De sacramentis christianae fidei (page 76)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

cum prius victi fuerunt praevalentibus vitiis praevaricatores ejus effecti extunc ad gratiam confugiunt adjuvantem, qua fiant et amarius poenitendo et vehementius pugnando prius Deo subditi, atque ita carni praeposita mente victores. Quisquis ergo cupit poenas evadere sempiternas, non solum baptizetur, verum et justificetur in Christo; ac sic vere transeat a diabolo ad Christum. Nihil in aedificio praeponitur fundamento. Inveniemus ergo qui possit salvari per ignem, si prius invenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Si quis itaque Christianus diligit meretricem, eique adhaerens unum corpus efficitur, jam fundamentum non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? Si

vero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiae sicut et gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum veniam concedit Apostolus; imo per Apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere Christum. Si enim nihil ei talis affectionis voluptatisque praeponat, quamvis superaedificet ligna, fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc salvus erit per ignem; delicias quippe hujus mundi amoresque terrenos propter conjugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exurit. Qui amat patrem aut matrem aut filium aut filiam super me, ait Dominus, non est me dignus . Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen Christo Domino non praeponat, malitque ipsis carere

quam Christo, si ad hunc fuerit articulum tentationis adductus, per ignem erit salvus, quia et earum amissione tantum necesse est urat dolor quantum haeserat amor. Ac per hoc ei qui aedificavit erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit quod superaedificavit, et eorum amissione cruciabitur quibus fruendo utique laetabatur. Vide in Apostoli verbis hominem aedificantem super fundamentum, lapides pretiosos, aurum, argentum . Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei quomodo placeat Deo . Vide alium aedificantem ligna, fenum, stipulam . Qui autem matrimonio junctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quo placeat uxori . Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis ; et uniuscujusque opus quale fuerit ignis probabit. Si cujus opus permanserit

; permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei quomodo placeat Deo , quod superaedificavit, mercedem accipiet , id est unde cogitavit, hoc sumet. Si cujus opus arserit, damnum patietur

; quoniam quod dilexerat non habebit: Ipse autem salvus erit ; quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semovit. Si tamen quasi per ignem . Quod enim sine illiciente amore non habuit sine urente dolore non perdit. Ecce, quantum mihi videtur, inventus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. Nullas quidem poenas nisi purgatorias

voluit esse post mortem, quoniam terris superiora sunt elementa aer, aqua, ignis. Ex aliquo horum mundetur per expiatorias poenas quod terrena cogitatione contractum est. Unde gentilis poeta: . . . . . . . . . . . . Aliae panduntur inanes Suspensae ad ventos: aliis sub gurgite vasto. Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. VIRG. Aeneid. lib. VI, v. 740 et seq. Injustum enim putant ut pro peccatis quamlibet magnis parvo scilicet tempore perpetratis poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id usquam justitia attendat ut tanta mora temporis quisque puniatur quanta mora temporis, unde puniretur admisit. Nunquid in vinculis tandiu quisque judicandus

est esse debere quandiu fecit unde meruit alligari, cum justissime annosas poenas servus in compedibus pendat qui verbo aut ictu celerrime transeunte vel lacessivit Dominum vel plagavit? Quod ergo de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Dominus dixit fiet omnino fiet: Vermis eorum non morietur; et ignis eorum non exstinguetur

. Utrumque horum scilicet ignem atque vermem volunt quidam ad animae poenas non ad corporis pertinere quia scriptum est: Sicut tinea vestimentum et vermis lignum, sic moeror excruciat cor viri . Qui vero poenas et animae et corporis in illo supplicio futuras non dubitant, igne uri corpus; animam autem rodi quodammodo verme moeroris affirmant. Quod etsi credibilius

dicitur, quia utique absurdum est ibi dolorem aut corporis aut animae defuturum. Ego tamen facilius existimo ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum. Legitur quippe in Veteribus Scripturis: Vindicta carnis impii vermis et ignis . Potuit brevius dici vindicta impii. Cur ergo dictum est carnis impii nisi quia utrumque, id est vermis et ignis poena erit carnis? Quomodo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus noster: In qua mensura mensi fueritis in eadem remetietur vobis ; si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec attendunt non propter aequale spatium temporis, sed propter vicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur dictam fuisse eamdem mensuram. De judiciis enim et condemnationibus

Dominus loquebatur. Proinde qui judicat et condemnat injuste, si judicatur et condemnatur juste in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quod dedit. Judicio enim fecit et judicio patitur, quamvis damnatione fecerit, quod iniquum est, patitur quod justum est. Nec quisquam existit qui censeat tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est homicidium, adulterium vel sacrilegium vel quodlibet aliud scelus, non temporis longitudine sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum.

CAP. VI. De cura pro mortuis agenda ex Augustino in Enchiridio.

Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium revelari, cum pro illis sacrificium

mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt qui cum viverent haec sibi ut possint prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus nec tam bonus ut non requirat ista post mortem; nec tam malus ut ei ista non prosint post mortem. Est enim talis in bono ut haec non requirat; et est rursus talis in malo ut nec habens valeat cum ab hac vita transierit adjuvari. Quocirca omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem se speret quod hic neglexerit cum obierit apud Deum promereri. Non igitur illa quae pro defunctis frequentat Ecclesia commendandis, illi apostolicae sententiae sunt adversa qua dictum

est: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum ; quia hoc etiam meritum sibi quisque cum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt. Et cur non omnibus nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Quum ergo sacrificia sive altaris sive quarumcunque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes, pro valde malis etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum qualescunque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit vera remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.

CAP. VII. Quibus prosit post mortem, vel quomodo quod pro illis fit. Augustinus De civitate Dei.

Est itaque quidam modus vitae nec tam malae ut iis qui in ea vivunt nihil prosit ad capessendum regnum coelorum largitas eleemosynarum; quibus etiam justorum sustentatur inopia. Et fiunt amici qui eis in aeterna tabernacula suscipiant, nec tam bonae ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerunt misericordiam consequantur. Mirari autem soleo etiam apud Virgilium reperiri istam sententiam ubi Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut ipsis recipiant vos in aeterna habitacula . Nam cum Elisios campos poeta

ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui propriis meritis ad illas sedes pervenire potuerunt, sed adjecit atque ait: Quique sui memores alios fecere merendo, VIRG. Aeneid. lib. VI, V. 664. id est qui promeruerunt alios, eosque sui memores promerendo fecerunt. Prorsus tanquam diceretur eis quod frequentatur ore Christiano cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat, et dicit: Memor esto mei atque ut esse possit promerendo efficit. Sed quis iste sit modus et quae sint ista peccata quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis impetrent indulgentiam: difficillimum est invenire, periculosissimum

definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem pervenire non potui. Nunc vero dum venialis iniquitatis etiamsi perseveret ignoratur modus; profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando vigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur. Verum ista liberatio quae fit sive suis quibusque orationibus sive intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem non mittatur aeternum; non ut cum fuerit missus post quantumcunque tempus inde eruatur.

gerimus pervenire nisi quod pro eis sive altaris sive orationum sive eleemosynarum sacrificiis solemniter supplicamus, quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosunt, sed iis tantum pro quibus dum vivunt comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus farere, ut nullus eorum praetermittatur ad quos haec beneficia possint et debeant pervenire. Melius enim supererunt ista iis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. Diligentius tamen facit hoc quisque pro necessariis suis quod pro illo fiat similiter a suis. Corpori autem humano quidquid impenditur non est praesidium salutis sed humanitatis officium, secundum affectum quo nemo unquam carnem suam odio habet. Unde oportet ut

qui potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat.

Curatio funeris, conditio sepulturae; pompa exsequiarum, magis sunt vivorum solatia quam mortuorum subsidia. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit vilis aut nulla pio. Praeclaras exsequias in conspectu hominum, purpurato illi diviti exhibuit famulorum turba; sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium.

solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare.

Sed sciendum est quia illis sacrae victimae mortuis prosunt, qui hic bene vivendo obtinuerunt, ut eos etiam post mortem bona adjuvent: quae hic pro ipsis ab illis fiunt. Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam salvat, quae illam nobis unigeniti mortem repraesentat. Qui licet surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur , tamen in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens pro nobis iterum hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro populi salute partitur; ejus sanguis non in manus infidelium sed in ora

fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium quod pro oblatione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim

fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelo aperiri; in illo Jesu mysterio angelorum choros adesse; summis ima sociari, terrena coelestibus jungi; unum quoque ex visibilibus atque invisibilibus fieri?

Quaerunt nonnulli de animabus carne solutis, utrum cognitionem habeant eorum quae in hac vita geruntur, maxime illorum qui jam in gaudio Domini sui et in abscondito faciei ejus, veri luminis illustratione laetantur. Adjiciunt quoque illud de animabus sanctorum quod multi in quaestionem adducunt, an preces supplicantium audiunt; et cum ad intercedendum invocantur, utrum vota postulantium usque ad

ipsorum cognitionem perveniunt. Difficile est de hujusmodi judicare. Quomodo enim scientia nostra certa esse potest de ipsis, qui eam quam de nobis habent scientiam nec capere possumus nec investigare? Hoc unum certum est sanctorum animas in secreto divinae contemplationis constitutas eorum quae foris aguntur tantum scire quantum illis vel ad gaudium vel nobis ad auxilium prodesse constat. Nos intercessores quaerimus apud Deum. Quid amplius vis? Times ne forte non orent, qui semper orant? Quomodo non orabunt pro te quando tu oras, qui quando tu non oras, orare tamen non cessant? Sed non audiunt, inquis; et ego in ventum verba infundo, non audientibus et non intelligentibus loquens. Ecce dicamus. Non audiunt sancti verba postulantium, neque

ad beatitudinem illorum attinet, ista nosse quae foris aguntur. Ecce dicamus. Non audiunt. Nunquid Deus non audit? Quid ergo labores investigare, quid audiant et quantum audiant sancti quos oras, cum ipse Deus audiat propter quem oras? Ipse videt humilitatem tuam, qui remuneraturus est devotionem tuam. Tamen si audiunt et quantum audiunt, quid est audire nisi scire? Unum enim est lumen in quo et audiunt ad percipiendum; et vident ad cognoscendum. In quo si quid forte foris agitur quod modo interim non audiunt, aut non vident mysterium est dispensationis non detrimentum felicitatis. Inveniuntur tamen quidam sanctorum Patrum quaedam ita dixisse quasi nihil sit in creaturis quod non videant qui vident omnia videntem. Ego amplius

judicare non praesumo, nisi hoc solum quoniam tantum vident quantum illi placitum est quam vident et in quo vident.

CAP. I. De tempore adventus Christi in novissimo Augustinus ad Esycium.

Tous les livres