De sacramentis christianae fidei (page 49)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CAP. XXIII. Quales sunt eligendi ad sacros ordines et quales non.

De vita autem et conditione eorum qui ad sacros ordines eliguntur multa nobis patres documenta reliquerunt.

Nam quid a sacris ordinibus non impediat eos qui probatae fuerint conversationis placuit definire. Qui a medicorum incisione forte claudi efficiuntur, vel pro aegritudine sive per violentiam absciduntur; et qui non sponte, sed casu aliquod membrum sibi amputaverunt; si tamen tale fuerit ut ab opere administrationis non impediat, et laici qui non concubinam

nec pellicem norunt, nec bigami exstiterunt, et in caeteris sine crimine vixerunt; liberi quoque qui a dominis suis ita manumissi sunt, ut in eis nullum obsequii jus aut potestatem observaverint, et sine crimine vixerint, hos in clerum assumi posse sine contradictione sanxerunt. Publice vero poenitentes, criminosos, illiteratos, bigamos, repudiatarum maritos, ex adulterio natos, ab haereticis baptizatos, et qui seipsos absciderunt, a sacris ordinibus arcendos, et energumenos in clerum non recipiendos. Sed et filios presbyterorum ad sacros ordines non admittendos, nisi quos vel habitus

religionis, vel spiritualis vitae honestas commendat. Poenitentes vero si necessitas exegerit inter ostiarios deputari, vel inter lectores, ita ut Evangelium vel Epistolam non legant. Si autem ordinati sunt inter subdiaconos haberi concedunt, ita ut manum non imponant, nec sacra contingant. Poenitentes autem dicimus eos qui post baptismum pro homicidio, aut pro diversis criminibus, aut gravissimis peccatis, publicam gerentes poenitentiam sub cilicio, divino fuerint altario reconciliati. Similiter transmarinos et incognitos homines, sive clericos aliarum ecclesiarum, neque ordinari neque ordinatos recipi concedunt, sine commendatitiis litteris episcoporum suorum.

Mutatio episcoporum de suis locis ad alia loca nulla ratione debet fieri, nisi pro magna utilitate

vel necessitate cogente. Et hoc quidem non per ipsos fieri oportet, sed consilio et invitatione coepiscoporum, atque auctoritate Romani pontificis. Mutatio similiter clericorum sive presbyterorum non sine magna discretione fieri debet, cum consilio et auctoritate episcoporum suorum. Clericum etiam in Ecclesiis duarum civitatum ascribi sacri canones vetant. Presbyteros quoque relicta cura Ecclesiarum suarum profectionem suscipere, sive ad orationes sive quolibet, inconsulto episcopo non oportere testantur. Determinant quoque quae sint quae necessario presbyteros scire oportet, scilicet librum sacramentorum, lectionarium, baptisterium, compotum, canonem, poenitentialem, psalterium, homilias, per circulum anni Dominicis diebus et singulis

festivitatibus aptas, et multa alia quae de vita et conversatione sacrorum ordinum, vel rationabiliter dicta sunt, vel necessario facienda.

Nosse oportet Christi sacerdotes et ministros, quoniam idcirco singularis eis in sacro ministerio habitus attribuitur, ut per id quod foris apparet, quales intus esse debeant, ostendatur. Sacrarium autem vestium ritus: partim a Veteri Testamento assumptus est, partim a Patribus novis adjectus. Legimus quod Moyses Aaron fratrem suum cum filiis suis ad ostium tabernaculi testimonii

sanctificandum applicuit, et lotum aqua, tunica byssina vestivit; deinde zona praecinxit, et vestivit eum tunicam interiorem, et imposuit ei superhumerale, et cinxit eum secundum facturam superhumeralis, et imposuit super eum logion, id est rationale, in quo erat manifestatio et veritas; sed mitram imposuit super caput ejus, et super mitram in fronte ipsius laminam auream, in qua scriptum erat nomen Dei. Septem si praedicta enumeres instrumenta pontificalis ornatus invenies scilicet tunicam byssinam, zonam, tunicam interiorem, superhumerale, rationale, mitram, et laminam auream, quibus si feminalia linea, quae ritu sacro circa renes pontificis stringebantur, adjeceris, octo sunt sacerdotalia indumenta.

Tunica byssina est quae Graece ποδήρης, id est talaris appellatur; quia a collo usque ad talos extenditur, quae in novo quidem sacerdotio non de bysso solum, sed etiam de lino contexitur; quae membris corporis modificata atque aptata, nihil superfluum aut dissolutum in vita sacerdotis esse debere ostendit. Haec ob speciem candoris nomen Albae sortitur, quo munditiam significat ministrorum Dei. Sicut scriptum est: Byssinum sunt justificationes

sanctorum . Caro quippe hominis munditiam quam ex natura non habet, studio bono adnitente acquirit per gratiam, ut secundum Apostolum minister Christi, corpus suum castiget, et in servitutem redigat , quemadmodum byssus vel linum candorem quem ex natura non habuit, per studium et industriam multis tunsionibus et quasi quadam vexatione attritum acquirit.

Haec vestis, id est tunica linea circa renes fortiter astringitur, ut castitas sacerdotis nullo incentivorum aestu dissolvatur, sicut scriptum est: Sint lumbi vestri praecincti . Vestis quippe candida munditiam, zona vero continentiam significat, ut illic non sordescat, hic non effluat vita spiritualis. Haec zona in Veteri Testamento quatuor coloribus distincta invenitur, id est bysso, purpura, hyacintho, cocco, quos varia interpretatione sive ad quatuor elementa, quorum complexione natura humana constat, ut totum quod hominis est stringatur et cohibeatur a fluxu vitiorum, sive quatuor principales virtutes animi, quibus homo ex omni parte cingi debet et muniri, referendos existimant.

Ob ejusdem castitatis et continentiae signum quae per tunicam et zonam designatur, hoc est etiam quod inter caetera sacra indumenta, feminalia linea circa renes ad sacrum ministerium ingredientium applicari jubentur; non tam ad turpitudinis velandae (quae solitis quotidiani usus indumentis tegebatur) necessitatem, quam ob conservandae castitatis et munditiae significationem. Neque vero existimandum in illo priori populo viros discooperta, aut non velata carne pudoris solitos incedere, ut intratum

ad sancta tunc demum verenda tegere juberentur. Sed voluit sermo Dei in sacro officio ministros Dei ad tegenda infirma corporis proprium ac singulare operimentum habere, ut per hoc ostenderet pudicitiam et castimoniam illorum praecipue cum sancta tractarent, unicam et singularem esse debere. Unde ministri novi sacerdotii hoc operimentum in sacro officio singulare non assumunt, quibus est injuncta servandae castitatis quotidiana necessitas, sicut quotidie est offerendi concessa potestas. Ministri vero veteris figurae, tempore offerendi sacrificii femoralia sumunt, quae ministerio expleto iterum solvunt; quoniam a contactu carnis vetus lex sancta tractaturos prohibuit, quos rursus expleta vice ad operam carnalis commercii relaxavit. Reliqua autem duo,

id est tunica linea et zona, Veteris et Novi Testamenti sacerdotibus communia esse noscuntur, quamvis nostrum sacerdotium zonam quatuor coloribus inter textam non requirat, fortassis superstitionis vitandae causa aut inopia artificii inductum, contentum pura ac simplici continentia.

Sequitur quartum indumentum, tunica interior, sive hyacinthina, qua in Veteri et in Novo Testamento soli utuntur pontifices. Et merito pontifex duabus induitur tunicis, qui debet de thesauro suo proferre nova et vetera; propter quod et ipsa tunica secunda interior appellatur, vel hyacinthina cujus color speciem coeli sereni imitatur, ut per hoc intelligi

detur, quod pontifex plus debet de coelestibus cogitare quam de terrenis. Rectus ordo: prius in tunica linea et zona et feminalibus exprimitur munditia carnis; deinde per tunicam interiorem vel hyacinthinam significatur munditia cordis.

Quinta vestis est superhumerale, quod Hebraice vocatur Ephot. Hoc in Testamento Veteri soli pontifices utebantur; eisdem quibus et zona fuerat distincta coloribus. Sub gratia autem hoc vestimentum tam sacerdotibus quam pontificibus commune est. Quod autem per quatuor colores in zona significari diximus, idipsum in superhumerali per eosdem quatuor colores significatum invenimus. Significat

autem superhumerale fortitudinem operum, et patientiam laborum, pro eo quod ad portanda onera humeri supponuntur. Idcirco in ipso superhumerali duobus lapidibus pretiosis, quorum unus a dextro humero, alter vero a sinistro superpositus fuerat; nomina duodecim patriarcharum inscripta erant, sex in uno, et sex in altero, quia per nomina patriarcharum memoria sanctorum intelligitur, quam sacerdos a dextris et a sinistris, id est in prosperis et adversis cordi impressam semper habere et portare debet. Nostrum vero sacerdotium superhumerale similiter intextum non habet ut vetus, pro eo quod Christiana religio magis simplici veritati studere debeat quam superstitioni.

Sequitur deinde rationale sive logion, quod pectori pontificis superimponitur, ut in ejus corde sapientiam et discretionem inesse debere ostendatur. In ipso autem rationali posita sunt manifestatio et veritas, ut in doctrina sua pontifex nec aliud quam veritas suggerit, efficere praesumat, neque id quod a veritate intus hauserit ratione et opere approbare et manifestare desistat. Notandum vero quod adinvicem concatenantur rationale et superhumerale, quia cohaerere et concordare debent, ratio et opera, ut quod mentis intellectu percipimus opere impleamus. Deinde etiam quia non prius rationale quam superhumerale nominatur, quoniam in schola virtutum opera praecedunt, ut sapientiam apprehendas,

sicut scriptum est: A mandatis tuis intellexi . Et iterum: Quae coepit Jesus facere et docere . Postea manifestatio sequitur post rationale, ne docere praesumas quod prius non didiceris. Huic etiam concordat quod in ipso rationali duodecim lapides inserti erant duodecim patriarcharum nomina inscripta in se continentes, quia pontifex sanctorum Patrum exempla impressa memoriae habere debet, et secundum ipsa facta sua moderari.

CAP. VIII. De mitra quae cydaris dicitur vel tiara, et de lamina aurea.

Post caetera ornamenta superimponitur capiti pontificis mitra, quae alio nomine cydaris vel tiara vocatur; qua quinque sensuum qui in capite sedem

habent regimen significatur. Minister ergo bene vitam suam regens caput suum Christum ornat. Quia autem sicut ait Apostolus: Caput Christi Deus est ; convenienter ornamento capitis; novissime lamina aurea superimponitur, cui inscriptum est nomen Dei, quod Hebraice ineffabile vocatur. Ut per hoc significetur Deum sicut conditorem omnium ita etiam rectorem esse universorum; et ad honorem et gloriam ejus referendum quidquid a sacerdotibus et ministris sacris bene fuerit dispensatum. Haec igitur indumenta octo esse debere Moyses in Exodo constituit. Sed in Levitico de eisdem indumentis tractans de octavo, id est de feminalibus, tacuit; fortassis quia ad genitalia nostra et verecunda lex manum

non mittit, qui voluntarium Deo castitatis sacrificium offerre debemus, sicut scriptum est: De virginibus praeceptum Domini non habeo . Et ipse Deus de voluntariis eunuchis loquens adjecit: Qui potest capere capiat

. Ac si diceret: feminalibus ego non vestio, nec cuiquam necessitatem impono. Qui vult esse sacerdos ipse se vestiat, et ingressuris ad sancta, ad verenda tegenda voluntarie munimentum castitatis assumat. Notandum vero quod sacerdotibus inferioris ordinis, neque tunica datur hyacinthina, neque superhumerale, neque rationale, neque lamina aurea; quibus soli utuntur pontifices, id est summi sacerdotes; sed tantum poderis et mitra et zona qua stringitur poderis

ipsa, id est tunica byssina; quia funguntur quidem sacerdotio, sed non in illa dignitate qua funguntur sacerdotio qui octo indumentis decorantur.

Haec sunt autem indumenta quae a Veteri Instrumento novum sacerdotium assumpsit. Tunica linea, zona, superhumerale, tunica interior, rationale, et mitra; sed tunica interiori, rationali soli utuntur pontifices. Laminam auream novum sacerdotium non habet, pro qua nunc frontibus fidelium signum crucis imprimitur; quoniam auro legis sanguis Evangelii pretiosior est.

Stola quae alio nomine orarium vocatur, quae collo sacerdotis superimponitur, ut eum jugum Domini assumpsisse significet, quae a collo per anteriora descendens dextrum latus ornat et sinistrum, ut doceat ipsum per arma justitiae a dextris et a sinistris, id est in prosperis et in adversis debere esse munitum, sicut scriptum est: Patientia vobis necessaria est, ut reportetis promissiones . Et iterum: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit . Inde est quod stola cum zona poderis quibusdam nexibus colligatur, quia virtutes virtutibus sociantur, ne aliquo tentationis impulsu moveantur.

Tous les livres