De sacramentis christianae fidei (page 52)
Christi quando dixit: Consummatum est ; omnia Veteris Testamenti sacramenta finem accepisse, et novi exordium putant. Commodius autem videtur ut dicamus baptismum prius per Joannem, et deinde per Christum, sive per discipulos Christi aliquandiu, solum ne a consuetudine abhorreret in usum productum: novissime autem quando universum mundum praedicatores baptizare missi sunt, generaliter institutum. Videntur autem hic tria tempora distinguenda. Primo enim ante baptismum circumcisio sola statum habuit, et suscipiebatur ad justificationem sine baptismo. Novissime autem nunc post circumcisionem solus baptismus statum habet, et celebratur ad salutem sine circumcisione.
Fuit autem medium tempus quoddam, quando et circumcisio et baptismus simul cucurrerunt. Altera, id est circumcisio ut finiretur; alter, id est baptismus ut confirmaretur. Oportuit enim ut et illa quae finienda erant nequaquam subito vel praecipitanter, sed paulatim et quasi cum quadam reverentia dimitterentur, ut ostenderentur bona fuisse tempore suo. Et similiter quae incipienda erant non subito in auctoritatem assumerentur, sed cum mora et gravitate inchoarentur, ne velut aliena et praeter rem aliunde inducta subito putarentur. Illa igitur dimissa sunt, non projecta; et ista instituta sunt, non usurpata, ut divini consilii auctoritas ubique servaretur, et humana causatio ne divina opera reprehendere auderet, admoneretur. Quamvis ergo in
passione Christi per quam consummata sunt omnia, veteris figurae status finem acceperit, et novi sacramenti constitutio exordium, tamen et prius aliquando tempore; et nova inchoata sunt ad consuetudinem, et vetera postmodum aliquandiu tolerata secundum dispensationem. Simul ergo fuerunt utraque tempore illo, sive ante passionem, sive post, ab eo quando inchoata sunt nova, donec postmodum vetera sunt interdicta. Et in isto medio tempore quod fuit baptismus cum circumcisione, ab inchoatione sua usque ad passionem Christi; hoc fuit circumcisio cum baptismo post passionem Christi, usque ad illud tempus quo ipsa circumcisio coepit prohiberi. Sicut enim ante passionem ipsa circumcisio in statu suo ad remedium suscipiebatur; et tamen
etiam tunc baptismus sine periculo salutis non contemnebatur, ab iis quibus praedicabatur, ita post passionem baptismus quasi in statu suo percipiebatur ad salutem; et tamen etiam tunc circumcisio sine periculo salutis non contemnebatur ab his quibus finis ejus nondum manifestabatur. Postquam autem dictum est. Si circumcidimini Christus vobis nihil prodest , jam deinceps non poterat circumcisio ad salutem percipi, sicut prius postquam dictum fuerat: Masculus cujus caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo ; non potuit circumcisio ab iis praesertim quibus injuncta fuerat, sine periculo salutis contemni. Rursus quemadmodum in principio baptismus a
Joanne secundum solum sacramentum dabatur, ut ii qui baptizandi usum non noverant, erudirentur; sic in novissimo a quibusdam fidelibus circumcisio dispensatorie secundum solum sacramentum suscipiebatur, ne ii qui circumcidi consueverant scandalizentur.
CAP. V. Quando homines obligari coeperunt praecepto percipiendi baptismi.
Si ergo quaeritur quando homines obligari coeperunt debito percipiendi baptismi, hoc veritati et rationi consentaneum esse probatur; ex eo unumquemque obligari coepisse debito baptismatis suscipiendi, ex quo vel post institutionem praeceptum vel ante institutionem consilium percepit baptizandi. Qui enim nec prius contemptor consilii, nec post
praevaricator praecepti exstitit culpandus non fuit, nisi forte quis aut prius aut postea ignorans fuisse dicatur, ad quem divinae institutionis notitia pervenisset, nisi ejus culpa obstitisset. Quando igitur Christus Nicodemo nocte ad se venienti dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei ; amico revelatum est consilium. Quando vero postea dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti ; informandis omnibus expositum est praeceptum. Ubi quidem generalis institutio facta est quae ex eo unumquemque debitorem habuit, quod ad ipsum praedicantibus apostolis nuntiis verbi praeceptum institutionis pervenit. Qui autem interim longe positi, aut prope in occulto
constituti, nondum cognita institutione divina forte ab hac vita subducti sunt, hoc de ipsis mihi sentiendum videtur; quod et de illis qui ante ipsam institutionem, sive in praeputio, sive in lege fuerunt, quia quod illis fecerunt tempora, hoc istis operata est absentia. Si quis autem pertinax esse velit et adhuc hujusmodi aliquos in ignotis regionibus, et remotis terrarum sedibus degere contendat, qui forte mandatum divinum de percipiendo baptismatis sacramento non acceperint, ego vel neminem talem esse, vel si forte aliquis est, si ejus culpa non obstitisset, audire et scire potuisse ac debuisse sine cunctatione affirmo, maxime cum Scriptura evidenter clamet: In omnem terram exivit sonus eorum; et in fines orbis terrae verba eorum
terram sonus eorum, et in omni terra quidem vel auditi sunt, et contemptores condemnatur, vel auditi non sunt pro culpa sua, et ignorantes ignorantur, et non salvantur. Et haec de tempore institutionis baptismi, et de debito percipiendi baptismi dicta sunt.
CAP. VI. Quid distet inter baptismum Joannis, et Christi; et de forma baptismi Joannis, et Christi.
Inter baptisma Joannis et baptisma Christi, haec distantia est quod in baptismo Joannis per intinctionem aquae solum sacramentum dabatur, in baptismate vero Christi cum sacramento etiam res sacramenti percipitur. Joannes enim peccatores aqua tinxit, et peccata confitentibus poenitentiam injunxit;
Christus baptizat et peccata dimittit. Ille baptizans venturum et baptizaturum in spiritu praedicavit, hic baptizans, ad remissionem peccatorum spiritum infundit. Illic homines baptizabantur in nomine venturi, hic homines baptizantur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . Sacramentum ergo utrobique quantum ad formam exteriorem idem fuit, sed quantum ad effectum idem non fuit, quia illic sacramentum solum fuit; nam remissio peccatorum non fuit: hic autem et sacramenti forma proponitur, et virtus sacramenti pariter in remissionem peccatorum condonatur.
CAP. VII. Utrum post datum praeceptum baptismi aliquis salvari possit nisi actualiter percepto sacramento baptismi.
Solent quidam sive curiose, sive studiose inquirere, utrum aliquis post indictum et publice propositum baptismatis sacramentum salvari possit, nisi actualiter ipsum sacramentum baptismi percipiat. Videntur enim rationes manifeste esse, et habent auctoritates multas, si tamen habere dicendi sunt, qui non intelligunt. Primum quia dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei . Et iterum alibi: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit . Et sunt alia multa talia, quibus quasi astrui videtur nullo modo salvari posse eum qui hoc
sacramentum non habuerit; quidquid praeter hoc sacramentum habuerit. Si fidem perfectam habuerit: si spem, si charitatem habuerit, etiamsi cor contritum et humiliatum habuerit quod Deus non despicit; veram poenitentiam de praeteritis, firmum propositum de futuris, quidquid habuerit salvus esse non poterit si hoc non habuerit. Et hoc totum ita ipsis videtur, propter hoc quod scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit in regnum Dei. Et tamen si quis quaerat quid factum sit de illis qui pro Christi sanguine effuso sive sacramento aquae ab hac vita transierunt, dicere non audent ejusmodi salvos non esse. Et cum ostendere non possit hoc in eo quod supra memoratum est scriptum esse, dicere tamen non audent,
quia ibi scriptum non est, ideo negandum esse. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto; non addidit, vel effuso sanguine vice aquae, et tamen verum est quanquam hic scriptum non est. Nam si salvus est qui propter Deum aquam suscepit, quare non multo magis salvus est, qui propter Deum sanguinem fudit? Plus enim est sanguinem dare quam aquam accipere. Illud enim quod quidam dicunt: propterea salvos esse qui sanguinem fundunt, quia cum sanguine etiam aquam, fundunt, et in ipsa aqua quam fundunt baptisma percipiunt, quam sit frivolum patet. Si enim propter humorem aquae, qui cum sanie cruoris de vulneribus manat baptizati dicuntur, qui interficiuntur,
ergo qui suffocantur vel submerguntur, vel alio quolibet genere mortis (ubi sanguis non funditur) occiduntur, baptizati non sunt in sanguine suo, et frustra mortui sunt pro Christo, quia humorem aquae quem intra corpus habuerunt non effuderunt. Quis hoc dicat? Ergo in sanguine baptizatur, qui pro Christo moritur; qui et si sanguinem non effundit ex vulnere, dat vitam quae pretiosior est sanguine. Nam sanguinem fundere posset; et si vitam non daret, et minus esset sanguinem fundere quam vitam dare. Bene ergo sanguinem fundit, qui vitam ponit pro Christo, et habet baptisma suum in virtute sacramenti, sive qua sicut sacramentum ipsum accepisse non prodest; ita cum illa habetur, sacramentum habere non posse, non nocet. Verum ergo
est (quamvis ibi dictum non est) quod qui pro Christo moritur, in Christo baptizatur. Ita, inquiunt, verum est quamvis ibi dictum non est, et ideo verum est quia alibi dictum est; etiam si ibi dictum non est. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei; idem ipse alibi dixit: Qui me confessus fuerit coram hominibus: confitebor et ego eum coram patre meo . Quod ergo ibi dictum non est subintelligendum tamen est, quamvis dictum non est, quoniam alibi dictum est: Videte ergo quid dicunt: Ideo inquiunt quod dictum non est; subintelligendum est ubi dictum non est, quoniam alibi dictum est. Si ergo hoc in hoc loco subintelligendum est ubi dictum non est, quoniam alibi dictum est, quare
similiter etiam de fide subintelligendum non est; quoniam alibi dictum est: Qui credit inquit, in me mortem non videbit in aeternum? Item qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei; ipse dixit: Qui credit in me, non morietur in aeternum . Aut ergo nega fidem, aut concede salvationem. Quid tibi videtur? Ubi fides est, ubi spes est, ubi charitas est; denique ubi plena et perfecta virtus sacramenti est, salus non est; quia solum sacramentum non est, et ideo non est, quia haberi non potest: Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Ecce ergo dubium non est, quin ubi fides est et baptismus est, salus sit. Et quid sequitur? Qui vero non crediderit, condemnabitur
Quare ita dicere voluit? Quare non dixit: Qui non crediderit et baptizatus non fuerit condemnabitur, sicut dixerat: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit? Quare, nisi quia credere voluntatis est, et quia fides credere volenti deesse non potest. Et idcirco in eo qui non credit semper prava voluntas arguitur ubi necessitas nulla esse potest, quae ad excusationem praetendatur. Baptizari autem in voluntate esse potest, etiam quando non est in possibilitate; et idcirco juste bona voluntas cum devotione fidei suae non despicitur, quamvis ab eo quod foris est sacramento aquae percipiendo articulo necessitatis praepediatur. Vis nosse plenius an ne ratio haec alicubi auctoritate manifestiori se probet,
quamvis et illae quas supra commemoravimus auctoritates tam manifestae videantur, ut de veritate ipsarum dubitari non possit? Audi tamen adhuc aliud si forte evidentius tibi demonstrari possit, de quo dubitari non debes. Beatus Augustinus in libro De unico baptismo sic ait: Etiam atque etiam considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod deerat baptismo posse implere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Vides quoniam manifeste testatur fidem et cordis conversionem, bonae voluntatis ad salutem posse sufficere, ubi visibile sacramentum aquae ex necessitate contigit haberi non posse. Sed ne forte contrarietas aliqua tibi esse
videatur, in eo quod postea in libro retractationum exemplum de latrone quod ad hanc sententiam in qua dixerat effusionem sanguinis, sive fidem et cordis conversionem, vicem baptismi implere posse, comparandam assumpserat, improbavit dicens: In quarto libro cum dicerem vicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, qui utrum fuerit baptizatus incertum est. Sed considerare debes quod in hoc loco exemplum tantum quod ad probationem sententiae adduxerat correxit ipsam sententiam, non reprobavit. Quod si putas idcirco sententiam illam improbandam quia exemplum correctum est, ergo falsum est quod dixerat effusionem sanguinis vicem baptismi posse habere, quoniam ad illud probandum
exemplum ipsum positum est. Non enim ait cum dicerem vicem baptismi posse habere fidem, sed cum dicerem, inquit, vicem baptismi posse habere passionem, quamvis utrumque in ipsa una sententia posuisset. Si ergo ad id quod dixit vicem baptismi posse habere passionem exemplum positum est cum ipsum sine ambiguitate ulla verum esse constet, patet quod exemplum postmodum correctum est, sed sententia non est improbata. Oportet ergo ut aut confitearis vicem baptismi, in articulo necessitatis fidem veram et confessionem cordis implere posse, aut ostendas qualiter fides vera et charitas non ficta haberi possit, ubi salus non sit. Nisi forte dicere velis neminem, fidem veram et charitatem veram habere posse, qui visibile sacramentum aquae
non sit habiturus. Quod tamen qua ratione vel auctoritate probes ignoro. Sed nos interim non contendimus utrum aliquis qui baptismi sacramentum percepturus non est; ista habere possit, hoc solo duntaxat constante, quod si quis esset qui haec haberet etiam sine visibili sacramento aquae perire non posset. Multa sunt alia quae super hoc approbandum adduci potuissent, sed nos quae superius in tractatu sacramentorum ad idipsum probandum posuimus: nequaquam iterum replicanda putamus.
Neophytus novitius interpretatur. Neophytus vocatur nuper ad fidem conversus, sive rudis in disciplina religiosae conversationis. Noviter ad fidem conversi
visibilibus sacramentis instruendi sunt, ut per ea quae vident, intelligant quae non vident. Admonendi sunt hujusmodi ut considerent novam non esse fidem, in qua novi sunt ipsi; quoniam ab initio mundi sicut nullo tempore defuerunt fideles et justi membra Christi, ita ab initio nunquam defuerunt sacramenta salutis quae praecesserunt in praeparationem et signum redemptionis, quae completa est in morte Christi. Prima namque aetate Abel agnum obtulit in sacrificio figuram mortis Christi. Secunda aetate Noe arcam in diluvio gubernavit, sicut Christus Ecclesiam inter fluctus tentationum regens mergi non sinit. Tertia aetate Abraham pro filio oblato arietem mactavit, sicut Deus Pater Verbum suum pro salute mundi obtulit. In quo tantem divinitate
inviolabili permanente sola humanitas dolorem mortis sustinuit. Postea eductus est populus Israel de Aegypto per mare Rubrum in columna ignis et nubis, sicut fideles Dei de tenebris peccati liberantur, renovati per sacramentum baptismi Christi sanguine consecratum; ipsum fide sequentes in quo est et nubes humanitatis et ignis divinitatis. Quarta aetate in Jerusalem regnum populi Dei sublimatur temporale, praefigurans aeternum; in quo princeps pacis, pater futuri saeculi , fideles suos ad visionem aeternae pacis introducet. Hujus autem regni exordium David exstitit, qui per multas tribulationes probatus, et glorificatus, pacis successorem Filium reliquit, ut ostendatur quod ad futurae pacis quietem pervenire non possint, qui in praesenti vita contra tentationes
et tribulationes vincendas fortes non fuerint. Propter hoc qui in Sabbato sancto paschalis solemnitatis baptizandi sunt, quarta hebdomada quadragesimalis observantiae, quae continentiae nobis arma ministrat et in quarta ejusdem hebdomadae feria catechizandi deferuntur ad ecclesiam: ibi audituri et instruendi qualiter contra spirituales nequitias sunt pugnaturi. Sed tamen usque in Sabbatum Paschalis solemnitatis eorum baptismus differtur, hoc attendente Ecclesia quod quid ad agnitionem in praesenti vita vocantur, in spe futurae quietis baptizantur. Quinta aetate populus propter peccata sua in Babylonem captivus ducitur, et rursus Deo miserante post septuaginta annos soluto captivitatis jugo ad terram suam revocatur. Quoniam populus Dei qui in hac vitae
quae septenario dierum volvitur, vanitati et confusioni subjectus, mortalitatis jugum portat, post finem ejus a corruptione liberatur. Sic igitur ab initio nullo tempore sacramenta Dei defuerunt, quibus fidelis populus ad perceptionem invisibilium nutriretur, et exercitaretur ad cognitionem, ad ultimum sexta aetate de virgine natus est Christus, sicut sexta die de terra virgine primus homo est plasmatus. Ipse ergo quasi consummaturus omnia, cum ad virilem aetatem pervenisset, tricesimo aetatis suae anno a Joanne baptizatus est; non necessitate, sed dispensatione, ut lavacrum emundandis sanctificaret. Dehinc apostolos ministros Evangelii convocans regnum coelorum venturum praedicare coepit; et novissime in consummationem omnium semetipsum hostiam pro