De sacramentis christianae fidei (page 41)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Totum quod Pater potest ego possum qui Filius sum Patris. Omnia enim quae Pater facit, haec et Filius facit similiter . Ex quo enim ut Filius Dei Patris, essem homo accepi, totum quod Deus Pater potest posse accepi. Videtis ergo quomodo Christus homo in eo quod Filius Dei fuit, et ex quo Filius Dei fuit, divinam sapientiam et potestatem et bonitatem habuit; et plene ac perfecte habuit, quia plene ac perfecte fuit. Aut ideo ab initio hoc non fuit, quia ab initio hoc non dixit? Haec, inquit, ab initio non dixi vobis . Ergo ab initio Christus homo ex quo homo esse coepit Deus non fuit; quia ab initio ex quo homo esse coepit, hoc non dixit? Diu fuit Christus homo

inter homines, priusquam Deum se diceret vel probaret, et quando hoc dicere coepit, cum magna modestia ac reverentia hoc dixit: ne scandalizarentur, qui mirarentur, nec susciperent qui non caperent. Ideo reverenter se suggessit, non praecipitanter ingessit. Quem, inquit, dicunt homines esse Filium hominis?

Non praedicavit, sed interrogavit. Dici voluit, sed dicere noluit, ne non veritatem docere, sed gloriam quaerere videretur. Creditis in Deum et in me credite . Considera quomodo modeste se adjungit, quia sciebat extra intelligentiam hominis esse ut homo Deus crederetur. Propterea humanae intelligentiae adhuc subtus erat homo, neque in fide hominis adhuc ut Deus crederetur, ascenderat. Ideo dubitanti et amanti dixit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum

. Propter hoc ergo quia sciebat in conscientia humana se subtus esse, et ut aequalis crederetur eidem conscientiae longinquum et extraneum esse, paulatim illam fovebat, ut ad veritatem assuefaceret, ut veritas illam illuminaret, non novitas scandalizaret. Sic ergo Christus homo inter homines conversando secundum dispensationem saluti humanae congruum per temporum intervalla quod in se simul erat aperuit, et quod ipse ab initio plenum et perfectum habebat humanae cognitioni per quosdam profectus revelationis se habere, magis ac magis prout oportebat ostendit.

Sed dicunt: Si in Christo homine ab initio ex obedientia suscipiendae passionis meritum fuit, in

hoc ipso jam constat quod, si passurus non fuisset ab initio, meritum obedientiae patiendi habere non potuisset. Si enim futura passio non fuisset, obedientia patiendi nulla fuisset. Si obedientia non fuisset, meritum obedientiae non fuisset. Sic itaque ad obtinendam gloriam incorruptionis, inducere conantur necessitatem passionis. Sed minus considerant quia eadem bonitate qua se ad obedientiam passionis spontaneum exhibuit; quia pati voluit, justus et bonus et gloria dignus fuisset, etiam si pati noluisset; si enim pati noluisset ad patiendum obediens non fuisset, non tamen inobediens fuisset, quia voluntati Patris hoc nolens non contradixisset, quoniam hoc et ipse Pater noluisset. Nam sicut

obediens, fuit quia volenti volens consensit, ita procul dubio obediens fuisset, si nolenti hoc Patri idem et ipse nolens consensisset. Itaque semper obediens fuisset, etiam si passus non fuisset, neque merito ejus quidquam minneretur, etiam si ad passionem (quam non ex debito, sed ex dignatione suscepit) non humiliaretur. Unum tamen, inquiunt, est quod Christus per passionem obtinuit, quod utique habere non potuisset, si passus non fuisset. Patiendo quippe omnibus credentibus factus est exemplum passionis, sicut resurgendo omnibus patientibus forma glorificationis. Hoc ergo lucratus est patiendo, quod ipsum magistrum et doctorem sequuntur omnes qui bene patiuntur. Magnum quid lucratus est. Quid ipsi hoc prodest? Praecedit, et omnes sequuntur.

Cujus bonum est hoc? Errantes inveni, praecessi ut viam docerem, omnes secuti sunt. Mihi quid prodest? Ego viam sciebam, per me incedere poteram; sed non erat causa pergendi, si compassio non esset subveniendi. Stulti et tardi corde ad credendum, nonne oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam? Intendite: Oportuit itaque, inquit, pati Christum, et ita intrare in gloriam suam. Quid est ita? Per passionem. Post passionem, glorificationem. Quid? Ergo Christus non potuit intrare in gloriam, nisi transiret per poenam? Quid est enim oportuit, nisi quia aliter non potuit? Quomodo ergo suam, si oportuit; et quomodo oportuit, si suam? Si gloria ejus fuit quomodo ut ad illam intraret, pati oportuit? Sed suam propter se, oportuit propter nos. Poterat

quidem Christus si voluisset alia via intrare in gloriam suam; et quomodo vellet illam accepisse, quemadmodum si vellet nunquam caruisset, sed semper habuisset. Sed voluit propter nos per poenam ire in gloriam suam, ut moriens timorem tolleret passionis; resurgens redderet spem glorificationis. Hac via irc voluit, quia nos hac via ire debuimus, qui alia non potuimus. Nos volumus, sed non possumus. Ipse potuit, sed noluit; quia si aliter ivisset, pervenisset, sed non subvenisset. Qui ergo Christum in passione aliquid meruisse asserit, ita ut eadem passione bonum aliquod ad commodum vel utilitatem vel gloriam suam eum obtinuisse contendat, quod juste habere non potuisset, si passus non fuisset, Christum plane in

necessitatem passionis ducit, et pariter redemptionis gratiam quae in morte ipsius exhibita est imminuere, vel potius evacuare convincitur; qui causam passionis ejus non nostram, sed ipsius necessitatem fuisse probare conatur. Ergo Christus non meruit quasi sibi indebitum aliquid acquirens; et tamen meruit opus virtutis dignum remuneratione perficiens. Neque enim ideo quia prius ipse dignus fuit, opus virtutis postea exhibitum remunerabile non fuit; neque rursum quia pro opere virtutis remuneratus dicitur, prius etiam quam operaretur dignus fuisse negatur. Meruit ergo quantum ad virtutem operis, quia pro opere, remuneratione dignus fuit; nec tamen sic meruit quasi dignus non fuisset,

etiam si operatus non fuisset. Paterfamilias laborat in vinea sua, et post cum ad refectionem venit postulat cibum, bene se meruisse dicit quod accepturus est. Sed aliter mercenarius meretur, aliter dominus. Mercenarius meretur quia ei non deberetur, si non operaretur. Dominus autem etiam si non operatur, panem suum manducat, quia suus est; et non opus habet si vult pro eo laborare, quia suus est et sine opere. Multa sunt quae dici potuissent super his, sed haec praesenti abbreviationi sufficiant. Novissimo quaerunt de anima illa rationali quam verbum cum carne in unitatem personae assumpsit, utrum sicut eam ex ineffabili unione divinitatis perfectam sapientiam; et virtutem et bonitatem accepisse dicimus; ita quoque ab initio priusquam gloriam resurrectionis

per immortalitatem carnis indueret ex eadem unione divinitatis, plenam quoque beatitudinem habuisse dicamus. Quod si concedimus, objiciunt, quod anima illa ante resurrectionem passiones et dolores sustinuit; ac per hoc plena beatitudo esse non potuit, ubi poena et dolor fuit. Sed non attendunt quod anima illa secundum aliud carni unita fuit, et secundum aliud divinitati. In eo quod carni unita fuit, vita carnis ipsa fuit. In eo autem quod divinitati unita fuit, vita ipsius divinitas fuit. In eo autem quod carni jungebatur, recedente anima ipsa caro moriebatur. In eo autem quod divinitati jungebatur, etiam a carne recedens ab ipsa divinitate non separabatur. Quae igitur in sensu carnis ad tempus dolorem sustinuit, in societate Deitatis

plenum et perfectum gaudium semper possedit. Ubi enim perfecte jungebatur, plene et perfecte beatificabatur. Ubi autem ad tempus minus habuit ex dispensatione, postea suppletum est in glorificatione. Ita tamen ut quod in parte sublimiori habebat verum bonum, nec aliquando redderetur, quia nunquam fuit amissum; nec suppleretur, quia ex quo datum est, semper mansit perfeetum.

CAP. VII. De carne quam Verbum assumpsit, qualis fuit secundum passibilitatem; et sensum et affectum.

De carne Verbi hoc primum commemorare oportet quod illam ab ipsa conceptione, Spiritus sancti operatione ita mundatam credimus, ut eam verbum ipsum liberam prorsus, et immunem ab omni peccato assumeret; poena tamen peccati voluntate

non necessitate assumentis remanente, ut, dum ista in Salvatore sine culpa pateretur, illa quae in salvandis pro culpa poenae obnoxia fuerat, liberaretur. De hac itaque poena passibilitatis sive mortalitatis quaerunt quidam, quomodo in carne Salvatoris erat. Sed facile est scire quomodo caro illa, quandiu in massa generis humani sub originali debito fuit, poenam quoque praevaricationis qua totum tenebatur in toto ipso ex necessitate sustinuit. Postquam autem a toto ipso singulariter divisa est, ut nec in ipso esset, nec cum ipso in causa participaret, jam nihil poenae debuit, quia culpae nil habuit. Itaque quantum in ipsa fuit, non debuit sustinere poenam, quando jam non habuit culpam. Poterat ergo juste Salvator in

carne sua quam sine culpa assumpsit, poenam quoque mortalitatis et passibilitatis infirmitatem non assumpsisse, sed eam non solum supra id quod nos sumus mortales, quia peccator non erat, sed supra id etiam quod primus homo ante peccatum fuit, quia probandus non erat a prima conceptione gloria immortalitatis induisse. Primus quippe homo quia probandus erat, talis esse debuit qui et peccare et non peccare potuisset, ut voluntatis non necessitatis esset utrumque. Neque enim vel obedienti meritum, vel non obedienti culpa esse potuisset, nisi et obedientia et praevaricatio voluntaria fuisset. Itaque quia ad probationem utrinque voluntas ejus exspectabatur, ad utrumque ei possibilitas praestabatur. Quia vero peccandi et non peccandi possibilitatem

habuit, oportebat ut et moriendi et non moriendi possibilitatem haberet. Si enim ex necessitate immortalitas fuisset, et praevaricator et peccator mori non potuisset, atque ita inobedientia poenam debitam non haberet, nec se recognosceret aliquando peccator si mortuus intus, foris semper viveret. Item si ex necessitate mortalis fuisset, etiam in obedientia persistens, mori debuisset; et injuste sine culpa puniretur, si non peccans moreretur. Quapropter quia probandus erat, et utrum in obedientia persisteret exspectabatur, caro quoque illius et secundum aliquid mortalis erat; quia sci licet mori poterat; et secundum aliquid immortalis erat quia poterat non mori, quatenus ex eo quod mori poterat moreretur si peccaret,

et ex eo similiter quod mori non poterat, non moreretur si in obedientia perseveraret. Christus autem homo quia perfectus a principio et probatus inventus est, ad perfectionem vel ad probationem exspectatus non est. Et idcirco sicut liberum arbitrium habuit, nec tamen ita ut peccare posset, ita quoque et immortalitatem quantum in se erat habere debuit, et ita ut mori omnino non posset. Unde constat quod Christo homini a principio non solum ea immortalitas debebatur, quam primus homo habuit ante praevaricationem; sed illa quoque quam nunc secundus habet post resurrectionem ut videlicet sicut ex consortio Deitatis spiritu confirmatus erat ad veritatem, ut peccare non posset, ita quoque ex merito virtutis carne confirmatus esset ad incorruptionem,

ut mori non posset. Sed quia caro peccatrix a poena peccati liberari non potuit, nisi caro ejus quae sine peccato erat pateretur, infirmitatem passibilitatis et mortalitatis in carne assumpta retinuit potestate, sustinuit voluntate, non passus est necessitate. De sensu autem passionis in carne Christi, quidam male sensisse inveniuntur. Asserentes carnem illam in omnibus iis quae in ea et circa eam exhibita sunt passionis genera; similitudinem quidem passionis et doloris suscepisse, sed nullum omnino dolorem aut passionem sustinuisse. Sed non attendunt quanta absurditas hujusmodi assertionem consequitur. Quomodo enim in Christo vera compassio fuit, si vera passio non fuit? Quomodo

stabit quod dicit propheta: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit?

Si Christus in cruce dolorem passus non fuit, quare tantopere calicem passionis transferri a se postulavit? Quid sibi voluit sanguis desudans angustiam imminentis mortis contestatus? Quid sibi voluit quod ipse Christus et infirmitatem secundum quam caro passionem timuit, et voluntatem secundum quam spiritus promptus fuit exponens, ait: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma? Isti ergo qui negant in Salvatore secundum infirmitatem carnis veram fuisse passionem, quantum in se est eam quae per passionem Christi facta est, negare convincuntur redemptionem. Sunt alii qui non minori dementia de affectibus humanis

in Christo (quos secundum veritatem naturae cum humanitate et in humanitate suscepit) quaedam non solum falsa, sed horrenda etiam blasphemare non timuerunt. Quia enim Apostolus ait: Non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia ; asserunt humanum affectum in Christo; motus etiam vitiorum sensisse, absque consensu tamen rationis, secundum eam concupiscendi infirmitatem qua nos qui peccatores sumus ex illa originali corruptione quam portamus, illicitos appetitus, et motus concupiscentiae surgentis, et vitii tentantis delectationem etiam inviti sentire solemus. Hos autem motus idcirco Christum in carne sua voluntarie sustinuisse, ut quasi illis tentantibus resistendo victor existeret,

quatenus et sibi tentationem vitiorum superando praemium justitiae acquireret, et nobis in tentatione positis resistendi et vincendi in semetipso exemplum formaret. Sed absit a sensu Christiano ut ullam in illa carne sacrosancta agni immaculati inordinatae delectationis et concupiscentiae illicitae titillationem aliquo modo fuisse, aut dicat, aut credat; quia si vel aliquam pravae delectationis radicem aut motum concupiscendi inordinatum in illa fuisse diceremus, profecto ab omni vitio liberam negaremus. Quomodo autem vitium mundaret, si vitium portaret? Motus quippe inordinatus ex infirmitate concupiscendi, surgens cum ipsa tantum corruptione de qua oritur non solum poena est, sed culpa; quae tamen

in baptizatis ad damnationem non imputatur: quia per gratiam novae regenerationis excusatur. Sicut dicit Apostolus: Jam nihil damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu . Haec tamen corruptio per gratiam sacramenti non quidem accipit ut culpa non sit, sed ut damnabilis non sit, quia si culpa omnino non esset, non haberet excusari, quia non deberet imputari. Quapropter illam infirmitatem humanae naturae quae poena est, solum cum susceptione carnis Christum assumpsisse veraciter dicimus; illam vero quae sic poena est ut etiam culpa sit, nullatenus admisisse indubitanter affirmamus. Neque enim sic victorem vitiorum dicere volumus, ut cum ipsa quae vinceret vitia portasse aliquando ac sensisse dicamus. Propterea enim per solam poenam

infirmari consensit, ut eos qui et in culpa et in poena aegrotabant: primum a culpa justificaret, postea a poena liberaret.

CAP. VIII. Quomodo intelligendum sit quod scriptum est: « Conceptus est de Spiritu sancto. »

Cum sicut superius dictum est incarnationem Filii cum ipso Filio; Pater simul et Spiritus sanctus operatus sit, merito quaeritur quare in Scriptura sacra singulariter de Spiritu sancto conceptus memoratur. Haec quidem sicut et caetera quae de ipso dicuntur humana intelligentia timide contingit; sed devotio fidei amplius praesumens secundum puram conscientiam fidenter inquirit. Quaerendum itaque in primis est quomodo intelligi oporteat quod dictum

est beatam Mariam de Spiritu sancto concepisse. Scimus namque et omnes jam frequentissimo usu naturae didicimus, quod cum mulier a viro concepisse dicitur, non aliud nisi substantiam carnis ad generandam carnem per carnis coitum suscepisse memoratur. Et haec quidem carnis substantia de carne viri per ipsum carnis coitum transfusa, cum carne mulieris una caro efficitur, ut id quod nasciturum est ex utriusque substantia veraciter originem sumens ab illo, per istam etiam ab ista generetur. Ergo mulier a viro concipit, cum a carne viri per coitum carnis semen suscipit, ad generandam carnem. Nec aliud concipit quam ille est a quo concipit; aut ipsa quae concipit et quod concipit, hoc parit. Quid ergo dicemus? Nunquid Spiritus

sanctus de sua substantia semen partus infudit alvo virginis? Quomodo ergo semen carnis ministrare potuit substantia spiritualis? An forte semen carnis non fuit quod conceptum est; et caro fuit quod natum est. Quid dicemus? Quomodo Maria de Spiritu sancto concepit? Et si de Spiritu sancto concepit, quomodo Spiritus sanctus pater Christi non fuit? Haec omnia magna consideratione indigent, ne forte in re difficili et valde obscura, humanus sensus aliquid amplius sua possibilitate praesumat. Nec ideo de his dubitandum est quia obscura sunt, nec ideo aliquid temere definiendum, quia credenda sunt. Quaeramus ergo quid concepit Maria. Aut carnem non concepit, et carnem non genuit, aut si carnem genuit carnem

Tous les livres