De sacramentis christianae fidei (page 50)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

munditia, per zonam continentia, per superhumerale justitia, per stolam patientia, cunctis postremo casula superponitur, quae charitatem significat, sicut scriptum est: Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro . Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam nihil sum, etc. .

Quia vero mentibus bene compositis, et divino cultui mancipatis aliquoties negligentia subrepit, necesse est ut ad eam detergendam jugis adhibeatur diligentia, qua velut quaedam ab oculis demergens pituita saepius emundetur. Propter quod in sinistra manu quaedam apponitur mappula, quae saepe fluentem oculorum pituitam tangat, et oculorum lippitudinem

Utuntur praeterea levitae alio indumento quod dalmatica dicitur, a regione quidem ubi primus ejus usus institutus putatur nomen, a colobio vero quo apostoli et quidam apostolorum successores usi fuisse leguntur, adjectis manicis formam trahens.

Significat autem dalmatica propter sui latitudinem curam proximorum, quae se extendit per dilectionem, ut pluribus proficiat. Ad unum ergo finem tendit, et significatio dalmaticae in levitis, et significatio casulae in presbyteris; quia utrisque cura et sollicitudo proximorum injungitur, per dilectionem adimplenda.

Utuntur autem episcopi et cardinales presbyteri sandaliis, quae calceamenta sunt praedicatorum. Habent autem haec desubtus soleam integram, ne pes terram contingat; desuper vero constant ex corio per loca perforato, quia gressus praedicatorum et subtus muniti esse debent ne terrenis polluantur, et desuper aperti, ut ad coelestia cognoscenda revelentur.

Quod autem locis quibusdam aperiuntur, hoc significat quod evangelica praedicatio nec omnibus revelari debet, nec ab omnibus abscondi, sicut scriptum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis . Illic quippe sandalia aperiuntur, ubi mysteria regni Dei cognoscuntur. Prius autem quam sandalia in pedibus assumant, induuntur caligis byssinis vel lineis usque ad genua protensis, et ibidem constrictis, per quod significatur quod rectos gressus debent facere pedibus suis; et genua debilia, id est negligentiis resoluta roborare, et sic ad praedicandum Evangelium festinare.

rectitudinem suam justitiam significat praelatorum, qua subjectos regere debent. Qui idcirco subtus acumen habet, ut rebelles per increpationem pungat; desuper recurvus est, ut per consolationem mites trahat. Annulus sacramentum fidei significat, quo sponsa Christi Ecclesia subarrata est, cujus custodes et paedagogi episcopi sunt et praelati, pro signo ferentes hoc in testimonium illi.

Archiespiscopi utuntur pallio quod significat torquem auream, quam solebant legitime certantes accipere. Circulo autem quo humeri constringuntur, timor et disciplina Domini intelligitur, quo se et subditos sibi regere debent. Per duas vero lineas ex utraque parte, id est, ante et retro a summo deorsum

pendentes; praedicatio utriusque Testamenti, vel dilectio Dei et proximi figuratur.

Haec autem sunt quae de vasis sacris in ministerio divino breviter attigimus. Ara crucem significat; calix sepulcrum; patena lapidem; corporalis palla sindonem qua involutum est corpus Christi.

Post ordines quos in prima parte ecclesiasticae administrationis posuimus ad sacramentorum considerationem transimus. Et primum quidem de sacramento dedicationis Ecclesiae, in qua caetera omnia sacramenta celebrantur, loquendum nobis videtur. Superius in ea quam generaliter de sacramentis praemisimus tractatione, distinximus, sacramenta alia esse salutis, alia administrationis, alia exercitationis. Prima ad remedium; secunda ad officium; tertia ad exercitium. Et illa quidem quae administrationis sive praeparationis sunt ordinibus cohaerent, quoniam et ipsi ordines sacramenta sunt, et quae circa ordines considerantur, qualia sunt indumenta sacra et vasa, et caetera hujusmodi. Haec omnia

quia, ut dictum est, circa ipsos ordines considerantur, divisim tractari non debuerunt. Alia vero sacramenta omnia ad quae conficienda et sanctificanda universa haec quasi quaedam instrumenta praemissa sunt, subsequenter tractari exposcunt. Et primum sicut dictum est de dedicatione Ecclesiae, quasi de primo baptismate, quo ipsa quodammode Ecclesia primum baptizatur, ut in ea post modum homines ad salutem regenerandi baptizentur. Quasi enim primum sacramentum in baptismo cognoscitur, per quod fideles omnes inter membra corporis Christi per regenerationis novae gratiam computantur. Idcirco hoc primum tractandum occurrit. Primum in dedicatione figuratum Ecclesiae, deinde in

sanctificatione animae fidelis exhibitum. Quod enim in hac domo orationis visibiliter per figuram exprimitur, totum in anima fideli per invisibilem veritatem exhibetur. Ipsa enim verum templum Dei est confoederatione virtutum, quasi quadam structura lapidum spiritualium aedificata, ubi fides fundamentum facit, spes fabricam erigit, charitas consummationem imponit. Sed et ipsa Ecclesia ex multitudine fidelium in unum congregata: domus est Dei vivis lapidibus constructa, ubi Christus fundamentum angulare positus est; duos parietes Judaeorum et gentium in una fide conjungens. Hujus itaque sacramenti quod in dedicatione Ecclesiae exhibetur formam primum proponimus, ut deinde mysticam intelligentiam fidei quae in illo formatur exquiramus.

Primum pontifex aquam benedicit, typicum sal admiscens, deinde Ecclesiam ipsam extrinsecus ter gyrando aspergit, clero et populo subsequente. Interim vero in circuitu dedicandae Ecclesiae intrinsecus duodecim accensa sunt luminaria. Per singulas autem vices ad portam basilicae veniens (quam ob sacramenti figuram clausam esse oportet)

percutit virga pastorali superliminare ipsius, dicens: Tollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae

. Cui diaconus intus positus respondet: Quis est iste rex gloriae? Pontifex autem: Dominus virtutum ipse est rex gloriae . Tertia demum vice reserato ostio intrat pontifex cum clero et populo, dicens ter: Pax huic domui . Deinde cum sacerdotibus et levitis et clericis ad orationem prosternitur, pro sanctificatione ipsius domus dedicandae. Postea consurgens ab oratione nondum salutans populum dicendo: Dominus vobiscum ; tantummodo hortatur cunctos ad orandum. His completis, incipit de sinistro angulo basilicae ab oriente per pavimentum scribere alphabetum usque

in dextrum angulum occidentis, atque iterum a dextro angulo orientis usque in sinistrum angulum occidentis. Dehinc ad altiora conscendit; et stans ante altare. Deum sibi in adjutorium invocat, dicens: Deus in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina

. Gloria Patri. Sicut erat in principio, et nunc et semper, etc., sine Alleluia. Post hoc aquam benedicit, salem et cinerem admiscens, et faciens ter signum crucis super ipsam, cui misturae vinum etiam additur. Posthaec tingit digitum in aqua, et facit crucem per quatuor cornua altaris. Inde venit ante altare, et circuiens aspergit illud septem vicibus, aspersorio facto de hyssopo. Circuit dehinc totam Ecclesiam, intrinsecus aspergens parietes ipsius eadem aqua

faciens hoc et tertio. Interim vero cantatur psalmus: Exsurgat Deus

, cum antiphona. Cantatur etiam antiphona: Qui habitat in adjutorio Altissimi . Circuit interim ipse pontifex, transiens per mediam ecclesiam et cantans: Domus mea, domus, etc. . Et iterum: Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te

. His autem peractis, pontifex se ad orationem confert, petens ut omnes qui eamdem domum oraturi intraverint, exauditos se esse gaudeant. Completa itaque expiatione, convertitur ad altare incipiens antiphonam: Introibo ad altare Dei ; cum ipso psalmo; et quod reliquum est de aqua purificationis ad basim altaris

effundit. Deinde ipsum altare linteo extergitur, et pontifex incensum defert super illud. Postea facit crucem in medio altaris et per quatuor angulos ejus, de oleo sanctificato. Deinde in circuitu ecclesiae duodecim cruces chrismantur in parietibus, ab ipso pontifice tres per singulos figuratae. Reversus deinde iterum ad altare accensum thus super illud offert in modum crucis, et sic peracta denique consecratione ipsum altare albis velaminibus operitur.

Multa in his omnibus latent profunda mysteria, ex quibus pauca ad memoriam excitanda attingimus. Domus dedicanda, anima sanctificanda est. Aqua poenitentia est, sordes abluens peccatorum. Sal sermo divinus increpatione mordens, et condiens corde insipida. Trina aspersio, trina mersio est purificandi per aquam. Duodecim luminaria apostoli sunt, ecclesiam per quatuor mundi partes illuminantes, et crucis mysterium per totum mundum efferentes. Pontifex Christus est, virga potestas. Trina superliminaris percussio, coeli, terrae et inferni damnatio. Interrogatio inclusi, ignorantia populi; apertio ostii, sublatio peccati. Pontifex ecclesiam

ingrediens pacem domni imprecatur; quia Christus mundum ingrediens pacem inter Deum et hominem fecit. Prostratus pro sanctificatione domus orat, et Christus humiliatus pro discipulis et pro credituris omnibus Patrem orabat, dicens: Pater, sanctifica eos in nomine tuo . Surgens autem ab oratione populum non salutat, quoniam qui nondum sanctificati sunt, applaudendum non est ipsis, sed orandum pro ipsis. Descriptio alphabeti, simplex doctrina fidei. Pavimentum, cor humanum. In pavimento alphabetum describitur, quando carnalis et rudis populus prima ac simplici doctrina fidei initiatur. Ductus a sinistro angulo orientis in dextrum occidentis, et item a dextro angulo orientis in sinistrum occidentis, formam crucis

exprimit, quae mentibus hominum per fidem Evangelicae praedicationis imprimitur; et quia primum fides in Judaeis fuit, et postea ad gentes transivit, et rursum in fine plenitudo gentium intraverit; tunc omnis Israel salvus erit . Utriusque ergo populi collectionem hi duo versus significant in crucis effigie compacti; hoc est quod Jacob filios Joseph benedicens, cancellatis manibus formam crucis exprimens; dextram manum super caput Ephraim, et sinistram super caput Manasse posuit; quia priori populo abjecto, junior ad dexteram collocatus est . Cambuca sive virga pastoralis qua Scriptura figuratur, ministerium significat doctorum, quorum studio et praedicatione et conversio gentium facta est, et perficienda est Judaeorum.

vocat, significat eos qui percepta fidei cognitione, se ad bona opera et ad luctam contra invisibiles hostes accingunt; et quia de suis viribus minime praesumunt, divinum auxilium sibi adesse deposcunt. In quo quia certantium labor exprimitur, quasi inter suspiria et gemitus nondum Alleluia nominatur. Post haec aqua benedicitur cum sale et cinere, addito vino aquae misto. Aqua populus est, sal doctrina; cinis passionis Christi memoria; vinum aqua mistum Christus Deus et homo. Vinum divinitas, aqua mortalitas. Sic enim populus sanctificatur doctrina fidei et memoria passionis Christi: unitus capiti suo Deo et homini. Post haec Ecclesia intus aqua sanctificata aspergitur, ut et intus et exterius anima sanctificanda ostendatur. Aspersorium

hyssopi humilitatem Christi significat, qua aspersa sancta mundatur Ecclesia. Circuit pontifex altare, et ecclesiam totam aspergendo, quasi omnes lustrando, et curam imponendo omnibus verbo et exemplo communem se praebens universis. Propter quod etiam opus oratione consummat, orans ut exaudiantur ibi justa petentes; quoniam opus hominis sine divino adjutorio esse potest, fructuosum esse non potest. Novissime completa expiatione pontifex ad altare convertitur, quod reliquum est de aqua purificationis ad basim ejus effundens, quasi committens Deo quod super est vires suas excedens in perfectione sacri ministerii. Dehinc linteo altare extergitur. Altare Christus est super quem offerimus

Patri nostrae devotionis munus. Linteum caro ejus, tunsionibus passionis ad candorem incorruptionis perducta. Incensum, orationes sanctorum significat. Oleum autem gratiam sancti Spiritus demonstrat, cujus plenitudo in capite praecessit, dehinc participatio ad membra defluxit. Propter hoc a sacrato altari duodecim cruces parietibus chrismantur, quia spiritualis gratia a Christo in apostolos descendit, ut crucis mysterium per quatuor mundi partes cum fide Trinitatis praedicarent. Candidum velamen quo post consecrationem altare operitur, gloriam incorruptionis designat, qua post passionem consumpta mortalitate Jesu humanitas induta est, sicut scriptum est: Conscidisti saccum meum, et laetitia me circumdedisti (Psal.

Sacramentum baptismi primum est inter omnia sacramenta, in quibus salus constare probatur. De ipso namque Dominus dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum coelorum [ Dei ] . Et iterum: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit . Haec sunt igitur quae de sacramento baptismi principaliter

inquirenda proponimus. Primum quid si baptismus; secundum quare institutus sit baptismus, vel quare circumcisio mutata sit, et caetera quaedam Veteris Legis sacramenta; tertium quando institutus sit baptismus, et de tribus temporibus. Primo quando circumcisio statum habuit ante baptismum. Ultimo quando baptismus statum habuerit post circumcisionem. Medio quando circumcisio et

Tous les livres