De sacramentis christianae fidei (page 27)
Angeli quippe quia perfecti facti sunt ab intus eruditi sunt; homines autem excepto duntaxat primo illo, qui sicut suo modo perfectus factus est, ita et ipse quoque ab intus eruditus est, quia per intervalla
temporum ad cognitionem promoveri debuerunt, per species rerum temporalium et visibilium foris ad cognitionem veritatis excitandi et erudiendi fuerunt. Quae tamen excitatio et eruditio naturaliter et sine labore homini adesset, si sensus hominis in carne mortali per peccatum corruptus non fuisset, ut tunc plenum ac perfectum constaret, quod ait Apostolus: Invisibilia ejus a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur .
In carne igitur mortali ex sensualitate corrupta nascitur vitium concupiscentiae, ex sensu corrupto vitium ignorantiae. Ibi quia appetitus quaerendae necessitatis
ultra mensuram se extendit; hic autem quia instrumentum concipiendae veritatis ab integritatis vigore deficit. Hoc autem difficultatem quaestionis maximam adducit, quod originale peccatum, non nisi in solo carnalis corruptionis vitio assignari videmur, quod tamen usque ad participationem animae rationalis extendi necesse est confiteamur.
Quomodo autem anima quae munda ac sine vitio creatur, particeps fiat illius vitii quod per solam carnem adducitur, dignum inquisitione esset, si aliqua hoc diligentia investigari posset. Nunc autem quia scientiae humanae expositum non est ad cognitionem; fide a nobis credendum est, non curiositate
inquirendum. Nam si dicimus animam quando corpori commiscetur voluntate quadam ad delectationem culpae inclinari; jam non originali tantum sed actuali quoque peccato obnoxiam esse demonstramus. Si vero necessitate aliqua ad consortium corporis et ad contagium vitii corporalis detrusam confitemur, ex ipsa necessitate a reatu absolutam esse ostendimus. Quod enim omnino necessitatis est, imputabile non est; quod autem voluntatis est non originale est, sed proprium est. Constat igitur quod anima rationalis corpori humano infusa nec voluntate corrumpitur ne peccatum sit actuale, nec necessitate corrumpitur ne vitium sit non imputabile. Non itaque malum illi est aut mala voluntas quia nondum velle accepit, aut opus malum quia nondum
adhuc bene vel male agere potuit; sed malum illi est quia talis est quae nisi per gratiam adjuvetur, neque cognitionem veritatis accipere, neque concupiscentiae carnis suae resistere possit. Hoc autem illi inest non de integritate conditionis, sed de societate carnis corruptibilis. Quae videlicet corruptio quia a primo parente in omnem posteritatem per carnis propagationem traducitur, originalis peccati maculam in vitio ignorantiae et concupiscentiae ad universos dilatatur. Quod si quaeritur qua justitia animae imputentur quae neque ex creatione accepit, neque ex voluntate perpetravit; sed ex sola carnis societate contraxit, quam tamen societatem non ipsa suo arbitrio vindicavit, sed in praecepto et dispositione creatoris sui suscepit. Nos tandem id quod verum
est profiteri oportet, justitiam divinam in hoc irreprehensibilem quidem esse, sed comprehensibilem non esse.
Nam ii qui dicunt Deum a principio proposuisse animas corporibus vivificandis sociare, et corporum quidem generandorum homini officium injunxisse, animarum autem creandarum potestatem sibi retinuisse, ut homo justus corpora munda generaret: Deus autem justus animas mundas crearet et corporibus sociaret. Et si homo opus suum corrupit, Deus propositum suum mutare non debuit. Proptereaque Deus secundum propositum bonum animas
mundas crearet et corporibus sociaret, dum in quibus corruptionem inveniunt et corruptionem trahunt non hoc ex Deo esse qui sine corruptione illas facit; sed ex homine qui corporum naturam corrupit. Qui ergo hoc dicunt rationem divinae justitiae non exponunt; quia, sicut ad divinam bonitatem non pertinuit ut eas malas faceret, sic nec convenire videbatur ut proponeret illic collocare ubi malas fieri necesse esset. Non igitur magnopere insistendum est ut ratione investigetur, quod fide magis quam ratione scrutari oportet.
CAP. XXXVII. Quomodo a patribus justis peccatores filii nascuntur.
Quaeritur tamen quomodo originale peccatum contrahunt, qui generantur ab iis qui originalis peccati,
sive per sacramenta fidei, sive sola fide remissionem acceperunt. Quomodo enim a patribus in filios transire potest, quod in ipsis patribus non est? Sed sciendum est quod originale peccatum quod a patribus per carnis generationem traducitur ad filios, quamvis in his qui gignunt quantum ad culpam remissum sit, quantum ad poenam tamen permansit. Quantum ad culpam, remissum, quia non imputatur. quantum ad poenam, retentum, quia non tollitur; Hoc enim est quod ait Apostolus: Jam nihil damnationis est his qui sunt in Christo Jesu . Ut videlicet ostenderet, quia his qui sunt renati in Christo Jesu, quamvis infirmitas originalis corruptionis non tollitur, interveniente tamen regenerationis sacramento ad damnationem non imputatur.
Quibus fomes quidem peccati inesse potest, sed peccatum dominari non potest quandiu libertatem suam custodiunt, et spiritum adoptionis voluntarie peccando non amittunt. Liberati enim a servitute peccati sub corruptione quidem mortalitatis necessitate tenemur, sed dominio peccati non nisi ex voluntate subjicimur. Propter quod idem Apostolus dicit: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore . Corpus quidem nostrum necessitate mortale in ipsa corruptionis radice fomitem peccati portat; sed ubi spiritus libertatis est, peccatum ipsum ad regnandum surgere non potest. Sic itaque originale peccatum quod in parentibus per regenerationem deletum est quantum ad culpam, quia tamen ad poenam remanet; ad eos qui generantur transiens non solum
ad poenam constat, sed etiam imputatur ad culpam, donec percepto lavacro regenerationis in ipsis quoque culpa deleatur, etiam si poena remaneat.
CAP. XXXVIII. Utrum omnia peccata praecedentium patrum ad filios transeant.
Quaeritur autem utrum omnia peccata praecedentium patrum ad filios transeant, sicut illud primi parentis delictum in omnes qui ex ipso nati sunt redundasse videmus? Quod si verum est, quanto posteriores tanto utique sunt miserabiliores. Nec aequa videtur conditio ut tempus praejudicet veritati, nisi forte natura quanto magis corrumpitur, tanto deterior seminatur. Cum enim dicat Scriptura: Reddam peccatum patrum in filios usque in tertiam et
quartam generationem ; manifeste ostenditur quod a filiis peccata patrum requirantur. Sed quare usque in tertiam et quartam generationem et non usquequaque, non facile est demonstrari nisi forte ea quae per justitiam in omnes generationes exquiri potuerunt; per misericord am in tertia et quarta generatione terminantur, ne forte judicium importabile fieret, si cuncta praecedentium peccata in subsequentibus ultio divina puniret. Quod autem in alio loco dicitur: Filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii ; de illa veraciter iniquitate intelligitur, quam personaliter discreti et essentialiter et ab invicem divisi pater et filius operantur. Ex quo enim filius a patre et pater a filio est alius in persona effectus,
sicut uterque proprio arbitrio operari habet, sic quod alter facit deinceps alteri imputari non debet. Quod autem dictum est: Reddam peccata patrum in filios, de illis peccatis intelligi oportet quae patres commiserunt priusquam de ipsis nascerentur ii ad quos peccata eorum redundare debuerunt. Quare ergo usque in quartam generationem, nisi quia vel per misericordiam rigor justitiae temperatur, vel per tertiam et quartam generationem omnis generatio intelligitur, vel (quod magis probabile videtur) cousque peccata patrum in filiis puniri dicuntur, quo ipsi filii eorumdem patrum peccata videntes imitantur.
Ut intelligamus nunquam filios in peccatis parentum fieri participes, nisi prius fuerint peccando effecti imitatores, ut suo quisque peccato non alieno damnetur, dum alienum suum facit quod amando et sequendo imitatur. Sic enim generaliter dictum convenientius intelligitur. Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii, ut nunquam peccata aliena noceant nisi iis qui ea peccando imitantur. Cum enim contra id quod dictum fuerat: Patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt , oppositum sit: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Anima quae peccaverit ipsa morietur . Necesse est ut si in priori sententia praecedentium patrum peccata ad
subsequentes filios transire significatum accipimus, in subsequenti assertione suo quemque peccato teneri, neque praecedentia peccata patrum ad subsequentes filios redundare intelligamus. Quod si verum est, constat quod peccata patrum actualia ad filios non transeunt, sed originale solum, quod caeteris omnibus tanto majus fuit quanto magis prae caeteris omnibus naturam ipsam mutare potuit. Quod quidem in eadem corruptione seminatur ad posteritatem pertransit, qua in prima radice sua naturam humanam corruptam infecit.
CAP. PRIMUM. De eo quod tria sunt consideranda circa reparationem hominis.
Prima culpa hominis fuit superbia, quam triplex poena subsecuta est. Una quae poena est tantum, id est mortalitas corporis. Duae reliquae et poenae sunt et culpae, quarum una est concupiscentia carnis; altera est ignorantia mentis. Quod igitur homo tali poena percussus est per quam culpa non purgaretur sed augeretur, nisi per gratiam postmodum liberatus fuisset; per poenam temporalem ad poenam aeternam descenderet. Ne autem damnandus inveniretur si statim judicaretur dilatum est judicium ejus. Et quia divina eum misericordia ad salutem praeordinavit; in hoc tempore exspectationis et dilationis locum poenitentiae ei et correctionis
assignavit, quatenus eum interim per gratiam suam talem efficeret, quem tandem non solum misericorditer sed etiam juste ad salutem judicare valeret. Tria ergo hic in reparatione hominis primo loco consideranda occurrunt: tempus, locus, remedium. Tempus est praesens vita ab initio mundi usque ad finem saeculi. Locus est mundus iste. Remedium in tribus constat: in fide, in sacramentis, in operibus
bonis. Tempus longum, ne imparatus praeoccupetur. Locus asper, ut praevaricator castigetur. Remedium efficax, ut infirmus sanetur.
Quinque sunt loca. Unus in quo est solum bonum et summum bonum. Unus in quo est solum malum et summum malum. Post haec alia duo. Alter sub summo in quo est solum bonum, sed non summum. Alter supra imum in quo est solum malum, sed non summum, in medio unus, in quo est et bonum et malum, neutrum summum. In coelo est solum bonum et summum; in inferno est solum malum et summum; in paradiso est solum bonum sed non summum; in igne purgatorio solum malum, sed non summum; in mundo est bonum et malum,
neutrum summum. Paradisus est locus inchoantium et in melius proficientium; et ideo ibi solum esse bonum debuit, quia creatura a malo initianda non fuit. Non tamen summum esse debuit, quia si summum ibi esset bonum illic positis profectus non esset. Coelum locus est confirmatorum bonorum et per disciplinam ad summum profectum pertingentium. Unum solum summumque bonum in eo collocatum
est. Infernus est locus confirmatorum malorum et disciplinam irrecuperabiliter deserentium; et ideo ibi solum et summum malum positum est. Purgatorius ignis est locus in prima correctione minus correctorum, et in secunda perficiendorum; et ideo solum malum habere debuit ut priore pejor esset ubi et malum simul et bonum consistit. Mundus est locus errantium et reparandorum; et ideo simul bonum et malum in eo ordinatum est, ut per bonum quidem consolationem accipiant; per malum vero correctionem. Non tamen summum bonum aut summum malum ibi est, ut sit quo et persistentes in malo deficere, et recedentes a malo proficere possint. Sic igitur coelum in summo est, post coelum paradisus, post paradisum mundus, post mundum
ignis purgatorius, post purgatorium infernus. Diabolus ergo qui a summo ceciderat, in imum detrusus est, propterea quia reparandus non erat. Homo autem quia non a summo corruit, non est positus in imo, sed in medio collocatus, ut ei locus esset quo ascendere posset per meritum justitiae, vel descendere per reatum culpae.
Positus est ergo homo in mundo isto in loco poenitentiae, spatio poenitendi indulto, ut mala corrigeret, bona repararet, ut tandem correctus ad judicium veniens; non pro culpa poenam, sed pro justitia gloriam sibi praeparatam acciperet. Restat ergo ut dum tempus est consilium exquirat et auxilium requirat correctionis et liberationis suae. Sed quia