De sacramentis christianae fidei (page 61)
quia ipsae nuptiae vel talium damnandae judicentur, sed damnatur propositi fraus; damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina bono ex superiore. Postremo damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Et post pauca: Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur satis acute ac diligenter considerare quid dicant; fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim conjugium Christi dicuntur eligere, quae Christiana sanctitate non nubunt, hinc quidam argumentantur dicentes: Si, viro suo vivo, quae alteri nubit adultera est, sicut ipse Dominus in Evangelio definivit: vivo ergo Christo cui mors ultra non dominabitur, quae
conjugium ejus elegerat, si homini nubit, adultera est. Qui hoc dicunt acute quidem moventur; sed parum attendunt hanc argumentationem quanta sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter, etiam vivente viro, ex ejus consensu femina continentiam Christo voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsi Christo, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui vivente viro nubit. Et post pauca: Fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non parvum malum ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores. Et cum nolunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros veros, cum suis uxoribus vivis alteras duxerunt. Quapropter
non possum quidem dicere a proposito meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non conjugia. Sed plane non dubitaverim dicere lapsus et ruinas a castitate sanctiore quae vovetur Deo adulteriis esse pejores. Et sic quidem beatus Augustinus dicit: Et videtur manifesta auctoritas et ratio evidens de qua dubitari non possit. Sed ecce dicamus ita, et ita sentiamus, ut lapsae a proposito et professione continentiae feminae si nupserint conjugia esse vera, nec solvi posse omnino ejusmodi. Quid ergo? Nonne similiter et eadem ratione de alio sexu sentiendum est, si lapsi a proposito et professione continentiae viri uxores duxerint, conjugia esse vera et rata debere esse, in tantum ut solvi omnino non possint, quamvis a culpa defendi non possint? Ecce
ergo dicamus quod ita est, et ita sentire et tenere oportet. Non habemus rationem aliquam qua infringere possimus, aut infirmare tam evidentem rationem et auctoritatem. Tenemur necessitate, ut ita sentiamus et teneamus. Videte quid sequitur. Si hoc promulgatum fuerit et audierint homines quia ita tenet Ecclesia quod lapsi a proposito et professione continentiae, si conjugia inierint, separari non possunt, nec cogere eos potest Ecclesia ut ad propositum continentiae servandum revertantur, nihil deinceps stabile aut ratum esse poterit. Non ordo vel habitus, non denique votum aut professio ulla tenere poterunt homines, quin frena impudicitiae laxent et ruant in desideria sua, vel cum fastidire
coeperint bonum in quo sunt libertatem quaerentes, vel cum tentati fuerint forte de malo, in quo nondum sunt ad voluptatem suam explendam festinantes. Ita dissipabitur omnis ordo, et pulchritudo religionis Christianae ad nihilum redigetur, et turpitudo magna succedet. Secundum infirmitatem nostri temporis loquor. Quis deinceps in habitu vel professione religionis constitutus stabit, si urgeri coeperit stimulis carnis suae, sicut natura mortalis et corruptioni obnoxia pati consueverit, et dixerit ei cogitatio sua: non poteris resistere tam violentae passioni, tantis desideriorum tuorum incendiis et aestibus, quae non hodie aut cras aut triduo sive quatuor aut octo diebus; aut etiam unius mensis, aut unius anni spatio bellum tibi indixerunt, sed quandiu vivis super
per terram, quandiu carnem mortalem portas, quandiu sentire poteris, non te deserent, non tibi parcent, non tibi pacem dabunt aut requiem; semper intentionem oppriment, cogitationem tuam avertent, ut nunquam mentem liberam aut voluntatem puram ad Deum erigere possis. Vide ergo quod et hoc saeculum perdis et futurum non acquiris. Melius tibi saltem esset vel ista tormenta devitare quam in toto perire et nihil sentire boni. Videt Deus quod invitus pateris, nolens traheris, coactus assentis; fortassis respiciet ad violentiam passionis tuae; et misertus, excessui tuo dabit veniam, praecipue cum dicat Apostolus: Melius est nubere quam uri
. Et unusquisque uxorem suam habeat propter fornicationem. Bene enim novit Apostolus infirmitatem humanam;
et ideo non dixit illi habeant, quia illis licet, et illi non habeant, quia illis non licet; sed unusquisque habeat: qui continere non potest, melius est ut nubat quam uratur. Melius est ut licite excipiat infirmitatem, quam vitio semper uratur ad passionem. Nam ipse Dominus dicit: Qui potest capere capiat . Ipse scit quod capere non possum verbum hoc ut continens permaneam. Quando putavi posse, libenter proposui; et in eadem adhuc voluntate libenter perseverarem, si pati possem. Sed non valeo tolerare aestum bullientis naturae, ardorem concupiscentiae ferventis sustinere non possum. Ideo facio quod possum. Vado et duco uxorem, excipio infirmitatem meam dolens quidem qui a superiori
bono descendere cogor; sed tamen non omnino desperans, quia ad concessa descendo. Magis volo in inferiori bono salvari, quam in summo periclitari. Et si forte est culpa aliqua, descendo quia propositum meum non teneo; ego poenitentiam agam, et satisfactione placabo Deum. Nihil durum erit aut difficile, tantum hanc passionem evadere possim; et mortem istam in qua vivens teneor, declinare. Quis putatis ejusmodi rationibus non se instiget et cohortetur cum affligi coeperit et uri stimulis carnis suae, si sciat quod licet et quod fieri potest; et salus est illis qui hoc faciunt, et non cogit Ecclesia illos qui sic retro aspiciunt, sed ita vivere concedit et legitima censet esse conjugia illorum. Quis non malit, cum in tentatione gravi fuerit, multis annis poenitere, et
quamlibet satisfactionem exsolvere, tantum ut frui possit voto et optione sua, et desideria sua licite adimplere? Quid ergo dicemus? Plane attestari audemus quod, etsi negari forte non potest hic ita dictum esse et hoc dictum ita intelligendum esse, nulla tamen ratione his maxime temporibus quibus homines ad vitia proni sunt expedit ita tenere et facere. Et ad hunc modum fortassis si quis dicere voluerit, haec de illis temporibus dicta esse quando homines magis peccare erubescebant et quando sola erubescentia praevaricationis cohibere potuit fluctuantes et in tentatione constitutos ne a proposito et voto sanctitatis laberentur; et quando magis terrebantur in eo quod sibi post lapsum ad prioris excellentiae puritatem amplius reditum non patere
sciebant; et ita tunc Ecclesiam secundum temporis illius statum tenere debuisse et tenuisse, ut qui post votum et professionem continentiae ad conjugalem copulam descenderent, ita manerent; nec solverentur hujusmodi contractus, et secundum judicium et permissionem Ecclesiae tunc rata fuisse hujusmodi conjugia. Postea autem cum inciperent homines abuti tali confessione et permissione. Ecclesiam propter pericula imminentia usum mutasse, et sententiam intorsisse ad aliud atque ideo nunc conjugia non esse ejusmodi propter prohibitionem et institutionem Ecclesiae, secundum quam licita vel illicita, rata et solvenda omnia judicantur. Si quis hoc dicat, fortassis aliquid dixisse videbitur. Nos nihil reprehendimus ex omnibus quae veritatem quietam esse
permittunt. Si quis autem haec dicta esse intelligat, de iis qui propositum continentiae occultae voverunt, et votum suum sine attestatione hominum soli Deo obtulerunt, eosque si postea voto fracto ad conjugalem societatem descendere voluerint, idcirco ab Ecclesia prohiberi non posse, quia professionem illorum non accepit, neque observationem continentiae, eis indixit. Si quis igitur tales viduas aut virgines, post votum continentiae ad maritalem copulam descendentes damnationem quidem habere, id est rem damnabilem facere, non quia nubunt, sed quia votum frangunt; non propter bonum inferius quod appetunt, sed propter bonum superius quod relinquunt, ita quidem propter fidem violatam damnationem habere, se tamen omnino conjuges esse, nec
separari debere existimet, certum est, sicut superius, diximus, quod ea quae Ecclesiae probari non possunt, ab Ecclesia judicari omnino non possunt. Haec igitur quae vera esse constat, si in sententia superius memorata convenienter dicta accipimus, nihil amplius restat quaestionis cur non veraciter dicta et utiliter tenenda approbemus. Certum est enim quod ii qui post occultum votum castitatis, et propositum continentiae nondum manifesta professione confirmatum, ad experientiam carnis redeunt, nullo modo ab Ecclesia prohiberi possunt neque ejusmodi copulam Ecclesia ipsa, si quando contigerit, abjudicat, sed ratam esse, neque occulta manifestis praejudicare debere confirmat. Quod si quis ad haec dicere
voluerit quod illae quae spiritualiter Christo nupserunt, non possunt deinceps illo vivente homines habere maritos, recte supradicta ratione ejus assertio reprobatur. Ad hunc modum de iis quae manifeste falsa sunt, vel occulte vera, unicuique secundum suam mensuram sentire licebit. Mihi autem hoc magis probabile est si invenire contigerit quod et veritatem servat, et auctoritatem non improbat, praecipue tanti viri de quo bene sentire debemus, etiam tunc quando id quod sensit ipse, nos sentire non possumus. Dicamus igitur quantum secundum veritatem dicere possumus, quod aut secundum tempus hoc dictum est, quando ita fieri oportebat, aut secundum eos tantum hoc dictum est, qui post occultum votum continentiae ad experientiam carnis
redeunt et conjuges fiunt, quos idcirco Ecclesia separare non potest, quia, cum hic manifestum constet factum, quod illic occultum fuit probari non potest. In quibus tamen temeratae fidei reatus, secundum aliquid pejor adulterio dicitur, quia per illud in hominem, per hunc vero in Christum peccatur. Aliud est autem de illis qui post votum etiam professione publica sub testimonio Ecclesiae erga Deum se obligaverunt, et forte adhuc, quod amplius est, ad sanctimoniam continentiae consecrati sunt. De quibus vere dicimus, quod post tale propositum et tale votum manifesta professione confirmatum, ad conjugale foedus descendere non possunt, et si forte hoc aliquando attentaverint non conjuges, sed fornicarios et spiritualis castimoniae violatores,
ad pristinam propositi sui integritatem reparandam et conservandam districte revocandos. Si autem temerario ausu incoepto persistere voluerint et illicitam copulam quam contra primae professionis debitum inierunt deserere contempserint, quasi inobedientes, et incestu fornicationis nefandae contaminatos, justae severitatis sententia ab Ecclesiae communione praecidendos, neque ullatenus ad poenitentiam recipiendos, nisi se ab hujus infamis societatis conversatione retraxerint. Et hoc est fortassis quod sibi volunt verba illa cunctis pene pro sui ambiguitate jam nota. Innocentius enim papa, cujus auctoritas in Ecclesia Christi celebris est, sic dicit: Quae Christo, inquit, spiritualiter
nubunt, et a sacerdote velantur, si publice nupserint, vel clanculo corruptae fuerint, non eas admittendas ad agendam poenitentiam, nisi is cui se junxerant ab hac vita discesserit. Si enim haec ratio in hominibus, servatur, ut quae dimisso viro suo ad alium transiverit, adultera habeatur nec ei agendae poenitentiae locus concedatur, nisi alter defunctus fuerit, quanto magis etiam ea quae se immortali sponso junxerat! Non est ergo dubium quin de illis hic agatur, quae in proposito continentiae sub manifesta etiam professione ad castimoniam conservandam consecratae sunt. De his ergo dicunt quod si post tale propositum ad nuptias carnales transierint, ad poenitentiam non sint admittendae nisi is cui se junxerant, id
est fornicator sive adulter, ab hac vita, id est a tali conversatione discesserit. In eo enim statu poenitentiam agere non possunt, in quo quandiu permanserint salvari non possunt. Quidam eum cui se junxerant, Christum interpretari volunt, cui prius proposito continentiae se voverunt, et quasi sub conditione dictum sit quia secundus ad quem transeunt legitimus non judicatur, nisi prius ille cui ante se junxerant moriatur. Si enim in hominibus haec ratio servatur, ut quandiu prior vivit, secundus legitimus esse non possit, constat profecto, quod ubi prior omnino mori non potest, secundus nulla ratione legitimus esse potest. Et ad hunc modum hac qualicunque ratione probatur quod hae quae cum professione continentiae sponsae Christi consecratae
sunt, amplius ad carnales nuptias transire non possunt. Et est in ista utique probatione non quidem per omnia ratio cogens, sed ad aliquid similitudo conveniens qua docentur sponsae Christi, quod si in toro carnali tanta fides exigitur, multo major devotio et amor sincerior spirituali debetur. Sunt qui haec ad terrorem dicta esse putant, alii ad publicam poenitentiam referunt, quae propter rigorem ad incutiendum timorem aliquando neganda videtur, ut, dum peccator secundum dispensationem foris repellitur, et instantibus timor cadendi et in jacentibus humilitas resurgendi augeatur. Ego nihil abjicio ex iis quae veritati contraria non sunt. Dicatur quodlibet dum non credatur nisi quod licet. Summa haec est. Quod si quis post votum continentiae factum ad
carnales nuptias transierit; si quidem occultum fuerit votum ejus, non potest illum prohibere Ecclesia quin nubat. Et si postea facti poeniteat, Ecclesia neque de occultis poenitentem a consilio salutis repellere, neque propter occulta, ea quae manifesta sunt dissolvere potest. Si autem ii qui propositum suum publica professione et voto firmaverunt, deinde voluerint ad carnalis foederis jura transire, nullatenus eos Ecclesia permittit; et si forte praesumpserint ea contra propositi ac professionis suae puritatem inire, quasi illegitima et a sanctitate conjugii aliena debita districtione dissolvit. Sic Ecclesia tenet. Sic nos tenere debemus, et qui Ecclesiae instituta sequimur, et salubre esse credimus quidquid
Spiritu Dei dictante ab illa fuerit institutum et dignum reverentia judicatum; et etiam si aliis temporibus aliquando non ita fuisse et nunc aliter esse quam fuit, demonstretur: non tamen cogitare debemus quasi levitate aliqua factum sit, ut nunc aliter teneatur, et aliter institutum sit quam fuit, sed quod tunc oportebat et ita salubre fuit, ut sic teneretur et sic juberetur; nunc autem alia esse tempora et aliud esse congruum sive necessarium saluti humanae.
Quidam putant paganorum sive quorumlibet infidelium societatem conjugium non esse, quamvis secundum modum institutionis divinae legitime facta fuerit. Dicunt enim quod legitimum dici non debet
quod sine fide factum est. Sed mihi interim non occurrit ratio aliqua quomodo probare possint infidelium societatem secundum divinam institutionem factam, conjugium non esse, nisi forte similiter dicere velint baptismi sacramentum non esse; quod haereticus dat vel accipit, quia fidelis non est neque ille qui dat neque ille qui accipit. Et hac ratione contendant sacramenta Dei non posse ad infidelium participationem venire, si sacramentum conjugii habere infideles non possunt; aut solum conjugii sacramentum caeteris omnibus excellentius esse dicendum, si hoc solum extra fidem participari non potest. Baptismi sacramentum infidelis habere potest, conjugii sacramentum infidelis habere non potest; ergo baptismi sacramentum, in quo specialiter
signaculum fidei est, infidelis habere potest et conjugii sacramentum, quod non tam fidei signum est quam naturae, non tam virtutis judicium quam propagationis instrumentum, aeque fidelis et infidelis habere non potest. Sed baptismi, inquiunt, sacramentum quando infidelis accepit, ideo accepit, quia etsi in alio infidelis fuit, ipsum tamen sacramentum secundum rectam fidei formam accepit. Alioquin nisi illud secundum rectam fidei formam accepisset, non utique accepisset sive fidelis sive infidelis fuisset. Itaque quia in hoc accipiendo fidei contrarius non fuit, accipere illud potuit, quamvis secundum aliud fidelis non fuit. Et ego dico quod quando infidelis uxorem propter propagationem filiorum ducit, fidem toro conjugali servat, sociam
diligit et custodit, et illa vivente ad alienam societatem non transit: quamvis in alio infidelis sit, quia scilicet non credit, in hoc tamen neque contra fidem neque contra divinam institutionem facit. Sed auctoritas, inquiunt, dicit hujusmodi conjugia vera non esse. Ideo dicit quia omnia quae praeter fidem sunt, et si vera sunt ad speciem, non sunt vera ad salutem; et si vera sunt ad formam sacramenti, ad effectum tamen virtutis et gratiae spiritualis vera non sunt. Sic et de quibusdam aliis sacramentis dictum est, quod vera non sunt quando ab infidelibus participantur. Nec solum ab infidelibus, sed etiam a fidelibus pravis et perverse agentibus indigne contrectantur. De ipso sacramento corporis Christi dicit auctoritas, quod non est verum corpus Christi
quod conficit schismaticus. Et iterum alia auctoritas dicit quod errant qui corpus Christi verba sacerdotis facere putant, et non vitam, et multa ad hunc modum dicta inveniuntur. Et dignum est ut dicta sanctorum quantum possumus per omnia veneremur; et credamus verum esse quod nobis ab illis dictum est, in quibus et per quos locutus est Spiritus veritatis. Itaque dicimus veritatem sacramentorum Dei duplicem esse: aliam scilicet in sanctificatione sacramenti, aliam in effectu spirituali. Dicitur enim veritas sacramentorum virtus et gratia spiritualis quae in ipsis et per ipsa sacramenta percipitur, quam veritatem accipere non possunt qui sacramenta Dei indigne percipiunt. Secundum itaque
hunc modum sacra Scriptura aliquoties dicit, quod sacramenta Dei illis vera non sunt qui ea indigne percipiunt, pro eo quod sola exterius sacramenta contrectando ad veritatem illorum quae in gratia spirituali constant, non pertingunt. Sic itaque sacramenta Dei et in se vera sunt semper quantum ad eam quae per verbum Dei fit sanctificationem; et indigne tractantibus ac percipientibus vera non sunt, quantum scilicet pertinet ad eam quae in ipsis percipitur gratiae spiritualis participationem. Ita ergo verum Christi corpus non est quod conficit schismaticus, quia, cum corpus Christi sacramentum sit unitatis, in ipso utique schismaticus sibi unitatem non conficit qui se ab ipsa unitate dividit. Simili modo qui putant sola verba sacerdotis ad corporis
Christi consecrationem sufficere, et non etiam vitam et conversationem bonam illius necessariam esse ad hoc ut illi fiat, et ad utilitatem illius fiat quod per illum sit sacramentum Dei. Qui hoc scilicet putant, errant; quia sacramenta Dei et carnes Agni in peccato permanentes non sanctificant, quamvis per illorum ministerium ad aliorum sanctificationem sacramenta fiant. Sic ergo dicimus et de conjugii sacramento; quia secundum aliquid apud illos recte verum sive ratum sive sanctum non esse dicitur, qui solum sacramentum habentes vel non recte credendo vel prave vivendo veritatem ejus, hoc est virtutem et effectum spiritualem accipere non merentur.
omnibus gentibus commune est; sanctitas autem sacramenti non est nisi in civitate Dei nostri et in monte sancto ejus. Item: Cum Evangelium coepit praedicari, primum gentiles gentilibus conjunctos invenit conjuges. Item: Si Dominus dimittendae conjugis solam causam fornicationis admittit et paganum conjugium dimitti prohibet , consequens est ut paganismus non subjaceat fornicationi. Quid est ergo, inquiunt, quod beatus Ambrosius dicit: Non est ratum conjugium praeter Deum; et ideo non est peccatum dimissio propter Deum si aliis copuletur? Item beatus Gregorius dicit: Dimissio propter Deum non est peccatum si alii conjungatur. Injuria enim Creatoris solvit jus matrimonii. Sed videte quomodo probatur conjugium
non esse ejusmodi; quia, inquit, dictum est: Non est ratum conjugium praeter Deum; et quod iterum dictum est: Injuria Creatoris solvit jus matrimonii. Ideo ergo conjugium esse negavit, quia ratum non esse dicit. Et quia injuriam Creatoris solvere dixit jus matrimonii. Sed attendite quod in hoc potius conjugium esse dixit qui conjugium istud, sed non ratum affirmavit. Et simili modo qui dixit injuriam Creatoris jus matrimonii solvere, matrimonium illic esse et jus habere asseruit. Quod utique jus firmum staret et non sine peccato negaretur, si non majori causa superveniente solveretur. Si enim prius nullum jus ibi fuit, quid necesse erat tantopere excusare eos qui se ab illo jure persolvendo