De sacramentis christianae fidei (page 40)
assumptione illa ineffabiliter faciente, personae unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Deum tantum, nec hominem tantum dicimus Christum, sed Deum verum natum de Deo Patre, et verum hominem natum de homine matre. Nec ejus humanitatem qua minor est Patre, minuere aliquid ejus divinitati qua aequalis est Patri. Hoc ergo utrumque unus est Christus qui et secundum Deum dixit: Ego et Pater unum sumus, et secundum hominem: Pater major me est
. Ex quo homo esse coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius; et hic unigenitus, et propter Deum verbum quod illo suscepto Verbum caro factum est, ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona Verbum et homo.
Idem: Christus Jesus Dei Filius est, et Deus et homo. Deus, quia Dei Verbum; homo, quia in unitate personae, accessit Dei Verbo anima rationalis et caro. Et qui unicus Dei Filius est, est etiam Filius hominis, idem ipse. Utrumque, ex utroque, unus Christus, unus Dei Filius; non duo filii Deus et homo, sed unus Filius. Idem: Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sed Dei dignatione, ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum; quia mutatio vel versibilitas naturae, vel diminutionem vel abolitionem facit. Creditur a nobis sine confusione conjuncta Trinitas, sine separatione distincta.
credendum est; nihil inaequale, nihil gratiae aequale; nihil anterius, posteriusve; nihil majus aut minus; nihil extraneum aut officiale alteri; nihil sibi invisibile, nihil creaturis visibile; nihil moribus vel voluntate diversum; nihil de Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum; nihil officio singulare nec alteri communicabile; nihil confusum sed totum perfectum, quia totum ex uno, et unum, non tamen solitarium.
Idem: Homousion ergo idem in deitate Patris Filius; homousion Patri et Filio Spiritus sanctus; homousion Deo et homini unus Filius manens Deus in homine suo in gloria Patris desiderabilis videri ab angelis. Sicut Pater et Spiritus sanctus adoratur ab angelis et omni creatura; non homo propter
Deum, vel Christus cum Deo, sed homo in Deum, et in homine Deus.
CAP. V. Quod Verbum carnem assumpsit cum poena sine culpa; cum mortalitate sine iniquitate.
Multi quaerunt de carne illa quam verbum assumpsit qualiter a peccato munda fuerit, et qualiter sine peccato poenam peccati portaverit. Et de eo quidem qualiter a peccato vel munda fuerit, vel mundata, quorumdam existimationem tacere non debemus, ne forte si non exponatur, non videatur, et si non videatur quod est, credatur quod non est. Quidam putant carnem illam quae assumpta est a Verbo ita ab initio et in primo parente quando tota massa naturae humanae per peccatum corrupta est, a contagione et a
corruptione peccati immunem fuisse custoditam; et ab ipso primo parente usque ad susceptionem sui a Verbo, liberam ab omni peccato; et mundam deductam, ut nunquam sub peccato fuerit, et ideo a peccato non liberatam, sed liberam. Aiunt enim quod illa pars naturae humanae sub peccato esse non debuit, per quam ipsa natura humana ubi obnoxia peccato fuerat, a peccato liberanda erat. Ad comprobandam eamdem existimationem adducunt illud quod Apostolus: Cum novum sacerdotium veteri praeferendum assereret, Melchisedech qui typum ipsius Christi ac novi sacerdotii gerebat, ab Abraham decimas accepisse ostendit . in qua decimatione etiam Levi a que veteris sacerdotii ministros descendisse
dubium non est, decimatum comprobavit; ac per hoc vetus sacerdotium quod in Levi decimas dedit inferius; novum autem quod in Melchisedech, qui forma Christi est, decimas accepit, superius et dignius existimandum. Ubi tamen Christum qui tunc secundum carnem similiter ut Levi in lumbis Abrahae fuit decimatum non dicimus, ne simili ratione novum quoque sacerdotium quod in Christo est, ibidem decimas dedisse convincamur. Quomodo autem Levi qui secundum carnem in lumbis Patris tunc fuit, decimatus est; et Christus qui secundum carnem ibidem fuit decimatus non est, nullam causam aliam inveniri posse putant nisi quia caro Levi cum culpa ibi fuit, caro Christi non fuit. Atque ideo quod peccato obnoxium erat expiatione eguisse, quod
autem mundum atque a peccato liberum erat, non eguisse. Tali ergo se ratione probare putant quod caro illa quae a Verbo assumpta est, nunquam obnoxia peccato fuit; sed ab initio sive in eo a quo descendit, sive in iis per quos descendit, munda servata sit a peccato, ut aliquando esse posset hostia pro peccato. Sed catholicae veritatis definitio Filium Dei (qui pro peccatoribus et de peccatoribus natus est) de carne obnoxia peccato, carnem assumpsisse asserit liberam a peccato, et ideo liberam; quia liberatam. Ideo liberam, non quia sub illo nunquam fuerit, sed quia sub illo esse aliquando cessavit. Quando assumpta est, mundata est. Per eamdem quippe gratiam natura humana mundata est, ut Verbo Dei libera a peccato uniretur, per quam
Christianus a peccato liberatur, ut eidem naturae in Christo capite suo societur. Appareat itaque nobis, sicut dicit beatus Augustinus, gratia in Christo capite nostro, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta membra ejus diffundit. Ea gratia fit ab initio fidei suae; homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus; de ipso spiritu et hic renatus, de quo est ille natus. Eodem spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo spiritu factum est, ut nullum haberet ille peccatum. Sic ergo factum est per gratiam, ut caro illa a peccato (sub quo ab origine sua erat) mundaretur; et mundata in illo (qui liber ab omni peccato in ea futurus erat) a peccato libera assumeretur, ut nec
gratia corruptioni naturae praejudicium faceret, nec corruptio naturae gratiam impediret. Quomodo ergo, inquiunt, Christus in lumbis Abrahae decimatus non fuit, si caro ejus ibi peccato obnoxia fuit? Sed sciendum est quod, licet caro Christi sicut caro Levi adhuc in lumbis Abrahae sub peccato fuit, tamen ipsum peccatum ejus non fuit, sub quo caro ejus fuit. Hoc enim solum ejus ibi fuit, quod inde futurum ejus fuit. Quapropter Levi illic, et naturam et culpam habuit; quia inde per propagationem originis, et naturam et culpam trahere debuit. Quia ergo Christus in lumbis Abrahae solam naturam habuit: propterea quod ipsam solam inde accepturus fuit, procul dubio oblatione non eguit, quae pro eo quod ejus solum ibi erat necessaria non fuit. Oblatio enim
non pro natura, sed pro culpa offertur, quia si culpa non esset, natura oblatione opus non haberet. Sic itaque Levi in lumbis Abrahae decimatus est, quia et naturam et culpam ibi habuit, qui et naturam et culpam inde accepturus fuit. Christus vero decimatus non est, qui propterea quod inde solam naturam accepturus erat, illam etiam tunc ibi culpam non habuit, cum ipsa quae ejus futura erat sine culpa natura, in sua origine culpae obnoxia non fuit.
CAP. VI. Quod Verbum cum carne rationalem animam assumpsit; et qualis fuit anima illa in sapientia et virtute et justitia et bonitate et merito.
Quidam haeretici fuerunt qui putaverunt in Christo cum carne a Verbo rationalem animam assumptam
non fuisse, sed solam carnem Verbo unitam; et ipsam divinitatem Verbi carnem loco animae vivificasse, eamdemque divinitatem ab ipsa carne quando in cruce mortua est recessisse, rursumque ad ipsam quando resuscitata est, vivificandam, et resuscitandara rediisse. Sed Catholica fides habet totum quod hominis erat, praeter culpam, Deum assumpsisse, quia nec aliter verus homo esse potuisset, nisi totum quod ad veritatem humanae naturae pertinebat, assumpsisset. Accepit ergo cum carne et in carne ipsa animam rationalem, quae et carnem ipsam vegetaret, et sensificaret ad vitam, et secundum liberam voluntatem peccatum respueret et sectaretur justitiam. Cui et hoc ex societate divinitatis collatum est, ut spontanea quidem libertate bonum faceret, sed ad malum
faciendum nulla prorsus necessitate vel infirmitate declinare potuisset. Dicit quippe beatus Augustinus: De Spiritu sancto ex virgine Maria, Dei Filius unicus natus est; non carnis cupidine, sed solo Dei munere. Libera in illo voluntas erat, ac tanto magis erat, quanto magis servire peccato non poterat. Multa autem quaeruntur de illa anima rationali, e quibus unum est. Utrum videlicet aequalem cum divinitate habuit scientiam, de qua quaestione in alio opusculo quod de anima Christi titulum habet, prolixius disputavi. Hic vero hoc solum commemorare sufficit, quod eadem anima sicut plenam et perfectam Dei sapientiam unitam habuit, ita plene et perfecte ex ipsa et per ipsam sapientiam sapiens fuit, nec tamen ipsi sapientiae natura aequalis fuit,
quia longe aliud est sapientia sapere, atque aliud sapientiam esse. Ex quo enim humanitati divinitas conjuncta est; ex ipsa divinitate humanitas accepit per gratiam, totum quod divinitas habuit per naturam, ita ut secundum illam ineffabilem unionem; et Dei esset in humanitate sua totum quod humanitatis erat, et hominis esset in divinitate sua totum quod divinitatis erat. Sic ergo humanitatem Verbi in anima rationali a prima conceptione sua; ex ineffabili unione divinitatis plenam et perfectam sapientiam, et potentiam et virtutem et bonitatem accepisse credimus; et ipsam sicut in unione divinitatis inseparabiliter, sic in ipsa quae ex unione divinitatis erat plenitudine virtutis incommutabiliter
permansisse confitemur. Neque enim idcirco Deus homo inter homines conversari voluit, ut quasi per intervalla temporum sapientia aut virtute proficiens meritum sibi compararet, et seipso melior fieret; sed ut ea sapientia et bonitate quam ipse in divinitate sua plenam et perfectam semper habuit, et in humanitate sua plenam et perfectam semel et simul accepit, dispensationem salutis humanae secundum ineffabilem ordinationem suam compleret. Quapropter id quod dicit Evangelista, quod proficiebat Jesus aetate, sapientia, et gratia , non ita accipitur quasi in semetipse melior factus, sed quia hominibus quam ipse habebat sed latebat sapientiam et gratiam, prout ratio temporum postulabat, magis semper ac magis aperuit. Ita apud homines ipse
proficiebat, quando homines ipsi in ejus cognitione profecerunt. Apud Deum autem profecit in eo quod, dum se sapientia et gratia Dei plenum ostenderet, eos ad laudem Dei Patris, a quo hoc esse testabatur, magis semper ac magis provocavit. De merito etiam Christi praetereundum non est quod quidam minus considerate dicere solent, quod scilicet Christus homo aliter ad gloriam immortalitatis pervenire non potuisset, nisi prius per passionem merendo mortem sustinuisset. Non enim attendunt hi quia quod Deus homo mortalis fuit, non necessitatis erat; sed voluntatis. Nam si primus homo sine morte ad immortalitatem pervenire potuisset; si se ab inobedientiae culpa custodire voluisset, quanto magis Christus homo qui non solum sine peccato homo justus, sed
supra hominem Deus fuit, carni suae quam ad consortium Deitatis in conceptione sublimaverat, gloriam incorruptionis dare potuisset, etiam si illam ad tolerantiam passionis et mortis humiliare noluisset? Si enim Christus ad gloriam resurrectionis nisi moriendo pervenire non potuit, ergo pro se mortuus est Christus; et necesse habuit mori, ut vivere posset. Quid autem dicit? « Vado, inquit, immolari pro vobis. » Hic intendite: « Vado immolari pro vobis. » Quare non dicit Christus vado immolari pro vobis et pro me? Si enim pro nobis tantum mortuus est, ubi est quod dicitis mortuum pro se? Audite ergo: Christus dicit quod pro nobis mortuus est; et nos si dicimus quod pro semetipso mortuus est, beneficium negamus, quia gratias
referre nolumus. Si pro se mortuus est, quid ei debemus? Ipse igitur sibi congratuletur. Pro se sustinuit, sibi recepit. An forte et sibi et nobis? Quare ergo tacuit sibi, et dixit vobis? An forte erubuit de necessitate, et gloriabatur de pietate? Ergo ipse erubuit manifestare; tu non erubescis improperare. Sed dicunt: Si Christus per tolerantiam passionis gloriam resurrectionis non meruit, quid est quod Apostolus dicit: Christus factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen . Ecce manifeste dicit Apostolus, quia propterea per resurrectionis gloriam Christus meruit exaltari;
quia prius per obedientiam passionis usque ad mortem non respuit humiliari. Si ergo propter hoc exaltatus quia humiliatus; ergo exaltationis causa, humiliatio fuit. Ergo in humiliatione meruit qui in exaltatione humiliationis praemium recepit. Si autem merendo ad gloriam pervenit, quomodo ad illam pervenire potuisset, si non meruisset? Sic ergo isti argumentando de propositione erroris ad conclusionem mendacii perveniunt. Fallit quippe eos quod meriti nomen non discernunt. Et propterea quia dicere non audent Christum nihil meruisse, ne forte ab eo facta apud Deum nullius virtutis aut pretii fuisse dicere videantur, dum cadere timent, praecipitant se asserentes quod Christus patiendo gloriam meruit, ita ut si passus non fuisset, illam
nec habere potuisset nec debuisset. Si enim dicimus quod nihil meruit, consequens esse putant opera virtutis, aut justitiae eum non fecisse. Si autem dicimus quod meruit, statim inferunt aliquid eum prius non debitum sibi operando obtinuisse, quod est dicere quod Christus aut bona opera non fecit; aut aliquid quod sibi prius non debebatur operando promeruit. Sed videte quam stulta sit ista assertio. Quid enim? Ergo Deus bonum opus facere non potest, quia nihil non debitum sibi promereri potest? Aut ideo operando non mereretur, quia ipsi debetur etiam si non operetur? Quando nobis beneficia impendit Deus, et dona munificentiae largitur; nonne haec ipsa faciendo a nobis pro beneficiis suis amari et laudari meretur? Aut quia meretur, ideo prius
dignus non fuit aut minus fuit et opere temporali crevit meritum Dei, et melior seipso factus est Deus? Nunquid non melius est et multo melius, ut dicamus quod aeterna bonitate quae in ipso nunquam crevit (quia plena in ipso et perfecta semper fuit) plene semper et perfecte bonus fuit, et dignus laudari et amari? Et quando opus temporale facit, et nobis bene facit, amari et laudari a nobis meretur; et est meritum operis in illo aeternum, quod nobis temporaliter exhibetur. Neque ideo modo non meretur quia prius dignus fuit, neque quia modo meretur prius dignus non fuit. Est ergo meritum in opere, quia quod fit opus est bonitatis, et ipsum meritum tamen cum opere et in operante non incipit, quoniam et ante exhibitionem operis, bonitas fuit
operantis. Similiter Deus homo, qui sicut in divinitate sua ab aeterno perfectam bonitatem habuit; imo ipse perfecta bonitas fuit, ita in humanitate sua a prima conceptione, plenam et perfectam bonitatem accepit; non tunc primum obedientiam patiendi et moriendi habere coepit, quando pati et mori coepit. Ecce concedimus quod Christus propterea exaltatus est a Patre, quia obediens factus est Patri. Ecce concedimus quod obedientia meritum est, exaltatio praemium. Quid ergo? Si obedientia meritum est, nonne ex quo obedientia coepit, meritum coepit? Factus est, inquit, obediens. Quis factus est? Christus. Secundum quid factus est? Secundum humanitatem. Secundum humanitatem factus est obediens,
secundum divinitatem subesse non potuit in qua aequalis fuit. Alia Scriptura dicit: Didicit ex his quae passus est, obedientiam . Didicit quod nescivit. Quid nescivit? Obedientiam. Subesse nescivit; non potuit in eo quod aequalis erat esse inferior. Propterea didicit quod nescivit, quia id quod in excellentiam Deitatis expertus non fuit, per inferiorem naturam in usum assumpsit. Factus est obediens. Ex quo factus est homo, factus est obediens. Ex quo homo esse coepit, subjectus esse coepit. In quantum homo dignitate, in quantum bonus voluntate. Hic est meritum. Si voluntas semper perfecta fuit; et meritum semper perfectum fuit. Ex quo Deus coepit esse homo, et homo coepit esse Deus. Deus coepit esse homo subjectus, et homo
coepit esse Deus perfectus. Si Deus humiliatus est quantum potuit in homine, homo sublimatus non est quantum potuit in Deo? si Deus in eo quod homo esse coepit, passibilis et mortalis esse coepit, et homo in eo quod Deus esse coepit, justus et bonus et perfectus esse coepit. Sicut enim Deus quando homo esse coepit quod hominis erat accepit, sic et homo quando Deus esse coepit quod Dei erat accepit. Quapropter sicut Deus perfecta sapientia et potestas et bonitas est, ita homo ex quo Deus factus est, perfecte potens et sapiens et bonus in Deo factus est. An putas Christum hominem tunc primum plenam et perfectam potentiam divinitatis accepisse quando dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra? Unde ergo prius daemonibus
imperavit, angelos ministros habuit, elementa ad nutum imperii sui inclinavit? An forte quia orantem legis quasi precibus obtinuisse putas, quod prius ipse non potuit? Pater, inquit, clarifica Filium tuum [nomen tuum]. Et ecce vox facta est de coelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo . Audistis Filium postulantem. Patrem annuentem. Putas quod precibus obtinuerit quod non obtinuisset si preces non fudisset? Audi quod sequitur: Non propter me, inquit, facta est vox ista, sed propter vos . Si responsio propter me facta non est, nec postulatio propter me facta est. Sicut ergo responsionem Patris non accipio, ut me exauditum intelligam, sic nec preces Patri fundo, ut quod non possum obtineam. Ego enim totum possum.