De sacramentis christianae fidei (page 73)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

hoc in quaestione erat, sed utrum videlicet post prioris delicti indulgentiam si ipsum delictum repetitur; illa quae dimissa fuerat culpa ad subsequentem revertente reatus duplicetur. Verbi gratia: Quidam pro homicidio perpetrato ex toto corde poenitentiam egit, et indulgentiam consecutus est. Contigit postea, ut homicidium perpetraret. Ecce iste homo duo homicidia fecit; vel potius homicidium bis. Sic enim convenientibus et expressius secundum proprietatem locutionis dicitur. Unum enim quoddam malum homicidium est, sicut adulterium et furtum et fornicatio singula mala sunt, quemadmodum charitas et patientia et castita singulae virtutes sunt. Et qui duos homines diligit, non duabus dilectionibus diligit, sed una charitate et una dilectione.

Sic ergo homo iste his homicidium fecit; primo poenitendo indulgentiam obtinuit; secundo quando post indulgentiam acceptam iterum homicidium perpetravit. Mortuus est autem homo iste postea sine poenitentia, et damnatus est pro peccatis suis. Quaeritur ergo de hoc homine utrum debeat puniri pro illo homicidio pro quo poenitentiam egit, et indulgentiam accepit. Et si hoc dicitur, qua justitia hoc fiat non videtur. Nam si punitur pro eo quod peccavit et non emendavit, justitia est manifesta.

Si autem iterum requiritur quod fuerat condonatum, aut injustitia vera est, aut justitia occulta. In hoc ergo demonstrari oportet qua justitia homo pro eo quod jam dimissum fuerat iterum puniatur. Sic fortassis pro hac parte objiciendum tibi videatur.

Dic ergo nunc. Justum tibi videtur ut propter subsequentem poenitentiam praecedens culpa quae imputabatur condonetur, et non similiter propter subsequentem culpam illa quae dimissa fuerat praecedens culpa iterum imputetur? Si subjuncta virtus plagam peccati hiantis claudit, subjuncta culpa non aperit clausam? Si opera bona viventia per culpam moriuntur, et per justitiam iterum mortua vivificantur, quare similiter opera mala quae per virtutem excusantur, per culpam iterum non imputantur? Vis ut poenitentia tantum valeat ut quae imputabantur condonentur; et non vis ut culpa tantum valeat ut quae condonabantur imputentur? Poenitentia sequens potuit praecedentem culpam excusare, ut non noceat

aliquando imputatam, et sequens culpa non potest praecedentem poenitentiam evacuare ut non prosit aliquando fuisse laudatam? Si sententia judicio tuo constare poterit, magis commodum quaeres quam justum. Maledictus homo qui partem suam deteriorem facit. Ideo partem tuam bonam facis. Et judicas bene pro parte tua. Fortassis bene tibi esset si sententia veritatis tuum judicium sequeretur. Nunquam te judice damnareris. Sed timeo ne forte dum tu aliud vis quam veritas, aliud veritas faciat quam velis. Magis enim veritatem impleri oportet quam tuam voluntatem. Tu dicis quia quod condonatum est iterum imputari non debet. Ergo similiter quod imputatum est condonari non debet si quod condonatum est iterum imputari non debet.

Si poenitentia quia placet, facit ut imputata condonetur malitia, et contemptus quia displicet non similiter facit ut condonata imputantur? Si humilitas poenitentiae dignum te facit, ut pro iis etiam quae imputabantur non puniaris, contemptus et transgressio culpae te dignum non facit ut pro iis etiam quae condonabantur culpandus exigaris? Nonne attendis quod quando saepius gratia datur, tanto nequior ingratitudo judicatur? Ecce duo sunt, unus saepius offendit, et saepius oranti et deprecanti, venia indulgetur; alter innocenter vivens et semper voluntati et imperio praesidentis Domini humiliter obediens, non habet pro quo deprecetur; contingit autem postea quod contingere potest, ut uterque in simili culpa offendat. Dic ergo uter horum

amplius reus judicetur, nisi ille qui post tantam gratiam ingratus comprobatur; leges secunda crimina gravius plectunt, et iterata vulnera difficilius ad sanitatem reducuntur, et tu dicis quod nihil interest ad reatum subsequentium qualia aut quanta praecedentia fuerunt? Si mala prima quae per posteriora bona excusata fuerant, per subsequentia iterum mala non vivificantur ad reatum; ergo prima bona quae per posteriora mala mortificata fuerant per subsequentia iterum bona non vivificantur ad meritum? Recte judicate filii hominum . Si aliter judicas pro te aliter contra te, judex justus non es. Tantum diligere justitiam debes, ut nec te ipsum diligas contra illa. Litteratores sunt qui causas

transformant et mutant veritatem propter commoditatem. Tales justitia non probat: Domine, inquit, non cognovi litteraturam; introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius . Hoc est judicium justum in quo sola justitia ita attenditur ut nihil justitiae praeponatur. Justum ergo judicium judicia; si vis ut bona tua jam pridem per culpam mortua iterum per justitiam vivificentur. Noli irasci, neque injuriam tibi fieri putes, si mala tua jam pridem per poenitentiam excusata, iterum propter malitiam tuam tibi imputentur. Sed Deus, inquis, dixit de malis meis quando poenitentiam egi, quod ea mihi amplius non imputaret. Similiter et Deus dixit de bonis tuis quando peccati quod amplius ea non remuneraret.

Si ergo propter dictum Dei stare debet ut illa amplius non imputentur, quare similiter verbum Dei stare non debet ut ista amplius non remunerentur? Pro commodo tuo vis ut Deus mentiatur. Ubi autem laedi te sentis, pro veritate ipsius conservanda laboras. Quare ergo hoc facis, nisi quia perverse te diligis, et Deum non diligis? ipse autem recte diligit veritatem suam; et juste condemnat pravitatem tuam. Quia tamen de dicto Dei argumentum sumere putas, et ejus sponsionem praetendis ad defendendam iniquitatem tuam; ipse tibi respondeat quantum confidere debeas, cum male agis in eo quod prius poenitenti veniam promisit: et similiter si bene agis utrum ideo desperare debeas, pro eo quod male prius agenti mortem et perditionem intendit. Dominus per

prophetam loquitur, dicens: Tu, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum in quaecunque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua; et justus non poterit vivere in justitia sua in quacunque die peccaverit; etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Si autem dixero impio: Morte morieris, et egerit poenitentiam de peccato suo, feceritque judicium et justitiam, pignus restituerit impius ille, rapinamque reddiderit; in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum; vita vivet et non morietur. Omnia peccata quae peccavit non imputabuntur ei, judicium

et justitiam fecit, vita vivet; et dixerunt filii populi tui: Non est aequi ponderis via Domini; et impiorum via injusta est . Vide ergo quia idcirco praesumendum tibi non est si peccaveris, quod prius poenitenti venia promittebatur; neque ideo desperandum si bene egeris, quia peccanti mors et damnatio intentabatur. Deus tibi de tuo respondet, non de suo. Meritum tuum tibi indicat, consilium suum non revelat. Male agenti dicit, morieris. Bene agenti dicit, vives. Quid est dicere morieris, nisi damnaberis? Et quid est dicere vives, nisi salvaberis? Quid est autem dicere damnaberis nisi dignum damnatione judicare? Et quid est dicere salvaberis, nisi salvatione dignum decernere. Dicit ergo tibi quod tuum est quod tibi

debetur, quod futurum est quantum ad meritum tuum, non quantum ad consilium suum. Hoc est enim justum ut de tuo tibi respondeat et hoc tibi proponat quod ad te pertinere videtur. Sic Ninivitis secundum ipsorum meritum, non secundum consilium suum mandavit, dicens: Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur . Sic etiam meritum illorum requirebat, et ita futurum fuit secundum meritum illorum. Ad hoc spectabat, et illud etiam quod dictum est Ezechiae: Dispone domui tuae quia morieris tu, et non vives . Ita enim quantum ad ipsum futurum fuit, et ut ita futurum esset exigebat quod in ipso fuit. Talis enim erat infirmitas illius, ut amplius vivere non posset, nisi aliunde juvaretur,

et aliunde acciperet ut posset. Ergo quantum ad illos pertinebat futurum fuit quod dicebatur, quamvis dilatum sit, atque aliter dispensatum ab illo a quo dicebatur. Sic ergo cum tibi peccanti dicitur morieris; meritum tuum exprimitur, sicut cum tibi bene agenti dicitur, vives, debitum tuum nuntiatur. Etsi quando dictum mutari videtur, non propter dicentem mutatur, sed propter te pro quo dicitur; quia tu mutaris et non idem permanes, neque mereris ut idem tibi semper dicatur. Noli ergo propter dictum Dei confideri si male egeris, quia cum tu mutaris ad illum, mutatur ad te dictum illius. Etiam, inquit, si dixero justo quod vita vivet, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae illius oblivioni tradentur. Si omnes justitiae

ejus oblivioni tradentur, ergo et poenitentia ejus et humilitas ejus, et caetera bona quae operatus est oblivioni tradentur; si autem poenitentia oblivioni traditur, culpa unde excusatur? Ergo si poenitentia deletur, culpa quae propter poenitentiam dimissa fuerat iterum necesse est renascatur. Et merito qui post acceptam gratiam ingratus exstitit, cum illo gratia ipsa non permansit; sed mutata est ab eo quoniam ipse ad illam idem esse noluit. Vide quid tibi Evangelium dicat de servo nequam et ingrato, cui roganti a Domino suo debitum omne dimissum fuerat; sed quia ille erga conservum suum misericordiam habere noluit, rursum ab eo per districtionem justitiae exigitur, quidquid per lenitatem gratiae dimissum fuit. Recte igitur dictum

est, quia cum peccantibus in nos debita sua dimittere nolumus, jure iterum exigitur id etiam quod nobis dimissum esse gaudebamus. Et merito. Quod etiam culpa peccatori dimittebatur, gratia fuit non debitum. Qui si sponte gratiam collatam abjicit justum profecto est ut illi gratiam accepisse non prosit.

Sed dicis mihi: Si post poenitentiam factam peccanti iterum priora denuo peccata imputantur, ubi est quod dicitur, quia nullum bonum irremuneratum esse potest? Ecce bonum quoddam hic est; poenitentia scilicet hominis hujus quae bona fuit, quandiu vera fuit; et non habet bonum illud remunerationem aliquam, quia imputantur homini huic peccata sua, quasi nunquam poenitentiam egisset. Aut

poenitentia illa bona non fuit; aut si bona fuit, ostende remunerationem ejus. Quid ergo? Nonne tibi magna remuneratio esse videtur peccati remissio; iste quando poenitentiam egit, dimissum est ei peccatum suum. Quandiu poenituit, peccatum suum non imputabatur illi. Quandiu meritum fuit praemium permansit. Volebas tu hanc libertatem dare hominibus ut cum meritum dedissent et praemium accepissent, rursum quando placeret eis meritum tollerent, et praemium retinerent? Non esset aequa commutatio ista. Inique ageres adversus Deum si sic tuum dares et suum acciperes, ut iterum tolleres tuum et suum retineres. Si tuum dedisti et suum accepisti, si tuum recipis, ipse quod suum est habere

vult. Nunquid tibi non ita videtur? Fortassis dicis quod non est aequa via Domini; et senties contra veritatem. Quomodo, inquis, stabit quod scriptum est: Non judicabit Deus bis in idipsum ? si ea quae dimissa fuerant, iterum ad poenam requiruntur. Audi quomodo, Bis in idipsum Deus non judicat; quia peccatum quod per condignam satisfactionem deletum ostenditur, ab eo nullatenus ad poenam imputatur. Sed hoc, inquis, quod per satisfactionem deletum fuit, iterum ad poenam requiritur. Ideo requiritur quia satisfactio jam non est aliqua, quae ad excusationem illius opponatur. Quandiu satisfactio permansit, permansit remissio et non puniebatur, postquam semel dimissum fuerat. Cessavit autem satisfactio, quando iterata est malitia

quia et hoc ad satisfactionem pertinebat, ut facta corrigerentur, et correcta non iterarentur. Postquam ergo culpa rediit, jam quodammodo idipsum non fuit, quia bis in reatu esse coepit peccatum unum. Quia autem culpa reversa est, reversa est et poena; quae profecto repetita non fuisset, si culpa reversa non fuisset. Quando venit culpa, secuta est poena. Quando correcta est culpa, subtracta

est poena, quando reversa est culpa, reversa est et poena. Unum contra unum, et duo contra duo non unum contra duo, nec duo contra unum. Haec est justitia. Quantum ponitur, tantum reponitur. Quid tibi videtur? responde si potes. Si autem respondere non potes, noli contendere, sed deprecare. Non tibi expedit ut intres in judicium cum Deo. Quaere ergo misericordiam, ut justitiam portare possis.

Tria sunt genera olei sancti. Primum est oleum unctionis. Secundum est oleum principalis chrismatis. Tertium est oleum, quod dicitur oleum infirmorum. Chrisma Graece dicitur, unctio Latine. Et tamen cum omne oleum ad unctionem faciendam sanctificetur; non omne oleum principalis chrismatis vocatur, nisi illud solum quo principalis unctio perficitur, quod etiam singulariter chrisma nominatur. Chrisma enim est oleum cum balsamo mistum, quo unguntur capita regum et pontificum: quo etiam baptizatos sacerdos ungit in vertice, sicut eodem pontifex per impositionem manus confirmandos ungit in fronte. Hoc itaque oleum cum balsamo

mistum, chrisma vocatur, sive oleum principalis unctionis. Haec enim unctio quae chrismate fit principalis unctio dicitur, quia in ea principaliter Paracletus datur. Unde et propter abundantiam gratiae duos liquores mistos habet: oleum scilicet et balsamum. Oleum conscientiae, balsamum famae; oleum quo intus conscientia perungitur, balsamum cujus odore foris proximi resperguntur. Oleum intus ad pacem cum Deo; balsamum foris ad exemplum cum proximo. Est aliud oleum quod dicitur oleum unctionis, quo catechumeni et neophyti unguntur in pectore et inter scapulas ad sacramentum baptismi percipiendum. Tertium genus olei est quod dicitur oleum infirmorum, quod ad praesens sacramentum pertinet.

Sacramentum unctionis infirmorum ab apostolis institutum legitur. Jacobus enim apostolus in Epistola sua scribens sic ait: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae ut orent pro eo, ungentes eum oleo sacro; et si in peccatis est, dimittentur ei, et oratio salvabit infirmum . In quo ostenditur duplici ex causa sacramentum hoc institutum, et ad peccatorum scilicet remissionem, et ad corporalis infirmitatis allevationem. Unde

constat quod qui hanc unctionem fideliter et devote percipit, per eam sine dubio et in corpore et in anima allevationem et consolationem accipere meretur; si tamen expedit ut in utroque allevetur, quod si forte corporis sanitatem et valetudinem habere illi non expedit; illam procul dubio quae est animae sanitatem et allevationem hujus unctionis perceptione acquirit.

Quaerunt quidam an unctio infirmorum iterari possit, cum baptismus, confirmatio et alia quaedam sacramenta, semel suscepta, denuo non iterentur. Sed mihi interim ratio nulla occurrit quare convenienter iterari non possit hoc sacramentum. Qui enim baptizatus est, ideo baptizatus est, ut christianus sit.

Qui autem semel christianus factus est amplius christianus hic esse non potest, etiam si malus fiat; quia et christianus malus esse potest nec tamen christianus esse desinit, etiam si bonus esse desinit. Praeterea qui semel baptizatus est denuo non baptizatur, etiam si de malo ad bonum convertatur. Qui autem oleo ungitur ideo ungitur ut ei peccata dimittantur, et infirmitas allevetur. Sed qui justificatur potest iterum peccare, et qui sanatur potest iterum aegrotare. Qui autem christianus efficitur, quia quod habet sacramentum nominis perdere non potest, recipere non potest. Non sic est sacramentum unctionis: spiritalis est quaedam medicina corporis et animae, languores mitigans et sanans. Nam oleum membra dolentia sanat. Ita oleum ad utrumque curandum

prodest; si morbus non revertitur medicina non iteretur. Si autem morbus non potest cohiberi, quare deberet medicina prohiberi? Si unctio iterari non potest, nec oratio iterari potest. Utraque enim illic commemorata sunt. Orent, inquit, pro eo, ungentes eum oleo sacro; et si in peccatis est, dimittentur ei; et oratio salvabit infirmum . Sed fortassis dices quod unctio non pertinet nisi ad peccatorum remissionem; et oratio non pertinet nisi ad corporis allevationem, quia dictum est: oratio salvabit infirmum. Verte quolibet. Sed dicis, quod unctio

confert peccatorum remissionem; et oratio infirmitatis allevationem. Ego verum esse confiteor, sic tamen ut conversam non neges; quia unctio confert corporis allevationem, et oratio peccatorum remissionem. Utrumque vadit ad utrumque. Utrumque operatur ut utrumque utrinque operatur et utrumque alteri cooperatur, et unum effectum habet utrumque. Quod in sacramento non dividitur, in virtute sacramenti non separatur; tamen quia unctio membrorum dolorem sanat, et contra corporis infirmitatem magis prodesse videtur: ideo fortassis dixit oratio salvabit infirmum, ut in utroque utrumque intelligas, et non putes unctionem magis ad sanitatem corporis pertinere, quam ad peccatorum remissionem. Prius anima curatur, postea corpus sanatur.

Propter correctionem animae infirmatum est corpus. Ideo ad sanitatem corporis obtinendam, prius curanda est anima. Et si forte corpus ad pristinam sospitatem non convalescit, nihil periculi est, si tantum anima suam sanitatem receperit. Quare ergo negetur quod unctionis sacramentum

super infirmum iterari possit; ad reparandam saepius sanitatem et ad impetrandam saepius peccatorum remissionem, cum negari non possit pro eadem corporis sanitate, et similiter pro peccatorum remissione, saepius iterandam esse orationem? Et ut in sacramentis idem demonstremus, quis dicat hominem aqua aspersionis semel lustratum amplius aspergi non posse; et quod majus est sacramento corporis et sanguinis Christi semel percepto amplius illud suscipere non debere? Sed si forte ad haec respondendum existimes, quia corpus semel consecratam denuo in eodem sacramento non benedicitur, neque aspersionis benedictio saepius in eadem aqua reiteratur, vide quod similiter idem oleum post unam consecrationem alia rursum benedictione aut

Tous les livres