De sacramentis christianae fidei (page 3)
divinarum Scripturarum corpus concludunt: Vetus scilicet et Novum. Utrumque tribus ordinibus distinguitur. Vetus Testamentum continet legem, prophetas, hagiographos, quod interpretatum sonat sanctos scriptores vel sancta scribentes. In lege continentur quinque volumina; scilicet Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Genesis autem a generatione dicitur; Exodus ab exitu; Leviticus a levitis. Liber numeri, quia in eo numerantur filii Israel. Deuteronomium secunda lex, Hebraice autem , bresith, hellesmoth, vagetra, vegedaber, adabarim: In ordine prophetarum octo sunt volumina. Primus liber Josue, qui et Jesu Nave, et Josue Bennun, id est filius Nun; secundus liber Judicum, qui dicitur
Sopthim; tertius liber Samuelis, qui est primus et secundus Regum; quartus Malachim quod interpretatur regum, qui est tertius et quartus Regum; quintus Isaias; sextus Jeremias; septimus Ezechiel; octavus liber duodecim prophetarum qui dicitur , thareasra. Hi prophetici dicuntur eo quod prophetarum sunt, etiamsi non omnes prophetiae sint. Propheta autem tribus modis dicitur: officio, gratia, missione. Vulgo autem usitato vocabulo magis prophetae vocantur, qui vel officio vel aperta missione prophetae sunt; sicut in hoc loco. Secundum quam acceptionem David et Daniel et caeteri complures, prophetae non dicuntur, sed hagiographi. In ordine hagiographorum novem volumina continentur. Primum Job; secundum liber Psalmorum; tertium
Proverbia Salomonis quae Graece parabolae, Hebraice , masloth, dicuntur; quartum Ecclesiastes, qui Hebraice , coeleth, Latine concionator interpretatur; quintum , syra syrim, id est Cantica canticorum; sextum Daniel; septimum Paralipomenon, quod Latine sonat verba dierum, Hebraice , dabreniamin, dicitur; octavum Esdras; nonum Esther. Qui omnes, id est quinque octo novem: similiter faciunt viginti duos quot litteras etiam alphabetum continet Hebraicum, ut totidem libris erudiatur vita justorum ad salutem, quot litteris lingua discentium ad eloquentiam instruitur. Sunt praeterea in Veteri Testamento alii quidam libri qui leguntur quidem, sed in corpore
textus vel in canone auctoritatis non scribuntur. Ut est liber Tobiae et Judith, et Machabaeorum et qui inscribitur liber Sapientiae Salomonis et Ecclesiasticus. Novum Testamentum continet Evangelia, apostolos, Patres. Evangelia quatuor sunt: Matthaei, Marci, Lucae, Joannis. Apostolica volumina similiter quatuor: Actus apostolorum; Epistolae Pauli; Canonicae Epistolae, Apocalypsis: qui juncti cum superioribus viginti duobus Veteris Testamenti, triginta complent, in quibus corpus divinae paginae consummatur. Scriptura Patrum in corpore textus non computantur; quia non aliud adjiciunt, sed idipsum quod in supradictis continetur explanando et latius manifestiusque tractando extendunt.
Arduum profecto opus et laboriosum crebra vestra praecatione flexus aggredior; universam divinarum Scripturarum seriem non solum restringendo ad compendium redigere, sed exponendo quoque profunditatis ejus arcana in lucem evocare. Cujus quidem operis inchoationem prompta devotione offero, spe consummationem promitto.
CAP. I. Unum esse principium a quo facta sunt omnia de nihilo.
In principio creavit Deus coelum et terram . Quod creatum est de nihilo factum est. Nam quod de aliquo factum est, factum quidem est sed creatum non est; quia de nihilo factum non est. Fecit ergo Deus coelum et terram; nec solum fecit sed creavit, hoc est de nihilo fecit. Philosophi gentilium
tria quaedam rerum principia sine principio posuerunt: opificem, materiam et formam; profitentes ea quae facta sunt omnia ex materia quidem in formam per opificem esse producta. Sed isti factorem solum non creatorem Deum professi sunt. Fides autem vera unum solummodum primum principium confitetur quod semper erat; et per ipsum solum factum est ut esset quod aliquando non erat. Cujus ineffabilis omnipotentiae virtus, sicut non potuit aliud praeter se habere coaeternum, quo in faciendo juvaretur; ita ipsi cum voluit suberat, ut quod voluit et quando et quantum voluit de nihilo crearetur. Omnia ergo quae facta sunt, Deus non solum ex materia fecit, sed materiam omnium ipse de nihilo creavit.
Sed non parva quaestio est utrum ea quae facta sunt, simul in materia et forma adesse prodierint, an prius per materiam quidem essentialiter condita sint, postmodum formata. Scio quosdam sanctorum Patrum, qui ante vos verbi Dei arcana excellenter scrutati sunt, quasi adversa quaedam super hac inquisitione scripta reliquisse. Aliis quidem asserentibus omnia simul in materia et forma creata fuisse; aliis autem hoc magis probantibus, ut corporea quidem omnia quae facta sunt, prius simul et semel materialiter condita: postmodum vero per intervalla sex dierum in formam disposita fuisse credantur. Ego puto viros sapientiae in rebus tam obscuris et dubiis atque a sensu nostro remotis, nec temere
asseruisse quod nescierint; neque in his quae asseruerunt praesertim tanta diligentia prolatis, errare potuisse. Illud magis crediderim, sub assertionis forma inquisitionis studium aliquando fuisse. Qui sic dicta sanctorum pie interpretari voluerint, nec
falsa credendo in errorem incidunt, nec vera reprehendendo elationem. Nos ergo in neutram partem praecipiti assertione declinantes, id cui noster sensus interim magis accedit (quantum capere possumus) aperimus. Qui Deum omnia simul in materia et forma fecisse contendunt, propterea fortassis suam assertionem justam esse arbitrantur, quod omnipotentiae Creatoris indignum videatur (ad humanae imbecillitatis similitudinem) suum opus per intervalla temporum ad perfectionem promovere, quodque etiam quaedam Scripturarum loca, quodammodo idem asserentia inveniuntur. Ut est illud: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul . Ipsa quoque Geneseos scriptura (unde prima ad nos hujus rei manavit agnitio) sic ambigue de operatione
sex dierum loquitur, ut saepenumero omnia potius simul facta fuisse probare videatur. Propter has igitur et hujusmodi rationes aiunt credendum esse mysticam illam in Genesi sex dierum distributionem, rei autem veritate omnem creaturam ab ipso temporis exordio quo esse coepit, talem coepisse talique forma, qualem nunc videtur habere, quantum id ad universitatis dispositionem pertinet.
CAP. III. Ratio quare voluit Deus per temporum intervalla opera sua ad completionem perducere; et prius esse facere quam pulchrum esse.
Nobis autem videtur (excepto eo quod nihil in hac re temere diffinire volumus) omnipotentiae Creatoris in nullo derogari, si per intervalla temporis opus
suum ad consummationem perduxisse dicitur; ita ut tamen indubitanter etiam aliter facere potuisse (si ratio omnipotentis voluntatis ejus expotulasset) credatur. Omnipotens etenim Deus (cujus voluntas sua bonitate nunquam privari potest) sicut propter rationalem creaturam caetera omnia fecit, ita etiam in eis omnibus faciendis illum praecipue modum servare debuit, qui ipsius rationalis creaturae commoditati ac causae magis congruus fuit. Hic autem ille erat in quo eidem creaturae rationali, scilicet non solum obsequium, sed etiam exemplum pararetur, id est in quo illa acciperet non solum id quo ad obsequium indiguit, sed per illud etiam quod accipit agnosceret id quod fuit. Propterea in caeteris rebus prius informis materies facta est ac deinde formata,
ut eo ipso demonstraretur quod ab illo prius non existentia accepissent essentiam, sine quo modo formam et ordinem non poterant habere confusa. Eodem modo ipsa rationalis creatura per id quod foris fiebat, in se cognosceret, et ab illo esse quod
erat, atque ab illo expetendum esse quod futura erat, quatenus et pro eo quod acceperat in gratiarum actionem exsurgeret et in id quod acceptura erat obtinendum in ipsum affectum dilectionis dilataret. Nam et ipsa rationalis creatura quodam suo modo prius informis facta est, postmodum per conversionem ad Creatorem suum formanda; et idcirco foris prius ei demonstrata est informis materia, postea formata, ut quanta foret inter esse et pulchrum esse distantia discerneret. Ac per hoc admonita est ne contenta esset eo quod per conditionem a Creatore esse acceperat, donec et pulchrum esse atque beatum esse adipisceretur, quod per amoris conversionem a Creatore acceptura erat. Quod si quis quaerat quae rationalis creatura jam tunc in ipso
mundi primordio exstiterit cui hoc exemplum proponi debuisset, facile respondetur jam tunc creatos fuisse angelos qui hoc facto admonerentur seipsos agnoscere, et usque in finem homines futuros, quod licet hoc quando factum est non viderint, tamen per Scripturas edocti, factum esse omnino jam nescire non possint. Si cui haec quam proposuimus ratio minus sufficiens videbitur ad comprobandam nostram existimationem de rerum creatione, concedimus salva pace, ut vel aliam ad idem evidentius comprobandum meliorem atque subtiliorem exquirat; aut si hujus partis assertio illi non placet, alteram prout libet assumat. Nos autem secundum propositum coepti nostri rem ordine prosequemur.
Restat enim ut si prius materiam rerum informem creatam fuisse asserimus, utrum ne aliquid sine forma existere potuerit, qualemve essentiam ante formam inditam habuisse credendum sit, ostendamus. Et ut breviter quod super hoc sentiendum mihi videtur aperiam, certe non puto primam illam rerum omnium materiam taliter informem fuisse, ut nullam omnino formam habuerit; quia nec aliquid tale existere posse, omnino quod aliquid esse habeat et non aliquam formam crediderim. Ita tamen non absurde informem eam appellari posse, quod in confusione et permistione quadam subsistens,
nondum hanc in qua nunc cernitur, pulchram aptamque dispositionem et formam coeperit. Ergo ante formam facta est materia, tamen in forma. In forma confusionis, ante formam dispositionis. In prima forma confusionis prius materialiter omnia corporalia simul et semel creata sunt; in secunda forma dispositionis postmodum per sex dierum intervalla ordinata.
CAP. V. Simul creata fuisse omnia, id est visibilia et invisibilia.
Sed nec illud, quantum opinor, absurdum erit, si credimus unum et idem prorsus momentum temporis fuisse quo in principio simul creata sit et rerum visibilium corporaliumque materia, et invisibilium in angelica natura essentia; et hoc esse quod Scriptura
refert omnia simul creata fuisse sicut supra diximus: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul , quia eodem momento simul et visibilium materia essentialiter creata est et invisibilium natura; nihilque postea factum cujus in ipso primordio aut materia ut in corporibus aut similitudo ut in spiritibus non praecesserit. Nam etsi novae adhuc quotidie creantur animae, nova tamen creatura non fit; quia in angelicis spiritibus jam tunc quando creabantur ejus similitudo praecessit. Duo autem nunc nobis discutienda occurrunt: primum, illa primae conditionis forma informis qualis fuerit; secundum, qualiter ex illa informitate ad hanc quam nunc habet formam producta sit.
CAP. VI. De prima informitate rerum omnium qualis fuit, et quandiu mundus in illa permansit.
Quantum conjicere potui ex iis quae in Scripturis de hac re sive manifeste sive obscure reperi secundum rei gestae veritatem expressa, prima illa rerum omnium moles quando creata est, ibidem tunc adesse prodiit, ubi nunc formata subsistit. Eratque terrenum hoc elementum medio eodemque imo loco subsidens (caeteris in una confusione permistis) forma meliore praeditum; sed iisdem circumquaque in modum cujusdam nebulae oppansis ita involutum ut apparere non posset quod fuit. Illa vero tria in una, sicut dictum est, adhuc confusione permista sive potius in una permistione confusa, circumquaque suspensa, eousque in altum porrigebantur quousque
nunc summum corporeae creaturae pertingit. Totumque hoc spatium quod a superficie terrae medio jacentis loco usque ad extremum supremumque ambitus coeli limitem patet, illa nebula et caligine replebatur. Et quod nunc sunt alvei sive trachones aquarum, jam tunc in ipso nascentis mundi exordio in terrae corpore futura aquis receptacula parata erant. In quibus etiam magna illa abyssus (de qua omnium fluenta aquarum producenda sive derivanda fuerant) patulo adhuc hiatu vacuoque horrendum in praeceps inane praeferebat. Cui quidem desuper tenebrosae illius caliginis qua tota tunc terrae superficies obvoluta erat nebula tendebatur; quas, ut ergo arbitror, tenebras, Scriptura cum coelum et terra crearentur super faciem abyssi fuisse testatur. Talis
mundi facies in principio priusquam formam reciperet aut dispositionem, per Scripturam significatur cum dicitur: In principio creavit Deus coelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua ; sive, ut alia translatio habet, « incomposita, » et tenebrae erant super faciem abyssi . Per coelum namque et terram, materiam illam omnium coelestium terrestriumque, hoc loco significari puto, de qua postea succedenter in forma facta sunt quae in ipsa prius per essentiam simul creata fuerunt. Ibi namque terra erat ipsum terrae elementum, et coelum mobile erat illa et levis confusio reliquorum trium quae in circuitu medio jacentis terrae suspensa ferebatur; et his duobus omnium corporum coelestium sive terrestrium formandorum materia continebatur.
Deinde sequitur Scriptura et dicit: Et tenebrae erant super faciem abyssi. Duo superius proposuerat; videlicet coelum et terram. Modo quaedam alia duo subjungit scilicet tenebras et abyssum; alterum, id est abyssum in terra, alterum, id est tenebras in eo quod coelum vocaverat, significans intelligendum. Propterea namque super faciem abyssi tenebrae erant; quia abyssus subtus erat, et desuper caligo tenebrosa erat. Neque abyssus tenebrae erat, quia lumen futura non erat; sed desuper faciem abyssi tenebrarum locus fuit. in eo scilicet elemento unde lumen postea venire debuit. Neque enim nisi in lucis loco, tenebrae esse potuerunt; propterea tenebrae erant super faciem abyssi. Et spiritus Domini ferebatur super aquas . Subito
aquas nominat, cum prius in rerum creatione de sola terra et coelo mentionem fecisset. Sed non propterea aquas increatas esse credendum est, quia in creatione rerum aquarum nomen positum non est; quia ipsum coelum ipsae sunt tenebrae, ipsae et aquae. Coelum propter levitatem; tenebrae propter lucis privationem; aquae propter motum et fluctuationem. Nam si abyssus in terra erat et tenebrae erant super faciem abyssi; ergo tenebrae erant super terram. Sed quid erat super terram? Duo in principio posita sunt coelum et terra. Quid horum putas subtus, aut quod supra fuisse dicemus? Aut terra supra et coelum subtus; aut terra subtus et coelum supra? Sed nunquid credendum est prima illa conditione rerum coelum subter creatum fuisse; et postea in
formatione supra dispositum? Fortassis quia prius Scriptura nominavit coelum quam terram, propterea coelum quasi fundamentum subtus creatum fuisse quis dicat. Ego aut non ordinis sed dignitatis causa sic positum reor; et quia etiam sermo sequens de elemento terrae quasi de proximo (et ob hoc posterius nominato) habendus fuit, ideo et prius coelum et postea terra nominari debuit. Sed neque ipsa conditorum natura alium positionis aut locationis ordinem pateretur, quam ut ponderosa deorsum, et sursum levia disponerentur. Ergo terra deorsum erat et coelum sursum, et quod supra terram erat coelum erat. Ergo coelum supra terram erat. Et aquae ubi erant? sub coelo an