De sacramentis christianae fidei (page 79)

Hugues de Saint-Victor · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 176 · 81 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

levetur in coelum? Et cum valeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum aliquando et animae levare sursum terrena corpora non valebunt? Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua; duo extrema, id est ignis et terra jungantur, coelique obtineant illi summum locum; haec autem imum velut fundamentum mundi, et ideo in coelo non potest esse terra. Cur est ignis in terra? Secundum hanc quippe ratione ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo terra et ignis esse debuerunt, ut quemadmodum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo esse posset quod summi est. Sicut ergo nullam putant vel esse vel futuram esse particulam terrae in coelo,

ita nullam particulam videre debuimus ignis in terra. Nunc vero non solum in terris, verum etiam sub terris ita est, ut eum eructent vertices montium, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci videmus de terra, quandoquidem et de lignis et lapidibus nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena. Cur ergo nolunt ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam coelo convenientem futuram sicut nunc ignis corruptibilis his convenit terris? Nihil igitur asserunt ex ponderibus atque ordine elementorum unde omnipotenti Deo quo minus faciat corpora nostra talia ut etiam in coelo possint habitare, praescribant.

Quaedam vis intelligenda est divina qua fiet ut cuique opera sua vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et omnes et singuli judicentur. Quae nimirum vis divina libri nomen accepit. In ea quippe quodammodo legitur quidquid a faciente recolitur.

CAP. XXIII. Quod Deus conscientia nostra teste utetur ad judicandum nos.

Adveniente judice uniuscujusque conscientia ad testimonium erit deducta. Tunc omnis ante oculos culpa reducitur, et mens super gehennae incendia suo gravius igne cruciatur.

Necesse est saepius cogitemus quales erimus in die judicii purissimis angelorum conspectibus offerendi, et aeterno judici rationem de libris conscientiae reddituri. Remotis enim omnibus probationibus, certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum, et ipsam sibi animam in cordis speculo demonstrandam, et testes contra eam non de foris aliunde, sed intus de semetipsa proferendos; adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est opera sua.

Judicat Deus hoc tempore non solum universaliter de genere hominum atque daemonum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum, sed etiam de singulorum operibus propriis quae gerunt

arbitrio voluntatis. Nescimus enim quo judicio Dei bonus ille sit pauper; malus ille sit dives. Iste gaudeat quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse persuadet; exeat de judicio non solum inultus verum etiam damnatus, innocens aut iniquitate judicis pressus, aut falsis obrutus testimoniis. Econtrario scelestus adversarius ejus non solum impunitus; verum etiam judicatus insultet. Inspius optime valeat, pius languoribus tabescat, latrocinentur sanissimi juvenes; et qui nec verbo quemquam laedere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur. Infantes utiles rebus humanis immatura morte rapiantur, et qui videtur nec nasci debuisse insuper diutissime vivat plenus criminibus, sublimetur honoribus, et hominem sine querela

Nunc quando non solum in malo sunt boni, et in bono mali quod videtur injustum, verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona proveniunt; magis inscrutabilia sunt judicia Dei et investigabiles viae ejus . Cum vero ad illud Dei judicium venerimus, quod tempus jam prope dies judicii et aliquando dies Domini nuncupatur, non solum quaecunque tunc judicabuntur, verum etiam quaecunque ab initio judicata, et quaecunque usque ad illud tempus judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo judicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac

pene omnia justa judicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat justum esse quod latet.

Cum valde occulta sint divina judicia cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, et malis bene, tunc occultiora sunt cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, et malis bene, hoc fortasse deprehenditur quod et boni si qua deliquerunt hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur; et mali bona quae pro hac vita faciunt hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti diviti in

inferno dicitur. Memento, fili, quia accepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala . At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit utrum bona idcirco boni accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo judicio atque latenti hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant. Et utrum malos idcirco adversa feriant, et ut ab aeternis suppliciis defendant, an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda ad ultima gehennae tormenta perducat.

Duobus modis in hac vita hominem judicat Deus; quia aut per mala praesentia irrogare jam tormenta

sequentia incipit, aut tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit.

CAP. XXVIII. Ubi erunt corporaliter sancti quando mundus ardebit.

Quaerat forsan aliquis si post factum judicium iste mundus ardebit, antequam pro illo coelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit?

Possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus quo ita non ascendet flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti, sicut virorum trium illorum corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti illaesa vivere potuerunt .

Judicatis iis qui scripti non sunt in libro vitae, et in aeternum ignem missis, qui ignis cujusmodi et in qua mundi vel terrae parte futurus sit hominum scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus divinus ostenderit. Tunc figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanorum aquarum inundatione diluvium. Illa itaque ut dixit conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quae corruptibilibus nostris corporibus congruebant ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniat, ut scilicet mundus innovatus in melius aperte accommodetur hominibus etiam carne

Iniqui ad aliquid ardebunt scilicet ut justi omnes et in Domino videant gaudia quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia quae evaserunt, quatenus tanto magis in aeternum divina gratia ditiores se esse cognoscant, quanto apertius in aeternum mala puniri conspiciunt, quae ejus adjutorio vicerunt.

CAP. III. Quod boni malos videbunt, non mali bonos, et de secunda morte.

Qui erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio Domini nesciunt; qui vero erunt in illo gaudio quid

agatur foris in tenebris exterioribus sciunt. Non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit Deum non habendo, nec doloribus corporis carere moriendo. Primo mors animam pellit a corpore nolentem; secunda mors animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima de suo corpore patiatur.

CAP. IV. Quod mali idcirco semper vivent, ut semper moriantur.

Illic anima posita beata esse perdidit, et esse non perdidit. Ex qua re semper cogitur, ut et mortem sine morte, defectum sine defectu, et finem

sine fine patiatur, quatenus ei et mors immortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus.

Manet dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento, non est idem virtus et vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat; et sub eadem tribula stipulae comminuuntur, frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitur; ita una eademque vis irruens bonos probat, purgat, eliquat; malos damnat, vastat, exterminat. Tantum autem interest non qualia, sed qualis quisque patiatur.

Nequaquam negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diversitate meritorum quamvis malorum aliis leviorem, aliis futurum esse graviorem, sive ipsius vis atque ardor pro poena digna cujusque varietur, sive ipse aequaliter ardeat, sed non aequali molestia sentiatur.

Unus quidem est gehennae ignis; sed non omnes uno modo cruciat peccatores. Uniuscujusque enim quantum exigit culpa tantum illic sentietur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi constituuntur; nec tamen ejusdem solis ardorem aequaliter sentiunt; quia alius plus aestuat atque alius minus, ita illic in uno igne non unus est modus incendii; quia quod hic diversitas corporum, hoc illic

agit diversitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat.

CAP. VIII. Quomodo justum sit ut pro temporali culpa aeterna poena reddatur.

Tous les livres