De sacramentis christianae fidei (page 53)
mundi redemptione in ara crucis Patri offerens mortem sustinuit, ut credentibus in se mortis timorem tolleret, et a morte resurrexit ut pro se morientibus spem vitae et resurrectionis daret. Postea ascensurus in coelos discipulos in mundum universum misit docere et baptizare omnes gentes, ut vocarentur qui praecedentem sequerentur ad vitam. Haec sunt sacramenta fidei Christianae ab initio condita in fine credenda, sine fine profutura. Haec sunt quibus catechizandos imbuimus, et eorum qui sacramento novitatis regenerandi sunt, fidem salutari confessione promerendam exigimus.
catechizare enim est instruere, quoniam baptizandi prius instruuntur et docentur quae sit forma fidei Christianae, in qua eos salvos fieri et sacramentum salutis suscipere oportet, sicut scriptum est: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti . Prius docete, postea baptizate. Docete ad instructionem, baptizate ad emundationem. Docete ad fidem, baptizate ad peccatorum remissionem. Idcirco docete quia qui crediderit, ideo baptizate; quia qui baptizatus fuerit, salvus erit . Haec igitur forma catechizationis a primis temporibus Christianae fidei instituta est. Quae tunc quidem necessario servabatur quando adultis et intelligentiam habentibus priusquam ad baptismi sacramentum accederent, regula
fidei Christianae nuntiabatur, ut vel sponte fidei acquiescentes digni regeneratione spirituali judicarentur, vel credere nolentes merito a perceptione sacramenti Dei velut indigni repellerentur. Ad obtinendam quippe salutem idcirco arbitrium hominis consulendum est, quoniam opus salutis voluntarium esse oportet. Et hoc quidem a principio sic factum est. Postquam autem ad fidem multitudo gentium introivit jam nunc etiam in iis qui a fidelibus generantur parvulis; eadem forma servatur, quos et ipsos mater Ecclesia provida dispensatione sacramento salutis interim carere non vult, ne forte ipsa dilatione, a salute alieni fierent, si non percepto sacramento salutis subito ab hac vita exirent. Congrue ergo provisa est in illis medicina salutis, ut in sacramento
fidei baptizentur, et per alterius fidem Deo reconcilientur, quos per alterius peccatum alienatos constat esse a Deo. Institutum est itaque ad hoc novum sacramentum ad catechizandos parvulos, exorcizandos, initiandos, et deinde baptizandos, in quibus pro parvulis audit Ecclesia, et ad interrogata respondet et spondet donec ipsi ad intelligibiles annos perveniant, et sacramenta fidei et charitatis et spei per se intelligere valeant et servare.
Exorcismus de Graeco in Latinum adjuratio dicitur. Exorcistae enim sunt qui super catechumenos sive super energumenos; id est eos qui habent spiritum immundum, invocant nomen Domini Jesu divina virtute objecta; adjurantes eum ut egrediatur
ab illis. Recte ergo post catechizationem exorcismus sequitur, ut ab eo qui jam fide instructus est, adversaria virtus pellatur. Tria quippe sunt usque ad susceptionem novitatis perficienda, quibus baptizandus quasi concipitur et nutritur, et usque ad integritatem novae vitae promovetur. Haec autem sunt catechismi, exorcismi, orationes. Primum itaque catechizatur baptizandus, ut ad fidem proprio moveatur voluntatis arbitrio. Deinde exorcizatur ut ab eo diaboli potestas iniqua pellatur. Additur etiam oratio ut gratia praeveniat et subsequatur, quae vires praebeat libero arbitrio, et qua procul fiat universa maligni spiritus illusio. Forma igitur exorcismi in hunc modum perficitur. Signatur primo baptizandus crucis
signaculo in fronte, in pectore, in oculis, in naribus, in auribus, in ore, ut totius corporis sensus hoc signaculo muniantur, cujus virtute omnia nostra sacramenta complentur, et omnia diaboli figmenta frustrantur. Postea datur sal benedictum in os ejus, ut sapientia conditus fetore careat iniquitatis, et ultra non putrescat a vermibus vitiorum. Deinde exsufflatur malignus fortis, ut spiritus spiritu pellatur. Postea tanguntur ei aures et nares saliva, ut tactu supernae sapientiae, et aures ejus aperiantur ad audiendum verbum Dei, et nares similiter ad discernendum odorem vitae et mortis. Hoc est sacramentum apertionis quod Dominus in Evangelio significavit, quando aures et os tetigit surdi et muti, dicens; Ephpheta, quod est adaperire .
CAP. XI. De his quae post exorcizationem sequuntur in baptismo.
His ergo completis, venit sacerdos ad fontem: consecratur fons In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; ut sanctitas sacramenti non ex eo qui ministrat, sed ex eo qui sanctificat constare sciatur, sicut scriptum est: Hic est qui baptizat . Sic enim nec a bono melius datur, nec a malo pejus accipitur, quia sanctitas sacramenti non in merito ministrantium, sed in Dei sanctificantis virtute perficitur. Traditur etiam novae vitae auditoribus symbolum fidei, in quo apostolicae doctrinae forma consistit. Postremo oblatus ad baptismum parvulus, et interrogatus a sacerdote an abrenuntiet Satanae, et
omnibus operibus ejus, atque omnibus pompis ejus, per ora gestantium respondet, ut qui aliena iniquitate obligatus est, aliena fide et confessione salvatur. Post abrenuntiationem factam, ungitur oleo sacro in pectore tanquam muniatur adversus hostem, ne ei deinceps immunda et noxia persuadere possit. Ungitur et inter scapulas, ubi vigor portandi oneris est, ut fortitudinem accipiat ad portandum onus Domini. Deinde interrogatur an credat in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unam esse Ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum et vitam aeternam. Sub hac igitur fidei responsione, trina mersione a sordibus vetustatis abluitur, et novum hominem indutus triduanae morti Christi consepelitur, sicut ait Apostolus: Quicunque
in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum Christo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus . Trina enim immersio, trina est cogitationis, locutionis et operationis emundatio. Completis autem baptismi sacramentis, postquam baptizatus a fonte ascendit, sacro chrismate in vertice ungitur, ut spiritum Christi participando merito deinceps Christianus appelletur, cohaeres regni et gloriae sacra unctione effectus. Exinde traditur Christiano vestis candida, ut qui primae nativitatis decorem vetustatis pannis obfuscaverat, habitu regenerationis, gloriae praeferat indumentum. Tegitur etiam post sacram unctionem ejus caput sacro velamine, ut intelligat
se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri. Ad ultimum datur cereus accensus in manum ejus, quatenus implere doceatur illud evangelicum quo dicitur: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera, et glorificen. Patrem vestrum qui in coelis est . Hanc igitur lampadem si inexstinguibilem servaverit, inter virgines sapientes cum sponso coelesti ad nuptia introibit.
Patrini vocantur qui parvulos ad baptismum offerunt, et pro ipsis spondendo quasi fidejussores ad Deum fiunt. Hi propterea patrini vocantur, quia regenerandos ad vitam novam offerunt et quodammodo
auctores fiunt ipsius regenerationis novae. De quibus placuit patribus ut per singulos baptizandos patrini singuli admitterentur, id est unus tantum, sive vir sive mulier. Propterea fortassis ne spiritualis cognatio, cui reverentiam exhibere oportebat, passim diffusa, in matrimonii copula obesse potuisset. Sed quaedam Ecclesiae hanc consuetudinem non servant, plures ad susceptionem parvulorum admittentes. Hoc similiter sancitum est, ut alium in baptismo vel in chrismate, hoc est confirmatione, in filiolum non suscipiat, is qui baptizatus non est vel confirmatus. Sed nec monachi compatres aut commatres facere possunt, quibus ejusmodi commercia familiaritatis prohibentur. Patrini fidejussores sunt, pro iis quos in baptismo susceperunt, ut eos, cum ad legitimam
aetatem pervenerint, admoneant fidem rectam et conversationem bonam custodire. Ante omnia symbolum et orationem Dominicam ipsi teneant, et eis insinuent, pro quorum fide sponsionem fecerunt.
Apostolus dicit: Unus Deus, una fides, unum baptisma . Quod ergo unum, geminari non potest, quapropter valde rationabili definitione a sanctis Patribus institutum est, ut qui semel baptismi sacramentum percepisse cognoscitur, nulla ratione illud iterato accipiat sive in Ecclesia, sive extra Ecclesiam, hoc est a Catholico, sive ab haeretico, sive denique a fideli, sive ab infideli cujuscunque conditionis, aetatis, aut sexus persona illud acceperit,
modo tantum secundum rectam Catholici baptismatis formam acceperit, ratum constare debebit, nec ulla ratione poterit iterari. Quod enim bonum accepit, quare bonum non judicetur etiamsi a bono non accepit? Non enim illius erat a quo accepit, vel potius per quem accepit, qui bonus non fuit, sed illius in cujus nomine accepit qui semper bonus, malum dare non potuit. Propter hoc eos qui ab haereticis in nomine Trinitatis baptizati sunt, cum ad unitatem Ecclesiae redeunt non rebaptizari, sed vel unctione chrismatis, vel impositione manus reconciliari catholicae Ecclesiae antiqua Patrum traditio instituit, sicut pridem arianos, per impositionem manus occidens, per unctionem vero sacri chrismatis ad ingressum Catholicae Ecclesiae oriens reformavit.
Nam qui solum sacramentum foris acceperunt, intus per impositionem manus spiritum accipiunt. Placuit tamen eos qui se baptizatos nesciunt, et sui baptismatis testes non habent, sine cunctatione baptizari; quia iteratum dici non debet, quod factum esse nescitur. Quaeritur etiam de iis qui mimice, id est jocose baptizantur, utrum verum et plenum sacramentum baptismi percipiant. Sed sciendum quod aliud est aliquid jocose vel lusorie dare, sive accipere; et tamen velle dare aut accipere, et hoc omnino intendere, ut detur et accipiatur, quod jocose vel datur vel accipitur. Aliud autem aliquid agere quod formam illius in opere habeat; et tamen hoc nolle agere neque intendere ut hoc agatur, sed aliud aliquid quodcunque. Ubi ergo intentio baptizandi
est, etiamsi reverentia debita in agendo non est, sacramentum quidem est, quia omnino agitur, et hoc intenditur; nec tamen sine culpa agentis, quia quod agitur et intenditur non digne agitur. Ridiculum autem omnino est ut, ubi intentio agendi nulla constat, opus esse dicatur, propter speciem quamdam assimilatam operi, non propter hoc assumptam, sed forte provenientem ex alio quocunque. Ejusmodi est quod quidam imperiti existimant verba illa quae ad conficiendam Eucharistiam instituta sunt: a quacunque persona sive in quocunque loco et qualicunque intentione super panem et vinum prolata, effectum consecrationis et sanctificationis habere, quasi sacramenta Dei sic instituta sint, ut nullam operandi rationem admittant; sed tumultuosa quadam
et violenta atque irrationabili pertinacia sine omni intentione aut voluntate operantium ad effectum procedant. Ego filium meum forte ad balnea tuleram. Veni ad aquam non ut baptizarem, sed ut balnearem: non ut sacramentum darem, sed ut sordes
abluerem, vel carnem foverem. Posui parvulum meum in aquam, sed quia volui ut bene cresceret, et prodesset, dixi forte sicut dixissem in manducando et bibendo, sicut in arando et seminando, sive aliud quodcunque agendo dixissem, dixi: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Tu venis et dicis mihi, quod baptizatus est filius meus. Ego balneatum scio, baptizatum nescio. Quod si idcirco baptizatum putas, quia cum mergerem dixi: « In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; » ergo et offa baptizata est quia cum mergerem illam dixi: « In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Vide ergo et considera quod rationale esse oportet opus ministeriorum Dei, nec propter solam formam praejudicare ubi intentio agendi nulla est.
Sciendum est etiam quod in solo elemento aquae sacramentum baptismi consecrari institutum est, quia sola haec plenam habet et perfectam mundationem. Alii vero liquores omnes aqua purificantur. Et si quid alio quolibet liquore tactum fuerit, aqua abluitur, ut emundetur. Propterea in sola aqua sacramentum emundationis constat, sicut scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei .
Baptismi forma jam olim in diluvio praecessit, ubi in figura salvandorum octo animae per lignum salvatae sunt. Similiter et in mari Rubro, ubi aqua
baptismum, et rubor sanguinem praeferebat. Similiter in aqua aspersionis cui cinis rufae vitulae miscebatur, quae carnem Christi figurabat, quae feminino sexu designatur propter infirmitatem, rufa propter sanguinem.
Chrismatis unctionem jam ab antiquo in Veteri Testamento institutam legimus, qua tunc quidem reges solum et sacerdotes liniebantur. Quorum unctione
singularis ille unctus praefigurabatur, qui prae cunctis participibus suis unctus est , ut cum illo participerant in nomine, qui participes illius esse mererentur in unctione. A chrismate enim Christus dicitur, et a Christo Christianus nominatur. Propterea ex quo nomen omnes communicare coeperunt, omnes unctionem accipere debuerunt, quia in Christo omnes genus electum sumus, et regale sacerdotium . Chrisma ex oleo et balsamo conficitur, quia per oleum infusio gratiae, per balsamum odor bonae famae designatur.
CAP. II. Quod impositio manus per solos pontifices celebratur.
vocatur, qua Christianus unctione chrismatis, per impositionem manus in fronte signatur; solis episcopis apostolorum vicariis debetur, ut Christianum consignent, et spiritum Paracletum tradant; sicut
in primitiva Ecclesia Spiritum sanctum per impositionem manuum dandi soli apostoli potestatem habuisse leguntur.
CAP. III. De eo quod Sylvester papa instituit ut presbyter baptizatum chrismate in vertice liniat.