De sacramentis christianae fidei (page 33)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

cum nihil tale in diebus suis potuerit experiri. Denique aiebat: Nunquid omnes prophetae?

Frustra, inquam, gloriatur de Evangelio suo, quia non ab homine, neque per hominem illud acceperit; sed quasi speciali quadam praerogativa per revelationem Jesu Christi, cum et ante ipsum fuerit per spiritum etiam populis revelatum. Sed nec apostolus Petrus illud propheticum ad sua tempora retorqueret: Effundam de Spiritu meo super filios et filias vestras: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae

; si abundantior jam praecesserat transactis saeculis effusio spiritus. Aut certe propheta, vel potius in propheta Deus, si vere tempora illa apostolica cum hic diceret intuebatur, non plane effundam; sed subtraham magis de Spiritu meo dixisse debuerat.

Quid enim? Si filiis Evangelii omnes veteres justos pares facimus in scientia, nunquid non et superiores omnes in gratia, consequenter fateri necesse est? Utpote quos non lectio sicut nos aut praedicatio, sed ipsa unctio docuerit omnes de omnibus? Esto tamen, toleremus nos nostram injuriam, et apostoli quoque suam, ut et ipsi quoque minimi antiquorum justorum comparent in scientia, proferantur minores in gratia. Sed est sane quod ullo omnino pacto merito non ferimus, ut Dominus videlicet gloriae sentiatur, vel falli unquam potuisse, vel fallere voluisse, et quidem ipse protestatus est: Inter natos mulierum non surrexisse majorem Joanne Baptista . Vide autem si non vere falsum fateri cogimur veritatis hoc testimonium; si tantum tribuamus

veteribus, quantum nec Joanni vindicare valemus. Non utique fit injuria Joanni si quis ignorasse creditur, aut dicitur: nimirum quod et ipse non diffitetur. Sed si quod praeconi veritatis negamus, contra praeconium veritatis alteri damus; non tantum injuria, sed blasphemia est, et plane contradicere non Joanni, sed veritati. Quid ergo? Amicus Sponsi dubitat et quaerit: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Et nos millibus hominum certitudinem de omnibus nostro mendacio confirmamus. Nec ipsos de se ita veteres sensisse, paucis advertere possumus. Moyses scribit Deum ad se loquentem dixisse sic: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, et nomen meum Adonai

non indicavi eis , subaudi sicut tibi. Ostendit ergo se de Dei notitia plus aliquid praecedentibus patribus accepisse. David quoque supra doctores suos et seniores donum intelligentiae sibi audacter praesumit ita dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est . Et rursum: Supra senes intellexi . Sed et propheta Daniel: Pertransibunt, ait, plurimi, et multiplex erit scientia ; ampliorem, scilicet notitiam promittens, et ipse posteris. Sed, ut ait etiam sanctus Gregorius, secundum incrementa temporum, crevit et scientia spiritualium Patrum; et quanto viciniores adventui Salvatoris exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt. Non est dubium quin his etiam qui praesentes fuerunt

multo amplius contulerit rerum ipsarum exhibitio, atque praesentia exhibentis. Denique et audiunt: Beati oculi qui vident quae vos videtis

. Item: Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis

. Multi, inquit, reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis et non audierunt . Quare? ut videlicet clarius largiusque perciperent quod vix tenuiter obscureque praesenserant. Alioqui, quid opus erat foris videre carnem, et carnis audire sermones, si jam a Spiritu intus fuerant perfecte instructi de omnibus; praesertim cum Dominus dicat: Caro non prodest quidquam; Spiritus est qui vivificat . Quod si prophetae et qui illustriores videbantur in illo populo non omnes

omnia aliquando aequaliter cognoscere valuerunt; sed alii plus, alii minus, prout spiritus dabat, dividens singulis prout volebat; idque absque praejudicio suae sanctitatis atque perfectionis, quanto magis simpliciores quique justi sine detrimento salutis, salvationis tempus modum et ordinem nescire potuerunt, quam tamen certa spe et fide uti promissa fuerat firmissime tenuerunt. Quanti hodieque in populo Christiano vitae aeternae saeculique futuri, quod indubitanter credunt et sperant, et ardenter desiderant; formam tamen ac statum ne cogitare quidem vel tenuiter norunt; ita ergo multi ante Salvatoris adventum, Deum omnipotentem tenentes et diligentes, suae salutis gratuitum promissorem, credentes in promissione fidelem, sperantes certissimum redditorem,

in hac fide et exspectatione salvati sunt; licet quando et qualiter et quo ordine salus repromissa fieret, ignorarent. Nam et ipsis apostolis quos justos fuisse nemo est qui ambigat; praesente salvatore et regnum coelorum manifesta jam luce praedicante, mysterium passionis in tantum adhuc ignotum fuisse atque occultum legitur, ut ipso Domino hoc aperte praedicante et praedicente, illi nec intelligere possent quae dicebantur. Duo quoque illi discipuli quibus euntibus et dubitantibus in via Jesus apparuit; ad ipsius interrogationem pulsati, inter caetera dixisse referuntur: Nos sperabamus quod ipse erat redempturus Israel . In quo aperte ostendunt quod redemptionem Israel per passionem Christi venturam

non crediderant, qui in ipsa passione de redemptione desperabant. Propter quod et illis ibidem dicitur: O stulti et tardi corde ad credendum. Nonne oportuit Christum pati et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam?

Postremo quod est mysterium a saeculis absconditum; et ne forte putetur solis malis absconditum, subjecit novissimis temporibus sanctis revelatum. Si omnes hoc ab initio boni cognoverunt, quomodo vel mali hoc ignorare potuerunt, maxime cum ab ipsis bonis qui hoc percepissent, qui vere boni vel mali essent; quibus hoc revelandum vel celandum foret discerni non potuisset. Atque in hunc modum consequens esse manifeste agnoscimus, ut si bonis omnibus haec revelata confitemur, malis quoque non ignota fuisse non dubitemus.

Porro si hoc stare debebit, quis non videat quam ineffabiliter priora illa tempora posterioribus saeculis praeferenda sint, cum fides quae hic foris solo auditu verborum percipitur, illic per contemplationem propheticae aspirationis, intus ab omnibus plena et manifesta veritatis luce legeretur? Quid fides nostra comparatione fidei illorum, nisi, ut ita dicam, non fides, sed opinio quaedam dicenda est? quos in tantum certiores agnoscimus fuisse de futuro quam nos de praeterito; quoniam illi quod in re non viderunt, agnoverunt per spiritum; nos quod non vidimus, auditu solo percipimus per verbum. Quod si verum est, quis non videat quod adventus Christi non solum illuminationem fidelibus non attulit, sed certiorem et meliorem agnitionem abstulit? Quocirca rectam

fidem consulentes, commodiora saluti et propinquiora veritati confiteamur: et cognitionem eorum quae ad fidem pertinent, sicut in uno eodemque tempore secundum capacitatem diversorum differentem agnoscimus, ita quoque per successionem temporum ab initio incrementis quibusdam auctam in ipsis fidelibus non dubitemus. Unam tamen et eamdem fuisse fidem praecedentium et subsequentium: in quibus tamen eadem cognitio non fuit, sic indubitanter confitemur, quemadmodum in his quos in nostris temporibus fideles cernimus eamdem fidem, et tamen non eamdem fidei cognitionem invenimus. Crevit itaque per tempora fides in omnibus, ut major esset, sed mutata non est, ut alia esset. Ante legem, Deus creator credebatur; et ab eo salus et redemptio

exspectabatur, per quem vero et quomodo eadem salus implenda ac perficienda foret, exceptis paucis quibus hoc scire singulariter in munere datum erat; a caeteris etiam fidelibus non cognoscebatur. Sub lege autem persona redemptoris mittenda praedicebatur, et ventura exspectabatur. Quae autem ipsa persona haec foret homo, an angelus, an Deus nondum manifestabatur. Soli hoc cognoverunt, qui per spiritum singulariter ad hoc illuminati fuerunt. Sub gratia autem manifeste omnibus jam et praedicatur et creditur, et modus redemptionis et qualitas personae redemptoris. Semper tamen in Ecclesia Dei ab initio fidem et cognitionem fuisse credimus incarnationis et passionis Christi; quia ab initio nunquam defuerunt,

qui hoc cognoverunt. Alii salvabantur, quia horum perfectioni fide simplici jungebantur; et eos bene operando sequebantur.

CAP. VII. Quid sit quo nihil minus unquam fides vera habere potuit.

Haec sunt quibus ab initio nihil minus unquam recta fides habere potuit. Credere videlicet unum esse Deum creatorem omnium, Dominum et rectorem universorum; ipsum quidem non esse mali auctorem, eorum tamen qui in malis suis ejus misericordiam quaererent vel exspectarent futurum redemptorem. Haec simplicium fidei in initio suffecisse credimus, quibus, etsi nihil amplius additum est ad cognitionem, multum tamen collatum est ad devotionem. Isti quidem venturum in carne redemptorem,

et in eadem carne moriturum, resurrecturum, et ascensurum; sive alia quaedam quae illis temporibus abscondita fuerunt, manifeste non cognoverunt. Et tamen fidem nativitatis et passionis, sive resurrectionis et ascensionis ejus, in hoc eos verissime habuisse dicimus; quia credentibus et scientibus haec fide et devotione sub spe et exspectatione ejusdem redemptionis adhaeserunt, quamvis modum ejusdem redemptionis suae similiter non cognoverunt. Sic ergo intelligendum putamus quod dicit beatus Augustinus, quod eadem fides mediatoris salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis; quia eamdem fidem mediatoris justi antiqui habuerunt pusilli cum magnis. Alii quidem quae ventura erant, sicut ventura credentes et cognoscentes; alii vero

non quidem cognoscentes, sed credendo et desiderando, cognoscentibus et credentibus adhaerentes. Quod vero subjungit, quia sicut nos credimus in carne venisse, sic illi venturum, sicut nos mortuum, sic illi moriturum, etc., vel non ad omnes referendum est, sed ad eos tantum quibus ventura haec praescire singulariter datum est, ut omnes quidem eamdem fidem sed non eamdem fidei cognitionem habuisse dicantur; aut si de omnibus hoc dictum intelligitur, omnes qui futuram redemptionem crediderunt, haec etiam in quibus redemptio constabat credidisse, non inconvenienter affirmantur. Inquantum enim ipsam quae omnia haec continebat redemptionem venturam crediderunt, haec crediderunt, quamvis eamdem de ipsis omnes in credendo cognitionem

non habuerunt. Hoc modo igitur sano intellectu dici potest omnes ab initio justos fidem Salvatoris habuisse, et omnes in fide redemptionis venturae justificatos fuisse, quia eamdem redemptionem vel venturam crediderunt, vel credentibus et cognoscentibus crediderunt; et cum fide sacramenta ipsius redemptionis, quae ab initio instituta sunt, ad sanctificationem susceperunt; et in ipsis eamdem redemptionem suam, quasi in umbra et figura portaverunt. Quod bene illi duo viri signaverunt, qui botrum in vecte suspensum, de terra promissionis ad filios Israel in desertum portaverunt. Botrus siquidem in vecte Christus in cruce est, cujus mysterium in sacramento duo populi portant. Qui praecesserunt, portaverunt quidem: sed non viderunt, quia

praecedentes adventum ejus; sacramenta passionis ejus, omnes quidem per fidem portaverunt, sed non omnes per cognitionem, quod portaverunt intelligere meruerunt. Sequentes autem et portant et vident: quia fideles qui post adventum ejus in carne subsequuntur; sacramentum passionis ejus, et per fidem suscipiunt, et per revelatam jam cognitionem agnoscunt. Unde Beda in eamdem quaestionem: Unum, inquit, idemque Dominicae crucis trophaeum, prius prophetae et Moyses, quam apostoli noverant et praedicabant, sed prophetae hoc aliquoties figuratis velatisque sermonibus; apostoli autem apostolorumque successores patefacta luce Evangelii semper aperte praedicabant; ita ut nunc omnis populus

Christianus scire et confiteri debeat fidem, quam eo tempore pauci admodum, et perfectiores quique noverunt, quamvis omnis Dei populus etiam tunc ejusdem mysteria fidei in legalibus caeremoniis typice portaret.

Duo igitur sunt in quibus constat vera fides. Creator et redemptor. Unum tibi sine altero non sufficit. Utrumque agnosce, utrumque confitere. Si Creatorem credis agnoscisque quod factus es; si redemptorem confiteris, agnoscis quod reparatus es. Unus est creator et redemptor. In suo te fecit, in tuo te refecit; et utrumque unus fecit. Si ipse te fecisset, et alter te refecisset; deberes illi quod factus es, et deberes alteri quod refectus es. Et sic esset

divisa intentio tua et dilectio et obedientia tua; et non esses unius totus. Et de duobus illum plus diligeres, a quo plus haberes. Qui creavit te, dedit tibi esse; qui redemit te, dedit tibi beatum esse. Propterea ne plus a te diligeretur alter quidam redemptor, quam ipse creator, voluit ipse creator esse redemptor, et sustinuit tuam passionem ut emeret tuam dilectionem. Missus est naturalis filius pro adoptandis, quia sine ipso alieni introducendi non fuerant in haereditatem. Venit sapientia, ut hostis non potestate, sed ratione vinceretor; et in his omnibus fides tua in uno constat, et ad unum et una, quia cum duo nominantur, unus significatur; quoniam unus creator est et redemptor. Creator ad naturam, salvator ad gratiam. In his duobus totum

est et unum, hoc est in quo ab initio fides credentium una est, quamvis in eadem fide in aliis major, in aliis minor de istis cognitio fuerit, secundum diversitatem temporum, sicut uno et eodem tempore, in aliis major in aliis minor invenitur cognitio de his ipsis secundum capacitatem personarum. Quamvis ergo fides creverit, ut aliquando et in aliquibus major esset; non tamen mutata est, ut alia esset. Sed omnes fide una crediderunt unum, et omnes una fide justificati sunt, qui justificari meruerunt. Sine fide enim, ut ait Apostolus, impossibile est placere Deo . Et sicut dicit beatus Augustinus: Ubi fides non erat, bonum opus non erat.

enim fidei vel ipsa fides intelligitur quae sacramentum est, vel sacramenta fidei intelliguntur quae cum fide percipienda sunt, et ad sanctificationem fidelium praeparata sunt. Nam et quaedam sacramenta militaria dicuntur, quibus milites in sua conditione imperatori suo ad fidem conservandam obligantur; et infideles quoque sacramenta quaedam habent, quae sacramenta dicuntur, quamvis nec sacra sint, nec sacrae rei signa. Sed exsecrationes potius et abominationes: quibus non sacrantur homines, sed polluuntur. Tamen ad horum differentiam sacramenta fidei dicta intelligi possunt quae a fidelibus tractantur, et cum fide ad sanctificationem suscipiuntur. Primum ergo consideremus qua ratione

ipsa fides sacramentum dicatur, vel cujus rei sacramentum esse intelligatur. Apostolus dicit: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem

. Nunc scilicet quando per fidem videmus, videmus per speculum in aenigmate; tunc autem quando videbimus per contemplationem videbimus facie ad faciem. Quid est per speculum videre? Imaginem videre. Quid est facie ad faciem videre? Rem videre. Puta aliquem esse post te, vel supra te, aversus es ab illo, nec vides facie ad faciem, facie tua ad faciem illius. Aversa est enim facies tua ab illo: et si forte ille respicit ad te, non tamen tu similiter ad illum. Quandiu igitur sic eris, non poteris illum videre facie ad faciem. Exhibe speculum et pone ante te,

Tous les livres