De sacramentis christianae fidei (page 80)
Quomodo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus vester: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis , si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec attendunt non propter aequale spatium temporis, sed propter vicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, dictam fuisse eamdem mensuram. De judiciis enim et condemnationibus Dominus
loquebatur. Proinde qui judicat et condemnat injuste, si judicatur et condemnatur juste; in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quid dedit. Judicio enim fecit, et judicio patitur. Quamvis damnationem fecerit quod iniquum est, patitur damnationem quod justum est. Nec quisquam existit qui concedat tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est homicidium, vel adulterium vel sacrilegium, nec quodlibet aliud scelus, non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum.
Christus ait: In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis , id est quod feceris, patieris. Non ut si stuprum fecerit, stuprum
patiatur, sed quod peccato isto facit legi, hoc ei lex faciat, id est quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit; auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Idem: Nolite judicare et non judicabimini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini . Nunquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit! Nulla quippe iniquitas apud Deum, sed ita dictum est: In quo judicio judicaveritis, in eo judicabimini, tanquam si diceretur: In qua voluntate benefeceritis in ipsa liberamini, vel in qua voluntate malefeceritis in ipsa puniemini. Ex qualitatibus quippe voluntatum non ex temporum spatiis sive recte facta sive peccata metientur. Alioquin majus peccatum habetur arborem dejicere, quam hominem occidere. Illud
enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore. In hac quippe sententia ad hoc solum eadem mensura est, ut quod praestitit, ei non praestetur. Atque ita quod ipse judicatur erit aeternum quamvis quod judicaverit aeternum esse nequiverit. In eadem igitur mensura quamvis non aeternorum malefactorum aeterna supplicia remetientur, ut quia aeternam voluit habere peccati perfruitionem, inveniat aeternam vindictae severitatem.
Scire velim quomodo justum sit, ut culpa quae cum fine perpetrata est, sine fine puniatur. Gregorius: Hoc recte diceretur, si districtus judex non corda hominum sed facta pensaret. Iniqui enim ideo
cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utique si potuissent sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato semper vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita noluerunt carere peccato.
CAP. XI. Quomodo diabolus nunc cruciatur, et quomodo in futuro cruciabitur.
Antiquus hostis nequitiae suae vinculis astrictus, aliud est quod nunc patitur, aluid quod in fine patietur. Quia enim a lucis intimae ordine cecidit nunc semetipsum intrinsecus horroris caligine confundit. Sed post hac amaritudine involvetur, quia superbiae ejus
supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur. Quae videlicet ejus poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum judex venit.
A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius generis praeparatur; in aeterno igne tartari. Quo non solum cum terrenis, sed etiam cum aeriis corporibus excruciari spiritus possint.
CAP. XIII. Quod post damnationem reproborum sancti plenius cognoscunt gratiam Dei.
Remanentibus igitur angelis et hominibus reprobis in aeterna poena, tunc sancti scient plenius quid boni contulerit eis gratia.
CAP. XIV. Quod, damnatis malis, sancti in vitam aeternam intrabunt.
Sicut enim impiis dicet: Ite in ignem aeternum , sic justis: Venite, benedicti Patris mei, possidete, etc. Et sicut ibunt illi in combustionem aeternam, sic justi in vitam aeternam. Quid est autem vita aeterna, sine ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum? Sed jam in illa claritate de qua dicit Patri: Quam habui apud te prius quam mundus fieret ; tunc tradet regnum Deo, et Patri , ut intret servus bonus in gaudium Domini sui .
quos tunc ardere videbunt, non orabunt quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate? . Orant pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus: Ut det Deus illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem .
Placeat quod dicis. Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui jam nullatenus possunt ad justitiae opera ab iniquitate commutari. Eadem itaque causa est cur non oretur, tunc pro hominibus igne aeterno
damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo, angelisque ejus, aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia eis utique quos aeterno supplicio deputatos jam noverunt ante illum judicis justi conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt? Quoniam nunc quoque viventes justi et mortuis et damnatis et injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua causa sese perpeti etiam ipsi noverunt. Qui tanto districtius tunc iniquorum tormenta despiciunt, quanto ab omni vitio corruptionis exuti ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhaerebunt. Sic quippe eorum
mentes per hoc quod justissimo inhaerent judici, vis districtionis absorbet ut omnino eis non libeat quidquid ab illius aeternae regulae subtilitate discordat.
Si quaeris utrum possit Deus videri respondeo: Potest. Si quaeris unde sciam? respondeo: Quia in verissima Scriptura legitur: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt . Si quaeris quomodo dictus sit invisibilis si videri potest, respondeo. Invisibilem esse natura. Videri autem potest cum vult sicut vult. Plurimis enim visus est non sicut est, sed quali specie illi placuit apparere. Quid est ergo quod eadem dicit auctoritas: Deum nemo vidit unquam , et quod Apostolus
planius explicans: Quem nemo, inquit, hominum vidit nec videre potest . Quomodo ergo Deum vidit Abraham, Isaac, Jacob, Job, Moyses, Michaeas, Isaias, et si qui alii sunt de quibus veracissima Scriptura testatur, quoniam Deum viderint; si Deum nemo vidit unquam nec videre potest? Magna quaestio est quomodo non sit contrarium quod tot antiqui viderunt Deum: si Deum nemo vidit unquam; quem nemo hominum vidit nec videre potest. Certe refelli non potest, ut dicit Ambrosius, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum; si tamen est sancti Spiritus visio ea specie videri quam voluntas elegerit, non natura formaverit. Quoniam spiritum quoque visum accepimus in columba, et ideo: Deum nemo vidit unquam,
quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Unde Moyses ait Deo cum quo ut amicus amico facie ad faciem loquebatur. Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum . Quid ergo, ille non erat ipse? Si non esset ipse non ei diceret: Ostende mihi temetipsum, sed ostende mihi Deum. Et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie qua apparere voluerat; non autem ipse apparebat in natura propria quam Moyses videre cupiebat, Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde quod responsum est Moysi; verum est, quia nemo potest videre
faciem Dei et vivere , id est nemo potest eum in hoc vita vivens videre sicuti est. Nam multi viderunt, sed quod voluntas elegit, non quod natura formavit. Si quaeris quomodo eum vidit vel Cain sceleratus; quando de suo scelere ab illo interrogatus et judicatus est, vel etiam ipse diabolus quando venit cum angelis ut coram illo assisteret ; si beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt? Respondeo: non quidem esse consequens ut etiam videant Deum qui voces ab eo factas aliquando audiunt. Neque enim viderunt eum qui audierunt, quando dixit ad Filium: et clarificavi et iterum clarificabo . Verumtamen non est mirandum si aliquando etiam non mundi corde videant Deum in specie, quam voluntas ejus fecerit;
latente invisibili et apud se incommutabili manente natura. Si quaeris utrum etiam sicuti aliquando possit videri; respondeo filiis hoc esse promissum de quibus dictum est: Scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam, videbimus cum sicuti est . Non enim quaeritur quomodo videatur Deus in ea specie qua in isto saeculo quibusdam voluit apparere; sed quomodo videatur in illo regno ubi eum filii ejus videbunt sicuti est. Tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum. Non enim indigni Deum videbunt, de quibus dictum est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei , quibus etiam dicetur. Ite in ignem aeternum etc. . Promisit autem Deus se ostensurum dilectoribus suis cum Patre unum Deum non quomodo
in hoc saeculo in corpore visus est a bonis et malis. In judicio enim futuro quo sic venturus est quomodo visus est, iens in coelum; hoc est in eadem forma filii hominis, eamdem formam videbunt quibus dicturus est. Esurivi et non dedistis mihi manducare ; quia et Judaei videbunt in quem pupugerunt , non illam Dei formam in qua non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo
. In illa Dei forma tunc videbunt Deum qui videbunt sicuti est. Nec ideo videbunt, quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes, etc. Sed quia mundo sunt corde, quoniam mundo corde videbitur, qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur
Inter videre et credere hoc distare dicimus; quia praesentia videntur, creduntur absentia. Plane forsitan satis est si praesentia illa hoc loco intelligamus dicta, quae praesto sunt sensibus sive animae sive corporis. Unde etiam ducto vocabulo praesentia nominantur. Sicut enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam voluntatem plane video, quia praesto est animi mei sensibus, atque intus mihi praesens est. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam cujus os et vox mihi praesens est; tamen quia ipsa voluntas quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei; credo, non video. Aut si eum mentiri
existimo, non credo, et si forte ut dicit ita sit. Creduntur ergo illa quae absunt a sensibus nostris si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. Nec quia dixi ea credi quae absunt a sensibus nostris sic accipiantur, ut inter illa deputentur, quae aliquando vidimus et nos vidisse retinemus, certique sumus, quamvis tunc non praesto sint cum recoluntur a nobis. Neque enim inter credita sed inter visa deputantur, et ideo nota sunt; non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos vidisse sine dubio recordamur et scimus. Constat igitur nostra scientia ex rebus visis et creditis, sed in iis quae videmus vel vidimus nos ipsi testes sumus. In iis autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum quas nec vidisse nos recolimus
nec vidimus, dantur signa vel in vocibus vel in litteris, vel in quibuscunque documentis, quibus visis non visa credantur. Non autem immerito nos scire dicimus, non solum ea quae vidimus aut videmus; verum etiam illa quae idoneis testimoniis vel testibus credimus. Porro si scire non incongruenter dicimus, etiam illud quod credimus certissimum hinc factum est, ut etiam recte credita et si non adsint sensibus nostris, videre mente dicamur. Cum itaque dicitur homini, crede Christum resurrexisse a mortuis, si credit, attende quid videat, attende quid credat, et utrumque discerne. Videt hominem cujus auditu vocem; et ipsa vox in visis corporalibus deputatur, secundum ea quae supra diximus. Haec duo sunt testis et testimonium, quorum ad oculos unum,
ad aures alterum pertinet. Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritate confirmat, divinarum scilicet Scripturarum, vel quorumlibet aliorum quibus est motus ad fidem. Scripturae ad visa pertinent corporis; oculorum, si eas legit, vel aurium, si audivit. Quod igitur non sic ostendero ut aut corporis aut animi sensu visum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid quod, aut verum quidem aut falsum esse necesse sit, sed neutro illorum duorum genere videatur; restat ut tantummodo credatur vel non credatur. Sed si divinarum Scripturarum earum, scilicet quae canonicae in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est.