De sacramentis christianae fidei (page 58)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Conjugii auctor Deus est. Ipse enim conjugium esse decrevit, quando mulierem ad propagationem generis humani homini in adjutorium fecit. Adam quoque in spiritum cognoscens ad quem usum mulier facta esset, cum adducta fuisset ad eum dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una

. Christus etiam in Cana Galilaeae non solum praesentia corporali, sed exhibitione quoque miraculi nuptias consecravit. In quibus omnibus ostenditur conjugium et a Deo esse et bonum esse.

CAP. III. De duplici institutione conjugii, et de causa institutionis duplici.

Institutio conjugii duplex est: una ante peccatum ad officium; altera post peccatum ad remedium. Prima ut natura multiplicaretur; secunda ut natura exciperetur, et vitium cohiberetur. Prima institutio conjugium proposuit in foedere dilectionis, ut in eo sacramentum esset societatis, quae in spiritu constat inter Deum et animam. Officium autem conjugii in carnis commistione proposuit, ut in eo sacramentum esset societatis, quae in carne futura erat inter Christum et Ecclesiam. Secunda institutio conjugium in foedere dilectionis sancivit, ut per ejus bona id quod in carnis commistione infirmitatis erat et delicti, excusaretur. Officium autem conjugii in commistione carnis, concessit ut in eo praeter generis

multiplicationem generantium infirmitas exciperetur. Quare autem institutum sit conjugii sacramentum, Apostolus innuit . ubi virum imaginem Dei esse, ac per hoc quodammodo mulierem animae rationalis typum portare ostendit. Quare item primo institutum sit conjugii officium, ipse Deus institutor et ordinator ostendit, dicens: Crescite et multiplicamini et replete terram . Officium autem conjugii hoc est, carnis commistionem ante peccatum non ad remedium infirmitatis, sed ad multiplicationem prolis institutum esse, post peccatum aut idem ipsum ad remedium infirmitatis concessum beatus Augustinus testatur his verbis, dicens: Utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis

recte honestate nuptiarum excipitur, ut quod sanis esset officium, sit aegrotis remedium. Item in conjugio aliud esse et alterius rei sacramentum esse ipsum conjugium, et aliud esse et alterius rei sacramentum esse ipsum conjugii officium; idem ipse in libro De bono conjugali testatur, dicens: In conjugio aliquid boni esse videtur; non solum propter propagationem filiorum, sed etiam propter naturalem in diverso sexu societatem. Alioquin jam non diceretur conjugium in senibus, si vel amisissent filios vel non genuissent; in quibus, etsi emarcuerit ardor carnis, viget tamen ordo charitatis. Item: In nuptiis plus valet sanctitas sacramenti, quam fecunditas ventris. Unde quidam non intelligentes hoc quod dictum est: illa mulier non potest pertinere ad

Christi et Ecclesiae sacramentum cum qua noscitur non fuisse carnale commercium, existimant sacramentum conjugii esse non posse ubi commistio carnalis non fuerit. Nesciunt enim quod officium conjugii in carnis commistione, illam quae inter Christum et Ecclesiam per carnis susceptionem facta est unionem figurat, proptereaque Christi et Ecclesiae sacramentum esse non possit, ubi commercium carnale non fuerit. Conjugium tamen verum, et verum conjugii sacramentum esse, etiam si carnale commercium non fuerit subsecutum, imo potius tanto verius et sanctius esse, quanto in se nihil habet unde castitas erubescat, sed unde charitas glorietur. Nam et ipsum conjugium sacramentum est, sicut et ipsum officium conjugii sacramentum esse cognoscitur. Sed

conjugium, ut dignum est, sacramentum est illius societatis quae in spiritu est inter Deum et animam. Officium vero conjugii sacramentum est illius societatis quae in carne est inter Christum et Ecclesiam. Scriptum est enim: Erunt duo in carne una ; sed si duo in carne una, jam non duo sed una caro. Hoc est sacramentum quod ait Apostolus magnum in Christo et Ecclesia , ad quod sacramentum pertinere non potest mulier cum qua noscitur non fuisse carnale commercium. Potest tamen pertinere ad aliud sacramentum non magnum in Christo et Ecclesia, sed majus in Deo et anima. Quid enim? Si magnum est quod in carne, magnum non est: imo multo majus quod in spiritu est? Caro, inquit, nihil prodest, spiritus est qui vivificat

. Si ergo magnum est quod in carne est, majus utique est quod in spiritu est. Si recte per Scripturam sanctam Deus sponsus dicitur, et anima rationalis sponsa vocatur, aliquid profecto inter Deum et animam est, cujus id quod in conjugio inter masculum et feminam constat, sacramentum et imago est. Et forte ut expressius dicatur ipsa societas et quae exterius in conjugio pacto foederis servatur sacramentum est, et ipsius sacramenti res est dilectio mutua animorum, quae ad invicem in societatis et foederis conjugalis vinculo custoditur. Et haec ipsa rursus dilectio, qua masculus et femina in sanctitate conjugii animis uniuntur, sacramentum est; et signum illius dilectionis uqa Deus rationali animae intus per

infusionem gratiae suae et spiritus sui participationem conjungitur. Copula igitur carnis quae ante peccatum in conjugio officium fuit, et post peccatum in eodem pro remedio concessa est; sic utrobique conjugio adjungitur, ut cum conjugio ipsa sit, non conjugium ex ipsa. Nam et ante ipsam conjugium verum est, et sine ipsa sanctum esse potest; tunc quidem si non adesset illa infructuosius, nunc autem si illa non adfuerit, sincerius. Quod enim post peccatum copula carnis in conjugio admittitur, indulgentiae magis est et compassionis, ne vitium concupiscentiae quod in humana carne post peccatum radicavit; turpius in omnem excessum perflueret, si nusquam licite excipi potuisset.

CAP. IV. Quid sit conjugium et qui illud legitime contrahere possint, et quis consensus sit legitimus.

Quidam hoc modo conjugium diffiniendum putaverunt, ut dicerent « conjugium esse consensum masculi et feminae individualem vitae consuetudinem retinentem. » Cui diffinitioni « legitimum » adjungere oportet; quia si consensus masculi et feminae legitimus, hoc est legitime et inter personas legitimas factus, non fuerit, conjugium in eo consecrari non potest. Legitimas autem illas personas dicimus in quibus illa rationabilis causa demonstrari non potest, quare conjugii pactum mutuo firmare non possint. Ideo autem dico in quibus rationabilis causa demonstrari non potest, quia etsi forte est, sed occulta et latens et nondum judicio Ecclesiae comprobata,

quantum ad judicium Ecclesiae spectat pactum conjugale neque prohiberi potest ut non fiat, neque cum factum fuerit infirmari potest, ut non consistat. Quod enim omnino occultum est, quantum ad judicium Ecclesiae, non esse dicendum est, quia ad efficiendum aliquid vel impediendum non differt ab eo quod non est. Prima autem institutio, duas tantum personas, id est patrem et matrem a contractu matrimonii excepit, ubi hominem ut adhaerere possit uxori suae patrem et matrem relicturum esse asseruit, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae . Manifestum est autem quod non requiruntur ad hoc, qui relinquuntur propter hoc. Ilas ergo duas personas solas prima institutio excepit. In caeteris omnibus nullam

ulli ad sacramentum conjugii foederandum prohibuit. Venit postea secunda institutio, quae per legem facta est; et excepit quasdam alias personas sive ad decorem naturae, sive ad pudicitiae argumentum. Et extunc coepit esse ex prohibitione illicitum quod fuerat ex natura concessum. Ubi quidem si non culpabiliter prohibitio ignoratur in transgressione ignorantia excusatur. Nec prohibetur virtus sacramenti quandiu non patet transgressio praecepti. Cum autem constans est coeperit quod prohibitum est, constare deinceps aut ratum esse non potest; quod factum est, quia quod manifeste contra praeceptionem agitur, legitimum aut verum esse non judicatur. Erunt fortassis qui existiment ignorantiam

facere tantum non posse, ut pro ea conjugium appellari debeat, inter ejusmodi personas, quibus matrimonii copula juste prohiberetur, si causa quae latet cognosceretur. Ego illos interrogo quid sentiendum sit de filiis ex hujusmodi copula procreatis, utrum legitimi an illegitimi sint judicandi. Quod si durum videtur, ut idcirco filii illegitimi dicantur; quia parentes secundum causam aliquam latentem illicite, secundum judicium autem et concessionem Ecclesiae legitime fuerunt copulati: concedant necesse est copulam illam ex qua procreati sunt, quandiu quidem causa latuit, legitimam fuisse, etiam si juste illicitam fuisse causentur. Non enim omne quod illicite fit, ideo non fit, quia illicite fit; quoniam quod fit fieri omnino dicendum est, quamvis

in eo quod sic fit male fieri recte dicatur. Si autem quod fit et quod illicite fit fieri quidem sciatur, illicite autem fieri nesciatur, potest quidem ignorantia culpam temperare aut excusare, ut actum legitimum constet in eo quod fit? quamvis facere non possit, ut irreprehensibiliter non fiat, in eo quod sic fit. Si ergo filii secundum aliquid legitimi sunt, secundum aliquid legitima est et copula ex qua sunt. Quod copula ipsa secundum aliquid legitima recte dicitur, non mihi apparet quare non etiam secundum idipsum conjugium merito nominetur. Non est enim magna contentio de nomine, ubi idem de veritate sentitur. Exceptis ergo ejusmodi causis, in quibus vel propter horrorem vel turpitudinem, pudicitiae consulendum videtur; in caeteris omnibus

hoc sentiendum puto quod si in aliqua forte per ignorantiam offenditur, quandiu quidem latet matrimonio secundum judicium Ecclesiae legitime facto, nequaquam tollere possit quin legitimum appelletur. Non mihi ergo quis fratrem et sororem opponat aut caetera hujusmodi, in quibus ratio ignorantiae excusationem non admittit. Non permittuntur in ejusmodi offendere, quod in eo quod faciunt ignorantia debet excusare. Horroris sunt hujusmodi facta non rationis, in quibus et si ignorantia fuerit, verecundia tamen et pudicitia confusionem non evadit. Aliud est de illis loqui de quibus dicit Apostolus: Tentatio vos non apprehendat nisi humana

. In quibus enim humanum est errare in illis potest ignorantia erroris culpam excusare; sic ergo legitimas

personas secundum judicium Ecclesiae appellandas putamus in quibus nulla causa exstat pro qua aut juste prohiberi possit, quod faciendum est, aut cum factum fuerit infirmari. Sed quandiu quidem sic est, legitimum esse dicitur quod est. Si quis autem interroget quomodo secundum judicium Ecclesiae legitimum esse possit quod secundum judicium divinum legitimum non est; ego quidem utrumque legitimum esse puto. Idcirco tamen secundum judicium Ecclesiae specialiter legitimum dici; quia secundum judicium Ecclesiae nihil in eo est pro quo legitimum dici non debeat, sed secundum divinum judicium aliquid in eo est, quod Ecclesiae judicio manifestum esset, conjugium legitimum non esset. Hoc est quia aliquid in eo est; Ecclesiae quidem occultum,

sed Deo notum. Quod si similiter Ecclesiae manifestum esset, conjugium legitimum non esset. Nunc autem per ignorantiam excusatur, ut ex eo ipso tam apud Deum quam apud homines legitimum sit, quandiu ignoratur, quia apud homines quidem nihil eo reprehenditur; apud Deum autem quod reprehensibile est et si culpam habeat, ad confusionem tamen reprobationis non imputatur. Et has quidem personas Ecclesiae legitimas, secundum judicium Ecclesiae existimamus. Consensum autem legitimum illum esse putamus qui ad hoc fit ad quod fieri debet. Nam qui ad solam carnis commistionem consentiunt, pro tali consensu conjuges adhuc dici non possunt. Hoc enim et fornicantes et adulterantes

faciunt, a quibus conjugalis castimoniae nomen procul abesse cognoscitur. Ergo aliud illud est, cujus-consensus inter masculum et feminam conjugium sacrat. « Hoc autem quid esse dicendum est, nisi societas illa quam Deus Creator a principio inter masculum et feminam instituit quando mulierem de latere viri formatam eidem sociavit? » Quia enim socia data est, non ancilla, aut domina; idcirco nec de imo, sed de medio fuerat producenda. Si enim de capite fieret, de summo fieret, et videretur ad dominationem creata. Si autem de pedibus fieret, de imo fieret; et videretur ad servitutem subjicienda. Propterea de medio facta est, ut ad aequalitatem societatis facta probaretur. In hoc tamen quodammodo inferior ipso quod facta est de ipso, ut ad ipsum

semper quasi ad principium suum respiceret, et ei individue adhaerendo, ab ea se (quae adinvicem constare debebat) societate non separaret. Haec ergo societas conjugium est, quae foedere sponsionis mutuae consecratur, quando uterque voluntaria promissione debitorem se facit alteri, ut deinceps neque ad alienam altero vivente societatem transeat, neque se ab illa quae adinvicem constat societate disjungat. Ad cujus quidem societatis consensum, si etiam carnalis commistionis consensus in prima foederatione conjungitur, ejusdem commistionis debito conjugati, postmodum ad invicem constringuntur. Quod si forte in foederatione conjugii utrinque pari voto consensus carnis remittitur, pro eodem deinceps conjugati debitores adinvicem non tenentur.

Quod enim ab utriusque pari consensu dimissum et voto firmatum est, juste postmodum ab altero exigi non potest; et tamen firmum stat etiam sic conjugii sacramentum cujus virtutem copula carnis sicut non efficit cum adest, ita si defuerit tollere non potest. Talis itaque consensus individualem vitae consuetudinem retinere creditur qui ad hoc factus est, ut mutua societatis quae adinvicem per ipsum initiata est utroque vivente amplius dissidium non patiatur. Qui ergo diffinire voluerit conjugium, dicere potest: « Conjugium esse consensum legitimum, hoc est inter legitimas personas et legitime factum masculi et feminae ad individualem vitae consuetudinem observandam. » In quo quidem

consensu copulae carnalis commercium pari voto aut futurum non contradicitur, aut non futurum laudatur.

Si quis autem quaerat quando conjugium esse incipiat, dicimus quod ex quo talis consensus qualem supra diffinivimus inter masculum et foeminam factus fuerit, ex eo statim conjugium est, quem etsi postea copula carnis sequitur, nihil tamen conjugio amplius ad virtutem sacramenti confertur. Unde constat quod si vir vel mulier post talem consensum, ad alienam societatem transierit, etiamsi commistio carnis illic sequatur ad priorem tamen societatem in qua sacramentum conjugii sancitum est et postquam secunda copula illicita omnino

judicatur, redire debebit. Sed dicis mihi: Aliquis promisit sive forte juravit alicui se, usque ad tompus complacitum illam ducturum; et illa similiter promisit vel juravit se illi nupturam. Interim mutato proposito, alter sive uterque ad alienam societatem transit, et ille aliam uxorem ducit: et illa marito alteri nubit. Quid ergo faciendum est? Nunquid propter priorem sponsionem secundae foederationis pactum scindendum est? Sed considera quod longe aliud est promittere atque aliud facere. Qui promittit nondum facit; qui autem facit jam facit quod facit. In eo qui promittit si non facit quod promittit, mendacium est. In eo autem qui facit, etiam si post factum poenitet, tamen factum omnino est quod factum est. Qui ergo se promisit uxorem

ducturum, nondum tamen uxorem duxit; et quae spopondit se nupturam nondum nupsit, nec conjugium adhuc fuit, sed futurum esse debuit. Cum autem postea et ille uxorem duxit, et illa marito nupsit, jam conjugium utrinque fuit; et non poterit dissolvi quod factum est, etiam si id quod promissum fuit non est impletum. Praecedens ergo mendacium poenitentia corrigendum est, sed sequens conjugium dissolvendum non est. Non autem sic est quando sacramentum conjugii non quidem, ut supra dictum est, mutua sponsione futurum promittitur, sed praesentis assensus attestatione firmatur; quia post talem consensum quidquid in aliena societate etiam cum carnis commistione, vel cum prolis procreatione secutum fuerit, irritum omnino esse debebit.

Sed putant quidam posterius factum idcirco stare debere quia in eo amplius esse videtur, ubi post consensum etiam carnis commistio secuta est. Sed cur ideo stare debet in quo plus factum est, si totum id quod factum est, juste factum non est? Si posterius propterea conjugium judicatur; quia in eo copula carnalis fuit, quae in priori non fuit, ergo si tertium post hoc secutum fuerit, dicet aliquis quod melius judicandum est quam secundum; quia in eo fortassis saepius copula carnalis fuit quam in secundo fuit, quod ratio non admittit. Quapropter quidquid post consensum conjugalem qui matrimonium sacrat, cum alio vel alia sive in consensu, sive in coitu admissum fuerit, ad incestus et adulterii maculam non ad conjugii sacramentum pertinebit.

Sed dicis: Si post primum conjugalis foederis consensum statim conjugium est, quid ergo sibi vult quod dicit auctoritas: aliter non fieri legitimum conjugium nisi ab his, qui super eam feminam potestatem habere videntur; et a quibus custoditur uxor, petatur; et a parentibus propinquioribus sponsetur; et legibus dotetur et suo tempore sacerdotaliter ut mos est cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et caetera quaedam quae in hunc modum adjungit, dicens. Quoniam aliter praesumpta non conjugia, sed adulterina contubernia, vel stupra aut fornicationes potius quam legitima conjugia esse dicenda sunt. Sed id in hoc loco intelligi oportet legitima non esse, id est non fieri secundum

institutionem legum, quae in hunc modum conjuges desponsari instituunt. Nam quod postea adjungit, aliter praesumpta adulterina contubernia potius, vel stupra esse, quam legitima conjugia, confestim subsequenti sermone temperat, dicens: Nisi forte voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrerint legitima. Illic ergo, ubi voluntas propria et votum legitimum succurrit, etiam sine his omnibus legitimum conjugium esse potest. Si enim conjugium esse non potest ubi ista non sunt, nec baptismus esse potest, ubi non praecedit fontis consecratio, baptizandi exorcizatio, et ubi non sequitur olei et chrismatis unctio. Sed sicut baptismus esse potest sine istis, quamvis ista debeant esse cum baptismo, ita et sine illis conjugium esse potest,

Tous les livres