De sacramentis christianae fidei (page 32)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

creditur. Propterea fides in affectu habet substantiam, quia affectus ipse fides est; in cognitione habet materiam, quia de illo et ad illud quod in cognitione est, fides est. Credere igitur in affectu est, quod vero creditur in cognitione est. Cognitionem autem hic intelligimus scientiam rerum non illam quae ex praesentia ipsarum comprehenditur, sed illam quae auditu solo percipitur, et ex verborum significatione manifestatur. Cum illud quod dicitur et ab illo qui audit, intelligitur, quod dicitur, etiam si nesciat utrum sit an non sit ita ut dicitur; scientia tamen est inquantum intelligit et scit quid est quod dicitur. Haec autem scientia cognitio est, quae sicut sine illa scientia esse non potest qua res esse vel non esse scitur, ita sine fide esse potest qua res

esse vel non esse creditur. Ad hanc cognitionem si fides accedat ut credatur quod audiebatur et intelligebatur, est credulitas in cognitione, et invenitur in credulitate fidei substantia, in cognitione materia. Potest autem cognitio hujus sine omni fide esse; fides autem sine omni cognitione esse non potest, quoniam qui audit aliquid et intelligit, non semper credit; qui autem nihil intelligit nihil credit, quamvis aliquando credere possit quod non intelligit. Nam et fides etiam est de fide qua creditur quod nescitur, quia scienti et credenti creditur. Ille enim qui credenti credit, non inconvenienter credere dicitur quod ille credit cui credit; et si nesciat illud quid scit quod credit, et scit cui credit. Tales sunt simplices

in sancta Ecclesia qui perfectioribus credentibus et cognoscentibus credunt, qui nimirum in sua simplicitate salvantur, nec ab illorum merito alieni sunt, quamvis ad cognitionem illorum non pertingunt. Scriptum est: Boves arabant et asinae pascebantur juxta eos . Simplices quippe in sancta Ecclesia quamvis cum perfectis occulta sacramentorum Dei rimari non valeant; quia tamen se ab illorum societate non dividunt quasi juxta eos positi in eadem fide et spe bene operando se pascunt. Sic ergo fides aliquando cum cognitione est, quando scitur quod creditur; aliquando sine cognitione, quando scienti tantum et credenti creditur. Necesse est tamen semper aliquam cognitionem esse cum fide quae ipsam fidem per intentionem dirigat; quia

si nihil ex his quae credenda sunt cognosceretur, non haberet fides quo se per intentionem in bono opere dirigeret, neque ad quid bene operando spem suam excitaret. Sed aliud est in quibusdam cognitionem fide transcendere; aliud illa quae nunquam ignoranda sunt credenda nescire. Illic meritum fides habet ubi etiam cognitione non discernit; hic quia a cognitione omnino destituitur cadit ipsa, et fides ejus desistit.

Duo sunt secundum quae fides crescere dicitur: cognitio et affectus, id est constantia vel firmitas credendi. Secundum cognitionem fides crescit, quando eruditur ad scientiam. Secundum affectum

crescit, quando ad devotionem excitatur et roboratur ad constantiam. Quorumdam fides cognitione magna est; affectu parva. Quorumdam vero affectu magna, cognitione parva. Alii fidem et cognitione et affectu magnam habent. Alii et cognitione et affectu parvam. Verumtamen affectum magnum in fide magis laudabilem esse quam cognitionem magnam Dominus manifeste ostendit ubi fidem grano sinapis comparavit, quod quantitate quidem parvum est sed non fervore. Hinc mulieri Chananeae parum quidem adhuc scienti sed multum confidenti, dictum est: Mulier magna est fides tua

. Illa namque apud Deum fides magna reputatur, quae etsi minus vigeat scientia, per constantiam tamen foris ostenditur. Cum ergo fides cognitione crescit, adjuvatur,

cum vero affectu crescit promeretur. Item secundum incrementum fidei, tria genera credentium inveniuntur. Quidam enim fideles sunt qui sola pietate credere eligunt, quod tamen utrum sit credendum an non credendum sit ratione non comprehendunt. Alii ratione approbant quod fide credunt. Alii puritate cordis et munda conscientia interius jam gustare incipiunt quod fide credunt. In primis, sola pietas facit electionem: in secundis, ratio adjungit approbationem; in tertiis, puritas intelligentiae apprehendit certitudinem. Quartum genus hominum est quibus credere est, solum fidei non contradicere, qui consuetudine vivendi magis quam virtute credendi fideles nominantur. Solis enim transeuntibus intenti

nunquam mentem ad futura cogitanda sublevant; et quamvis fidei Christianae sacramenta cum caeteris fidelibus usu percipiunt, quare tamen Christianus sit homo vel quae spes Christiano sit in exspectatione bonorum futurorum non attendunt. Hi, quamvis nomine fideles dicantur, re tamen et veritate longe sunt a fide. Tamen hujusmodi aliquando divina gratia visitantur; et ad sui considerationem excitantur, ut quare homo natus sit, an alia post hanc vitam sequatur inquirant; an praemia justis et peccatoribus tormenta reposita sint; et an post finem operis sequatur praemium justae retributionis. Tali consideratione in corde oborta, magno mox trepidationis motu de dubio vitae mortalis conscientia ipsa concutitur; et quanto magis sibi erranti periculum

imminere cernit, tanto magis ad cognitionem veritatis pervenire satagit. Considerat in hoc mundo tam diversas esse hominum existimationes, super his in quibus salus hominis constat. Pagani in plures unitatem divinitatis scindunt. Judaei creatorem confitentur, salvatorem non agnoscunt. Et in his omnibus mens fluctuat; et nisi pietate in suo teneretur, fortassis abjecta veritate falsitatem sequeretur. Accedit ad haec (Spiritu sancto suggerente) ratio, quoniam in multis dubiis si unum aliquid relinquitur ut unum aliud eligatur, dubietas non tollitur, sed mutatur. Accedit ad hanc alia ratio major, melius est confiteri unum principium quam multa; quia ubi multitudo est, aut pluralitas superflua est, aut unitas imperfecta. Adhuc amplius, melius est

creatorem confiteri pariter et salvatorem quam creatorem solum, qui creatorem dicit majestatem confitetur; qui Salvatorem intelligit, pietatem veneratur. Et maximum bonum hominis est ut in Deo suo et majestatem inveniat quam oculo cordis contempletur; et humanitatem quam oculo carnis speculetur, ut totus homo in Deo beatificetur. His rationibus animus confortatus, ad ampliorem religionis divinae devotionem excitatur; devotione autem mundatur et purificatur ut mundo corde jam quodammodo praegustare incipiat, id ad quod fide et devotione cognoscendum festinat. Ita munda conscientia invisibilibus documentis, et secreta et familiari visitatione de Deo suo quotidie eruditur et certificatur; in tantum ut jam quodammodo eum per contemplationem

praesentem habere incipiat; et nulla jam ratione ab ejus fide et dilectione (etiam si totus mundus in miracula vertatur) avelli queat. Isti ergo sunt tres gradus promotionis fidei, quibus fides crescens ad perfectum conscendit. Primus per pietatem eligere; secundus per rationem approbare; tertius per veritatem apprehendere.

Quaeritur etiam quae res ad fidem pertineant, quas credere oportet eum qui fidelis jure nominatur. Nam fides illa qua aliquid creditur hoc modo ut qui credit fide illa, fidelis non dicatur; praesentis propositi non est. Sine fide enim etiam infideles non vivere manifestum est, ex hoc quod omnis homo in

hac vita vivens, sicut habet quaedam quae per experientiam sentiat, ita quaedam etiam habet quae nec visa nec experta, sola fide credat. Fidem tamen quae in Deum est nequaquam habere dicitur, nisi qui illa credit quae credendo et amando homo Deum promeretur. Haec sunt ergo quae ad fidem pertinere dicuntur quae credendo homo fidelis nominatur. Quae vero ista sint si diligenter inquirimus, in duobus haec principaliter constare invenimus. Sunt enim quaedam duo, et haec duo in uno sunt; et unum sunt haec duo. Creator et salvator duo nomina sunt et res una; tamen aliud notat creator, aliud salvator. Creator quia fecit nos, salvator quia redemit nos. Primum non eramus et facti sumus; postea perieramus et redempti sumus,

et ab uno utrumque factum est, ut bonum nostrum totum esset ab uno, et totum in uno, et unum. Creatori debemus quod sumus, salvatori quod reparati sumus. Haec ergo sunt duo quae fidei proposita sunt credenda, creator et salvator, et quae pertinent ad creatorem et quae pertinent ad salvatorem similiter. Creator et quae pertinent ad creatorem: hic est una pars fidei. Salvator et quae pertinent ad salvatorem: hic est altera. In prima parte discernit fides inter Creatorem et opera sua; in secunda parte discernit fides inter Salvatorem et sacramenta sua. Ad Creatorem pertinent opera conditionis quae sex diebus facta sunt. Ad Salvatorem pertinent opera restaurationis quae complentur sex aetatibus. In prima parte ad fidem pertinet confiteri unum creatorem,

et ab eo facta esse omnia quae habent esse. In secunda parte ad fidem pertinet venerari unum salvatorem, et credere ab eo reparata esse perdita, quibus datum est vel dandum beatum esse. In prima parte recta fides inter creatorem et creaturam ita discernere debet ut unicuique horum quod suum est tribuat; et vicissim alterius proprietatem in alterum non transfundat, id est nec creaturae attribuat Creatoris majestatem; nec Creatori ascribat creaturae infirmitatem, nec Deum concludat tempore, nec creaturam extendat aeternitate. Ita fides si unicuique quod suum est tribuit, recte offert; si inter utrumque bene discernit recte dividit, et non peccat. Si vero in quolibet horum delinquitur, fides sane necesse est ut detrimentum patiatur. Nam illi

qui creaturam pro Deo coluerunt gemino errore decepti, vel creaturam aeternam, vel Deum temporalem esse crediderunt; quid isti aliud dicendi sunt fecisse quam excellentiam factoris operi et infirmitatem facturae tribuisse Creatori? Rursus philosophi gentilium quamvis inter Creatorem et opus ejus recte discernerent; nequaquam tamen fideles appellandi sunt, quia fidem de Salvatore non habuerunt. Sequuntur ergo deinde ea quae in secunda parte posuimus, ubi primum in Salvatore agnoscimus redemptionem; in sacramentis ejus redemptionis praeparationem. Prima pars fidei spectat ad debitum naturae; secunda pars fidei spectat ad debitum gratiae. Illa credere debemus, quia per naturam

conditi sumus. Ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus.

Sequuntur de hinc duo illa quae in prima distinctione hujus tractationis proposuimus quinto et sexto loco post quatuor ista de quibus hactenus tractatum est prosequenda. Quorum unum est an secundum mutationem temporum ab initio fides credentium mutata sit; sive una eademque fidei forma et in iis qui ab initio fuerunt et qui usque in finem credentes futuri sunt sanctis consistat. Alterum vero quid sit quod ab initio nihil minus unquam fides recta habere potuit, id est quid sit illud cui nihil unquam demi potuit, ut fides recta constaret,

etiam si aliquid adjici potuit ut cresceret. Haec duo ratione cohaerent, et ideo indivise pertractari exposcunt. Nec levi consideratione in hujusmodi opus esse putemus, ubi tam multae sunt existimationes et opiniones hominum et tam diversa fide de recta fide disputatur, nec parvum hoc esse periculum putandum est. Quomodo enim de iis quae credenda sunt fide bene sentire possumus, si de ipsa fide male sentimus? Propterea consideranda sunt diligenter singula quae dicuntur, ut ea dicamus et sentiamus in quibus dum fidem rectam asserere nitimur sanae fidei obviare non convincamur. Sunt homines qui quasi quadam pietate impii in Deum efficiuntur, et dum ultra id quod in veritate est sentiunt in ipsam veritatem offendunt. Haec autem

ignorantia multos parit errores, tam de bonitate quam de veritate. Dicunt alii bonitati divinae non esse conveniens ut in opera sua crudelis esse dicatur, et ut aliquid ex his quae fecit perire permittat qui nihil ad hoc fecit ut pereat. Ita dum se honorare putant bonitatem, offendunt veritatem. Qui enim pius fuit ut non existentia crearet, justus est ut errantia et delinquentia judicet.

Alii dicunt ad justitiam hominis pertinere ut in hac vita sine pugna vivat, cum potius justus esse non possit si non pugnet. Neque enim ad justitiam hujus vitae pertinet non tentari, sed a tentatione non superari, nec ut qui bonus est nunquam cadat; sed, cum ceciderit ut resurgat. Similiter sunt qui

dicunt fidelem non esse qui vel aliter credit quaedam, quia per infirmitatem comprehendere non valet qualiter in ipsa veritate est, vel non omnia credit, quia per ignorantiam capere non potest quantum est. Et beatificandam putant hi fidem veram in multitudine cognitionis potius quam in magnitudine devotionis, cum pietas divina non attendat quanta cognitione credatur, sed magis quanta devotione id quod creditur, diligatur.

Hoc idcirco commemoramus, quia agnovimus quosdam esse minus discretos, qui humanae possibilitatis mensuram nesciunt; quia suam passibilitatem non attendunt, et si attendunt, majori stultitia existimant hoc omnes esse debere, quo se prae caeteris vident amplius aliquid accepisse. Affirmant

fidelem nulla ratione esse dicendum, qui non magna quaedam et multa et sublimia fidei sacramenta agnoverit; et de majestate creatoris, et de humilitate Salvatoris quorumdam disputationem, profunditatem, rerum gestarum seriem memoria comprehenderit. Ipsam quoque divinitatis naturam rudibus animis, et vix ad ea quae vident sufficientibus explicandam, et corpoream ab incorporea natura subtili quadam consideratione proponunt discernendam.

Sed illa quoque quae de sacramentis redemptionis nostrae in nativitate, et passione, et resurrectione et ascensione Salvatoris nostri mundo jam manifestata sunt, omnibus ab initio mundi justis et fidelibus, tam majoribus quam minoribus, eadem cognitione patuisse ventura; qua a nobis nunc cognoscuntur

praeterita. Alioquin non vere dicendum fidem horum omnium habuisse qui ista non agnoverunt. Ista autem omnia quae in sacramento nostrae redemptionis completa sunt eos et credidisse et agnovisse non solum hac ratione probare se putat, quod quemadmodum nos modo ad illam redemptionem non pertineremus nisi haec omnia jam et facta agnosceremus, et agnita crederemus; sic quidem illi per haec salvati non fuissent, nisi haec omnia facienda agnovissent et agnita credidissent. Verum etiam quia aliquoties Scripturae testantur, nullum ab initio sine fide Christi esse salvatum; et beatus Augustinus de hoc ipso loquens sic ait: Eadem fides mediatoris salvos justos faciebat antiquos pusillos cum magnis: non Vetus Testamentum quod in servitutem generat;

non lex quae non sic est data ut possit vivificare, sed gratia Dei per Jesum Christum. Quia sicut nos credimus Christum in carne venisse, sic illi venturum; sicut nos mortuum, ita illi moriturum; sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum; et nos et illi venturum ad judicium vivorum et mortuorum.

Haec si vera sunt (sicut ab illis existimantur, et sicut a propositis auctoritatibus affirmari videntur) aut in antiquis temporibus fuit perrara salus; aut nimium numerosa perfectio, quorum quidem quodlibet sapere, discretionis terminos excedere est. Quod si videtur tolerabilius, imo etiam Deo dignius judicatur, ipsum replesse potius et ditasse saecula illa multitudine perfectorum quam salvandorum

tanta fuisse paucitate contentum, quatenus et salvi non pauci tunc fierent, et omnes nihilominus repleti Spiritu prophetico necdum revelata mysteria jam tunc penetrarent; si, inquam, hoc recipitur benedicimus quidem Deum in donis suis, sed quid tempori gratiae reservatum sit non videmus, nisi quod tempus gratiae illud potius juxta scientiam hanc fuerit appellandum; in quo tot et tantae Dei populo divitiae spiritus affluebant, ut illud prorsus incredibile felicitate cerneretur impletum, quod Moyses optabat cum diceret: Quis dabit ut omnes prophetent? Quaeso, quid simile attulit Evangelium? Frustra gloriatur Paulus de primitiis spiritus quas putat cum suis coapostolis accepisse,

Tous les livres