De sacramentis christianae fidei (page 57)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

David ante sacrificium antiphonae canerentur, quem introitum dicimus. Collectas diversi composuerunt, praecipue Gelasius et Gregorius. Dominus vobiscum , ab antiquo usu assumptum est; Booz messores suos salutans, hac salutatione usus est; et propheta in Paralipomenon Asa regem, et qui cum eo erant salutat, dicens: Dominus vobiscum . Primis temporibus ab epistola Pauli missa incipiebatur, post quam evangelium sequebatur, sicut nunc hymnus angelicus qui ad officium missae in solemnibus diebus recitatur, ab angelis primum decantatus legitur ; cui ea quae adjecta sunt, a beato Hilario Pictaviensi addita creduntur, a quo auctus est, et sicut nunc canitur consummatus.

Symmachus autem papa in ordine quinquagesimus tertius, instituit, ut hic hymnus diebus Dominicis et in natalitiis martyrum in ecclesia ad officium missae decantetur. Responsorium Itali tradiderunt, quod operationem et vitam activam per asperitatem cantus significant. Alleluia, laetitiam signat. Per jubilum in quo finitur, ineffabile gaudium in fine venturum exprimitur; Tractus aliquoties tribulationem significat, ut De profundis, Commovisti. Aliquando laetitiam, ut Jubilate, Laudate. Credo in unum Deum, centum quinquaginta Patres in Constantinopolitano concilio contra haeresim Macedonii ejusdem urbis episcopi, qui Spiritum sanctum creaturam asseruit, composuerunt. Sixtus papa instituit ut ante consecrationem post hymnum Sanctus, sanctus, sanctus

cantaretur, quae trina repetitio Trinitatis est confessio. Secreta vocatur quia secreto dicitur, ne vilescat. Olim alta voce dicebatur; sed legitur quod pastores dum illam usu quotidiano audiendi cognitam in agro decantarent, divinitus percussi sunt, unde et consuetudo mutata putatur. Papa Pelagius docet ab universi orbis communione separatos esse, qui qualibet dissensione inter sacra missarum mysteria apostolici pontificis memoriam secundum consuetudinem frequentant. Te igitur in primis, hanc obsecrationem et consecrationem sanctus Gelasius papa ex majori parte composuit. Beatus Gregorius addidit, diesque nostros in tua pace disponas, et orationem Dominicam censuit super corpus Christi recitari, sicut in vita illius legitur. Qui pridie quam pateretur,

usque in mei memoriam facietis, Apostoli in usu habuerunt, et in his verbis corporis Christi sacramentum celebraverunt. Alii Alexandrum papam haec addidisse ferunt. Leo papa constituit intra actionem dicere, sanctum sacrificium immaculatam hostiam. Felix papa constituit supra memorias martyrum missas celebrari. Gregorius papa constituit in canone dici: Quorum solemnitates hodie in conspectu tuae majestatis celebrantur: Domine Deus noster, in toto orbe terrarum, intra quorum nos consortium. Sergius papa constituit, ut Agnus Dei in fractione Dominici corporis cantaretur. Innocentius papa ad Decentium: « Pacem asseris ante confecta mysteria quibusdam populus impertiri, vel sibi inter se sacerdotes tradere, cum praeter omnia quae

aperire non debeo pax sit necessaria indicenda per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur, atque in Ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse, pacis concludentes signaculo demonstrentur. » Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen. Trecenti decem et octo episcopi in Nicaena synodo composuerunt, contra haeresim Arii, qui Filium Patre et Spiritum sanctum utroque minorem asserebat. Hunc hymnum postea Hieronymus Damaso papae de Graeco in Latinum transtulit, et addidit: Sicut erat in principio et nunc et semper. Pater noster

ipse Christus tradidit discipulis suis. Unde specialiter oratio Dominica vocatur in

qua septem discretae petitiones septiformis gratiae sacramentum sunt. Symbolum fidei, id est Credo in Deum apostoli duodecim dictaverunt, totidem sententiis comprehensum, qui numerus apostolicae fidei sacramentum constat. Quicunque vult beatus Athanasius composuit. Et multi alii sancti Patres alia atque alia in celebratione divini officii, ad Ecclesiae decorem et eruditionem fidelium ac devotionem addiderunt.

Sunt alia quaedam in Ecclesia sacra, non tamen sacramenta, quae et ipsa quoque quamvis spiritualis gratiae effectum non habeant, neque conferant sanctificationem, in hoc tamen sacra sunt, quod ad sancta pertinent, et illis cohaerent quae et sanctitatem

habent, et conferunt sanctificationem. Ejusmodi sunt omnia quae ad ornatum Ecclesiarum pertinent sive quae in possessionibus earum continentur, quae in hoc quidem secundum aliquid sancta sunt, quod in ministerium sanctorum tradita sunt et assignata. Ista ergo quasi simpliciter sancta sunt; illa vero quibus ista consecrantur, Sancta sanctorum. Qui ergo sanctum de sancto aufert, sacrilegium facit. Qui vero ipsa sancta temerare audet, abominationem committit. Ejusmodi ergo sunt quae sancta dicuntur, vel sanctis sanctificata, quaecunque Ecclesia possidet in substantia terrena, sive in pecunia sive in terra, maxime in decimis, quae ab initio ita institutae sunt, ut nunquam a ministerio divino sive illorum qui Deo serviunt et ministerio

divino deputati sunt usu sine peccato abalienari potuissent. Hae quidem in principio ob formam sacramenti magis institutae videntur. Postea autem sub lege scripta et sub lege gratiae, ad sustentationem ministrorum Dei sunt reservatae, ita ut in eis et devotio offerentium mereretur, et accipientium necessitas consolaretur. Hae igitur nullo modo ab usu Ecclesiae abalienari possunt, neque in possessionem laicam sive commutatione sive donatione transire. Caetera corporalia quae sive in terris sive in pecunia Ecclesia possidet, quandiu quidem ab illa licite possidentur, auferri sine culpa non possunt; sed si causa et ratio postulaverit, per commutationem aut donationem, ad alienam possessionem

transire possunt. Sicut ergo rapina est et violentia ejusmodi bona homini juste possidenti tollere, sic sacrilegium est et plusquam rapina ista Ecclesiae juste possidenti auferre. Decimas autem quoquo modo usurpare aut retinere sine sacrilegii culpa non possunt, nisi soli ad quorum sustentationem divina institutione ordinatae sunt. Haec igitur differentia est inter decimas et caeteras Ecclesiae possessiones, quod decimae et institutione et possessione ad sacra pertinent; caeterae autem possessiones ecclesiasticae ad sacra pertinent sola possessione. Aliae ergo possessiones Ecclesiae ad alienos possessores sine commutatione rationabili transferri non possunt. Decimae autem ab alienis omnino possideri non possunt. Illae ergo non possunt

auferri; istae non possunt transferri. In illis sacrilegium est si auferantur, in istis si transferantur. Decimarum autem et caeterarum possessionum ecclesiasticarum episcopi dispensatores esse debent, ut eas iis qui Ecclesiae deserviunt rationabiliter distribuant, ex quibus si quid forte aliquando ad sustentationem eorum, qui in ecclesiasticis officiis non deserviunt, sed tamen in secreta divino servitio mancipati sunt, accommodatur, indulgentia est non debitum, ita tamen ut hoc ipsum de portione sit pauperum, non de sustentatione clericorum. In eo enim quod ministro debetur, dignus est operarius mercede sua, nec bene sustentat egentem, qui fraudat servientem.

Simonia a Simone Mago nomen accepit, qui hujus mali exemplum exitiale posteris reliquit. Est enim simonia gratiam spiritualem pecunia comparare velle. Quod cum fit, et ille utique qui vendit, et ille qui emit eadem sententia feriuntur, quia ejusdem reatus culpae obnoxii comprobantur.

Simoniacae haeresis contagium jam olim in Balaam pullulavit, qui divinationis pretio proposito ad maledicendum populum Dei perrexit . Dehinc hujus haeresis duo leguntur auctores pestilentes emersisse: alter sub prophetica, alter sub apostolica doctrina. Prius Giezi magister esse vendentium , deinde Simon auctor videtur emptorum . Horum autem, ut dictum est, sectatores, sicut non sunt in errore diversi, ita nec in damnatione discreti.

Qui ordines sacros emunt vel vendunt convicti sine misericordia deponuntur, quia profecto sacris ordinibus indigni sunt, qui in ipsis sacris ordinibus

peccasse comprobantur. Ab haereticis ad unitatem Ecclesiae venientes aliquoties legimus in suos ordines receptos. Alii siquidem haeretici in suscipiendis ordinibus non errabant, sed alia causa erat atque doctrina quae eorum fidem impediebat. Simoniacorum vero haeresis et peccatum, ipsa ordinatio eorum est. Merito igitur in suos ordines non recipiuntur, quoniam in ipsos suos ordines peccaverunt. Sciendum vero est quod qui a simoniacis nescientes ordinantur, quia eos catholicos non simoniacos putant; spiritualem gratiam per ministerium illorum accipiunt, si erroris illorum (cujus conscii non fuerant) participes non fiunt. Qui autem pro gratia spirituali comparanda pecuniam offerunt, etiam a catholicis ordinati simoniaci existunt. Sed

dicis mihi. Quomodo a simoniaco ordinatus per impositionem manus illius donum sancti Spiritus accipere potest? Quomodo simoniacus potest dare quod non habet, etiam si catholicus putetur? Audi quomodo. Sicut adulter, sicut fornicator, sicut ebriosus, aut avarus dare potest quod non habet: ita simoniacus quod non habet dare potest; et vere dare potest iis qui digni sunt accipere. Per ministerium

enim illius datur, non per meritum. Ideo iis qui erroris illius participes non sunt, et culpae conscii non existunt, gratia per illum datur, ab illo non datur. Minister malus est largitor, bonus tamen minister est. Sicut haereticus sive alius quilibet malus minister, malus est, et tamen minister est. Malus in eo quod errorem vel malitiam habet; minister in eo quod habet officium. Sic simoniacus: nam, et ipse haereticus est, etsi non fide, tamen opere: minister malus est, et tamen minister est: Malus in eo quod simoniacus est, minister in eo quod in officium ordinatus est; malus in eo quod pretium dedit, minister in eo quod ordinem et officium accepit. Sed dicis mihi: Quomodo ordinem aut officium accipere potuit qui pretium dedit?

Audi quomodo. Ad perniciem, ad perditionem. Officium emere potuit, gratiam accipere non potuit. Tamen quia officium accepit et habet, per ministerium ejus bonis quidem gratia et officium datur. A malis vero non gratia sed officium solum accipitur, et tamen accipitur quamvis ad perniciem ejus qui male accipit, sicut ad perniciem ejus qui male dedit.

CAP. IV. De iis qui corporalia in Ecclesia comparando cum eis et in eis spiritualia emunt.

Sunt autem quaedam in Ecclesia quae dum pretio comparantur, cum perceptione corporalis beneficii, participatio etiam spiritualis dignitatis accipitur. Ubi profecto quisquis alterum vendere aut emere cognoscitur, neutrum invenditum aut inemptum

reliquisse comprobatur. Sed dicis mihi: Quomodo hoc esse potest? Ego in Ecclesia victum et vestitum emi, Ecclesiam non emi. Stipem emi, praebendam emi, corporalia tantum emi, spiritualia nihil emi, aut emere volui. Dic ergo mihi: Quis nomen tuum inter nomina fratrum ascripsit? Quis tibi in choro, in capitulo locum assignavit? Si haec non emisti inde haec habes? Quis tibi haec dedit? Sed haec, inquis, gratis accepi, caetera emi. Haec gratis data sunt. Bene dicis. Ovem emisti, et lanam non emisti, sed gratis accepisti. Tamen si ovem non emisses, lanam non habuisses. Pro arbore pretium dedisti, ut ejus fructum gratis manducares. Satis astute ingredi existimasti commento ridiculo. Vide ergo quomodo non emeris quod non habuisses, si

pretium non dedisses. Aut te hoc pariter emisse confitere, aut si non emisti, noli tollere quod tuum non est. Sed dicis mihi iterum: Quid ergo? Non

possum ab Ecclesia stipem emere, et corporalis sustentationis impensam pretio sine simoniae culpa comparare? Ecce habeo praedia mea aut pecuniam meam, qua sustentari possem, et vivere; sed forte timeo violentiam principum, aut fraudem familiarium sive aliud quodcunque. Forte etiam defectum aetatis aut imbecillitatem virium mearum considero. Video quia non possum ipse sicut expedit res meas disponere, et propriis utilitatibus deservire. Venio ad ecclesiam, commendo ei res meas, et vitae meae providentiam committo, et ut alat me, et sustentet, et de meo mihi subsidium ministret, et ne forte frauder in aliquo, expeto certam mihi et determinatam pensam constitui, quantum scilicet accipit unus aliquis eorum qui ecclesiae deserviunt,

qui in titulo Ecclesiae conscripti sunt. Praebendam peto ad quotidiani victus usum, sicut habet alius qui in ecclesia est, qui de ecclesia vivit, et ecclesiae servit. Dat mihi ecclesia et concedit illud, mea accipiens et sua reddens, imo mea non sua mihi dispensans. Quid igitur inde judicandum sentiam inquiris. Ego tibi breviter respondeo: quod si Ecclesiam in vita tua dispensatricem facis aut post mortem haeredem relinquis, ego prohibere nec volo, nec possum. Et si de tuo te pascit aut pro tuo, providentia est non culpa; necessitas non iniquitas. Sic interim ut aliud non requiras nec accipias, corporalis tibi necessitudo conceditur, commercium iniquitatis negatur.

Contingit autem aliquando ut possessiones Ecclesiae vel quaelibet alia ecclesiastica bona corporalia per malos praelatos data vel vendita ab usu Ecclesiae alienantur. In quo genere crimen simoniae esse non videtur, quamvis culpa gravis non desit. Quanta enim iniquitas sit, manifestum est eos qui ad aedificandas et custodiendas ecclesias positi sunt, destructioni illarum et eorum quae ad illas pertinent dissipationi operam dare, maxime si ea quae abalienantur talia sunt, quae ad usus alienorum nunquam licite transire possunt, sicut sunt decimae quae ab initio institutae sunt ad eorum tantum sustentationem qui tabernaculo deserviunt. Haec igitur ad laicos transferre quid aliud est, quam de sacro sacrum auferre?

Sic ergo si unicuique peccato nomen culpae conveniens datum fuerit, nihil mali fit in judicio aequitatis.

CAP. I. De excellentia hujus sacramenti, et quae in eo consideranda sint.

Cum omnia sacramenta post peccatum et propter peccatum sumpserint exordium, solum conjugii sacramentum

etiam ante peccatum legitur institutum; non tamen ad remedium sed ad officium. In conjugio autem haec primum consideranda sunt et discernenda, origo et institutio, cum modo et causis suis,

Tous les livres