De sacramentis christianae fidei (page 77)
De Salvatoris adventu qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non audeo, nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo praefinisse. Sed potius illud praevalere quod ipse Dominus ait: Nemo potest cognoscere tempora quae Pater posuit in sua potestate . Tempora ergo computare hoc est χρόνους chronous ut sciamus quando sit hujus saeculi, vel adventus Domini nihil aliud mihi videtur quam scire velle quod ipse ait, scire neminem posse. Opportunitas vero illius temporis profecto non erit, antequam praedicetur Evangelium universo orbi in testimonium omnibus gentibus. Apertissima enim de hac re legitur sententia
Salvatoris dicentis: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus. Tunc veniet finis . Tunc veniet quid est nisi ante non veniet? Quanto post ergo veniat incertum nobis est. Ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus. Si ergo latet, quando Ecclesia fructificante atque crescente, universus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit. Ante quippe non erit. Tunc revelabitur ille iniquus, id est Antichristus, quem Dominus Jesus Christus interficiet spiritu oris sui .
ad seducendas nationes, quae sunt in quatuor angulis terrae: Gog et Magog, quorum interpretationem nominum esse comperimus: Gog tectum, Magog de tecto; tanquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo sunt in quibus diabolum velut in abysso superius intelligebamus inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens et procedens, ut illae sint tectum, ipse de tecto.
Alligatio diaboli est non permitti exercere totam tentationem quam potest vel vi, vel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo violenter, fraudulenterve fallendo. Quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum
plurimos tales quales Deus perpeti id non vult et fideles dejiceret et ne crederent impediret, quod ne faceret alligatus est. Tunc enim solvetur quando et breve tempus erit. Nam tribus annis et sex mensibus legitur suis totis suorumque viribus saeviturus, et tales erunt cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto ejus impetu insidiisque non possint. Solvetur autem Satanas in fine saeculi ut quam fortem
adversarium Dei civitas superaverit, cum ingenti gloria sui redemptoris, adjutoris, liberatoris aspiciat.
Exibit autem, ut dictum est, Satanas in apertam persecutionem, de latebris erumpet odiorum. Haec enim erit novissima persecutio novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa videlicet civitas Christi ab universa civitate diaboli quantacunque erit, utraque super terram. Unde apostolus: Refrigescet charitas multorum et abundabit iniquitas . Unde Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis qualis non fuit ex quo nata est gens super terram, usque ad tempus illud .
Haec persecutio novissima futura ab Antichristo tribus annis et sex mensibus erit. Non enim veniet ad vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos in anima mortuos adversarius ejus Antichristus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu cris sui .
Veniet tunc Elias Thesbites antequam veniat dies Domini magnus et illustris, qui convertet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum; ne forte veniens percutiam terram penitus . Per hunc Eliam magnum mirabilemque prophetam et posita sibi lege novissimo tempore ante judicium Judaeos in Christum verum, id est in Christum nostrum esse credituros celeberrimum est, in sermonibus
cordibusque fidelium. Ipse quippe ante adventum judicis Salvatoris non immerito speratur esse venturus, qui etiam nunc vivere non immerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod evidentissime sacra Scriptura testatur . Cum venerit ergo exponendo legem spiritualiter quam nunc Judaei carnaliter sapiunt, convertet cor patris ad filium, id est corda patrum ad filios. Sic enim cor patrum convertetur ad filios cum intelligentia patrum perducetur ad intelligentiam filiorum, et cor filiorum ad patres eorum dum in id quod senserunt illi, consentient et isti.
CAP. VII. De qualitate personae judicis. Augustinus de Trinitate.
Cum venerit Filius hominis in gloria sua et omnes angeli ejus cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes . Et Judaei quippe qui in malitia perseverantes in illo judicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt . Cum enim boni et mali visuri sunt judicem vivorum et mortuorum: procul dubio cum videre mali non poterunt nisi
secundum formam qua Filius hominis est. Sed tamen in claritate in qua judicabit non in humilitate in qua judicatus est. Non enim Christus iterum in cruce videndus est. Caeterum illam Dei formam in qua aequalis est Patri, procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes. Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt
. Alioquin si Filius Dei judex in forma in qua aequalis est Patri etiam impiis cum judicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur, dicens ego diligam eum et ostendam meipsum illi? Quapropter Filius hominis judicaturus est; nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua Filius Dei est. Et rursus Filius Dei judicaturus est, nec tamen in ea forma apparens in qua Deus est
aequalis Patri, sed in ea qua Filius hominis est. Itaque utrumque dici potest, et Filius hominis judicabit, et non Filius hominis judicabit, quia Filius hominis judicabit ut verum sit quod ait: Cum venerit Filius hominis tunc congregabuntur ante eum omnes gentes. Et non Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait: Ego non judico, et ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet . Nam secundum id quod in judicio non forma Dei sed forma Filii hominis apparebit; nec ipse Pater judicabit. Secundum hoc enim dictum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio . Secundum autem quod dictum est: dedit Pater Filio vitam habere in semetipso ; non utique dicitur Pater non judicat quemquam. Secundum hoc enim quod
aequalem Pater genuit Filium, judicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in judicio non forma Dei sed forma Filii hominis apparebit; non quia non judicabit qui dedit omne judicium Filio, cum de illo dicat Filius: Et qui quaerat et judicet; sed ita dictum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; ac si diceretur: Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium; quia et Filius hominis est ut possit ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt. Omne igitur judicium dedit Filio, quia judex in forma Filii hominis apparebit, quae forma non est Patris sed Filii; nec in ea Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre, ut sit in
judicio conspicuus bonis et malis. Quando autem judicem videbunt mali non eis videbitur bonus, quia non ad eum corde gaudebunt, sed tunc se plangent omnes tribus terrae . In numero utique malorum omnium et infidelium; visio illa Filii hominis nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum, nec summum bonum erit justis. Adhuc enim vocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet: Ite in ignem aeternum ; sic istis: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum . Et sicut ibunt illi in combustionem aeternam, sic justi in vitam aeternam. Quid est autem vita aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum Deum vivum et quem misisti Jesum Christum? Sed jam
in illa claritate de qua dicit Patri: quam habui apud te priusquam mundus fieret . Tunc tradet regnum Deo et Patri, ut intret servus bonus in gaudium Domini sui.
In atomo dicit Apostolus, hoc est in puncto temporis, quod dividi non potest in ictu oculi; hoc est in summa celeritate et in novissima tuba, hoc est in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur. Canet enim, inquit, tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur . Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes et justi et injusti resurrecturi sunt. Sed sicut Dominus in Evangelio loquitur: Qui
bene fecerunt in resurrectionem vitae; qui male egerunt in resurrectionem judicii ; judicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: Qui non credit, inquit, jam judicatus est . Proinde illi qui ad judicium resurrecti sunt non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris poenam vel corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum. Isti vero perpetua damnatione cruciabuntur: quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur . Ac per hoc incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum cum audierint: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus . A quo auditu malo justus non timebit
Et ut radius oculi nostri non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit, ita cum in ictu oculi, sicut Apostolus dicit , sit resurrectio mortuorum; omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare.
Erit judicium ipso inopinato Domini adventu celerrimum, quod tardissimum putabatur; quia ipsas conscientias sine sermonis prolixitate convincet. In cogitationibus enim, sicut scriptum est, impii interrogatio erit . Et Apostolus: Cogitationibus, inquit, accusantibus sive excusantibus in die qua judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum, per Jesum Christum
. Etiam sic Dominus futurus est testis intelligendus velox cum sine mora revocaturus est in memoriam, unde convincat et puniat conscientiam.
Propheta Isaias: Resurgent, inquit, mortui; et resurgent qui erant in sepulchris . Unde Apostolus: Ipse Dominus: in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de coelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos viventes qui reliqui sumus simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Et ita semper cum Domino erimus . Haec apostolica resurrectionem
mortuorum futuram quando veniet Christus utique ad vivos et mortuos judicandos praeclarissime ostendunt. Sed quaeri solet utrum illi quos hic viventes inventurus est Christus, quorum personas in se atque illos qui tunc secum vivebant transfigurabat Apostolus, nunquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto quo cum resurgentibus rapientur in nubibus obviam Christo in aera ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique in obviam rapientur crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros; et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit: Tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur :
sive ubi dicit: Omnes resurgemus aut omnes dormiemus (ibid); quia nec illi per immortalitatem vivificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur; ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt quamvis brevissima, non tamen nulla.
CAP. XII. Quomodo intelligendum est quod scriptum est: « Vivos et mortuos judicabit. »
Duobus modis accipitur, quod vivos et mortuos judicabit. Sive vivos intelligimus quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus; mortuos autem qui de corpore priusquam veniat, exierunt vel exituri sunt. Sive vivos justos et mortuos injustos, quoniam judica bunt justi, judicabuntur injusti.
CAP. XIII. De resurrectione corporum, qualiter aut qualia resurgent.
Sunt nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis in elementa solvitur ut nequaquam ab humanis oculis videatur; resurrectionem fieri posse desperant. Et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere posse diffidunt, qui resurrectionis fidem ex obedientia non tenent certe hanc tenere ex ratione debuerunt. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum supervenientibus