emissa super eum fusa est qui in oratione prostratus jacebat; tantaque se illo in loco claritas sparsit, ut tota pars regionis illius ex eadem luce candesceret; quam abbas ut vidit, intremuit, et fugit. Cumque post longum horae spatium idem frater ad monasterium rediisset, abbas ejus, ut disceret an super se effusionem tanti luminis agnovisset, requirere eum studuit, dicens: Ubi fuisti, frater? At ille, latere posse se credens, in monasterio se fuisse respondit. Quo negante, abbas compulsus est dicere quid vidisset. At ille videns se esse deprehensum, hoc quoque quod abbatem latebat aperuit adjungens: Quando super me vidisti lucem de coelo descendere, vox etiam pariter venit, dicens: Dimissum est peccatum tuum. Et quidem omnipotens Deus peccatum ejus potuit tacendo laxare; sed loquendo per vocem, radiando per lumen, exemplo suae misericordiae nostra ad poenitentiam voluit corda concutere. Miramur, fratres charissimi, quod persecutorem suum Saulum Dominus de coelo prostravit, de coelo allocutus est. Ecce nostris quoque temporibus peccator et poenitens vocem de coelestibus audivit. Illi dictum est: Quid me persequeris? (Act. IX, 4.) Iste vero audire meruit: Dimissum est peccatum tuum. Longe est inferior meritis peccator iste poenitens quam Paulus. Sed quia adhuc in hac re de Saulo loquimur crudelitatem necis anhelante, liceat audenter dicere quia Saulus propter superbiam vocem increpationis, iste vero propter humilitatem vocem consolationis audivit. Hunc quia humilitas straverat, divina pietas erigebat, illum quia superbia erexerat, divina severitas humiliabat. Habete ergo fiduciam, fratres mei, de misericordia conditoris nostri; cogitate quae facitis, recogitate quae fecistis. Largitatem supernae pietatis aspicite, et ad misericordem judicem, dum adhuc exspectat, cum lacrymis venite. Considerantes namque quod justus sit, peccata vestra nolite negligere; considerantes vero quod pius sit, nolite desperare. Praebet apud Deum homini fiduciam Deus homo. Est nobis spes magna poenitentibus, quia advocatus noster factus est judex noster. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXV. Habita ad populum in basilica sancti Mennae martyris, die natalis ejus.

2. Quia autem cuncta haec non de injustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta pravorum hominum praemittuntur cum dicitur: Sed ante haec omnia incipient vobis manus suas injicere, et persequentur, et tradent vos in synagogas, ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Ac si aperte dicat: Prius corda hominum, et post elementa turbantur, ut cum rerum ordo confunditur, ex qua jam retributione veniat demonstretur. 1614 Nam quamvis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inveniens, qui digne ruinis illius opprimantur innotescit cum subditur: Ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Contingent autem haec vobis in testimonium. In testimonium videlicet quorum, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut videndo non imitantur? Mors quippe justorum bonis in adjutorium est, malis in testimonium, ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut vivant. 3. Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adjungitur cum protinus subinfertur: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Ac si aperte membris suis infirmantibus dicat: Nolite terreri, nolite pertimescere; vos ad certamen acceditis, sed ego praelior; vos verba editis, sed ego sum qui loquor. Sequitur: Trademini autem a parentibus et fratribus, et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Minorem dolorem mala ingerunt quae ab extraneis inferuntur. Plus vero in nobis ea tormenta saeviunt quae ab illis patimur de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae charitatis. Hinc est enim quod de Juda traditore suo per Psalmistam Dominus dicit: Et quidem si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique; et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu (Psal. LIV, 13, seq.). Et rursum: Homo pacis meae in quo sperabam, et qui edebat panes meos, ampliavit adversum me supplantationem (Psal. XL, 10). Ac si de traditore suo apertis vocibus dicat: Transgressionem ejus tanto gravius pertuli, quanto hanc ab eo qui meus esse videbatur sensi. Omnes ergo electi quia summi capitis membra sunt, caput quoque suum in passionibus sequuntur, ut ipsos adversarios in sua morte sentiant de quorum vita praesumebant, et tanto eis crescat merces operis, quanto eis virtutis lucrum proficit ex alienae damno charitatis. 4. Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur: Capillus de capite vestro non peribit. Scimus, fratres, quia caro incisa dolet, capillus incisus non dolet. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non peribit, videlicet aperte dicens: Cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Sequitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Idcirco possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam 1615 qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit. Scriptum quippe est: Charitas patiens est, benigna est (I Cor. XIII, 4). Patiens namque est ut aliena mala toleret, benigna vero est ut ipsos etiam quos portat amet. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44; Luc. VI, 27). Virtus itaque est coram hominibus adversarios tolerare, sed virtus coram Deo diligere, quia hoc solum Deus sacrificium accipit, quod ante ejus oculos in altari boni operis flamma charitatis incendit. 5. Sciendum vero quod plerumque ideo patientes esse videmur, quia retribuere mala non possumus. Sed qui idcirco malum non retribuit quia nequaquam valet, procul dubio, ut praediximus, patiens non est, quia patientia non in ostensione inquiritur, sed in corde. Per impatientiae autem vitium ipsa virtutum nutrix doctrina dissipatur. Scriptum namque est: Doctrina viri per patientiam noscitur (Prov. XIX, 11). Tanto ergo quisque minus ostenditur doctus, quanto convincitur minus patiens. Neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nesciat aequanimiter aliena mala tolerare. Quanto enim culmine virtus patientiae polleat, rursus Salomon indicat, dicens: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32). Minor est ergo victoria urbes expugnare, quia extra sunt quae vincuntur. Majus autem est quod per patientiam vincitur, quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit. Sciendum vero est quod plerumque evenire patientibus solet, ut eo quidem tempore quo adversa patiuntur vel contumelias audiunt nullo dolore pulsentur, et sic patientiam exhibeant, ut custodire etiam cordis innocentiam curent. Sed cum post paululum haec ipsa quae pertulerint ad memoriam revocant, igne vehementissimi doloris instigantur, argumenta ultionis inquirunt, et mansuetudinem quam tolerantes habuerunt, in retractatione sua semetipsos dijudicantes perdunt. 6. Callidus namque adversarius bellum contra duos movet, unum videlicet inflammans ut contumelias prior inferat; alterum vero provocans, ut contumelias laesus reddat.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XXI, 9-19.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Cum audieritis praelia et seditiones, nolite terreri; oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum. Contingent autem haec vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras. 1612 1. Quia longius ab urbe digressi sumus, ne ad revertendum nos tardior hora praepediat, necesse est ut expositionem sancti Evangelii brevior sermo transcurrat. Dominus ac Redemptor noster perituri mundi praecurrentia mala denuntiat, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint praescita. Minus enim jacula feriunt quae praevidentur; et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec per praescientiae clypeum munimur. Ecce enim dicit: Cum audieritis praelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed nondum statim finis. Pensanda sunt verba Redemptoris nostri, per quae nos aliud interius, aliud exterius passuros esse denuntiat. Bella quippe ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Ut ergo nos indicet interius exteriusque turbari, aliud nos fatetur ab hostibus, aliud a fratribus perpeti. Sed his malis praevenientibus, quia non statim finis sequatur, adjungit: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae et fames, terroresque de coelo; et signa magna erunt. Vel sicut in quibusdam Codicibus invenitur, Terroresque de coelo et tempestates. Atque post subditur: Et signa magna erunt. Ultima tribulatio multis tribulationibus praevenitur, et per crebra mala quae praeveniunt indicantur mala perpetua quae subsequentur. Et ideo post bella et seditiones non statim finis, quia multa debent mala praecurrere, ut malum valeant sine fine nuntiare. Sed cum tot signa perturbationis dicta sint, oportet ut eorum considerationem breviter per singula perstringamus, quia necesse est ut alia e coelo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus patiamur. Ait enim: Surget gens contra gentem, ecce perturbatio hominum; erunt terrae motus magni per loca, ecce respectus irae desuper; erunt pestilentiae, ecce inaequalitas corporum; erit fames, ecce sterilitas terrae; terroresque de coelo et tempestates, ecce inaequalitas aeris. Quia ergo omnia 1613 consummanda sunt, ante consummationem omnia perturbantur; et qui in cunctis deliquimus, in cunctis ferimur, ut impleatur quod dicitur: Et pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos (Sap. V, 21). Omnia namque quae ad usum vitae accepimus ad usum convertimus culpae, sed cuncta quae ad usum pravitatis infleximus ad usum nobis vertuntur ultionis. Tranquillitatem quippe humanae pacis ad usum vertimus vanae securitatis, peregrinationem terrae pro habitatione dileximus patriae; salutem corporum redegimus in usum vitiorum; ubertatis abundantiam non ad necessitatem carnis, sed ad perversitatem intorsimus voluptatis; ipsa serena blandimenta aeris ad amorem nobis servire coegimus terrenae delectationis. Jure ergo restat ut simul nos omnia feriant, quae simul omnia vitiis nostris male subacta serviebant, ut quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso postmodum cogamur sentire tormenta. Notandum vero quod dicitur: Terrores de coelo et tempestates. Cum tempestates hiemales venire ex ordine soleant temporum, cur hoc loco tempestates venire in perditionis signum praedicuntur, nisi quod eas tempestates Dominus venire denuntiat quae nequaquam ordinem temporum servant? Quae enim ordinate veniunt, signum non sunt; sed tempestates in signum sunt, quae ipsa quoque temporum statuta confundunt. Quod nos quoque nuper experti sumus, quia aestivum tempus omne conversum in pluvias hiemales vidimus.

Sed quia ejus jam victor exstitit quem ad proferendas contumelias commovit, contra illum acrius dolet, quem ad reddendas injurias commovere non potuit; unde fit ut tota se virtute contra eum erigat, quem contumelias fortiter pertulisse considerat. Quem quia commovere in ipsa injuriarum jaculatione non potuit, ab aperto certamine interim recedens, in secreta cogitatione deceptionis tempus inquirit, et qui publico bello perdidit, ad exhibendas occulte insidias exardescit. Quietis namque jam tempore ad victoris animum redit, et vel damna rerum, vel injuriarum jacula ad memoriam reducit; cunctaque quae sibi illata sunt vehementer exaggerans, fuisse intolerabilia ostendit, et quiescentis animum 1616 tanto furore conturbat, ut plerumque vir patiens illa se aequanimiter tolerasse etiam post victoriam captivus erubescat; seque non reddidisse contumelias doleat, et deteriora rependere, si occasio praebeatur, quaerat. Quibus ergo isti sunt similes, nisi his qui per fortitudinem in campo victores sunt, sed per negligentiam postmodum intra urbis claustra capiuntur? Quibus isti sunt similes, nisi his quos irruens gravis languor a vita non subtrahit, sed leviter veniens recidiva febris occidit? Ille ergo veraciter patientiam servat, qui et ad tempus aliena mala sine dolore tolerat, et haec eadem retractans, pertulisse se talia exsultat, ne bonum patientiae quietis tempore pereat, quod in perturbationibus custoditur. 7. Sed quia natalem martyris hodierna die colimus, fratres mei, nequaquam nos a virtute ejus patientiae existimare extraneos debemus. Si enim, adjuvante nos Domino, virtutem patientiae servare contendimus, et in pace Ecclesiae vivimus, et tamen martyrii palmam tenemus. Duo quippe sunt martyrii genera, unum in mente, aliud in mente simul et actione. Itaque esse martyres possumus, etiamsi nullo percutientium ferro trucidemur. Mori quippe a persequente martyrium in aperto opere est; ferre vero contumelias, odientem diligere, martyrium est in occulta cogitatione. Nam quia duo sunt martyrii genera, unum in occulto opere, aliud in publico, testatur Veritas, quae Zebedaei filios requirit, dicens: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? (Matth. XX, 22.) Cui cum protinus responderent: Possumus, illico Dominus respondit, dicens: Calicem quidem meum bibetis. Quid enim per calicem, nisi dolorem passionis accipimus? De quo alias dicit: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Et Zebedaei filii, id est Jacobus et Joannes, non uterque per martyrium occubuit, et tamen quod uterque calicem biberet audivit. Joannes namque nequaquam per martyrium vitam finivit, sed tamen martyr exstitit, quia passionem quam non suscepit in corpore servavit in mente. Et nos ergo hoc exemplo sine ferro esse possumus martyres, si patientiam veraciter in animo custodimus. Non abs re arbitror, fratres charissimi, si unum vobis exemplum servandae patientiae ad aedificationem loquar. 8. Fuit quidam diebus nostris Stephanus nomine, pater monasterii juxta Reatinae urbis moenia constituti, vir valde sanctus, virtute patientiae singularis. Et supersunt multi qui illum noverunt, ejusque vel vitam vel obitum narrant. Erat autem hujus lingua rustica, sed docta vita. Hic pro amore coelestis patriae cuncta despexerat, possidere aliquid in hoc mundo fugiebat; tumultus devitabat hominum, crebris ac prolixioribus orationibus intentus erat. Virtus tamen patientiae in eo vehementer excreverat, ita ut eum sibi amicum crederet, qui sibi molestiae aliquid irrogasset; reddebat contumeliis gratias; si quod in ipsa sua inopia damnum ei fuisset illatum, hoc maximum lucrum putabat; omnes suos adversarios nihil aliud quam adjutores aestimabat. Hunc cum dies mortis egredi de corpore urgeret, convenerunt multi, ut tam sanctae animae 1617 de hoc mundo recedenti suas animas commendarent. Cumque circa lectum illius hi qui convenerant omnes assisterent, alii corporeis oculis ingredientes angelos viderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt; alii omnino nihil viderunt; sed omnes qui aderant ita vehementissimus timor perculit, ut nullus, egrediente illa sancta anima, illic stare potuisset. Et hi ergo qui viderant, et hi qui omnino nihil viderant, uno omnes timore perculsi et territi fugerunt, nullusque illic assistere illo moriente potuit. Pensate ergo, fratres, omnipotens Deus qualiter terreat quando districtus judex venturus est, si sic assistentes terruit quando gratus et remunerans venit; aut qualiter timeri potest cum videri potuerit, si sic mentes praesentium stravit et quando videri non potuit. Ecce, fratres charissimi, servata illa in Ecclesiastica pace patientia, ad quantum hunc retributionis culmen evexit. Quid huic suus conditor intus dedit, de quo nobis tantam gloriam in die ejus exitus et foris innotuit? Quibus hunc credamus nisi sanctis martyribus sociatum, quem, attestantibus corporeis quoque oculis, a beatis spiritibus constat esse susceptum? Nullo iste gladio percussus occubuit, et tamen coronam patientiae quam in mente tenuit in egressione percepit. Probamus quotidie verum esse quod ante nos dictum est, quia sancta Ecclesia, electorum floribus plena, habet in pace lilia, in bello rosas. 9. Sciendum praeterea est quod tribus modis virtus patientiae exerceri solet. Alia namque sunt quae a Deo, alia quae ab antiquo adversario, alia quae a proximo sustinemus. A proximo namque persecutiones, damna et contumelias; ab antiquo vero adversario tentamenta; a Deo autem flagella toleramus. Sed in his omnibus tribus modis vigilanti oculo semetipsam debet mens circumspicere, ne contra mala proximi pertrahatur ad retributionem mali, ne contra tentamenta adversarii seducatur ad delectationem vel consensum delicti, ne contra flagella opificis ad excessum proruat murmurationis. Perfecte enim adversarius vincitur quando mens nostra et inter tentamenta ejus a delectatione atque consensu non trahitur, et inter contumelias proximi custoditur ab odio, et inter flagella Dei compescitur a murmuratione. Nec haec agentes, retribui nobis bona praesentia requiramus; nam pro labore patientiae bona speranda sunt sequentis vitae, ut tunc praemium nostri laboris incipiat, quando omnis jam labor funditus cessat. Unde et per Psalmistam dicitur: Non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19). Quasi enim perisse patientia pauperum cernitur, cum nihil pro illa in hac vita humilibus recompensatur. Sed patientia pauperum in finem non peribit, quia tunc ejus gloria percipitur, cum simul omnia laboriosa terminantur. Servate ergo, fratres, in mente patientiam, eamque, cum res exigit, exercete in operatione. Nullum vestrum ad odium proximi contumeliosa verba commoveant, nulla periturarum rerum damna perturbent. Si enim fixa mente mansura damna pertimescitis, damna rerum transeuntium gravia non putatis; 1618 si aeternae retributionis gloriam conspicitis, de temporali injuria non doletis. Tolerate ergo adversarios vestros, sed ut fratres diligite quos toleratis. Aeterna praemia pro damnis temporalibus quaerite. Nec quisquam vestrum suis se viribus hanc implere posse confidat, sed obtinete precibus ut ipse hanc qui imperat praestet. 1619 Et scimus quia petentes libenter audit, quando hoc petitur largiri quod jubet. Cum continue pulsatur in prece, concite opitulatur in tentatione, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen. HOMILIA XXXVI. Habita ad populum in basilica beatorum apostolorum Philippi et Jacobi, Dominica secunda post Pentecosten.

2. Contemptas enim illas delicias ad memoriae nostrae oculos revocat, easque nobis proponit; in promissione torporem excutit, atque ut fastidium nostrum repellere debeamus invitat. Ait namque: Homo quidum fecit caenam magnam, et vocavit multos. Quis est iste homo, nisi ille de quo per Prophetam dicitur: Et homo est, et quis cognovit eum? (Jerem. XVII, 9.) Qui fecit coenam magnam, quia satietatem nobis dulcedinis internae praeparavit. Qui vocavit multos, sed pauci veniunt, quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subjecti sunt, aeterno ejus convivio male vivendo contradicunt. Sequitur: Misit autem servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent. Quid hora coenae, nisi finis est mundi? In quo nimirum nos sumus, sicut jam dudum Paulus testatur, dicens: Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11). Si ergo jam hora coenae est cum vocamur, tanto minus nos debemus excusare convivio Dei, 1620 quanto propinquasse jam cernimus finem saeculi. Quo enim pensamus quia nihil est quod restat, eo debemus pertimescere ne tempus gratiae quod praesto est pereat. Idcirco autem hoc convivium Dei non prandium, sed coena vocatur, quia post prandium coena restat, post coenam vero convivium nullum restat. Et quia aeternum Dei convivium nobis in extremo praeparabitur, rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum, qui a patrefamilias ad invitandum mittitur, nisi praedicatorum ordo designatur? De quo videlicet ordine quamvis adhuc indigni existimus, quamvis peccatorum nostrorum pondere gravamur, et nos tamen in istis diebus sumus, et cum de aedificatione vestra aliquid vobis loquor, hoc est quod ago, servus enim sum summi patrisfamilias. Cum vos admoneo ad contemptum saeculi, invitare vos venio ad coenam Dei. Nemo me propter me hoc in loco despiciat. Et si ad invitandum nequaquam dignus appareo, sed tamen magnae sunt deliciae quas promitto. Saepe, fratres mei, solet evenire quod dico, ut persona potens famulum habeat despectum; cumque per eum suis forte vel extraneis aliquod responsum mandat, non despicitur persona loquentis servi, quia servatur in corde reverentia mittentis domini. Nec pensant qui audiunt per quem, sed quid vel a quo audiant. Ita ergo, fratres, ita vos agite, et si nos forsitan digne despicitis, in mente tamen vestra vocantis Domini reverentiam servate. Convivae fieri summi patrisfamilias libenter obedite. Corda vestra discutite, atque ex eis mortale fastidium pellite. Ad repellendum namque fastidium vestrum jam parata sunt omnia. Sed si adhuc carnales estis, fortasse epulas carnales inquiritis. Ecce ipsae carnales epulae in spiritale vobis alimentum conversae sunt. Ad abstergendum namque mentis vestrae fastidium in coena Domini ille vobis singularis agnus est occisus. 3. Sed quid agimus, qui hoc quod subjungitur adhuc fieri a multis videmus? Et coeperunt omnes simul excusare. Offert Deus quod rogari debuit; non rogatus dare vult quod vix sperari poterat quia dignaretur largiri postulatus, contemnitur; paratas vero delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. Ponamus ante oculos mentis minima, ut possimus digne pensare majora. Si quispiam potens ad invitandum quemlibet pauperem mitteret, quid, fratres, rogo, quid pauper ille faceret, nisi de eadem sua invitatione gauderet, responsum humile redderet, vestem mutaret, ire quantocius festinaret, ne prior se ad potentis convivium alter occurreret? Homo ergo dives invitat, et pauper occurrere festinat; ad Dei invitamur convivium, et excusamus. Sed ecce inter haec aestimare possum quid sibi corda vestra respondeant. Occultis enim fortasse sibimet cogitationibus dicunt: Excusare nolumus, ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur. 4. Loquentes vobis talia mentes vestrae verum dicunt, si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritalibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium 1621 causa subjungitur, cum protinus subinfertur: Primus dixit: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum. Quid per villam nisi terrena substantia designatur? Exiit ergo videre villam qui sola exteriora cogitat propter substantiam. Alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Quid in quinque jugis boum nisi quinque corporis sensus accipimus? Qui recte quoque juga vocati sunt, quia in utroque sexu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia interna comprehendere nesciunt, sed sola exteriora cognoscunt, et, deserentes intima, ea quae extra sunt tangunt, recte per eos curiositas designatur. Quae dum alienam quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens, studet exteriora cogitare. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei sua intima abscondit, ut aliena sciens, se nesciat, et curiosi animus quanto peritus fuerit alieni meriti, tanto fiat ignarus sui. Propter hoc namque et de eisdem quinque jugis boum dicitur: Eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Ipsa enim excusantis verba a vitii sui significatione non discrepant dum dicit: Eo probare illa, quia videlicet aliquando pertinere probatio ad curiositatem solet. Sed notandum est quod et is qui propter villam et is qui propter probanda juga boum a coena sui invitatoris excusat, humilitatis verba permiscet, dicens: Rogo te, habe me excusatum. Dum enim dicit Rogo te, et tamen venire contemnit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. Et ecce haec dijudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae dijudicat agere desistit. Nam dum cuilibet perverse agenti dicimus Convertere, Deum sequere, mundum relinque, ubi hunc nisi ad Dominicam coenam vocamus? Sed cum respondet: Ora pro me, quia peccator sum, hoc facere non possum, quid aliud agit, nisi et rogat et excusat? Dicens namque: Peccator sum, humilitatem insinuat; subjungens autem: Converti non possum, superbiam demonstrat.

Rogando ergo excusat, qui et humilitatem superinducit in voce, et superbiam exercet in actione. 5. Alius autem dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem nisi voluptas carnis accipitur? Nam quamvis bonum sit conjugium, atque ad propagandam sobolem providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis, et idcirco per rem justam significari potest non incongrue res injusta. Ad coenam ergo vos aeterni convivii summus paterfamilias invitat; sed dum alius avaritiae, alius curiositati, alius voluptati carnis est deditus, nimirum reprobi simul omnes excusant. Dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnalis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat. 6. Sequitur: Reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Ecce qui terrenae substantiae 1622 plus justo incubat, venire ad dominicam coenam recusat; qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit; qui carnalibus desideriis inservit, spiritalis convivii epulas respuit. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? Quia, juxta Pauli vocem, Infirma mundi eligit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Sed notandum est quomodo describantur qui ad coenam vocantur, et veniunt, pauperes ac debiles. Pauperes et debiles dicuntur, qui judicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt. Caeci vero sunt, qui nullum ingenii lumen habent. Claudi quoque sunt, qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque peccatores sunt qui invitantur et veniunt. Sed peccatores superbi respuuntur, ut peccatores humiles eligantur. 7. Hos itaque elegit Deus quos despicit mundus, quia plerumque ipsa despectio hominem revocat ad semetipsum. Is enim qui patrem reliquit, et partem substantiae quam perceperat prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? (Luc. XV, 17.) Longe quippe a se discesserat quando peccabat. Et si non esurisset, in semetipsum minime rediisset, quia postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritalibus amisit. Pauperes ergo et debiles, caeci et claudi vocantur, et veniunt, quia infirmi quique, atque in hoc mundo despecti, plerumque tanto celerius vocem Dei audiunt, quanto et in hoc mundo non habent ubi delectentur. Quod bene Amalecitarum puer ille Aegyptius designat (I Reg. XXX, 11, seq.), qui Amalecitis praedantibus atque currentibus aeger remansit in via, et fame sitique aruit. Quem tamen David invenit, ei cibum potumque praebuit; qui illico convalescens dux David factus est. Convivantes Amalecitas reperit, et eos qui se debilem reliquerant cum magna fortitudine prostravit. Amalecita quippe populus lambens vocatur. Et quid per lambentem populum, nisi mentes saecularium designantur? Quae terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur. Quasi enim populus lambens praedam facit, dum terrena diligentes lucra de alienis damnis exaggerant. Sed puer Aegyptius aeger in via relinquitur, quia peccator quisque dum infirmari ab hujus mundi statu coeperit, mox saecularibus mentibus in despectum venit. Quem tamen David invenit, eique cibum et potum praebet, quia manu fortis Dominus abjecta mundi non despicit, et plerumque eos qui, sequi mundum minime valentes, quasi in via remanent ad amoris sui gratiam convertit, eisque verbi sui cibum potumque porrigit; et quasi duces sibi in via eligit, dum suos etiam praedicatores facit. Dum enim Christum peccatorum cordibus inferunt, quasi David super hostes ducunt. Qui convivantes Amalecitas velut David gladio feriunt, quia 1623 superbos quosque qui se in mundo despexerant Domini virtute prosternunt. Puer ergo Aegyptius qui in via remanserat Amalecitas interficit, quia plerumque ipsi mentes saecularium praedicando superant, qui prius cum saecularibus in hoc mundo currere non valebant. 8. Sed, deductis ad coenam pauperibus, quid puer subjungat audiamus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Multi tales ad coenam dominicam ex Judaea collecti sunt, sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit locum superni convivii non implevit. Intravit jam frequentia Judaeorum, sed adhuc locus vacat in regno, ubi suscipi debeat numerositas gentium. Unde et eidem servo dicitur: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam quosdam Dominus invitat, illum videlicet populum designat qui tenere legem sub urbana conversatione noverat; cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est gentilem, quaerit, de cujus significatione per Psalmistam dicitur: Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem Domini, quoniam venit (Psal. XCV, 13). Ligna enim silvae gentes vocatae sunt, quia in infidelitate sua tortae et infructuosae semper fuerunt. Qui ergo ex illo agresti usu conversi sunt, ad coenam dominicam quasi ex sepibus venerunt. 9. Notandum vero est quod in hac invitatione tertia non dicitur Invita, sed Compelle intrare. Alii enim vocantur, et venire contemnunt; alii vocantur et veniunt; alii autem nequaquam dicitur quia vocantur, sed compelluntur ut intrent. Vocantur et venire contemnunt qui donum quidem intellectus accipiunt, sed eumdem intellectum operibus non sequuntur; vocantur et veniunt qui acceptam intellectus gratiam operando perficiunt; quidam vero sic vocantur, ut etiam compellantur. Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt; vident quae agere debeant, sed haec ex desiderio non sequuntur.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIV, 16-24.

In illo tempore, dixit Jesus Pharisaeis similitudinem hanc: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Et misit servum suum hora caenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Et coeperunt omnes simul excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam; rogo te, habe me excusatum. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum. Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, et caecos et claudos introduc huc. Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait Dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam. 1618 1. Hoc distare, fratres charissimi, inter delicias corporis et cordis solet, quod corporales deliciae cum non habentur grave in se desiderium accendunt, cum vero habitae eduntur comedentem protinus in fastidium per satietatem vertunt. At contra spiritales deliciae cum non habentur in fastidio sunt, cum vero habentur in desiderio; tantoque a comedente amplius esuriuntur, quanto et ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet: in istis appetitus vilis est, et experientia magis placet. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat; in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spiritales deliciae desiderium in mente, dum satiant, quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur. Et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat quod ignorat? Proinde Psalmista nos admonet, dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Ac si aperte dicat: Suavitatem ejus non cognoscitis, si hanc minime gustatis. Sed cibum vitae ex palato cordis tangite, ut probantes ejus dulcedinem amare valeatis. Has autem homo delicias tunc amisit, cum in paradiso peccavit (Genes. III, 6); extra exiit, cum os a cibo aeternae dulcedinis clausit. Unde nos quoque nati in hujus peregrinationis aerumna, huc fastidiosi jam venimus, 1619 nec scimus quid desiderare debeamus; tantoque se amplius fastidii nostri morbus exaggerat, quanto magis ab esu illius dulcedinis animus elongat; et eo jam internas delicias non appetit, quo eas comedere diu longeque desuevit. Fastidio ergo nostro tabescimus, et longa inediae peste fatigamur. Et quia gustare intus nolumus paratam dulcedinem, amamus foris miseri famem nostram. Sed superna nos pietas nec deserentes se deserit.

Tous les livres