De sacramentis christianae fidei (page 74)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

consecratione non sanctificatur: et tamen sicut ille qui corporis Christi sacramentum jam percepit, nequaquam idcirco a percipiendo iterum eo prohibetur, sic ei qui unctionis sacramentum accepit, si necesse fuerit et causa sive devotio expostulet, ut illud iterum percipiat rationabiliter non contradicitur.

CAP. I. Quod ii qui in Domino moriuntur etiam cum parvo merito beati erunt.

Scriptura dicit: Beati mortui qui in Domino moriuntur . In Domino moriuntur qui in carne quidem morientes in Domino tamen viventes inveniuntur. Quid est in Domino? In fide et spe et charitate. Per ista enim vivitur in illa vita qua vivitur in Domino. Est quaedam vita qua corpus vivit ex anima; et est quaedam vita qua anima vivit in Deo; nunc quidem fide, spe et dilectione postea vero pro fide et spe contemplatione, remanente dilectione. Non igitur nocere potest animae si corpus vitam suam perdit, quando ipsa vitam suam in fide et spe et charitate persistens non amittit. Nemo ergo mihi dicat: qui parvam fidem et spem parvam, et parvam

charitatem habent non salvantur. Ego non mensuro. Crescant quantum volunt; quanto majores, tanto meliores. Tamen ego illos condemnare non audeo, quantumvis parvi sint. Ex quo nati sunt ex Deo, filii sunt Dei. Putas quod magnos filios suos Deus salvabit, et parvos condemnabit? Scriptura mihi dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur . Si omnes, ergo et parvi et magni. Quid est, oculi tui viderunt? Approbaverunt. Quid est, in libro scribentur? Salvabuntur. Ergo imperfecti quoque salvabuntur. Qui enim imperfecti sunt aliquid sunt; et aliqui sunt, et in numero ponuntur et scribuntur. Qui nihil sunt, nulli sunt, nec scribi aut numerari habent, qui nihil habent. Ergo Omni habenti dabitur

et abundabit : Omni habenti meritum, dabitur praemium. Non dixit habenti magnum meritum, praemium dabitur, et parvum meritum habenti non dabitur; sed omni, inquit, habenti dabitur et abundabit. Ergo etiam ille qui parvum meritum habet, cum praemium acceperit satis habebit, quamvis non tantum habebit, quantum qui magnum meritum habebit. Solus ille excluditur a percipiendo praemio, qui nihil habet de merito. Omnes ergo qui in Domino moriuntur beati sunt; quia post meritum virtutis, perveniunt ad praemium beatitudinis.

Multa quaeri possunt, si tamen omnia quaeri debent quae quaeri possunt. Quaerunt homines de exitu

animarum a corporibus qualiter exeant; et quo exeuntes pergant, vel cum pervenerint quo pergunt, quid inveniant, vel quid percipiant aut sustineant. Sed haec omnia magis timenda sunt, quam quaerenda. Ideo quippe abscondita sunt, ne quaerantur aut inveniantur, sed timeantur. Quis enim securus esse potest in incertum pergens? Hoc autem solum incertum esse non debet, quod bonam vitam mala mors sequi non potest. Mala enim mors non est nisi ea sola quam mala sequuntur. Qui ergo bene mori vult, bene vivat, quoniam ea quae post mortem veniunt contra ea disponuntur; et secundum ea retribuuntur quae ante mortem in vita praecedunt. Usque ad mortem meritum est; post mortem vero praemium. Mors media est in qua dies Domini incipit,

dies hominis finem accipit. In die suo homo sibi relinquitur, ut quod vult operetur. In die vero Domini jam in potestate sua non est homo, sed in illius potestate ad quam venit ut remuneretur. Propterea ad hominem pertinet ut id solum quod sibi commissum est bene disponere studeat; illud vero quod non commissum sed promissum sibi est illius arbitrio a quo illud impleri oportet relinquat. Multi quaerunt de exitu animarum quomodo a corporibus egrediantur animae, sive scilicet hoc modo, ut essentialiter et localiter foras egrediantur, ut extra esse incipiant quasi exclusae, sive hoc solum illis egredi sit, quod se a vivificatione corporum retrahunt; et quasi ad se colligentes a vegetatione corporis cessant, ut in semetipsis subsistant. Verbi gratia: Quando flatus

iste corporeus expiratur egreditur a corpore, et incipit essentialiter atque localiter extra corpus, qui prius essentialiter atque localiter intra corpus continebatur. Quando vero cortex arescere incipit in arbore, exit humor ab illo et contrahitur ad interiora, neque foras egreditur, ut extra sit, sed interius remanet in eo quod intus est sive in ligno sive in medulla ut in cortice ipso non sit. Tamen omnino exit a cortice ut in cortice jam non sit; neque exit quasi ad exteriora effusus, sed exit quasi ad interiora collectus. Et si forte humor rursus ab interiori suo prodeat, ut se iterum effundat in corticem, rursus revirescit cortex ille, quoniam humor in ipso est in vita ejus. Sic quaerunt de anima quando exit a corpore, utrum hoc solum illi exire sit quod se retrahit

ad se ad vivificationem corporis; et in hoc ipso jam in corpore non est quod corpus vivificare cessat. In hoc enim videtur quod jam quodammodo extra omne corpus est quod sola in semetipsa subsistens ad corporis vivificationem effusa non est. Quando vero in corpore non est, in loco non est quia locus non est nisi in corpore. Quando autem extra corpus est et extra locum est, quia inter ipsam et corpus non est locus; et aequaliter distat ab omni corpore, quia inter ipsam et omne corpus nullum est corpus. Si vero inter ipsam et omne corpus nullum est corpus, constat profecto quod inter ipsam et omne corpus nullus est locus, quia locus non est ubi non est corpus. Quando igitur extra omne corpus est, quantum ad locum aequaliter prope est omni corpori,

quia si extra corpus posita uni corpori propior, et alteri remotior esset, inter ipsam profecto et corpus spatium esset. Si spatium esset, locus esset; si locus esset, corpus esset. Si autem inter ipsam et omne corpus corpus esset, extra omne corpus corpus esset, quod fieri non potest. Itaque dicunt quod anima neque per corpus a corpore recedit, neque per corpus ad corpus accedit; et ideo nec loco movetur, ut recedat a corpore quod est in loco; nec loco movetur, ut accedat ad corpus quod est in loco. Inter omnem enim locum et id quod est in nullo loco nullus est locus. Propter hoc itaque dictum putant, quod spiritus creatus tempore quidem movetur, quia mutabilis est; sed loco non movetur,

quia nec loco movetur recedens a corpore quod est in loco; nec loco movetur accedens ad corpus quod est in loco. Neque enim loco movetur quando recedit a loco, neque iterum loco movetur quando accedit ad locum; etiam quando in corpore posita anima corpus localiter movet, ipsa tamen localiter non movetur. Si enim idcirco localiter moveri existimatur, quia in corpore est quod localiter movetur, quare non similiter sapientia localiter moveri dicatur, quia in corde est quod localiter movetur? Nam si dicitur quia per animam ipsam in corde est sapientia, cum anima ipsa per corpus localiter motum localiter moveri dicitur, quare non etiam per ipsam animam localiter motam sapientia quae in anima est localiter moveri dicatur? Si vero hoc ratio non probat ut sapientia

localiter moveri dicatur, cum sit tamen in anima, quare anima localiter moveri dicetur, quamvis in corpore sit quod localiter moveri cernitur? Hujusmodi consideratione probant spiritum localiter non moveri, quamvis in corpore sit quod localiter movetur, temperaliter tamen moveri, quia vicissitudini subjacens de alio in aliud mutatur. Sed nos in occultis nimis curiosos esse non oportet, ne forte plus praesumamus quam possimus. Quae sit via spiritus? Deus novit qui fecit eum. Nos autem neque scimus quomodo venit neque comprehendimus quomodo recedit. Quando flatus iste corporeus attrahitur, corporaliter et localiter ingreditur; quando autem spiratur, corporaliter et localiter egreditur. Sed alia est natura spiritus, alia corporis.

Quando primo homini data est anima, inspiravit Deus in faciem ejus spiraculum vitae . Et quis dicere potest quomodo inspiravit Deus animam corpori vivificando sive quia extra creatam ad vivificandum immisit, sive quia ibidem fecit ubi posuit, et ab intus creatam vivificationem prodire jussit; nec alia fuit inspiratio quam ipsa vivificatio? Si ergo nescitur quomodo inspiratur, quomodo sciri potest qualiter expiratur? Deus inspirat, homo expirat. Deus mittit, homo remittit. Qua via mittitur cum accedit, eadem remittitur cum recedit. Hoc unum scimus quod, recedente anima, corpus moritur; et ipsa separatio animae, mors corporis est. Hoc nobis sufficit scire quod recedit. Quomodo recedat ex abundanti est perscrutari. Multis tamen exemplis didicimus in exitu animarum

angelorum malorum sive bonorum praesentiam adesse, qui illas pro meritis vel ad tormenta pertrahant, vel ad requiem deducant; sed et ipsas animas adhuc in corpore positas ante exitum multa aliquando de iis quae futura sunt super eas; sive ex responso conscientiae interioris, sive per revelationes, exterius factas, praescisse cognovimus. Raptas etiam aliquando et iterum ad corpora reducta visiones quasdam et revelationes sibi factas narrasse sive de tormentis impiorum sive de gaudiis justorum; et in his omnibus tamen nihil nisi vel corporale vel corporalibus simile recitasse; flumina, flammas, pontes, naves, domos, nemora, prata, flores, homines nigros, candidos, etc., qualia in hoc

mundo videri et haberi solent, vel ad gaudium amari vel timeri ad tormentum. Se quoque solutas corporibus, manibus trahi, pedibus deduci, collo suspendi, flagellari, praecipitari, et alia hujusmodi, quae non nisi corporali naturae convenire omnino possunt. Quae omnia si ita illic visibiliter et corporaliter esse credimus, praeter alia quae absurda nascuntur, ipsas utique animas etiam a corporibus separatas corpora esse ad similitudinem corporum membris compactas atque distinctas confitemur. Ego quidem quod de hac re audivi tacere non debeo. Quidam probati testimonii frater narravit mihi se a suo abbate veraciter hoc affirmante audisse, quod cum aliquando ille ad quosdam fratres eminus constitutos visitandos pergeret, in itinere, ut solet,

quodam loco hospitium accepit. Ubi factum tunc apud omnes ejusdem loci habitatores celebre paucis ante diebus contigisse didicit. Quidam peregrinus, orationis causa, ad sanctum Jacobum pergens, in eodem loco hospitatus est. Nocte, ut itinerantibus mos est, ante diluculum surrexit, egressus de vico in silvam quae eidem vicina erat devenit. Ibi a comitibus itineris casu, ut solet, discrimine viae disjunctus, deviare coepit. Cumque longius processisset, obvium habet quemdam venerandi habitus et vultus virum, a quo interrogatus quis aut unde esset vel quo pergeret: nomen, patriam similiter et causam itineris exposuit. Ille se esse sanctum Jacobum ad quem tenderet protestatur. Se jam pridem omnia scisse; nunc vero quasi beneplacito et grato venisse

obviam devotionem laudat, bonum propositum commendat; praemium apud se magnum parari, nec longe esse jam remunerationem. Multis post haec verbis hinc inde intercurrentibus, tandem miserias et dolores vitae hujus quales aut quantae sint exponit; omne quod hic amatur quam cito fugiat; et pari modo omne quod timetur vel doletur quomodo sine mora transeat. Inter haec et hujusmodi quasi rationabili persuasione paulatim menti hominis nihil sinistrum suspicantis contemptum vitae ingerit, metum mortis tollit. Postremo testatur nihil magis vero virtutis expedire, quam ut hinc exire festinet, etsi alia via non detur, manu sua fortiter mortem lacessat; et non permittat se in his doloribus diu teneri, qui gaudium sibi paratum esse non dubitat. Quid multa? Deceptus

fraudulentae persuasioni assensum praebet, et injecto ferro semetipsum jugulat. Comites ejus diu per devia quaesitum tandem exstinctum inveniunt, ad vicum unde exierant cadaver exanime reportant: et quia hospes apud quem nocte illa manserat hujus sceleris verisimiliter conscius videbatur, eamdem falsa criminatione ad poenam exposcunt. Ille dum innocentiam suam sine causa periclitari cerneret et divinum auxilium intima cordis devotione sibi adesse imploraret, ecce subito qui mortuus fuerat surrexit et rem gestam cunctis astantibus et mirantibus exponens innocentem absolvit. Referebat se ab eodem angelo malo a quo ad interfectionem sui persuasus fuerat ad tormenta deductum. Sed

dum duceretur quemdam splendida facie virum (ipsum autem sanctum Jacobum fuisse aiebat) euntibus occurrisse, eumque ereptum in coelum ad thronum judicis deduxisse, illicque, precibus pro ipso fusis, ut vitae denuo redderetur obtinuisse. Ibi se multa millia angelorum vidisse affirmabat, de quorum tamen statu et facie interrogatus nihil in hoc mundo esse dicebat simile illis, quo illam quam in ipsis viderat qualitatem exprimere potuisset, nisi forte ignem aut lucem; ipsam tamen longe et valde dissimiliter. Memorem quidem se esse, sed exprimere nullo modo posse quod viderat. Hoc quidem commemorare voluimus ne mirum videatur si animabus a corporibus egressis signa quaedam corporalibus similia ad demonstrationem spiritualium

praesentantur, quae nisi in talibus et per talia ab animabus corpore exutis viderentur; nullo modo ab eisdem ad corpora reversis in corpore viventibus et corporalia tantum scientibus dicerentur. Quamvis enim illa aliter ibi a corporibus exutae videre possent, non tamen hic nobis aliter narrare possent, et manerent semper occulta illa; nec esset quod de illis nobis a redeuntibus diceretur, nisi exeuntibus, et videntibus secundum ista monstraretur. Utrum autem animae quae hinc amplius non reversurae exeunt, secundum hunc modum illa videant aut sentiant, omnino dubium est, nisi quod probabilius videtur, quod illae quae in corporibus viventes per delectationem rerum visibilium corporalibus imaginibus afficiuntur, a corporibus exeuntes in

eisdem illic imaginibus tormenta patiuntur. Neque enim omnino corporalem passibilitatem exuunt, quando corporalium imaginationibus delectationis pravae usu impressis obvolutae et involutae exeunt. Quae vero hic manentes se ab eisdem delectationibus et cogitationum phantasiis mundare ac spoliare studuerunt; illic postmodum postquam a corporibus egressae fuerint, poenam in eis et tormenta non sentiunt; quia in hoc ipso quodammodo impassibiles existunt, quod nihil poena dignum secum ferunt.

Quidam putant animas corporalibus poenis cruciari non posse, nisi per corpora et in corporibus manentes. Quapropter a corporibus exutas animas

nullas alias poenas sustinere credunt, nisi eas solum quas conscientia intus accusatrix irrogat. Sed verissime auctoritate sacri eloquii et catholicae veritatis probatur testimonio, corporali et materiali igne animas etiam nunc ante susceptionem corporum cruciari. Si enim daemonibus qui sunt spiritus, corporalis ignis praeparatus dicitur, quid mirum est si animae a corporibus exutae corporali igne crucientur? Sed quomodo, inquiunt, animae sine corporibus a rebus corporalibus pati possunt? Ecce dicamus: Nescimus quomodo hoc fieri possit; nunquid ideo verum non est quod nos nescimus quomodo est? Tamen quid mirum est si animae extra corpora patiuntur? Si laeduntur dum caeduntur indutae, cur non laedantur si caedantur exutae? Si affici possunt

quando inter ipsas et illud a quo afficiuntur medium est illud per quod afficiuntur; nonne probabile est omnino multo magis eas affici debere, quando illi a quo afficiuntur immediate conjunguntur? Tamen hoc ubique quaerendum non est, ut quod jubemur credere nostra semper ratione discutere conemur. Scriptura sacra magistra fidei nostrae hoc nobis dicit. Quid amplius quaerimus? Suscipiamus, non contradicamus. Beatus Gregorius dicit quod in eo ardent quod se ardentes vident. Quid sibi vult putatis hoc quod dicit, quod animae in eo ipso ardent quod ardorem suum vident? In rebus aliis corporalibus non est ita ut ardorem sentiat quicunque ignem conspicatur. Quae est ergo visio illa animae qua sentit omne quod videt, vel si non

omne hoc certe quod ad poenam videt? An quia sensus animae quando per corpus egreditur ideo diversis modis percipit; quia per diversa instrumenta percipit, et ob hoc quaedam eminus constituta, corporali sensu non percipit, quia ad percipienda illa instrumenta corporis sensus non sufficit? Ibi enim sensus deficit ubi amplius instrumentum non sufficit. Propterea illi sensus qui instrumenta magis sufficientia habent, majorem in percipiendo vim habent. Oculus longe posita videt; tactus vero sentire non potest nisi immediate conjuncta. Si instrumentum tangendi aeque ut videndi perspicax esset, aeque tactus ut visus eminus constituta perciperet. Quid ergo? Ubi instrumentorum diversitas nulla erit, quare non omnis sensus aequalis erit, ut

videlicet idem sit illic videre quod tangere, tangere quod dolere? Hoc tamen non nisi de illis intelligendum est qui idcirco a tormentis affici possunt, quia hinc exeuntes in corruptione vitiorum secum ferunt passibilitatem. Nec tamen quia sensum animae eminus affici dicimus, idcirco inter poenas corporales et ipsam animam quasi aliqua locorum spatia collocamus, quia ipsa quae in sui natura nulla dimensione tenditur, ubicunque praesens est sensu per semetipsam etiam praesens esse probatur. Quia enim in ipsa non est locus, inter ipsam et locum nullus est locus. Haec tamen omnia quia dictum est ratione humana investigari non possunt; in his mentem solidemus, quae fides non dubia probat,

quod scilicet peccatrices animae quae culpam non correxerunt in hac vita, poenam habent post hanc vitam, quae licet qualiter ab illis sentiatur a nobis non intelligatur, quid interest cum non ideo minus ab illis sentiatur, quamvis a nobis non intelligatur? Nil etenim refert a quibus rebus patiantur, sed quantum patiantur; quia vis doloris non in tormento sed in sensu patientis consistit. Quid enim prodesset etiamsi elementorum foris cruciantium materia abesset, et patientium tamen dolor intus propterea non minor esset? Ut quid ignem ac flammam times, nisi quia uri times? Sed si vulnera et plagae non dolerent, quis arma aut tela timeret? Vide ergo quod omnia haec a quibus dolor esse potest non timentur nisi propter ipsum dolorem. Tolle

sensum doloris, non est quod timeas. Poterat ergo Deus etiam sine elementis etiam materialibus animabus cruciandis sensum doloris dare; sed dignum est ut in eis puniantur in quibus peccaverunt prius quidem sine corporibus, sicut in ipsis perverse sunt delectatae; postea vero cum corporibus sicut in ipsis per corpora inique sunt operatae.

Sicut peccatoribus cruciandis Deus poenas corporales praeparavit, ita etiam ad ipsas poenas corporales loca corporalia distinxit. Quia enim ea quae foris sunt opera ejus non solum instrumenta sed etiam documenta esse debent eorum quae invisibiliter operatur; idcirco etiam et in corporalibus locis et tormenta impiorum et gaudia justorum distinxit.

Tous les livres