De sacramentis christianae fidei (page 44)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

habet. Sic itaque rationalis substantia proprie et secundum se non est, nisi spiritus rationalis? qui individuum vere est, et in quantum natura simplex est: compositionem partium non habens, et naturae simplicis est ejusdem proprietatis plura non continens. Hic itaque spiritus rationalis proprie persona dicitur, et numero discretus, et ratione discernens. Sic enim quidam personam dictam esse voluerunt, quasi per se sonantem, et quasi singulariter discernentem, ut in quantum numero discreta est per se, in quantum ratione discernit sonantem, vel pronuntiantem, vel judicantem se intelligamus. Ecce ergo secundum hanc diffinitionem proprie dicimus, quod spiritus rationalis persona est, per se discernens se. Non est hic magna quaestio neque ambiguitas intelligendi,

ubi quod est totum unum est. In homine autem non eadem ratio occurrit, ubi duo quidem sunt, et tamen personae duae non sunt, sed una persona caro et anima. Hic autem quidam tam multipliciter delirasse inveniuntur, solis verbis adhaerentes, ut non facile verborum involucra judicari potuissent, nisi in fine error se manifestus ostenderet. Dicunt hominem totum quoddam esse compositum ex anima et corpore, aliud omnino et diversum ab anima et corpore, ita ut hoc totum nec anima sit, nec corpus sit, nec similiter anima et corpus; non enim totum ista esse, sed ex istis esse dicunt. Hoc igitur totum hominem esse putant, et ipsum hominem qui hoc totum est rationalem esse, rationalitate quae in ipso toto est, diversa a ratione, sive a

rationalitate partis, id est animae, sicut ipsum totum diversum est a parte. Postremo omnia quae in toto sunt diversa esse omnino ab his quae in partibus constant, sicut ipsum totum partibus diversum est. Itaque sicut rationalitas hominis alia est quam rationalitas animae; quia una totius est, et in toto est; altera partis est et in parte est; ita et bonitatem totius quae in toto est, aliam esse dicunt, et bonitatem partis aliam, quia partis est et in parte tantum. Similiter et malitiam hominis aliam, quia in toto est; et malitiam animae aliam, quia in parte est Postremo quotiescunque totum facit, et pars facit, quamvis simul operentur; aliam tamen esse actionem partis, quae in parte est, et aliam esse actionem totius quae

in toto est, sicut totum ipsum aliud est, et aliud pars ejus. Ad hunc modum igitur quoties homo peccat, vel bene facit, peccatum vel justitiam in homine esse, quae toti accidunt ad proprietatem, et iterum peccatum sive justitiam in anima esse, quae parti accidunt ad proprietatem contendunt. Quapropter quando homo moritur, et anima a carne separatur, divisis partibus, totum ipsum quod ex eis compositum fuerat, jam nihil esse, ac per hoc ipsum hominem, qui hoc totum erat, similiter nihil esse, nec alicubi esse. Et modo interim nec peccatum ejus puniri, nec justitiam remunerari, animam tantum in judicio esse, ut homo secundum meritum suum, vel poenam vel gloriam recipiat, donec tandem in novissimo anima ad corpus revertente, rursum

homo esse incipiat; et tunc secundum meritum suum, ipse quoque remunerationem accipiat. Tales modos loquendi homines confingunt, et per falsas fictiones sermonum ad veras deceptiones errorum ducuntur. Quid enim stultius est quam dicere quod tunc homo esse desinat quando vere esse incipit, et tanto utique verius est, quanto est verius in quo esse incipit? Non, inquiunt, sed figura est, quando sancti cum Christo esse dicuntur. Bene. Quando vobiscum sunt veritas est, et quando cum Christo sunt figura est. In hoc vobis credite. Nos enim non credimus. Nos scimus quia Christus veritas est. Qui ad Christum vadunt, non ad figuram vadunt, sed ad veritatem vadunt, et figuram evadunt. Quid tantopere homines sancti mori desideraverunt, si post

mortem nihil futuri fuerunt? Cupio, inquit Apostolus, dissolvi, et esse cum Christo

. Quid cupis? Mori et cum Christo esse. Imo mori et nihil esse. Hoc isti dicunt, quia nihil eris post mortem. Si istis credis, mortem non optas, nisi forte si non esse desideras. Si boni homines post mortem nihil futuri sunt, quomodo de iniquis et pravis hominibus vere dictum est, esse nihil cupiunt, nec tamen esse queunt? Desinant ergo nunc et boni sperare et mali timere, quia non erunt aliquid cum hinc exierint, ut vel mala vel bona sentire possint. Sed bene inquiunt sperent et timeant, quamvis non pro se, tamen pro animabus suis, quia cum ipsi non erunt, animae ipsorum erunt, quae vel gloriabuntur pro

justitia, vel cruciabuntur pro culpa. Ideo ergo, inquiunt, sperent et timeant pro animabus suis. Utinam tam recte diceretis quam rectum dicitis! Bene enim dicitis, cum homini sperandum et timendum pro anima sua dicitis; si tamen intelligeretis quod nunquam melius aut verius pro se timet homo, quam cum timet pro anima sua. Quid enim magis est homo quam anima? Non haec putas quicunque es, qui te figuris sermonum munieras. Novum aliquid illatum est auribus tuis, cum dictum est hoc potius esse hominem, quod potius hominis est. Audi ergo. Tu Christianus nescis quod ethnicus ille testatus est. Mens, inquit, cujusque, is est quisque; ergo ethnicus ille te Christiano religiosior fuit, qui veritatem confessus est, quam tu negas. Ergo, inquis,

homo est anima? Quidni? Nonne tu dicis quod homo est corpus, et dicere times, homo est anima? Paulo ante argumentando occurristi, quia omnis homo est corpus. Omnis homo est animal, et omne animal est corpus. Igitur omnis homo est corpus. Nullam contradictionem hic esse putas. Auctoritas enim hoc dicit: Producis auctores ethnicos, ut probes quod omnis homo est corpus, et ethnicis auctoritatibus credere non vis, quod omnis homo est anima. Fortassis quia magis placet tibi hoc esse hominem, quam illud; quia hoc tibi magis placet quam illud. Sed ego, inquis, de toto loquor, cum dico omnis homo est corpus, non de parte totius quae corpus est, neque de parte quae anima est; hoc enim totum homo est, non pars ejus aliqua. De hoc ergo toto

dico quod corpus est. Dic ergo hoc totum quare magis dicis esse corpus quam animam, cum ex anima simul et corpore constet? Si propter partem unam quia corpus est totum, ipsum corpus dicitur; nonne multo magis dicendum est anima propter partem alteram quae anima est? Si enim a parte totum natura et nomen trahere dicitur, ab illa procul dubio parte quae melior est et dignior, rectius et naturam et nomen trahere dicetur. Sed non habet usus loquendi, inquis, ut homo anima dicatur. Ecce concedo secundum usum loquendi. Dic quodlibet, ut tamen secundum regulam credendi sentias id quod negari non debet. Usus loquendi ab hominibus inventus est, et propter homines inventus est, et ideo ea potius in dicendo hominibus forma esse debet,

quam sensus humanus in rebus percipiendis et cognoscendis habet. Scimus quippe quod vere unum nihil est nisi id solum quod unitate unum est; id enim solum ratio vere unum discernit, in quo totum quod est unum esse invenit. Quaecunque ergo numero plura sunt, etsi aliquando uniantur, vere tamen unum esse non possunt, quia tamen ea quae in una compositione uniuntur, quodammodo ad se invicem accedunt et appropinquant sibi, ut quantum possunt unitatem imitentur; idcirco secundum quemdam modum, et ipsa quae simul juncta sunt unum esse dicuntur. Nam sicut ratio id quod vere unum est in percipiendo non dividit, ita quoque sensus quod simul junctum est et unitum, in percipiendo non discernit.

Et quemadmodum illic ratio in eo quod unum est totum, non dividit essentiam, ita quoque sensus hic in eo quod unitum est totum non dividit formam. Illic ratio percipit simul quod unum est, quia non in eo aliud et aliud; hic vero sensus simul percipit quod unitum est, quia non est in eo alibi et alibi. Tamen quae unita sunt plura, non vere unum sunt, quamvis simul conveniant, et quodammodo appropinquent ad unitatem, nec tamen ita vere aut ita proprie. Quid enim proprius esse potest quam unitas sibi? Quando ergo unum dicuntur plura propterea quia unita sunt, non proprie dicuntur, quia non vere sunt id quod dicuntur, sed secundum quemdam modum tantum similia. Verumtamen sciendum est quod aliter uniuntur ea quae ad unionem

faciendam pariter conveniunt, ut ex eo quod simul esse incipiunt unum quodammodo esse incipiant; aliter vero illa ubi ante unionem unitas praecessit; et quod additum est de reliquo ad ipsam unitatem per unionem accessit. Aliud quippe est aliqua simul per unionem ad unitatem componi, atque aliud aliqua per unionem unitati apponi. Quando enim aliqua per unionem ad unitatem componuntur, nomen totius partis communicare non possunt; quia non habent singula separatim in se unionem quam faciunt simul ex se. Quando vero aliqua alicui unitatem suam habenti per unionem apponuntur; in participationem illius transeunt cui apponuntur, ut nomen quoque cum illo participare incipiant, sicut per unionem suam unitatem illius

participare incipiunt. Verbi gratia: Paries, tectum et fundamentum, tria quaedam sunt, et nullum horum per se domus est. Quando ergo conveniunt ut haec esse incipiant, tria simul componuntnr, non duo tertio apponuntur. Non autem sic juncta sunt corpus et anima. Anima quippe in quantum est spiritus rationalis, ex se et per se habet esse personam, et quando corpus ei sociatur non tantum ad personam componitur, quantum in personam apponitur. Ut in eo quod per unionem quodammodo unum sit cum illa, eadem quae ipsa est persona esse incipiat, cum illa. In quantum ergo corpus cum anima unitum est, una persona cum anima est, sed tamen personam esse anima ex se habet, in quantum est rationalis spiritus. Corpus vero ex anima habet in quantum

unitum est rationali spiritui. Quia vero sensus hominis in homine vivente corpus et animam simul percipit; non animam per se aut corpus per se, sed animam simul et corpus personam dicere humanus sermo consuevit. Haec autem persona quae in animam quidem proprie una est per unitatem; inter corpus vero et animam, una per unionem, secundum usum loquendi diversis nominibus appellatur. Quorum quaedam a parte sumpta sunt, quaedam vero ab iis quae constant in parte. Nam quod persona rationalis homo dicitur, vel anima vel corpus a parte sola vocabula sumpta sunt; quia in homine solum corpus hominis esse corpus et ab humo sumptum esse, et ex conjunctione animae sensificatum esse invenitur. Haec ergo vocabula a parte hominis sumpta sunt.

Quando autem albus dicitur esse homo, aut niger, aut magnus, aut parvus; vocabula sumuntur ab iis quae in parte constant, quia in solo corpore hominis et non in anima ejusmodi proprietates inveniuntur. Quando autem rationalis dicitur homo, aut sapiens, aut justus ab iis quae solum in parte sunt nomina ad totum sumuntur, quia non corpus hominis, sed sola anima rationalis, et sapiens, et justa invenitur. Itaque nomen hominis aliquando a corpore sumitur; aliquando ab iis quae sunt in corpore; aliquando autem sumitur ab iis quae sunt in anima, nunquam autem sumitur ab anima, ab illa quippe parte hominis humana locutio homini potissima vocabula formavit, quam primum et principaliter in homine sensus humanus

agnovit. Et debuisset homo quidem a meliori parte sua nomen potius sumpsisse, nisi quia sermo aliter ad intelligentiam homini famulari non potuisset, nisi prius eum quem sensus humanus in percipiendo habuit, modum in dicendo tenuisset. Itaque quia id quod ab humo erat evidentius in homine videbatur; ab illo potius homo dicebatur. Sic quidem ex infirmitate sentiendi, confusio dicendi orta est; et debemus propter usum in loquendo, modum dicendi servare, nec tamen propter consuetudinem loquendi, a veritate credendi recedere. Propterea quippe Scriptura sacra, ne verba hominum in veritate Dei errare nos faciant, personam ipsam proprie ipsum spiritum rationalem esse testatur. Quae persona licet propter id quod de humo

sumptum est, homo dicatur: tamen verissime et quando illi sociata est; sola bene vel male operatur, et quando ab illo separata est, sola in poena vel gloria remuneratur. Et sicut in corpore posita quaedam sola cogitatione et voluntate facit sine corpore quaedam post voluntatem et secundum voluntatem in operatione per corpus, ita quoque pro meritis praemium percipit primum, separata a corpore sine corpore: postea unita corpori in corpore. Ecce ergo dicamus. Homo est animal. Verum est, propter id quod in homine sensificatum est ab anima. Homo est corpus. Verum est, quia id quod sensificatum est in homine et de humo sumptum est, ipsum est corpus. Homo est persona. Verum est, quia id quod ab humo sumptum est animae

junctum est in persona. Hoc totum usus dicendi habet, et secundum eum modum quo vere dicitur, sine inconvenientia pro veritate recipi potest. Iterum dicamus homo est animal. Non hoc usus loquendi recipit, qui formatus est secundum modum sentiendi. Solum enim corpus in homine videtur, et in solo corpore homo videtur; et idcirco a corpore homini nomen sumitur quoniam propter corpus homo vocatur. Iterum quia in eo quod videtur aliud esse percipitur quod non videtur; duo in homine esse deprehenduntur, id est corpus et anima, quae quoniam simul juncta et unita inveniuntur; ejusdem unionis in homine corpus et anima partes nominantur; ecce igitur concedamus quod usus loquendi affert. Homo est corpus, et homo non est spiritus.

Homo est animal, et homo non est anima. Nunquid similiter concedemus homo mortuus non est homo: homo enim vivens est homo. Si autem homo mortuus non est homo, ergo homo quando vivere desinit homo esse desinit. Sed quid est quod vivere desinit, nisi quod moritur? Quid autem moritur, nisi solum corpus quod ab anima deseritur? Anima enim non moritur, nec vivere desinit, etiam quando vivificare desinit. Ergo solum corpus moritur. Sed homo, inquis, id est ipsa persona moritur. Quid est persona? Nonne individuum rationalis substantiae? Si ergo individuum rationalis substantiae persona est; rationalis utique spiritus, qui et simplicitate unus est, et natura rationis capax, proprie personam

esse habet; ex se quidem in quantum spiritus rationalis est per se autem quando sine corpore est. Quando autem corpus illi unitum est in quantum cum corpore unitum est; una cum corpore persona est Quando vero a corpore separatur; persona tamen esse non desinit; et ipsa eadem persona quae prius fuit, quoniam corpus a societate spiritus decedens, eidem spiritui personam esse non tollit, sicut prius quando jungebatur ipsi ut persona esset non dedit. Remanet itaque separata anima a carne, eadem persona spiritus rationalis, quae licet fortassis secundum usum loquendi homo jam dici non possit; quia id quod de terra sumptum erat, jam sibi unitum non habet, non tamen ideo minus persona est, et eadem persona quae prius fuit, quando et illud sibi

unitum habuit; et propter ipsam unionem una cum illo persona fuit.

Sicut ergo corpus rationali spiritui junctum, non dat illi ut sit persona, sed junctum illi accipit ab illo ut ipsum sit una persona cum illo; sic humanitas juncta verbo non quidem illi dedit ut esset persona, sed unita illi accepit ab illo ut una esset persona cum illo.

Considerandum vero est quod cum verbum et homo una sit persona in Christo; recte tamen per se dicimus verbum est persona; et iterum recte per se dicimus, homo est persona.

Et recte dicimus, quod simul homo et verbum non duae sunt sed una persona. Quia enim verbum et ante assumptum hominem persona fuit; et post

assumptum hominem persona esse non desinit, ideo recte per se dicimus verbum est persona; et quia rursum inter hominem assumptum et verbum major et excellentior quam inter animam et corpus unio fuit, nihilominus recte per se dicimus, homo est persona. Homo quippe, id est corpus et anima simul injuncta, persona esse habet, non tamen alia quam verbum, quia una persona homo et verbum. Unio quippe unum facit. Caro namque et anima simul juncta persona fuissent, si una cum verbo persona non fuissent. Propterea recte dicimus, quod et verbum et est persona et iterum recte dicimus quod homo est persona; et similiter recte dicimus, quod verbum et homo non sunt duae, sed una persona.

Iterum recte dicimus quod verbum ex quo homo factum est, nunquam postea homo esse desiit; quia se nec in morte carnis suae ab assumpta humanitate unquam divisit. Quapropter Christus etiam in morte carnis suae nec Deus esse desiit; quia in vera Deitate immortalis permansit: nec persona esse desiit, quia verbum fuit; nec homo esse desiit, quia divinitas ejus ab humanitate sua non recessit. Sola anima a carne ad tempus divisa est, sed divinitas nec ab anima nec a carne separata est; Christus ergo et vere mortuus fuit propter mortuam carnem, et vere vivus permansit propter immortalem divinitatem; et verus Deus simul et verus homo fuit propter inseparabilem divinitatis et humanitatis unionem.

CAP. XII. Quod per hominem Verbo unitum Deo uniuntur omnes qui membra sunt illius.

Apostolus dicit: Mediator non est unius; Deus autem unus est . Duo enim erant Deus et homo: diversi et adversi. Deus erat justus; homo erat injustus: in hoc nota adversos. Homo erat miser, Deus beatus, in hoc nota diversos. Sic igitur homo et adversus Deo erat per injustitiam, et diversus a Deo per miseriam. Propter hoc necesse habuit homo, primum quidem justificari a culpa, ut reconciliaretur, postea vero liberari a miseria ut reformaretur.

In hoc ergo mediatore egnit homo ad Deum ut reconciliaretur illi, et reduceretur ad illum, sed causam dissidentium agendam convenienter suscipere

Tous les livres