De sacramentis christianae fidei (page 26)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Originale peccatum dupliciter intelligi potest, sive videlicet prima illa inobedientia hominis quae prima

omnium peccatorum fuit et subsequentium origo omnium exstitit, sive vitium illud cum quo ab illo traducto universi oriuntur, qui ab illo per carnis propagationem traducuntur. Hoc autem vitium originis humanae duplici corruptione naturam inficit; ignorantia scilicet mentem, et concupiscentia carnem. Haec duo mala in primo quidem parente poena fuerunt praecedentis culpae et culpa actualis; in nobis autem culpa subsequentis poenae, et culpa simul et poena originalis. Quando ergo originale peccatum quantum ad primum hominem dicimus, intelligimus primam culpam inobedientiae illius quae illi quidem originalis dicitur; non quod ab illa vel cum illa originem acceperit natura illius, sed quod ex illa quasi prima omnium postmodum orta sint, et exierint

subsequentia omnia mala illius. Quia autem in illo a prima origine nullum peccatum descendit, illud etiam peccatum quod in illo originale dicitur actuale illius fuit. Quia profecto qui nascendo peccatum non traxit, peccatum non habuit nisi quod agendo perpetravit.

CAP. XXVII. Quod primo homini actuale fuit, hoc nobis est originale.

Nos autem qui ab illo nascendo originem traximus, quod illi actuale fuit, originale habemus, quia in nos per solam nativitatem descendit quod in illo per actionem fuit. Natura enim nostra corruptionem quam in illo per ipsius actionem concepit, per nostram solum ad nos nativitatem traduxit. Et ideo

nos nascendo peccatum concipimus, quod ille non nascendo sed agendo habuit, a quo per nativitatem venimus. In illo quippe spiritus per superbiam contra Creatorem tumens obedientiam non tenuit; et idcirco creato ad ulciscendam injuriam suam spiritum quidem ignorantia, carnem vero concupiscentia damnavit, ut in se bonum agendum non videat; in carne autem sua malum agere concupiscat. Haec duo vitia ad puniendam superbiam hominis juste in ipso confirmantur. Ignorantia quidem, dum ab animo subtrahitur lumen veritatis; concupiscentia vero, dum caro percutitur poena mortalitatis. Hanc igitur originalem corruptionem natura primum vitiata ad posteritatem traduxit - ignorantiam

animae, carni vero concupiscentiam ad corruptionem ministrans.

Si ergo quaeritur quid sit originale peccatum in nobis intelligitur corruptio sive vitium quod nascendo trahimus per ignorantiam in mente, per concupiscentiam in carne.

CAP. XXIX. Quomodo originale peccatum a patribus in filios transeat.

Postquam igitur demonstratum est quid sit originale peccatum, consequens est ut etiam investigemus qualiter a patribus traducatur ad filios, id est utrum secundum solam animam, an secundum solam carnem, an secundum utrumque. Quidam originale peccatum non solum per carnem sed etiam

per animam a patribus in filios descendere putaverunt, quoniam non solum carnem sed animam quoque ex traduce materiae esse crediderunt. Sicut enim in generatione prolis de carne paterna substantialiter caro trahitur, ita de gignentis anima, anima geniti essentialiter deduci ab istis existimatur, propter quod sicut de corrupta carne caro corrupta seminatur, ita et de anima peccatrice anima peccatrix corruptione originali infecta, trahitur.

Hic autem quidam doctorum multas hinc inde rationes et auctoritates opposuisse inveniuntur, quibus non animam sed solam carnem ex traduce esse astruere conati sunt. Et haec quidem ratio prima est quod spirituali naturae non convenit, neque

ex materia esse, quoniam essentialiter simplex est sed neque materiam esse, quoniam in unitatis suae simplicitate individue semper consistens augeri vel multiplicari omnino non potest. Simplex enim natura propagationem non facit, ubi ad illud quod propagandum est ex eo a quo propagandum est pars sumi non potest nisi totum transierit. Quod ergo unum est inter duo si totum transierit, nihil ex eo remanet illi a quo est. Si autem totum permanet, nihil confertur illi ad quod est. Si igitur anima ex anima gignitur sicut caro ex carne, dicant quomodo simplex illa substantia aut tota in gignente remaneat si in genitum transierit, aut tota in genitum transeat si in gignente remanserit. Nisi forte omnes animas consubstantiales dicere velint, et illam naturam

simplicem in propagatione filiorum personaliter quidem multiplicari, sed essentialiter non dividi. Non attendentes quanta inconvenientia hanc assertionem sequantur si una et eadem essentia simul beatitudini et damnationi, gloriae et poenae addicta credatur. Postremo dum dicat auctoritas: Revertatur pulvis in terram de qua sumptus est; et spiritus redeat ad Dominum qui fecit illum

; manifeste ostenditur quod non spiritus de spiritu, sed caro de carne materialiter traducatur. Quamvis enim nostra corpora primo loco materialiter de terra sumpta non sint; idcirco tamen non inconvenienter de terra sumpta esse dicuntur, quia primi hominis corpus a quo nostra corpora materialiter

de materia descenderunt de terra per materiam sumptum est. Quod licet sub eodem intellectu de spiritibus quoque nostris etiam si ex traduce esse crederentur posset dici, quod a Deo dati sunt in eo quod a Domino datus est primus ille spiritus a quo per materiam descenderunt. Tamen in hoc probabilius constat animas ex traduce non esse, quod sicut in primo homine corpus de terra sumptum; spiritus vero a Deo datus legitur, ita et ratio expostulat ut in sequentibus quoque hominibus caro quidem de carne descendere, spiritus autem a Domino venire credatur. Verumtamen cum spiritum rationalem a Domino datum sive inspiratum legimus, nequaquam eum quasi materialiter de divina essentia sive substantia sumptum credere debemus. Sed quod corpus

per materiam de terra venit; spiritus autem sine praejacente materia per solam Creatoris potentiam esse accepit. Sicut corpus ab illo est ex quo materiam traxit, sic spiritus ab illo est per quem et a quo esse incoepit. Per illum videlicet cum fecit, ab illo autem cum dedit. Dicit autem rursum Psalmista: Qui finxit sigillatim corda eorum

. Corda quippe, id est rationales spiritus sive animas Deus sigillatim fingere dicitur; quia ea (non alia ex aliis quemadmodum in corporali natura apparet, sed singula per se) de nihilo creare perhibetur. Propterea cum in lege scriptum sit: Si quis percusserit mulierem praegnantem et illa abortivum fecerit; si non fuerit formatum, reddat animam pro anima ; aperte declaratur quod cum caro ex carne

seminatur, anima similiter ex anima non trahitur. Si enim cum carne anima seminatur, quare in abortivo et non formato anima pro anima non redderetur? Cum ergo in abortivo tantum formato anima pro anima reddi jubetur, quid nisi in eo quod necdum formatum est animam adhuc non esse ostenditur? Ut videlicet quemadmodum in primo homine prius corpus formatum, deinde animam infusam legimus; ita etiam in subsequentibus omnibus prius in vulva corpus humanum formari, deinde animam infundi credamus. Quod si cui forte mirum videatur quomodo paternum semen in vulva ante animationem vel crescere possit vel vegetari vel etiam usque ad ipsam humani corporis effigiem promoveri; videat quomodo arbusta et plantae et germina

universa ejusmodi animam non habentia sola viriditate vegetantur et crescunt, et motu suo in formam proprio generi convenientem producantur. His igitur et hujuscemodi rationibus probabile factum est, animas ex traduce non esse; sed novas de nihilo creatas novis quotidie corporibus de paterno semine sunt, et rursum in vulva formatis ad vivificationem infundi. In quibus tamen omnibus nulla unquam ratio sive auctoritas in tantum praevalere potuit ut dubietatem tolleret quaestionis, excepto eo solo quod fides catholica magis credendum elegit animas quotidie corporibus vivificandis sociandas de nihilo fieri quam secundum corporis naturam et carnis humanae proprietatem de traduce propagari.

Si autem animae ex traduce esse ducerentur, non tanta quaestio esset, quia manifestior justitia esset in eo quod peccatum originale a patribus in filios transire dicitur. Sed nos si occulta Dei judicia ratione comprehendere non possumus, tamen pro solvendis dubiis dubia alia asserere non debemus. Quaeritur tamen si animae ex traduce non sunt, quomodo peccato parentum filii obnoxii efficiuntur? Quod enim in parente peccatum est per illam utique naturam solam in filium descendit, quae sola per generationem a patre in filium transit. Si ergo sola caro seminatur, per solam utique carnem peccatum originale traducitur. Quod si verum est duo nobis quaerenda occurrunt. Unum scilicet quomodo per solam carnem sine anima peccatum a patre in

filium transeat, alterum quomodo anima illius peccati quod per solam carnem et in sola carne descendit, particeps fiat. Nam caro sine anima quomodo peccatum habere potest, quae sine anima peccare omnino non potest? Si ergo in carne sine anima peccatum non fuit, quomodo per carnem aut in carne ad animam peccatum transire potuit? Quod enim aliquando in carne non fuit, ex carne illud postmodum anima non accepit.

Duo vitia humana natura a prima sui corruptione concepit, a quibus subsequentium omnium malorum propago postmodum pullulavit. Haec autem erant ignorantia boni et concupiscentia mali, quorum

unum, id est ignorantia, mentem infecit; alierum, id est concupiscentia, carnem maculavit. Ignorantia poena fuit elationis, concupiscentia effectus mortalitatis. Ita quatuor mala in homine apparent: superbia, ignorantia, mortalitas, concupiscentia. Superbia mentis culpa tantum; mortalitas carnis poena tantum; ignorantia culpa et poena in mente; concupiscentia poena et culpa in carne. Propter elationem animus obscuratus est per ignorantiam, propter mortalitatem caro emollita per concupiscentiam. Quia enim animus per elationem contra Deum tumuit, ignorantia percussus lumen veritatis amisit. Quia vero caro mortalitate percussa est, ipsa sui languoris infirmitate dissoluta extra mensuram primae dispositionis desideria sua extendit.

Haec est enim ipsa quae carnis concupiscentia vocatur, naturalis scilicet appetitus sive affectus ordinem transgrediens et mensuram transcendens. Ordinem transgrediens, quando movetur ad ea quae non debet; mensuram transcendens, quando movetur aliter quam debet. Ordinem enim appetitus transgreditur, quando ea appetimus quae appetere non debemus. Mensuram autem appetitus non tenet, quando etiam ea quae appetenda sunt aliter appetimus quam debemus. Sic igitur ex culpa prima et poena ultima duo media orta sunt, culpa et poena. Ignorantia boni, culpa et poena in mente; concupiscentia mali, culpa et poena in carne. In quibus peccati originalis radix consistit. Quia igitur caro

humana a parentibus cum mortalitate seminatur, in eo ipso quod seminata subjacet mortalitati vivificata postmodum carnalis concupiscentiae subjecta invenitur necessitati, quia ipsa mortalitatis infirmitas causa est quam consequitur concupiscendi necessitas. Caro igitur quae in concupiscentia seminatur cum mortalitate concipitur, cum necessitate concupiscendi nascitur. In eo a quo seminatur culpam habet et actum culpae. In eo quod seminatur nec culpam habet nec actum culpae, sed causam. In eo quod nascitur causam culpae et culpam habet, sed actum non habet. Causa culpae corruptio mortalitatis est, culpa concupiscentia est. Actus culpae concupiscere est, causa culpae radix est. Culpa ipsa arbor, actus culpae fructus. In eo itaque quod seminatur,

corruptio mortalitatis est. In eo autem quod nascitur, vitium concupiscentiae est. In eo autem quod movetur per concupiscentiam, actus qui a motu voluntatis inchoatur, motu operis perficitur. Non itaque nascentes propterea sine vitio esse existimentur, quia non concupiscunt, quoniam radicitus vitium concupiscentiae in ipsis est, per quod postea cum operantur concupiscunt.

Ignorantia autem non propterea vitium est in eis, quia cum nascuntur veritatem non agnoscunt quando non debent; sed, quia tunc cum nascuntur vitium in eis est, quo postea impediuntur ne veritatem agnoscant quando debent. Nasci quippe sine cognitione natura est, non culpa. Sed in eo vitio nasci

quo postea a cognitione veritatis impediantur, culpa est non natura. Hoc autem vitium in corruptione carnis est et in corruptione sensus carnalis, qui sensus carnalis si integritatem suam haberet provectus et exercitatus, judicium veritatis per ea quae foris viderentur admonitus, sine labore conciperet. Quia vero ex carne corrupta integritate sua privatus est, puram sine confusione erroris veritatem haurire non potest.

CAP. XXXIII. Quod angeli facti sunt ut intus erudirentur, homines foris.

Tous les livres