De sacramentis christianae fidei (page 43)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quidam putaverunt in morte divinitatem a Christo homine recessisse, et mortem hominis aliud quam separationem divinitatis a carne non fuisse. Inveniunt enim quaedam verba in quibus ita dictum esse videtur, et invenientes hujusmodi litterae adhaerent, non pertingentes ad spiritum. Beatus quoque Ambrosius tale aliquid videtur dicere in expositione psalmi illius quem ipse Dominus in passione sua de se scriptum esse ostendit dicens: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

. Super enim hunc locum Ambrosius dicit. Clamat homo separatione divinitatis moriturus, et alia quasi ad ipsum probandum adducta; quia scilicet Deus vita est, et ubi vita fuit, mors esse non potuit. Ac propterea nisi vita

prius recessisset, mors venire non potuisset. Scriptum quippe est: quia Jesus clamans magna voce dixit: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? Clamat homo se derelictum esse a Deo, et conqueritur Deum a se recessisse, et quasi ideo se moriturum esse quod Deus ab ipso recesserit. Ideo dixit, quia clamat homo separatione divinitatis moriturus. Sed videte quod dicitur. Si enim agitur de illa separatione divinitatis, pro qua Christus homo in cruce clamabat; illa utique jam facta erat. Non enim derelinquendum, sed derelictum jam se protestabatur dicens: Deus meus utquid dereliquisti me? Si ergo de illa separatione divinitatis agitur, iam recesserat Deus quando homo in cruce pendens

derelictum se a Deo vociferabatur. Et utique adhuc Christus in carne vivebat, quando sic Deus ab eo recesserat. Respondeant ergo. Si mors esse non poterat nisi prius vita discederet, quomodo vita manere potuit postquam vita recesserat? Jam enim sic recesserat Deus, et adhuc Christus vivus in cruce pendebat, cum se derelictum causatur. Si ergo in hac recessione Dei, et in hac divinitatis separatione, illam quae inter divinitatem et humanitatem constabat unionem personae solutam dicunt, fuit quoddam tempus quando Christus adhuc vivus homo erat, et Deus non erat. Sed quis hoc dicat? Quis sanae fidei concordans non abhorreat Deo imponere, quod assumptum hominem usque ad mortem quidem comitando perduxit, et in morte quando majori

periculo jam imminente majus auxilium necessarium erat, deseruit? Quare ergo tantopere mercenarii, improperat, quod lupo veniente oves quas custodire debuerant, fugientes deserunt, cum ipse unicam illam ovem, et agnum illum ovis virginis filium, quem non solum custodiendum, sed etiam glorificandum suscepit, lupo veniente deseruit? Ovis prius de pastore secura veniente lupo non timuit dicens: Venit princeps mundi hujus et in me non habet quidquam . Nunc autem a pastore derelicta, causando et conquerendo clamat, quare dereliquisti me? Solus homo fuit, et Deus non fuit, et jam Deus homo non fuit, quia jam ab homine recesserat Deus, nec homo Deus fuit, quia adhuc vivus in cruce pendens a Deo derelictus fuit. Jam non solum ergo

in morte; sed et ante mortem divinitas ab homine recesserat, quando homo adhuc Deum a se recessisse, ac per hoc, ut isti aiunt, Deum se non esse, plangebat. Quis hoc dicat? Quomodo, inquiunt, intelligendum est, quod Christus a Deo derelictum se esse clamat, et quod Scriptura hominem separatione divinitatis moriturum clamasse affirmat, si Deus ab homine non recesserat? Quid ergo? Non potuit divinitas humanitatem et secundum aliquid deseruisse, in quantum videlicet eam potestati inimicorum expositam ad tempus non defendit, et secundum aliquid non deseruisse, in quantum scilicet etiam tunc ab ea per praesentiam majestatis non recessit? Dereliquit illis, sed illam non dereliquit. Dereliquit illis, sed sibi non dereliquit. Dereliquit, quia auxilium

non contulit, sed non dereliquit quia praesentiam non abstulit. Subtraxit protectionem, sed non separavit unionem. Separavit se foris ut ad defensionem contra inimicos non adesset, sed non separavit se intus, ut illi ad unionem personae deesset. Sic ergo dereliquit ut non adjuvaret, sed non dereliquit ut recederet. Vado per viam, mecum pergis, pariter ambulamus. Securus sum quasi amicum mecum habens. Venit hostis meus et irruens inermem et resistere non valentem vulneribus afficit. Tu me plagari cernens nihil moveris, sed patienter sustines, et stas juxta quasi non curans vulnera mea, et dico: Utquid dereliquisti me? adhuc stas juxta me, et causor te recessisse a me. Juxta es loco, sed longe auxilio.

Juxta fuisti quando te praesentem exhibuisti in dilectione. Longe factus es quando in periculis constituto, te subtraxisti a compassione. Sic ergo humanitas a divinitate in passione derelictam se clamabat, quia eam inimicorum potestati ad crucifigendum concesserat, sicut scriptum est: Non haberes in me potestatem ullam, nisi tibi datum fuisset desuper . Quam tamen mortem quia non pro sua iniquitate, sed pro nostra redemptione sustinuit in cruce pendens; quare sit derelicta requirit, non quasi adversus Deum de poena murmurans, sed nobis innocentiam suam in poena demonstrans, causam quaerebat qui peccatum nesciebat.

CAP. XI. Quod Christus separata anima a carne et persona fuit et Deus et homo.

Scriptum est: Et clamans Jesus voce magna, tradidit spiritum . Quis tradidit? Jesus. Quid tradidit? Spiritum. Cui tradidit? Patri. Non Judaeus ejecit, neque pater extraxit, sed ipse sponte tradidit. Non violenter ablatus est, sed sponte datus: Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam . Ipsa anima, ipse est spiritus. Ipsa ergo anima emissa est potestate morientis, non violentia occidentis. Emissa est anima. Ille emisit, cujus fuit. Unde emisit? Ex carne. Quo emisit? Ad Patrem. Recessit anima, et mortua est caro. Mortuus est Christus, quia caro Christi mortua est. Sicut mortuus est Deus, quia mortua est humanitas Dei, ita mortuus est homo quia mortua est caro hominis. Sola caro mortua est, et carne

mortuus est homo, cujus caro fuit, mortuus est etiam Deus, quia Deus homo fuit. Separatio animae mors carnis fuit. Sola caro mortua est, a qua anima separata est, anima mortua non est, nec divinitas mortua est, sed sola caro mortua est, quia separata est anima ab ea vita ejus. Anima ad infernum descendit, caro in sepulcro jacuit, divinitas cum utroque permansit. Neque enim caro et anima personam destruere potuerunt separata, quam non fecerant et conjuncta. Verbum persona aeterna fuit. Neque tunc persona esse coepit, quando animam et carnem in personam accepit. Accepit animam et carnem, ut in se persona essent, non ut se personam facerent. Quia ergo anima et caro in eo personam esse acceperunt, quod verbo personae uniri coeperunt; semper

quidem cum verbo una et eadem persona permanserunt; quia nunquam postea a verbo vel inter se divisa recesserunt. Fuit ergo verbum persona aeterna propter divinitatem aeternam, et ipsa persona Deus fuit propter divinitatem, et homo fuit propter unitam verbo humanitatem. Ergo Christus persona ad infernum descendit, sed secundum solam animam; quia sola anima ad infernum descendit; et Christus persona in sepulcro jacuit et secundum solam carnem; quia sola caro in sepulcro jacuit et Christi persona ubique fuit, et secundum solam divinitatem quia sola divinitas ubique fuit. Neque anima in sepulcro jacuit, nec caro ad infernum descendit, neque caro vel anima ubique fuit. Corpus solum in

sepulcro jacuit, et propter partem istam hominis Christus homo in sepulcro jacuit. Dicunt hoc quaedam scripturae, quod cum Christus in sepulcro jacuisse dicitur: totum pro parte ponitur; quia non totus homo in sepulcro jacuit, sed una pars hominis tantum corpus. Hic intendite. Non totus homo, sed pars hominis. Quis homo? Christus. Totus homo, totus Christus. Pars hominis, pars Christi. Christus in sepulcro jacuit, totum in parte ponitur. Ergo non totum jacuit sed pars. Quid est totum? Christus. Quid est pars? Corpus. Ergo vel Christus non jacuit in sepulcro; si Christus in sepulcro jacuisse dicitur, et est figura dicendi qua totum pro parte ponitur, et in toto pars intelligitur. Ergo nec Christus vere ad infernum descendit, sed pars Christi

tantum, anima sola. Aliquid scrupulositatis incurrit. Suspecta quippe sunt haec catholicae veritati, et non recipit aut approbat ut dicatur Christum non vere in sepulcro jacuisse, nec vere ad infernum descendisse. Quid enim? Si ideo non vere in sepulcro jacuit, quia solum corpus in sepulcro jacuit, nec vere ad infernum descendit, quia anima sola ad infernum descendit, ergo nec vere mortuus fuit, quia sola caro mortua fuit, non anima vel divinitas. Quid est quod scriptum est? Quia cum Christus in sepulcro jacuisse dicitur totum pro parte positum est? An aliud est totum pro parte poni, atque aliud totum in parte operari? Quando enim totum pro parte ponitur, ipsum quidem totum nominatur sed non ipsum intelligitur, sed pars ejus sola, pro qua ponitur.

Quando vero totum in parte operari dicitur, ipsum quod dicitur intelligitur, nec pro ipso quod dicitur aliud intelligitur, quamvis secundum aliud, id est secundum partem operari intelligatur. Quando enim totum in parte operatur, ideo vere totum operatur, quia et totum cum parte est, et pars in toto est, quando et totum et pars operatur. Quando simul sunt simul operari possunt. Tunc quippe operatio partis recte totius dicitur, quando totius est, et in tote est ipsa pars quae operatur. Quando vero totum destructum est, et jam totum non est, non proprie totius dicitur, quod extra totum pars sola operatur. Quid ergo? Nunquid secundum hoc dicemus quando caro Christi mortua est, ideo Christum vere mortuum fuisse, quia homo in parte sua sustinuit passionem,

quando vero corpus Christi in sepulcro jacuit; ideo Christum non vere jacuisse, quia pars ipsa quae jacuit a toto jam divisa fuit? Ergo Christus vere mortuus est, sed vere sepultus non est. Absit! Sed vere mortuus est, et vere sepultus; vere ad infernum descendit et vere in coelum ascendit. Quomodo ergo totum positum est pro parte, quando scriptum est Christum jacuisse in sepulcro? Quod est totum, et quae est pars? totum enim ad partes dicitur, et partes ad totum referuntur. Fortassis ergo cogitas quasi tria quaedam: divinitatem, animam, et carnem Christum composuisse; et Christum esse totum quoddam tribus partibus compositum: divinitate et carne, et anima. Ergo tertia pars Christi Verbum

est? Absit! Non enim pars Christi Verbum est, sed ipse Christus Verbum est. Totus Verbum, sicut totus Deus; non dimidia pars Christi Verbum, et dividia pars homo; sed totus Christus Verbum et totus Christus homo, quia idem ipse Deus et homo. Intelligis quid dico? Si non intelligis, crede tamen. Credi potest, si intelligi non potest. Verumtamen est, quod Christus idem ipse et Deus et homo fuit; nec tertia pars Christi Verbum fuit, nec aliquid ex carne, et anima, et verbo, quasi ex partibus compositum totum fuit, quia totum ipsum Verbum fuit. Ubi ergo totum fuit, compositum ex partibus? Ubi partes fuerunt in toto et totum fuit ex partibus. Divinitas autem pars non fuit, ut ex ipsa totum esset majus ipsa, nec in ipsa pars fuit, ut in ipsa aliquid

esset minus ipsa. In humanitate sola partes invenimus, et totum ex partibus constat. Homo quoddam totum est duabus partibus constans, anima et carne. Istae sunt duae partes hominis, et in his duabus partibus constat totus homo. Natura divina simplex est, natura humana duplex; propterea partes hominis duae sunt. Quia in natura hominis duo sunt: anima et caro. Ubi haec duo sunt, totus homo est. Ubi alterum horum est, pars hominis est. Propter hoc igitur Verbum totum hominem assumpsit; quia totum quod hominis erat assumpsit, animam et carnem. In sepulcro autem non totus homo jacuit, sed pars hominis tantum, hoc est caro. Similiter ad infernum non totus homo descendit, sed pars hominis tantum, hoc est anima. Si enim in sepulcro

totus homo jacuisse diceretur, profecto a carne mortua anima recessisse negaretur. Similiter si totus homo ad infernum descendisse diceretur, caro utique pariter cum anima illuc descendisse affirmaretur. Itaque pars hominis tantum in sepulcro jacuit, et non totus homo; et dum Christus in sepulcro jacuisse dicitur, propter solam carnem quae ibi jacuit, verum esse probatur. Dum enim Christus in sepulcro fuisse dicitur, totus homo in sepulcro fuisse dicitur; quia cum Christus dicitur, totus homo dicitur; quoniam totus homo Christus. Et verum est quod Christus in sepulcro jacuit, nec tamen homo totus in sepulcro jacuit, quamvis totus homo Christus fuit. Ideo quippe totus homo Christus fuit; quia anima et

caro Verbo in personam unita fuit. Christus autem propterea vere in sepulcro jacuit, quia caro ejus ibi jacuit. Et idcirco Verbum persona deesse non potuit ubi caro crat, quae ipsi Verbo personaliter unita fuit. Sic itaque Christus in sepulcro fuit quando caro ejus ibi fuit, et totus tamen homo ibi non fuit; quia non anima et caro simul, sed sola caro ibi fuit. Quod autem homo dicitur homo, et persona homo, propter totum hominem dicitur, et propter totum quod hominis est dicitur, non id dico modo quod homo a parte de humo sumpta denominatur, sed cum dicitur homo et intelligitur persona totum quod homo est, a toto dicitur quod hominis est. Aliud vero est cum homo dicitur esse id quod homo est, atque aliud cum dicitur esse id quod est in homine. Cum

enim dicitur esse homo propter totum hominis esse dicitur, id est animam et carnem. Cum vero dicitur esse id quod est in homine, propter partem hominis dicitur, hoc est propter solam animam vel propter solam carnem. Cum homo dicitur homo, dicitur persona; cum dicitur id quod est in homine dicitur quod est in persona. Dicitur quippe homo sapiens, et non dicitur tamen propter totum quod est homo, sed propter partem quae est in homine; quia sapientia non in anima et in carne est, sed in anima sola. Item cum dicitur homo candidus aut niger, non propter totum quod est homo dicitur, sed propter partem quae est in homine; quia candor et nigredo non in anima et carne est, sed in sola carne. Et si forte totus homo hoc esse dicitur, non tamen

ita dicitur, quasi totum quod hominis est hoc sit; sed quia id quod in homine esse debet, totum hoc sit. Dicitur quippe totus homo albus, quando totum corpus hominis album est; non quia totum quod hominis est album est, sed quia totum quod in homine album esse potest, album est. Itaque et Christus, cum dicitur homo, propter totum dicitur quod est homo, id est animam et carnem. Cum autem mortalis vel mortuus vel sepultus dicitur, propter partem hominis dicitur id est solam carnem; quia sola caro et mortalis fuit, quando corruptionem passibilitatis portavit; et sola mortua fuit, quando in cruce anima sine vita sua pependit.

Et sola sepulta fuit, quando anima cum ipsa in sepulcro mortua jacente non fuit. Et tamen Christus

hoc totum quod sola caro fecit, veraciter et ipse fecit, qui per divinitatem suam personaliter praesens erat, in carne, et cum carne quae hoc fecit. Similiter cum Christus spiritu exsultasse dicitur sive affectum aut desiderium, vel timorem habuisse dicitur, secundum solam animam hoc babuisse intelligitur; quia sola anima hoc habuit, et ipse per animam veraciter habuit cujus divinitati ipsa anima personaliter unita fuit, habuit quippe anima illa secundum affectus naturae cum quibus assumpta fuit, et desiderium et gaudium, et dolorem et timorem passionis, pro carne sua; quae omnia ad tempus rationabiliter admissa sunt, potestate facientis et voluntate patientis. Et cum timuit poenam suae carnis et dolores

refugit, secundum affectum naturae fecit, quo nemo carnem suam odio habuit, cujus malum aliquando ex ratione sustinere potest; amare autem nunquam potest. Sic itaque in Christo secundum affectum naturae quem anima in carne et pro carne habuit, voluntas quaedam erat, secundum quam et mortem et dolorem, et passionem horruisse et noluisse voraciter dicitur. Quam tamen voluntatem, superior voluntas spiritus quae ad obedientiam paternae jussionis prompta fuit, dirigebat. Voluntas quippe spiritus, in Christo quasi medio quodam loco constituta, voluntatem carnis subjectam, per rationem moderabatur, et voluntati Patris superiori per obedientiam subjiciebatur dicens: Non mea voluntas sed tua fiat . Ita ergo Christus quod dicitur,

aliquando secundum personam dicitur, aliquando secundum id quod fuit in persona; et similiter quod secundum hominem dicitur, aliquando secundum ipsum hominem dicitur, aliquando secundum ipsum quod fuit in homine. In natura autem divinitatis ubi multiplicitas, aut diversitas nulla est, persona, et id quod est in persona diversum esse non potest. In sola humanitate ubi multiplicitas invenitur; aliud totum, et aliud pars esse ostenditur. Totum persona est, pars in persona. Totum est anima et caro; pars anima sola, aut sola caro. Dicit autem Scriptura: « Sicut anima rationalis et caro unus homo, ita Deus et homo unus est Christus. » Videte similitudinem. Bene dico anima et caro est homo; et iterum bene dico homo est persona. Et

rursum bene dico, anima et caro est una persona. Non autem similiter dicere possum, sola anima est homo aut sola caro est homo. Et idcirco dicere non possum, sola anima est persona, aut sola caro est persona. In Christo autem dicere possum Deus et homo est Christus, et dicere possum similiter, Deus est Christus, et iterum homo est Christus. Et rursum dicere possum, Deus et homo una est persona, et item Deus est persona, et homo est persona. Qualis ergo est similitudo haec cum dicitur: « Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus et Christus? » Si enim omnimoda similitudo est, quare sicut in Christo dicitur Deus, et homo Christus: et homo Christus et Deus Christus; non ita etiam in homine dicitur, sicut caro et anima

simul homo, ita etiam sola caro per se homo, aut sola anima per se homo; vel sicut in homine anima quidem et caro simul homo dicitur, nec anima per se sola homo dicitur, nec caro per se homo dicitur, sic in Christo Deus quidem et homo simul Christus dicitur, ita tamen ut nec homo solus per se, nec Deus solus per se Christus dicatur? Magna involutio dicendi est circa haec; et laborat homo in suo, qui pene nihil intelligere novit, nisi hoc et secundum hoc quod dicere novit. Quaerunt hi quotidie homines quid dicendum sit, et quid credendum raro. Quaerunt an locutio illa bona est, et an locutio illa recipienda est, et an probanda est locutio illa. In moneta verborum positi sunt, et concurrit multitudo magna

sermonum, et infinita perplexio; quia judicium spiritus a littera trahere volunt, non judicium litterae a spiritu. Nesciunt enim quia spiritus litteram judicare debet, non littera spiritum. Sicut scriptum est: Spiritualis judicat omnia, et ipse a nemine judicatur . Laborant ergo in judicio dicendi, quia spiritum non habent intelligendi. Volunt habere judicium, et spiritum habere nolunt, sine quo recte judicare non possunt. Propterea laborant in dicendo, et veniunt alia et alia dicenda de illo quod unum intelligendum eum. Quaerunt quid sit persona, et adducunt deinde definitionem personae, sicut a quibusdam facta est et probata, quia persona est individuum rationalis substantiae. Ecce dicamus secundum nos quod persona hoc est. Bene diffinitum

est secundum nos quid sit persona. Secundum nos ita dicamus. Nam quod supra nos est, dici omnino non potest. Indicibile est, quia incomprehensibile est. Secundum nos ergo dicamus: Persona est individuum rationalis substantiae. Quae est rationalis substantia nisi spiritus rationalis? Haec est enim proprie rationalis substantia, spiritualis substantia quae sola rationis capax est; quia in ea sola ratio esse potest. Nam si homo rationalis substantia esse dicitur, non propter totum dicitur, sed propter animam solam quae proprie rationalis substantia dicitur. Homo enim secundum animam tantum rationalis est; quia ipse animam rationalem habet. Anima autem secundum se rationalis est; quia ipsa in se rationem vel rationalitatem, id est rationis capacitatem

Tous les livres