De sacramentis christianae fidei (page 2)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAP. VII. Quae mala fuerunt in originali peccato. CAP. VIII. Quod mulier delectatione promissionis persuasioni assensum dedit. CAP. IX. De duobus generibus tentationum. CAP. X. Utrum plus peccavit Adam an Eva. CAP. XI. De appetitu justi et appetitu commodi. CAP. XII. Utrum homo volens an nolens appetitum justi perdidit. CAP. XIII. Quod justitiae sit mensura. CAP. XIV. De mensura inferioris boni. CAP. XV. De mensura boni superioris. CAP. XVI. Quid malum fuit in homine. CAP. XVII. Quod homo, quia in appetitu justi peccavit, in appetitu commodi punitus est.

CAP. XVIII. Quare inferior appetitus mensuram non tenet. CAP. XIX. Quod spiritui carnis cura injuncta est. CAP. XX. Quod necessitas concupiscendi non excusat, quia voluntate venit. CAP. XXI. Quod commodum et ordinatum appetendum sit. CAP. XXII. Quod nihil appetitur nisi commodum. CAP. XXIII. Quomodo necessitas ex voluntate venit. CAP. XXIV. Quid generati trahimus et quid regenerati amittimus. CAP. XXV. De originali peccato. CAP. XXVI. Quot modis dicatur originale peccatum.

CAP. XXVII. Quod primo homini actuale hoc nobis originale. CAP. XXVIII. Quid sit originale peccatum. CAP. XXIX. Quomodo originale peccatum a patribus in filios transeat. CAP. XXX. Quod anima non sit extraduce. CAP. XXXI. Quomodo per carnem peccatum transit ad animam. CAP. XXXII. Quomodo ignorantia vitium sit. CAP. XXXIII. Quod angeli facti sunt, ut ab intus erudirentur, homines a foris. CAP. XXXIV. Unde concupiscentia nascitur, et unde ignorantia.

particeps fiat. CAP. XXXVI. Ratio quorumdam de animabus incorporandis. CAP. XXXVII. Quomodo a patribus justis, peccatores filii nascuntur. CAP. XXXVIII. Utrum omnia peccata praecedentium patrum ad filios transeant. CAP. I. De eo quod tria sunt consideranda circa reparationem hominis. CAP. II. De quinque locis. CAP. III. Quomodo dispositus est homo ad poenitentiam. CAP. IV. De causa hominis adversus Deum et diabolum.

CAP. V. De discretione judiciorum. CAP. VI. Cur Deus homo. CAP. VII. Quid ad nos pertinuit passio Christi. CAP. VIII. De justitia potestatis et aequitatis. CAP. IX. De justitia patiente et cogente. CAP. X. Quod aliter Deus redemisse potuisset hominem si voluisset. CAP. XI. Qua ratione instituta sunt sacramenta. CAP. XII. De tempore institutionis sacramentorum. CAP. XIII. De institutione conjugii ante peccatum. CAP. I. Quatuor esse consideranda in institutione sacramentorum. CAP. II. Quid sit sacramentum. CAP. III. Quare instituta sint sacramenta.

CAP. IV. De distinctione trium operum et trium operantium. CAP. V. Institutionem sacramentorum quantum ad Deum dispensationis esse; quantum ad hominem necessitatis. CAP. VI. De materia sacramentorum. CAP. VII. Quot sunt genera sacramentorum. CAP. VIII. De tribus quae necessaria sunt ad salutem. CAP. I. De fide septem esse inquirenda. CAP. II. Quid sit fides. CAP. III. Quae sint in quibus fides constat. CAP. IV. De incremento fidei. CAP. V. De his quae ad fidem pertinent.

CAPITULA UNDECIMAE PARTIS. CAP. V. Prima differentia; secunda differentia;

CAP. VI. Utrum secundum mutationes temporum mutata sit fides. CAP. VII. Quid sit quo nihil minus unquam fides habere potuit. CAP. VIII. Recapitulatio supradictorum. CAP. IX. De sacramento fidei et virtute. CAP. I. De sacramentis naturalis legis. CAP. II. De prima differentia praecedentium et subsequentium sacramentorum. CAP. III. Alia differentia. CAP. IV. Quod homo a Deo institutus est ad decimas offerendas.

tertia differentia. CAP. VI. Quare prima mutata sunt per secunda. CAP. VII. De tribus generibus operum. CAP. I. De unione populi fidelis. CAP. II. De circumcisione. CAP. III. De praeparatione legis. CAP. IV. De sacramentis scriptae legis. CAP. V. De immobilibus praeceptis. CAP. VI. De tribus praeceptis primae tabulae CAP. VII. De aliis septem secundae tabulae. CAP. VIII. De ordine praeceptorum Dei. CAP. IX. De mobilibus et superadditis praeceptis. CAP. X. Quod tria sunt genera sacramentorum in lege.

LIBRI PRIORIS DE SACRAMENTIS PROLOGUS Quare lectionem mutaverit.

Cum igitur de prima eruditione sacri eloquii quae in Historica constat lectione, compendiosum volumen prius dictassem, hoc nunc ad secundam eruditionem (quae in allegoria est) introducendis praeparavi; in quo, si fundamento quodam cognitionis fidei animum stabiliant, ut caetera quae vel legendo vel audiendo superaedificare potuerint, inconcussa permaneant. Hanc enim quasi brevem quamdam summam omnium in unam seriem compegi, ut animus aliquid certum haberet, cui intentionem affigere et conformare valeret, ne per varia Scripturarum volumina et lectionum divortia sine ordine et directione raperetur.

Quisquis ad divinarum Scripturarum lectionem erudiendus accedit, primum considerare debet quae sit materia, circa quam versatur earum tractatio; quia, si rerum illarum de quibus scriptura facta est notitiam habuerit, facilius postmodum dictorum ejus veritatem sive profunditatem perspiciet.

Materia divinarum Scripturarum omnium, sunt opera restaurationis humanae. Duo enim sunt opera in quibus universa continentur quae facta sunt. Primum est opus conditionis. Secundum est opus restaurationis. Opus conditionis est quo factum est, ut essent quae non erant. Opus restaurationis est quo factum est ut melius essent quae perierant.

Ergo opus conditionis est creatio mundi cum omnibus elementis suis. Opus restaurationis est incarnatio Verbi cum omnibus sacramentis suis; sive iis quae praecesserunt ab initio saeculi, sive iis quae subsequuntur usque ad finem mundi. Verbum enim incarnatum rex noster est, qui in hunc mundum venit cum diabolo pugnaturus; et omnes sancti qui ante ejus adventum fuerunt, quasi milites sunt ante faciem regis praecedentes; et qui postea venerunt et venient usque ad finem mundi milites sunt regem suum subsequentes. Et ipse rex medius est in exercitu suo; hinc inde vallatus incedens et stipatus agminibus suis. Et licet in hac tanta multitudine diversae armorum species in sacramentis et observationibus

praecedentium et subsequentium populorum appareant, omnes tamen uni regi militare et unum vexillum sequi probantur, et hostem unum persequi et una victoria coronari. In his omnibus opera restaurationis considerantur; in quibus divinarum Scripturarum tota vertatur intentio. Mundanae sive saeculares scripturae materiam habent opera conditionis. Divina Scriptura materiam habet opera restaurationis. Propterea tanto excellentior omnibus scripturis jure creditur, quanto dignior est et sublimior materia in qua ejus consideratio tractatio quae versatur. Nam opera restaurationis

multo digniora sunt operibus conditionis; quia illa ad servitutem facta sunt, ut stanti homini subessent; haec ad salutem, ut lapsum erigerent. Propterea illa quasi modicum aliquid sex diebus perfecta sunt; haec vero non nisi aetatibus sex compleri possunt. Tamen sex contra sex e diverso ponuntur, ut idem reparator qui creator demonstretur.

CAP. III. Quomodo divina Scriptura per opera conditionis descendit ad narranda opera restaurationis.

Quamvis autem principalis materia divinae Scripturae sint opera restaurationis; tamen, ut competentius ad ea tractanda accedat, primum in ipso capite narrationis suae breviter secundum fidem rerum

gestarum exordium et constitutionem narrat operum conditionis. Non enim convenienter ostendere posset qualiter homo reparatus sit, nisi prius demonstraret qualiter sit lapsus; neque vero lapsum ejus convenienter ostendere, nisi prius qualiter a Deo institutus fuerit explicaret. Ad ostendendam autem primam institutionem hominis oportuit, ut totius mundi conditio ac creatio panderetur; quia propter hominem factus est mundus. Spiritus quidem propter Deum, corpus propter spiritum; mundus propter corpus humanum, ut spiritus Deo subjiceretur, spiritui corpus et corpori mundus. Hoc igitur ordine Scriptura sacra primum creationem mundi describit, qui propter hominem factus est; deinde commemorat qualiter homo factus in via

justitiae et disciplinae dispositus est; postea, qualiter homo lapsus est; novissime quemadmodum est reparatus. Primum ergo describit materiam in eo quod factus est et dispositus; deinde miseriam in culpa et poena; deinde reparationem et misericordiam in cognitione veritatis et amore virtutis; demum patriam et gaudium beatitudinis.

CAP. IV. Quod tripliciter tractat de materia sua eloquium sacrum.

De hac autem materia tractat divina Scriptura secundum triplicem intelligentiam: hoc est historiam,

allegoriam, tropologiam. Historia est rerum gestarum narratio, quae in prima significatione litterae continetur; allegoria est cum per id quod factum dicitur, aliquid aliud factum sive in praeterito sive in praesenti, sive in futuro significatur; tropologia est cum per id quod factum dicitur, aliquid faciendum esse significatur.

CAP. V. Quod in sacro eloquio non solae voces sed et res significare habent.

Unde apparet quantum divina Scriptura caeteris omnibus scripturis non solum in materia sua, sed etiam in modo tractandi, subtilitate et profunditate praecellat; cum in caeteris quidem scripturis solae voces significare inveniantur; in hac autem non solum voces, sed etiam res significativae sint. Sicut igitur

in eo sensu qui inter voces et res versatur necessaria est cognitio vocum, sic in illo qui inter res et facta vel facienda mystica constat, necessaria est cognitio rerum. Cognitio autem vocum in duobus consideratur; in pronuntiatione videlicet et significatione. Ad solam pronuntiationem pertinet grammatica, ad solam significationem pertinet dialectica; ad pronuntiationem simul et significationem pertinet rhetorica. Cognitio rerum circa duo versatur, id est formam et naturam. Forma est in exteriori dispositione; natura in interiori qualitate. Forma rerum aut in numero consideratur ad quem pertinet arithmetica; aut in proportione ad quam pertinet musica; aut in dimensione ad quam pertinet geometria;

aut in motu ad quem pertinet astronomia. Ad interiorem vero rerum naturam physica spectat.

Ex quo constat quod omnes artes naturales divinae scientiae famulantur; et inferior sapientia recte ordinata ad superiorem conducit. Sub eo igitur sensu qui est in significatione vocum ad res, continetur historia; cui famulantur tres scientiae sicut dictum est, id est grammatica, dialectica, rhetorica. Sub eo autem sensu qui est in significatione rerum ad facta mystica, continetur allegoria. Et sub eo sensu qui est in significatione rerum ad facienda mystica, continetur tropologia; et his duobus famulantur arithmetica,

musica, geometria, astronomia et physica. Super haec ante omnia divinum illud est ad quod ducit divina Scriptura sive in allegoria, sive in tropologia: quorum alterum (quod in allegoria est) rectam fidem, alterum (quod in tropologia est) informat bonam operationem: in quibus constat cognitio veritatis et amor virtutis: et haec est vera reparatio hominis.

Postquam demonstravimus quae sit materia divinarum Scripturarum et qualiter de subjecta sibi materia tractent in triplici sensu, historiae, allegoriae, tropologiae, nunc ostendere convenit in quibus libris ea quae jure divinitatis nomine censetur, scriptura consistat. Duo sunt Testamenta quae omne

Tous les livres