De sacramentis christianae fidei (page 60)
CAP. VII. Quod tria sunt bona quae conjugium comitantur, scilicet fides, spes prolis, sacramentum.
Tria sunt principaliter bona conjugii quae conjugium comitantur. Fides, spes prolis, sacramentum. In fide, attenditur ne praeter vinculum conjugale cum altera, vel cum altero concumbatur. In spe prolis, attenditur ut devote exspectetur, amanter suscipiatur, religiose nutriatur. In sacramento, attenditur ne conjugium separetur; et dimissus, aut dimissa, nec causa prolis alteri copuletur. Haec sunt bona quae opponit conjugium contra eam quae in carne peccati adhuc manet concupiscentiam carnis, sine qua carnis commistio fieri non potest. Bonum quippe conjugii, ut dicit beatus Augustinus, malum inobedientium membrorum limitat quodammodo et modificat, ut concupiscentia carnalis fiat saltem
pudicitia conjugalis. Duobus autem modis bonum hoc contra malum illud remedium occurrit, dum et illum immoderatae libidinis ardorem, sub certa regula unius foederis limitando, a vago concubitu modificat; et eum, qui per se malus esset, per bona sibi adjuncta excusat. Nec tamen facit ut malum prorsus non sit, sed ut damnabile non sit; quippe propter hoc malum non fit culpabile illud bonum; imo propter hoc bonum veniale fit illud malum, nisi enim malum esset, non opus haberet excusari. Et rursum nisi remedium haberet, deberet imputari. Si autem conjugium nihil boni in se haberet, remedium contra malum esse non posset. Nunc autem ipsa quae ei insunt bona, malum quod ab eo non
quaeritur, sed in eo toleratur, excusant, ut non imputetur ad damnationem, quod necessitas imponit, non voluntas exigit. Item Augustinus ad Valerium: Non tantum fecunditas cujus fructus est in prole, nec tantum pudicitia cujus vinculum fides est, sed etiam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus conjugatis. Hujus sacramenti res est, ut legitime copulati, quandiu vivunt, non separentur.
CAP. VIII. Utrum haec bona inseparabilia sint conjugio an non.
Si fides conjugii est praeter maritalem copulam aliam nescire, et violatio fidei hujus adulterium committere, patet quod hoc bonum ita conjugio adhaeret, ut si quidem adsit ex eo amplius conjugium
commendetur, si non adsit non tamen conjugii sacramentum annihiletur. Quae enim adultera est non ideo conjux non est, quia adultera est; imo si conjux non esset, adultera esse non posset. Non enim adulterium est, nisi cum fides tori legitimi violatur; quod utique cum fit, culpa committitur, sacramentum non cassatur. Similiter si spes prolis est in eo quod devote exspectatur, amanter suscipitur, religiose nutritur, non dubium est et hoc quoque bonum omni conjugio, sive conjugibus omnibus semper adesse non posse. Quomodo enim ab illis proles speratur qui vel pari voto continentiam custodiunt, sive pro aetatis defectu amplius generare non possunt? Itaque duo haec, id est fides et spes prolis, ita conjugium comitantur ut, ubi quidem
adsunt, conjugium in altero sincerius, in altero fructuosius appareat; ubi autem non adsunt, aut culpabilius, aut infructuosius probetur, et tamen conjugium esse non desistat. Sacramentum autem ita inseparabile esse videtur, ut sine illo omnino conjugium esse non possit. Unde Augustinus: Usque adeo foedus nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec separatione irritum fiat; quia, vivente viro a quo relicta est, moechatur, si alteri nupserit. Hoc autem vult sibi tanta firmitas conjugalis vinculi, quod non tantum valeret nisi alicujus majoris rei quoddam sacramentum adhiberetur, quod inconcussum manet, quia interveniente divortio non aboletur nuptialis confoederatio, ita ut conjuges sint etiam separati. Nam quia duo sunt diversa, conjugium
quod constat in legitima societate, et conjugii officium quod constat in carnis commistione; et in altero quidem, id est conjugio sacramentum est; ad alterum vero, id est ad officium conjugii, fides et spes prolis pertinere videtur. Unum, id est fides ut per eam illicita carnis commistio caveatur; alterum, id est spes prolis, ut propter eam licita carnis commistio exerceatur; sicut ipsum officium carnalis commercii a conjugio abesse potest, ita etiam ipsum conjugium sine iis quae ad officium carnalis commercii pertinent esse potest, quamvis, ut dictum est, si fide careat, minus sincerum; si autem spe prolis careat, minus fructuosum inveniatur. Fides enim fructum habet in castitate pudicitiae conjugalis. Spes prolis fructum habet in usu fecunditatis.
Conjugium autem in ipsa societate maritali sacramentum est; et ideo sicut ipsa societas utroque vivente non dividitur, ita et sacramentum societatis conjugalis quandiu conjugium constat, ab ipso non separatur. In quo videlicet conjugio sacramentum foris est indivisa societas; res sacramenti intus adinvicem flagrans perseveranter animorum charitas. Sacramentum foris ad Christum et Ecclesiam, res sacramenti intus ad Deum et animam. Ut sicut in copula carnis Christi et Ecclesiae sacramentum diximus, ita etiam in foedere societatis ejusdem sacramentum ostendamus. Hoc ergo dictum est, ut ostendatur quod aliquando conjugium sine fide et sine spe prolis est; sine sacramento autem nun
quam esse potest, quamvis et ipsum sacramentum aliquoties esse inveniatur, ubi sanctitas sacramenti non esse ostenditur. Dicit enim beatus Augustinus quod sacramentum conjugii omnibus gentibus commune esse potest; sanctitas autem sacramenti non nisi in civitate Dei nostri est, et in monte sancto ejus. Quod quemadmodum verum sit facile videre potest, qui superius dicta considerat. Diximus enim supra quod in conjugio duplex sacramentum constaret. Unum in commistione carnali, sacramentum illius societatis quae est inter Christum et Ecclesiam, alterum in societate conjugali, sacramentum illius societatis quae est inter Deum et animam, sive etiam quod Christi et Ecclesiae sacramentum esset, in societate conjugii; Dei vero et animae sacramentum
in dilectione conjugali. Sive igitur hoc modo sacramentum conjugii accipiatur, recte sacramentum conjugii omnibus gentibus commune esse dicitur; sanctitas autem sive virtus sacramenti, non nisi in civitate Dei nostri, et in monte sancto ejus. Hoc est in fide et charitate, in Ecclesia videlicet sancta, et inter fideles esse perhibetur. Sacramentum autem conjugii habent, qui pari consensu ad eam quae a Deo inter masculum et feminam instituta est societatem indivise adinvicem conservandam convenerunt. Sacramenti vero hujus sanctitatem non habent nisi ii soli qui per fidem membra Christi facti sunt; et per charitatem mente et devotione intus Deo uniti sunt.
CAP. IX. De iis qui in conjugio incontinenter vivunt, et plus explendae libidini, quam generandae proli inserviunt.
Beatus Augustinus de iis qui tali incontinentiae sive infirmitate sive voluptate victi inserviunt, sic dicit: Concubitum qui non fit causa prolis, nuptiae non cogunt fieri; sed impetrant ignosci: si tamen non ita sit nimius ut impediat tempora quae orationi debentur, nec immutetur in eum usum qui contra naturam est. Concubitus enim qui est necessarius causa prolis inculpabilis est, tantummodo si est nuptialis. Qui autem ultra necessitatem justam progreditur, nam non rationi sed libidini obsequitur, et hunc non exigere, sed reddere conjugi ne fornicetur, ad conjugem pertinet. Si vero ambo tali concupiscentiae
subiguntur, rem faciunt quae non est nuptiarum, cujus delicti non sunt nuptiae exhortatrices, sed deprecatrices. Decus quidem conjugale est castitas procreandi et reddendi carnalis debiti fides. Hoc est opus nuptiarum quod ab omni crimine defendit Apostolus, dicens: Si acceperis non peccasti, et si nupserit virgo non peccat . Immoderata autem progressio secundum veniam conceditur. Sanctitati etiam conjugii nec infidelis conjux obesse potest; sed potius fidelis prodest infideli. Unde Apostolus: Sanctificatus est vir infidelis per fidelem mulierem , etc.
Antiquis temporibus cum adhuc salutis nostrae mysterium velaretur, justi officio propagandi nuptias contrahebant, non victi libidine, sed ducti pietate, qui multo facilius continere possent et vellent. Utebantur tamen conjugibus et plures uni viro habere licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet istorum in quibus videmus, quod secundum veniam concedit Apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii. Idem in libro De virginibus: Antiquis justis non fuit peccatum quod pluribus feminis utebantur, neque contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa sed gignendi hoc facerent, neque contra morem, quia eo tempore ea fiebant, neque contra praeceptum quia nulla lege erat prohibitum. Verumtamen sicut
idem alibi testatur, magis pertinet ad bonum nuptiarum unum cum una, quam cum multis copulari, quod indicat primi conjugis copula divinitus facta, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attenderetur exemplum. Item idem: Sicut non est impar meritum patientiae in Petro qui passus est, et in Joanne qui passus non est, sic non est impar meritum continentiae in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios generavit. Et illius enim caelibatus et istius connubium, pro temporum distributione Christo militaverunt. Sed continentiam Joannes in opere: Abraham in solo habitu habebat. Melior autem est castitas caelibum quam castitas nuptiarum quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste enim conjugabiliter
vixit; esse autem castus sine conjugio potuit; sed tunc non oportuit. Idem justus, quamvis cupiat dissolvi et esse cum Christo , tamen sumit alimentum non cupiditate vivendi, sed officio consulendi, ut maneat quod necessarium est propter alios: sic misceri feminis jure nuptiarum, officiosum fuit sanctis viris non libidinosum. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et refrenante temperantia in usum naturalem redacta libido esse non potest. Quod autem est in sustentando victu illicitus cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus; et quod est in cibo licito immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis
CAP. XI. Utrum conjugium dicendum est quod aliquando dissolvi potest.
Quidam conjugium omnino esse negant quod aliquando dissidium admittit. Inveniunt enim auctoritates quasdam et verba Scripturarum divinarum a sanctis Patribus prolata, quibus quasi idipsum videtur astrui. Dicit enim beatus Augustinus in libro De bono conjugali: Usque adeo foedus nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec separatione irritum, quia, vivente viro a quo relicta est, moechatur, si alteri nupserit. Et idem: Quia interveniente divortio non aboletur nuptialis confoederatio ita ut conjuges sint, etiam separati. Propter hujusmodi assertiones
videtur illis non esse dicendum conjugium, etiam quando est, quod aliquando ita dissidium et separationem admittit, ut divisi adinvicem conjuges non appellentur. Sed mihi interim non apparet qua ratione possint probare, quod hoc ad virtutem sacramenti conjugalis pertinet, ut individua ab utrisque societas, quandiu uterque vivit conservetur; propterea conjugium non fuisse quod aliquando dissolvi potuit. Si enim idcirco hoc conjugium non esse dicunt, quia hoc ea quae ad conjugium pertinent in toto non habet, intendant quod cum dictum est individuam societatem ad conjugium pertinere, vere dictum est: quia hanc conjugium habere debet quando scilicet est ubi esse debet. Haec enim conjugii est et hanc conjugium exigit, sive potius confert,
quantum in se est. Sicut baptismi est remissionem peccatorum conferre, et vere dicitur cum dicitur quod baptismus remissionem omnium peccatorum confert; et sicut sacramenti corporis Christi virtus est societatem et participationem Christi conferre, et vere dicitur cum dicitur quod susceptio corporis Christi confert spiritualem participationem Christi; et tamen qui fictus baptismi sacramentum accipit, remissionem peccatorum non percipit, et qui indigne manducat corpus Christi, nequaquam per id meretur spiritualem participationem Christi. Si ergo vere haec ad illa pertinere dicimus et tamen illa sine istis aliquoties inveniemus, nec ideo minus ad illa pertinent quando sine istis sunt illa; quando videlicet sunt ubi esse non debent, et apud quos
esse non debent: mirum est si individuam societatem ad conjugium pertinere dicimus, cum tamen conjugium sine illa inveniamus, quando scilicet est ubi esse non debet? Quod si idcirco conjugii sacramentum non esse dicunt, quia hoc non habet quod habere debet, quando est ubi esse non debet, dicant similiter baptismi sacramentum verum non esse apud fictum, et fictum vere baptizatum non esse, quia ibi remissionem peccatorum non operatur; et verum corpus Christi non esse quod indigne percipitur, quia illic spiritualis participatio Christi non confertur. Intelligant ergo quod quoties hujusmodi spirituales effectus sacramentis divinis attribuuntur, virtus ipsorum sacramentorum exprimitur, in quo quidem non ostenditur quid secundum vitium sacramentis
Dei abutentium futurum sit, sed potius quid ex ipsis secundum efficaciam gratiae spiritualis quae in ipsis est, si in pravitate abutentium non remaneant, fieri possit. Qui ergo hoc conjugium habere dixit, hoc utique dicere voluit, quod conjugium hoc quantum in se est, habere debet, si fuerit ubi esse debet. Si autem forte non fuerit ubi esse debet, non est mirum si eo careat quod habere debet. Neque ideo tamen minus verum est sacramentum, dum est, quamvis minus utile sit illi in quo est. Ad hunc modum putamus quaedam conjugia vere dici posse, quandiu secundum judicium Ecclesiae rata habentur; quae tamen postmodum emergentibus causis legitimis recte solvuntur, et si postea, contra Ecclesiae
prohibitionem pertinaci praesumptione tenentur, illicitae et illegitimae copulationes judicantur. Non tamen hoc de omnibus, sicut supra memoravi, sic sentiendum existimamus. Nam facta horroris excusatione, nulla legitimorum nomen poterunt retinere. Aliud est de illis ubi venialiter peccatur, ut videlicet si quis infra septimum, aut sextum, aut etiam fortassis quintum gradum lineam propinquitatis ignorans temeraret, quod quidem non tam contra naturalem sive antiquam legalem institutionem, quam contra subsequentem Ecclesiae praeceptionem esset. Legimus quod beatus Gregorius Anglis noviter ad fidem conversis, ne forte Christianam religionem horrerent, dispensatorie concessit, a quinto gradu consanguinitatis conjugia copulare: in quo apparet quod ea
quae aliquando dispensationem admittunt, ut licite manifeste fiant, excusationem habent, etiam si praeter concessionem ignoranter fiant. Et idcirco fortassis ejusmodi quandiu omnino latent ignorantia convenientius existimentur excusari, quae tamen manifesta facta, quia contra praeceptionem sunt, non debent tolerari. Haec autem dicta sunt contra illos qui putant conjugium omnino dici non posse quod aliquando dissolvi potest.
CAP. XII. De his qui putant etiam inter illegitimas personas quascunque consensum adinvicem habitum conjugium facere.
Alii non minus praecipiti existimatione in contrariam assertionem feruntur, in tantum ut dicant quantumlibet illegitimae personae fuerunt cujuscunque
professionis sive ordinis pari consensu adinvicem facto conjuges esse. Non sacerdotes continentiam professos, non summos sacerdotes, non monachos aut sacras virgines ab hac lege excipiendos putant. Sed habent isti similiter verba quaedam Scripturarum quibus munire credunt et confirmare existimationem suam. Et sunt vere quaedam dicta ejusmodi in quibus convenienter hoc intelligi possit, si convenienter hoc fieri possit. Sed non sic judicare debent quibus doctrina Verbi Dei commissa est, ut, propter unum aliquid confirmandum, a sensu universorum recedant. Neque partem totum sed totum pars sequi debet. Sed si forte inveniatur pars a toto discordans, aut coaptanda est si fieri potest, aut si fieri non potest abjicienda. Melius enim a parte
receditur, quam a toto. Optimum autem est si et pars retinetur et totum. Haec ergo sunt quae adducunt in approbationem assertionis suae. Beatus Augustinus in libro De professione sanctae viduitatis sic ait: In conjugali vinculo si pudicitia conservatur, damnatio non timetur. Sed in viduali et in virginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur. Qua expetita et electa et voti debito oblata, jam non solum capessere nuptias, sed etiam, si non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus non ait: Cum in deliciis haec egerint, in Christo nubunt, sed nubere volunt. Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt , etsi non nubendo, tamen volendo. Non